2 | 4 |
3
[recensere]CI. Ad Henricum regem Angliae.--Pro Anselmo Cantuariensi archiepiscopo investituras ecclesiasticas jure contra regem propugnante. (Anno 1103, Nov. 23.)[MANSI, Concil. XX, 1000.] PASCHALIS episcopus HENRICO regi salutem.
In litteris, quas nuper ad nos per familiarem tuum nostrae dilectionis filium clericum Wilielmum transmisisti, et personae tuae sospitatem cognovimus, et successus prosperos, quos tibi superatis regni adversariis benignitas divina concessit. Audivimus praeterea optatam virilem sobolem ex ingenua te et religiosa conjuge suscepisse. Quod profecto cum nos laetificaverit, opportunum rati sumus nunc tibi praecepta et voluntatem Dei validius inculcare, cum amplioribus beneficiis benignitati ejus te prospicis debitorem. Nos quoque divinis beneficiis benignitatem nostram penes te sociare optamus: sed grave nobis est, quia id a nobis videris expetere quod omnino praestare non possumus. Si enim consentiamus aut patiamur investituras a tua excellentia fieri, et nostrum procul dubio, et tuum erit immane periculum. Qua in re contemplari te volumus, quid aut non faciendo perdas, aut faciendo conquiras. Nos enim in prohibitione hac nihil amplius obedientiae, nihil liberalitatis per ecclesias nanciscimur: nec tibi debitae potestatis aut juris subtrahere quidquam nitimur, nisi ut erga te Dei ira minuatur, et sic tibi prospera cuncta contingant. Ait enim Dominus: Honorificantes me honorificabo, qui autem contemnunt me erunt ignobiles (I Reg. II). Dices itaque: Mei hoc juris est. Non utique: non est imperatorium, non regium, sed divinum. Solius illius est qui dixit: Ego sum ostium (Joan. XX). Unde pro ipso te rogo, cujus hoc munus est, ut reddas hoc ipsi, ipsi dimittas cujus amori etiam quae tua sunt debes. Nos autem cur tuae obniteremur voluntati, cur obsisteremus gratiae, nisi Dei sciremus nos in hujus negotii consensu voluntati obviare, gratiam amittere? Cur tibi quidquam negaremus quod cuiquam esset mortalium concedendum, cum beneficia de te ampliora sumpserimus?
Prospice, fili charissime, utrum decus, an dedecus tibi sit, quod sapientissimus et religiosissimus Anglicanorum episcoporum Anselmus, propter hoc tuo lateri adhaerere, tuo veretur in regno consistere. Qui tanta de te bona hactenus audierant, quid de te sentient, quid loquentur, cum hoc fuerit in regionibus divulgatum? Ipsi, qui coram te tuos excessus extollunt, dum praesentia tua caruerint, hoc validius infamabunt. Redi ergo, charissime fili, ad cor tuum propter misericordiam Dei: et, propter amorem unigeniti deprecamur, revoca pastorem tuum, revoca patrem tuum. Et si quis, quod non opinamur, gravius se adversus te gesserit, si investituras aversatus fueris, nos juxta voluntatem tuam, quantum, cum Deo possumus, moderabimur. Tu tamen talis repulsae infamiam a persona tua et regno removeas. Haec si feceris, etsi gravia quaelibet a nobis petieris, quae, cum Deo praeberi facultas sit, profecto consequeris, et pro te Dominum, ipso adjuvante, exorare curabimus: et de peccatis, tam tibi, quam conjugi tuae, sanctorum apostolorum meritis, indulgentiam et absolutionem faciemus. Filium autem tuum, quem ex spectabili et gloriosa conjuge suscepisti, quem, ut audivimus, egregii patris Wilielmi nomine nominasti, tanta tecum imminentia confovebimus, ut, qui te vel illum laeserit, Romanam ecclesiam videatur laesisse.
Datum Laterani nono Kalendas Decembris.
CI bis. Monasterii Casalis Benedicti privilegia confirmat. (Anno 1103, Nov. 27.)[MABILL. Annal. lib. LXX, t. V, p. 468.] Dilecto filio abbati monasterii S. Petri . . . . . . . ut in ipso monasterio disciplina regularis conservetur quam juxta Vallumbrosanorum fratrum consuetudinem ab ipsis illic initiis [idem Andreas instituerat] . . .
Datum Laterani V Kal. Decembris per manum Equitii agentis vices cancellarii, indictione XII, anno Dominicae Incarnationis 1104 [1103], pontificatus autem domni Paschalis II anno V.
CII. G[ebhardum] Hirsaugiensem et caeteros catholicos abbates et monachos per Sueviam hortatur ut mala aequo animo ferant et G[ebhardum] Constantiensem colant. Arnoldum, Ecclesiae Constantiensis invasorem, excommunicatum nuntiat. (Circa annum 1103, Febr. 10.)[NEUGART, Codex diplomaticus Alemanniae, II, 40.] P. episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. Hirsaugiensi et caeteris catholicis abbatibus et monachis per Sueviam, salutem et apostolicam benedictionem.
Audivimus, charissimi, quia plus solito mundus in vos saeviat, persecutiones accrescant, tumentes in vos fluctus maris acrius surgant. Sed mirabilis in excelsis Dominus, qui suis ea pedibus calcat. Propter quod rogamus, ne deficiatis in tribulationibus vestris, quae est gloria vestra. Non enim, inquit Apostolus, condignae sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Hujus gloriae revelationem patres nostri desiderantes ibant gaudentes de conspectu consilii: sic et nos, qui eorum debemus imitatores fieri, in tristitia et angustiis positi gaudeamus. Tristitia enim nostra vertetur in gaudium. Speramus enim in Domino, de sanctorum apostolorum meritis confidentes, quia ille vestris persecutionibus finem imponet, qui dicit: Ego vici mundum. Vos igitur, dilectissimi, ad supernae vocationis bravium intendentes, in praesenti agone viriliter contendatis, vos ipsos mutuis auxiliis foveatis, ad ardentem inter vos lucernam, fratrem videlicet nostrum G. Constantiensem episcopum omnes respicite, ipsum omnes unanimiter veneremini, et collatis dilectionis brachiis ipsum et vos in his tribulationibus adjuvetis. Porro Constantiensis ecclesiae invasorem A. a Romana Ecclesia noveritis excommunicatum, et a catholicae Ecclesiae unitate tanquam putridum membrum esse praecisum. Hunc quasi mortiferum venenum per omnia fugite, et modis omnibus devitate.
Dat. Laterani IV Idus Feb. . . . .
CIII. Ad Guelphonem ducem Bavariae, Bertholdum ducem Sueviae, etc.-- Illos ad catholicam Ecclesiam revocat. (Circa annum 1103, 10 Februarii.)[NEUGART, Cod. diplom. Alem., II, 41.] P. episcopus, servus servorum Dei, egregiis viris duci GUELPHONI et fratri ejus HENRICO, duci, BERTHOLDO et nepoti ejus HERIMANNO, et caeteris principibus per Sueviam . . .
Licet post Satanam conversi de vestra salute jam diu sitis immemores, nos tamen, quos officii debitum et sedis apostolicae compellit auctoritas, vestrae salutis non possumus oblivisci. Unde opportunum duximus, litteris praesentibus vos ipsos ad corda vestra reducere, et de somno mortis, corpore licet absentes, excitare. Dei patientia vos ad poenitentiam exspectat, sed thesaurizatis vobis iram in die irae. Diu est, quod vos a catholicae Ecclesiae membris separastis, et perverso capiti adhaesistis, membris ejusdem Ecclesiae, quae vos in Christo generavit, injurias irrogantes, et cum malorum omnium capite ipsam matrem vestram infestationibus aggravantes. Quod eo indignius judicamus, ac gravius ferimus, qui ejus vos defensores, ejus vos novimus amatores. Ipsa tamen, quae sponsum suum quotidie pro filiis interpellat, si resipueritis, si ejus vos membra recognoscitis, gratanter vos excipit, et in suorum restituet numero filiorum. Habetis juxta vos summi capitis membrum, et Ecclesiae oculum, fratrem videlicet nostrum G. Constantiensem episcopum, qui vos de salute vestra plenius poterit informare, de tenebris ad lucem reducere: cujus vocem qui audit, illum se credat audire, qui dicit: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Ad ipsum igitur tanquam ad patrem recurrite, ipsius monitis, sicut B. Petri et nostris in omnibus obedite. Quod si feceritis, a maledictionis vinculo eritis absoluti. Porro Constantiensis Ecclesiae invasorem A. a Romana Ecclesia noveritis excommunicatum, et a catholicae Ecclesiae unitate tanquam putridum membrum esse praecisum. Hunc quasi mortiferum venenum per omnia fugite, et modis omnibus devitate.
Dat. Lat. IV Idus Febr . . . . .
CIV. Ad Gallos.--Solvit interdictum cui Eduensis episcopus Vizeliacensem Ecclesiam subjecerat. (Circa annum 1103, Oct. 30.)[MANSI, Concil. XX, 1029.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, clericis, militibus, et caeteris laicis per Gallicanas ecclesias, salutem et apostolicam benedictionem.
Audivimus, et vix credere potuimus, quod confrater noster Eduensis episcopus, et archidiaconi ejus, vel archipresbyteri, non justitia ducti, sed aemulatione compulsi, vobis interdixerint Vizeliacense coenobium devotionis gratia adire, ecclesiam introire, et ad sepulcrum beatae Mariae, quod in eadem ecclesia celebratur, accedere, aut aliquas oblationes apponere. Nova profecto, nova haec est interdictio sacerdotum: cum ad devotionem vocare, non a devotione revocare, sacerdotalis officii debitum videatur. Porro nos interdictum hoc sacerdotali officio dissolventes, scire vos volumus quia sive episcopus, seu ministri ejus, nisi ab hac praesumptione destiterint, apostolicae sedis indignatione plectentur.
Datum Laterani III Kal. Novembris.
CV. * Clero et populo Papiensi significat se monasterii S. Petri Coeli Aurei privilegia laedi a Willelmo episcopo non esse passurum. (Intra annum 1100-1103, Jun. 25.) [Mentio tantum exstat apud ROBOLINI Notizie appartenenti alla storia della sua patria. Pavia, 1823, 8o, t. III, p. 224, 226.]
CVI. Ad Petrum regem Aragonum. (Circa annum 1103.)[ Histoire générale du Languedoc, Paris, 1730, fol., t. II, Pr., p. 365.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO regi Aragonensium, salutem et apostolicam benedictionem.
Ecclesiam S. martyris Saturnini Tolosani antiquitus specialiter esse juris beati Petri plurimis est notum, in tantum quod praedecessor noster bonae memoriae papa Urbanus cum XVII archiepiscopis et episcopis manu propria eam consecravit, atque privilegiis apostolicae sedis sub anathematis vinculo ipsam munivit, etc. Confrater noster Petrus Pampilonensis episcopus supranominato martyrii et canonicis suis ecclesiolam cum consilio D. Sancii regis patris vestri dedit, etc.
CVII. Ad Bertrannum comitem Tolosanum.--Increpatoria quod burgum S. Aegidii invaserit, et oblationes altaris tanquam populares merces exposuerit. (Intra annum 1101-1104, Nov. 14.)[Dom. BOUQUET, Recueil, tom. XV, p. 32.] PASCHALIS episopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTRANNO comiti salutem, si obedierit, et apostolicam benedictionem.
Quid pater tuus egregiae strenuitatis comes de altari S. Aegidii, quid etiam de toto burgo fecerit, tu ipse non nescis. Scripturam quoque et excommunicationem in Nemausensi concilio, juxta patris tui petitionem a sanctissimae memoriae Urbano papa factam, vel audisse te credimus vel vidisse: unde miramur quod burgum invadere, et juxta B. Aegidii ecclesiam munitiones novas erigere praesumpsisti. Imo, quod gravius est, accepta pecunia, ejusdem oblationes altaris tanquam populares merces exposuisti; unde nos te tanquam dilectum filium admonemus, ne tam gravi culpa te gravari diutius sinas. Et si enim, ut dicitur, Hierosolymitanum iter inceperis, nihil animae tuae proderit, quoniam excommunicationis et anathematis vinculo tenearis in eodem Nemausensi concilio promulgato. Alioquin iram et indignationem omnipotentis Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli gravius profecto persenties.
Datum Laterani, XVIII Kal. Decembris.
CVIII. Ad Rangerium episcopum et canonicos Ecclesiae Lucensis. (Intra annum 1103-1104, Oct. 14.)[MANSI, Concil., XX, 1096.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo RANGERIO et canonico Lucanae Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Sanctae in Christo memoriae Leonem apostolicae sedis episcopum decrevisse audivimus ut, si quis de vestrae Ecclesiae canonicis non communiter viventibus Ecclesia excessisset, omnia ejus ecclesiastica bona in usum fratrum communiter viventium conferrentur, quod in aliis etiam ecclesiis ab aliis Romanis pontificibus statutum agnoscimus. Unde miramur quod confratre vestro Ildebrando in Rosellanam Ecclesiam translato, praebendae ejus et totum Ecclesiae beneficium, quod tenuerat, in privatos usus cesserit, et apostolicae sedis auctoritate contempta, canonice degentium fratrum communio tanto augmento fraudata sit. Tibi praesertim, charissime frater R., delictum hoc imponitur, quod apostolicae sedis decreta irrefragabiliter custodire, et subditos clericos ad hujus vitae bonum etiam invitos debueras invitare; praecipimus ergo ut omne illud Ildebrandi nunc Rosellani episcopi beneficium in communia redigatur. Qui vero obedire contempserint apostolicae sedis judicio puniantur.
Datum Laterani, XI Idus Octobris.
CIX. Ad Lanuinum eremi S. Mariae de Turri magistrum. (Anno 1104.)[CAPIALBI, Memorie per servire alla storia della santa Chiesa Miletese, compilate da Vito CAPIALBI. Napoli, 1835, 8o, p. 143.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LANUINO, salutem et apostolicam benedictionem.
Militensis Ecclesiae canonicis frequenter jam litteras pro canonica celebranda electione transmisimus. Nuper autem praecipimus ut usque ad octavam proximae Paschae pastorem sibi idoneum eligerent, quod si differrent, ecclesiae aditum illis interdiximus. Volumus ergo ut eos, comitissam, et bonos barones convenias, et ipsos vice nostra ad pastoris electionem commoneas: si vero sicut hactenus contemptores exstiterint, aditum ecclesiae omnino eis, donec satisfaciant, interdicas, et habito cum comitissa et baronibus consilio, electionem canonicam facias. Abbati S. Juliani ut in tua praesentia de objectis sibi satisfaciat: monachum illum qui dudum in monasterio S. Euphemiae constitutus est abbas, si ab ejusdem coenobii occupatione per te commonitus deserere [ al. discedere] noluerit, nostra fultus auctoritate excommunicationi subjicias, in his omnibus nostras vices sollicitus, et plenius habere te volumus.
CX. Ecclesiae S. Crucis et B. Eulaliae Barcinonensis tutelam suscipit possessionesque et privilegia confirmat. (Anno 1104, Jan. 27.)[FLOREZ, Espana sagrada, XXIX, 465.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RAYMUNDO, praeposito Barcinonensis ecclesiae, quae in honore sanctae Crucis et beatae Eulaliae dedicata est, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit: qui licet indigni justitiae custodes, atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, conspicimur. Quapropter, fili in Christo charissime Raymunde, devotionis tuae precibus annuentes, Sanctae Crucis seu Beatae Eulaliae canonicam, cui Domino auctore praeesse dignosceris, sub tutelam apostolicae sedis accipimus, et per eam saecularium hominum propitiante Domino gravamina removemus. Praesentis igitur privilegii paginam tibi, tuisque successoribus canonice institutis, jure perpetuo concedimus et confirmamus ea omnia quae Barcinonenses episcopi pro communi victus sustentatione, vel alii fideles legitimis donationibus eidem canonicae contulisse noscuntur: in quibus haec duximus propriis nominibus exprimenda, ecclesiam S. Mariae juxta mare, ecclesiam S. Michaelis intus Barcinonem, cum pertinentiis et allodiis suis; ecclesiam S. Joannis de Pinu, cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Vincentii de Sarriano, cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Caeciliae; ecclesiam S. Andreae de Palumbario, cum decimarum suarum medietate; ecclesiam S. Mariae de Bitulona et S. Columbae de Gramamto; S. Salvatoris de Polignam; S. Mariae de Linari; Sancti Saturnini de colle Savadelli; S. Joannis de Senata; S. Mariae de Ulpereras; allodia in civitate Barcinonensi, et in ejus suburbio, sive territorio, seu comitatu. Item allodia in episcopatu Gerundensi, et in episcopatu Ausonensi et Urgellensi. Quaecunque praeterea bona in praesentiarum juste possidetis sive in futurum, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem canonicam perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel injuste datas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Barcinonensis episcopi canonica reverentia. Praeterea constituimus ut sicut antiquitus noscitur institutum, et in ejusdem ecclesiae libris continetur, semper collegii vestri fratres numerum non excedant quadragenarium. Et quia tam de praesentibus quam de futuris nos convenit providere, sancimus ut alicui facultas non sit ultra praefixum numerum illic canonicum subrogare. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, quod a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Equitii, agentis vicem cancellarii, VI Kalend. Februarii, indictione XII, Incarnationis Dominicae anno 1104, pontificatus domini Paschalis II quinto.
CXI. * Monasterii Pegaviensis tutelam suscipit privilegiaque confirmat, imposito monachis aurei unius censu annuo. (Anno 1104, Jan. 30.) [Exstat, teste Jaffé, apud SCHOETTGEN, Historie des Grajen Wiprecht zu Groitzsch. Regensburg 1749, 8o, cod. prob., p. 4. « Desiderium quod ad. » ]
CXII. Privilegium pro monasterio Jesu Nazareni. (Anno 1104, Mart. 23.)[AYNSA, Fundacion de Huesca, p. 455.] El papa Paschal II, en el año de 1102 entre otras cosas que concede al abad desta real casa, es confirmat las donaciones hechas de los reyes don Sancho y don Pedro, y asi mismo la concordia que rehizo entre el obispo de Huesca, y el abad de Montaragon.
Es su data: Laterani, per manum Joannis S. Romanae Ecclesiae cardinalis, II Idus Januarii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo secundo, pontificatus autem domni Paschalis II papae anno III.
CXIII. Lamberto episcopo Atrebatensi mandat ut ante diem apostolorum Petri et Pauli (29 Jun. ) una cum Joanne episcopo Tarvanensi judicet inter Landfridum S. Wilmari abbatem et Heribertum, a comite Boloniensi eadem abbatia privatum. (Anno 1104, April. 25.)[BALUZ. Miscell. edit. Luc. II, 146.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Frater iste praesentium portitor cum Tarvanensis capituli litteris venit ad nos, conquerens se jam dudum de monasterii sui abbatia per manum Bononiensis comitis expulsum. Is autem frater qui eidem monasterio praeesse dicitur, cum ad nos veniret, infirmitate, sicut nobis relatum est, praepeditus, ad nos pervenire non potuit. Hanc igitur causam fraternitati tuae vice nostra discutiendam committimus, ut, assumpto tecum fratre nostro Tarvanensi episcopo, utriusque abbatis allegationem diligentius pertractes et usque in proximam apostolorum Petri et Pauli solemnitatem negotium hoc omnino canonice justitia dictante definias.
Data Laterani VII Kal. Maii.
CXIV. Ad oppidanos S. Geminiani.--Ne illorum oppidum, illiusque ager, a Volaterrensis Ecclesiae possessione unquam alienetur. (Anno 1104, Maii 24.)[MANSI, Concil. XX, 1051.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, clericis et laicis universis de castello S. Geminiani, salutem et apostolicam benedictionem.
Paci et stabilitati Ecclesiae vestrae, et nos constitutione nostra, et vos observatione vestra providere debemus. Idcirco vobis omnibus praesentium litterarum constitutione mandamus, et successoribus vestris in perpetuum servandum praecipimus, ut oppidum vestrum, quod S. Geminiani dicitur, eum monte Stafili juxta posito, et cum universo territorio suo, nullo unquam modo, nulla occasione, alienari a possessione et proprietate Volaterrensis Ecclesiae patiamini: sed sicut hodie est, sic semper in proprio Volaterrensis Ecclesiae jure permaneat. Sane nec episcopo, neque cuilibet ejusdem Ecclesiae ministro, facultas sit ipsum oppidum cum praefato monte in feudum personae alicui dare, locare, vendere, pignoratione vel commutatione contradere: neque marchioni, neque comiti, neque alicui potestati liceat idipsum oppidum, seu praenominatum montem capere, vel ab Ecclesiae potestate subtrahere, vel quibuslibet occasionibus alienare: sed sicut superius dictum est, semper in proprio Ecclesiae jure permaneat. Si quis vero aliter agere praesumpserit; et qui fecerit, et qui consenserit, excommunicationi subjaceat. Noveritis autem fratrem nostrum Rogerium, Ecclesiae Volaterrensis antistitem, ita nobis in hujus constitutionis capitulo consensisse: ut cum fratribus, qui eum ad nos comitati sunt, fieri ipse petierit, et ipse subscripserit.
Rogerius Volaterrensis Ecclesiae indignus episcopus fieri rogavi, et ipse subscripsi.
Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IX Kal. Jun., indict. II, anno Incarnationis Dominicae 1104, pontificatus autem domni Paschalis II papae V.
CXV. * G[arsiam] episcopum Burgensem ire Astoricam jubet, ubi eo praesente « quinque personae ex vetustioribus Mindunensis Ecclesiae » jurent se archipresbyteratus duos, quos Ecclesia Compostellana sibi vindicet, « XL annorum spatio inconcusse possedisse. » (Anno 1104, Oct. 1.--Vide Historiam Compostellanam apud FLOREZ, España sagrada, XX, 77.
CXVI. Ad archiepiscopos et episcopos provinciarum, Remensis, Senonensis ac Turonensis.--Ut Philippum regem et ejus pellicem a vinculo excommunicationis absolvant. (Anno 1104, Oct. 5.)[MANSI, Concil., XX, 1015.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, archiepiscopis et episcopis, per Remensem, Senonensem ac Turonensem provincias, salutem et apostolicam benedictionem.
Significatum nobis est quorumdam vestrum litteris, quia filius noster Francorum rex feminam illam pro qua toties commonitus, imo excommunicatus fuit, juxta praeceptum nostrum abjurare decreverit: ipsa etiam mulier regem abjurare parata sit. Super quarum conversione personarum non minimum exsultavimus: quia super uno peccatore poenitentiam agente, gaudium esse angelis Dei ipso Domino testante didicimus. Quam nimirum causam fratri nostro Richardo Albanensi episcopo reminiscimini a nobis fuisse commissam. Si ergo idem frater, Franciae jam fines egressus est, nos eamdem causam, aspirante Domino, una vobiscum peragendam venerabili fratri Lamberto Atrebatensi episcopo committimus. Convenientibus itaque vobis in unum, si communis filius Francorum rex, et illa ejus lateralis tactis sacrosanctis evangeliis omnem carnalis copulae consuetudinem abjuraverint, mutuum quoque colloquium et contubernium, nisi sub testimonio personarum minime suspectarum, nunquam videlicet ad idem flagitium redituri, sicut quorumdam vestrum litteris significatum est: satisfactionem eorum vice nostra vobiscum Atrebatensis episcopus suscipiat, et a vinculo excommunicationis absolvat: quatenus largiente Domino, et filium Ecclesia, et regem sibi Francia reconciliatum episcopali ministerio gratuletur.
Data Laterani per manum Joannis, III Nonas Octobris.
CXVII. Monasterii S. Mariae Bornhemensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat, petente Manasse episcopo Cameracensi. (Anno 1104, Oct. 11.)[MIRAEUS, Opp. diplom., I, 519.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis B. Mariae Bornhem, salutem et apostolicam benedictionem.
Devotionis vestrae petitiones benigne audivimus, et monasterium Beatae Mariae apud Bornhem, in quo vitam regularem ducitis, juxta postulationem Manassis Cameracensis episcopi, apostolicae sedis munimine confovendum suscepimus.
Statuimus enim ut quaecunque bona vel a Wenemaro Gandensi, ejusdem loci fundatore, vel a quibuscunque fidelibus, in eadem ecclesia oblata sunt, vel in posterum fuerint, quaecunque etiam venerabilis fratris nostri Manassis Cameracensis episcopi concessione concessa sunt, quieta et integra confirmentur.
Quidquid praeterea munitionis et libertatis idem confrater noster Manasses loco vestro collegioque largitus est, nos decreti praesentis auctoritate firmamus: prohibentes ne quis eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus bona diripere, vel modis quibuslibet alienare praesumat, quatenus omnipotenti Deo liberioribus animis debitae servitutis officia per ejusdem Dei gratiam persolvatis. Si quis autem praesentis decreti tenorem agnoscens, contra id temere venire tentaverit, apostolorum principis Petri et nostrae animadversionis districtione multetur.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi, V Idus Oct., indictione XIII, anno pontificatus domni Pachalis II papae VI.
CXVIII. * Monasterii Gottwicensis privilegia confirmat. (Anno 1104, Oct. 24.) [Hujus privilegii nonnisi mentio exstat apud Jaffe, Regesta Rom. pont., p. 487, cum hac clausula: « Dedit Wattenbach. » ]
CXVIII bis. Monasterii S. Blasii Admontensis possessiones confirmat. (Anno 1104, Oct. 25.)[PEZ, Thes. Anecd., III, III, 659.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio HEINRICO abbati venerabilis monasterii quod Admuntis dicitur, in Salzburgensi parochia constituti, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Austri terram inhabitantibus per prophetam Dominus praecipit cum panibus occurrere fugienti: idcirco te, fili charissime Heinrice, te et fratres tuos de saeculo ad omnipotentis Dei servitium conversos, et ad ejus faciem fugientes gratanter excipimus. Quod nimirum coenobium reverendae memoriae Gebhardus Salzburgensis episcopus in honore et nomine beati Blasii martyris in montanis suae dioecesis aedificasse cognoscitur: per praesentis igitur privilegii paginam, apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque bona, quascunque possessiones, vel supradicti episcopi Gebhardi, vel successoris ejus aeque felicis memoriae Tyemonis, aut aliorum fidelium legitimis donationibus, aut jure quolibet ad ipsum hodie monasterium pertinent, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Salzburg, episcopi canonica reverentia, cui tamen non liceat omnino vexationem aliquam vel consuetudinem, quae regularium quieti noceat, irrogare. Nec episcopo autem, nec abbati ipsi, nec personae alicui facultas sit, coenobii bona in feudum sive beneficium sive consensu meliorum fratrum personis aliquibus dare, vel modis aliis alienare.
Sane sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Laicos sive clericos saeculares ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint.
Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis, sacrae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VIII Kal. Nov., ind. XII, Incarnationis Dominicae anno 1105, pontificatus autem domini Paschalis II papae anno VI.
CXIX Ecclesiae S. Frigdiani Lucensis possessiones juraque confirmat. (Anno 1104, Oct. 28.)[BALUZ. Miscell. edit. Luc., IV, 583, ex ms. cod. S. Frigdiani Lucensis.] PASCHALIS episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis Rothonis, praeposito et ejus fratribus in B. Frigdiani ecclesia regularem vitam professis ejusque successoribus in eadem ecclesia regularem vitam professis ejusque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.
Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur vos, o filii in Christo charissimi, per divinam gratiam aspirati mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere et communiter secundum sanctorum Patrum institutionem omnipotenti Domino servire proposuistis, votis vestris paterno congratulamur affectu. Unde etiam petitioni vestrae benignitate debita impertimur assensum; vitae namque canonicae ordinem quem professi estis privilegii auctoritate firmamus. Et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine propositi vel congregationis licentia de claustro discedere liceat interdicimus; et tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Vobis itaque vestrisque successoribus in eadem religione permansuris et omnia perpetuo possidenda sancimus, quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione vel episcoporum Lucanae Ecclesiae vel aliorum fidelium legitimis donationibus, aut jure alio rationabili possidere videmini; et quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci. Porro decimas ab omnibus ecclesiae vestrae parochianis citra personarum omnium infestationes vobis vestrisque successoribus in eadem religione persistentibus accipere et in usus canonicos dispensare concedimus, ac decreti praesentis sanctione firmamus. Quibus enim spiritualia seminatis, aequum est ut eorum carnalia cum Apostolo metatis. Obeunte te nunc ejus loci praeposito vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, seu fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, vel de suo vel de alieno si expedierit disciplinae regularis collegio providerint eligendum, salva Lucani episcopi canonica reverentia, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit. Dicimus etiam ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablata retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manus Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis V Kal. Novembris, indict. XIII, an. Dominicae Incarnationis 1105 [1104], pontificatus autem domni Paschalis II PP. VI.
CXX. Privilegium pro monasterio S. Orientii Auscitani. (Anno 1104, Oct. 29.)[Dom BOUQUET, Recueil, XIV, 322.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OTGERIO priori et caeteris monachis S. Orientii, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc nos, disponente Domino, apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere prout Dominus dederit, debeamus. Igitur pro venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis monasterii jure locus vester pertinet, vestris, filii in Christo charissimi, precibus annuentes, monasterio vestro protectionis praesidium non negamus . . . . . Praeterea praedecessorum nostrorum Leonis et Urbani II vestigiis insistentes, statuimus ut antiqua coemeterii vestri constitutio nulla aemulorum quorum libet infestatione turbetur; sed, sicut sanctissimi praedecessoris nostri Leonis IX auctoritate sancitum est, quiete in perpetuum perseveret. Proinde nec extra urbem, nec intra, Auxiensi archiepiscopo et ejus canonicis liceat novum coemeterium instituere; sed tam archiepiscopi quam regulares aut irregulares clerici, sive laici de quibus consuetudo hactenus fuit, sepulturae locum apud vos futuris temporibus sortiantur, etc.
Data Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IV Kal. Novembris, indict. XIII, anno Dominicae Incarnat. 1105 [1104], pontificatus autem domni Paschalis papae secundi anno VI.
CXXI. Didaco episcopo Compostellano pallii usum tribuit. (Anno 1104, Oct. 31.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 48.] P. episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri DIDACO Compostellano episcopo Sancti Jacobi Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Jacobi apostoli corpus in partes Hispaniarum allatum occidentalis credit et veneratur Ecclesia, cujus nimirum honor juxta vaticinium David dicentis: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum, succedentibus temporibus etiam apud homines Deo disponente succrevit. Nempe locus ipse ubi sacrosancta ipsa pignora requiescunt, prius villa burgensis, deinceps municipium fuit, quod Compostellae nomine nuncupatum est. Mox per apostolicae sedis dispositionem etiam episcopalis cathedra quae in proximo Iriae municipio fuerat, Compostellam translata est. Ipsa etiam cum Bracarensi metropoli subjaceret, ea mox libertate donata est, ut speciale sedis apostolicae membrum fieret. Nos quoque, tantam praedecessorum nostrorum gratiam intuentes, filiorum nostrorum Alfonsi spectabilis regis, cujus opera ejusdem apostoli locus nostris temporibus admodum magnificatus est, et clericorum Compostellanorum precibus indulgendum duximus, ut pro tanti apostoli gratia Ecclesiam ipsam honore pallii decoraremus. Tibi igitur, charissime frater in Christo Didace, Compostellanae civitatis episcope, pallii dignitatem ex apostolicae sedis liberalitate concedimus, ut te et Ecclesiam tuam eidem apostolicae sedi amplius semper debere cognoscas. Cujus profecto usum infra ecclesiam tantum ad missarum solemnia peragenda tibi licere cognoveris diebus inferius designatis, id est, Nativitate Domini, Epiphania, Annuntiatione Domini, Coena Domini, Dominica Palmarum, Pascha, Ascensione, Pentecoste, tribus festis B. Dei Genitricis semperque virginis Mariae, festo S. Michaelis, S. Joannis Baptistae nativitate, solemnitate B. Jacobi seu caeterorum apostolorum, Commemoratione omnium sanctorum, dedicationibus ecclesiarum, festis etiam sanctorum Laurentii et Vincentii martyrum, confessorum quoque Martini et Isidori. Cujus indumenti honor quoniam modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Quamobrem, charissime frater, quem pastoralis curae constringit officium, dilige fratres: ipsi quoque adversarii propter mandatum Dominicum tuo circa te copulentur affectu; pacem sequere cum omnibus, sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum. Piis vaces operibus, virtutibus polleas, fulgeat in pectore tuo rationale judicii cum superhumerali actione conjunctum: ita procedas in conspectu Dei et totius Ecclesiae quod hujusmodi gregi commisso praebeas exempla, ut videant opera tua bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sit in lingua verus sermo, sit zeli fervor in animo. Creditum tibi agrum Dominicum exerce, dum licet, semina in timore, dum tempus est; bonum faciendo non deficias: tempore enim suo metes non deficiendo. Vigilanter itaque terrena negotia relinquendo, coelestibus anhela. Quae retro sunt obliviscens, in ea quae ante sunt temetipsum enixius extende. Mens tua in saeculari varietate non defluat, sed tota in unum currat atque confluat. Finem respice, quem mira suavitate David respexerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gloriae suae protectione circumdet, et ad finem qui non finitur pervenire concedat.
Datum Laterani per manum Joannis sanctae R. E. diaconi cardinalis, II Kal. Novemb., indictione XIII, Nativitatis Dominicae anno 1104.
CXXII. Ad principes, milites ac caeteros laicos per Hispaniam et Gallitiam.--De illicita copulatione. (Anno 1104, Oct. 31.)[FLOREZ, ll. 90.] P. episcopus, servus servorum Dei, principibus, militibus, ac caeteris laicis per Hispaniam et Gallitiam salutem et apostolicam benedictionem.
Grave valde et horrendum de vestris partibus flagitium nuntiatur: non solum enim juxta prophetam, sanguis sanguinem tangit, sed sub specie poenitentiae percipiendae, quidam ultronei hujus nequitiae feruntur auctores, quasi in flagitio permanentibus locus poenitentiae pateat; et quidam tamen renitentibus peccata plerumque confingunt. Caeterum sub spe poenitentiae Deum offendere, hoc est poenitentiae, sibi aditum denegare. Quicunque igitur filios vel filias suas incestis nuptiis copulant, eodem se reatu astrictos noverint quo et ii qui copulantur astricti sunt, nisi eos juxta facultatem suam dirimere sepositis dolis mera voluntate curaverint. Haec igitur ne de caetero fiant, modis omnibus interdicimus, et fratribus nostris episcopis penitus coercenda praecipimus.
Datum Laterani, II Kal. Novembris.
CXXIII. Privilegium pro monasterio Usenhovensi. (Anno 1104, Nov. 7.)[ Monumenta Boica. Monachii, 1763, 4o, t. X, p. 439.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio HERCHENBALDO Usenhovensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Austri terram inhabitantibus per prophetam Dominus praecepit cum panibus occurrere fugientibus. Idcirco vos, filii in Christo charissimi, de saeculo fugientes gratanter excipimus, et per sancti Spiritus gratiam sedis apostolicae munimine confovemus. Vestrae siquidem congregationis apud Usenhoven locum perpetuo manere decernimus, et quaecunque praedia, quaecunque bona Berthuldus et Otto comites, seu bonae in Christo memoriae Azecha cum duobus filiis suis Bernardo et Eccardo comitibus pro suarum animarum salute, beato Petro, cujus nomine locus vester insignis est, et congregationi vestrae obtulisse noscuntur, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Chrisma, oleum sacrum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab episcopo, in cujus dioecesi, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis, adire antistitem et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulastis indulgeat. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris vel de suo vel de alieno, si oportuerit, collegio secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Porro sepulturam loci vestri omnino liberam esse sancimus, ut eorum, qui ibi sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Sane advocatum vobis supradictum Berthuldum comitem, vel post eum Ottonem concedimus filium quoque Ottonis, quem potissimum elegeritis. Caeterum nec ipsis nec aliis advocatiam loci liceat quasi haereditariam vindicare; alioquin quem utiliorem monasterio abbas fratresque providerint, apostolicae sedis auctoritate promoveant. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VII Idus Novembr., indict., XIII, anno Domin. Incarn. 1104, pontificatus autem domni Paschalis II papae VI.
CXXIV. Privilegia atque possessiones ecclesiae collegiatae S. Amati Duaci confirmat. (Anno 1104, Nov. 10.)[MIRAEUS, Opp. diplom., II, 1361.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, HERIBERTO decano et ejus fratribus in ecclesia Duacensi S. Mariae et S. Amati Domino servientibus in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non differenda petitio. Proinde nos legitima vestra desideria perpendentes, juxta confratris nostri Lamberti, venerabilis Atrebatensis episcopi, postulationem, precibus vestris paterna benignitate praebemus assensum, ut Ecclesia vestra in Atrebatensi parochia sita, tuitione sedis apostolicae protegatur.
Per praesentis igitur privilegii paginam auctoritate apostolica vestrae Duacensi S. Amati ecclesiae confirmamus possessiones illas quae vel egregii ducis Maceronti, vel aliorum fidelium legitimis donationibus in praesenti ad eamdem videntur ecclesiam pertinere:
Videlicet in pago Menpisico Tatem, Macrivillam cum altari et decima totius villae et omnibus appenditiis suis. In eadem villa, ecclesiam in honore S. Amati ex toto liberam, et curtem canonicorum omnino liberam super fluvium Escrae, totam villam Fleternam cum decima; apud Gunevelt dimidiam bercariam; apud Heldenses decimam illam, quae est inter Neppam et Guarnamam, et porcinam beccam et potestatem Guarnestum.
Apud Bonennias juxta Abartianas totam decimam corporis ecclesiae. Quidquid praeterea juste hodie praefata beatae Mariae et S. Amati ecclesia possidet; quidquid in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium legitime atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.
Sane decanus sive praepositus non alius vestro collegio praeponatur, nisi qui vel omnium, vel meliorum fratrum consensu debito canonice fuerit cum Dei timore provisus.
Decano ecclesiae curam committat episcopus: cui tamen Ecclesiam ipsam gravare non liceat, vel exactiones aliquas aut consuetudines irrogare.
Porro canonici, sive alii clerici omnes eidem Ecclesiae servientes decani disciplina corrigantur; nec ad ordinationem ab episcopo sine ipsius licentia admittantur: nec alterius quam ipsius et fratrum arbitrio coerceantur.
Caeterum nec decano, nec praeposito facultas sit ecclesiae bona sine fratrum communi vel sanior consilio in feudum dare, praebendas, vel caetera ministeria disponere, aut quidquam gravius de rebus Ecclesiae stabilire.
Praecipimus etiam atrium et claustrum et mansiones canonicorum infra castrum ab omni saeculari potestate libera conservari, ita ut nec in ipsis, nec in facultatibus aut servitoribus ipsorum praeter ipsorum voluntatem manumittatur.
Rerum vestrarum invasores atque raptores canonice monitos, nisi satisfecerint, excommunicandi, sicut ex reverendae memoriae Gerardi episcopi concessione habetis, ita et in posterum habere concedimus facultatem. Quos ex nomine designatos ante satisfactionem comprovincialium nemo suscipiat, salva in omnibus Atrebatensis episcopi canonica reverentia. Chrisma, oleum sacrum, vel oleum infirmorum, sive aquam, coemeterio, atrio sive basilicis reconciliandis, ab Atrebatensi matrice accipietis Ecclesia, omni utique pravitate seposita.
Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva suprascripti Atrebatensis episcopi, ut dictum est, canonica reverentia.
Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis obtineant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii et notarii sacri palatii.
+ Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IV Idus Novembris, indictione decima tertia, anno Dominicae Nativitatis millesimo centesimo quarto, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae sexto.
CXXV. Ad Lanuinum, eremi S. Mariae de Turri magistrum. (Anno 1104.)[CAPIALBI, Memorie della Chiesa Miletese, p. 144.] PASCHALIS, etc. dilecto filio LANUINO, etc.
De fratris Hugonis promotione, et abbatis S. Juliani expulsione nos admodum gaudere cognoscas, quia hunc omnipotens Deus monasterio B. Euphemiae jam per biennium abbatis solatio destituto providit, et illum ab ipsius loci occupatione removit. Stude ergo, fili, ut juxta B. Benedicti Regulam in B. Juliani coenobio abbas eligatur, quem ad nos consecrandum, largiente Domino, destinabis. Etsi enim fratres nostri clamaverint, nos tamen quae juris sunt B. Petri minime patiemur imminui. Fratres tuos eremi cohabitatores in Domino salutamus; ut in charitate permaneant modis omnibus cohortamur: nos ipsos tuis et illorum orationibus attentius commendamus. De rebus P. Petri ita studeas sicut expedire cognoscis.
CXXVI. * Ascero archiepiscopo Lundensi, Lucciae primati, pallium mittit. (Anno 1104.) [Hujus bullae mentio tantum exstat in Chronico episcop. Lundens. apud LANGEBEK, Scriptores Rerum Danicarum. Havniae, 1772, fol., t. VI, p. 623.]
CXXVII. Manassi, archiepiscopo Remensi, scribit de abbate S. Medardi per militem inimicum Simoniae accusato. (Intra annum 1100-1105, Mart. 29)[BALUZ. Miscell. II, 149.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo MANASSI Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Significaverat nobis dilectio tua abbatem Sancti Medardi in concilio comprovincialium a milite quodam de Simonia inopinate pulsatum septima manu purgari debere adjudicatum. Ipse postmodum ad nos veniens gravatum se in causa ipsa fuisse conquestus est, quoniam adversus se unius personae, quae ei jam diu inimica exstiterat, accusatio sine omnium testium assertione suscepta est. Qua in re multum de sapientiae vestrae provisione miramur. Licet enim ad Simoniaci flagitii accusationem personas etiam cujuslibet ordinis minus idoneas ecclesiasticae consuetudinis usus admittat, divini tamen oris sententiam praeterire quis audeat, qua dicitur: Non stabit unus testis contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Porro de his qui ante hesternum et nudiustertius inimici exstiterant una et eadem in omnibus causis Patrum deliberatio continetur. Igitur etsi aliis in conversationibus idem abbas minus integer aestimetur, in hoc tamen negotio, ubi nullus prorsus testis adfuisse dicitur, pro sola inefficacis infamiae nota quod se septima manu purgaverit sufficere arbitramur. nisi forte criminis ejusdem testes emerserint.
Data Laterani, IV Kal. Aprilis.
CXXVIII. Ad Stephanum abbatem et monachos S. Aegidii.-- Denuntiat se excommunicaturum Bertrannum comitem Tolosanum et quosdam ejus milites, nisi ab injuriis monasterio illatis desistant. (Anno 1105, April. 15.)[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 39.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis STEPHANO abbati et monachis S. Aegidii, salutem et apostolicam benedictionem.
Bonum quod de oblationibus altaris B. Aegidii Bertrannus comes fecerat, valde laudaveramus; sed illud nos vehementius gravat quia, cum omnes fere B. Aegidii possessiones pro quorumdam contumacia in vadimoniis posita dicuntur, idem comes Bertrannus et quidam milites ejus oblationes ipsas conantur invadere. Insuper vestro jam monasterio multas injurias irrogant, quibus profecto per praesentes litteras denuntiamus, quia nisi destiterint, nos eos tanquam excommunicationi: subjiciemus.
Datum XVII Kal. Maii.
CXXIX. Ad monachos et caeteros fideles S. Aegidii.-- Ne quis de altaris oblatione quidquam, invito abbate, distrahere vel fraudare praesumat. (Anno 1105, Oct. 31.)[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 32.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis et caeteris fidelibus S. Aegidii, salutem et apostolicam benedictionem.
Quia magnae res discordia dilabuntur, parvae res concordia coalescunt, monemus vos et rogantes praecipimus ut uno animo, uno sensu, abbatem vestrum timentes diligatis, diligentes timeatis, et in ejus obedientia persistentes monasterii res diligentius custodire debeatis, quae nimirum partim factionibus vestris, partim violentia militari distractae multum et pessundatae cognoscuntur. De altaris oblatione per sanctorum apostolorum obedientiam interdicimus, ne quis eos rapere, aut invito abbate distrahere, vel fraudare praesumat, sed in usus ad quos datae vel dandae sunt, cum timore Domini conserventur. Si qui vero aliter forte praesumpserint, et facientes et consentientes ab Ecclesiae liminibus sequestramus.
Data II Kal. Novembris.
CXXX. Gisiae, abbatissae Romaricensi, suadet, a canonicis Calmosiacensibus pro parochialis ecclesiae S. Mariae parte concambium accipiat. (Intra annum 1101-1105, Febr. 6.)[MARTENE, Thesaurus Anecdot., III, 1175.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei dilectae filiae GISLAE Romaricensi abbatissae, salutem et apostolicam benedictionem.
Causam quae inter vos et Calmosiacenses canonicos agitur, tam ex vestris quam ex illorum nuntiis diligenter audivimus. Igitur de parochiali ecclesia Sanctae Mariae, in qua et vestrum et illorum monasterium possidet portionem, id consilii respondemus ut, quia ecclesia vobis per Dei gratiam abundantibus minus necessaria est, a Calmosiacensibus canonicis, licet pauperes sint, in loco alio pro portione vestra, bonorum virorum consilio accipiatis tale concambium, per quod detrimentum vestro monasterio evenisse juste conqueri non possitis. De loco autem in quo novum ipsorum monasterium constructum est, hanc judicii sententiam canonica aequitate proferimus, ut si jurisjurandi per competentes personas exhibita probatione monstraverint monasterii fundationem juste factam et sine legitima Romaricensium calumnia decennio permansisse, datorem quoque loci vel ejus praedecessores fundum ipsum per annos triginta sine legali calumnia possedisse constiterit, nec quid imminutum de quadragenarii spatio videatur, nullam de caetero a vobis molestiam pro eodem negotio patiantur. Non enim pati possumus, ut idem viri sub apostolicae sedis tutela religiose Domino servientes, aut per vos, aut per alios injustis vexationibus affligantur.
Datum Laterani VIII Idus Februarii.
CXXXI. Gislae abbatissae Romaricensi praecipit ut ab injuriis in monachos Calmosiacenses desistat. (Anno eod. Oct. 27.)[MARTEN. ubi supra, t. III, p. 1175.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae GISLAE Romaricensi abbatissae, et ejus congregationi, salutem et apostolicam benedictionem.
Quia pax multa diligentibus nomen Domini, et quies ei servientibus semper est necessaria, idcirco gravis est nobis discordia quae inter vos et Calmosiacenses fratres occasione rerum temporalium agitatur. Quamobrem dilectioni vestrae scripsimus ut partem illam ecclesiae quietam dimitteritis, aut de fundo vobis competenti concambium acciperetis, quod utrumque facere adhuc neglexistis. Idipsum igitur repetito vobis mandantes, praecipimus ut omnino ab eorum injuriis desistatis; alioquin beati Petri vindictam, ipso adjuvante, in vos districtius proferemus.
Datum Laterani VI Kalendas Novembris.
CXXXII. Eustachium comitem monet ut Lambertum episcopum Arelatensem manere in possessione altarium quorumdam sinat. (Anno 1104-1105, Febr. 27.)[BALUZ. Miscell. edit. Luc., II, 148.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, egregio comiti EUSTACHIO, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae bonis inchoantur principiis, nisi bono fine claudantur, non laudem sed vituperationem merentur. Quamobrem strenuitatem tuam monemus et monentes rogamus ut de bonis quae coepisti nullam poenitudinem geras, sed in eis immobilis perseveres, altaria quae fratri nostro Lamberto Atrebatensi episcopo cum quadam diceris conditione restituisse, quiete deinceps et sine aliqua molestia ipsum et ipsius ecclesiam in perpetuum possidere permittas, cum eo pacem et concordiam integram componas. Valde enim periculosum est eos offendere, quos Deus dixit suorum pupillam oculorum. Quapropter nobilitatem tuam iterum iterumque monemus ut Atrebatensem ecclesiam altaria illa perpetuis temporibus quiete possidere permittas, et illius ecclesiae antistitem tanquam patrem spiritualem venerari, diligere, et pacem cum ipso plenam habere procures. Omnipotens Dominus sanctorum apostolorum meritis vos ab omni malo protegat et defendat, in bonis perseverantiam tribuat, a peccatis absolvat et ad vitam perducat aeternam.
Data Terracinae III Kal. Martii.
CXXXIII. Ad Manassem archiepiscopum Remensem.--De ecclesiis decem Lamberto restituendis. (Anno 1104-1105, Febr. 28.)[BALUZ. ubi supra. ]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri MANASSI Remensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Super Guarinfrido archipresbytero conqueritur frater noster Atrebatensis episcopus quia decem sui juris ecclesias in Atrebatensi, ut dicitur, territorio sitas ei violenter aufert et jam diu pertinaciter retinet, unde ab eodem fratre nostro excommunicatus asseritur. Mandamus igitur dilectioni tuae ut eumdem Guarinfridum convenias; et si fratri nostro satisfacere noluerit, pro sua in eum contumacia non solum excommunicationem, sed etiam anathema dictabis.
Data Terracinae XI Kal. Martii.
CXXXIV. Ad Lambertum episcopum Atrebatensem.--De clericis quibusdam excommunicatione solutis. (Anno 1104-1105, Dec. 5.)[BALUZ. ubi supra, p. 149.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO Atrebatensi episcopo, salutem et benedictionem.
Nonnulli ecclesiae tuae clerici ante nostram praesentiam convenerunt, diversas querimonias afferentes. Quibus seriatim auditis et fratrum nostrorum consultatione tractatis, omnes ab excommunicationis vinculo, promisso utique debito satisfactionis, absolvimus. Omnes enim juxta tenorem a nobis propositum debitam tibi tanquam episcopo proprio obedientiam promiserunt. Et pro his quidem qui rapinas bonorum suorum per clientes tuos sustinuisse conquesti sunt, benignitatem tuam rogamus ut justitiam super eorumdem bonorum rapina perficias; quarum profecto rerum descriptionem nobis oblatam per tuum tibi archidiaconum destinamus. Porro diaconi duo Algisus et Robertus uxores hactenus habitas tactis sacrosanctis Evangeliis abdicarunt; pro quibus etiam dispensationem tuam monemus, et petimus ut eorum vitae et saluti in posterum debeas providere. Hugo autem Balduini filius intra dies quadraginta postquam in patriam Domino disponente redierit, de illata sibi querimonia se justitiam facturum tibi jurisjurandi assertione firmavit, nisi quantum fuerit ei tua miseratione dimissum. Sane in Roberti causa beati Siricii et prolata coram nobis et effectu est perpetrata sententia quam Himerio Tarraconensi episcopo scribens ait: « Quisquis clericus aut viduam aut certe secundam duxerit conjugem, omni mox ecclesiasticae dignitatis privilegio denudetur, laica tantum sibi communione concessa. » Cui mox in praeceptis dedimus ut tibi deinceps tanquam proprio studeat episcopo humiliter obedire. Et ipse etiam, cum excommunicationis vinculo solveretur, se de praesenti negotio quidquid praeciperemus facturum super Evangelia sancta juraverat. Et ipsum igitur tanquam filium jam obedientem suscipias, et ei quod juste valueris paternae miserationis impendas. Si quid autem boni misericorditer concesseris nos pro pace Ecclesiae tolerabimus.
Datum Laterani Nonis Decembris.
CXXXV. Ad B[ernardum archiepiscopum Toletanum], D[idacum] Compostellanum, D. (?) Minduniensem, P[etrum] Lucensem, episcopos.--De abbate Ciniensi. (Anno 1104-1105.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 91.] P. episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis B. apostolicae sedis legato, D. Compostellano, D. Minduniensi, P. Lucensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Abbatem Ciniensi coenobio ex conventus episcopalis sententia restitutum P. comes Froylaz loco suo violenter excussit: vos autem tanti officii vestri fervore flagratis, ut tantam Ecclesiae injuriam tacitis clamoribus toleretis: nec illud prophetae opprobrium pertimescitis, quo ex divina indignatione dicitur: Nocte tacere feci matrem tuam. Expergiscimini igitur et clamate, et eumdem comitem modis omnibus congruentibus convenite, ut abbatem ipsum Nunonem in locum suum redire, et res monasterii secundum episcoporum sententiam quiete tenere permittat; quod si usque ad proximae Quadragesimae medium contempserit facere, vos eum tanta nostra quam vestra auctoritate coercere curate.
CXXXVI. * Ecclesiae Affligemensis immunitatem corroborat. (Vide Sigeberti Auctarium Affligemense ad an. 1105, ap. PERTZ, Monum. Germ. hist., Script. t. VI, p. 400 ( Patrologiae, t. CLX).
CXXXVII. Ad Stephanum Besuensem abbatem.--Besuensis coenobii possessiones et jura confirmat. (Anno 1105, Jan. 1.)[MANSI, Concil. XX, 1033.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Stephano Besuensi abbati, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde nos religionis vestrae desideria confoventes, vestro Besuensi monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aedificato, eorumdem apostolorum ex apostolicae sedis benignitate munimen impendimus. Constituentes, et praesentis decreti pagina sancientes, ut ecclesia de Albiniaco, et ecclesia Sancti Benigni, et capella Sanctae Mariae quae castello montis Salvionis sita est, ad supradictam Albiniaci ecclesiam pertinens, ecclesia etiam Camlintensis, et ecclesia de Majas, cum appenditiis suis, capella de Fovenz vestro semper coenobio ita firme, ita libere quieteque permaneant, sicut a fratre nostro Rotberto Lingonensi episcopo, cum totius Lingonensis cleri conniventia tradita sunt.
Idipsum etiam de duabus praebendis statuimus, quas bonae memoriae Harduinus et Hugo, Lingonenses episcopi, fratribus in ecclesia Sancti Gengulfi apud Lingonas Domino servientibus tradiderunt.
Idipsum etiam statuimus super ecclesia de Sivojo cum pertinentiis suis, super capella Sancti Mauricii seu Sancti Dionysii, capella Sancti Valeriani, et ecclesiae de Raiol, et parte quarta ecclesiae Sancti Martini de monasterio, seu caeteris rebus quas bonae memoriae Hugo Bisontinus episcopus vestro monasterio contradidit. Porro ecclesia Sancti Remigii quae est in burgo Besuae, et ecclesia de Belenavo cum appenditiis suis, ita in possessione vestra liberas, ita ab omnibus consuetudinalibus immunes semper manere censemus, sicut a bonae memoriae Alberico quondam Lingonensi episcopo, seu successore ejus Rainardo ejusdem ecclesiae venerabili episcopo, libertate ac immunitate donatae sunt.
Praeterea confirmamus vobis ecclesiam Salvatoris de Veteribus Vineis, ecclesiam Sancti Martini de Luco, ecclesiam Sancti Laurentii de Beria, ecclesiam Sancti Benigni de Boensis villa, ecclesiam Sancti Sequani, quae est parochialis, ecclesiam Sancti Valerii de Talemaro, ecclesiam Sancti Leodegarii de Genziviaco, ecclesiam Sancti Martini Belmontis, capellam quoque Sancti Marcellini, quam bonae memoriae Geilo Lingonensis episcopus ad luminaria altaris ecclesiae vestrae contulisse dignoscitur, cum beati Prudentii martyris sub eodem altari reliquias collocavit, cum appenditiis et mancipiis utriusque sexus, sicut ea supradictus episcopus Virdunensi episcopo commutavit. Ecclesiam quoque Sancti Hippolyti de Pontiliaco cum appenditiis suis, ecclesiam de Casoro Sancti Symphoriani, ecclesiam Sanctae Mariae de Fonvens, a Lamberto Lingonensi episcopo datam cum pertinentiis suis. Ecclesiam quoque Sancti Gengulfi superius nominatam. Porro villam Besuae sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterio adjacentem, cum omnibus pertinentiis suis, ab omnium hominum vexationibus liberam, sicut hodie est, vobis in perpetuum sancimus. Piscariam quoque Fontis loco usque ad Pincianum in jure ac possessione vestra semper servari libere quieteque sancimus.
Praeterea quaecunque in praesentiarum nunc idem monasterium possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Lingonensis episcopi canonica retinentia. Ut episcopo tamen, aut episcopi ministris, omnino non liceat monasterium ipsum, aut ejus loca gravare, nec ornamenta ecclesiae qualibet occasione diripere, nec exactiones aliquas, aut consuetudines quae fratrum quieti noceant, irrogare. Interdicimus etiam ne quis idem Besuense coenobium in cellam redigere audeat, quandiu monastici ordinis observantia illic Domino praestante viguerit.
Si quis sane in crastinum archiepiscopus vel episcopus, imperator vel rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, aut judex, vel quaelibet ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Raynerii scriniarii et notarii sacri palatii.
Datum Laterani per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, Kal. Januarii, indict. XIII, Incarnat. Dominicae anno 1105, pontificatus autem domni Paschalis II papae VI.
Ego Paschalis episcopus catholicae ecclesiae subscripsi.
CXXXVIII * Henricum regem de « Saxonia Romanae Ecclesiae communi reconcilianda » hortatur. (Vide EKKEHARDI Chronicon universale ad an. 1105 ( Patrologiae tom. CLIV).
CXXXIX. Monasterii Casinensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1105, Mart. 17.)[COCQUELINES, Bullarum, privileg. Rom. pont. ampl. Collect. Romae, 1739, fol. t. II, p. 126.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et charissimo fratri ODERISIO, praedecessoris nostri Urbani manibus et in cardinalem sanctae Romanae Ecclesiae sacerdotem, et in abbatem Casinensis monasterii consecrato, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
In monastica legislatione et latore S. Benedicto constat Casinense coenobium universorum per occidentem monasteriorum caput a Domino institutum: qui nimirum locus sedis apostolicae filiorum in opportunitatibus refugium permansit et permanet; et nos ergo tam divinae constitutioni quam et fraternae benignitatis dulcedini respondentes, locum ipsum et universa ad eum pertinentia, quieta semper et ab omnium mortalium jugo libera permanere, et sub solius sanctae Romanae Ecclesiae jure ac defensione perpetua haberi decernimus, in quibus haec propriis nominibus adnotanda duximus. In primis monasterium Domini Salvatoris positum ad pedem ipsius montis, atque monasterium S. Dei genitricis virginis Mariae, quod vocatur Plumbarola; itemque monasterium S. Mariae in Cingla; cellam sancti Benedicti in Capua cum cellis et pertinentiis suis, S. Sophiae in Benevento, S. Mariae in Canneto juxta fluvium Trivium, S. Benedicti et S. Laurentii in Salerno, S. Mariae in Tremiti cum ipsis insulis, S. Liberatoris in Marchia cum omnibus suis pertinentiis, S. Benedicti in Marsi, S. Mariae in Luco, et S. Cosmati in civitella, S. Angeli in Barregio cum omnibus pertinentiis suis, S. Mariae Ancillarum Dei in civitate Cosentia, S. Mariae in Banse, et Joannis puellarum in Capua, S. Angeli ad formam, S. Agathae in Aversa: item S. Rufi, et S. Benedicti Pizuli in Capua, S. Petri de Laco, S. Petri de Avellana, S. Erasini et S. Benedicti et S. Scholasticae in Cajeta, S. Magni in Fundi, S. Stephani et S. Benedicti in Terracina, S. Petri in Foresta, S. Pauli ibidem, S. Mariae in Ponte Corbo, S. Dionysii ad Pontem, S. Anastasiae et S. Benedicti in Benevento ad portam Rufini, S. Benedicti in Pantano, S. Angeli et Sancti Nicandri in Troja, Sanctae Caeciliae in Neapoli, Sancti Eustasii de Pantesia, Sancti Benedicti in Larino, et Sancti Benedicti in Pectinari, Sanctae Mariae ad casalem planum, Sanctae Trinitatis in Termule, Sancti Focatis in Lesina cum foce et piscaria, Sancti Benedicti in Asculo, Sancti Eustasii in Petra abundanti; item Sancti Eustasii Vipera, S. Mariae in Barventano, Sanctae Scholasticae in Pinne, Sancti Salvatoris in Tave, Sancti Nicolai juxta fluvium Trustino. In Abrutio, Sancti Benedicti in Trunto, Sancti Benedicti in fluvio Tisino, Sancti Apollinaris in Firmo, qui dicitur Aplanus, Sanctae Mariae in Arbascla, Sancti Martini in Sabine, Sancti Angeli in Marano, et Sancti Septem-Fratrum, et Sancti Laurentii, et Sancti Benedicti in Ripa Ursa. In comitatu Aquense, cellam Sancti Gregorii, et Sancti Mauritii, et Sancti Pauli, Sancti Constantii, Sancti Christophori, et Sancti Nicolai, et Sanctae Mariae in Albaneta, et Sancti Nicolai in Ciconia, Sancti Benedicti in Clia, Sancti Nazarii in Comino, et Sancti Valentini, et Sancti Martini, Sancti Urbani, Sancti Angeli, Sancti Pauli, Sancti Felicis, Sancti Salvatoris, et Sancti Angeli in Valle-Luce, Sancti Michaelis in Oliveto, Sancti Nicolai in Pica, Sancti Angeli in Cannutio, Sanctae Mariae in Verule, Sancti Petri in Ascleta, Sanctae Luciae et Sancti Petri in Curulis, et Sancti Sylvestri, et Sancti Martini, et Sanctae Luciae in Arpino, Sanctae Mariae de Castello Zupponi, Sancti Benedicti in colle de insula, Sanctae Mariae in Banco, Sancti Nicolai in Turice, Sancti Germani in Sora, Sancti Benedicti in Paschesano, Sancti Petri in Morino, Sancti Angeli in Pesco Canali, Sancti Patris in formis, Sancti Angeli in Albe, Sancti Erasmi in Pompeano, Sanctae Mariae in cellis. In Venafro, Sancti Benedicti, et Sancti Nazarii, et Sancti Martini in ipsa Furca, et curtem Sanctae Mariae in Sala, et Sancti Benedicti in Pizuli; ibidem Sancti Benedicti in Cesama, Sancti Benedicti in Svessa, et curtem quae dicitur Lauriana, Sancti Benedicti in Theano, Sanctae Mariae in Calvo, Sancti Nazarii in Anglena, Sancti Adjutoris et Sancti Benedicti in Alifas, Sancti Domini in Telesia, Sancti Martini in Ulturno. In Amalphi Sanctae Crucis et Sancti Nicolai, Sanctae Crucis in Isernia, Sancti Marci in Carpinone, Sancti Valentini in Ferentino, Sancti Angeli in Algido, Sancti Marci in Cecano, Sanctae Agathae in Tusculano, et Sanctae Hierusalem et Sancti Benedicti in Albano; in Roma, monasterium Sancti Sebastiani, quod dicitur Pallaria; in Lucca, cellam Sancti Georgii, Sancti Salvatoris in civitella; in ducatu Spoletino, Sanctae Mariae in Calena, Sancti Benedicti in Trani, Sancti Benedicti in Bari, Sancti Petri imperialis in Tarento; in Calabria, cellam Sanctae Anastasiae, Sancti Nicolai in Salectano, Sanctae Mariae in Tropea, Sanctae Euphemiae in Marchia: item civitatem, quae dicitur Sancti Germani, positam ad pedem ipsius montis, et castellum Sancti Petri, quod ab antiquis dictum est castrum Casini, castellum Sancti Angeli, Piniatarium, Plumbariola, Pesdemonte, Junctura, Sancti Ambrosii, Sancti Apollinaris, Sancti Georgii, vallem Frigidam, Sancti Andreae, vautra monastica, vautram comitalem, Sancti Stephani Terami, Tracte, Mortula, cum ipsa curte, quae dicitur Casafortini, Sancti Salvatoris, qui vocatur Cocuruzo, Turrem ad mare juxta fluvium Gavillianum, Sancti Petri in Colia, Sancti Victoris, Torraclo, Cervaria, Sancti Heliae, Valle rotunda, Sarra-Cenesca, Castellum Pontis Corvi, quod nostris temporibus acquisitum est. In Marchia Teatina castellum, quod dicitur Lastinianum, Montem Alberici, Mucelam, Sancti Quirici cum porto Frisa, Sanctae Justae; in comitatu Asculano, castellum, quod dicitur Octavus, et post montem Cimianum, et Trivillanum et Cavinum. In principatu Castellum, quod dicitur Ripa Ursa, Montembellum, Petramfracidam. In Comino castellum, quod vocatur Vicalicum. In Marsi territorio Carseolano castellum, quod dicitur Auricula, Piretum, Rocca, quae dicitur in Camarata, et Fossaseca. In Calabria Cetrarium; in Amalphi Fundicum: in territorio Trojano Castellione de Baroncello: in territorio Capuano Gualdum de Liburia, curtem Sancti Felicis de Miniano, cum ecclesia Sancti Hippolyti. Praeterea, per praesentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque in praesenti vestrum coenobium juste possidat, sive in futurum, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel injuste datas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Porro de monasterio Sanctae Sophiae, intra Beneventum sito, sive de monasterio Bandusino, nullum loco vestro praejudicium evenire volumus pro privilegiis, quae nos, munimentorum vestrorum ignari, eisdem monasteriis contulisse cognoscimus; sed praedecessorum nostrorum munimine Cassinensi coenobio collata, proprium robur obtineant. Eorumdem et nos vestigiis insistentes Cassinense coenobium caeteris per occidentem coenobiis praeferendum asserimus, et tam te quam successores tuos in omni conventu episcoporum seu principum superiores omnibus abbatibus considere, atque in judiciis priorem caeteris sui ordinis viris sententiam proferre sancimus. Usum quoque compagerum, ac chirotegae, dalmaticae, ac mitrae, praeter cardinalatus jus, quo in sede apostolica fungeris, tam tibi quam successoribus tuis in praecipuis festis habendum concedimus. Sane tam in ipso venerabili monasterio, quam et in cellis ejus, cujuslibet Ecclesiae episcopum vel sacerdotem praeter Romanum pontificem ditionem quamlibet aut excommunicandi, aut interdicendi, aut ad synodum provocandi praesumere prohibemus; ita ut nisi ab abbate vel priore loci fuerit invitatus, nec missarum solemnia inibi audeat celebrare; liceatque ipsius monasterii et cellarum ejus fratribus clericos cujuscunque ordinis, de quocunque episcopatu ad conversionem venientes, absque episcoporum contradictione suscipere; liceat absque cujuslibet saecularis vel ecclesiasticae potestatis inhibitione subjectos monasteriis suis tam monachos quam sanctimoniales feminas judicare: liceat etiam fratribus per cellas in civitatibus constitutas ad divina officia celebranda, quandocunque voluerint, signa pulsare; chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, a quocunque volueritis, Catholico accipiatis episcopo: baptismum vero per clericos vestros in oppidis vestris seu villis agatis: reditum, qui ab officialibus nostris apud Ostiam vel Portum de navibus exigi solet, navi vestrae, si qua eo venerit, relaxamus. Ad perpetuum etiam hospitium tibi tuisque successoribus Palladii cellam concedimus, ut de vestra illic congregatione quem volueritis ordinetis; quem si forte Romano pontifici in abbatem promovere placuerit, omnino tamen tanquam vestrae congregationi, monachum sub vestra decernimus dispositione persistere. Obeunte autem te, nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, seu fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et Sancti Benedicti Regulam elegerint. Ad haec tam praesentium quam futurorum avaritiae ac nequitiae obviantes, omnes omnino seditiones, quas laevas dicunt, seu direptiones in cujuscunque abbatis morte, aut electione, fieri, auctoritate apostolica interdicimus. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, indictione XIII, XVI Kal. Aprilis, anno Dominicae Incarnationis 1105, pontificatus autem domni Paschalis secundo sexto.
CXL. * Monasterii S. Petri Coeli Aurei Papiensis privilegia confirmat. (Anno 1105, Mart. 18.) [PENNOTI, Hist. tripart. ord. cleric. canonic., p. 202, teste ROBOLINI, Notizie, III, 227.]
CXLI. Monasterii S. Benedicti Padilironensis possessiones et privilegia confirmat, imposito monachis duarum auri unciarum tributo annuo. (Anno 1105, Mart. 20.)[CONCQUELINES, Bullar. etc. ampt. Collect. II. 128]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ALBERICO abbati venerabilis monasterii Sancti Benedicti super Padum et ejusdem successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Justis votis assensum praebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes, atque praecones in Ecclesia apostolorum principum Petri et Pauli in specula, Deo disponente, conspicimur. Eapropter, fili charissime Alberice, tuis petitionibus annuentes, coenobium vestrum in apostolicae sedis defensionem excipimus, sicut a praedecessore nostro sanctae memoriae Urbano II susceptum est. Illud itaque tibi tuisque successoribus regulariter substituendis auctoritate apostolica confirmamus, omnia nunc ad ipsam pertinentia, medietatem scilicet insulae, quae dicitur S. Benedicti super Padum cum omnibus decimis ejusdem, insulis et silvis ac piscationibus suis: ecclesiam Sancti Blasii cum tota insula, quae dicitur Gurgo, et silva, et adjacentibus paludibus castrum quod vocatur Castellus cum villa et ecclesia S. Bartholomaei, cum decimis omnibus, et reliquis ad ipsum pertinentibus; villam quae vocatur Capud-vici, villam Sabianam cum ecclesia Sancti Andreae cum decimis et pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Venerii de Marceneto cum medietate ejusdem castri, casale barbatum cum baptismali ecclesia Sancti Michaelis, cum ripatico de transitu navium, et terra ad ipsam ripam pertinente: capellam in Labiola, capellam Sancti Joannis in Burbatio cum pertinentiis suis: capellam Sancti Matthaei in Nucetulo cum ipsa villa, capellam Sancti Valentini de Marengo cum suis pertimentiis. In episcopatu Brixiensi ecclesiam Sancti Justi intra castrum medulae, extra ecclesiam Sancti Viti cum terris ad easdem cellas pertinentibus. In episcopatu Ferrariensi ecclesiam Sancti Benedicti cum pertinentiis suis apud oppidum Ficarolum. In episcopatu Boloniensi ecclesiam Sanctae Mariae in loco, qui dicitur Lambrianum, cum ecclesia Sancti Joannis, qui dicitur Dalmanzaticum. In episcopatu Parmense ecclesiam Sancti Leonardi prope civitatem sitam, item ecclesiam Sancti Michaelis infra eamdem civitatem; item ecclesiam Sancti Michaelis, in loco qui dicitur Teliore, capellam Sancti Michaelis de Coturlione; in episcopatu Metamocensi monasterium Sancti Cypriani. In episcopatu Tarvisiano ecclesiam Sanctae Helenae in loco qui dicitur Tassaria, Mantuae hospitalem domum noviter a comitissa Mathilda constructam, et vobis commissam, cum capella et omnibus suis pertinentibus. Item in burgo Sancti Benedicti baptismalem ecclesiam Sancti Floriani, item ecclesiam Sancti Siri in insula Sancti Benedicti sitam: item baptismalem ecclesiam Sancti Marci in loco qui dicitur Villula, cum decimis et terris sibi pertinentibus: item in burgo Sancti Benedicti apud Gonzagam, cum capella Sanctae Mariae intra castrum cum terris et decimis ejusdem villae, quas usque hodie idem monasterium possidere videtur, salvo jure obedientiaque Regiensis episcopi; capellam Sancti Sixti in loco, qui dicitur Lectum Paludanum: in castro Ariano ecclesiam Sancti Prosperi: item baptismalem ecclesiam Sancti Vitalis cum medietate decimarum, et aliarum rerum sibi pertinentium; item ecclesiam Sancti Domini, ecclesiam Sancti Prosperi, et ecclesiam Sancti Gregorii. In episcopatu Lucensi monasterium Sancti Martini in colle cum duabus ecclesiis sibi pertinentibus, videlicet Sanctae Mariae in loco, qui dicitur Turrilum; et Sancti Salvatoris juxta castrum vivenarium; item ecclesiam Sancti Bartholomaei juxta civitatem Lucensem. Haec et caetera loca vel praedia, quae vestro coenobio jam donata sunt, vel in futurum Deo miserante juste ac rationabiliter donari contigerit, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Ad haec adjicimus ut in omnibus prioratibus et cellis, quae vestro nunc regimini subjecta sunt, nullus unquam futuris temporibus abbatem ordinare praesumat. Omnes autem ecclesiae, seu capellae, vel coemeteria quae in vestra potestate subsistunt, libera sint, et omnis exactionis immunia. Nec cellarum vestrarum ubi libet positarum fratres interdictione, vel excommunicatione parochiae divinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam monachi ipsi quam famuli eorum, et qui se monasticae professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis dioecesanis, divinae servitutis officia celebrent, et sepulturae debita peragant. Concedimus etiam vobis, laicos, seu clericos saeculares ad conversionem per loca vestra suscipere, et dominicatorum vestrorum decimas obtinere. Si quid praeterea Mathildis venerabilis comitissa de ipsis rebus, quas per beatum Petrum possidet, vestro monasterio dederit, salva Romanae Ecclesiae proprietate, concedimus. Missas sane in vestro coenobio publicas per episcopum fieri omni modo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Obeunte te, nunc ejus loci abbate, abbas a fratribus cum consensu et auctoritate Cluniacensis abbatis regulariter eligatur. Electus ab episcopo Mantuano, si canonicus catholicus fuerit, sine oneris exactione, muneris, aut servitii, aut usurpatione conditionis, benedicatur; sive alias Romanum praesulem exspectet, consecrandus. Clericos monasterii sine professionis vel conditionis exactione cujuslibet sponte et libenter, ab abbate invitatus, ordinet. Oratoria ab eis in locis constructa, ubi evidens necessitas poposcerit, gratis consecret. Chrisma, oleum sanctum monasterio vel ejus ecclesiis baptismalibus sponte indulgeat. Abbatem vel monachos excommunicare, ipsis vel ipso coenobio interdictionis sententiam absque nostra vel successorum nostrorum licentia non praesumat inferre. Si autem canonicus et catholicus non fuerit, vel si ultra aliquod illicitum pro his usurpare voluerit, liceat abbati, quem voluerit catholicum adire antistitem, et quaecunque necessitas expetit, ab ipso recipere. Quod si cognita hujus nostri privilegii pagina, vel Mantuanus episcopus, vel caeteri in quorum dioecesibus vestrae sunt facultates, temerario ausu perturbare vos, et res coenobii diminuere, vel suis usibus deinceps usurpare praesumpserint, omnem se, quam hactenus habuerunt amissuros noverint potestatem. Vos autem, fratres, divinis sollicitius instare servitiis, et regularem districtius disciplinam observare curate. Ad judicium autem hujus perceptae a sede apostolica libertatis duas auri uncias annuatim Lateranensi palatio persolvetis. Hoc igitur nostrae privilegium sanctionis, si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, rex, princeps, dux, marchio, praefectus aut judex, comes, vicecomes, vel persona quaelibet magna vel parva, scienter infringere aut temerare praesumpserit, et monasterium illud gravare aut perturbare temere conatus fuerit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi et Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregetur. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen.
Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Ego Joannes Tusculanensis episcopus SS.
Joannes cardinalis presbyter de titulo S. Eusebii SS.
Richardus Albanensis episcopus SS.
Risus presbyter cardinalis tituli S. Damasii SS.
Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIII Kalend. Aprilis, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1105, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae VI.
CXLII. Ad Guidonem Papiensem episcopum.--Privilegia, possessiones et jura Papiensis episcopatus confirmat. (Anno 1105, Mart. 22.)[MANSI, Concil. XX, 1049.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili GUIDONI Papiensium episcopo, ejusque successoribus in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, frater in Christo charissime, precibus annuentes, omnem vestrae Ecclesiae dignitatem per praedecessorum nostrorum privilegia, vel authentica scripta concessam, nos quoque praesentis privilegii auctoritate firmamus. Siquidem fraternitatem tuam inter missarum solemnia pallio decoravimus; et tam tibi quam successoribus tuis concedimus in processione Palmarum, et feriae secundae post Pascha, equum album equitare udone coopertum, crucem inter ambulandum praeferre. Monasterio S. Donati, a Ticinensi quondam episcopo in Seovilla fundatum, monasterium Sanctae Mariae in Cairate, licet extra vestram dioecesim sita videantur, sicut hactenus habita sunt, cum omnibus ad ipsa pertinentibus, in vestra semper ditione ac dispositione habeantur. Caeterum etiam monasteriorum quae infra vestrae dioecesis fines sunt, canonica dispositio, et abbatum qui in eis sunt, vel abbatissarum discussio, electio et consecratio, vestro semper arbitrio conserventur, salvo in omnibus sedis apostolicae privilegio: quos profecto vel quorum presbyteros ad vestrum expediat venire concilium. Sane monasteriis, aut capellis aliquibus, praeter matricem ecclesiam, baptismum generalem fieri petatur, prohibemus. In quibus si qua forte praecepta contra sacros canones elicita inveniri contigerit, nostris canonicis non praejudicent institutis. Clericos, sanctimoniales, viduas urbis vestrae, sine vestra conscientiae nemo praesumat in judicium trahere, aut vim eorum rebus inferre: nec coemeteriorum, quae intra vel extra civitatem sunt, curam vobis, aut potestatem subtrahere quaelibet persona praesumat: nec ullus unquam cujuscunque dignitatis aut potentiae homo, quasi sub obtentu hospitalitatis, in tuo venerabili episcopio, aut domibus sacerdotum tuorum, et omnium clericorum, sine tua tuorumque successorum voluntate habitare praesumat: nec in rebus mobilibus aut immobilibus, sive personis cujuscunque conditionis, ad vestram Ecclesiam pertinentibus, invasionem aut violentiam vobis invitis fieri sine legali ratione permittimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, etc., ut in epistolis praecedentibus.
Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, undecimo Kalendas Aprilis, indict. XIII, anno Dominicae Incarnationis 1105, pontificatus autem domni Paschalis II papae VI.
CXLIII. Ad Martinum priorem Camaldulensem.--Monasteria subjecta eremo Camaldulensi in protectionem suscipit. (Anno 1105, Mart. 23.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., t. III, append., p. 191.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio MARTINO venerabilis eremi Camaldulensis priori, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Ad hoc nos disponente Domino in apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis manum protectionis extendere, et servorum Dei quieti attentius providere. Tuis igitur, fili in Christo venerabilis Martine, et fratrum tuorum precibus annuentes, vos et locum vestrum praesentis decreti auctoritate munimus, et tibi tuisque successoribus regulariter promovendis concedimus et confirmamus eremum ipsam, quae dicitur Campus-amabilis, cum universis cellulis sibi adjacentibus. Quaecunque etiam loco vestro legitimis fidelium donationibus oblata sunt, per hujus vobis privilegii paginam confirmamus. In quibus haec propriis visa sunt nominibus exprimenda: Monasterium Sancti Donati, quod dicitur Fons-bonus cum hospitio et curtibus suis, videlicet curte de Monte, de Partina, de Soci, de Condolere, de Arcena, de Ormena, de Pumina, de Fogiano, de Campi, monasterium Sanctae Mariae situm Poplene cum ecclesiis et rebus sibi pertinentibus. Ecclesia Sancti Salvatoris sita Florentiae cum suis pertinentiis. S. Petri apud Arretinum cum suis pertinentiis; Sancti Petri apud Fontianum cum ecclesiis et pertinentiis suis. Monasterium Sancti Frigiani apud Pisas cum ecclesiis et pertinentiis suis. Sancti Petri de Puteolis cum ecclesiis et pertinentiis suis. Monasterium Sancti Petri situm Luci cum castellis et ecclesiis et pertinentiis suis. Ecclesiam Sancti Savini sitam Chio cum pertinentiis suis. Monasterium Sancti Bartholomaei in Anglario cum monasteriis et ecclesiis, castellis, curtibus et pertinentiis suis ex integro, sicut Bernardi filii Sidoniae. Ecclesia Sancti Petri de Eremo, quae est Faioli cum pertinentiis suis. Sancti Quirici de Fogiano cum pertinentiis suis. Sancti Georgii sita Murro cum pertinentiis suis. Praeterea quaecunque hodie juste possidetis, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura.
Chrisma, oleum sanctum, confirmationes, altarium sive basilicarum consecrationes, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab episcopo in cujus dioecesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate quae postulastis indulgeat. Ad haec adjicimus ut nulli episcoporum facultas sit vos aut vestrae congregationis fratres absque canonico judicio excommunicationi subjicere. Si quae sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae vitae pacis inveniant. Amen
Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Datum Laterani X Kal. Aprilis per manum Equitii agentis vicem cancellarii, indictione XIII, Incarnat. Dominicae anno 1105, pontificatus autem domni Paschalis II papae VI.
CXLIV. Ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum.-- Excommunicatos esse in Lateranensi concilio investiturarum in Anglia fautores. (Anno 1105, Mart. 26.)[MANSI, Concil., XX, 1062.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Cantuariensi archiepiscopo ANSELMO, salutem et apostolicam benedictionem.
De illata tibi injuria membra Ecclesiae non modicum patiuntur: quia, sicut dicit Apostolus, si compatitur [cor. si quid patitur] unum membrum, compatiuntur et caetera membra (I Cor. XII, 26). Licet enim corporali separemur praesentia, unum tamen in capite sumus. Tuas namque injurias ac repulsas aeque ac nostras portamus. Illud etiam nos vehementer affligit, quod tua religio regno sublata est Anglico. Quae enim sunt sine pastore oves, lupus rapit et dispergit. Idcirco de tua ad eos reversione modis quibus possumus laboramus. Unde in concilio nuper habito ex communi fratrum et coepiscoporum sententia deliberatum est, et regis consiliarios qui ad investurae flagitium illum impellunt, et eos qui ab eo investiti sunt, ab ecclesiae liminibus repellendos: quia de libera conantur facere ancillam. Quam nimirum sententiam nos sancti Spiritus judicio in comitem de Mellento et ejus complices promulgavimus, et eamdem ipsam, in eos, qui sunt investiti a rege, ejusdem sancti Spiritus judicio confirmamus. Regis vero sententia ea ex causa dilata est, quia suos ad nos nuntios in praeteritae paschae tempore debuit destinare.
Datae Laterani VII Kalen. Aprilis.
CXLV. Roberto, comiti de Mellento, iram Dei minatur si pergat Anglorum regi persuadere ut « in causa investiturarum Romanae Ecclesiae repugnet. » (Anno 1105.)[ Opp. Anselmi Cantuar., Epist. lib. IV, ep. 62.-- Cf. ejusdem Epist. l. IV, 73.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio, ROBERTO comiti de Mellento, salutem et apostolicam benedictionem.
Nos te in familiaritatem ascivimus et in Dei rebus et beati Petri servitio socium habere credimus. Id ipsum jam nobis secundis litteris promisisti. Caete rum de te longe anter referunt qui noverunt. Aiunt enim quod pene solus aut prae caeteris solus Anglorum regem in causa investiturarum Romanae Ecclesiae repugnare persuadeas. Quod si verum est, gravamur maxime super te, cui aetas ipsa conversionem ad Deum suggerit. Sicut ergo obedienti tibi peccatorum veniam et Domini gratiam obtulimus, ita non obtemperanti et tantae nequitiae consentienti iram Domini comminamur. Nos quoque ipsos non diutius id passuros denuntiamus, quin flagitium hoc in te potissimum ulciscatur.
CXLVI. Gerardum archiepiscopum Eboracensem reprehendit quod neque Anselmum « adjuvare juraverit neque iniquitati regiae obviaverit. » (Anno 1105.)[ Opp. Anselmi, Epist. l. IV, epist. 38.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, GERARDO Eboracensi episcopo.
Sedis apostolicae benignitas delinquentes filios novit diutius tolerare, ut eorum excessus debita possint correptione curari. Hoc de te Romana jam dudum fecit Ecclesia, sed tuos adhuc excessus corrigere contempsisti. Ipse etiam nosti quia ea spe tuae promotioni condescendimus, ut ad resecanda regni Anglorum contagia fratri nostro Anselmo Cantuariensi archiepiscopo adjutor et cooperator adesses. Nostrae vero mansuetudinis oblitus, nec eumdem fratrem adjuvare jurasti, nec pro officii tui debito, iniquitati regiae obviasti, imo favorem diceris adhibere. Nos tamen adhuc te sedis apostolicae mansuetudine sustinemus, eo nimirum tenore ut excessus tuos corrigas, vitam emendes praeteritam, et nobis sicut dignum est satisfacias. Noveris autem regis consiliarios, comitem videlicet de Mellento, et eos qui ad investiturae flagitium regem impellunt, in concilio quod praeterita Quadragesima celebravimus, sancti Spiritus judicio ab ecclesiarum liminibus esse repulsos, et in eos qui investituras acceperunt eamdem sententiam esse firmatam. Quod per te omnibus annuntiari praecipimus. Regis vero sententia ea ex causa dilata est, quia suos ad nos nuntios in praeteriti Paschae tempore debuit destinare.
CXLVII. * Monasterii Altorfensis possessiones et privilegia confirmat, imposito monachis bizantii unius censu annuo. (Anno 1105, April. 5.) [Vide Wirtembergisches Urkundenbuch. Stuttgart 1849, 4o, tom. I, page 336.]
CXLVIII. Pontii, episcopi Aniciensis, privilegia confirmat. (Anno 1105, April. 6.)[CHENU, archiepisc. et episc. Galliae chronolog. Hist. Parisiis 1621, 4o, p. 407.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, PONTIO Aniciensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter caeteras Francorum regni ecclesias, Aniciensis Beatae Mariae, sedi apostolicae tanquam membrum capiti specialius adhaerere cognoscitur, unde merito ex ejusdem sedis liberalitate a praedecessoribus nostris pallii decore meruit insigniri. Quae nimirum causa sollicitudinem nostram propensius impellit, ecclesiam ipsam familiarius confovere, et concessam sibi dignitatem, ratam stabilemque servare. Tibi igitur, reverende frater Ponti episcope, tuisque successoribus decreti praesentis pagina confirmamus, quidquid parochialium speciali jure ad Aniciensem cognoscitur ecclesiam pertinere mansuro, merito in perpetuum decreto sancimus, ut tam tu quam tui deinceps successores nulli praeter Romanum, metropolitano subjecti sint, et omnes qui tibi in eadem sede successuri sunt per manum Romani pontificis, tanquam speciales Romanae sedis suffraganei consecrentur. Pallium vero fraternitati tuae, plenitudinem urbis, pontificalis officii, apostolicae sedis liberalitate et concessum intra ecclesiam tantum ad missarum solemnia subscriptis diebus, noveris induendum, in Natali Domini, sancti Stephani, Epiphaniae hipopanto, Coenae Domini, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, tribus solemnitatibus sanctae Mariae, natali beati Joannis, festivitate apostolorum Petri et Pauli, commemoratione omnium sanctorum, et eorum martyrum vel confessorum qui in Aniciensi ecclesia requiescunt, in consecrationibus ecclesiarum, presbyterorum et diaconorum, et anniversariae consecrationis tuae die, cujus nimirum pallii volumus te per omnia genium vindicare, hujus siquidem indumenti honor, humilitas atque justitia est: tota ergo mente fraternitas vestra se exhibere festinet, in prosperis humilem et in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectam, amicam bonis, perversis contrariam, nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens; misericordiae operibus juxta virtutem substantiae insistens, et tamen insistere merito supra virtutem cupiens; infirmis compatiens, benevolentibus congaudens, aliena damna propria deputans, de alienis gaudiis tanquam de propriis exsultans, in arrigendis vitiis pie saeviens, reverendissime in fovendis virtutibus auditoris animum demulcens, intra judicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis justae censuram non desiderans. Haec est, frater, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostendes, intus habebis. Sancta Trinitas paternitatem tuam gloriae suae protectione circumdet, et ad finem qui non finitur pervenire concedat. Amen, amen.
Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani, 8 Aprilis per manum Equitii agentis vicem cancellarii, indict. XIV, Incarnationis Dominicae 1105, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae sexti.
Appensum est sigillum plumbeum in cordulis cericeis crocei rubeique coloris, in cujus prima facie sunt effigies sanctorum Petri et Pauli, et in altera scriptum est PASCHALIS PAPA SECUNDUS.
CXLIX. Ad Parisiensis Ecclesiae clericos.--Galonem Parisiensem episcopum effectum, a se discedentem, ipsis commendat, mittitque cum amplissima potestate. Vetat ne majores praebendarii a minoribus hominia suscipiant. Sancti Eligii coenobium, monialium dissolutione infame, Galonis arbitrio permittit . (Anno 1105, April. 6.)[MANSI, Concil. XX, 1044, ex minore Pastorali Eccles. Paris.] PASCHALIS, servus servorum Dei, dilectis filiis Parisiensis Ecclesiae clericis, salutem et apostolicam benedictionem.
Et nobis et vobis gaudendum est quod post multa quae vestrae ecclesiae contigerunt adversa, Dei vos misericordia respexit. Personam siquidem idoneam et sacris canonibus congruentem ad vestrae Ecclesiae gubernationem sua vobis benignitate concessit. Ipsum igitur ad vos redeuntem litterarum commendatione prosequimur, rogantes ut eum plena affectione diligatis, plena humilitate veneremini. Confidimus enim eum disciplinae ecclesiasticae futurum esse custodem, et salutis vestrae sollicitum provisorem. Huic sedulis officiis obedite, gratiam vobis in eo conciliate coelestem. Hunc ad recuperanda ecclesiae bona quae praedecessorum illius tempore, tam in personis quam in praediis distracta dicuntur, communibus adjuvate praesidiis. Ad quam causam adjuvante Domino strenue peragendam, nostrae auctoritatis ei vicem concessimus, quatenus si episcopi aut quorum parochiani bona ipsa diripiunt, aut quorum in parochiis bona eadem habentur, aut nolunt, aut desides sunt Ecclesiae vestrae justitiam facere: ipse vel interdicendi vel excommunicandi eos, ni satisfecerint, habeat facultatem. Illud sane quod apud quosdam clericorum fieri audivimus, ut videlicet majores praebendarii a minoribus hominia suscipiant; et huic cohibendum praecipimus, et litteris praesentibus, ne fiat ulterius interdicimus. In hujusmodi siquidem conciliatione, et notatur ambitio, et gravius videtur Ecclesiae scandalum generari. De coenobio Sancti Eligii quid agendum sit ejus provisioni commisimus. Dicitur enim et loco importunissimo situm, et inhabitantium desidia tam infame, quam aerumnae vehementer expositum.
Datum Laterani VIII Id. April.
CL. Ad Daimbertum archiepiscopum Senonensem.-- Consecratum a se Parisiensem episcopum commendat. (Anno 1105.)[MANSI, Concil. XX, 1013.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Daimberto Senonensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Venit ad nos cum tuo, seu suffraganeorum tuorum testimonio, Parisiensis ecclesiae electus, per nuntios et per litteras ejusdem ecclesiae preces afferens, ut a nobis Dei gratia deberet in episcopum consecrari. Nos personae gravitatem videntes, morum maturitatem attendentes, infirmitati diutinae compatientes, Ecclesiae preces duximus audiendas. Salvo igitur in omnibus Senonensis ecclesiae jure, et personae tuae reverentia, eum nostris tanquam B. Petri manibus, largiente Domino, consecravimus. Ipsum itaque ad dilectionem tuam cum B. Petri gratia remittentes, litteris praesentibus plurimum commendamus, omnipotentem Dominum rogantes, ut eum ad vos reducat incolumem, et ecclesiae suae utiliorem fore concedat.