4 | 6 |
CC
[recensere]CC. Ad Adalberonem Trevirensem archiepiscopum.--Contra abbatem S. Maximini, quem, si vera sint ei objecta, deponendum judicat. (Anno 1133-1136, Jan. 20.)[HONTHEIM, Historia Trevir. diplom. 1, 524.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili ADALBERONI Trevirensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Fraternitatem tuam ignorare non credimus quod Gerardus abbas S. Maximini nuper apud nos de Simonia et dilapidatione bonorum ecclesiasticorum est per quosdam fratres sui monasterii diffamatus. Quamohrem ipsum ad nostram praesentiam invitavimus, praecipientes ut, proxima Dominica qua cantatur Misericordia Domini, ad nos veniret, super eisdem capitulis respondere ac satisfacere praeparatus. Ipse vero superbiae spiritu debacchatus, non solum scripta nostra contempsit, sed etiam eos, qui de fratribus suis pro eadem re ad nostram praesentiam venerant, officio suo destitui, et alios variis injuriis et laesionibus affici, propriisque beneficiis, prout accepimus, pro sua fecit voluntate privari. Quod si verum est, ipsum ab abbatiae regimine submovemus, et tam latorem praesentium quam alios, quos destituisse dicitur, officio et beneficio, in integrum reconciliari restituique praecipimus. Quam sententiam firmiter observandam et effectui mancipandam fraternitati tuae injungimus, quousque ipse ad nostram praesentiam veniat, atque de contemptu et objectis capitulis satisfaciat.
Data Pisis, XIII Kalendas Februarii.
CC bis. Privilegium pro Liesbornensi monasterio. (Anno 1132 ad 1143.)[NIESERT, Munsteriche Urkundenb., etc., tom IV, p. 106, ex chartulario Liesbornensi saeculo XV conscripto.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BALDUINO Lesbornensi abbati, ejusque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum.
Locorum venerabilium cura nos admonet de eorum quiete atque salute sollicite cogitare. Quatenus qui ecclesiasticis famulantur obsequiis ecclesiasticae quoque tuitionis optato patrocinio foveantur.--Caeterum, sicut ea quae a nobis statuuntur firma volumus, quae a fratribus rationabiliter fuerint acta, auctoritate apostolica nos convenit roborare. Ideoque, dilecte in Domino fili Balduine abbas, tuis desideriis annuentes, quod a fratre nostro bonae memoriae Egberto Monasteriensi episcopo super Ecclesia sita in loco qui Liesborn dicitur propter malam vitam quarumdam sanctimonialium olim ibidem turpiter conversantium, consilio et auctoritate praedecessoris nostri papae Honorii sanctae recordationis factum est, et a fratre nostro Vernhero ipsius successore firmatum, praesentis scripti pagina roboravimus: statuentes ut ibi per monachos honestae vitae secundum beati Benedicti Regulam de caetero serviant, ( sic ) et tam ea quae de libera seu canonica electione abbatis ejusdem loci, secundum Dei timorem et monasticum Ordinem celebranda, quam etiam de decimis viginti, scilicet solidorum Monasteriensis monetae infra parochiam Disteden in locis Dullen et Beldinchusen, eidem monasterio annualiter persolvendis, ab eodem fratre nostro sancita sunt, firma in perpetuum et illibata permaneant. Nulli ergo hominum fas sit praefatum monasterium super hoc temere perturbare, aut aliquam exinde ei molestationem inferre, sed omnia quemadmodum superius dicta sunt, tibi tuisque successoribus intemerata serventur. Si qua ergo ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et excommunicationi subjaceat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum gratiam consequantur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi.
Datum Pisis, octavo Kalendas Octobris.
Sigillum appensum in plumbo ex filis sericis.
CCI. Ad Gerardum S. Maximini abbatem.--Eum de Simonia et dilapidatione arguit. (Anno 1133-1136, Oct. 30.)[HONTHEIM, ibid., p. 523.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, GERARDO abbati S. Maximini salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut nos ea quae de filiis audivimus bene acta laetificant, ita nihilominus sinistra contristant. Latores siquidem praesentium, Henricus presbyter et Egelolfus, ad nostram praesentiam venientes, personam tuam de Simoniaca haeresi accusarunt, adjicientes etiam quod monasterium B. Maximini, in temporalibus opulentum thesauris et ornamentis suis, postposito Dei timore et reverentia, spoliaveris, et ad nihilum pene redegeris. Quae omnia, quoniam indiscussa seu etiam impunita praeterire non possumus, nec debemus, praesentium auctoritate mandamus tibi atque praecipimus quatenus proxima Dominica, qua cantatur Misericordia Domini, omni occasione seu tergiversatione submota, nostro te conspectui repraesentes, super his omnibus, aut etiam aliis quae tibi objicientur, sufficere respondere paratus. Prohibemus autem et omnimodis interdicimus ne interim bona monasterii distrahas aut impignores, vel supradictis personis, aut eorum sociis, ullam contrarietatem aut molestiam inferas.
Data Pisis, III Kalend. Novembris.
CCII. Ad quosdam abbates.--Laudat eorum congregationes pro stabilienda ordinis disciplina. (Anno 1133-1136, Nov. 17.)[MANSI, Concil., XXI, 430, ex t. I Anecdot. Martenii.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, II, Resbacensi, R. Latiniacensi, S. Cassiacensi, II. S. Theoderici, A. S. Amandi, Jo. Aquicingensi, W. Letiensi, SE. Lobiensi, PA. S. Sepulcri Cameracensis, S. Luciani Beivacensis, S. Eligii Noviomensis, B. S. Nicolai de saltu, in unum in nomine Domini convenientibus, et caeteris abbatibus in eodem spiritu congregatis, salutem et apostolicam benedictionem.
Evangelicae institutionis testatur auctoritas, quod ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sit ipse in medio eorum. Accedit quoque quod Psalmista cecinit, dicens: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Jucundamur itaque pro vobis in Domino, et debita exsultatione replemur, quoniam tanquam B. Benedicti discipuli, monasticae disciplinae observantiis inhaeretis, et de die in diem in eadem proficere cupientes, omnipotenti Deo magis ac magis placere contenditis. Placet equidem nobis, et hoc ipsum apostolica auctoritate firmamus, quod videlicet singulis annis in uno monasteriorum vestrorum celebrare conventum communiter decrevistis. Unde etiam desiderium nostrum est, ut unguentum suavitatis, quod de capite descendit in barbam, penetralia vestri cordis infundat, et tam in sacro conventu dicendi et exsequendi quae recta sunt, vobis tribuat facultatem. Nec dubium quin etiam hoc ipso eorum vos imitatores fore monstretis, quibus fuisse cor unum et animam unam in primitiva Ecclesia legimus. Proinde quod vestro communi decreto de ordine monastico conservando, et correctione fratrum secundum Regulam B. Benedicti et aliorum sanctorum Patrum regulas, vestra discretio constituet, nos, auctore Domino, ratum habebimus. Adjicimus ut nullus fratrum vestrorum, post factam in suo monasterio professionem, absque praelati et aliorum fratrum licentia, ad alium locum audeat convolare, nec alicui liceat eum suscipere vel tenere. De caetero universitati vestrae debitae salutationis et apostolicae benedictionis alloquium persolventes, hortamur in Domino, fraternitatem diligite, et charitatem mutuam inter vos ad honorem Dei irrefragabiliter conservate. Omnipotens Dominus actiones vestras aspirando praeveniat, et adjuvando misericorditer prosequatur. Amen.
Data Pisis, XV Kalend. Decemb.
CCIII. B[ernardo] episcopo Hildesheimensi ejusque successoribus interdicit ne castrum Winceburgense alienent. (Anno 1133-1136, Nov. 25.[ Origines Guelficae, p. 448.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B[ERNARDO] Hildensemensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut Ecclesia res alienas non debet rapacitatis studio usurpare, ita possessiones suas cujuslibet desidia vel favore non debet amittere; nec dubium quin ea quae semel divini juris fiunt, in alios usus nulla possunt ratione transferri. Eapropter auctoritate apostolica constituimus, et sub anathemate interdicimus ne castrum Wintzenborc, a manu vel dominicatu Hildensemensis episcopi in beneficiandi vel subtrahendi, tibi vel successoribus tuis licentia pateat. Adjicientes etiam ut quisquis ad damnum ejusdem Ecclesiae idem castrum per violentiam occupare praesumpserit, usque ad satisfactionem excommunicationi subjaceat. Dilectum autem filium nostrum, Tidericum, Ecclesiae supradictae praepositum, ita pro nostra reverentia diligas et honores, ita eum de charo habeas chariorem, ut et ipse preces nostras apud te sibi sentiat profuisse, et nos devotioni tuae pro eo referre gratias debeamus.
Data Pisis, VII Kalend. Decembris.
CCIV. L[eopoldo] marchioni significat se, cognita ex Conrado archiepiscopo Salsburgensi devotione ejus, protectionem ecclesiae B. Augustini suscepisse. A[gneti] uxori ejus et A[delberto] marchioni caeterisque filiis salutem ascribit. (Anno 1134-1136. Mart. 30.)[FISCHER, Merkwurd Schnicks v. Klosternenburg, II, 119.] CCV. Ad Alberonem archiepiscopum Trevirensem.--Dilatam abbatis S. Maximini causam ei terminandam committit. (Anno 1134-1136, April. 10.)[MARTÈNE, Ampl. Collect., I, 723.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri A. Trevirensi archiepiscopo, S. et A. B.
Prout tua novit fraternitas, G. abbas S. Maximini de Simonia et distractione bonorum ecclesiasticorum dudum in nostra est praesentia accusatus. Unde etiam praeterita Dominica qua cantatur Misericordia Domini, ipsum ad nostram praesentiam invitavimus, de objectis sibi capitulis responsurum. Verum imperialibus precibus postea intercedentibus, idem negotium usque ad tempus expeditionis duximus differendum. Praefixo tamen termino adversa pars nihilominus nostro se conspectui praesentavit, ea quae praefato abbati objecerat, canonice probare parata. Nos itaque eorum laboribus et expensis paterna provisione parcentes, eamdem causam fraternitati tuae commisimus terminandam. Mandamus igitur discretioni tuae quatenus usque ad tempus expeditionis ejusdem praefatum negotium canonico fine decidas. Quod si hoc interim fieri non poterit, eadem causa nostro terminanda judicio reservetur. Verumtamen primo omnium, tepiditate atque dilatione submota, Godefridum, Henricum, Giselbertum, Eilolfum, Ludewicum, Fridericum, Hugonem integre officiis praebendisque restituas, et qualiter ipsi pacem et quietem in monasterio B. Maximini habeant, diligenter efficias, ad recuperationem quoque bonorum ecclesiasticorum quaeque distracta sunt, summo studio elabores.
Data Pisis, IV Idus Aprilis.
CCVI. Ad clerum et capitulum S. Deodati in valle Galilaea. (Anno 1134-1136, April. 22.)[Dom CALMET, Histoire de Lorraine, II, Pr. p. CCCII.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, clero et capitulo ad ecclesiam Sancti Deodati pertinentibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quemadmodum juxta canonum sanctiones, segregata debet esse vita et conversatio clericorum et sanctorum laicorum, ita nihilominus ecclesiastica judicia per ecclesiasticas personas convenit exerceri. Eapropter universitati vestrae mandamus atque praecipimus ut, si quae judicia ecclesiastica in loco vestro emerserint, haec ipsa secundum statuta canonum decidantur, et cujuslibet saecularis potestatis timore postposito, ordine canonico terminentur. Prohibemus etiam et omnimodis interdicimus ne apud vos praebendae, et parochiales Ecclesiae jure successionis ab aliquo vindicentur, aut etiam per saecularem potentiam occupentur.
Data Pisis, X Kalend. Maii.
CCVII. Ad Guigonem Carthusiensem priorem.--S. Hugonem Gratianopolitanum in sanctorum numerum relatum esse monet et vitam ejus ut conscribat, hortatur. (Anno 1134-1136, April. 22.)[MANSI, Concil., XXI, 417.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUIGONI priori Carthusiensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Divinis respondentes beneficiis, cognita vita ejus, et auditis quae per B. Hugonis merita fiunt miraculis, supernae majestatis clementiam collaudavimus, et archiepiscoporum, episcoporum, et cardinalium, atque aliorum, qui nobiscum aderant, communicato consilio, ipsum inter sanctos et electos honorari praecipimus, et diem ejus assumptionis cum gaudio solemniter celebrari. Quia igitur ipsius vita, quam pie duxit in corpore, et miraculorum coruscatio, qua Deus eum facit apud homines praefulgere, tuae maxime dilectioni non exstant incognita, auctoritate B. Petri et nostra tibi mandamus, quatenus ea quae tibi super hoc nota fuerint, diligenter describendo, posterum, memoriae tradas: ut et Deus honoretur in sancto, et clerus legens, ac populus audiens, gratias agant Domino, atque ipsius intercessione peccatorum veniam percipere mereantur. Orantes pro nobis dilectos filios nostros Carthusienses fratres, per te in Domino salutamus ac benedicimus.
Data Pisis, X Kal. Maii.
CCVIII Monasterii Ahusensis protectionem suscipit. (Anno 1134-1136, Maii 3.)[LANG, Regesta I, 141.] CCIX. A[lberoni] archiepiscopo Trevirensi mandat cogat Brunicum ejusque filios ut Filestanges praedium Romaricensi monasterio restituant. (Anno 1134-1136, Jun. 7.)[JAFFÉ, Regesta pontif. Rom., cum hac mentione: « In tabulario Confluentino. Ex Schedis Pertzii. » ] CCX. Privilegium pro monasterio Rivipullensi. (Anno 1134-1136, Jun. 11.)[MARCA, Marca Hispanica, app., p. 1277.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus O. Tarraconensi archiepiscopo, Urgellensi, Vicensi, Gerundensi, Elnensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Rivipollense monasterium juris proprii beati Petri et ad defensionem Romanae spectat Ecclesiae. Quicunque ergo beatum Petrum diligunt, monasteria qui ad jus ejus spectant debent a pravorum hominum incursibus defensare. Eapropter fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus Rivipollense monasterium cum omnibus possessionibus et bonis manuteneatis, et si quis parochianorum vestrorum, locum ipsum aut aliquid de pertinentiis ejus infestare attentaverit, canonicam de eo justitiam faciatis. Quod si justitiam de malefactoribus facere neglexeritis, periculum ordinis et officii incurretis.
Data Pisis, III Idus Junii.
CCXI. Ad Joannem priorem et fratres S. Mariae in Portu. (Anno 1134-1136, Jun. 22.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 1237.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI priori, et fratribus S. Mariae in Portu, salutem et apostolicam benedictionem.
Filius noster Marcus Julianus Venetus, a tempore praedecessoris nostri bonae memoriae papae Calixti, vovit ecclesiam in honorem B. Mariae construere, et canonicos ibi regulares statuere, cujus videlicet magisterium est vobis concessum. Verum vos ejus tardantes votum nondum eam regere coepistis. Ne igitur ejus evacuetur propositum, mandamus vobis ut, si commodum visum fuerit, absque dilatione praedicti loci regimen assumatis, aut ut alios ibidem possit substituere canonicos libere refutetis.
Datum Pisis, X Kal. Julii.
CCXII. Ad clericos Mutinenses.--Significat consules Mutinenses ob infestatum monasterium Nonantulanum excommunicatos esse. (Anno 1134-1136, Junii 24.)[TIRABOSCHI, Storia della badia di Nonantola, t. II, p. 245.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio B. et dilectis filiis, F. praeposito et clericis Mutinensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanta mala Mutinensis populus Nonantulano monasterio, quod juris beati Petri est, intulerit, vestra dilectio non ignorat. Unde frequentibus litteris consules commonuimus, ut a damno praefati monasterii desisterent, et ad nostram praesentiam satisfacturi venirent. Ipsi vero nec ab injuria destiterunt, nec ad nos toties vocati venerunt. Eapropter habito fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium consilio, sententiam excommunicationis in eos promulgavimus. Per praesentia itaque scripta universitati vestrae mandando praecipimus, quatenus a praefatis consulibus tanquam excommunicatis penitus caveatis, et eamdem sententiam per Mutinensem episcopatum publice nuntiantes parochianos vestros ab iis abstinere omnimodis faciatis. Quod si forte praedicti consules in sua pertinacia perduraverint, et ab infestatione jam dicti monasterii non destiterint, in totam civitatem vestram anathematis sententiam auctore Domino proferemus.
Data Pisis, VIII Kal. Julii.
CCXIII. Ad abbatem et monachos Beccenses. (Anno 1134-1136, Aug. 7.)[MANSI, Concil., XXI, 421.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis L. abbati et fratribus Beccensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem.
Super his quae de vestra religione et honestate ad nostram audientiam perferuntur omnipotentem Dominum collaudamus, vestraeque devotioni plurimum congaudemus. Expedit igitur ut quanto periculosiora tempora instare noscuntur, tanto propensius divinae majestatis clementiam imploretis, quatenus Ecclesiae suae diutinis afflictionibus fatigatae pacem conferre dignetur et fideles atque catholicos a suis laboribus relevare. Non enim ambigimus quin Christus in navi dormiens vestris et aliorum religiosorum vocibus velociter excitetur et post procellas ac turbines magna tranquillitas subsequatur. Hoc autem scitote, quoniam monasterium atque collegium vestrum affectione paterna diligimus et pro commisso nobis officio in quibus necessarium fuerit volumus confovere. Pro libro sane a vestra devotione nobis transmisso multimodas vobis gratias referimus.
Data Pisis, VII Idus Augusti.
CCXIV. Ad Bertholdum abbatem S. Blasii.--De pace cum Schaphusensibus monachis servanda. (Anno 1134-1136, Aug. 8.)[GERBERT, Hist. Nigrae Silvae, t. III, p. 67.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERTHOLDO, abbati et fratribus monasterii S. Blasii, salutem et apostolicam benedictionem.
Habitantes in domo Domini servare debent unitatem spiritus in vinculo pacis. Quia ergo, inspirante divina gratia, saecularia desideria respuistis, et secundum B. Benedicti Regulam vitam monasticam professi estis, expedit ut vestrum propositum studiosius attendatis, et omnipotenti Deo verbo et opere placere curetis, ut videlicet populus fidelium vestro exemplo et bonis moribus ad melius informetur, et vestra devotio pro temporalibus laboribus vitam perpetuam acquirere mereatur. Nos autem dilectum filium nostrum Ricc. fratrem vestrum paterna benignitate suscepimus, et super controversia quae inter vos et Scaphusenses monachos agitatur, id vobis duximus rescribendum, quod videlicet largiente Domino legatum nostrum ad partes vestras in proximo transmittemus, qui auditis utriusque partis rationibus eidem liti debitum finem imponere justitia dictante curabit. Orantes vos pro nobis divina gratia conservet incolumes, et suo servitio reddat acceptos.
Datum Pisis, VI Idus Augusti.
CCXV. Privilegium pro monasterio Hilsenburgensi. (Anno 1136, Jan. 2.)[ Neue Mittheilungen aus dem Gebiet historich-Antiquaris, her Forschungen, t. II, p. 296.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAMBERTO Hilisinneburgensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nen enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Eapropter, dilecte in Domino fili Lamberte abbas, postulationes tuas clementer admittimus, et Hilisinneburgense monasterium cui, Deo auctore, praesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones, inpraesentiarum idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis prante [praestante, propitiante?] Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus exprimenda subjunximus: ex dono videlicet Arnoldi bonae recordationis Alberstatensis [ Halberstad ] episcopi, vestri monasterii fundatoris, in Berverdiggerode novem mansos, cum silva adjacente et decimatione ejusdem villae, in Sutherrode duos mansos, in Suthseauno septem mansos et dimidium, cum decimatione ipsius villae, in Bireslevo undecim mansos cum decimatione ipsius villae, in Lieren, mansum unum in Thiedeziggerode [ Thiedorz ], septem mansos et decimas [decimas ejusdem loci]. In Aldenrode, octo mansos, in Culisberi [Culesberi] dimidium mansum et decimas ejusdem loci [et dec. ej. loci fehlt]. In Geveneslevo [ Geveneslove ] dimidium mansum, in Beddigge decem mansos. In Isiggerode tres mansos, in Warmeresthorpe [ Warmerestorphe ] sex mansos, in Thiedesthorpe [ Thiedestorphe ] duos mansos, decimationes quoque in Dudiggerode, in Winetherode, in Brodessende, in Luntheriggerode [ Lutherigg ], in Boviggerode, in Emmenrode, in Geschenrode, in Ecarzinggerode [ Ecarzigg ], in Bachenrode, in Benesiggerode [ Bensigg ], in Waliggerode. Praeterea praedia quae Burchardus episcopus bonae memoriae, beatis apostolis Petro et Paulo in Hilsineburch noscitur contulisse. In Aderstade scilicet curtim cum omnibus appendiciis suis, in Aeherslevo [ Asch ], duodecim mansos, in Merigge decem mansos, in Domeneslevo mansum unum, in Badeslevo mansos quinque, in Scipenstide [ Schipenstede ], mansos octo, in Bisikentorp [ Bisichentorpe ] mansos duos, in Aneslevo mansos quatuor, in Ramereslevo [ Ratmersleve ] mansos quinque, in Iggelevo mansos octo, cum decimatione ejusdem villae, in Abbenrode [ Albenrode ] quindecim mansos et dimidium. In Bethcenesheim [ Bechtenesheim ] mansos tres, in Anderbike mansum unum, decimationes quoque in Bareslevo [ Balerslene ], in Roresheim, in Thrubiki [ Biche ], in Aldenrode, in Thurwardiggerode, in Gunderaderode [ Gundraderode, in Ezerdiggerode, in Vreslevo. Insuper autem decimationem in Daunenstade, et in Suthlochtenheim, ab Herrando [a Bernhardo] quondam Alberstadensi [ Halberstad ] episcopo qui et Stephanus dictus est, monasterio vestro concessas. Decimationes etiam de novalibus in omnibus locis, in quibus decimas habere videmini, quas felicis memoriae Reinhardus episcopus vestro monasterio contulit [ Sehet ]. Praedia quoque in Papestorpe et in Wochkinstide octo talentorum censum persolventia, quae per Ottonem episcopum pro Godenhusen et Abrstide vestro sunt collata monasterio. Prohibemus autem et omnibus modis [omnimodis] interdicimus ut neque tibi, neque tuis successoribus fas sit bona seu possessiones praedicti monasterii distrahendi, aut sine communi assensu et voluntate capituli quolibet modo alienandi. Ut autem, vos, fratres nostri, divinis famulatibus liberius valeatis insistere, immunitatem, a supradicto fratre nostro Burchardo episcopo monasterio vestro rationabili devotione concessam, vobis nihilominus confirmamus, ut videlicet neque ab Alberstatensibus [ Halberstad ] episcopis, neque a quibuslibet clericis vel viris saecularibus aliqua praejudicia sive gravamina, seu exactiones aliquas, aliquando perferatis, nisi forte quantum vobis spontanea voluntate ipsis largiri placuerit, hospitalitatis gratia erigente. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem juxta Cluniacensem vel Fructuariensem, seu Gorziensem ordinem, sine pravitate et exactione aliqua consecretur. Interim autem in describendis, providendis seu disponendis rebus monasterii, episcopus nullatenus se immisceat, sed tantummodo electam personam congrua benedictionis reverentia regiminis cura investiat. Praesertim laudabilis honestatis et bonae conversationis tuae meritum attendentes, ad honorem Dei et Ecclesiae tuae, tibi tuisque successoribus, usum pontificalium vestium apostolica auctoritate concedimus, ita ut ad divini cultus reverentiam in omni ecclesia per nostrae dispensationis confirmationem in vicem episcopi tui tibi liceat pontificaliter succedere. Nullus ergo hominum idem coenobium audeat temere perturbare, vel ei possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum Ecclesiae Alberstadensis debita reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco quae sua sunt servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus SS. Ego Guido cardinal. diaconus Sancti Adriani SS. Ego Gregorius diacon. cardin. Sanctorum Sergii et Bacchi SS Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu SS. Ego Lucas presbyt. cardin. tituli Sanctorum Joannis et Pauli SS.
Data Pisis per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardin. et cancellarii, IV Nonas Januarii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domini Innocentii II papae anno VI.
CCXVI. Ad Fromundum abbatem Vindocinensem.--De concordia inita inter Ulgerium episcopum Andegavensem et monachos Vindocinenses. (Anno 1136, Jan. 12.)[MARTÈNE, Thes. Anecd., I, 386, ex archivis monasterii Vindocinensis.] INNOCENTIUS servus servorum Dei, dilecto filio FROMUNDO Vindocinensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Inter varias sollicitudines curasque multiplices, illa maxime nos urget anxietas, si inter personas religiosas de bonis spiritualibus sive temporalibus controversia oriatur. Summopere igitur occurrendum est ut non crescant jurgia, sed, juxta magistram bonorum omnium charitatem quae nil sapit extraneum, nil asperum, nil confusum, imo propria aequitate nutrit concordiam, dissociata conjungit, inter servos Domini, quos non oportet litigare, pax et unanimitas conservetur. Aequum enim est ut qui Spiritu Dei aguntur, nulla sectione mentium, nulla voluntate contraria dividantur, ne inde discordia sumat initium unde pacis foedera debent suscipere incrementum. Ideoque, dilecte in Domino fili Fromunde abbas, controversiam quae inter te ac venerabilem fratrem nostrum Ulgerium Andegavensem episcopum, tam de ecclesiis quam de oblationibus et aliis est hactenus agitata, secundum arbitrium fratrum nostrorum tam tuo quam ejusdem fratris nostri annuente consensu, per concordiam duximus terminandam. Tu siquidem quosdam census in quibusdam ecclesiis Andegavensis parochiae Vindocinensi monasterio vindicabas, quos utique idem frater noster appellabat gyndragia, et tam eos quam oblationes baptisteriorum in nostra praesentia refutasti. Deinde praedictus episcopus omnem controversiam quam de burgo de Brioleto et de aliis adversum te et Vindocinense monasterium habuerat refutavit. Praefatum itaque burgum et quaecunque in ecclesia Sancti Clementis cum pertinentiis suis et in aliis infra scriptis ante promotionem ejusdem episcopi, vel querelam ab eo motam habuistis, aut inantea juste acquirere poteritis, vobis in perpetuum libere habenda concessit. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda, ecclesiam videlicet de Atheis, ecclesiam de Capella, ecclesiam de Cella, ecclesiam S. Saturnini, ecclesiam de Congreto, ecclesiam Beluli campi, ecclesiam de Pomerolis, ecclesiam de Laignio, ecclesiam de Avireo, ecclesiam de Jallia, ecclesias de Meduanuillo, ecclesiam Sancti Saturnini super Ligerim, et capellam de Braccosacco, ecclesiam Sancti Petri de Maziaco, ecclesiam Sancti Medardi de Caveriaco, ecclesiam Sanctae Mariae de Broc, ecclesiam Sanctae Mariae de Castellis, ecclesiam Sancti Symphoriani de Porcellis, ecclesiam Sanctae Mariae de Cosma, ecclesiam Sancti Petri de Vileriis, ecclesiam S. Hippolyti, ecclesiam Sancti Germani de Arethio. Oblationes quoque purificationum, vel nuptiarum, et alias, sicut hactenus tenuistis, pro charitate nostra et amabili reverentia sanctae Romanae Ecclesiae, ad cujus jus et dominium Vindocinense monasterium pertinet, tibi et successoribus tuis concessit. Verumtamen pro decima burgi de Brioleto, quae ad capellam Sancti Mauricii spectare cognoscitur, unum agripentum vinearum, secundum arbitratum bonorum virorum, magistro Guidoni capellano habendum fruendum duntaxat in vita sua parabis, successori vero suo dimidium. Redditum vero tuum oblationum et primitiarum de cella pro charitate ejusdem episcopi presbytero ipsius loci qui confectus senio dicitur, in vita sua habendum et retinendum concessisti: qui videlicet ipsum a te recipiat, et a te recognoscat. Post cujus obitum, tam oblationes quam primitiae ad jus et dominium Vindocinensis monasterii libere revertantur. Quod si fatalitatis urgente molestia idem presbyter ante reditum episcopi diem obierit, praefatum redditum post ejus obitum ad Vindocinense monasterium reversurum, jam dictus episcopus, dum vixerit, obtineat. Interim vero ad indicium juris tui, in quinque festivitatibus per annum singulas candelas de oblatione recipies, quaecunque vero ecclesiae sive ecclesiastica beneficia in Andegavensi episcopatu tibi vel successoribus ad opus Vindocinensis coenobii collata fuerint: exceptis abbatiis et canonicis et ecclesiis illis in quibus episcopus vel canonici Sancti Mauricii totum vel partem nominata habent, ab eodem episcopo tibi tuisque successoribus et per nos Vindocinensi monasterio sunt concessa. Similiter etiam episcopus et canonici Sancti Mauricii ecclesias in quibus monasterium Vindocinense totum vel partem habet, acquirere ulterius non attentent. De ecclesia vero Sancti Nicolai Credonensis statutum est ut praebendarum et canonicorum numerus ad senarium reducatur. Tu vero et successores tui libere duas discretas de sex praebendis duobus honestis viris et eorum successoribus in perpetuum dabitis. Qui nimirum post susceptum a te beneficium episcopo Andegavensi, remota omnis exactionis molestatione, praesentari debebunt. Defuncto vero altero eorum vel duobus, aliqua illarum praebendarum in manu tua malo studio minime teneatur, sed absque frustratoria dilatione, a te honesto clerico praebeatur. Quod si dominus Credonensis voluntati tuae in hoc contraire et de duarum datione praebendarum te impedire tentaverit, episcopus ipsum secundum suum officium et censuram ecclesiasticam coercebit.
De quatuor vero praebendis quae residuae sunt, regulares canonici de Rota tres, et episcopus similiter unam praebeant. Andegavensis autem episcopus nisi sibi praebendam, quam habet in ecclesia Sancti Nicolai retinuerit, aut canonicis Sancti Mauricii dederit, nulli nisi Vindocinensi coenobio dare possit. Et quoniam locus idem Sancti Nicolai frequentationi religiosorum virorum incongruus esse cognoscitur, nec monachi Vindocinenses, nec canonici Rotenses ibidem inhabitare praesumant, sed prout constitutum est, in eodem loco sex canonici statuantur. Status autem matricis ecclesiae Sancti Clementis, tam in baptismo quam in propria sepultura, et in aliis illibatus et integer conservetur. Mensura olei quae Ecclesiae Sancti Nicolai a Rotensibus canonicis annis singulis parabatur, ulterius non detur. Supradicta quoque quae auctoritate episcopi Andegavensis indigent, proprii scripti munimine et attestatione canonicorum Sancti Mauricii roborentur, ita videlicet, ut neque suo, neque successorum tempore, hujuscemodi pax et concordia quae inter nos statuta est, aliqua machinatione solvatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem concordiam infringere, seu aliqua occasione convellere, sed omnia ita firma et illibata ab utraque parte in perpetuum conserventur, quemadmodum superius legitur institutum. Si quis autem contra haec temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua emendatione correxerit, excommunicationis sententiam se noverit incursurum. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Willoius Praenestinus episcopus. Ego Ulgerius dictus episcopus Andegavensis subscripsi. Ego Littifredus presbyter cardinalis tituli Vestinae. Ego Rodulphus Ortanus episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Joannis et Pauli. Ego Guido indignus sacerdos subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Guido cardinalis diaconus S. Adriani. Ego Vassallius diaconus cardinalis S. Eustachii. Ego Hybaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu.
Data Pisis per manum Alberici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Id. Jan., indict. XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VI.
CCXVII. Henricum archiepiscopum Senonensem abstinere officio episcopali jubet. (Anno 1136, Jan. 15.)[ Gall. Christ., XII, Instrum. 33.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri H. Senonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
Statuta sedis apostolicae et canonum veneranda decreta nulli sacerdotum Domini ignorare liberum est. Sacerdotis enim est legem scire et ad interrogationem respondere de lege: quod si legem ignorat, ipse se arguit indebite honorem sacerdotii occupare. Sed et ignorantia canonum episcopum non excusat. Caeterum episcopus qui scienter canones violat, a sanctis Patribus judicatur, et a sancto Spiritu cujus instinctu ac dono sunt conditi, condemnatur. Quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur qui contra eosdem sacros canones aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Evangelica quoque testatur auctoritas beatum Petrum esse in terris Christi vicarium et magistrum totius Ecclesiae, et ab ipso Domino institutum, dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ac per hoc sedes apostolica est omnium Ecclesiarum caput et cardo, mater atque magistra, ad quam profecto libere licet omnibus appellare. Appellatione vero interposita omnia in eodem statu manere debent, et tandiu nihil erit penitus innovandum donec Romanus pontifex, si ad eum appellatum est, prius examinet si justa vel injusta fuerit appellatio. Et si judicaverit renovandum esse judicium vel et novos dare judices, sive probaverit talem causam esse ut non replicentur ea quae acta sunt, quod ab eo decretum fuerit, irrefragabiliter observatur. Quae cum ita sint, miramur admodum et gravi moerore afficimur quoniam in conventu nuper Peveris habito pro causa matrimonii inter Ar. de Soliaco et filiam Ra. de Baugentiaco, quibus opponebatur titulus parentelae, cum pro judice resideres, par esse beato Petro aut super eum ascendere contumaciter attentasti. Post appellationem namque ab eodem Ar. ad nos factam qui licet indigni Christi legatione fungimur, et beati Petri in terris vices exsequimur, quantum in te fuit, os in coelum ponens et ejusdem principis apostolorum claves evacuans, in tantum super eodem negotio procedere praesumpsisti, ut de parentela quae opponebatur testium juramenta susciperes. Caeterum in hanc culpam nullatenus incidisses si sedes apostolica, quae mater est tuae dignitatis, foret quod esse debuerat, magistra tuae rationis. Ne igitur tantam offensam reliquisse impunitam a Domino arguamur, donec B. Petro et nobis satisfacias, te ab officio episcopali suspendimus.
Data Pisis, XVIII Kalendas Februarii.
CCXVIII. Ad Robertum abbatem Sanctae Mariae de Rota in dioecesi Andegavensi. (Anno 1136, Jan. 25.)[BALUZ., Miscell., III, 17.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Roberto abbati Sanctae Mariae de Rota, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Religiosis desideriis facilem praebere debemus assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quocirca, dilecte in Domino fili Roberte abbas, venerabilis fratris nostri Ulgerii Andegavensis episcopi, religiosi utique, prudentis ac discreti viri, certisque experimentis in Catholica fide probati, postulationibus annuentes, Ecclesiam Beatae Mariae de Bosco, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, eamque praesentis privilegii pagina communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini regulam ibidem est Deo propitio institutus, in eodem loco perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Quaecunque praeterea bona, quascunque possessiones eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis largiente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Ecclesiam videlicet Sanctae Mariae de Liureio, ecclesiam Sanctae Mariae de Camazeio cum capellis suis, scilicet Sancti Petri et Sancti Leonardi, ecclesiam Sancti Salvatoris, ecclesiam Sancti Germani de Daona, ecclesiam Sancti Petri de Vaus, ecclesiam Sanctae Mariae de Arisel, ecclesiam Sancti Bomiri de Fonte Cooperto, ecclesiam Sancti Petri de Bremio, ecclesiam Sanctae Mariae de Roalderia, ecclesiam Sancti Germani, ecclesiam Sanctae Mariae Villaeportus, ecclesiam Sancti Petri de Chanceio, capellam Sanctae Mariae de Portu Sononia, capellam Sanctae Mariae de Peston, capellam Sancti Joannis de Longo-Alneto, capellam Sanctae Crucis de Cancellis, capellam Sanctae Mariae Magdalenae Breliengaudi, capellam Sancti Lamberti, capellam Sancti Dionysii de Molendini Blochet. Concedimus etiam vobis dationem trium praebendarum in ecclesia Sancti Nicolai Credonensis tribus honestis clericis, qui nimirum, post susceptum a vobis beneficium, Andegavensi episcopo, remota exactionis molestia, praesententur. Defuncto quoque aliquo eorum, quaelibet earumdem praebendarum in manu vestra malo studio minime teneatur, sed absque frustratoria dilatione a vobis honesto clerico praebeatur. Et quoniam idem locus frequentationi religiosorum virorum incongruus esse cognoscitur, vobis ibidem habitare non liceat, sed potius, sicut statutum est, in eodem loco sex canonici statuantur. Mensura vero olei quae eidem Ecclesiae a vobis annualiter praestabatur, ulterius non detur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit vestram Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione concessa sunt usibus profutura, salva siquidem Andecavensis episcopi debita justitia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, excommunicationi subjaceat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Bene valete. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Gregorius cardinalis presbyter tituli Sanctae Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Ulgerius dictus Andecavensis episcopus subscripsi, Ego Guido cardinalis Sancti Adriani subscripsi. Ego Vasallus diaconus cardinalis Sancti Eustachii subscripsi. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Litifredus presbyter cardinalis tit. Vestinae subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Guido indignus sacerdos. Priscae subscripsi.
Data Pisis per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kalendas Februarii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno sexto.
CCXIX. Privilegium pro monasterio Fossatensi. (Anno 1136, Febr. 20.)[ Gall. Christ., VII, Instrum., 56.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ASCELINO abbati monasterii Sancti Petri Fossatensis, quod in Parisiensi pago situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Proinde, dilecte in Domino fili Asceline abbas, tuis rationabilibus postulationibus affectione paterna gratum praebentes assensum, B. Petri Fossat monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, seu bona ex concessione, vel confirmatione Romanorum pontificum, seu Francorum regum, vel quorumlibet episcoporum inpraesentiarum juste et canonice possidetis, quaecunque etiam in futurum auxiliante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum, et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda.
In archiepiscopatu Senonensi, villam quae dicitur Seia, et ecclesiam ejus, prioratum Capellae et ecclesiam ejus, ecclesiam de Acheriis, ecclesiam de Colliaco.
In episcopatu Carnotensi, prioratum S. Arnulfi, et ecclesiam ejus, prioratum de Monasteriis, ecclesiam de Longo villari, ecclesiam de S. Mauricio.
In episcopatu Parisiensi, in burgo Castrensi, prioratum S. Clementis, et ecclesiam ejus, ecclesiam de Evriaco in castro Corboilo, prioratum S. Joan. Bapt. in castro Turnomio, prioratum S. Dionysii, et ecclesiam ejus, cum capellis et rebus ad prioratum pertinentibus, ecclesiam de Oratorio, ecclesiam de Ferreolis, ecclesiam de Brucia, ecclesiam S. Hilarii de Varennis, cum capella S. Nicolai, sita in Fossat villa, ecclesiam de Boissiaco, ecclesiam de Mansionibus, ecclesiam de Nobiliaco, ecclesiam de Noisiaco sicco, praeterea prioratum S. Eligii, infra civitatem Parisiensem situm, et ecclesias ad ipsum pertinentes, videlicet ecclesiam S. Martialis, ecclesiam Sancti Petri de Arsionibus, ecclesiam S. Crucis, ecclesiam S. Petri de Bobus infra muros ejusdem civitatis sitas, ecclesiam S. Boniti ultra magnum pontem, ecclesiam S. Pauli extra civitatem, cum terris et rebus ad eam pertinentibus; et in archiepiscopatu Senonensi, ecclesiam Sancti Hilarii, in villa quae dicitur Messia; praeterea priorarum S. Verani, cum terris et rebus ad eum pertinentibus, prioratum de Equata, cum omnibus ad eum pertinentibus. Vobis nihilominus confirmamus in ecclesia Parisiensi praebendam unam ad monasterium vestrum spectantem, et in eadem ecclesia aliam praebendam ad prioratum S. Eligii pertinentem.
In episcopatu vero Meldensi, ecclesiam de Curte Prothasii. Auctoritate insuper apostolica firmiter inhibemus, ut nullus episcopus seu archiepiscopus nisi de mandato Romani pontificis, aut nisi legatus ad hoc missus specialiter in vos, vel aliquem de congregatione vestra fratrem, sive monachum excommunicationis sententiam promulgare nedum ferre praesumat. Quae si lata fuerit, seu modo quolibet promulgata, eam auctoritate apostolica decernimus non tenere. Pro dedicationibus ecclesiarum, pro consecrationibus altarium, chrismatis, olei et similium, pro locatione abbatis, cum in novitate sua pastorali locatur, nullus decanus, nullus archidiaconus, nullus Ecclesiae praelatus, aliquid aliquando exigere vel extorquere praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars sanioris consilii, secundum Dei timorem, et B. Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, etc.
Datum Pisis per manum Almerici S. R. E. diaconi, cardinalis et cancellarii, X Kal. Martii, indictione XII, Incarnationis Dom. 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno VI.
CCXX. Ad Gregorium Bergomatem episcopum. (Anno 1136, Febr. 28.)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 456.] INNOCENTIUS, etc., venerabili fratri GREGORIO Bergomensi episcopo, etc.
Non dubium est quod controversiam, quae inter canonicos Sanctorum martyrum Vincentii et Alexandri est hactenus agitata, in nostra praesentia terminavimus. Caeterum canonici Sancti Vincentii plusquam oportet sapere cupientes, sicut accepimus, sententiae nostrae verba cavillantur, et ad suum intellectum atque voluntatem invertunt. Nec his contenti sedes in choro antiquitus institutas transposuerunt. Sed haec mutatio dexteri Excelsi non fuisse cognoscitur. Ideoque fraternitati tuae mandamus, atque praecipimus, ut tam de sedibus in choro seu in mensa, omni transportatione submota, quam de pace, incenso, aut aliis, quemadmodum a nobis statutum est, inviolabiliter facias observari. Atque hujusmodi scrupulositates seu cavillationes superinduci nostrae sententiae ulterius non permittas. De fidelitatibus etiam faciendis, de poenitentiis, vel de capellanis, seu sedibus, in choro, synodo, vel mensa episcopi, etc., seu de aliis capitulis, quae in nostro privilegio continentur, ita aequus arbiter inter eos resideas, ut canonici Sancti Alexandri non habeant unde adversus te juste conqueri debeant.
Data Pisis, II Kal. Martii.
CCXXI. Ad Petrum venerabilem Cluniacensem abbatem.--Confirmatio ecclesiae Rochabovecurtiensis. (Anno 1136, Mart. 13.)[MANSI, Concil., XXI, 411.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO Clun. abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Bonus et diligens paterfamilias gaudio magno gaudet cum vineam suam locatam, agricolis vigilanti studio videt excoli, et tribulis ac sentibus pariter emundari. Cujus profecto gaudio laetitia jucundior cumulatur, si eadem vinea, propagatione ordinaria, per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio Clun. monasterii, et diversas ecclesias exornet, atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, et fide, quae per dilectionem operatur, inflammet. Eapropter, dilecte in Domino fili, Petre abbas Cluniacensis, memores devotionis, quam erga sedem apostolicam cum commissa tibi ecclesia semper habuisti, et honoris et servitii, quod nobis efficaciter fideliterque, maxime tempore schismatis, impendisti: ecclesiam de Rochabovecurt, laudantibus ejusdem clericis a venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi episcopo Pontio abbati antecessori tuo, et per eum ecclesiae Clun. canonice donatam, et a felicis memoriae papa Calixto antecessore nostro, sicut privilegium ejus testatur, solemniter confirmatam, tibi, successoribusque tuis, non solum confirmamus, sed etiam confirmando, auctoritate apostolica donamus, ut ordo Clun. ad laudem Dei, ad quam specialiter institutus est, et ad honorem sacrosanctae Romanae Ecclesiae, cui omnino devotus est, perpetuis temporibus ibi floreat. Statuentes ut nulli hominum liceat eamdem ecclesiam, vel bona, quae inpraesentiarum legitime possidet, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus, subscr. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Guido card. diac. S. Adriani subscripsi. Ego Vassalus diac. card. S. Eustachii, subsc. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata, subscripsi. Ego Anselmus presb. card. subscripsi. Ego Littifredus card. tit. Vestinae, subscripsi. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli, subscripsi.
Data Pisis per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardin. et cancellarii, II Idus Martii, indictione XIV, Incarn. Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno VII.
CCXXII. Ad eumdem.--Confirmatio Montis Desiderii. (Anno 1136, Mart. 13.)[MANSI, Concil., XXI, 1412.] Iisdem est omnino concepta verbis atque praecedens, usque ad inflammet. Tum: Hoc profecto intuitu Montisderiensem [ forte pro Montisdesideriensem] ecclesiam a venerabilibus fratribus nostris Guarino Ambianensi, et Simone Noviomensi, episcopis, monasterio Cluniacensi canonice et devote collatam, idipsum quoque charissimo filio nostro Ludovico illustri et glorioso Francorum rege, et Raynaldo Remensi archiepiscopo, atque Radulpho de Perrona concedentibus, et pro ejus confirmatione sedem apostolicam suppliciter exorantibus, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in perpetuum tibi tuisque successoribus confirmamus. Statuentes, ut nulli omnino homini liceat eamdem ecclesiam vel bona, quae in praesentiarum legitime possidet, vel in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episc. subscripsi. Ego Anselmus presb. card. subscripsi. Ego Luitfredus presb. card. subscripsi. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli, subscripsi. Ego Guido card. diac. S. Adriani, subscripsi. Ego Vassalus diac. card. S. Eustachii, subscripsi. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata, subscripsi.
Datum Pisis per manum Aimerici S. R. E. cardinalis et cancellarii, III Idus Martii, indict. XIV, Incarn. Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii papae II anno VII.
CCXXIII. Privilegium pro Ecclesia Niciensi. (Anno 1136, Mart. 29.)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 1110.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Niciensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et utilitatibus salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati congruum esse cognoscitur ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas a pravorum hominum nequitia tueamur, et B. Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus, et Niciensem Ecclesiam, cui Domino auctore praeesse dignosceris, S. R. E. privilegio roboramus, statuentes ut ordo canonicus, qui secundum B. Augustini regulam tuo laudabili studio est in Niciensi Ecclesia Dei gratia institutus, ibidem futuris temporibus irrefragabiliter observetur, et decedentibus clericis, qui inpraesentiarum in eo Domino famulantur, nullus eis nisi regularem vitam professus canonicus subrogetur. Obeunte quoque te nunc ejusdem loci episcopo, nemo ibi praeter quam regularis episcopus praeponatur, qui eidem Ecclesiae cooperante Domino praeesse valeat et prodesse. Decernimus etiam ut quaecunque bona, quascunque possessiones eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis permittente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata serventur, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: ecclesiam videlicet S. Mariae de Clansio, ecclesiam Sancti Laurentii de Illontia, ecclesiam Sanctae Mariae de Pila, ecclesiam Sanctae Teclae, et castrum quod vocatur Drapum, ecclesiam Sanctae Mariae Villae Veteris, monasterium Sancti Pontii cum ecclesiis ad ipsum pertinentibus, quas in Niciensi episcopatu episcopale legitime pertinere dignoscitur, ecclesiam Sanctae Mariae de Olivo, ecclesiam Sancti Hospitii. Nulli ergo hominum liceat quod a te super institutione praefatae Ecclesiae factum est, et a nobis firmatum, infringere, vel mutare, seu qualibet occasione convellere, nec ejus possessiones auferre, vel abbatias retinere, seu quibuslibet molestationibus fatigare, sed omnia semper conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contraire et temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si nec reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae actionis fructum percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amenEgo Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guilelmus Praenestinus episcopus. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata. Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina. Ego Lutefredus presb. card. tit. Vestinae. Pauli.
Datum Pisis per manum Almerici S. R. E. diaconi card. et cancellarii, IV Kalend Aprilis, ind. XV, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontif. vero domini Innocentii papae II, anno septimo.
CCXXIV. Ad Alvisum episcopum Atrebatensem. (Anno 1136, Mart. 29.)[BALUZ., Miscell., II, 165.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALVISO, Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Super devotione tua et sollicitudine quam circa nos ipsos et sanctam Romanam geris Ecclesiam, fraternitati tuae multimodas gratias exhibentes, dilectionem tuam apostolicis litteris visitamus, atque nos et fratres nostros Deo propitio bene valere tibi tanquam speciali beati Petri filio indicamus. Caeterum pro Hasnoniensi et Monsteriolensi abbatibus ac No, archidiacono, qui ad concilium invitati non venerunt, preces tuas admisimus, et licet propter hoc ex decretis sanctorum Patrum ultionem sumere deberemus, tamen apostolicae sedis mansuetudinem imitantes, hoc ipsum eis pro tua charitate duximus indulgendum, atque ab interdiciti sententia praedictum archidiaconum et abbates absolvimus. De aliis quoque abbatibus qui vocati ad concilium minime venisse noscuntur eamdem nihilominus sollicitudinem geras. De caetero, quoniam Sydrac a tua fraternitate ad nostram praesentiam invitatus non venit, quod de causa ipsius canonice tua discretio decreverit nos auctore Deo ratum habebimus. Ad haec tuae devotioni compatientes, Condiancenses canonicos ad venerabilem fratrem nostrum Renoldum Remensem archiepiscopum remisimus, ut ipsius judicio controversia quae inter te et illos agitur Deo propitio terminetur.
Datum Pisis IV Kal. Aprilis.
CCXXV. Privilegium pro Camaldulensi congregatione. (Anno 1136, April. 22.)[ Annales Camaldul., tom. III, col. 353.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis AZONI priori Camaldulensi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Incomprehensibilis et ineffabilis divinae miseratio potestatis, nos hac providentiae ratione in apostolicae sedis administratione constituit, ut paternam de omnibus Ecclesiis sollicitudinem gerere studeamus. Siquidem sancta Romana Ecclesia, quae a Deo sibi concessum omnium Ecclesiarum retinet principatum, tanquam diligens et pia mater singulis debet Ecclesiis instanti vigilantia providere. Condecet igitur, ut Ecclesiae et venerabilia loca, praesertim quae in verae religionis habitu omnipotenti Domino famulari noscuntur, specialioris praerogativae sortiantur honorem, et apostolicae auctoritatis munimine roborentur. Praedecessoris itaque nostri bonae memoriae papae Honorii vestigiis inhaerentes, et vestris, dilecti in Domino filii, petitionibus annuentes, praesenti decreto statuimus ut Camaldulensis eremus perpetuis futuris temporibus in sui statu et religionis vigore consistat, et ordo monasticae observantiae in tota vestra congregatione statutus nullius personae insolentia et superstitione aliqua permutetur. Hoc etiam adjicientes ut nemini fratrum vestrae congrégationis post factam monasticam professionem absque prioris et rationabili fratrum licentia sit egrediendi facultas. Si vero exire praesumpserit, et secundo tertiove commonitus, redire contempserit, quousque congrue satisfecerit, ipsum excommunicationis sententiae subjugamus. Prohibemus insuper, ne in ecclesiis, quae a vestrae congregationis fratribus gubernantur, a nullo episcoporum absque canonica examinatione, divinum interdicatur officium. Praeterea in communi civitatis seu parochiae interdicto, clausis januis et non admissis dioecesanis, ecclesiarum vestrarum monachi nequaquam prohibeantur divina officia celebrare. Quicunque vero pro obsequio servorum Dei in eremo Camaldulensi degentium ad aliquas partes perrexerint, tam in eundo quam in redeundo, seu etiam in stando a nullo penitus molestentur. Porro quaecunque bona, quascunque possessiones inpraesentiarum juste atque canonice possidetis, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus in eadem religione permanentibus in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: ecclesiam videlicet Sancti Donati, quae Fons bonus dicitur, cum hospitali et omnibus suis bonis, monasterium Sanctae. Mariae in Poplena, monasterium Sancti Petri in Luco, monasterium Sancti Salvatoris secus civitatem Florentiam, monasterium Montismuri, monasterium Sancti Petri in Cerreto, monasterium Sanctae Mariae in Polliciano, monasterium Sancti Petri in Fontiniano, monasterium Sancti Justi in Vulterre, monasterium Sanctae Mariae in Morrena, monasterium Sancti Fridiani, monasterium Sancti Michaelis infra civitatem Pisarum, monasterium Sancti Savini in territorio ejusdem civitatis, monasterium Sancti Stephani in Cintoria, monasterium Sancti Salvatoris in Cantignano, monasterium Sancti Petri in Puteolis, monasterium Sancti Salvatoris in Silvamunda, monasterium Sanctae Mariae in Aguano, monasterium Sancti Petri in Rota, monasterium Sancti Salvatoris Berardingorum, monasterium Sancti Vigilii in burgo Senensi, monasterium Sancti Petri in vivo montis Amiati, salva ejusdem loci propria consuetudine; monasterium Sancti Quirici in Rosa, monasterium Sancti Savini in Chio, eremum de Fleri cum suo monasterio, monasterium Sancti Viriani, monasterium Sancti Bartholomaei in Anglari. In episcopatu Castellano abbatiam Dezane, salvo jure Castellanae ecclesiae, monasterium Sanctae Mariae in trivio, eremum Sancti Petri in Lajolo, monasterium Sanctae Marie in Insula, monasterium Sanctae Mariae in lacu, monasterium Sancti Angeli juxta castrum Britti: monasterium Sanctae Christinae in eadem curte, in Marchia camerina monasterium Sancti Georgii, monasterium Sancti Martini in Accole cum ecclesia quae dicitur Heremite. In Sardiniae insula, monasterium Sanctae Trinitatis, in Saccari ecclesiam Sanctae Eugeniae in Samanar, ecclesiam Sancti Michaelis et Sancti Laurentii in Vanari; ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Joannis et Sancti Simeonis in Salvenero, ecclesiam Sancti Nicolai in Trulla, ecclesiam Sancti Petri in Scano, ecclesiam Sancti Pauli in Cotroniano, monasterium Sancti Bartholomaei de Anglari, cum castro et omnibus pertinentiis suis, castrum Montorii cum omnibus pertinentiis suis. In civitate Pisana, monasterium Sancti Zenonis, salvo per omnia jure Romanae Ecclesiae, Villam de Montione, quam emistis ab abbate Sanctae Florae, et ecclesiam ejusdem villae. Villam de Modionas quam emistis ab Henrico praeposito, et reliquis canonicis, sicut in vestris chartulis continetur, et ecclesiam ejusdem villae cum decimatione, decimationem villae de Largnano, et villae Agnae et ecclesiam ejusdem villae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictum eremum et congregationem vestram temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, religiosorum fratrum, et pauperum usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se existere divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus ss. Ego Maurus Arretinus episcopus ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis ss. Ego Lictifredus presbyter cardinalis tit. Vestinae ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Wido indignus sacerdos ss. Ego Azo presbyter cardinalis tit. Sanctae Anastasiae ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Guido cardinalis diaconus Sancti Adriani ss. Ego Boetius diaconus cardinalis Sanctorum Viti et Modesti ss. Ego Vassalus diaconus cardinalis Sancti Eustachii ss. Ego Hubaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu ss.
Datum Pisis per manum Aymerici Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalend. Maii, Indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero domini Innocentii papae secundi anno VII.
CCXXVI. Lothario Romanorum imperatori de victo Friderico, Sueviae duce, gratulatur. Monet agat ut « obtineat Daviticum imperium et Salomoniticum regnum. » (Pro Papiae legendum est Pisis.) (Anno 1136, April. 24.)[SCHLOSSER U. BERCHT, Archiv. II, 370.] CCXXVII. Privilegium seu bulla confirmatoria Ecclesiae Rorensis. (Anno 1136, April. 24.)[ Monumenta Boica, t. XVI, p. 102.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BRUNONI praeposito et fratribus in Rorensi Ecclesia congregatis canonicam vitam professis, tam futuris quam praesentibus in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas religiosa diligere loca, et ea optatae petitionis patrocinio confovere. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris petitionibus clementer annuimus et Rorensem Ecclesiam in qua divino vacatis officio sub beati Petri et nostra tutela suscipimus et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut ordo canonicus juxta beati Augustini regulam in eodem loco perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea, quaecunque bona, quascunque possessiones ex concessione venerabilis fratris nostri Henrici episcopi Ratisponensis, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, propitio Deo, poteritis adipisci, firma vobis et in perpetuum illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli hominum fas sit vestram praefetam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus. Ego Guido Tiburtinus episcopus. Ego Wido indignus sacerdos.
Data Pisis per manum Almerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kalend. Maii, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo sexto; pontificatus domni Innocentii secundi papae anno VII.
CCXXVIII. Privilegium pro monasterio Laureacensi. (Anno 1136, April. 24.)[PETRUS, Suevia ecclesiastica, p. 537.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GRAFDONI abbati monasterii quod Laureacus dicitur, in Augustensi episcopatu situm, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Quoties a nobis ea, quae ad religionem et honestatis decorem pertinent, postulantur, moras ad concedendum facere non debemus, ne differe bona desideria, quae magis fovenda sunt, videamur. Proinde, dilecte in Domino fili Grafdo abbas, tuis justis postulationibus duximus annuendum, et monasterium quod Laureacum dicitur, ab illustri viro Friderico duce juxta patris sui voluntatem ac desiderium, qui illud in proprio allodio fundaverat, sub censu annuo unius aurei beato Petro oblatum, sub apostolicae sedis tutelam protectionemque suscipimus, et ejusdem apostolorum principis patrocinio communimus. Per praesentis itaque scripti paginam statuimus ut in eodem coenobio monasticus ordo secundum beati Benedicti Regulam futuris temporibus inviolabiliter observetur. Quaecunque etiam bona seu possessiones ab ipsius loci fundatoribus, seu ab aliis Dei fidelibus eodem loco collecta esse noscuntur, aut quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, ducum seu principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Ut autem fratres qui in eodem monasterio pro tempore fuerint divinis obsequiis mancipati de bonis ipsius loci valeant sustentari, auctoritate apostolica prohibemus, ut nullus abbas, nulla omnino ecclesiastica vel saecularis persona, praedicti loci possessiones et bona auferat, vel vendat aut in feudum dare, vel aliquo modo distrahere praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam praeviderint eligendum. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium vel basilicarum, benedictionem abbatis, ordinationes monachorum vel clericorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam Ecclesiae Romanae habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere, alioquin Catholicum, quem malueritis, adeatis antistitem. Qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Decernimus ergo ut nulli episcopo aut advocato, vel eorum ministris, nulli etiam ecclesiasticae personae liceat praenominatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia vobis integra conserventur. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut qui illic se sepeliri deliberaverint, eorum extremae voluntati nisi excommunicati sint, nullus obsistat, salva matricis Ecclesiae justitia. Decimas sane, quas legitime possidemus, et usque ad haec tempora quiete et pacifice possidetis, vobis nihilominus confirmamus. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, et quod idem locus beati Petri juris existat, bisantium unum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si quis igitur huic nostrae constitutioni ausu temerario contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Gregorius diaconus cardinalis ss. Sergii et Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Guido Tiburtinus episcopus ss. Ego Littifredus presbyter cardinalis S. Justinae ss. Ego Lucas presbyter cardinalis ss. Joannis et Pauli ss. Ego Wido indignus sacerdos ss. Ego Azo presbyter cardinalis titulo S. Anastasiae ss. Bacchi ss. Ego Guido cardinalis diaconus Sancti Adriani ss. Ego Hubaldus diac. cardinalis S. Mariae in Via Lata ss. Ego Chrysogonus diacon. cardinalis S. Mariae in Porticu ss.
Data Pisis per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, octavo Kalendas Maii, indictione decima quarta, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo sexto, pontificatus domni Innocentii papae secundi anno septimo.
CCXXIX. Monasterii P. Pauli Virdunensis disciplinam bonaque confirmat. (Anno 1136, April. 24.)[D. CALMET, Hist. de Lorraine, II, Pr. p. CCCX.]
- INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilecto filio ROGERO, abbati monasterii Sancti Pauli, quod in suburbio Virdunensi situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Cum omnibus ecclesiasticis personis debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio existamus, illis tamen propensioris charitatis studio nos convenit imminere quos in verae religionis habitu Domino militare cognoscimus. Ideoque, dilecte in Christo fili Rogere abbas, tuis petitionibus clementer annuimus, et beati Pauli monasterium cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quod a venerabili fratre Alberone Virdunensi episcopo de institutione ejusdem loci propter insolentiam fratrum quondam ibidem conversantium factum est, et a dilectissimo fratre nostro Alberone Trevirensi archiepiscopo collaudatum, perpetuis temporibus ratum et inconvulsum auctoritate nostra permaneat, ut videlicet ordo canonicus, secundum beati Augustini regulam et normam, atque institutionem fratrum Praemonstratensium, in eodem loco inviolabiliter observetur, et per eos divinae majestati debitum impendatur. Decrevimus etiam ut quaeque bona, quasque possessiones inpraesentiarum idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis causis, praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum monasterium perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi justitia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Pisis octavo Kalend. Maii, indictione decima quarta, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo trigesimo septimo, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno sexto.
CCXXX. Monasterii Celtae Paulinae coemeterium confirmat. (Anno 1136, April. 26.)[MULDNER, Hist. Nachr. der Gottesackercapelle zum heil Kreutz, 59, teste Schultes, Directorium diplomaticum, l, 317.] CCXXXI. Ad Raynaldum archiep. Remensem.--Ut archidiaconum suum in archiepiscopum Bituricensem electum petenti populo concedat. (Anno 1136, Maii 12.)[PEZ, Thes. Anecd. VI, I, 310.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei. venerabili fratri R. archiepiscopo, et capitulo Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Charitatis bonum est proprium alienis tanquam suis gaudere profectibus. Sed et particeps mercedis existit, qui bonorum operum se exhibet adjutorem. Quia ergo Bituricensis clerus et populus pastoris solatio destituti, charissimum filium nostrum ma. [magistrum?] A. archidiaconum Remensis Ecclesiae sibi in archiepiscopum elegerunt, universitatem vestram convenit exsultare, quae dono divinae gratiae talem personam habere promeruit, quae ad regimen tam gloriosae ac nobilis Ecclesiae cum magna instantia ac summo desiderio postulatur. Jamque dilectioni vestrae per apostolica scripta rogando mandamus, et mandando praecipimus quatenus personam ejusdem electi in nomine Domini Bituricensi Ecclesiae concedatis, et qualiter eorum desiderium qui sibi eum elegerunt in Patrem et archiepiscopum laudabiliter impleatur efficiatis.
Data Pisis IV Id. Maii.
CCXXXII. Ad ma. A. archidiaconum Remensem.--Ut Deo ad archiepiscopatum Bituricensem vocanti obediat. (Anno 1136, Maio.)[PEZ, ubi supra. ] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio su. ma. Remensi archidiacono, salutem et apostolicam benedictionem.
Fidelis et sapiens dispensator talentum, quod, suscipit a Domino, nummulariis erogandum in sudario [non] reponit, sed potius pervigili studio et summa diligentia elaborat, ut cum fructu multiplicato creditam sibi pecuniam Domino suo reconsignet. Ad hoc summus pastor, Dominus noster Jesus Christus, sicut evangelica testatur auctoritas, B. Petro, tertio confitenti se eumdem Magistrum suum diligere, tertio intulit: Pasce oves meas (Joan. XVII, 21). Unde colligitur quia qui diligit pascit, et qui non diligit non pascit. Si ergo Dei Filius de secreto Patris egressus est ad publicum nostrum, ut nobis aeternae beatitudinis pascua ministret, nullus Deo placens praeponere debet quietem suam utilitati proximorum. Caeterum, in Christo charissime fili, scire te volumus quoniam nobilis et gloria Bituricensis Ecclesia, pontificis solatio destituta, personam tuam sibi elegit in pastorem et archiepiscopum. Vocat te Dominus, invitat Christus ut de sua gratia tibi commissa praefatae Ecclesiae filios foveas et salutaribus disciplinis plenius informes. Nos igitur quoque praecipue interest universae Ecclesiae Dei providere, et bonis studiis opem et consilium adhibere, electionem ad te factam roborantes, auctoritate apostolica in remissionem peccatorum injungimus tibi, rogamus et praecipimus quatenus, omni contradictione et excusatione submota, et tam gratum Deo ministerium et tam gloriosum opus assumas, ut, divina cooperante gratia et tuo annitente studio, praefatae Ecclesiae praerogativa integre conservetur, et populo salubriter consulatur.
CCXXXIII. Privilegium pro ecclesia S. Auberti Cameracensi. (Anno 1136, Maii 31.)[LE GLAY, Glossaire, 39.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GALTERO abbati et filiis ecclesiae Sancti Auberti quae in Cameracensi civitate sita est, eorumque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere ac earum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, dilecti in Domino filii, postulationibus vestris impertimur assensum et Beati Auberti ecclesiam, in qua divino vacatis servitio, praesentis scripti pagina roboramus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, rationabiliter poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Ecclesiam videlicet Sancti Vedasti in Cameracensi civitate sitam, cum multis mansis, et quinque cambas ad molendinum vestrum, quod habetis in civitate, molentes et tres furnos et a porta Salis usque ad viam Sancti Remigii in sinistra parte, quidquid in aqua, in piscibus, in terris et in hospitibus possidetis, furnum unum, cambam unam cum molitura et mansum vestrum cum rivulis interius et exterius profluentibus cum toto districto, villam quoque totam Tilletum dictam, cum omnibus pertinentibus, altare de Vinciaco, cum omnibus appendiciis suis, videlicet Lesden, Liegiscurch, Scurviler et unum molendinum et unum furnum et unam cambam et omnia quae ad praedictum altare pertinent, altare, de Vilers Renardi et terram quam tres fratres Hugo, Wibaldus et Elbertus in eadem villa de Haistaldi Prato et quidquid juris possidebant in villa quae dicitur Berilgias et apud Dehereeias praedictae ecclesiae contulerunt, altare de Goeio, altare de Silviniaco, altare de Otvilers, ecclesiam Sancti Auberti cum altari in villa quae Andra dicitur cum I mansis et terra arabili, altare de villa quae dicitur Sanctus Vedastus et quarta pars allodii de Albertiis, allodium quod dedit Robertus de Bello Manso apud Fontanas; in Haynoensi pago, ecclesiam cum altari de Siccis Avesnis cum L mansis terraque arabili et silva, altare quoque de Thiens, altare de Maheng, altare de Sausoith, altare de Ivurio cum appendicio Ramocurth, altare de Riva, participante ecclesia Sanctae Mariae, altare de villa quae Strada nuncupatur, cujus sonegia duodecim denariorum est, altare de Barastra cum appendiciis suis Haplencurth et Rahiercurth, altare de Chaum cum appendicio suo Provilla, altare de Gahuncurth, capellam in Vitriaco cum terra arabili, altare de Gavera, altare de Aesna cum appendiciis suis, scilicet Houlcurt et Grandi Ponte. Cerae vero, quam sacerdotes de majori archidiaconatu afferunt in die Pentecostes, sexta pars praedictae ecclesiae et nunc et antiquitus conferatur; apud Naviam tredecim mansos, apud Scaldeuvrium duos mansos et terram arabilem cum decima ejusdem terrae, apud Guennecurth allodium, quod Gunhardus tradidit, apud Ramelias quinque mansos et dimidium allodii quod ibidem possidetis, apud Chementias mansos et allodium, apud Reiglencurth mansum unum et terram arabilem, apud Meevrias tres campos, apud Blahercurth mansos, apud Seherias duas partes quatuor mansorum de allodio quod Osto miles dedit, allodium de villa Manullo nuncupata et terram et silvam et quidquid ad eamdem villam pertinet, apud Locheneias quatuor mansos de franco allodio et aliud allodium quod dedit Doda uxor Engeranni et Alaisa uxor Roberti, apud Fontanas Fagalae allodium quod dedit Robertus de Pulchro Manso, et quidquid ad illud pertinet, apud Attrebatum, in Strata, camba una quam dedit Robertus sacerdos filius Thamardi, concedente et confirmante Alviso ejusdem civitatis episcopo, apud Bantheneias duos mansos et terram arabilem; apud Roseth in Viromandensi pago allodium, apud Belveverth quod singulis annis tres solidos reddit Cameracensis monetae, terram etiam quae in procinctu ecclesiae est, ubi ortus et officinae fratrum sunt, quam Burcardus ejusdem civitatis episcopus contulit et confirmavit cum toto districto libere praedicta ecclesia possideat. Chrisma vero et oleum infirmorum et catechumenorum, secundum antiquas et rationabiles vestras consuetudines a Cameracensi absque contradictione suscipiatis Ecclesia. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatam Beati Auberti ecclesiam perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere seu quibuslibet fatigationibus molestare, sed omnia integre conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omni modis profutura, salva nimirum dioecesani debita justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reaturo suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae quae sua sunt servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Data Pisis per manum Emerici diaconi cardinalis et cancellarii, II Kal. Junii, indictione XIV, anno Dominicae Incarnationis 1137, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno VII.
CCXXXIV. Ad Alvisum episcopum Atrebatensem. (Anno 1136, Jun. 1.)[BALUZ., Miscell., II, 164.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALVISO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Fraternitatis tuae scripta debita benignitate suscepimus atque dilectum filium nostrum Nicolaum Cameracensem electum, qui infra sacros ordines est, tum pro Ecclesiae necessitate, tum pro tua et aliorum qui nos pro ipso rogaverunt instantius charitate ex apostolica dispensatione remisimus. Tua itaque interest ut, juxta collatam tibi a Deo prudentiam, pro servitio et utilitate sanctae Romanae Ecclesiae, quemadmodum de te bene confidimus, tanquam devotus ejus filius efficaciter elabores.
Data Pisis Kalend. Junii.
CCXXXV. Privilegium pro abbatia Balneensi. (Anno 1136, Jun. 11.)[ Annal. Camaldul., III, col. 311.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI archipresbytero et canonicis Balnensibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, atque earum quieti et utilitati auxiliante Domino salubriter providere. Dudum siquidem, dilecte in Domino fili Joannes archipresbyter, apud nos saepe numero questus es pro injuriis et pressuris, quas Balnensi Ecclesiae tibi commissae irrogari dicebas. Inter caetera vero quae de eisdem gravaminibus nobis exposuisti, adversus Triviensem abbatem graviter questus es, asserens quod duodecim capellas cum decimis, oblationibus tam vivorum quam mortuorum, et reliquo parochiali jure Ecclesiae Balnensi violenter auferret. Quamobrem nuntium nostrum ad partes vestras direximus, qui et negotium ipsum diligenter inquireret, et tam te quam praedictum abbatem primis Kalendis Maii ad agendam causam sufficienter ante nostram praesentiam vocaret. Quo nimirum termino utraque parte nostro conspectui praesentata, praefatus abbas quoddam scriptum sub nomine praedecessoris nostri papae Paschalis in argumentum causae suae in medium protulit. Quod diligentius intuentes suspectum atque fallatum subtiliter deprehendimus, eo quod quaedam rasurae inibi invenire et alia pro aliis mutatis descripta nominibus, cum luce clarius constet tam auctoritatibus sanctorum canonum, quam etiam generali Ecclesiae consuetudine, capellas quasque suis debere plebibus subjacere, eisque de decimis et aliis ad jus parochiale pertinentibus respondere. Cum manifestum sit eamdem plebem in massa beati Petri apostolorum principis sitam esse, et sub ipsius dominio proprietario jure consistere. Auditis igitur utriusque partis allegationibus, visum nobis est et fratribus nostris super eadem lite definitivam ferre sententiam. Caeterum abbas negotium cupiens protelare, subterfugium quaerere, longiores inducias postulavit, promittens se termino, quem sibi provideremus, plenius instructum adesse negotio, et instrumenta quaedam, quae domi reliquerat, allaturum. Nos autem ne forte quidquam praecipitare videremur, usque ad octavas beati Martini inducias ei dedimus, praecipientes qualiter interim erga eamdem ecclesiam, quam beati Petri juris esse se haberet, eique portiones et oblationes seu decimas earumdem capellarum bona fide persolveret. Statuto itaque termino, abbas ad nos rediens quemdam veterem tomum protulit, in quo nihil, quod ad commodum suae causae pertinens invenire potuimus. Qui etiam a nobis saepius requisitus praefatas capellas infra ejusdem plebis parochias sitas esse respondit, adjiciens quod ministri earumdem capellarum cum litania et oblationibus singulis annis plebem ipsam visitare solebant, et tam eadem plebs quam capellae ac totius Balnensis territorii fundus B. Petri juris existat. Sanctorum ergo canonum auctoritate perspecta, et fratrum nostrorum ac plurium sapientium archiepiscoporum, abbatum et aliorum, qui aderant, communicato consilio, cum praefatus abbas super acquisitionem earumdem nullum possit instrumentum authenticum exhibere, decimas omnes praedictarum capellarum, quarum nomina sunt haec, videlicet Sancti Salvatoris, Sancti Nicolai, Sancti Pauli, Sanctae Appollinaris, Sancti Martini, Sancti Paterniani, Sancti Hilari, Sanctae Florae, Sanctae Margaritae, Sancti Andreae, Sancti Blasii, Sancti Angeli, ac totum ejus parochiale in eisdem capellis tibi, dilecte in Domino fili Joannes es archipresbyter, et per te Balnensi Ecclesiae per sententias restituimus atque concessimus, ut videlicet eamdem potestatem in eisdem capellis de caetero habeas, quas et in aliis praedictae plebi subjectis exerces, id est ponendi seu removendi presbyteros, interdicendi eos, sibi officio restituendi, et debitas portiones habendi tam de oblationibus vivorum quam mortuorum, et si qua alia sunt, quae ad matricem ecclesiam et tuum officium pertinent, concessa tibi insuper facultate disponendi et dispensandi, secundum sanctorum canonum instituta, omnes decimas, quae de curtis praedictarum capellarum a parochianis quocunque tempore colliguntur, vel de toto Balnensi territorio habentur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat Balnensem super his Ecclesiam infestare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet eam molestiis fatigare, sed omnia ei cum integritate serventur vestris usibus profutura. Prohibemus insuper ut nulli ecclesiasticae saecularive personae fas sit in praedictis capellis, quae infra Balnense territorium sitae sunt, decimas, vel oblationes aut reliqua, quae ad matricis Balnensis Ecclesiae dispositiones vel proprietates pertinent, absque ejusdem plebis concessione recipere vel habere. Si quis autem huic nostrae constitutioni sciens, obviare tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat
Cunctis autem eidem Ecclesiae jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subs. Ego Willelmus Praenestinus episcopus subs. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus subs. Ego Drogo Ostiensis episcopus subs. Ego Albertus Albonensis episcopus subs. Ego Alberius Bituricensis archiepiscopus subs. Ego Umbertus Bisuntinus archiepiscopus subs. Ego Robertus Erfordensis episcopus subs. Ego Milio Servannensis episcopus subs. Ego Ugo Gratianopolitanus episcopus subs. Ego Guillelmus Aurasicensis episcopus subs. Ego Wido Lausannensis episcopus subs. Ego Paganus Nolanus episcopus subs. Ego Anselmus presb. card. subs. Ego Litifredus presbyter cardinalis tituli Vestinae subs Ego Lucas presbyt. cardin. tit. Sanctorum Joannis et Pauli subs. Ego Martinus presbyt. cardin. tit. Sancti Stephani subs. Ego Wido indignus sacerdos subs. Ego GG. presbyter cardinalis tituli Sanctae Priscae subs. Ego Guido presbyter card. titulo Sancti Chrysogoni subs. Ego Gregorius diacon. Sanctorum Sergii et Bacchi subs. Ego Guido diacon. cardinalis Sancti Adriani subs. Ego Boetius diacon. cardin. Sanctorum Viti et Modesti subs. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subs.
Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, III Idus Januarii, indictione XIV, pontificatus domni Innocentii II papae anno VII.
CCXXXVI. Henrico patriarchae Gradensi pallii crucisque praeferendae usum tribuit, Ecclesiaeque bona confirmat. (Anno 1136, Jun. 12.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 1120.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO patriarchae Gradensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Tunc apostolicae sedi et Romanis pontificibus honor integer conservatur, si universis Ecclesiis collata dignitas custodiatur. Et quemadmodum nulli debemus ultra quam meretur favente gratia impertiri, ita nemini, quod sui juris est, stimulante ambitu, convenit derogare. Quanto ergo majori praerogativa nosceris sublimatus, tanto propensius tibi noveris attendendum, ut in corrigendis subditis plus possit apud te ratio quam potestas, et te boni dulcem, et mali pium sentiant correctorem. Personas diligas, vitia persequaris, ne si aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quod emendari desideras; sicque vulnus debes abscindere, ut non possis ulcerare quod sanum est, ne si plusquam res exigit ferrum impresseris, noceat cui prodesse festinas. Sed sic alterum condiatur ex altero, quatenus et boni habeant amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant. Quapropter, venerabilis frater Henrice patriarcha, tuis postulationibus clementer annuimus, et Gradensem Ecclesiam, cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, praesentis scripti patrocinio communimus. Igitur praedecessorum nostrorum Pelagii, Alexandri et Urbani II auctoritatem sequentes, illius praecipue constitutionis tenorem servantes, quam praedecessor noster Leo IX sanctissimus, et synodali judicio, et privilegii pagina confirmavit, tibi, tuisque successoribus canonice substituendis, et patriarchalem concedimus dignitatem, et magisterium Gradensis Ecclesiae gerendum, in his tantum finibus confirmamus, qui per supradictos praedecessores eidem noscuntur Ecclesiae constituti. Crucem quoque ante te ferendam esse concedimus, nisi cum Romae fueris, aut in praesentia et comitatu Romani pontificis; pallium etiam fraternitati tuae plenitudinem pontificalis officii ex apostolicae sedis liberalitate largimur, quo intra Ecclesiam tuam ad missarum solemnia celebranda uti memineris eis diebus, quibus praedecessores, tuos usos fuisse non ambigimus, ut in Nativit. Domini, Epiphania, tribus festivitatibus S. Mariae, Coena Domini, Sabbato sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecoste, in Natalitio S. Joannis Baptistae, et omnium apostolorum, in festivitatibus quoque S. Marci, protomartyris Stephani, S. Laurentii, S. Maximi, in solemnitate Omnium Sanctorum, et principalibus Ecclesiae tuae festis, nec non in ecclesiarum, episcoporum, et caeterorum clericorum consecrationibus, et anniversario consecrationis tuae die. Statuimus etiam ut quaecunque bona, quascunque possessiones Gradensis Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum justis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Porro ecclesias a religiosis viris eidem Ecclesiae Gradensi oblatas, per parochias ejusdem provinciae constitutas, tibi tuisque successoribus libere confirmamus, ita ut nulli episcopo absque tuo assensu liceat in eis consecrationes celebrare, aut sacerdotibus in eisdem Domino servientibus donec in locis ipsis fuerint, divina officia prohibere. Decernimus ergo ut nulli omnino, etc. Si qua igitur in futurum, etc. Cunctis autem, etc. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episc. ss. Ego Guillelmus Praenestinus episc. ss. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem ss. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina ss. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Guido indignus sacerdos ss. Ego Azo presb. card. tit. S. Anastasiae ss. Ego Gregorius diaconus card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Guido card. diac. S. Adriani ss. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata ss. Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu ss.
Datum Pisis per manum Almerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, II Id. Junii, indict. XIV, anno Dominicae Incarnationis 1136, pontificatus autem D. Innocentii papae II anno VII.
CCXXXVII Ecclesiae S. Victoris Massiliensis possessiones confirmat. (Anno 1136, Jun. 18.)[ L' Antiquité de Marseille, I, p. 461.] CCXXXVIII. Ecclesiae Guesnensis possessiones, petente Jacobo archiepiscopo, confirmat. (Anno 1136, Jul. 7.)[RACZINSKI, Cod. diplom. majoris Poloniae, 1; HASSELBACH, Cod. Pomeran. diplom, I, 28.] CCXXXIX. Ad Gregorium Bergomatem episcopum. (Anno 1136, Jul. 24.)[UGHELLI, Italia Sacra, IV, 455.] INNOCENTIUS, etc., venerabili fratri GREGORIO Bergomensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Lites et controversiae extenduntur in infinitum, si quod judicatum est, non fuerit effectui mancipatum. Ideoque per apostolica scripta fraternitati tuae mandamus atque praecipimus, quatenus sicut gratiam B. Petri, et nostram habere desideras, omni tepiditate supposita sententiam quam de causa S. Vincentii et S. Alexandri protulimus, irrefragabiliter facias observari. Quod si canonici S. Vincentii parere contempserint, vigor justitiae non elangueat, inobedientes ab ecclesiarum ingressu submoveas, et in eorum ecclesiis divina prohibeas officia celebrari.
Data Pisis IX Kal. Aug.
CCXL. Privilegium pro ecclesia B. Mariae de Reno. (Anno 1136, Aug. 27.)[SAVIOLI, Annal. Bolognesi, I, Append., p. 193.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUIDONI priori et fratribus in ecclesia Beatae Mariae de Reno regularem vitam professis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus et ecclesiam Beatae Mariae in qua divino vacatis servitio apostolicae sedis privilegio communimus. Statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini Regulam in vestra ecclesia noscitur institutus, perpetui futuris temporibus ibidem inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum eadem ecclesia juste et canonice possidet, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Porro quia juxta sacrae Scripturae testimonium decimae sunt tributa egentium animarum, et religiosae personae quae de aliorum eleemosynis seu beneficentia solent vivere de rebus suis non debent molestias sustinere; decernimus ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus colitis vel etiam de nutrimentis vestris nullus a vobis decimas exigere vel suscipere audeat. Liceat etiam vobis clericos sive laicos e saeculo fugientes, dummodo nulli conditioni teneantur obnoxii, ad conversionem suscipere, et juxta canonicae institutionis regulam in vestro collegio retinere. Nullus ergo hominum eamdem ecclesiam audeat temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum dioecesani episcopi debita reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Grisogonus diac. card. S. Mariae in Porticu, Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Anselmus presbyter cardin. ss. Ego Littifredus presbyt. card. tit. Vestinae ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum oannis et Pauli ss. Ego Guido card. diac. Sancti Adriani ss. Ego Hubaldus diacon. card. Sanctae Mariae in Via Lata ss. ss.
Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diacon. cardinalis et cancellarii, VI Kal. Septembris, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii II papae anno VII.
CCXLI. Privilegium pro monasterio Sancti Georgii Priflingensis. (Anno 1136, Oct. 22.)[ Monumenta Boica, t. XIII, p. 155.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HERBONI abbati monasterii Sancti Georgii de Privinigen, quod inter Ratisponam et Danubium situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas religiosas personas ac loca eorum regimini commissa diligere, atque ipsorum quieti et utilitati auxiliante Domino salubriter providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eos a pravorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri ac sanctae Romanae Ecclesiae patrocinio muniamus. Ideoque, dilecte in Domino fili Herbo abbas, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et beati Georgii monasterium cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio decoramus Statuimus enim ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, tibi tuisque successoribus, et per vos jam dicto coenobio hujus scripti pagina confirmemus. Porro decimam a venerabili fratre nostro Ottone Babenbergensi episcopo vobis concessam, quam ab Hartvico Ratisponensi episcopo per gratum concambium obtinuisse cognoscitur, vobis praesenti scripto firmamus. Cellam etiam Aspach dictam, quam idem episcopus suis laboribus ac studio conquisitam divini amoris intuitu eidem loco contulit, a nullo unquam hominum alienari, vel aliquo modo auferri sancimus. Decernimus etiam ut ordo monasticus qui in eodem coenobio a priscis temporibus noscitur institutum, perpetuis temporibus ibidem integer conservetur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. De laboribus quoque vestris tam infra quam extra septa monasterii, quos propriis sumptibus excolitis, decimas a vobis nemo exigere praesumat. Interdicimus etiam ut nullus episcopus qui in Banbinbergensi Ecclesia pro tempore fuerit, vel aliquis alius occasione alicujus rei, vel advocatiae idem coenobium aliquibus exactionibus gravare vel ejus possessiones a praedicto episcopo vobis collatas, vel undecunque acquisitas, seu oblatas, alicui in beneficium dare, vel fratrum usibus subtrahere praesumat. Quaecunque praeterea bona idem monasterium concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, in futurum poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum fas sit idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auterre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, tam vestris quam fratrum vestrorum ac pauperum usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guilielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus ss. Ego Guido diaconus card. sancti Adriani ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis ss. Ego Boetius diacon. card. Sanctorum Viti et Modesti ss. Ego Latrifredus presbyter card. tituli Vestinae ss. Ego Lucas presbyter cardin. tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Grisogonus diaconus card. Sanctae Mariae in Porticu ss.
Data Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XI Kal. Novembris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae III anno VII.
CCXLII. Ad Henricum Ratisponensem episcopum. (Anno 1136, Oct.)[ Monumenta Boica, t. XIII, p. 152.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Ratisponensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Aequum et rationabile est ut monachi et regulares canonici qui de aliorum eleemosynis et beneficentia vivere debent, de laboribus quos propriis sumptibus ac manibus excolunt, dare decimas non cogantur. Quod profecto in Pisano concilio, quod nuper Deo propitio celebravimus, a nobis est apostolica auctoritate firmatum. Eapropter fraternitati tuae per apostolica scripta praecipimus quatenus fratres Pruviningenses tam de novalibus, quam de aliis laboribus quos propriis sumptibus ac manibus excolunt, neque per te, neque per Hoholdum militem ullatenus inquietes, neque per alios inquietari permittas; alioquin scire te volumus quoniam contemptum sedis apostolicae impunitum nullatenus dimittemus.
CCXLIII. Privilegium pro ecclesia Pollingensi. (Anno 1136, Oct. 23.)[ Monumenta Boica, t. X, p. 39.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CHUNONI praeposito, et fratribus in ecclesia Pollingensi regularem vitam professis tam praesentibus quam futuris in perpetuam rei memoriam.
In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, sollicite providere nos convenit, ut religiosa loca paternis affectibus diligamus et ne pravorum hominum agitentur molestiis, attentam diligentiam adhibere curemus. Quamobrem dilecti in Domino filii, venerabilis fratris nostri Waltheri Augustensis episcopi precibus inclinati, vestris postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam sancti Salvatoris, sitam in villa quae Pollinga dicitur, in qua divinis estis obsequiis mancipati, apostolicae sedis privilegio communimus. Statuentes, ut vita apostolica, et ordo canonicus in eamdem ecclesia divina suffragante clementia institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiliter conservetur. Quaecunque praeterea bona, quascunque possessiones inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci firma vobis in perpetuum et illibata serventur; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: villam videlicet in qua eadem ecclesia aedificata est, ubi etiam secundum beati Augustini Regulam omnipotenti Domino divina exhibetis obsequia, villam Villhaim, villam Ubingen, villam Friheim, villam Rieden, villam Ascheringen, villam Hunenwanch, villam Phafenhoven, necnon caeteras possessiones, quas quondam secundus rex eidem ecclesiae vestrae restituit, atque contradidit. Sancimus etiam ut nulli absque fratrum licentia, post factam in eodem loco professionem, ad aliam ecclesiam liceat transmigrare; prohibemus insuper ut nemo aliquem ex pravo studio in ecclesia, vel monasterio suo suscipere, vel susceptum audeat retinere; quod si iidem transfugae secunda vel tertia fratrum suorum denuntiatione commoniti ad eamdem ecclesiam redire contempserint, praelato et fratribus suis in eos interdicti vel anathematis sententiam proferendi licentiam indulgemus. Decimas sane, quas concessione pontificum possidetis, aut etiam in posterum adipisci poteritis, apostolica vobis auctoritate firmamus. Porro chrisma, oleum sanctum, ordinationes etiam clericorum, qui ad sacros ordines sunt promovendi, vel si quae alia sunt ecclesiastica sacramenta a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque vobis sine pravitate et exactione voluerit exhibere; alioquin quemcunque malueritis catholicum adeatis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, vestris, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus profutura. Si quis ergo hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt, omnipotentis. Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guillielmus Praenestinus episcopus ss. Ego Theodewinus S. Rufinae epicopus ss. Ego Anselmus presbyter cardin. ss. Ego Insifredus presbyter cardinalis tituli Vestinae ss. Ego Lucas presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Guido indignus sacerdos ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani ss. Ego Boetius diaconus cardinalis Sanctorum Viti et Modesti ss.
Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kal. Novembris, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1136; pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VII.
CCXLIV. Privilegium pro abbatia Schutterana. (Anno 1136, Oct. 28.)[WURTVEIN, nova Subsidia diplom., t. VII, p. 92.--Ex vidimus judicis Curiae Argentinensis anni 1391, in tabulario abbatiae Schutteranae.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CONRADO abbati Schutterensis monasterii, quod in episcopatu Argentinensi, in loco qui Mortinaugia dicitur, situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare; nec enim gratus Deo aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate Religionis fuerit confirmatus, hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Conrade abbas, tuis postulationibus accommodantes assensum, Schutterense monasterium, cui Deo auctore praesides, sub cura beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata serventur, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda, videlicet Frisenheim cum ecclesia, Scopheim cum ecclesia, Rogenswiler (hodie Heiligenzell), Zunsvilere (Zuntwyhr) cum ecclesia, Odenheim (Ottenheim) cum ecclesia, Wagenhurst (Wanhurst), Kippenheim, Kirrechcella (Kirtzel) cum ecclesia, Albeswiler (Almansweiler), Ichenheim; ecclesia Sasbach (Saspach) cum suis pertinentiis, et ea quae ministeriales vestri possident in Brisangia, Heimbach, Dirmuntigen, ecclesia Wopelinesbergen cum suis appendiciis, et his quae ministeriales vestri in eadem provincia possident. In Alsatia Gersheim (Gerstheim), Herbousheim (Herbolsheim), Sigelesheim (Sigolsheim), cum suis appendiciis, et his quae ministeriales vestri in eadem provincia possident; mancipia nihilominus quae noscitur habere in Suevia, in Lotharingia, in Altdorff (Altorff). Prohibemus etiam ut neque alicui de successoribus tuis liceat possessiones monasterii alienare, aut in beneficium dare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt, omnipotentis Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodwinus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Guido Tiburtinus episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu.
Data Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalendas Novembris, indictione XV, Incarnationis Dominicae millesimo centesimo tricesimo sexto, pontificatus vero domni Innocentii secundi papae anno septimo.
CCXLV. Privilegium generale pro monasterio S. Nicasii Remensi. (Anno 1136, Nov. 10.)[VARM, Archives administ. de Reims, I, 288.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo JORANNO abbati monasterii Sancti Nicasii, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.. . . Quascunque possessiones, quaecunque bona coenobium. . . . . possidere cognoscitur, tibi tuisque successoribus, praesentis scripti pagina confirmamus. In quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: in Remensi dioecesi altare de Buxolio super Maternam fluvium, super fluvium Auxonam altare de Celto, altare de Anteniaco cum tribus capellis de Oggeio, de Altovillari, de Fulzeio; altare de Branzonis curte cum capella Sancti Nicolai de Sarpeia curte; altare de Hanonia, altare de Burcio; altare de Sancto Leodegario cum ecclesia, eremum Azonis de Ham; dimidiam partem potestatis in allodio S. Leodegarii, cum banno et justitia, pascuis, cursu aquae, piscaria cum caeteris redditibus, dimidiam quoque partem molendini cum piscatura; allodium quoddam de domno Trajano, cum servis et ancillis ad ipsum pertinentibus, cum banno et justitia, et cursu aquae, et molendino cum piscatura. Altare de Gons, et mansum Fulcaudi, et mansum Roberti de Corbineio, villam de Singli, cum banno et justitia et omni dominatione quam in ea Hugo comes Registetensis tenuerat. Dimidiam partem molendini de Coopello cum terra ibidem pertinente; allodium Hugonis de Cirelio. Terram quae dicitur mons Reguli, et omnem terram et silvam quae est a rivulo Canis Spinae quae decurrit ad vallem Morendi, usque ad silvam archiepiscopi, versus Remis, ab Hugone quondam Trecensi comite monasterio vestro collatam, cum banno, justitia cursu aquae, et omnibus consuetudinibus quas idem comes ibidem tenuerat. Duas partes decimae de omnibus terris ad montem Reguli pertinentibus, terras etiam, quae Aceles appellantur; molendinos Helberti de Halmericurte cum terra ad ipsos pertinente; allodium secus eamdem villam, quadraginta jornalium in episcopatu Laudemensi apud Riboldi montem. Curtem unam cum domibus ad eam pertinentibus, et duobus viridariis, et de culturis eidem castello proximis; terram arabilem uni carruccae sufficientem, et tertiam partem prati castello adjacentis. In episcopatu Cathalaunensi, altare Sancti Hilarii de Buxito, cum capella ibidem pertinente, quae est in honore sanctae genitricis Mariae et beati Nicasii; altare de villa quae cappa dicitur; altare de villa Sancti Basoli; altare de domno Martino. In episcopatu Leodiensi, altare de Morelineis; altare de Senzelia, altare Sanctae Mariae Magdalenae de Cymaco cum appendiciis suis. Claustrum quoque et suburbium quod circa monasterium est, et ad ipsum pertinet, ab omni exactione liberum esse decernimus, ut in eis nullus audeat aliquas exactiones imponere; sed tam tu quam successores tui, qui in eodem loco pro tempore fuerint vel cui ipsi praeceperint, et consuetudines quas idem coenobium in ipsis habuisse cognoscitur, libere vobis liceat possidere, videlicet portagium, rotagium, thelonagium, modiagium, foragium, cum banno et justitia . . . . . Prohibemus . . . . . ut nulli unquam monachorum post factam . . . . . professionem, absque libera abbatis et fratrum licentia, monasterium vestrum relinquere, et ad alium locum liceat pertransire. Si vero, quod absit, hoc ipsum evenire contigerit, post secundam et tertiam fratrum suorum commonitionem, ad proprium locum [non] redierit, abbati et fratribus suis eum interdicendi, vel excommunicandi concedimus facultatem.
Nulli ergo hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet modis fatigare, sed integra conserventur omnia eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc paginam nostrae constitutionis sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Wilelmus Praenestinus episcopus ss. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Guido Tiburtinae episcopus ss. Ego Anselmus presbyter cardinalis ss Ego Linfredus presbyter cardinalis ss. Ego Lucas presbyter cardin. tituli sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu ss.
Data Pisis per manum Almerici, Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Idus Novembris, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1136; pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno VII.
CCXLVI. Carthusiensium Montis-Dei in dioecesi Remensi institutionem confirmat. (Anno 1136, Nov. 23.)[MARLOT, Metropolis Remensis, II, 312.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus in monasterio S. Mariae Montis-Dei divino famulatui mancipatis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare: nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex radice charitatis procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Ideoque, dilecti in Domino filii, vestris justis desideriis clementer annuimus, et beatae Dei genitricis monasterium, in quo divino vacatis servitio, apostolicae sedis privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum normam et institutionem fratrum Carthusiensium, in eodem loco noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem irrefragabiliter observetur. Sancimus etiam ut nulli omnino liceat ordinem Carthusiensium in eodem monasterio stabilitum infringere, minuere vel mutare, et libertatem quam Carthusia, scilicet caput hujus ordinis, habet, vestrum coenobium nihilominus obtineat, nec alicui eam liceat ullatenus violare. Ut autem mente et corpore omnipotenti Deo servire liberius valeatis, simili modo decernimus vos ab omni inquietudine cujuslibet rei vel placiti quietos ac liberos remanere, nec de his quae in terris, pascuis, silvis aut agricultura vobis collata sunt, ullam vos injuriam vel molestiam sustinere. Terminos autem loci vestri propriis terminis duximus exprimendos, ab eodem scilicet Monte-Dei usque ad montem qui est juxta Setonam, versus orientalem plagam, sicut dederunt, ipsam terram Nicolaus de Burgo, et Willelmus; versus occidentem usque ad aquam Bairone; a meridie usque ad antiquum aggerem, qui vadit de ponte Bairone [ vel Bariorone, ut est in bulla Eugenii ], usque ad Mosomense castrum; a septentrione usque ad fagos in fundo vallis silvae, quae est comitis Regitestensis, cujus voluntate et concessione hoc donum factum atque firmatum est. Adjicientes etiam ut nulla femina fines vestros introeat, nisi forte id fiat propter transitum, qui per loca vestra viatoribus debet esse communis. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi debita justitia et reverentia [ in charta Eugenii habetur: salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica reverentia].
Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Ecclesiae Catholicae episcopus. Ego Guillermus Praenestinus episcopus. Ego Theodevinus Rufinensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani. Ego Chrisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joan. et Pauli.
Datum Pisis per manum Armeraci S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kalend. Decemb., indict. XIV, Incarnat. Dominicae anno 1136, pontificatus vero domini Innocentii P. R. II anno VII.
CCXLVII. Confirmat immunitates ecclesiae Marsnensis prope Trajectum Mosae ad monasterium B. Remigii pertinentis, in qua canonicorum loco monachi substituuntur. (Anno 1136, Nov. 23.)[COCQUELINES, II, pag. 232.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dijecto filio ODONI abbati monasterii S. Remigii, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Locorum venerabilium cura nos admonet, de eorum quiete atque utilitate sollicite cogitare. Nec dubium quod si servorum Dei petitionibus benigne concurrimus, nostris opportunitatibus clementem Dominum reperimus. Ideoque, dilecte in Domino fili Oddo abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, atque libertatem ecclesiae de Marsna, ad monasterium Beati Remigii pertinentis, ab Alexandro quondam Leodiensi episcopo tibi concessam, et ab Hermanno ejus archidiacono et fratribus suis laudatam atque firmatam, praesentis scripti pagina roboramus, et futuris temporibus inconvulsam manere decernimus, ut videlicet tam in praepositura quam etiam in canoniis, decentibus clericis, qui praefatae ecclesiae beneficia possident, juxta prudentiam et dispositionem tuam et successorum tuorum, loco eorum monachi substituantur.
Praepositus vero, qui ex parte tua vel successorum tuorum eidem loco praefuerit, sacerdotem sub tali praebenda, qualem ipse praepositus, consensu abbatis et fratrum coenobii Sancti Remigii, qui pro tempore fuerit, providerit, constitutum Leodiensi archidiacono praesentabit, a quo nimirum sibi cura committetur, et ipse sacerdos de omni episcopali et synodali jure secundum Leodiensis episcopatus consuetudinem respondebit.
Nulli ergo hominum liceat eamdem concessionem, monasterio B. Remigii factam, infringere vel mutare, aut qualibet occasione convellere; sed omnia tibi tuisque successoribus integra conserventur, quemadmodum praesentis scripti sanctione, praefati Alexandri quondam episcopi concessione noscitur institutum. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem hanc nostram confirmationem servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus. Ego Guido diaconus cardinalis S. Adriani. Ego Chrysogonus diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu.
Datum Pisis per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kalendas Decembris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VII.
CCXLVIII Canonicorum ecclesiae S. Laurentii Januensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1136, Dec. 7.)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 860]. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUIDONI praeposito et canonicis matricis ecclesiae Sancti Laurentii Januensis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Apostolicae sedis nos monet auctoritas, etc. Statuimus enim ut qualescunque possessiones, etc. In quibus haec propriis nominibus adnotanda, etc. Nulli, etc. Si qua igitur, etc. Amen Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Theodevinus S. Rufinae episc. Ego Anselmus presb. card. Ego Lucas presb. card. Ego Guido indignus sacerdos. Ego Gregorius diac. SS. Sergii et Bacchi Ego Guidus diac. card. S. Adriani. Ego Chrysogonus diac. card. S. Mariae in Porticu.
Datum Pisis per manum Aymerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, VII Idus Decembris, ind. XIV, Incarn. Dom. anno 1136, pontificatus vero D. Innocentii papae II anno VII.
CCXLIX. Confirmat ordinem canonicorum regularium S. Augustini, recens introductum in Steinfeldense coenobium Coloniensis dioecesis. (Anno 1136, Dec. 10.)[COCQUELINES, t. II, p. 232.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis EVERUINO praeposito et fratribus in ecclesia de Steinvelt canonicam vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri, quatenus devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus gratum praebentes assensum, ecclesiam Steinvelt, in qua divinis estis obsequiis mancipati, apostolicae sedis privilegio communimus in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini regulam ibidem noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observetur. Praecipimus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam professionem, absque libera praepositi et fratrum licentia ecclesiam vestram relinquere, et ad alium locum liceat transvolare, nec aliquis eum retinere praesumat in praeposituris quae per fratres vestros instituuntur. Ordo vester secundum beati Augustini regulam teneatur, et si quid novi in ordine statuendum fuerit, communi assensu praelatorum vestri annui conventus concorditer statuatur. Praeposituras quoque a vestris fratribus institutas, a vobis pro confirmatione ordinis visitari, et praepositos earum, per singulos annos vestram ecclesiam visitare decernimus. Monasteria quoque sanctimonialium, qui se magisterio vestrae ecclesiae regenda subjiciunt ab eodem se absolvi, et alii subdi postea non praesumant. Ut autem omnipotenti Domino servire securius valeatis, libertatem a recolendae memoriae Friderico archiepiscopo Coloniensi ecclesiae vestrae concessam, et a venerabili fratre nostro, Brunone, ejus decessore, postmodum approbatam, ipsius precibus inclinati, omnimodam firmitatem in perpetuum tenere sancimus. Porro quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem ecclesia Steinvelt inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum, concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata consistant. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate recognoscat, et a sacratis simo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Anselmus presbyter cardinalis. Ego Benfredus presbyter cardinalis. Ego Chrysogonus diaconus card. S. Marie in Porticu. Ego Lucas presbyter card. tituli SS. Joannis et Pauli. Ego Martinus presbyter card. tit. S. Stephani. Ego Guido indignus sacerdos. Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. S. Priscae.
Data Pisis per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, IV Idus Decembris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VII.