7 | 9 |
CCCL
[recensere]CCCL. Ad Balduinum Berytensem, Bernardum Sidoniensem, et Joannem Ptolemaidensem, episcopos.--In causa Tyriae dioecesis. (Anno 1139, Jan. 17.)[MANSI, Concil., XXI, 396.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus BALDUINO Berytensi, BERNARDO Sidoniensi, JOANNI Ptolemaidensi, episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc sancti Patres diversos esse in Ecclesia gradus et ordines voluerunt, ut, dum subjectionem et reverentiam minores majoribus exhibent, una fieret ex diversitate connexio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Gravat autem nos, et valde miramur quod, cum vobis jam pridem litteris apostolicis praeceperimus ut venerabili fratri nostro Fulcherio Tyrensi archiepiscopo, metropolitano vestro, obedientiam et reverentiam exhiberetis, quasdam occasiones et interpretationes minus idoneas praetendendo, id facere contempsistis: cum utique quasi peccatum hariolandi sit repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XI). Mandamus itaque vobis, et auctoritate apostolica iterato praecipimus, quatenus, omni occasione submota, eidem fratri nostro de caetero pareatis: nec sub obtentu obedientiae, quam alicui primati dependitis, sibi subjectionem et reverentiam metropolitano vestro debitam aliquatenus subtrahatis. Quod si contemptores ulterius exstiteritis, sententiam quam idem archiepiscopus in vos canonice protulit aut protulerit, nos auctore Domino ratam habebimus. Si vero pro eo quod eidem fratri nostro obedieritis, a patriarcha Hierosolymitano aliquid contra vos fuerit constitutum, nos eamdem sententiam viribus carere decernimus, et nullius momenti esse censemus.
Data Laterani XVI Kal. Febr.
CCCLI. Ad Willelmum Hierosolymitanum patriarcham.--In causa Tyriae dioecesis. (Anno 1139, Jan. 17.)[MANSI, Concil., XXI, 394.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri WILLELMO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.
Magisterium totius Ecclesiae et ecclesiasticae institutionis B. Petro apostolorum principi coelesti privilegio esse collatum, evangelica declarat auctoritas. Et infra: Miramur autem, quoniam cum Romana Ecclesia pro liberatione Orientalis Ecclesiae tantopere laboraverit, et filiorum multorum sanguinem effundendo, corda tam ecclesiasticorum quam saecularium ad ejus servitium excitaverit, nequaquam, prout convenit, eidem matri suae hac vice respondere curasti. Parum enim tibi visum fuerat quod venerabilem fratrem nostrum Fulcherum Tyrensem archiepiscopum, more praedecessorum suorum pro susceptione pallii ad Romanam Ecclesiam venientem, disturbare praesumperas: nisi et erga eum a nobis redeuntem te inhumanum difficilemque et nimis asperum exhiberes: adeo quod nec antiquam dignitatem Tyrensis Ecclesiae sibi restituere, nec de damnis sibi illatis, aut etiam de Cajapha, sive Porphyra, juxta mandatum nostrum, infra tres menses post acceptionem nostrarum litterarum ei justitiam facere volueris. Cum utique satis indignum sit, ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochena exhiberetur Ecclesia, a te vel tuis successoribus subtrahatur. Praeterea in subjectos illius nimis potestative diceris te habere. Quocirca auctoritate apostolica mandando tibi praecipimus, sicut ejusdem matris tuae piis optas studiis atque solatiis confoveri, sicut in tuis necessitatibus ejus patrociniis desideras adjuvari, jam dictum archiepiscopum diligas et honores; et in nullo pertubare praesumas; quin potius de omnibus, de quibus apud te querimoniam deposuerit, sibi plenam justitiam infra quadraginta dies postquam praesentia scripta susceperis, exhibere non differas, nec aliquid in subditos suos contra statuta canonum praesumas. Alioquin timendum tibi est ne tam ipsum quam suffraganeos suos a tua obedientia subtrahamus, eosque in manu nostra retineamus.
Data Laterani XVI Kal. Januarii.
CCCLII. Privilegium pro Ecclesia Bambergensi. (Anno 1139, Jan. 23.)[ Neue Mitthelungen, I, IV, p. 15.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI Babenbergensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
In apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti, pro ecclesiarum omnium statu et quiete talem nos convenit sollicitudinem adhibere, ut contra pravorum hominum nequitias sacrosanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae munimine defensentur, et ea quae justis titulis eisdem sunt collata vel conferentur ecclesiis firma et inconcussa possideant libertate. Nos igitur quorum praecipue interest legitimas desiderantium preces admittere et effectui mancipare, postulationibus tuis, venerabilis in Christo frater Otto episcope, apostolica benignitate impertimur assensum et ecclesiam Babenbergensem cui, auctore Deo, praeesse cognosceris, cum omnibus bonis et pertinentiis suis sub beati Petri tutela et nostra protectione suscipimus et apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in abbatiis, praeposituris, ecclesiis, villis, fundis, terris cultis vel incultis, decimis, seu aliis quibuslibet rebus eadem ecclesia in suo vel in alterius episcopatu, commutatione, emptione, seu etiam concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, aut aliis modis inpraesentiarum juste et canonice possidet, vel in antea rationabiliter, propitiante Domino poteri adipisci, tibi tuisque successoribus et per nos Babenbergensi Ecclesiae firma in perpetuum et illibata permaneant. Ea vero quae studio et industria tua eidem ecclesiae sunt legitime conquisita, specialiter ei inviolabili et inconvulsa stabilitate serventur. Quorum nomina sunt haec: videlicet Pruviningun, Entistorf, Mychelvelt, Voraugia, Uraha, Madelhartestorf, Biburch, Clunic, Reginerits Storf, Luncheim, Haholtisbrunne, Munstur, cum ecclesia Beati Sixti et aliis pertinentiis suis; Viscera, Tocchelmhusen Alterisbach, Vindeberge, Trosendorfs, Botenstein, Munirichsberch, Circhendorf, Gestenishusen, Cranaha, Bonaha, Rota, cum aliis praenominatae ecclesiae a tua fraternitate collatis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum licentia pateat, te vel successores tuos super hac nostra constitutione ausu temerario perturbare, vel ecclesiae tuae possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare: sed omnia integra conserventur, et in vestra permaneant potestate, tam vestris quam ipsius ecclesiae usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis tenorem sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum condigne correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalend. Februarii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno IX.
CCCLIII. Religionem a S. Ottone in sua monasteria introductam confirmat. (Anno 1139, Jan. 23.)[USSERMANN, Episcopatus Bamberg., Pr., 88.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI Babenbergensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et congruum impartire suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde, venerabilis frater Otto episcope, petitionis tuae desideriis ex consueta sedis apostolicae mansuetudine clementer annuimus. In primis siquidem constituentes ut tenor religionis, qui in ecclesiis tibi commissis est per tuam diligentiam cooperante Domino institutus, firmiter in eis perpetuis temporibus conservetur. Constituimus etiam ut in iisdem ecclesiis nullus per simoniacam pravitatem statuatur, sed honestae personae, quibus utique morum et status dignitas suffragatur, inibi ordinentur. Sane in coenobiis, quae vel antiquitus in tua parochia constructa sunt, vel tu ipse devotionis intuitu constituisti, seu aliis justis modis ecclesiae tuae unire poteris, vel ab aliquo deinceps fidelium infra tuam dioecesin divina inspirante gratia construentur, sacrae religionis ordinem manere decernimus. Nec alicui liceat ejusdem institutionis formam ullatenus permutare, nisi forte ad melioris status praerogativam praestante Domino promovere voluerit. Nec id alicujus singulari judicio committatur, sed omnium monasteriorum ad Babenbergensem dioecesin pertinentium aut sanioris partis consilio ac consensu fieri debere sancimus.
Si quis autem huic nostrae constitutioni temere contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus si non factum suum digna satisfactione correxerit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni: conservantes eisdem locis quae justa sunt, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli ac nostram gratiam consequantur.
Datum Laterani X Kal. Febr. indict. II.
CCCLIV. Ad Azonem cardinalem.--De lite canonicorum Majoris Ecclesiae et S. Antonini composita. (Anno 1139, Jan. 25.)[CAMPI, Hist. di Piacenza, I, p. 411.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo, AZONI sanctae Romanae Ecclesiae presbytero cardinali, et praeposito Sancti Antonini de Placentia, etc.
Datum Laterani VIII Kalend. Februarii, anno Dominicae Incarnationis 1139, pontificatus domni Inno centii II papae anno nono.
CCCLV. Bona et jura abbatiae Gengenbacensis confirmat. (Anno 1139, Febr. 28.)[WURTWEIN, Nova Subsid. diplom., t. VII, p. 107, ex autographo tabularii summi chori ecclesiae cathedralis Argentinensis.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GOTEFRIDO, abbati monasterii in Gengebach, quod in pago Mortenangiensi super fluvium Kintsig situm est, et ejus successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri, ut sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quapropter, dilecte in Christo fili Godefride abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer duximus annuendum: Gengenbacense monasterium cui, auctore Domino, praesides, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum illibata permaneant: in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: in Mortinangia, Gengebac, Cella, Steinach, Hademarsbach, . . . ., castri Gerolstesbeke, Norderaha, cum silvis et aquis et omnibus suis appendiciis vel pertinentiis; Ichenheim, cum cella et omnibus ad eam pertinentibus, Schopheim, Kinzdorff, Linegizen. . . . . . . . . . ; in Brisaugia, Nuvershusen; in Alsatia Dancratesheim, Westhusen, Belhen, Durmingen, Franckenheim, Batenesdorf, in quibus nimirum villis Alsatiae, sicut usque ad haec tempora praedecessores tui fecisse noscuntur; tibi tuisque successoribus advocatum liceat constituere, qui nimirum, quae ad utilitatem et quietem vestri coenobii spectare videntur, studeat operari. Decimationem quoque vini ab Ricgardis quondam illustri regina vobis collatam, Kunegesheim, Schervibre; in Suevia Rimigesdorf, Bessendorf, Urslingen, Villingen, Aschahabmorn-Stettein . Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Ut autem quietius omnipotenti servire Domino valeatis, libertatem ab imperatoribus monasterio vestro concessam, praesenti scripti pagina firmamus, ut videlicet nullus judex, vel judiciaria potestas, seu aliqua magna, vel parva persona vobis vel fratribus vestris, aut monasterio sive ecclesiis et villis ad ipsum pertinentibus, suis hominibus tam ingenuis quam servis terram ipsius coenobii inhabitantibus, audeat aliquas pravas consuetudines imponere aut ipsos aliquibus exactionibus sive injustis judiciis fatigare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones inferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus nolestiis fatigare, sed omnia integra et illibata conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem, praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Gregorius diaconus card. SS. Sergii et Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Aegidius Tusculanus episcopus. Ego Theodwinus S. Rufinae episcopus. Ego Petrus presbyt. card. tit. S. Marcelli. Ego Gerardus pr. card. tit. Sanctae Crucis in Hierusalem. Ego An . . . . pr. card. tit. S. Laurentii in Lucina. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Chrysogonus presb. card. tit. Sanctae Praxedis. Bacchi. Ego Otto diacon. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gerardus diac. card. S. Mariae in d . . . . Ego Hubaldus diac. card. S. Adriani.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, secundo Kalendas Martii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus domni Innocentii secundi papae anno decimo.
CCCLVI. Privilegium pro monasterio Ringstadensi. (Anno 1139, Mart. 1.)[TORKELIN, Diplomatarium Arnaea-Magn., I, p. 8.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ORMO priori Ringstadensis Ecclesiae, ejusque successoribus substituendis.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire dignoscitur animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium, ut fidelis devotio celebrem consequatur effectum. Quocirca, dilecte in Domino Orme prior, tuis postulationibus clementer annuimus, et Ringstadensem Ecclesiam cui Deo auctore praesides, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, eamque cum omnibus suis pertinentiis praesentis privilegii pagina communimus, statuentes ut ordo monasticus, qui secundum sanctorum Patrum Regulam ibidem noscitur institutus, futuris perpetuis temporibus inviolabiliter inibi conservetur. Quaecunque praeterea idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Sancimus etiam ut nullus fratrum ejusdem loci post factam apud vos professionem absque licentia prioris et capituli, ad alium locum audeat transmigrare, nec discedentem praesumat aliquis retinere, qui nimirum tertio evocatus, si redire noluerit vel contempserit, prior qui pro tempore fuerit, canonicam in eum sententiam proferendi habeat facultatem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum justitia canonica atque reverentia dioecesani episcopi. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus Mppr. ss. Ego Aegidius Tusculanus episcopus Mppr. ss. Ego BB. presbyter cardinalis tituli Apostolorum Mppr. ss. Ego Conradus episcopus Sabinensis Mppr. ss. Ego Guido diaconus cardinalis sanctorum Cosmae et Damiani juxta templum Romuli Mppr. ss. Ego Crescentius cardinalis tituli sanctorum Marcellini et Petri Mppr. ss. Ego Comes presbyter card. tituli Eudoxii Mppr. ss. Ego Gripho presbyter card. tituli Pastoris Mppr. subs. Ego Lucas presbyter card. tit. sanctorum Laurentii et Pauli, Mppr. ss. Ego Chrysogonus presbyter card. tit. Praxedis Mppr. ss.
Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Kal. Martii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno IX.
CCCLVII. Ad Bernardum episcopum Seguntinum. (Anno 1139, Martii 6.)[LOPERRAEZ, Descripcion di Osma, III, p. 18.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO Saguntino episcopo, ejusque successoribus canonice instituendis, in perpetuum.
Suscepti regiminis cura compellimur quae ad pacem ecclesiarum pertinent constituere, et earum quieti auctore Domino providere, nec dubium quod ex commisso officio ita nos convenit paternorum canonum decreta librare, ut unicuique Ecclesiae sua jura serventur, et quae a fratribus nostris regulariter fiunt, firma et inconcussa stabilitate firmentur, cujus rei gratia, venerabilis frater Bernarde episcope, tuis petitionibus clementer annuimus, et decisiones controversiae, quae pro villa Soria inter te ac fratres nostros Michaelem Tirasonensem et Bertrandum Oxomensem episcopos agebatur, factam per discretionem dilecti filii nostri Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis tunc apostolicae sedis legati, cum consilio illustris viri Aldephonsi Hispaniarum regis, necnon archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et aliorum religiosorum ac sapientium virorum, qui ad concilium Burgiense convenerant, auctoritate apostolica confirmamus et perpetuis futuris temporibus rata manere sancimus, ut videlicet de his quae Saguntinae Ecclesiae pertinebant, Tirasonensis ecclesia possideret Calataind, Borovia, Alcazar, cum omnibus terminis earumdem villarum, majorem ecclesiam de Calataind, cum omnibus haereditatibus suis, et haereditates quas ibidem emisse dignosceris. Olbegam villam felicem, quae est inter Colaticid, et Darocam villam quae dicitur Salas prope Olbegam. Reservatis nimirum ad proprietatem Saguntinae ecclesiae duobus castellis, Deza videlicet inter Calataiub et Almazanum, et Fariza inter Calataind et Medinam. Tibi vero, venerabilis in Domino frater Bernarde episcope, de jure Oxomensis ecclesiae habere concessum est, Ailonem, cum omnibus terminis suis et haereditates quas ibi ejusdem loci habebat episcopus, Aguileram, castellum de Galbe, medietatem Aldeae, quae dicitur Liceras, Caracenam cum omnibus Aldeis suis, cum duobus monasteriis Sancti Salvatoris, et Sanctae Mariae de Tiermes, vadum de rege, Aquileram Berlangam cum omnibus terminis suis et cum monasterio Sancti Banduli, Velomazae, et Barcam, Almasanum praeterea cum omnibus terminis suis, de quo Oxomensis episcopus querimoniam faciebat. Porro eidem Oxomensi concessum est habere Soriam integram, cum omnibus terminis suis, de qua controversia fuerat agitata et monasterium Sanctae Mariae de Bomaio, ac regales decimationes ejusdem villae, quae juris fuerant Saguntinae Ecclesiae. Quae omnia sicut ab eodem filio nostro Guidone statuta sunt, favoris nostris munimine roboramus. Quascunque praeterea possessiones, quaecunque bona Saguntina Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Medinam videlicet, Molinam, Sanctum Justum, Atentiam, ambos Cattejones cum pertinentiis suis. De regalibus quoque redditibus decimationes in toto episcopatu, salinas, molendinos, necnon Seronem castellum cum omnibus terminis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam Saguntinam ecclesiam super hac nostra concessione atque confirmatione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sic omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sive in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit usu temerario, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
ADJUVA NOS DEUS, SALUTARIS NOSTER. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi +. Ego Conradus, Sabinensis episcopus subscripsi +. Ego Thedwinus Sanctae Rufinae episcopus subscripsi +. Ego Bernardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Hierusalem, subscripsi +. Ego Angelus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina, subscrip. +. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli, subscrip. +. Ego Martinus, presbyter cardinalis tituli sancti Stephani in Caelio monte, subscrip. +. Ego Guido Sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos, subscrip. +. Ego Ubaldus diaconus cardinalis Sancti Adriani, Ego Ibo presbyter cardinalis Sancti Laurentii in Damaso subscrip. +. Ego Chrisobonus presbyter cardinalis Juli Praxedis, subscrip. +. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscrip. +. Ego Otho diaconus cardinalis Sancti Gregorii ad Velum Aureum, subscrip. +. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani juxta templum Romuli, subscrip. +. Ego Ubaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata subscrip. +. Ego Berardus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Donica subscrip. +. subscrip. +.
Datum Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, secundo Nonas Martii, indictione Romana, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero Innocentii secundi papae anno nono.
Ego Raimundus Toletanus archiepiscopus Hispaniarum primas, inspexi diligenter originale istius transcripti, et bullam, et titulum, et inveni ita contineri verbo ad verbum secundum omnium interpretationes in ipso originali, sicut continetur in isto transcripto.
Ego G. episcopus Segoviensis inspexi diligenter originale istius transcripti, et bullam, et inveni ita contineri verbo ad verbum, secundum omnium interpretationes in ipso originali, sicut continetur in isto transcripto.
CCCLVIII. Monasterii Lucellensis possessiones, petente Ortliebo, episcopo Basiliensi, confirmat. (Anno 1139, Mart. 18.--Fragmentum.)[BERNARDINI, Epitome Fest. Luc., 24.] CCCLIX. Privilegium pro monasterio Lacensi. (Anno 1139, Mart. 23.)[GUNTHER, Cod. diplom., I, 241.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GISELBERTO abbati monasterii Lacensis, quod in Treverensi parochia situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ad hoc in apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti esse conspicimur, ut religiosas diligamus personas, et, ne loca eorum pravorum hominum agitentur incursibus, tuitione propitia defensare, quatenus sic divina disponente clementia Patres vocamur in nomine, ita nihilominus comprobemur in opere. Eapropter, dilecte in Domino fili Gisleberte abbas, tuis et fratrum tuorum justis postulationibus annuentes, Lacense monasterium, cui auctore Domino praesides, sub apostolicae sedis tutela ac protectione suscipimus atque praesentis scripti pagina communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus in eodem loco, secundum beati Benedicti Regulam et normam Cluniacensis monasterii, futuris perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Nulli etiam facultas sit, post factam apud vos professionem, absque abbatis et fratrum licentia majoris vel minoris religionis obtentu, ad locum alium transmigrare, discedentem vero nullus abbas vel alius quilibet audeat retinere. Prohibemus insuper et sub poena honoris tibi tuisque successoribus interdicimus bona monasterii alicui in beneficium tradere, et ea quae pro communi utilitate vobis concessa sunt aliis usibus applicare; sed et nec alicui fas sit in eodem monasterio vel circa ipsum aliquando habitare, vel domum ad habitandum construere, exceptis monachis ipsius loci servitio deputatis, vel inantea deputandis. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, de eodem collegio, vel de alieno, si (quod absit!) inter eos idoneus repertus non fuerit, praeviderint eligendum. Sane chrisma, oleum sacrum, consecrationes altarium, vel basilicarum, ordinationes monachorum, vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam sedis apostolicae habuerit, et si ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin Catholicum quem malueritis adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salvo jure matricis ecclesiae. Missas vero publicas vel stationes in ipso monasterio sine abbatis et fratrum voluntate ab episcopis minime celebrentur, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Adjicimus etiam ut pro communi parochiae interdicto, monasterium ipsum a divinis non vacet officiis, sed in eo, januis clausis et exclusis excommunicatis et interdictis, debita omnipotenti Deo persolvantur officia. Porro advocatus ejusdem monasterii, qui pro tempore fuerit, extra constitutionem et scriptum Henrici et Sigefridi comitum palatinorum et fundatorum ipsius loci, nihil in eodem loco praesumat. Qui etiam si (quod absit!) inutilis apparuerit, eumdem vobis liceat amovere, et alium substituere. Statuimus etiam ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Deo poterit adipisci, vobis in perpetuum praesenti privilegio confirmata et illibata consistant. In quibus haec propriis vocabulis duximus exprimenda: in primis ipsum locum qui Lacus vocatur, in quo idem coenobium a praefato Henrico nobili palatino comite, et Athelheide uxore sua praecipue constat esse constructum, liberum ab omni jure et potestate saeculari; ecclesiam Sancti Dionysii in Croth, villam insuper, nomine Bella, Reida, Alchena, Willeberge, Croth, Beytendorp cum suis omnibus pertinentiis, a praedicto Henrico vobis dono collatum, quatuor mansos in Croth, et Meylem in Brabant ex dono Sygefridi palatini comitis; unum mansum in Croth, a nobili viro Guillelmo palatino comite, et matre ejus Gertrude, consentiente Roberto milite, qui illum ab ipsis in feudum habuerat, vobis donatum; allodium in Mosella quod Neuim dicitur, cum suis appendiciis, quod Bertramnus abbas Sancti Arnulfi Metensis cum consensu venerabilis fratris nostri Stephani, ipsius civitatis episcopi, atque capituli sui vestro coenobio congruo pretio vendidit, pro quo aliud suae ecclesiae commodius praedium noscitur acquisisse; allodium in Evernaco, a Joanne milite et ejus uxore Metilde vobis donatum; vineas in Winningin et in Leia, ab Hunge aliisque fidelibus vobis collatas; in Andernaco, in Ludenstorp, in Hamersten, a recolendae memoriae Friderico Coloniensi archiepiscopo vobis collatas; praedium in Wadenhem ab Embricone donatum; curtim Budenarde, ab Henrico et suis fratribus et a Warnero et fratribus ejus vobis donatam; agros et vineas quas in Luzinc et in Menedich; allodium in Pomero a Roberto milite vobis donatum; curtim Hardenhaga, cum mancipiis et forestis a Meingodo, Ernesto et Erlewino vobis donatam; mansum in Aldendrop ab Alberto donatum; item, allodium in Glensa ex eleemosyna Folcoldi, mansum in Wassenaco ex dono Embriconis militis; in Werchenrede duos mansos ex eleemosyna Hermanni comitis; vineas in Cuchema et mansum in Wilre, ex dono Theoderici; vineas in Mudhena, mansum a Rudolfo milite donatum, dimidium mansum, et dimidiam partem lacus, a Gerardo comite donatum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris ac pauperum usibus profutura. Si quis igitur in posterum archiepiscopus, episcopus, rex, vel cujuslibet ordinis princeps, seu quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Theodewinus Silvae Candidae episcopus Ego Gerardus presbyter cardinalis titulo Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Lucas presbyter cardinalis titulo S. Joannis et Pauli. Ego Crisogonus presbyter cardinalis titulo Sanctae Praxedis.
Datum Laterani per manum Tioterici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kal. Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus domni Innocentii papae II anno X.
CCCLX. Wikardum abbatem Pontiniacensem ejusque monasterium sedis apostolicae privilegio communit. (Anno 1139, Mart. 24.)( Gall. Christ., XII, Instr. 111.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WIKARDO Pontiniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Omnipotenti Domino, cujus melior est misericordia super vitas, gratiarum actiones referimus, qui tanta religione et honestatis nitore Pontiniacense monasterium decoravit ut non solum vicina loca, sed etiam remota de vestrae conversationis exemplo laudabiliter illustrentur et ad meliora quaeque sectanda pariter informentur. Quamobrem, dilecte in Domino fili Wicarde abbas, personam tuam arctioris charitatis brachiis amplectentes, tuis desideriis debita benignitate annuimus et Pontiniacense monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis et Deo amabilis locus inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, terras videlicet Dochiaci et Creciaci quas utique canonici S. Florentini per manum atque scriptum fratris nostri Henrici Senonensis archiepiscopi Pontiniacensi monasterio jure perpetuo concesserunt, quod et ipsum abbas S. Germani Antissiodorensis cum suo capitulo collaudavit et scripto firmavit. Concambium quoque terrae Sancti Martini Cableiacensis, quae in parochia Laginiaci sita est, pro terra Hugonis de Merliniaco et Humbaldo praepositi, quae sita est in territorio Cableiacensi. Grangiam insuper Challiaci cum omnibus terris ad eam pertinentibus, et quidquid in silva Othe eidem ecclesiae donatum, vel ab ea legitime emptum est, vobis nihilominus confirmamus. Nulli ergo hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura.
Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam, sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theodewinus Silvae Candidae episcopus SS. Ego Anselmus presbyter cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina ss. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli SS. Joannis et Pauli ss. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos ss. Ego Ivo presbyter cardinalis S. Laurentii tit. Damasi ss. Ego Martinus presbyter cardinalis tit. S. Stephani in Caelio Monte ss. Ego Azo presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae ss. Ego Grisogonus presbyter card. tituli S. Praxedis ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani ss.
Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kal. Aprilis, indict. II, Incarnat. Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno X.
CCCLXI. Monasterium S. Bartholomaei (dioec. Pennensis) tuendum suscipit et ejus bona juraque confirmat. (Anno 1139, Mart. 25.)[ Anecdota Ughelliana, 391.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI abbati Sancti Bartholomaei, quod in Pennensi parochia situm est, ejusque fratribus regulariter substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Joannes abbas, tuis justis postulationibus praebentes assensum, monasterium Beati Bartholomaei, cui auctoritate divina praeesse dignosceris, sub beati Petri tutela et nostra protectione suscipimus, et contra pravorum hominum nequitias apostolici privilegii robore communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: videlicet castellum Carpinetum, castellum Fara cum pertinentiis suis, ecclesiam quoque S. Vitalis, S. Michaelis, S. Joannis, Sanctae Mariae, S. Peregrini, S. Nicolai de Vicolo, ecclesiam S. Mariae in Sereneo, ecclesias S. Mariae, S. Felicis in Catuniano cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Christophori, et S. Mariae in Genestrulo, ecclesiam S. Nicolai, S. Justi de castello Occetano, ecclesiam S. Mariae Britulensis, ecclesiam S. Laurentii de Fabrica, et Joannis in Balneo, S. Laurentii Unicani, ecclesiam S. Mariae in Plano, S. Mariae in Cellulis cum pertinentiis suis. Earum sane chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, benedictiones clericorum a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eamque gratis, et sine pravitate vobis voluerit exhibere. Alioquin Catholicum quemcunque malueritis adeatis antistitem, qui vobis postulata indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratrum communi assensu, vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam providerit eligendum, a Romano semper pontifice consecrandum. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eos qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Nulli ergo hominum fas sit praedictum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum, etc. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Corradus Sabinensis episcopus ss. Ego Guido Tiburtinus episcopus ss. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Lucas presb. card. tit. S. Joannis et Pauli ss. Ego Martius presb. card. tit. S. Stephani ss. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina ss.
Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, VIII Kal. Aprilis, indict. I, Incarnationis Dominicae 1138, pontificatus vero domini Innocentii PP. II anno IX.
CCCLXII. Privilegium pro ecclesia Formbacensi. (Anno 1139, Mart. 29.)[ Monumenta Boica, IV, p. 130.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DIETRICO abbati Formbacensis ecclesiae ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Pia postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et fidelis devotio laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Hoc nimirum intuitu, dilecte in Domino fili Dietrice abbas, tuis petitionibus clementer annuimus, et Formbacensem ecclesiam a comitibus bonae memoriae Eckberto et Udalrico cognato suo libere institutam, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus et libertatis privilegia sibi collata, auctoritate apostolica confirmantes, ut ipsa ab omni mortalium servitio existat libera, et solummodo pontifici Romano subjaceat, praesentis scripti pagina constituimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: parochiam videlicet et forum in Neunkirchen, cum decimis suis; ecclesiam in Butten cum decimis; ecclesiam in Antesin cum decimis, ecclesiam in Echolsingen cum decimis; mercatum quoque in Neunkirchen cum moneta et omni utilitate quae inde poterit provenire, quidque etiam juris eadem ecclesia ex devotione praedictorum comitum Eckeberti et Udalrici, necnon Hermani fratris ejus habere debet, specialiter ligna, pastum, aedificia et quaecunque adjacentis forestiae utensilia vobis nihilominus confirmamus. Porro consecrationes altarium vel basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines erunt promovendi, a Pataviensi episcopo suscipiantur; si tamen Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque vobis sine pravitate et exactione exhibere voluerit; alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulastis indulgeat. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia sive violentia praeponatur, nisi quem fratres ipsius loci communi assensu aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et Beati Benedicti Regulam sibi elegerint. Electus autem non aliter nisi baculo de altari accepto investiatur: simili quoque modo advocatus de genere praedictorum comitum magis idoneus communi fratrum arbitrio et electione constituatur: qui etiam, si inutilis apparuerit, eumdem amovendi et loco ejus alium eligendi habeatis facultatem. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, nobis nostrisque successoribus unum bisantium singulis annis census nomine persolvetis. Nulli ergo hominum liceat praefatum nostrum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem haec omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen.
Datum Laterani per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kal. Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus domni Innocentii II papae anno decimo.
CCCLXIII. Privilegium pro abbatia Walburgensi. (Anno 1139, April. 8.)[WURTWEIN, Nova Subsid. t. VII, p. 111, ex autographo tabularii seminarii episcopalis Argentinensis.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DITMABO abbati monasterii Sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, et Sanctae Walpurgae virginis, quod in Argentinensi episcopatu apud Sacram Silvam situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Cum ex injuncto nobis a Domino apostolatus officio Ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum curam gerere debeamus, illis tamen ecclesiis convenit nos propensius intendere, quae beati Petri juris existunt et ad ipsum specialiter pertinere noscuntur. Proinde, dilecte in Domino fili Ditmare abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et monasterium Sacrae Silvae, cui, auctore Deo praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus. Ad instar itaque praedecessorum nostrorum felicis memoriae Paschalis, Calixti et Honorii, statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona a nobilibus viris atque principibus Friderico duce et Petro ejusdem loci fundatoribus, seu ab aliis Dei fidelibus de suo jure eidem coenobio pia devotione collata, seu aliis modis rationabiliter acquisita, inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, dictum monasterium, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane fructuum et animalium vestrorum quos, per totam Sacrae Silvae terram seu in aliis locis, propriis laboribus, sumptibusve excolitis, vel colligitis, absque contradictione episcoporum vel suorum ministrorum, aut Salsensium fratrum, vel aliorum hominum, pacifice decimas habeatis. Rustici autem vestri decimas suas presbyteris, sed quorum parochia sunt, libere reddant. Praeterea vobis ac fratribus vestris in eodem loco famulantibus confirmamus usum ejusdem Sacrae Silvae tam ad aedificandum, quam ad calefaciendum ad libitum eorum, et usum aquarum ad piscandum, et suum commodum faciendum et prata animalibus vestris per totam silvam, quemadmodum praenominati filii nostri Henrici imperatoris, et Friderici ducis nepotis ejus, et Petri comitis liberalitate ea vobis constat esse collata. Sepulturam quoque istius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Ut autem liberius omnipotenti Domino et ferventius servire possitis, praesenti sanctione firmamus, ut defuncto nobili viro Friderico duce qui nunc vester advocatus esse dicitur, nullus alius ibidem advocatus de caetero statuatur, nisi quem tu, vel successores tui cum assensu omnium fratrum pro utilitate maxima decreveritis statuendum. Consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum seu clericorum virorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, si quidem gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere; alioquin liceat vobis Catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nimirum auctoritate sedis apostolicae fultus, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quorumlibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris de eodem collegio, aut si ibi idoneus, quod absit! repertus non fuerit, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus vero ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis et quod idem coenobium beati Petri juris existat, nobis nostrisque successoribus bizantium unum annis singulis persolvetis. Si qua vero in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens,
CCCLXIII
[recensere]CCCLXIII. Privilegium pro abbatia Walburgensi. (Anno 1139, April. 8.)[WURTWEIN, Nova Subsid. t. VII, p. 111, ex autographo tabularii seminarii episcopalis Argentinensis.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DITMABO abbati monasterii Sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, et Sanctae Walpurgae virginis, quod in Argentinensi episcopatu apud Sacram Silvam situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Cum ex injuncto nobis a Domino apostolatus officio Ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum curam gerere debeamus, illis tamen ecclesiis convenit nos propensius intendere, quae beati Petri juris existunt et ad ipsum specialiter pertinere noscuntur. Proinde, dilecte in Domino fili Ditmare abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et monasterium Sacrae Silvae, cui, auctore Deo praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus. Ad instar itaque praedecessorum nostrorum felicis memoriae Paschalis, Calixti et Honorii, statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona a nobilibus viris atque principibus Friderico duce et Petro ejusdem loci fundatoribus, seu ab aliis Dei fidelibus de suo jure eidem coenobio pia devotione collata, seu aliis modis rationabiliter acquisita, inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, dictum monasterium, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane fructuum et animalium vestrorum quos, per totam Sacrae Silvae terram seu in aliis locis, propriis laboribus, sumptibusve excolitis, vel colligitis, absque contradictione episcoporum vel suorum ministrorum, aut Salsensium fratrum, vel aliorum hominum, pacifice decimas habeatis. Rustici autem vestri decimas suas presbyteris, sed quorum parochia sunt, libere reddant. Praeterea vobis ac fratribus vestris in eodem loco famulantibus confirmamus usum ejusdem Sacrae Silvae tam ad aedificandum, quam ad calefaciendum ad libitum eorum, et usum aquarum ad piscandum, et suum commodum faciendum et prata animalibus vestris per totam silvam, quemadmodum praenominati filii nostri Henrici imperatoris, et Friderici ducis nepotis ejus, et Petri comitis liberalitate ea vobis constat esse collata. Sepulturam quoque istius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Ut autem liberius omnipotenti Domino et ferventius servire possitis, praesenti sanctione firmamus, ut defuncto nobili viro Friderico duce qui nunc vester advocatus esse dicitur, nullus alius ibidem advocatus de caetero statuatur, nisi quem tu, vel successores tui cum assensu omnium fratrum pro utilitate maxima decreveritis statuendum. Consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum seu clericorum virorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, si quidem gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere; alioquin liceat vobis Catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nimirum auctoritate sedis apostolicae fultus, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quorumlibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris de eodem collegio, aut si ibi idoneus, quod absit! repertus non fuerit, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus vero ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis et quod idem coenobium beati Petri juris existat, nobis nostrisque successoribus bizantium unum annis singulis persolvetis. Si qua vero in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tituli sanctae Praxedis subscripsi.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diacon. cardinalis et cancellarii, VI Idus Aprilis, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus domni Innocentii secundi papae anno X.
CCCLXIV. Bulla de immunitate Brigantini coenobii. (Anno 1139, April. 9.)[ Gall. Christ. V, Instrum. 515.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GEBARDO abbati monasterii Brigantiensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
In apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti, pro Ecclesiarum quiete et utilitate attentam sollicitudinem nos convenit adhibere, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas, et a pravorum nequitia tueamur, et nostrae defensionis munimine pariter roboremus. Eapropter, dilecte in domino fili Gebarde abbas, tuis et fratrum tuorum justis postulationibus paterna benignitate impertimur assensum, et monasterium Brigantiense, cui Deo auctore praesides, a nobilibus viris Udalrico bonae memoriae comite, et Bertha uxore sua et filiis ipsius loci fundatoribus beato Petro oblatum, ad exemplum praedecessorum nostrorum sanctae recordationis Gregorii et Urbani Romanorum pontificum sub ejusdem apostolorum principis tutela et protectione suscipimus, ipsumque cum omnibus suis pertinentiis, praesentis privilegii pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sepulturam ejusdem loci liberam omnino esse decernimus, ut eorum, qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva justitia matricis ecclesiae; si quas vero decimas pertinentes ecclesiis, quas habetis vel habebitis, a laicis recuperare assensu episcoporum, annuente Domino, potueritis, vestris perpetuo usibus mancipandas absque omni episcoporum contradictione censemus; et de laboribus, quos propriis sumptibus colitis, a vobis decimas exigi auctoritate apostolica prohibemus; laicos, seu clericos a saeculo fugientes ad conversionem suscipere nullius episcopi, vel praepositi contradictio vos inhibeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum: nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam sibi elegerint. Consecrationes sane altarium, vel basilicarum, ordinationes clericorum, chrisma, oleum sacrum, et caetera, quae ad episcopale officium pertinent ab episcopo Constantiensi, in cujus estis dioecesi, accipietis, si tamen Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitate impendere voluerit; alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatis indulgeat. Abbas autem cum fratribus advocatum quem voluerit libere eligat et instituat; qui si forte monasterio inutilis fuerit, remoto eo, alium eidem loco praeficiat. Praeterea, ut praefati monasterii fratres sine inquietudine propositum suum valeant securius et perpensius exsequi et omnipotenti Domino debitae devotionis obsequium exsolvere, statuimus, et apostolica auctoritate interdicimus ut nullus sacerdotum, regum, ducum, aut comitum, seu quaelibet magna, aut parva persona praesumat sibi in eo loco aliquas proprietatis conditiones, non haereditarii juris, non advocatiae, non investiturae, non cujuslibet potestatis, quae libertati monasterii noceat, vindicare: non ornamenta ecclesiae, sive possessiones invadere, imminuere, vel alienare. Vos ergo, filii in Christo dilecti, oportet regularis disciplinae institutioni sollicitius ac devotius insudare: et quanto estis a saecularibus tumultibus liberi, tanto studiosius placere Domino totis mentis et corporis viribus anheletis, praecipue studentes Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare, cujus patrocinio ab omni jugo viventium estis, donante Domino, praemuniti; ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis per singulos annos aureum, quem dicunt bizantinum, nobis nostrisque successoribus persolvetis: si quis autem ausi temerario id . . . . . . . . . . praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat. Conservantes autem haec omnipotentis Dei, et eorumdem apostolorum benedictionem et gratiam consequantur. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter card. tit. SS. Joan. et Pauli. Ego Chrysogonus presbyter cardin. titul. S. Praxedis.
Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardin. et cancell., V Idus Apr., indict. II, Incarnationis Dominicae 1139, pontificatus vero domini Innoc. papae II anno X.
CCCLXV. Bulla pro abbatia Vangadiciensi. (Anno 1139, April. 9.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, p. 378.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LITALDO abbati monasterii Sanctae Mariae Vangadiciensis, quod in comitatu Montissilicani super Adicem veterem situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Apostolicae sedis, cui, Deo auctore, praesidemus, nos hortatur auctoritas, pro ecclesiarum statu satagere, et quae ad earum sunt quietem disposita, propensiori diligentia stabilire. Eapropter, dilecte in Domino fili Litarde abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus; quod Vangadiciense beatae Virginis Mariae monasterium, cui, disponente Domino, praeesse dignosceris, quod utique a recolendae memoriae Ugone marchione constat esse constructum, atque a praedecessoribus nostris sanctae recordationis Sylvestro et Calixto Romanis pontificibus libertate donatum est, tanquam ad jus beati Petri sanctaeque Romanae Ecclesiae speciali praerogativa pertinens apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona dictum monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: villam abbatiae, in qua monasterium situm est, cum plebe Sancti Joannis; Vangadiciam cum ecclesia Sancti Michaelis; villam quae dicitur Salvaterra cum ecclesia Sancti Antonini; Cavazanam cum ecclesia Sancti Laurentii. Infra civitatem Veronae ecclesiam Sancti Salvatoris cum suis omnibus pertinentiis; quascunque possessiones habetis in Ilafe, et in Pardulino, et in quibuscunque locis Veronensis episcopatus. In episcopatu Vicentino terra de Albereto: in episcopatu Patavensi ecclesiam Sancti Petri sitam in Montesilicano cum omnibus pertinentiis; curtem vallis Almerici cum ecclesia Sancti Andreae. In Este ecclesiam Sancti Firmi et Sancti Petri cum pertinentiis suis; in Palso ecclesiam Sancti Michaelis; possessiones in curia villae et in aliis locis ejusdem episcopatus. In episcopatu Adriensi Venete cum ecclesia Sancti Martini; Broxetum cum ecclesia Sancti Zenonis, in Castinacum ecclesia Sancti Xisti; in Gorgano ecclesiam Sancti Bartholomaei; in villa Comeda ecclesiam Sancti Petri et quascunque possessiones alias in eodem episcopatu habetis vel comitatu. Possessiones in episcopatu Ferrariensi, et in episcopatu Bononiensi ecclesiam Sanctorum Simonis et Judae de Urbizano cum pertinentiis suis. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Praedictorum denique nostrorum statuta praedecessorum sine ulla servare volentes refragatione, monasterium ipsum sub Romanorum duntaxat pontificum tuitione positum a reliquorum dominio episcoporum cum universis, quas nunc possidere dignoscitur ecclesiis, seu quas in posterum juste acquisiverit, omnino liberum et a synodalibus quibuslibet exactionibus absolutum permanere decernimus. Tibi itaque tuisque omnibus liceat successoribus vestras quaslibet ecclesias cum coemeteriis, baptisteriis, capitulis, synodis quiete possidere, easque per proprios ordinare sacerdotes, nullius episcopi obsistente contradictione. Clericorum quoque vestrorum promotiones, et consecrationes basilicarum scilicet, et infantium in villis vestris positorum consignationes, ut a Catholicis, quos invitare volueritis episcopis, pro reverentia sedis apostolicae, nullius interveniente morbo venalitatis, peragantur, perpetua stabilitate sancimus; presbyteris insuper in parochianis monasterii ecclesiis quocunque tempore constitutis, vulgatorum pariter ac secretorum criminum sibi commissis populo injungendo poenitentias praesentis auctoritate privilegii sit indulta licentia. Ad eorumdem inspectabit sollicitudinem quaestiones quae de conjugiis emerserint; ac difficiliora quoque negotia, ut juxta sanctorum Patrum terminentur instituta, ad te tuosque referre successores. Studii praeterea vestri sit sanctum chrisma singulis annis per vestros a quocunque Catholico volueritis episcopo legatos accipere; acceptum vero baptismalibus ex more ecclesiis distribuere. Sane curtis abbatiae decimam, simulque Vangadicie, Salveterre, atque Cavazane, seu etiam quas antiquitus de territorio Broxeti consuevistis percipere, pietatis intuitu ex integro vobis habendas concedimus. In aliis autem locis praedictorum, quae propriis a vobis exculta sumptibus fuerint, ac reddituum vestrorum decimationes nostra vobis auctoritate vindicabitis. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fuerit communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, de suo vel de alieno religiosorum collegio, si, quod absit! idoneus ibi repertus non fuerit, secundum Dei timorem et Beati Benedicti Regulam elegerint; electus autem Romano pontifici consecrandus accedat. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, temere contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Amen, amen, amen.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Idus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
CCCLXVI. Privilegium pro monasterio Baumburgensi. (Anno 1139, April. 10.)[ Monumenta Boica, II, p. 184.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GOTSCHALCO praeposito ecclesiae Sanctae Margaretae Baumburch, ejusque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum.
Piae postulationis ordo postulat ut justis postulationibus libenter impertiamur assensum. Proinde, dilecte in Domino fili Gotschalce praeposite, ecclesiam Beatae Margaretae de Baumburch, cui, Deo auctore praeesse dignosceris, ad exemplum praedecessorum nostrorum, Paschalis atque Honorii Romanorum pontificum, scripti nostri pagina communimus. Statuimus etenim ut quidquid a comite Berengario vestrae praedictae Ecclesiae devotionis intuitu collatum est, et quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et legitime possidet, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda, videlicet: Megenlingen cum pertinentiis suis, Antwurthe cum molendino et curte una, Hochstet cum curte una, Windeburch cum pertinentiis suis. Quaecunque praeterea in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, poterit adipisci, quieta vobis vestrisque successoribus, et integra conserventur, salva dioecesani episcopi justitia et reverentia. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt. Praeterea, quia ecclesia Sanctae Margaretae in Baumburch sub jure Sancti Petri apostoli et tuitione consistit, apostolica auctoritate decernimus, et permittimus tibi, dilecte praeposite, tuisque successoribus liberam habere electionem advocatorum: qui si aliquando pestifera mente ducti, non defensores, non legitimi tutores exstiterint; sed ecclesiae turbatores, pauperum oppressores, et rerum vestrarum invasores, beati Petri et nostra auctoritate firmamus ut, expulsis et abjectis, eligatis alios potiores quos vobis et Ecclesiae noveritis aptiores. Ad indicium autem hujus ab apostolica sede perceptae tuitionis bizantium unum singulis annis nobis nostrisque successoribus persolvetis. Obeunte te vero nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem canonice providerint eligendum. Sane post professionem exhibitam nemini vestrum liceat proprium quid habere, nec sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Tuae etiam tuorumque successorum charitati apostolicae sedis auctoritate permittimus, et roboramus, ut licitum sit vobis ordinationes clericorum, aliaque sacramenta a bonis et religiosis accipere, si vester episcopus Simoniaca vel alia haeretica pravitate infectus fuerit, et gratiam sedis apostolicae non habuerit. Insuper etiam ut Domino Jesu Christo libero animo serviatis, et vitam vestram tranquille et sine querela in divinis excerceatis servitiis, per omnia saluti vestrae providentes, decernimus ut servientes vestri, qui in officiis vestris et in curia vobis serviunt, absque omni ejusdem loci impulsatione et vexatione parochiani in ecclesia verbum Dei et missas audiant, sacramenta percipiant, caeterisque divinis legibus subjaceant. Decimas vero novalium vestrarum vobis vestrisque successoribus habendas, remota episcopalium ministrorum contradictione concedimus, ut quiete in eo quod assumpsistis praeposito, largiente Domino, in perpetuum maneatis. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus aut laicus decimas a vobis exigat. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae operationis percipiant fructum, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IV Idus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno X.
CCCLXVII. Monasterii Reinhardsbornensis tutelam suscipit bonaque confirmat. (Anno 1139, April. 10.)[ Thuringia sacra, 210.] CCCLXVIII. Privilegium pro monasterio S. Lamberti in valle Sein Salisburgensis dioecesis ordinis S. Benedicti. (Anno 1139, April. 11.)[COCQUELINES III, p. 242.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUNTHERO abbati monasterii Sancti Lamperti martyris, quod situm est in Saltzburgensi episcopatu, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Apostolicae sedis clementiae convenit omnibus ejus suffragium implorantibus, maternae affectionis patrocinium exhibere. Sicut autem ex scriptis beatae memoriae Sylvestri papae nostri praedecessoris agnovimus, Acribo quondam comes pro animae suae remedio, suorumque parentum, in quodam loco suae proprietatis, quod olim Burgili vocabatur, nunc autem ab incolis Serva dicitur, monasterium in honore Sancti Lamperti martyris, pro sua devotione construxit, atque ad suae salutis ac praemii cumulum, interventu gloriosae memoriae Ottonis tertii imperatoris Augusti, eumdem locum beato Petro oblatum, apostolico privilegio fecit roborari. Nos igitur ipsius vestigiis inhaerentes, tuis, dilecte in Domino fili Gunthere abbas, postulationibus impertimur assensum, ipsumque monasterium S. Lamperti praesentis privilegii pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis rationabilibus modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus permaneant. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum successorum quolibet, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam, sibi praeesse providerint. Adjicimus etiam ut advocatiam ejusdem monasterii nulli liceat usurpare, sed potius pro vestro arbitrio personam idoneam vobis in advocatum libere eligatis, qui etiam, si inutilis vestro monasterio fuerit, absque alicujus contradictione eum amovendi et loco ejus alium subrogandi, licentiam habeatis. Decernimus ergo ut nulli liceat ecclesiasticae saecularisve personae praefatum monasterium super hac nostra confirmatione ac concessione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia ei integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura. Ad indicium vero hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, XII denarios nobis notrisque successoribus annualiter persolvetis, juxta institutionem quoque jam dicti praedecessoris nostri, pro Romano pontifice qui pro tempore fuerit, omni die ad missam una collecta fiat, similiter et pro defunctis. Sancimus insuper ut nemini fratrum vestrorum post factam in eodem monasterio professionem, absque licentia praelati sui ad alium locum liceat transmigrare. Quod si discesserit, et canonice commonitus, redire contempserit, facultatem nihilominus habeatis eumdem a divinis officiis interdicere, interdictum vero nullus episcoporum vel abbatum recipere audeat, vel retinere. Si quis sane in posterum, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo judicio districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem Ecclesiae huic jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Laterani per manum Aymerici, diaconi cardinalis et cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, III Idus Aprilis, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1134, pontificatus domni Innocentii papae II anno X.
CCCLXIX. Confirmatio bonorum monasterii Prufeningensis Ratisbonensis dioecesis. (Anno 1139, April. 11.)[COCQUELINES, II, p. 241.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ERBONI Prufeningensis monasterii abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde, dilecte in Domino fili Erbo abbas, tuis petitionibus clementer annuimus, et Prufeningense monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis tutela suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: videlicet villas seu possessiones, quas venerabilis noster Otto Bambergensis episcopus eidem monasterio contulit, Gebernebach, Munnebach, Malistorff, Stainloch, Ahebach, Oberdorff, Grassolfing, Hemburch, Neunkirchen, Dietpurgerreut, Vittenreut, cum suis pertinentiis. Prohibemus insuper ne praefatas res, eidem monasterio jam collatas, vel in antea conferendas, praedicto episcopo, vel alicui successorum distrahere vel minuere liceat. Decernimus autem ut, quia communem vitam ducentes de aliorum eleemosynis et beneficentia debent vivere, quos propriis sumptibus colligitis, a vobis decimas exigere, vel recipere nemo praesumat. Sancimus etiam ut ordo monasticus, qui secundum B. Benedicti Regulam et studium vestrum, in eo monasterio noscitur institutus, futuris temporibus ibidem perpetuo conservetur. Statuimus insuper ut nemini fratrum vestrorum post factam in eodem monasterio professionem absque licentia praelati sui ad alium locum liceat transire. Nulli ergo hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat. Conservantes autem haec, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Gregorius diaconus card. SS. Georgii et Bacchi ss. Ego Petrus cardinalis presbyter Sanctae Susannae ss. Ego Gerardus presbyter card. tit. S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Lucas presbyter card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Vassallo diac. card. S. Eustachii juxta templum Agrippae ss.
Datum Laterani per manum Aymerici diac. card. et cancellarii, III Idus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1130, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
CCCLXX. Monasterii Murbacensis jura et possessiones confirmat. (Anno 1139, April. 11.)[SCHOEPFLIN., Alsatia diplom., I, p. 219.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTULFO Murbacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuam memoriam.
Sacrosanctae Ecclesiae Romanae antiqua consuetudo et dignitas exigit omnibus ejus suffragium implorantibus opportunae tuitionis suffragium exhibere. Nec dubium quod, si religiosorum virorum petitionibus condescendimus, nostris procul dubio postulationibus clementem Dominum reperimus. Hoc nimirum intuitu, dilecte in Domino fili Bertulfe abbas, tuis desideriis paterna benignitate impertimur assensum, et Murbacense monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, tam in collegiis quam in praeposituris, ecclesiis decimis sive aliis quibuslibet rebus, quas Everardus fundator ejusdem monasterii, et alii fideles viri ipsi coenobio contulerunt, quaecunque etiam in posterum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis titulis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praedictum coenobium super hac nostra confirmatione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, imminuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Ivo presbyter cardinalis sancti Laurentii tituli Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Suido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Gerardus presbyter card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Grisogonus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis. S. Damasi.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi et cancellarii, III Iduum Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno X.
CCCLXXI. Monasterii S. Mariae Biburgensis possessiones privilegiaque iterum confirmat. (Anno 1139, April. 11.)[SCHULTES, Hist. Schriften, p. 354.] CCCLXXII. Privilegium pro monasterio Castellensi. (Anno 1139, April. 11.)[ Monumenta Boica, XXIV, p. 314.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio OTTONI abbati Castellensis monasterii ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Piae postulationis ordo expostulat ut justis petitionibus libenter impertiamur assensum. Proinde, dilecte in Domino fili Otto abbas, tuis rationabilibus petitionibus clementer annuimus, et Castellense monasterium a nobilibus quondam viris Beringero, Friderico ac filio ejus Ottone, necnon Siutgarda comitissa in allodio suo fundatum et B. Petro ab eis oblatum, ad exemplum praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis pontificis, praesenti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum canonice possidet, sive in futurum, largiente Domino, concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et integra conserventur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quorumlibet successorum, nullus illic qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu vel fratrum pars consilii sanioris de suo, si dignum invenerint, vel de alieno, si oportuerit, collegio, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Abbas vero cum fratribus advocatum sibi quem utiliorem providerit instituat. Qui si postmodum monasterio inutilis fuerit, et fratribus gravis, remoto eo alium praeficiant. Oleum sanctum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, ordinationesque monachorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi ab episcopo in cujus dioecesi sunt, ejusdem loci fratres accipiant, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat eis Catholicum, quem maluerint, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere. Qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur, indulgeat. Abbas beati Petri deliberatione et nostro suffragio licentiam habeat et potestatem praedicandi, poenitentes quosque suscipiendi, accurandi, ligandi atque solvendi, infirmos visitandi, mortuos undecunque in ipso loco sepeliendi, tam vivis quam defunctis universa delicta relaxandi. Ecclesiis monasterio praedicto concessis, videlicet Loviterhoven, Phapenhoven, Heswanc et tam Furhenriet quam alias quae infra ambitum harum ecclesiarum modo ad praesens sunt sive quae in futuro construendae sunt, nemo nisi per abbatis vel monachorum ejusdem loci voluntatem praeponatur. Pro consolatione quoque fratrum ad certum victum eorum, decimationes intra omnes terminos et circulos earumdem ecclesiarum, sive nobilium, sive pauperum, de omnibus fundis, de redditibus, de novalibus, quas interventu praedictorum nobilium virorum et Uldarici Eisthetensis episcopi assensu acquisistis, aut jam antea episcoporum conniventia adipisci poteritis, vobis nihilominus confirmamus. Et ne quis episcoporum, clericorum, seu laicorum vel quorumlibet hominum vos pro his inquietare praesumat, sub anathemate interdicimus. Prohibemus etiam ne alicui omnino hominum fas sit aliquas novas exactiones imponere, neque de laboribus quos propriis sumptibus colitis decimas a vobis exigere, seu vestrum monasterium temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliis quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt omnimodis usibus profutura. Nulli enim fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, absque licentia praelati sui, ad alium locum liceat transmigrare. Quod si discesserit et canonice commonitus redire contempserit, facultatem nihilominus habeatis eumdem a divinis officiis interdicere. Interdictum vero, nullus episcoporum vel abbatum suscipere audeat, vel retinere. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis tres auri bizantios, expleto triennio, Lateranensi palatio persolvetis. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Almerici, diaconi cardinalis et cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, III Idus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1109; pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
CCCLXXIII. Ecclesiae Curiensis possessiones, petente Conrado episcopo, confirmat. (Anno 1139, April. 11.)[MOHR, Cod. diplom., I, 165.] CCCLXXIV. Privilegium pro abbatia Sancti Salvatoris de Carraceto. (Anno 1139, April. 11.)[YEPÈS, Coronica general, etc., tom. V, p. 450.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio FLORENTIO abbati Sancti Salvatoris de Carracedo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu prosequente debet compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quapropter, dilecte in Domino fili Florenti abbas, tuis justis postulationibus paterna benignitate impertimur assensum, et Ecclesiae Sancti Salvatoris de Carracedo, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, praesentis privilegii robore communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Sane agrorum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Nominatim autem ea vobis duximus confirmanda, quae Sanctia Germana illustris viri Aldefonsi Hispaniarum regis, apud Carracedum jure haereditario possidebat, quae etiam cum omnibus suis pertinentiis vestrae Ecclesiae in perpetuum concessit, et scripto firmavit. Nullus quoque angariam, vel parangariam sive gravamen tuae Ecclesiae imponere, aut collectam in eam facere, seu tributum vel fodrum, aut aliquam extraordinariam functionem, si in communionem sanctae Romanae Ecclesiae manere voluerit, ab eadem petere aliquo modo praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi per subreptionem, seu per alicujus personae violentiam abbas eligatur, sed juxta Regulam beati Benedicti, quem omnis concors congregatio, seu pars sanioris consilii elegerit; jam electus proponatur, et dioecesano episcopo praesentatus, ab eodem gratis et sine pravitate consecretur et benedicatur. Quicunque vero ad monasterium vestrum pro suorum peccatorum remissione transire voluerit, et habitum vestrum susceperit, seu professionem fecerit, libera sit ei facultas, et omnibus vestrae ecclesiae fundatoribus liberam illic sepulturam, absque ullius contradictione concedimus. Ordinationes vero tuorum fratrum, et consecrationes ecclesiarum, seu altarium a dioecesano episcopo (si in gratia Romanae Ecclesiae fuerit) recipies, si gratis et sine pravitate exhibere voluerit; alioquin a quo malueris (episcopo tamen Catholico) auctoritatem recipias. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam series [sciens], contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque in examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Aymerici, diaconi cardinalis et cancellarii, tertio Idus Aprilis, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno decimo, Incarnationis Dominicae anno 1138.
CCCLXXV. Monasterii Jesu Nazareni (Montis-Aragonensis) protectionem suscipit et privilegia confirmat (Anno 1139, April. 11.--Fragmentum.)[AYNSAI, Fundacion de Huesca, p. 455.] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Aymerici, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Idus Aprilis, Dominicae Incarnationis anno 1139, indictione II, pontificatus domni Innocentii papae II anno IX.
CCCLXXVI. Monasterii S. Galli patrocinium suscipit bonaque ac jura confirmat. (Anno 1139, April. 12.)[ZAPF, Monumenta anecdota Germaniae t. I, p. 88.--Autographum pergamenum in scriniis principalis abbatiae Sancti Galli; Apographum autem Tugii in Bibliotheca Zur-Laubiana, t. I, Helveticarum a saeculo septimo chartarum, p. 552, 553 msc. in fol.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WARNERO abbati Sancti Galli ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Licet omnibus fidelibus debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, ac benevolentia existamus, illis tamen propensior cura nos convenit imminere, et ecclesiis sibi commissis suam justitiam conservare, quos ad sedem apostolicam specialiter pertinere et de ipsius proprietate constat existere. Hoc nimirum intuitu, dilecte in Domino fili Warnere abbas, tuis petitionibus clementer annuimus, et monasterium Sancti Galli, cui Deo auctore praesides, ad exemplum praedecessoris nostri bonae memoriae Joannis XIII papae, praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum idem locus juste et canonice possidet, aut in futurum largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo proprio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Adjicientes etiam ut libertates atque praerogativa [quae] per privilegia praedecessorum nostrorum piae recordationis Burkardus, quondam provisor ipsius loci, a sede apostolica impetravit, tibi tuisque successoribus inviolata serventur. Ut videlicet nulla ecclesiastica saecularisve potestas, seu cujuslibet conditionis aut ordinis, contra voluntatem abbatis et fratrum idem monasterium introire praesumat, nec in quibuslibet titulis ecclesiis, decimis, patrimoniis, seu quibuslibet possessionibus, ad eumdem locum venerabilem pertinentibus, indebitas exactiones, aut consuetudines imponere audeat, nec quolibet argumenti ingenio, in praefato monasterio divinum praesumat officium interdicere, sed potius sicut ab antiquo, et usque ad haec tempora idem monasterium in sua libertate permansit, ita sub apostolicae sedis tuitione in perpetuum perseveret. Sancimus etiam ut decimas et possessiones quas advocatus ejusdem loci sufficientibus testibus vel juramento ipsi monasterio vindicare vel confirmare potuerit, nulli unquam reddere compellatur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium super hac nostra concessione et confirmatione temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem coenobio sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss.
Ego Lucas presbyter card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss.
Data Lateram per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Idus Aprilis, indict. II, Dominicae Incarnationis 1139, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
CCCLXXVII. Monasterii Urspergensis jura quaedam confirmat. (Anno 1139, April. 12.)[LANG, Regesta, I, 153.] CCCLXXVIII. Privilegium pro coenobio Admontensi. (Anno 1139, April. 13.)[PEZ, Thesaur. Anecdot., III, III, 661.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo GOTEFRIDO, abbati monasterii quod Admuntis dicitur, in Salzpurgensi parochia situm, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio debitores existamus, illos tamen paternis affectibus nos convenit amplius confovere, qui, postpositis rebus saecularibus, omnipotentis Dei servitio se arctius alligarunt. Quapropter, dilecte in Domino fili Gotefride abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et monasterium Admuntense, cui auctore Deo praesides, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et praesenti scripti pagina communimus, quod utique a venerabili fratre nostro Gebehardo Salzburgensi archiepiscopo felicis memoriae constat esse constructum in sua dioecesi, atque multis bonis ditatum. Insuper etiam quascunque possessiones, quaecunque bona a praefato Gebehardo seu a successore suo Tiemone archiepiscopo, seu aliis Dei fidelibus, in decimis vel donationibus aliorum agrorum collata sunt, vel in posterum offerri contigerit in terris, vineis vel quibuslibet aliis possessionibus aut quacunque concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, idem coenobium acquisierit, praesentis vobis scripti pagina confirmamus. Nec episcopo, nec abbati ipsi, nec personae alicui facultas sit bona ejusdem coenobii in feudum sive beneficium, sine consensu meliorum et discretorum fratrum aliquibus dare, nec modis aliis alienare.
Sane sepulturam ipsius loci liberam esse censemus, ut qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati sint, extremae voluntati eorum nullus obsistat. Laicos sive clericos saeculares ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Praeterea hospitalem domum a venerabili fratre nostro Chunrado apud Friesach constructam, et Admuntensi coenobio cum decimis apud Modinizze antiquis et novellis, et cum caeteris omnibus sive patellis, sive silvis, aut agris, sive mancipiis, vel cum concambio, sive rationabili donatione donatam, vobis apostolico privilegio roboramus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam praeviderint eligendum.
Nulli ergo hominum omnino fas sit idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Salzpurgensis archiepiscopi canonica reverentia. Cui tamen omnino non liceat ei vexationem aliquam, vel consuetudinem, quae regularium quieti noceat, irrogare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, potestatis honorisque sui dignitate careat, si non congrue satisfecerit, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tit. S. Praxedis Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus cardinalis subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli S. Joannis et Pauli subscripsi. subscripsi.
Datum Laterani per manum Almerici, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellari, Idibus Aprilis, indict. II, Incarnationis Dominicae an. 1139, pontificatus vero domini Innocentii PP. II anno X.
CCCLXXIX. Privilegium pro monasterio B. Martini Murensi. (Anno 1139, April. 13.)[HERRGOTT, Genealog. diplom. Hasb. II, p. 161.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ROZELINO abbati Murensis monasterii, quod in episcopatu Constantiensi in pago Argowi situm, in honore beati Martini esse cognoscitur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Rozeline abbas, tuis rationabilibus postulationibus gratum praebentes assensum, Murense monasterium, cui auctore Domino praees, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Confirmamus etiam vobis quaecunque eidem loco a fratre nostro Werinhario comite de Habekspurg, eorumque consanguineis collata sunt, qui nimirum idem coenobium de suis rebus fundasse noscuntur, atque omnino vinculo apostolicae dignitatis illud, si quis temerario ausu hoc, quod ipsi cum magna devotione fecerunt, infringere vellet, firmaverunt. Liceat insuper vobis ad utilitatem et servitium vestri loci advocatum constituere, et nullus ibi aliquo tempore statuatur, nisi quem vos communi fratrum vestrorum consilio eligere decreveritis. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis ergo in futurum archiepiscopus, episcopus, imperator, rex, dux, marchio, seu quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subs. Ego Grisogonus presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis subs.
Data Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, Idibus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno x.
CCCLXXX. Ecclesiae Basileensis protectionem suscipit bonaque ac privilegia confirmat, petente Orthliebo episcopo. (Anno 1139, April. 14.)[HERRGOTT, ubi supra, p. 162, ex ms. codice diplomatico Basileensis ecclesiae, pag. 61.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ORTHLIEBO Basileensi episcopo, omnibusque successoribus suis canonice intrantibus, in perpetuum.
Ad hoc in sede aequitatis et justitiae sumus, disponente Domino, constituti ut Ecclesiarum salutis et tranquillitati, auxiliante Deo, salubriter provideamus, et ne pravorum hominum vexationibus fatigentur, paterna sollicitudine operam dare curemus. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam tuam cui, Deo volente, praesides, cum omnibus ad eam pertinentibus sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio munimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo praefata ecclesia constructa est, cum omnibus pertinentiis suis, quartam quoque decimarum in Basileensi episcopatu, et in comitatu Brisigaviae, cunctas venationes et argenti fodinas, sive sint inventae, sive inveniantur, claustrum de Salzberg cum omnibus pertinentiis suis, curtim de Haltingen cum ecclesia, curtim de Hystein, Winstat, curtim de Chilcoven cum ecclesia et filiabus suis, scilicet Stouffen cum tota decimatione, et Amperingen, et Oeristetten, et Offmenningen, ecclesias de Merdingen cum filia sua, curtim Opfingen, curtim Untkilche cum ecclesia et filiabus suis, scilicet Gottenheim, et aliis capellis ad eam pertinentibus, ecclesiam de Leheim, ecclesiam de Zeringen, curtim Bichinsol cum ecclesia, et filia sua, curtim de Bichocvingen cum ecclesia et filia sua Bergen, et caeteris suis appendiciis, ecclesiam Brisacho cum ecclesia et filia Hostat, et curtim unam in eadem villa, castrum de Usenberg cum tota Augia, et montem Eggehardi, ecclesiam de Achheim cum omnibus suis pertinentiis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit te vel ecclesiam tuam super hac nostra constitutione temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel indebitis vexationibus fatigare; sed omnia integre serventur, tuis usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et metropolitani tui canonica justitia. Si quis igitur in posterum, hujus nostri decreti tenorem sciens, contra eum temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua emendatione correxerit, indignationem Dei, et beatorum apostolorum ejus Petri, et Pauli incurrat, et excommunicationi subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Laterani per manum Lameriti sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, XVIII Kalendas Maii, Dominicae Incarnationis anno 1139, pontificatus domni Innocentii anno X.
CCCLXXXI. Monasterii S. Georgii in Nigra Silva protectionem suscipit et possessiones juraque confirmat. (Anno 1139, April. 14.)[GERBERT, Hist. Nigrae Silvae, t. III, p. 72.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI abbati monasterii Sancti Georgii, quod situm est in Nigra Silva juxta flumen Briganam, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuam memoriam.
Apostolicae sedis clementiae convenit religiosa et sancta loca diligere, eorum quieti et utilitati paterna sollicitudine providere, ut quemadmodum divina clementia Patres in Dei populo dicimur, ita per Dei gratiam effectibus comprobemur. Eapropter, dilecte in Domino fili Joannes abba, tuis et fratrum tuorum desideriis apostolica benignitate impertimur assensum, atque ad exemplum praedecessoris nostri sanctae memoriae, Urbani papae, monasterium S. Georgii, cui auctore Deo praeesse dignosceris, quod utique a nobilibus viris Hezelone, et Hessone ipsius loci fundatoribus, beato Petro apostolorum principi collatum, sub ejusdem apostolorum principis tutela et defensione suscipimus, ipsumque cum omnibus ad ipsum pertinentibus praesentis scripti robore communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona a praefatis viris, vel ab aliis fidelibus eidem coenobio sunt collata, quaecunque et in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, juste et canonice poterit idem locus acquirere, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: villam quae dicitur Stetten; tertiam partem villae Phiezen: praedium in loco qui dicitur Cambit, et Flausingen; villa Walda et Eckha, Degernauw, Ingeltingen, Eystetten; praedium Onningen, Leidringen, Degewingen, Magerben, Wluolingen, Baltrameshoven, Tindenhoven, Gugenwaldt, Achara, Schlatta, Betechoven, Gruningen, Schweningen, Aseheim, Embach, Arnoldesbach, Mulnheim, Drudenheim, Altheim, Endingen, Schopfsheim, Butenheim, Eggeholdesheim, Steneneswilare. Cellam Luchesheim cum appendiciis suis. Praedium quoque Megenhelmeswilare, in quo et cella, quae vocatur S. Joannis. Cellam sitam in praedio quod dicitur Fridinwillare, quod legitima commutatione cambitum est ab ecclesia Augiensi. Et cellam Ambtenhusen; ecclesiam quoque in loco, qui dicitur Vokhenusen, a te tuisque successoribus et fratribus perpetue procurari permittimus. Decimae quoque omnium rerum, quae de Silva ad eamdem cellam pertinente provenient, vel de finitimis locis alias jam pertinentibus, sicut a venerabili Gebehardo episcopo est constitutum, vestris et fratrum usibus omnimodis cedant.
Chrisma sane, oleum sanctum, promotiones ordinum, consecrationes altarium sive basilicarum, seu alia quaelibet sacra Constantiensi suscipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eamque gratis et sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis Catholicum, quemcunque malueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacra suscipere. Sepulturam vero praefati coenobii, et cellarum suarum liberam omnino fore sancimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Obeunte autem te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres, communi assensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint. Nulli quoque ecclesiasticae saecularive personae licentia pateat in jam dicto monasterio aliquas sibi proprietatis conditiones, vel haereditarii juris, vel advocatiae, vel cujuslibet potestatis usurpationem, quae libertati ipsius loci noceat, vindicare, seu ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel indebitis fatigationibus infestare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum conservatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Porro advocatum vobis constituendi communi consensu, omnino liberam vobis concedimus facultatem, quem nimirum, si monasterio inutilis fuerit, amovere, et alium idoneum vobis substituere liceat. Ad indicium autem perceptae hujus a sancta Romana sede libertatis, singulis annis unum bizantium nobis nostrisque successoribus persolvetis. Si quis igitur in posterum, hujus nostri decreti tenorem sciens, contra eum temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua emendatione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Domini Redemptoris nostri Jesu Christi corpore et sanguine alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem hoc, omnipotentis Dei et beatorum ejus apostolorum Petri et Pauli benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen.
Datum Laterani per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, XVIII Kal. Maii, Dominicae Incarnationis anno 1139, indictione II, pontificatus domni Innocentii II anno X.
CCCLXXXII. Privilegium pro abbatia S. Stephani Divionensis. (Anno 1139, April. 14.)[PERARD, Recueil, etc., p. 109.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HEBERTO abbati ecclesiae beati protomartyris Stephani, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Venerabilium locorum cura nos admonet de eorum quiete et tranquillitate sollicite cogitare, ut qui divina disponente clementia, ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et sedis apostolicae privilegio pariter roboremus. Quamobrem, dilecte in Domino fili Heberte abba, tuis justis desideriis paterna benignitate impertimur assensum, et ecclesiam Beati protomartyris Stephani, cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, cum omnibus ad eam pertinentibus, praesentis scripti suffragio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum beati Augustini Regulam . . . in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiliter observetur. Quascunque praeterea possessiones, quaecunque bona, idem locus in casamentis, terris, ecclesiis, capellis, villis, servis, ancillis, seu aliis rebus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in posterum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec duximus propriis exprimenda vocabulis: videlicet matricem ecclesiam in honore Sancti protomartyris Stephani dedicatam, cum caemeterio, infra murum castri: ecclesiam S. Medardi cum decimis; ecclesiam S. Michaelis cum caemeterio et decimis, extra murum sitam: ecclesiam Sancti Aniani Aquaeductus, cum caemeterio, decimis et terris suit: ecclesiam Sancti Martini de Quinctiniaco cum caemeterio, decimis et terris suis; ecclesiam Sancti Mauritii de Siliciaco cum caemeterio decimis et terris suis: jus quod habetis in ecclesia Sancti Genesii de Dearilla, et capella de Stabiclis, cum caemeterio et parte decimarum: ecclesiam S. Martini de Prato cum capella de Fontanis, caemeterio et pertinentiis earum: ecclesiam Sanctae Mariae de Gimellis cum capella de Picangis, caemeterio terris et decimis: ecclesiam S. Florentii de Tylecastro, cum capella Sanctae Mariae, et caemeterio, decimis, terris et pertinentiis earum: ecclesiam Sancti Petri de Mirebello, cum caemeterio, decimis, terris et appendiciis earum: decimam de Geaco, decimam de Cureio: locum Capellae quae est inter Leuglerium, et Sanctum Fidolium, cum appendiciis suis: ecclesiam Sancti Andreae de Ormentiaco, cum capellis, caemeterio, et parte decimarum quae presbyteratui congruit: locum de Puteolo, locum de Annino fonte, cum appendiciis suis: locum de Galdo Alirey, cum appendiciis suis: ecclesiam Sancti Martini de Archo, cum caemeterio et appendiciis suis: locum de monte Cyniaco cum appendiciis suis: locum de Francis, cum pertinentiis suis: locum de Bonavalle Jurensi cum appendiciis suis: ecclesiam Sancti Germani de Copiaco, et capellam Sancti Andreae de Parriniaco cum decimis; capellam Sanctae Mariae de Marcenniaco cum caemeteriis et terris eorum; jus vestrum de ecclesia de Saviniaco cum caemeterio, et medietate decimarum et terrarum. Praesenti quoque decreto sancimus, ut decedente Garnerio ejusdem loci praeposito, aut aliis saecularibus canonicis, nullus eis, nisi regularis praepositus, seu etiam canonicus, substituatur. Obeunte vero te, ipsius abbate loci, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi cujuslibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Augustini regulam, eligendum providerint. Prohibemus etiam ut nullus infra terminos parochiarum ejusdem ecclesiae, ecclesiam, capellam aut caemeterium construere vel consecrare praesumat. Adjicientes insuper ut praefatae ecclesiae regulares canonici libere et absque contradictione, curam et administrationem parochialium ecclesiarum suscipiant, et commissarum sibi animarum saluti Domino auxiliante, provideant. Nulli etiam canonicorum vestrorum licentia pateat, post factam in eadem ecclesia professionem, absque abbatis vel fratrum licentia, inde discedere, vel ad alia loca transvolare: discedentes vero nullus episcoporum vel abbatum suscipere audeat, vel retinere. Porro de laboribus quos propriis manibus sumptibusque colligitis, seu etiam de nutrimentis vestris, juxta quod a nobis in generalibus est statutum conciliis, a vobis exigi decimas auctoritate apostolica interdicimus. Praesenti quoque decreto sancimus ut parochianorum vestrorum sepulturam libere habeatis, nisi forte aliqui eorum se in aliis decreverunt ecclesiis sepeliri. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praedictam ecclesiam super hac nostra constitutione timere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua emendatione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae subjaceat ultioni. Conservantes autem haec, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus benedictiotionem et gratiam consequentur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Bene valete. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Yvo presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii, tituli Damasi subscripsi.
Data Laterani per manum Aymerici Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVIII Kalendas Maii, Dominicae Incarnationis anno millesimo centesimo tricesimo nono, indictione secunda, pontificatus domni Innocentii papae II anno decimo.
CCCLXXXIII. Privilegium pro monasterio Sancti Nicolai et Sancti Medardi Tornacensis. (Anno 1139, April. 14.)[COUSIN, Histoire de Tournai, t. II, p. 216.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio OGERO abbati ecclesiae Sancti Nicolai et Sancti Medardi Tornacensis, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Quoniam in sede justitiae residemus, fratres nostros debemus sincera charitate diligere, et unicuique jura sua nostrae auctoritatis privilegio conservare. Hujus ergo considerationis intuitu, dilecte fili Ogere abbas, tibi tuisque successoribus confirmamus ut quaecunque ecclesia Sancti Nicolai et Sancti Medardi Tornacensis in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis rationabilibus modis, poterit adipisci, firma vobis et inconvulsa permaneant. In quibus haec nominatim duximus exprimenda: mansiones intra Tornacum censum persolventes, terras arabiles circa ipsam civitatem inter duos rivos, Ries videlicet et Mayry, terram circa vivum fontem, terras circu rivulum qui Ries vocatur, terram et decimam apud Landast, allodium et terram censualem apud Castrecin, decimam vestram, quam in eadem curte tenetis de ecclesia Sancti Martini pro censu duorum solidorum, terram juxta Malbray, decimam bestiarum in eadem terra, quam ab ecclesia Antoniensi pro censu septem solidorum tenetis, redditus duorum modiorum frumenti apud Rosbais. Ordinem etiam beati Augustini juxta consuetudinem Sancti Nicolai de arida gamantia, et liberam abbatis vobis confirmamus electionem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, aut injuste acceptas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra serventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus dioecesani episcopi justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratisimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, XVIII Kalendas Maii, Dominicae Incarnationis anno 1139, indictione II, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
CCCLXXXIV. Domum hospitalem Tornacensem tuendam suscipit et ejus possessiones ac privilegia confirmat. (Anno 1139, April. 15.)[MIRAEUS, Opp. diplom., II, 966.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GERARDO administratori hospitalis domus Tornacensis, ejusque successoribus in perpetuum.
Apostolicae sedis clementiae convenit defensionibus pauperum tuitione propitia providere. Eapropter, dilecte in Domino fili Gerarde, tuis desideriis clementer annuimus, et hospitalem domum, quam ad servitium pauperum et omnipotentis Dei gloriam administras atque gubernas, sub beati Petri et nostra tutela suscipimus, eamque praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: videlicet in urbe Tornacensi domum pauperum et aliam quamdam domum, quae singulis annis certos redditus solvunt, et insuper molendinum unum, in pago Tornacensi, altare de Warconio et curtem unam, cum terris ad eam pertinentibus, in pago Bracbatensi altare de Velana et tres curtes, cum terris, silvis et pratis ad eas pertinentibus, praebendam quoque unam a venerabili fratre nostro Simone Tornacensi episcopo vobis pro sua devotione concessam, ut videlicet decedente Gotero decano, eam sacerdos a capitulo elevatus accipiat, qui et curae pauperum sollicite serviat, et de ipsa hospitali domo nihil accipiat, sed potius de praebenda sibi necessaria providebit, et ad altare Sanctae Mariae sacerdotis persolvet officium.
Qui sacerdos, si (quod absit!) erga pauperes Christi negligentius se habuerit, et admonitus corrigi contempserit, amoto eo, electione iterum capituli alius substituetur utilior.
Cui etiam sacerdoti, convocatis senioribus civibus in vestro capitulo, de laicis vir boni testimonii socius eligetur, ad dispensationem temporalium et curam diligentissimam pauperibus adhibendam. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam domum nostram hospitalem temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet modis fatigare, sed omnia integra conserventur, usibus pauperum omnimodis profutura. Si quis autem ausu temerario id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et excommunicationi subjaceat. Conservantes autem habeant peccatorum suorum veniam, et eorumdem apostolorum benedictionem et gratiam consequantur. Amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVII Kal. Maii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno nono.
CCCLXXXV. Ad Manfredum Mantuanum et Lotharium Vicentinum, episcopos. (Anno 1139, April. 16.)[TIRABOSCHI, Storia della badia di Nonantola, II, p. 249, ex codice Vaticano membranac. in-4, n. 285, pagina extrema a tergo.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus M[ANFREDO] Mantuano et L. Vicentino episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter dilectum filium nostrum Ild. Nonantulanum abbatem et fratrem nostrum T. Veronensem episcopum super plebe de Nogaria et capellis suis gravis quaestio agitatur. Quam nimirum controversiam discretioni vestrae duximus committendam. Per apostolica igitur scripta fraternitati vestrae praecipiendo mandamus quatenus praefatum locum usque ad proximi Kal. Junii pariter adeatis, et si constiterit Nonantulanum monasterium praefatas ecclesias possedisse, et sine judicio amisisse, ipsum earumdem possessioni restituatis. Hoc ipsum, etiamsi praenominatus episcopus ad vocationem vestram non venerit, nihilominus faciatis.
Dat. Lat. XVI Kal. Maii.
CCCLXXXVI. Ad Theobaldum Veronensem episcopum. (Anno 1139, April. 16.)[TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, p. 249.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri T. Veronensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro controversia quae inter te et dilectum filium nostrum J. Nonantulanum abbatem super plebe Nogariae agitur, venerabilibus fratribus nostris M[anfredo] Mantuano et L. Vicentino episcopis mandavimus, ut videlicet ad eumdem locum accedant, et eamdem litem, cognitis utriusque partis rationibus, usque ad proximi Kal. Junii definire nullatenus permittant. Per praesentia itaque scripta fraternitati tuae praecipimus quatenus cum ab eisdem fratribus nostris evocatus fueris, eorum praesentiam adeas, et quod super hac causa ab eis definitum fuerit, firmiter observes.
Dat. Lat. XVI Kal. Maii.
CCCLXXXVII. Privilegium pro monasterio Campensi. (Anno 1139, April. 16.)[LA COMBLET, Urkundenbuch, t. I, p. 322.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio THEODERICO abbati ecclesiae Campi, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Ex commisso nobis a Deo apostolatus officio tam vicinis quam longe positis existimus debitores. Cumque omnes honorare ac diligere debeamus, et ecclesiis fratribus nostris commissis debitam conservare justitiam, illos tamen propensiori charitatis studio nos convenit confovere; quos ampliori morum honestate ac religionis nitore constat esse per Dei gratiam illustratos. Hujus rei gratia, dilecte in Domino fili Theodorice, abbas Ecclesiae Campi, tuis petitionibus clementer annuimus, et praefatum monasterium cui, auctore Domino, praesides, praesentis privilegii pagina communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: scilicet curia Gumbreteseyme cum suis terminis: Honepoul cum suis usibus: Goterswicg cum his quae ad ipsam pertinent. Adjicimus etiam ut ordo monasticus qui secundum B. Benedicti Regulam et institutionem Cisterciensis capituli in eodem loco noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiliter conservetur. Sancimus insuper ut idem locus vester ab omni servitute saeculari et exactione sit liber, et in ea libertate qua eum Fredericus archiepiscopus bonae memoriae constituit, permanere decernimus. Prohibentes ut justitiam quam idem archiepiscopus in silvis, pascuis, aquis adjacentibus pro sua vobis devotione concessit, nullus minuere aliqua ratione praesumat. Sed nec episcopo liceat te vel successores tuos ad sua negotia, nisi forte ad synodum invitum trahere vel vocare. Statuimus insuper ut pro generali parochiae interdicto, monasterium vestrum a divinis non vacet officiis; nec alicui fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem minoris vel majoris religionis obtentu, absque praelati sui licentia, liceat de claustro discedere, et ad alium locum transmigrare. Discedentem vero nullus episcoporum vel abbatum audeat retinere; qui et canonice monitus, si redire contempserit, in eum canonicam sententiam proferendi habeatis liberam facultatem. De terris quoque incultis et vestrorum pecorum nutrimentis a vobis decimas exigere nemo audeat. Decernimus ergo ut nulli liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt omnimodis usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate existere cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et in futuro praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss.
Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Angeli ss.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVI Kal. Maii, Dominicae Incarnationis anno 1139, indictione II, pontificatus domni Innocentii papae II anno X.
CCCLXXXVIII. Confirmatio fundationis abbatiae Averbodiensis, pro cujus regimine atque immunitate nonnulla statuuntur decreta. (Anno 1139, April. 16.)[COCQUELINES, II, p. 243.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati ANDREAE Sanctae Mariae sitae in Averbodio, tuisque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Andreas abbas, tuis petitionibus clementer annuimus et ecclesiam Sanctae Mariae sitam in Drebodio [ f. pro Averbodio], quam utique nobilis vir Arnulfus comes, ejusque consortes, piae devotionis intuitu fundaverunt, et ad vestram sustentationem omnipotenti Domino pro animarum suarum remedio libere obtulerunt, a termino videlicet Endeberghe usque ad terminum, qui dicitur Ubrepat, cum pascuis circumjacentibus, sub protectione beati Petri suscipimus, et praesentis privilegii pagina communimus. Statuimus enim ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.
Adjicimus quoque ut idem locus ab omni exactione liber maneat, sicut ab iisdem fundatoribus statutum fuisse cognoscitur. Nec aliquem praeter episcopum habeat advocatum; et ut ordo canonicus secundum regulam sancti Augustini, et institutionem Praemonstratensis Ecclesiae, ibi perpetuo conservetur. Sancimus etiam ut nemini fratrum, post factam in eodem loco professionem, absque licentia praelati sui, ad alium locum liceat transmigrare. Quod si decesserit, et canonice commonitus redire contempserit, facultatem nihilominus habeatis eumdem a divinis officiis interdicere, interdictum vero nullus episcoporum vel abbatum suscipere audeat, vel retinere. Sane de laboribus, quos propriis manibus et sumptibus colitis, decimas exigi prohibemus. De nutrimentis quoque animalium vestrorum idipsum observari praecipimus.
Ut autem quietius atque liberius manere possitis in omnipotentis Dei servitio, auctoritate apostolica inhibemus, ne cui episcopo liceat vos ad sua negotia, nisi forte ad synodum, invitos trahere, vel vocare. Porro sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse concedimus, ut videlicet eorum, qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva nimirum matricis Ecclesiae canonica justitia vel reverentia. Inter caeteras ejusdem loci possessiones, ecclesiam, quae dicitur Tessenderlon, nihilominus confirmamus.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis perturbationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat.
Conservantes autem haec omnia, omnipotentis Dei et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVI Kalendas Maii, indictione II, Dominicae Incarnationis anno 1139, pontificatus domni Innocentii II papae anno X.
CCCLXXXIX. Privilegium pro monasterio Nonantulano. (Anno 1139, April. 17.)[TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, 247.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ILDEBRANDO abbati monasterii S. Sylvestri Nonantulani, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Quisquis supernam Jerusalem intrare atque habitare desiderat, expedit ei ut, juxta Psalmistae testimonium, circa ea quae pacis sunt diligenter intendat. Hoc nimirum intuitu, quoniam inter Nonantulanam et Mutinam Ecclesiam multae simultates et guerrae hactenus exstiterunt, tandem pro bono pacis inter utriusque loci habitatores hujusmodi olim est conventio constituta, videlicet Mutinensis episcopus ecclesiam castri Veteris cum capellis suis, et ecclesiam Sclopani cum capellis suis, ecclesiam Fanani cum capellis suis, ecclesiam Coemuranae cum capellis suis, ecclesiam Trecentulae cum capellis suis, et ecclesiam Cortiolae cum capellis suis, rogatu abbatis Nonantulani consecrare deberet, et earum clericos promovere. Post haec vero, pace a Mutinensibus non servata, Ribaldus Mutinensis episcopus, inconsulto et invito abbate, unam de supradictis ecclesiis per violentiam consecravit. Quo facto, tu dilecte in Domino fili Ildebrande abbas, ad concilium veniens quod in Urbe Domino auctore celebravimus, adversus eumdem episcopum in nostra praesentia questus es. Qui nimirum ante nos et fratres nostros constitutus, cum super objectis se defendere non valeret, hujusmodi sententiam subiit, ut, quia pactum illud contra multorum Romanorum pontificum privilegia monasterio Nonantulano indulta factum esse constabat, id ipsum viribus carere decrevimus, et prorsus irritum duximus, Mutinensi episcopo praecipientes ne quid simile ulterius attentare praesumat; quin potius vestrum monasterium semper et ubique quiete perfrui libertate sibi concessa permittat. Nulli ergo omnino hominum liceat te vel successores tuos super his ullatenus infestare, vel hanc nostram constitutionem infringere vel mutare, vel aliquam vobis exinde contrarietatem inferre. Si quis autem ausu temerario id attentare praesumpserit, nisi reatum suum congrue emendaverit, indignationem Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et excommunicationi . . . . ( Caetera desunt. ) Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Gerardus presbyter cardinalis tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Azo presbyter cardinalis tit. S. Anastasiae ss. Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. S. Praxedis ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis tit. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata ss.
Datum Laterani per manum Aimerici S. Romanae Ecclesiae diac. cardin. et cancell., XV Kal. Maii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno X.
Ego Rogerius Nonantulanae Ecclesiae tabell., quod in sententia domni papae Innocentii scriptum inveni, scripsi nihil addens, vel minuens.
CCCXC. Privilegium pro abbatia S. Huberti, ordinis S. Benedicti, in Ardenna. (Anno 1139, April. 17.)[ROBAULX, Chronique de Saint-Hubert, p. 335 ex archivis abbatiae S. Huberti.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GILLEBERTO abbati monasterii S. Huberti in Ardenna, ejusque successoribus regulariter ibi substituendis in perpetuum.
Apostolicae sedis clementiae convenit religiosos viros diligere eosque maternae pietatis gremio confovere. Hujus rei gratia, dilecte in Domino Gilleberte abbas, tuis desideriis clementer annuimus, et monasterium sancti Huberti, cui Deo auctore praesides, in tutela B. Petri, et nostra suscipimus, et praesentis scripti pagina roboramus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum largitione fidelium, seu quibuslibet modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Et quia idem monasterium, sicut ipse nobis suggessisti, diversas frequenter a diversis raptoribus patitur injurias, auctoritate hujus sedis apostolicae damus tibi et successoribus tuis potestatem ligandi atque solvendi. Et confirmamus praefato B. Huberti monasterio quidquid suum est: quatuordecim videlicet capellas, ab omni exactione episcopali liberas. Sed et cellam Ebernei curtis cum pertinentiis suis cellam S. Theobaldi in Porcino castro sitam, cum pertinentiis suis; Pirensem cum pertinentiis suis, cellam de Mollins cum pertinentiis suis; cellam Curiensem, cum pertinentiis suis; cellam de Sancey, cum pertinentiis suis; cellam S. Petri cum capella S. Joannis in castro Bulloniensi, et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam de Palatiolo cum capellis et decimis suis, ecclesiam de Horto cum capella et rupe, et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Michaelis, et montem et totum allodium de Miruolo; ecclesiam Sancti Mononis de Nassonia cum omnibus pertinentiis suis, capellam S. Huberti in Leodio, ecclesiam de Stawles, et ecclesiam de Nirves, ecclesiam de Burs cum pertinentiis suis, ecclesiam de Alvento cum pertinentiis suis, ecclesiam de Bassayo cum pertinentiis suis, et alias multas quas possidet, salva dioecesanorum episcoporum justitia et reverentia.
Praeterea confirmamus praefato monasterio oblationes fidelium quae vulgo cruces bannales dicuntur, de tribus decaniis, de decania Gradensi oblatam cerae, sive ipsum obolum Leodiensis monetae, et caseos de toto lacte vaccarum, ovium et caprarum, unius diei de singulis domibus villarum subscriptarum, videlicet, Maisin, Reduit, Vuscejae, Gusanvillae, Ocham, Palatioli, Offagne, Salsenrivi, Graides, Gedines, Loytres, item Loitres Borsines, Riennes, Willezies, Harnyes, Altifageti, Oyseis, Gembres, Bievre, Givet. Idem de decania Bohanniensi, de singulis domibus villarum subscriptarum, Wellin, Ham, Herpruviae, Bohanniae, Gimellae, Marlidee, Aye, Haverenne, Liceuriae, Mosbour, Burs, Telins, Waureliae, Tevins, Sernum, Villers, Jamblines, Wanlin, Frelo, Cotue, montis Sancti Petri Brumartin, Revoniae, montis Valcheri. Idem de omnibus villis decaniae Bastoniensis, addito pane uno de domibus singulis.
Praedicto autem monasterio nullus abbas temere ordinetur, aut contra sacros canones constituatur; sed is quem sibi concors congregatio libera electione secundum timorem Dei assumpserit. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis fatigationibus molestare, sed omnia integra conserventur, eorum usibus omnimodis profutura, pro quorum gubernatione et sustentatione sunt concessa.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Chrisogonus presbyter cardinalis tit. Sanctae + Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli SS. Joannis et Pauli. Praxedis.
Data Laterani per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et concellarii, XV Kal. Maii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae 1139, pontificatus vero domni Innocentii secundi papae anno decimo.
CCCXCI. Privilegium pro ecclesia Lichfeldensi in Anglia. (Anno 1139, April. 18.)[ Monastic. Angl., III, p. 234.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Ecclesiae Lichfeldensis, tam praesentibus quam futuris, in Christo salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicae sedis clementiae convenit universis ejus patrocinium implorantibus maternae tuitionis suffragium exhibere, ut quemadmodum, disponente Domino, Patres in Dei populo dicuntur, ita etiam operum exhibitione comprobemur. Hujus rei gratia, dilecti in Domino filii, vestris desideriis paterna benignitate annuimus, et ecclesiam Lichfeldensis in qua divino vacatur servitio, praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut ecclesias, decimas, et quascunque possessiones, quaecunque bona praefata Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, quaecunque etiam a venerabili fratre nostro Rogero Conventrensi episcopo, tam in ecclesiis, decimis, terris, quam in aliis possessionibus vobis collata sunt, vel ab eodem in posterum, Deo propitio, conferuntur, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem ausu temerario, id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli incurrat, et excommunicationi subjaceat. Conservantes autem haec, eorumdem apostolorum et nostram benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen.
Datum Laterani per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, decimo quarto Kalendas Maii, indictionis secundae, Incarnationis Dominicae millesimo centesimo tricesimo nono, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno decimo.
CCCXCII. Chuonrado abbati et monachis Fuldensibus nuntiat Sturmium in concilio sanctis ascriptum esse. (Anno 1139, April. 19.)[MABILLON, Acta sanctorum ord. S. Bened., III, II, 284.] INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilecto filio CHUONRADO abbati et monachis Fuldensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.
Dignum valde est et omni laude dignissimum, ut quos Rex regum et Dominus dominantium honorare dignatur, eisdem ab hominibus devota reverentia impendatur. Nos igitur audita vita laudabili B. Sturmii confessoris, cognitis etiam ex parte miraculis quae per ejus merita Dominus operatur, attestatione fratrum nostrorum qui de partibus Teutonicis advenerant; in plenaria synodo quae apud Lateranum est per Dei gratiam congregata, communicato consilio patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum atque abbatum, eumdem beatum virum inter sanctos et electos honorari praecepimus: et diem depositionis ejus cum gaudio solemniter celebrari. Vestra itaque, filii charissimi, interest, ita ejusdem confessoris obsequiis ad honorem Dei omnipotentis addictos existere, ita matris nostrae sanctae Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare. ut locus vester tam apud Deum, quam apud homines, laudem et gloriam mereatur, et vestra devotio aeternae vitae praemia assequatur.
Data Laterani XIII Kalend. Maii.
CCCXCIII. Chunradi archiepiscopi Magdeburgensis et Wigeri episcopu Brandenburgensis te decimus fundi ecclesiae S. Mauretu litem discernit. (Anno 1139, April. 20.)[RIEDEL, novus Codex diplom. Brandenb., I, VIII, p. 101.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri CHUNRADO Magdeburgensi archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Indignum est cum inter eas personas sibi discordia locum invenit, a quibus debent pacis et concordiae bona procedere; idcirco concordiam de decimis fundi ecclesiae B. Mauritii, quae in Brandenburgensi Ecclesia sita est, inter venerabilem fratrem nostrum Wigerum Brandenburgensem episcopum et dilectum filium nostrum Gerardum Magdeburgensem praepositum ejusque socios vice tua in eadem causa fungentes in nostro Lateranensi palatio chartae et atramento duximus committenda. Statutum est enim quod tu, venerabilis frater Chunrade archiepiscope, et fratres tui, episcopo Brandenburgensi et ecclesiae suae centum talenta Magdeburgensis monetae et totidem mansos terrae in eodem episcopatu, uti laudaverit frater noster Anselmus episcopus, et Gerardus Magdeburgensis praepositus, atque Arnoldus abbas Bergensis pro bono pacis dabitis atque tradetis, qui nimirum mansi tales existant, quod unusquisque eorum pro censu duos solidos solvet, praeter alias utilitates, qui nihilominus praefati episcopi usibus cedent. In istis vero centum mansis, villa Pecho connumerabitur, cum silvis, pascuis, pratis, aquis aquarumque decursibus infra terminos ejusdem villae; sane census ejusdem villae per viros fideles et timentes Deum computetur, et secundum justam numerationem de supradictorum mansorum numero minuatur. Pro quibus omnibus Brandenburgensis episcopus vobis et vestrae ecclesiae deposita controversia pacem faciet, et de eadem quaestione decimarum fundi Beati Mauritii culti vel inculti, quae in praesenti possides, sive ad manum tuam, venerabilis frater Chunrade archiepiscope, tenueris, sive aliis ecclesiis ipsa concesseris, seu tui antecessores concesserint, omnimodis conquiescat. Nulli igitur omnino homini fas sit, te vel successores tuos super hac constitutione, salva tertia parte decimarum, quae plebanis debetur, temere perturbare, vel quamlibet vobis contrarietatem vel diminutionem inferre, vel eam infringere in aliquo, vel mutare. Si quis autem hoc ausu temerario attentare praesumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae iltioni subjaceat. Conservantes autem, intervenientibus beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis, omnipotentis Dei gratiam et aeternae vitae praemia consequi mereantur. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Pauli. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani juxta templum Romuli. Ego. . . . . diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippae. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli. Ego Gerardus diaconus S. Mariae in Dominica.
Datum Laterani per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kalend. Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus nostri domni Innocentii papae II anno decimo.
CCCXCIV. Inter Lanzonem, abbatem S. Michaelis, et Haduidem, abbatissam Juveniacensem, latam de ecclesia S. Tyriaci sententiam confirmat. (Anno 1139, April. 20.)[BALUZ., Miscell., III, 69.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LANZONI abbati Sancti Michaelis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Quae ad pacem Ecclesiarum sunt debemus paterna provisione statuere et earum quieti atque utilitati salubriter providere. Proinde, in Domino dilecte fili Lanzo abbas, decisionem controversiae quae inter te et Haduidem Juviniensem abbatissam pro ecclesia de Tyrcio in praesentia venerabilium fratrum nostrorum bonae memoriae Willelmi Praenestini, Matthaei Albanensis episcoporum, necnon Joannis Cremensis tituli Sancti Chrysogoni, Gerardi tituli Sanctae Crucis, Huberti tituli Sancti Clementis presbyterorum cardinalium, et nostra ante assumptum apostolatus officium rationabiliter facta est, auctoritate apostolica confirmamus, et ratam atque inconcussam futuris temporibus manere decernimus, et perpetuum silentium super hoc eidem abbatissae ejusque successoribus indicimus, atque juxta ea quae ab eisdem episcopis et cardinalibus exinde statuta sunt, ut praefata abbatissa a calumnia quam pro jam dicta ecclesia de Tyrcio vestro monasterio inferebat omnimodis conquiescat, eumdemque locum cum suis appendiciis vestrum monasterium quiete possideat, praesenti sanctione statuimus. Nulli ergo hominum liceat te vel successores tuos super hac nostra confirmatione temere perturbare, aut aliquam vobis exinde diminutionem vel contrarietatem inferre. Si quis autem ausu temerario contra haec venire praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, et excommunicationi subjaceat quousque a sua praesumptione resipuerit et congrue satisfecerit. Amen, amen, amen.
Data Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kal. Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno X.
CCCXCV. Bulla confirmans subrogationem Praemonstratensium in abbatia Poeldensi. (Anno 1139, April. 20.)[HUGO, Annal. Praem., II, 386.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CONRADO praeposito Ecclesiae Poeldensis, tuisque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi pertinere cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et optatum impertiri suffragium. Proinde, dilecte in Domino fili Conrade praeposite, tuis petitionibus clementer annuimus, et ecclesiam Poeldensem cui, auctore Domino, praesides praesentis scripti pagina communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum beati Augustini Regulam et formam religionis recolendae memoriae Norberti Magdeburgensis archiepiscopi ibidem noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus inviolabiliter conservetur. Ad haec confirmamus tibi tuisque successoribus, et per nos eidem ecclesiae tertiam partem curiae Palidensis cum omnibus utilitatibus suis, agris, silvis, pascuis, piscationibus, terris cultis et incultis, et insuper quascunque possessiones, quaecunque bona ab episcopis, regibus, principibus, seu aliis Dei fidelibus collata eadem ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, et in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; decimas sane laborum vestrorum quos propriis manibus et sumptibus colitis, ac nutrimentorum vestrorum, nullus a vobis exigere praesumat. Nulli etiam laico liceat ea quae ad sumptum fratrum pertinent, auferre vel retinere; saeculares vero clericos vel laicos ad vos a saeculo fugientes, nisi forte sint excommunicati aut servili conditione detenti, sit vobis suscipiendi facultas et in vestro collegio retinendi. Susceptus autem, sive retentus post factam professionem, absque praepositi et fratrum licentia claustrum vestrum non deserat, nec cujuslibet religionis obtentu ad alium locum transeat, nec alicui episcoporum vel abbatum liceat eumdem retinere, sed tanquam transgressorem ad locum unde exivit, redire compellat. Eos vero qui tanquam apostatae facti ad saeculum redeunt, excommunicandi licentiam habeatis; sepulturam quoque illius loci liberam esse concedimus, ut eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat; salva dioecesani episcopi in omnibus reverentia atque justitia. Decernimus ergo ut nulli episcopo, nulli clerico, vel laico, nulli militi, aut nulli omnino hominum liceat praefatam vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Gerhardus presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Martinus presbyter card. S. Stephani in Caelio monte.
Datum Laterani per manum Henrici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kalend. Maii, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno decimo.
CCCXCVI. Diploma quo Ferrariensis Ecclesia specialis Ecclesiae Romanae filia ejusque comitatus Sancti Petri patrimonium declaratur. (Anno 1139, April. 22.)[COCQUELINES, II, 244.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GRYPHONI Ferrariensi episcopo, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Ad hoc in apostolicae sedis cathedra, disponente Domino, constituti esse conspicimur, ut Ecclesiarum omnium curam gerere, et jus suum cuique tribuere, praesertim iis quae beati Petri juris existunt, conservare integre debeamus. Defuncto itaque Landulpho, Ferrariensis civitatis, episcopo, quidam de clericis ac laicis generaliter vicem gerentes ad nostram praesentiam venerunt, et ut juxta tenorem privilegiorum suorum Ferrariensi Ecclesiae episcopum daremus humiliter implorarunt. Verum, quia tunc venerabilis frater noster G. Ravennas archiepiscopus, adversus eos agens, per ipsum consecrationem Ferrariensis episcopi fieri debere clamabat, ipsis litteris, et viva voce praecipimus ut ad proximam synodum sapientes ac discretos viros cum instrumentis authenticis et aliis rationibus ad no . . . . tunc, auxiliante Domino, justitiam assequerentur, quod . . . . est. Visis itaque et diligenter inspectis tam Ferrariensium, quam praefati archiepiscopi conquerentis privilegiis et rationibus, Ferrariensium scripta praevalere cognovimus. Communicato itaque fratrum nostrorum episcoporum ac cardinalium consilio, juxta tenorem privilegiorum Ferrariensium episcopum eligendum, et per Romanae sedis antistitem consecrandum decrevimus, atque Ferrariensem Ecclesiam sub jure et dominio apostolicae sedis, decreto manere statuimus. His itaque gestis, dilecte in Domino fili Grypho, te nostrae sanctae Romanae Ecclesiae, et tituli Sanctae Potentianae cardinalem et Ecclesiae beati Petri archipresbyterum, ex cardinalibus nostris electum, invocata Spiritus sancti gratia in episcopum consecramus, atque ad gubernandum gregem Ferrariensis ecclesiae, tanquam apostolicae sedis filiae, fundos ejusdem matris, et patrimonia confirmamus; ipsam videlicet massam Babylonicam quae vocatur Ferraria cum duodecim fundis suis: cui alias undecim massas minores cum omni obedientia atque servitute subjugamus, id est massam et ripam Palatiolum cum duodecim fundis suis, et massam Constanciacus cum duodecim fundis suis, simulque massam Quartisianam cum duodecim fundis suis, et totam et integram massam Donoro cum duodecim fundis suis. Similiter massam Popularem cum duodecim fundis suis, necnon massam Curulum et massam Salestam cum viginti quatuor fundis suis, et massam Seneticam, et Castilionem similiter cum fundis suis. Has quidem praescriptas massas cum omnibus ad earum jura pertinentibus, de dominio et jure atque potestate hujus sanctae Romanae ecclesiae in sanctam Ferrariensem Ecclesiam, per hanc donationis et traditionis paginam donamus, et tradimus, ut ab hac hora in antea liceat tam tibi, charissime frater Grypho episcope, quam successoribus tuis, in singulis massis ecclesias cum clericis, diaconis et presbyteris ordinare et consecrare. Illud omnimodis sancientes, ut Ferrariensis ecclesia cum tota parochia sua in jure et dominio ac privilegio nostro sanctae Romanae Ecclesiae beati Petri, cujus est patrimonium perpetuo conservetur, et sit semper sub nostra ditione, ordinatione atque consecratione, ut quicunque per nos illic electus, ordinatus et consecratus fuerit, ille honoris hujus ac potestatis integritate fungatur. Comitatus autem Ferrariensis fines et termini sunt, ab oriente ab una parte fluminis Padi, altera nostra massa Phiscalia, et veteraria, usque ad fossam Bossonis transeunt flumen Sandali usque Pucilletum, transeuntes flumen Gabiana per Luduriam circumdant villam magnam et Madrasiam, pervenientes usque Maletum; a Maleto pergunt juxta Argilem Ansianum per paludes et piscarias usque Vitricam, et transeuntes Vitricam veniunt usque fossam Buranam, exeunt in Padum, et descendunt ad occidentem usque ad Ulmum formosam, quae certa finis est inter Romaniam et Longobardiam. Ab altera autem parte fluminis fines sunt similiter ab oriente collis de fine, quae finis est inter nostrum comitatum Ferrariensem et alterum nostrum comitatum Comaclensem, extendunt se per paludes et piscarias usque ad Fossatum de Silvulae, circumdant massam Corneti et Longanum quae de nostro comitatu Ferrariae est, descendunt inde ad occidentem per paludes et piscarias usque ad flumen Tartari, pergunt usque in flumen Padi. Sane habitatoribus ipsis majoris massae Ferrariae malas et pravas consuetudines removemus, nisi tamen sicuti soliti sunt, ad suffragium sanctae Romanae Ecclesiae annualiter per illarum nuntium unaquaeque libera persona capitis massarii de moneta Venetiae denarios singulos dabit. Census vero, et tributi atque telonei de ripa fluminis unam medietatem pro benedictione ad communem utilitatem, et meliorationem seu restaurationem jam dictae majoris massae concedimus, et alteram medietatem ad nostras manus reservamus. Similiter telonei de mercato unam medietatem praedicto episcopo nostro condonamus. Placitum quidem generale, similiter in dominio et potestate sanctae nostrae Romanae Ecclesiae tenemus, ut tamen nostro nuntio semel in anno faciente justitiam, ab omnibus per tres dies custodiatur; collectam vero vel fodrum, aut pravam vel injustam functionem, aut dationem, seu consuetudinem nequaquam exigimus, sed omnia pro Dei timore atque amore praedictae nostrae sanctae Ecclesiae Beati Georgii omnibus habitatoribus ipsius massae majoris pepercimus; aliasque minores massas ei, sicut supra dictum est, cum omnibus suis servitutibus subjugamus. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, et aut Ferrariensem Ecclesiam his, quae supra dicta sunt diminuere, aut sanctae sedi apostolicae sua in eis jura, quae superius significata sunt, auferre praesumpserit, poenae ac compositionis nomine reddat eidem sanctae sedi apostolicae auri optimi libras centum, et nisi quae male praesumpta sunt satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem Ecclesiis justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gerardus presbyter cardinatis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina. Ego Lictifridus presbyter cardinalis tituli Vestinae. Ego Ivo presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii et Damasi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Martinus presbyter cardinalis tituli Sancti Stephani in Caelio Monte. Ego Azo presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae. Ego Boetius presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis. Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis. Ego Constantius presbyter cardinalis tituli Sanctae Sabinae. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Otto diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Vassallo diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippae. Ego Ubaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli. Ego Ubaldus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Gerhardus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Domnica. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere. Ego Ubaldus diaconus Sancti Adriani.
Datum Laterani per manum Aymerici Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalendas Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno X.
CCCXCVII. Privilegium pro ecclesia Selboldensi. Anno 1139, April. 25.)[WENCK, Hess. Landesgr. II, Urk. 86.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LUTOLDO praeposito Sancti Joannis Baptistae in Selboldt, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas religiosa loca diligere, et ea sub apostolicae sedis munimine confovere. Hujus rei gratia, dilecte in Domino fili Lutolde, tuis justis postulationibus annuimus et ecclesiam Sancti Joannis Baptistae, cui Domino auctore praesides, sub beati Petri et nostram protectionem suscipimus et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec duximus adnotanda: ecclesiam parochialem in Selbodt, cum appendiciis suis, agris et decimis, ita videlicet ut de ea nulli personae, nulli episcopo respondeatis; vineas in Alta Villa a Walthero et Hartmanno vobis concessas. Porro de laboribus, quos propriis manibus sumptibusque colligitis, a vobis decimas exigi omnino prohibemus. Fratres vero vestros vel conversos post factam professionem de claustro discedere, vel ad alium locum transire absque praelati sui vel fratrum licentia similiter interdicimus. Discedentes nullus episcoporum vel abbatum, aut ecclesiastica saecularisve persona suscipere audeat vel retinere. Quod si secundo tertiove commonitus redire contempserit, eos excommunicandi habeatis licentiam. Ordinationes vero clericorum, consecrationes ecclesiarum vel altarium, sive alia ecclesiastica sacramenta, a Moguntino accipietis archiepiscopo, si frater Catholicus fuerit, et gratiam apostolicae sedis habuerit, et cum gratia et sine pravitate exhibere voluerit; alioquin licet vobis Catholicum quem malueritis, adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Adjicimus etiam, ne pro communi interdicto parochialis ecclesia praefata a divino vacet officio, sed potius clausis januis et exclusis excommunicatis et interdictis submissa voce divina vobis liceat officia celebrare. De nutrimentis etiam animalium vestrorum dare decimas non cogamini. Decrevimus ergo ut nulli omnino homini liceat praefatam ecclesiam vestram temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in posterum huic nostro decreto contraire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; conservantes autem haec, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis unum bizantium nobis et nostris successoribus singulis annis persolvetis. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Berardus presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Hierusalem. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum oannis et Pauli. Ego Martinus presbyter cardinalis tit. Sancti Stephani in Caelio Monte. Ego Azo presbyter cardinalis tit. Sanctae Anastasiae. Ego Chrysogonus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli.
Datum Laterani per manum Aimerici diaconi cardinalis et cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, VII Kal. Maii, Incarnationis Dominicae anno 1139, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno X.
CCCXCVIII. Monasterii S. Bertini Sithiensis, a Cluniacensium potestate liberati, possessiones et privilegia confirmat, imposito monachis unciae auri censu annuo. (Anno 1139, April. 26.)[ Collection des. Cartulaires, III, 310.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LEONI, abbati Sancti Bertini, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum
Quae ad perpetuam ecclesiarum vel coenobiorum utilitatem sunt a sanctis Patribus instituta, nulla debent improbitate convelli, nulla temporum varietate turbari, sed et quanto apostolicae sedi major reverentia ab universis Ecclesiis exhibetur, tanto magis in earum tuitione nos oportet esse sollicitos, et ipsarum quieti debemus attentius providere. Ideoque, dilecte in Deo fili, Leo abbas, decisionem controversiae, quae est diutius agitata inter te et dilectum filium nostrum Petrum, Cluniacensem abbatem, pro subjectione quam idem abbas sibi in tuo monasterio vindicabat, ad posterorum memoriam chartae et atramento duximus committendam. Dum igitur idem abbas et fratres sui apud nos saepenumero questi essent pro subtractione subjectionis et obedientiae, quae sibi a Beati Bertini monasterio negabatur, ad respondendum exinde ante nostram es praesentiam evocatus. Cumque, statuto termino, nostro te conspectui praesentasses, quoniam praefatus abbas non venit neque misit, quamvis, cum tua incommoditate atque gravamine, usque ad tempus concilii moram in curia nostra fecisti, et partem alteram diutius exspectasti, praefatus itaque abbas, ad concilium veniens, de querelis unde inter vos statutus terminus fuerat, agere supersedit. Tua tamen dilectio non idcirco minus, tam in plenaria synodo quam in Lateranensi palatio, coram nobis se multoties ad justitiam praesentavit. Unde etiam, utrorumque privilegiis diligenter inspectis, tandem, fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium communicato consilio, sententiam praedecessoris nostri sanctae recordationis Paschalis papae, fratrum suorum episcoporum et cardinalium judicio exinde promulgatam, et a successore ejus papa Calixto, apostolicae memoriae, confirmatam, rationabili studio prosequentes, privilegiis Cluniacensium, quae super hoc se habere ab apostolica sede dicebant, justitia dictante, cassatis, tam te quam successores ac fratres tuos, seu monasterium Sancti Bertini, ab hujusmodi lite et Cluniacensium subjectione absolvimus, idemque coenobium suae restituimus libertati, et, salvo jure Tarvanensis ecclesiae vel episcopi, eumdem locum sub solius Romanae Ecclesiae ditione atque tutela perpetuo permanere decernimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium seu aliis ustis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: in Tarvanensi parochia, ecclesiam Sanctae Margaretae, ecclesiam Sancti Joannis, Sancti Martini, ecclesiam de Harbela, ecclesiam de Petrenessa, ecclesiam de Torbessem, sicut antiquitus, ab omni episcopali redditu liberas; ecclesiam de Broborg cum capellis suis; duos etiam manipulos decimae novae terrae, ubicunque accreverit in tota parochia de Broborg, quae extenditur usque ad terminos vicinarum parochiarum, quam ecclesiae Sancti Bertini comes Flandriae Balduinus Insulanus et Robertus filius ejus, et successores eorum, contradiderunt et confirmaverunt; ecclesiam de Archas cum eadem villa, ecclesiam de Popringhem cum eadem villa, ecclesiam de Steenkerka, ecclesiam de Bruxele, ecclesiam de Scales, ecclesiam de Bovrinkehem cum villis earum, villam de Aldefort et de Ostresela, et de Rokestoir cum terra quam emit Ecclesia ab Arnulpho de Venti, et aliis terris adjacentibus; allodium quod Clarembaldus dedit in villa Lustinghem, ecclesiam de Coeka et ecclesiam de Helcin cum villis earum, et partem ecclesiae de Vualnas; ecclesiam de Locanes et Aquina, ecclesiam de Hunela cum eadem villa, altare de Merchem, quod venerabilis Joannes episcopus vobis concessit; in Noviomensi parochia, Canetekurtim, id est Calmunt; in Tornacensi, ecclesiam de Rokeshem, ecclesiam de Hedinghem, de Westkerke, et decimam de Clemeskerke, ecclesiam de Hitinghem, ecclesiam de Lisimega, ecclesiam de Snelguekerke, ecclesiam de Erninghem, ecclesiam de Bovenkerke; in Atrebatensi parochia, ecclesiam de Vuerkin, ecclesiam de Salomones, ecclesiam Hautay; in territorio Furnensi, berquariam quadraginta librarum, quam Carolus dedit pro anima Balduini comitis, et terram de Buri, quam ecclesia vestra in Belvacensi pago possidere cognoscitur; in Colloniensi parochia, ecclesiam de Ferkena, ecclesiam de Gildestorp cum appendiciis earum, ex quibus praecipimus ut nulla per episcopos vel eorum ministros exactio quibuslibet occasionibus exigatur, salvis episcoporum annuis redditibus; ecclesiam quoque de Coclers, quam Baldricus, Tornacensis ecclesiae episcopus, Lamberto, bonae memoriae abbati, suisque successoribus ordinandam, una cum altari de Rusleta, omni exactione liberam tribuit, praeter decem solidos denariorum, qui, singulis annis, de Rusleta, episcopo persolvuntur; totum etiam atrii spatium quod ab omni parte basilicae vestrae usque ad medium Agnionis fluvii cursum interjacet, cum piscariis Mera et Grath, Mardic et Stranguere, et Langha et terris adjacentibus, cultis vel incultis, sicut antiquitus possedistis; iterum in parochia Tarvanensi, ecclesiam de Oxelara, ecclesiam de Vuarnestim, ecclesiam Sanctae Mariae, quae dicitur Eggafridi capella, ecclesiam de Haveskerke. Subrogationem etiam abbatis in monasterio Sancti Silvini apud Alciacum, juxta praeteriti temporis morem, in vestra semper concedimus dispositione. Stationes vero publicas ab episcopo in eodem fieri monasterio, eumdemque episcopum ibidem frequenter venire, nisi ab abbate et fratribus vocatus fuerit, omnino prohibemus. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerit. Sancimus insuper ut in omnibus parochiis vestris nullus ecclesiam vel monasterium, sine vestro assensu, aedificare vel aedificatum tenere praesumat; nullusque presbyter sive clericus, in ecclesiis vel capellis vestris, sine vestra concessione, licentiam habeat permanendi, vel in eisdem divina celebrare praesumat. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, singulis annis, unciam auri nobis nostrisque successoribus persolvatis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium, super hac nostra concessione ac confirmatione, temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet aliis molestationibus vexare; sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura. Si quis sane in posterum rex, dux vel marchio, princeps, comes, archiepiscopus, episcopus, vel quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam ausu temerario venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrua emendatione satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in ultimo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et in futuro praemia aeternae felicitatis acquirant. Amen, amen, amen.
Ego Innocentius, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.
Datum Laterani, per manum Haymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, sexto Kal. Maii, indictione secunda, Dominicae Incarnationis anno 1139, pontificatus autem domni Innocentii papae secundi anno decimo.
ADJUVA NOS, DEUS SALUTARIS NOSTER.
CCCXCIX. Milonem episcopum, Philippum et Milonem archidiaconos et totum capitulum Morinorum, necnon et Theodericum Flandrensium comitem, Sibillam comitissam et barones per Flandriam constitutos hortatur ut monasterii S. Bertini Sithiensis libertatem defendant. (Anno 1139, April. 26.)[ Coll. des Cartul., III, 313.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MILONI, episcopo Morinensi, PHILIPPO et MILONI, archidiaconis, et toto capitulo Morinensium, nec non et THEODERICO, Flandrensium comiti, illustri viro, Sibillae, comitissae, et baronibus per Flandriam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectioni vestrae notum fieri volumus, quod charissimus filius noster Leo, abbas Sancti Bertini, pro querela, quam sibi abbas et Cluniacenses monachi inferebant, ad nostram praesentiam evocatus accessit. Caeterum praefatus abbas adventum suum usque ad concilium distulit, et, statuta die, suam nobis praesentiam non exhibuit. Iterum tempore concilii, utroque abbate praesente, Cluniacensis de querelis suis agere supersedit; abbas vero Sancti Bertini, tam in plenaria synodo quam in nostro Lateranensi palatio, se ad justitiam et judicium nihilominus multoties praesentavit. Unde etiam, fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium communicato consilio, et utriusque partis privilegiis diligenter inspectis, monasterium Sancti Bertini a Cluniacensium subjectione omnino absolvimus, et, salva justitia episcopi et Tarvanensis ecclesiae, sub solius sanctae Romanae Ecclesiae ditione perpetuo permanere et sua libertate gaudere decrevimus. Quae cum ita sint, dilectioni vestrae mandamus et mandando praecipimus, quatenus praefatum monasterium et dilectum filium nostrum Leonem, abbatem ipsius loci, diligatis et honoretis, et in sua justitia manutenere curetis.
Datum Laterani VI Kal. Maii.