Jump to content

Epistolae et privilegia (Paschalis II)/2

Checked
E Wikisource
XLI-C
saeculo XII

editio: Migne 1854
fons: Corpus Corporum
 1 3 

XLI. Epistola ad Gothofredum episcopum Magalonensem. --Non pervenisse suas de consecrando electo Compostellano litteras, « in autumno praeterito » missas, miratur. Mandat ut consecrationem perficiat. (Anno 1101, Mart. 25.)[Florez, España sagrada, XX, 29.] P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G., Magalonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Nosse fraternitatem tuam credimus quod Compostellana Ecclesia praedecessoris nostri privilegium meruit, dum nulli metropoli subjaceret, ut episcopus ejus a Romano debeat episcopo consecrari. Electus autem ejus impedimentis plurimis impeditus non valet utique ad sedem apostolicam pervenire; unde in autumno praeterito fraternitati tuae litteras misimus, quas ad te non pervenisse miramur. Iterum ergo mandamus ut illuc accedas, et electum ipsum vice nostra in episcopum benedicas.

Datum Laterani VIII Kal. Aprilis.

XLII. Ad clericos S. Jacobi Compostellanos.--De consecrando Didaco quae jam litteris mandaverat repetit. (Anno 1101, Mart. 25.)[FLOREZ, España sagrada, p. 30.] P. episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clericis S. Jacobi salutem et apostolicam benedictionem.

Destitutioni Ecclesiae vestrae Compostellanae jam diutius condoluimus. Idcirco in autumno praeterito petitioni vestrae assensum praebuimus, ut ejusdem Ecclesiae electo ne ad nos veniret tum temporis parceremus. Quas litteras sicut nuntiis vestris deferentibus accepimus, ad vos non pervenisse miramur. Unde venerabili fratri nostro Magalonensi episcopo tanta litterarum nostrarum auctoritate praecipimus ut ad eum consecrandum accedat. Quod si forte ipse nequiverit, Burgensis aut alius catholicus episcopus advocetur. Ipsi quoque electo praesentium litterarum auctoritate mandamus ut onus, quod ei a communi consensu Ecclesiae imponitur, de misericordia Domini confidens accipiat. Porro sicut militibus, ita etiam clericis vestrarum partium interdicimus, ne occasione Jerosolymitanae visionis Ecclesiam et provinciam suam deserere praesumant, quam Moabitarum feritas tam frequenter impugnat.

Datum Laterani VIII Kal. Aprilis.

XLIII. Ad Al[defonsum] regem.--Nuntiat quid de consecrando Didaco jam mandaverit. (Anno 1001, Mart. 25.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 29.] P. episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio AL. salutem et apostolicam benedictionem.

In autumno praeterito de Compostellani episcopi consecratione petitioni tuae consensimus. Unde te repetito rogare mirati sumus. Quas litteras quia interceptas audivimus, iterum venerabili fratri nostro Magalonensi episcopo litterarum auctoritate praecipimus ut ad eum consecrandum accedat. Quod si forte ipse nequierit, Burgensis aut alius catholicus episcopus advocetur.

Datum Laterani VIII Kal. Aprilis.

XLIV. Ad clericos et laicos Al[defonsi] regnum habitantes. --Ne occasione Hierosolymitani itineris Occidentalis depopuletur Ecclesia. (Anno 1101, Mart. 25.)[FLOREZ, ubi supra, p. 88.] P. episcopus, servus sorvorum Dei, clericis et laicis AL. regnum habitantibus, salutem et apost. benedict.

Magnum vestrae salutis dispendium facit, quod apostolicae sedis praeceptis obedire contemnitis. Scripsimus enim vobis praeterito tempore ne Hierosolymitanae expeditionis occasione partes vestras desereretis, quae Maurorum et Moabitarum quotidianis incursionibus impugnantur; non parum enim in discessu vestro illorum tyrannidem occidentalibus partibus formidamus. Quare nos partium vestrarum, tam clericos quam laicos, quos videre potuimus, a Hierosolymitana profectione desistere, et ad patriam suam redire praecipimus. Latores quoque praesentium Munionem, et Didacum, et Nunonem cum sequacibus suis a nobis coactos redire sciatis. Unde etiam vestrae dilectioni praecipimus ne quis eos pro reditu hoc infamare, aut calumniis aliquibus praesumat impetere. Vobis ergo omnibus iterata praeceptione praecipimus ut in vestris partibus persistentes Moabitas et Mauros totis viribus impugnetis: ibi largiente Deo vestras poenitentias peragatis: ibi sanctorum apostolorum Petri et Pauli et apostolicae eorum Ecclesiae remissionem et gratiam percipiatis.

Datum Laterani VIII Kal. Aprilis.

XLV. Privilegium pro monasterio Casinensi (Anno 1101. Mart. 31.)[MANSI, Concil. XX, 1133.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, vene rabili fratri et compresbytero ODERISIO, Casinensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire. Eapropter coenobii vestri causam de Cinglensi cella nequaquam statu illo dimovendam duximus, qui a domino praedecessore nostro sanctae memoriae Urbano scripti assertione institutus agnoscitur. In Melphitana siquidem synodo, quam, largiente Domino, nostrae ordinationis anno secundo solemniter celebravimus, abbatissa, quae Cinglensem cellam ante tenuerat, vehementius reclamavit se perperam tractatam, se passam injuriam asseverans. Cumque consessum totum suis questibus implevisset, communis filius Joannes, Ecclesiae nostrae diaconus, absentiam tui gravatus tandem surrexit, et negotium id canonice definitum exposuit. Cujus mox relationi confrater noster Oddo episcopus Ostiensis testimonium contulit, dicens vere abbatissam de cella illa domini Urbani papae judicio revestitam, vere post menses tres ad Barense concilium invitatam, quo, cum non iverit, nuntium destinavit. Ille, negotii finem subterfugiens, abbatissam non plenius revestitam clamabat, quia quasdam cellae chartas defensionisve necessarias minime recepisset. Unde actum fuit ut per manum domni Roffridi Beneventani episcopi chartae ipsae non ante requisitae in conspectu concilii redderentur. Mox papa Beneventum regresso, iterum abbatissa per litteras ut, Sinuessam veniret, vocata est. Cum nec Sinuessam venisset, nec quid gravaminis pati se illa juste conquereretur, ad S. Germani oppidum, quod Casino monti adjacet, veniendi accepit inducias. Venit tandem, sed causam aggredi recusavit, conquerens adhuc quia non omnia Cinglensis cellae monumenta receperit. Fratres vero Casinenses sacramento probare praesto fuerunt se nec plures nec alias in eodem loco chartas quam reddiderant, invenisse. Illa quibusdam nostrum clam munimina chartarum ostendens, ad pontificis conspectum producere noluit. Tandem domini Urbani papae ad concordiam suadentis, nostrisque commonitionibus parvipensis, clam discedens judicio locum dedit. Sic dominus noster sanctae in Christo memoriae papa Urbanus, relectis diligentius Romanorum pontificum decretis, imperatorum praeceptis, loci fundatoris chirographis, cellam ipsam Casinensi coenobio reddidit in perpetuum possidendam. Illa quippe abbatissae procurata absentia juxta canonum sanctiones pro confessione habenda cunctis a fratribus qui tunc aderant episcopis seu cardinalibus censebatur. His verbis confratris nostri Ostiensis episcopi, Albertus quoque nunc Sipontinus episcopus, hujus autem actionis tempore transacto Romanae Ecclesiae cardinalis presbyter, quia et ipse interfuerat, testificationis suae suffragium copulavit. Romani etiam judices, Petrus et Raimbaldus, negotium illud se praesentibus pertractatum perhibuerunt, se etiam et Romanae legis libris sententiam proferentibus. His perauditis grave nobis videri diximus, ut quae ab antecessoribus nostris decisa fuerant, retractarentur. Caeterum abbatissa illa vehementius insistente fratribus nostris, episcoporum quibusdam praecepimus ut in partem euntes ex consilio responderent, utrum causa haec retractanda ulterius videretur. Regresso Brunone Signino episcopo proloquente dixerunt rationabile ac justum sibi domini papae judicium videri, ratumque id habendum tanquam canonico ordine pertractatum. Et nos ergo in eodem statu semper manere censuimus, et sicut tunc verbo, ita et nunc scripto sancimus Cinglensem cellam sub disciplina semper religionis monasticae disponendam ad jus semper et possessionem Casinensis mona terii pertinere. Si quis vero hujusce definitionis et confirmationis tenore agnito obviam ire et cellam illam a Casinensi coenobio separare praesumpserit, ipse quoque ab Ecclesiae corpore Ecclesiae judicio separetur.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.

Datum Laterani per manum Joannis, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, II Kal. Aprilis, indictione IX, anno Dominicae Incarnationis 1102, pontificatus autem domini Paschalis secundi anno II.

( Adest sigillum plumbeum pendens. )

XLVI. Ad Velletranos.--Abrogat quae a Guiberto contra fas instituta apud eos erant. Eorum limites definit. (Anno 1101, Apr. 6.)[MANSI, Concil. XX, 1048.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, Velletranae urbis civibus, apostolicae sedis fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Et prava corrigere, et recta firmare, commissi loci, et officii debito commonemur. Idcirco juxta petitionem vestram omnes pravas consuetudines vel exactiones quas haeresiarcha Guibertus Ravennat. quondam episcopus, mox apostolicae sedis invasor imposuit, de medio vestrae civitatis penitus abolere, praesentis paginae auctoritate decernimus. Illam vero benignitatem quam a praedecessore nostro sanctae memoriae Gregorio VII civitas vestra promeruit, nos quoque tam vobis quam posteris vestris in apostolicae sedis fidelitate permanentibus, firma manere sancimus: ut videlicet loci vestri potentiores, quibus et vos suum jus non negetis, imponere vobis graviora non audeant. Nec solum urbis vestrae habitatores, sed etiam antiqui fines, ab omni saecularis potestatis invasione serventur, et infestatione securi. Civitatis autem fines dicimus illos qui pertinentias suas longe lateque concludunt. ( Designat fines illos, et multa loca enumerat. ) Hos igitur fines cum detrimento vestro mutari omnino apostolica interdictione prohibemus, statuentes ut quod inter eos continetur, sicut jus est uniuscujusque, tam vos quam vestri haeredes, et quibus vos legaliter concesseritis, quiete possideatis in perpetuum. Quod si quaelibet parva vel magna persona contra hoc apostolicum decretum atque praeceptum temerario ausu venire tentaverit, admonita semel et iterum, usque tertio per convenientes inducias, si non resipuerit, et quod injuste egerit condigne non correxerit, sciat se centum libras denariorum Papiensium, medietatem camerae nostrae, medietatem in justitiam patientibus persoluturam.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et secretarii sacri palatii.

Ego Paschalis episcopus subscripsi.

Datum Laterani, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, octavo Id. April, ind. IX, Incarnationis Dominicae anno 1102 [1101], pontificatus autem domini Paschalis II anno II.

XLVII. Confirmatio dotationis monasterii S. Benedicti Alperspacensis. (Anno 1101, April. 12.)[PETRUS, Suevia ecclesiastica, Augustae 1699, fol.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CONONI, Alperspacensis monasterii abbati, ejusque successoribus regulariter promotis in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur affectum. Proinde religiosorum procerum Rotmanni de Husin, Adelberti de Zolro et Alwici comitis de Sulzo devotionem perpendentes, eorum desideriis assentimur, et beati Benedicti monasterium, quod in suo praedio fundaverunt, in loco scilicet haereditatis propriae, qui vocatur Alpirspach, auctore Deo, decreti praesentis auctoritate muniminis statuentes, ut locus ipse cum adjacente silva et terminis suis, alia quoque praedia et mancipia, quae ipsi communiter per manum liberi hominis Bernardi de Flurin beato Benedicto tradiderunt in villis, quae vocantur Dornheim, Homesingen, Hevingdorff, Garta, Hasela, Veringen, quaeque singulariter Adelbertus de Zolro suae conversionis tempore in aliis infra nominatis tradidit, id est in Unzin, Geroldisdorf et Sulzo, Bollo, Norwilo atque Bosingin, quaecunque etiam in futurum vel supradicti proceres, vel alii quilibet fideles in idem coenobium de suo jure obtulerint, firma semper et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablata retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventu, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Abbates sane cum fratribus advocatum sibi, quem utiliorem praeviderint instituant. Qui si postmodum monasterio inutilis, et fratribus gravis fuerit, remoto eo, alium praeficiant. Nec alius advocatiae bannum a catholico rege suscipiat, nisi ab abbate et fratribus electus exstiterit. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Ad indicium autem praeceptae a Romana Ecclesia libertatis aureum nummum, qui byzantius dicitur, quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quid igitur in futurum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam violaverit, aut sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate agnoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, vel apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.

Testes, qui adfuerunt, ubi praedium Vischenboch datum est, Fridericus et Arnoldus fratres de Wolva ipsius praedii traditores, comes Bartholdus de Nuinburch, Wernherus de Hophu, Dictersius de Nuinburch; Cuono de Horn, Rudolf de Wildorff, Sigeboto de Noviwiler, Egilolt de Berndec, Eigiswart de Lappil, Adelbertus de Westirhein, in loco Offenburg.

Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, pridie Idus Aprilis, indictione nona, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo primo, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae secundo.

XLVIII. Paschalis epistola ad Lambertum episcopum Atrebatensem. --Confirmat Atrebatensem episcopatum: inter quem et Cameracensem limites constituit. (Anno 1101, Apr. 15.)[MANSI, Concil. XX, 1014.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO, Atrebatensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Quae a Patribus constituta sunt, oportet profecto ut sub metu et irrefragabili auctoritate teneantur. Dignum enim est ut nulla desidia negligantur, nulla dissensione violentur, nulla concertatione turbentur. Unde et nos, quod a piae memoriae praedecessore nostro Urbano de restitutione Atrebatensis Ecclesiae constitutum est, justum omnino et sacris canonibus congruum perpendentes, nostri quoque decreti auctoritate sancimus: ut videlicet Ecclesia eadem, sicut antiquitus episcopali dignitate claruit, ita etiam in posterum cardinalem per Dei gratiam sortiatur antistitem. Divinae siquidem miserationis affectum, quem in ecclesiarum suarum et populorum restitutionibus operatur, debemus et nos competentibus subsequi ac implere suffragiis. Te igitur, dilectissime ac reverendissime frater, quem in Atrebatensi Ecclesia praedecessor noster, Domino restituente, constituit, nos quoque cum divini favoris praesidio in episcopalis dignitatis functione firmamus . Quidquid autem praedictae Ecclesiae B. Remigius contulit, quidquid antiquis temporibus, dum episcopali dignitate polleret, eam possidere constiterit; salvis legalibus institutis, et Romanae Ecclesiae privilegiis, tantum tibi ac successoribus tuis permanere censemus. In quibus nominatim archidiaconias duas, quarum una Atrebatensis, altera dicitur Obstrevandensis, praefatae Ecclesiae confirmamus: et illos omnino limites inter Atrebatensem et Cameracensem Ecclesias fore praecipimus, quos antiquitus fuisse, vel scriptorum monumentis, vel territoriorum diremptione, vel certis aliquibus indiciis potuerit comprobari: ut annuente Deo Ecclesiarum pax nulla occasione turbetur, et quae pro fidelium salute statuta sunt, perenni tempore inconvulsa stabilitate persistant. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Laterani, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVII Kal. Maii, indict. IX, Incarnat. Dominicae an. 1101, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae secundo.

XLIX. Ad Henricum regem Anglorum.--Contra investituras ecclesiasticas. (Anno 1101.)[MANSI, Concil. XX, 1058.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.

Legationis tuae verba, fili charissime, gratanter excepimus; sed vellemus obedientiam promittentis. In quibus nimirum sanctae Romanae Ecclesiae illa in tuo regno pollicebaris, quae tempore tui patris habuerat, eos requirens honores quos antecessorum nostrorum tempore pater tuus habuerat. Quae profecto omnia grata in superficie viderentur; interius requisita, et legati tui vocibus exposita, gravia et vehementissima paruerunt. Quaerebas enim ut tibi episcoporum abbatumque per investituram constituendorum jus et facultas a Romana indulgeretur Ecclesia: et quod per se solum fieri omnipotens Dominus perhibet, hoc regiae potestatis fieret. Ait enim Dominus: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Cum autem Ecclesiae ostium reges esse arrogant, fit profecto ut qui per eos Ecclesiam ingrediuntur, non pastores, sed fures et latrones habeantur, eodem Domino dicente: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, fur est et latro (ibid.). Et quidem si a nobis magnum aliquid tua dilectio postularet, quod cum Deo, cum justitia, cum nostri ordinis salute concedi posset, graviter [gratanter] utique concederemus. Hoc vero tam grave, tam indignum est, ut nulla ratione catholica id admittat Ecclesia. Facilius ad extrema quaelibet B. Ambrosius cogi potuit quam imperatori Ecclesiae permittere potestatem. Respondit enim (l. II, epist. 14, ad Marcellinam): « Noli gravare te, imperator, ut putes te in ea quae divina sunt imperiale aliquod jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Dei subditus. Scriptum est: Quae Dei, Deo; quae Caesaris, Caesari (Matth. XXII). Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesiae. Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum. Quid tibi cum adultera? Adultera est enim quae non est legitimo Christi conjugio copulata. » Audis, o rex, adulteram Ecclesiam nuncupari, quae non legitime nupserit. Ecclesiae siquidem sponsus unusquisque aestimatur episcopus, juxta Scripturam illam qua ex fratris uxore frater non sui nominis filios suscitare praecipitur, et sponsae contemptor a futuro sponso discalciari mandatur. Vides igitur, o rex, quam ignominiosum, quam periculosum sit, per filios suos matrem adulterio pollui? Si ergo Ecclesiae filius es, quod utique omnis catholicus Christianus est, permitte matri tuae legitimum sortiri conjugium, ut non per hominem, sed per Deum et hominem Christum, legitimo sponso, copuletur Ecclesia. Per Deum enim episcopos eligi, cum canonice eliguntur, testatur apostolus Paulus, dicens: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Hebr. V). Et B. Ambrosius: « Merito, inquit, creditur, quod divino esset electus judicio, quem omnes postulavissent. » Et post pauca: « Ubi universorum postulatio congruit, dubitare nos non oportet ibi Dominum Jesum et voluntatis auctorem, et petitionis arbitrum fore, et ordinationis praesulem, et largitorem gratiae. » Praeterea propheta David ad Ecclesiam loquens, ait: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV). Ecclesia filios genuit, Ecclesia principes statuit. Possemus alia de Scripturis sacris testimonia et exempla proponere, quibus constaret Ecclesiae sponsos ac pastores episcopos, non saecularium potestatum nutu, sed Christi dispositione et Ecclesiae judicio praeponendos. Unde etiam imperator Justinianus sanxit in legibus sic: « Debet enim prius disceptari de vita episcopi utrum bona sit, an reprehensibilis, et utrum bonis testimoniis muniatur, an non. » Et infra « Fiat, inquit, facultas unicuique, si velit, contradicere: et si quidem ante consecrationem fuerit contradictio facta, non prius consecretur episcopus nisi disceptatio de contradictione sit facta, et undique appareat innoxius is qui ad episcopatum vocatur. » Ecce quod populi totius esse pronuntiat imperator, hoc sui solius esse regia potestas incessit. Ipsius etiam imperatoris lege cautum est ut nec profectio, nec ingressus ad imperatorem sine metropolitani litteris pateret episcopo. Quem ergo in curia tua sine metropolitani litteris admittere non debes, eum vis, o rex, in Ecclesia principem constituere? Monstruosum profecto est ut patrem filius generare, homo Deum creare debeat. Sacerdotes namque in Scripturis sanctis deos vocari, tanquam Dei vicarios, manifestum est. Unde sanctae memoriae Constantinus imperator, de episcoporum causis disceptare ausus non fuisse describitur. Propter hoc sancta Romana Ecclesia et apostolica, per praedecessores nostros regiae usurpationi et investiturae abominabili vivaciter obviare curavit: et gravissimis persecutionibus per tyrannos affecta, usque ad nostra tempora non destitit. Confidimus autem in Domino, quoniam nec in nobis confidentiae suae virtutem Ecclesiae princeps Petrus et episcoporum primus amittet. Porro saecularium potestatum et regum in Ecclesia quod sit officium, exponit apostolus Paulus, dicens: Dei enim minister est tibi in bonum. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in ira ei qui male agit (Rom. XVIII). Et Petrus apostolus in eadem verba consentiens: Sive regi, ait, quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum (I Petr. II). Inter ista, rex, nullius tibi persuasio profana subripiat, quasi aut potestati tuae aliquid diminuere, aut nos in episcoporum promotione aliquid nobis velimus amplius vindicare. Imo si ab hoc propter Deum desistas, quod contra Deum esse manifestum est, quod cum Deo, nec tu exercere, nec nos concedere, aut cum nostra seu tua salute possumus: quidquid deinceps postulaveris quod cum Deo possumus, libentius indulgebimus, et honori tuo et sublimationi propensius insistemus. Nec existimes quod potestatis tuae columen infirmetur si ab hac profana usurpatione desistas; imo, tunc validius, tunc robustius, tunc honorabilius regnabis, cum in regno tuo divina regnabit auctoritas. Tunc amicitiam et familiaritatem nostram firmius obtinebis, et regni tutores beatos apostolos habere gaudebis. Nec tibi nunc in petitionibus tuis abesse poterimus, cui petitionum nostrarum fautorem Dominum adesse senserimus. Ipse omnipotens Deus, in cujus manu corda sunt regum, adsit hortatui nostro, adsit auditui tuo, ut dum juxta praecepta ejus tuas disposueris actiones, ipse regnum tuum pacis et honoris sui stabilitate ac sublimatione disponat. Amen.

L. Privilegium pro ecclesia Calmosiacensi. (Anno 1101, Mai. 5.)[Dom CALMET, Hist. de Lorraine, II, Preuves, p. 109.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SEHERO abbati, et ejus fratribus, in Calmosiacensi Ecclesia canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione permansuris, in perpetuum

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde nos vestris omnium, filii, precibus annuentes, tam vos quam omnia vestra sedis apostolicae confovenda suscipimus, statuentes ut tam vos quam successores vestri sub canonicae disciplinae jugo perpetuis temporibus militetis: praesenti etiam decreto sancimus ut vestra Calmosiacensis Ecclesia ab omni viventium jugo libera perseveret, nullusque in ea, vel ejus facultatibus, praeter Romanae sedis antistitem dominetur, salvo canonico jure Tullensis episcopi. Ad haec addimus ut quaecunque bona, quaecunque praedia, fideles viri de suo jure loco hactenus contulerunt, quaecunque in posterum, largiente Domino, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice potestis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptione, astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem providerit eligendum, nullusque ibi ecclesiasticorum se ingerat, nisi quos spirituales viros congregatio vestra ad abbatis electionem invitaverit. Electus autem ipse juxta loci vestri vel provinciae morem a Tullensi episcopo confirmetur, ordinationes etiam clericorum, consecrationes altarium sive basilicarum ab eodem accipietis episcopo, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si eam gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo benedictionem seu fratrum consecrationem suscipere, qui apostolicae sedis suffultus auctoritate, quae postulatur indulgeat; ad altarium etiam consecrationes invitatus accedat. Praeterea, prohibemus et interdicimus ut circa coenobii vestri ambitum occasione qualibet assultum facere nemo praesumat; si vero, quod absit! forte contigerit in atrio vestro, vel in effusione sanguinis, vel in verberum inflictione, sive in aliquo ejusmodi violentiam irrogari, nequaquam propter haec ecclesia vestra a divinis prohibeatur officiis. Ad indicium perceptae a Romana Ecclesia libertatis, stolam sacerdotalem per singula biennia Lateranensi palatio persolvatis. Si quae sive ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si satisfactione congrua non emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque divino se judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Datum Romae in porticu beati Petri, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi, tertio Nonas Maii, indictione nona, Incarnationis Domini anno millesimo centesimo secundo [primo], pontificatus autem domini Paschalis papae secundi anno secundo.

Ego Paschalis Ecclesiae catholicae episcopus.

LI. Privilegium pro ecclesia S. Vincentii Bergomatis. (Anno 1101, Mai. 15.) [Vide LUPI, Codex diplomaticus Bergomatis. Bergomi, 1784, fol. 1-2, t. II, p. 829.]

LII. Ad Guillelmum Melphiensem episcopum.--Abrogat Lavellanum episcopatum; Melphiensis possessionis et jura confirmat. (Anno 1101, Sept. 29.)[MANSI, Concil. XX, 1049.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO Melphiensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Per apostoli Petri discipulum et successorem Anacletum, apostoli Petri praeceptum accepimus, ne in villis, aut municipiis, vel in modicis civitatibus ordinentur episcopi. Magnum enim est Ecclesiae detrimentum cum episcoporum nomen ac dignitas frequentia inopiaque vilescit. Hujus nos providentiae justitia commoniti, praesentis decreti auctoritate, juxta sanctorum Patrum statuta sancimus ne in Lavellano oppido, quod Melphiae oppidum est, ullo deinceps tempore episcopalis cathedra statuatur: ipsum vero oppidum cum pertinentiis et finibus suis, tibi, venerabilis frater Guillelme Melphiensis episcope, tuisque legitimis successoribus perpetuo regendum, et episcopali jure tenendum disponendumque firmamus. Praeterea villam Salsugae, Gaudianum, possessiones S. Joannis de Iliceto, ita semper in propria Melphiensis Ecclesiae possessione permanere censemus, sicut a filio nostro duce Rogerio suis temporibus traditae et chirographo confirmatae sunt. Hoc ipsum de Judaeorum censu, balnearum redditu, villanorum vectigalibus, molendinis, vineis, agris, caeterisve rebus quas intra vel extra civitatem Melphiae idem dux Ecclesiae vestrae contulit, praesentis privilegii pagina constituimus. Ad hoc quidquid vel proprietario, vel baronali jure Ecclesia vestra in praesentiarum obtinet, sive in futurum largiente Domino juste poterit atque canonice adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Porro in legationem . . . . . ut quicunque deinceps episcopali Melphiensi in Ecclesia, Deo auctore, successerint, ab apostolicae sedis nostrae pontificibus consecrationis gratiam sortiantur. Si qua igitur in crastinum, ecclesiastica saecularisve persona, etc., ut in aliis nonnullis epistolis.

Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.

Datum Beneventi, per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi, III Kal. Octobr., ind. X, Incarnat. Dominicae anno 1102 [1101], pontificatus autem domni Paschalis II papae tertio.

LIII. Ad Constantinum Ravellensis Ecclesiae episcopum.--Privilegia et possessiones Ecclesiae Ravellensis confirmat. (Anno 1101, Sept. 29.)[MANSI, Concil. XX, 1050.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili CONSTANTINO Ravellensis Ecclesiae episcopo, et successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Tuis ergo postulationibus, frater in Christo venerabilis Constantine episcope, clementer annuimus, quia devotionis tuae sinceritatem erga communem matrem Romanam Ecclesiam affectio diutina declaravit. Cujus nimirum merito voluntatis auctore Domino accommodavimus affectum, ut Ecclesiae tibi commissae status inconcussa semper stabilitate persistat. Per praesentis itaque decreti paginam decernimus ut Ravellensis Ecclesia, cui per Dei gratiam, et praedecessoris nostri ministerium, et manus impositionem praesides, familiari benignitate semper sub apostolicae sedis tuitione servetur: et quicunque deinceps episcoporum Ravellensi Ecclesiae Deo disponente successerint, ab ejusdem apostolicae sedis pontifice consecrationis gratiam sortiantur, sicut a sanctae memoriae praedecessoribus nostris Victore III et Urbano II statutum esse cognoscitur. Omnem quoque Ravellensis parochiae ambitum, sicut a praedecessore tuo reverendae in Christo memoriae Ursone possessa est, tibi tuisque in perpetuum successoribus confirmamus. Ad haec quidquid vel proprietario jure, vel parochiali, jam praefata Ecclesia in praesentiarum obtinet, sive in futurum largiente Domino juste poterit atque canonice adipisci, libera tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur, tam vestris quam clericorum et pauperum usibus profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, etc. ut in aliis nonnullis epistolis.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.

Datum Beneventi per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, III Kal. Octobr., indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1102 [1101], pontificatus autem domni Paschalis papae secundi III.

LIII bis. Ad Madelmum abbatem Sanctae Sophiae.--Privilegium coenobii Sanctae Sophiae. (Anno 1101, Oct. 27.)[MANSI, Concil. XX, 1024.] In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi Domini aeterni, PASCHALIS papa, episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio MADELMO abbati monasterii venerabilis Sanctae Sophiae intra Beneventum siti, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Unde nos tuis, fili humanissime Madelme, piis postulationibus annuentes, Sanctae Sophiae coenobium, cui Domino auctore praesidere cognosceris, sub tutelam et jurisdictionem sedis apostolicae, sicut hactenus mansit, perpetuo permanere praesentis paginae auctoritate sancimus, ut soli Romanae Ecclesiae subditum, ab omnium Ecclesiarum necnon et personarum jugo liberum habeatur. Cuncta etiam quae praedecessoribus tuis, vel tibi, ad ejusdem monasterii immunitatem vel possessionem, nostrorum praedecessorum sunt privilegiis attributa, nos quoque tibi juxta ac successoribus tuis regulariter promovendis praesenti privilegio contribuimus. Cellas propterea, vel ecclesias, vel villas, quae praedecessorum tuorum, vel tua industria praedicto videntur coenobio juste ac rationabiliter acquisitae, possidendas in perpetuum confirmamus, id est ecclesiam Sancti Benedicti, etc.

( Hic enumerantur possessiones illius monasterii. ) una cum omnibus suis pertinentiis, cum mobilibus atque immobilibus. Praesentis atque nostri privilegii pagina apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque idem coenobium juste possidet, quaeque in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare atque destruere, aut etiam ei ullas possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, aut quocunque modo molestare: verum omnia integre perseverent, atque conserventur, eorum pro quorum substantia aut sustentatione aut gubernatione concessa sunt, usibus commodis profutura. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia, praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, elegerint. Electus a Romano pontifice consecretur. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum qui ad sacros sunt ordines promovendi, ab episcopis in quorum dioecesibus estis, accipietis; si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerint, et si gratis ea et sine pravitate impenderint. Si quid vero horum obstiterit, liceat vobis a quocunque volueritis catholico episcopo, quae supra nominata sunt sacramenta percipere. Si qua vero ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, temere contra eam venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud aeternum judicem praemia aeternae pacis ac mercedis inveniant: Amen. Bene valeas.

Ego Paschalis sanctae catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.

Datum Capuae per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, VI Kal. Novemb., indict. XI. Incarn. Domini anno 1111, pontificatus autem domni Paschalis II papae tertio.

LIV. Privilegium pro monasterio Casinensi. (Anno 1101, nov. 17.)[GATTULA, Hist. Casin., I, 411.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ODERISIO Casinensi abbati, et sanctae Romanae Ecclesiae presbytero cardinali, salutem.

Cum pro beati Patris nostri Benedicti reverentia, tum pro multis tam vestris, quam praedecessorum vestrorum meritis, vestro nos loco plurimum debere cognoscimus. Idcirco justum ducimus ut ad vestri monasterii augmentum charitate sollicita intendamus. In urbe igitur Beneventana, quam nostri Romani juris esse perspicuum est, monasterio vestro in perpetuum possidendam ecclesiam S. Nicolai concedimus, quae sita est in urbis angulo juxta turrem paganam, et concessionem ipsam praesentis decreti pagina confirmamus. Quam nimirum ecclesiam, et illibatam, et integram vobis vestrisque successoribus perpetuo permanere sancimus, una cum omnibus, quae in praesentiarum ad ipsam pertinent. Quae videlicet ex majori parte rerum ad nostram curiam pertinentium acquisita, seu comparata creduntur, id est molendina duo sub uno tegmine, aliud quod centimolum nuncupatur; hortos cum diversis arboribus; curtem in Roseto, cum una petia de terra; curtem in rivo Tasi; curtem de homodei; curtem Martini Alberici cum Silvola; curtes Rocconis duas; curtem diaconi Musi; curtem in Monte Rostari; curtem in Sajano; curtem Valentini; terras in loco, qui dicitur Mediana per fines et terminos suos; ecclesiam S. Nicolai in Urbiliano prope Petram pelicinam cum pertinentiis suis; coram quae est ante portam ecclesiae per terminos suos, casam quae est ad laevam ecclesiae per terminos suos juxta murum civitatis; super quae etiam nos eidem ecclesiae possessionibus adjicimus ecclesiam S. Nicolai, quae vocatur de Rodenandi cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Mariae quae vocatur Rotunda cum pertinentiis suis; balneum novum juxta ecclesiam S. Politti. Quidquid praeterea cella ipsa B. Nicolai, pontificum concessione, principum liberalitate, vel quorumque fidelium oblatione in futurum potuerit adipisci sub vestra vestrorumque successorum dispositione ac potestate in perpetuum conservetur. Nulli autem personae unquam liceat suprafatam cellam a vestri monasterii unitate dividere, et in aliam, quam a nobis statutum est possessionem, occasione qualibet transmutare. Si quis vero aliter praesumpserit, apostolicae sedis animadversione multetur et usque ad satisfactionem congruam excommunicationi subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.

Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XV Kalendas Decembris, indictione decima, anno Dominicae Incarnationis 1102 [1101], pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno III.

LV. Ad Lanuinum Turris priorem scribit ex Richardo episcopo Albanensi se cognovisse « pacem et concordiam eremi reformatam et eum in locum Brunonis successisse. » Hortatur ut Brunonis virtutes aemuletur. (Anno 1101, Nov. 26.)[MABILL., Annal. Bened. V, 445.] Revertente si quidem fratre R. [Richardo] Albano episcopo, pacem et concordiam eremi reformatam, et in locum sanctae memoriae magni Brunonis te successisse cognovimus. Sit ergo in te ejusdem viri spiritus, idem sit et eremiticae disciplinae vigor, eadem morum et gravitatis constantia, quia nos, opitulante Domino, quidquid auctoritatis et potestatis ipsius magistri probabilis sapientia et religio ab apostolica sede promeruit personaliter, hoc tibi, te eodem spiritu comitante, concedimus. Volumus autem ut in proxima quadragesima nos visitare debeas, quatenus cordis secreta os ad os plenius loquamur, etc.

Datum Romae VI Kal. Decembris.

LVI. Ecclesiae S. Jacobi Compostellanae privilegia ac possessiones confirmat. (Anno 1101, Dec. 31.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 32.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano episcopo secundo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Justitiae ac rationis ordo suadet ut qui sua a successoribus desiderat mandata probari, praedecessoris sui procul dubio voluntatem et statuta custodiat. Proinde nos, praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani II statuta custodientes, pro B. Jacobi reverentia legitimum sempiternum auctoritate sancimus, ut sicut episcopatus cathedram praedecessor tuus bonae memoriae Dalmatius episcopus in Compostellana urbe per apostolicae concessionem sedis obtinuit, in qua B. Jacobi corpus requiescere creditur, ita perenni deinceps tempore, tam tu quam successores tui habere opitulante Domino debeatis. Universa igitur ad Iriae civitatis dioecesim jure veteri pertinentia tibi tuisque legitimis successoribus Compostellae permanentibus integra semper et illibata permanere decernimus. Ad haec pro singulari B. Jacobi devotione concedimus ut tam tu quam tui deinceps successores, nulli praeter Romanum metropolitanum subjecti sint, et omnes qui tibi in eadem sede successerint per manum Romani pontificis tanquam speciales Romanae sedis suffraganei consecrentur. Praeterea mansuro in perpetuum decreto sanximus ut quidquid hactenus juste B. Jacobi ecclesiae a regibus, seu quibuscunque fidelibus oblatum est; quidquid catalogis legitimis continetur, quidquid parochiarum Iriensis cathedra juste habuisse cognoscitur, tibi tuisque legitimis successoribus Compostellae permanentibus firmum semper integrumque servetur. Illud omnimodis interdicimus ut nulli unquam personae facultas sit B. Jacobi ecclesiae censum illum qualibet occasione subtrahere, quem Hispanorum reges quidam nobilis memoriae, Al. praesentis praedecessores, pro salute totius provinciae statuerunt, a flumine videlicet Pisorgo usque ad littus Oceani annuatim ex singulis boum paribus persolvendum, sicut in scriptis ejusdem ecclesiae continetur. Vestram de caetero condecet sanctitatem sanctae Romanae Ecclesiae decreta in omnibus observare, et ita virtutum luce interius exteriusque fulgere, ut videant omnes vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est.

Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, marchio, comes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem haec observantibus et saepefatam B. Jacobi ecclesiam venerantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Scriptum per manum Petri notarii regionarii a scriniis sacri palatii.

Ego Paschalis sanctae catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Laterani per manum Joannis S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis II Kal. Januar., indictione X, anno Incarnationis Dominicae 1102 [1101], pontificatus autem domini Paschalis papae III.

LVII. Ad Didacum Compostellanum episcopum.--De reformandis moribus istius Ecclesiae deformibus, qui per bella in eam irrepserant. (Anno 1101.)[MANSI, Concil. XX, 1001.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili DIDACO Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Ecclesia quam regendam, disponente Domino, suscepisti, jam diu, etiam cum pastorem habere videretur, pastoris solatiis caret. Idcirco strenuitati tuae vigilantius insistendum est, ut in ea rite omnia juxta normam sedis apostolicae disponantur. Cardinales in Ecclesia tua presbyteros seu diaconos tales constitue, qui digne valeant commissa sibi ecclesiastici regiminis onera sustinere. Porro quae presbyterorum intersunt, presbyteris; quae diaconorum, diaconibus committantur, ut in aliena dispendia nullus obrepat. Si qui sane ante Romanae legis susceptionem secundum communem patriae consuetudinem conjugia contraxerunt, natos ex eis filios neque a saeculari neque a dignitate ecclesiastica repellimus. Illud omnino incongruum est, quod per regionem vestram monachos cum sanctimonialibus habitare audimus, ad quod resecandum experientia tua immineat; ut et qui inpraesentiarum simul sunt, divisis longe habitaculis separentur, prout arbitrio et religiosorum virorum consilio melius visum fuerit, neque in posterum consuetudo hujusmodi praesumatur.

Datum Laterani, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tertio [primo], nostri pontificatus quarto [secundo].

LVIII. Ad Bernardum Toletanum, Giraiaum Bracarensem, etc.--Illos jubet ad synodum venire Romae habendam. (Anno 1101.)[FLOREZ, España Sagrada, XX, 89.) P. episcopus, servus servorum Dei, venerabilis fratribus et coepiscopis B. Toletano, G. Bracarensi et eorum suffraganeis, et D. Compostellano salutem et apostolicam benedictionem.

Quantum veritatis hostibus terrorem, quantam Ecclesiae fortitudinem synodalis concilii procinctus comparet, dilectio vestra cognoscet: quapropter et nobis et vobis vivaciter providendum est ut auctore Deo in plenariam debeamus synodum convenire, quam, eodem Deo nostro praestante, sanctorum apostolorum juvantibus meritis, in exordio proximae Quadragesimae celebrare decrevimus. Hortamur ergo strenuitatem vestram ut, omni occasione seposita, convocatis dioeceseos vestrarum abbatibus, in praedicto tempore ad Urbem convenire curetis. Sancti Facundi abbatem non dissimiliter invitamus.

LIX. Ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum.--Det operam Anglicanae Ecclesiae restaurandae; et Anglorum regem cum Northmanniae comite conciliet. (Anno 1101.)[MANSI, Concil. XX, 1019.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri et coepiscopo ANSELMO Cantuariensium archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut injuriis tuis et exsiliis compassi sumus, sic reductioni tuae et honori tuo, largiente Domino, congaudemus. Et tu, frater in Christo reverendissime, quia injurias et procellas Romanae Ecclesiae, sicut in praesentia visas, plenius nostri, pro eis in portu positus laborare non desinas efficacius. Primo, ut Ecclesiarum in regno Anglico statum secundum Romanae Ecclesiae sanctiones corrigi ac disponi facias: dehinc, de regis erga nos dilectione ac fidelitate debita, censuque B. Petri restituendo, efficacius studeas. Scis enim quantis inopiae circumvallemur angustiis. Nempe cum pro Ecclesiis omnibus Romana laboret Ecclesia, quisquis ei sua aufert, non ipsi soli, sed Ecclesiis omnibus sacrilegii reus esse dignoscitur. Significamus praeterea dilectioni tuae, Northmannorum comitem (Robertum) questum apud nos esse adversus Anglorum regem de fracto sacramento, quod ei pro eodem regno acquirendo fecerat, regnum invaserit. Et nosti quia eidem comiti debemus auxilium pro laboribus quos in Asianae Ecclesiae liberatione laboravit. Idcirco volumus ut, si necdum inter eos pax composita est, te satagente, nostris nuntiis intervenientibus, componatur. Pro his enim omnibus notum tibi, et a te quondam educatum tunc filium, nunc fratrem et coepiscopum, Joannem mittimus, et Tiberium familiarem nostrum: quos petimus in omnibus quae apud vos agenda sunt, tuo consilio instrui, tuo auxilio adjuvari: per quos sacrosancta Romana Ecclesia tuae religionis et sapientiae efficacius experiatur industriam.

LX. P[etro] episcopo Pictaviensi praecipit ut monasterio Cluniacensi satisfaciat de abbate S. Cypriani consecrato; eidemque monasterio satisfieri ab abbate Malleacensi jubet. (Anno 1101.)[MABILL., Annal. Bened. V, 460.] P. episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri P. [Petro] Pictaviensium episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum Romanae Ecclesiae membra sitis, miramur quod vestro capiti scienter contraitis. Neque enim ignoratis Sancti Cypriani monasterium per sedis apostolicae dispositionem Cluniacensi monasterio esse commissum. Tu vero, ut audivimus, abbatem illic repente electum adversus Romanae Ecclesiae privilegia consecrasti. Unde praecipimus ut idem frater abbas officio careat, donec Cluniacensi abbati satisfaciat, et Ecclesia ipsa juxta Romanas constitutiones in abbatis Cluniacensis ordinatione persistat. De Malleacensi quoque abbate praecipimus ut juxta domini Urbani praeceptum abbati Cluniacensi satisfaciat. Alioquin vide ne tu pro eis sedis apostolicae indignationem experiaris, et ipsi condignam sententiam non effugiant.

LXI. Ad episcopos Scotiae, suffraganeos Eborum Ecclesiae, pro archiepiscopo Eborum. (Anno 1101.)[ Monasticon Anglic., III, 146.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Eborum metropolis suffraganeis per Scotiam, salutem et apostolicam benedictionem.

Noscat dilectio vestra venerabilem fratrem nostrum Gerardum Herefordensem quondam episcopum in Eborum metropolitanum per omnipotentis Dei gratiam nos promovisse; cui ex apostolicae sedis liberalitate pallium privilegiumque concessimus, unde mandamus, praecipientes, ut ei deinceps, tanquam vestro archiepiscopo, debitam obedientiam exhibeatis

LXII. Gerardo archiepiscopo Eboracensi pallium tribuit. (Anno 1101.--Fragm.)[STUBBS, Acta pontif. Eborac. ap. Twysden Hist. Angl. Script., I, 1710.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GIRARDO Eboracensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Inter caetera regna terrarum ad apostolicae sedis subjectionem, etc.

LXIII: Privilegium pro monasterio Jesu Nazareni. (Anno 1102, Jan. 11.--Fragm.)[AYNSA, Fundacion, excellencias, grandezus y cosas memorables de Huesca. Huesca 1619, fol. p. 455.] . . . . . Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus huic concordiae concessi et subscripsi. Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, X Kalendis Aprilis, indictione XII, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo quinto [secundo], pontificatus quoque domni Paschalis II papae anno V[III].

LXIV. Privilegium pro monasterio S. Ambrosii Mediolanensis. (Anno 1102, Febr. 14.)[PURICELLI, Ambros. Mediol. basil. Monum., p. 509]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio JOANNI venerabili abbati, in Christo salutem suisque successoribus.

Quamvis ex universalitate sedis, cui deservimus indigni, curam ecclesiarum omnium adhibita dilectione concipimus, et disponendo gerimus; ampliori tamen vigilantia super his sollicitamur, et amore tenemur, quas fidelium devotio tutelae hujus sanctae universalis sedis salubri institutione commisisse dignoscitur; et si quid, in quo ex nostra constitutione vel consensu sublimati desiderent, cum summa benevolentia concedendum nobis videtur ut impetrent. Unde, te postulante a nobis ut monasterium Sancti Ambrosii, ubi sanctum ejus requiescit corpus simul cum sanctis martyribus Gervasio atque Protasio, cui divina dispositio te praeesse voluit, apostolicae auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure inviolabiliter permanendae confirmaremus; tuis inclinati precibus, per hujus nostrae sanctionis privilegium, antecessorum nostrorum auctoritatem sequentes, decernimus, et propter amorem sancti Ambrosii et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, quorum honori dicatus est locus, concedimus tibi tuisque successoribus, quidquid de usu dalmaticae, sandalium, necnon chirothecarum, et licentiam ferendi tintinnabulum capellae, ex apostolica auctoritate antecessorum nostrorum habere meruisti; et concedimus tibi dominium totius ecclesiae post archiepiscopum, et similiter concedimus dominium hospitalis cum ecclesia inibi fundata in honore sancti Michaelis, et ecclesiam sancti Augustini cum parochia sibi pertinente; et ecclesiam Sancti Satyri cum parochia sibi pertinente; et ecclesiam Sancti Petri, ubi dicitur a Sala, cum parochia sua, cum decimis et primitiis; confirmantes monasterium infra urbem ipsam Mediolanum constitutum, quod nominatur Auronae, cum omni honore; et curtem de Pasiliano cum omnibus ad se pertinentibus, cum ecclesiis inibi aedificatis, et curtem de Feliciano, et curtem de Monte, cum ecclesiis inibi aedificatis; et Capiate cum ecclesiis, cum decimis et primitiis; et Civennam; et in Clavero; et in Badello; et in Colonia; et in Baraza ecclesiam unam quae vocatur Sanctus Damianus, cum decimis et primitiis; et Antizagum cum ecclesiis inibi fundatis; et Casterno cum duabus ecclesiis; et Balaradeglo; et Vite Alba; et Sanctus Syrus a Bevra; et in episcopatu Laudensi ecclesiam unam Sancti Salvatoris, et aliam ecclesiam juxta Codonium, fundatam in honore sancti Ambrosii; et in episcopatu Papiensi villam unam quae nominatur villa regia; et monasterium unum, quod nominatur Sanctus Quintinus, ut sit in potestate et regimine ipsius abbatis Sancti Ambrosii; et ecclesiam Sancti Sepulcri cum decimis et primitiis; et Dubini cum ecclesia una; et in episcopatu Placentiae villam unam, quae vocatur Ceresola et insuper cuncta loca, urbana vel rustica, culta vel inculta, cum decimis et primitiis, colonis, servis et ancillis, et aldionibus, quae ab aliquibus fidelissimis Christianis eidem monasterio concessa sunt, vel quae etiam per alia justa munimina ad eumdem religionis locum pertinere videntur, cum omni securitate et quiete debeas possidere, tuique successores in perpetuum, ita ut nullus unquam successorum nostrorum pontificum, nullus et imperator, rex, dux, vel aliqua persona, ipsum monasterium de praefatis omnibus rebus, quae inibi pertinere videntur, praesumat devestire, molestare, inquietare; necnon sub divini judicii promulgatione, confirmatione et anathematis interdictione decernimus. Quod ut nunc, seu in futuris temporibus, firmum et inviolabile maneat, nostro privilegio confirmamus, ad honorem Dei et sancti Ambrosii confessoris, et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, quorum corpora in vestro monasterio posita sunt. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae auctoritatis et confirmationis seriem agere tentaverit; sciat se esse excommunicatum, et a beato Petro apostolorum principe, et nostra apostolica auctoritate. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequi mereatur.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.

Ego Coyro, Praenestinus episcopus subscripsi.

Ego Richardus, Albanensis episcopus, subscripsi.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, sexto decimo Kalendas Martii, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno millesimo tertio [secundo], pontificatus autem domini Paschalis secundi papae tertio.

LXV * Monasterii S. Petri Coeli Aurei Papiensis privilegia confirmat. (Anno 1102, Febr. 14.) [Hujus privilegii mentio tantum exstat apud ROBOLINI, Notizie, III, 223. Signa chronologica sunt vitiosa.]

LXVI. * Monasterii Montis Majoris privilegia, apud Arelatem petente Guillelmo abbate confirmat. In illo diplomate recensentur ea quae concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium collata fuerant, in his castrum Biduini cum suis appendicibus, quod jurisdictionis S. Romanae Ecclesiae esse dicitur, « ea lege ut ex hac possessione librae thuris per quinquennium tres, et ex ipso monasterii capite per singulos annos Merguliensis monetae solidi quatuor Lateranensi Ecclesiae persolverentur. » Ad haec monasterium S. Martini de Alamonte, et in comitatu Regensi castrum Crisellum et monasterium Stabloni eidem abbatiae confirmatur. « Scriptum per manum Petri notarii regionarii sacri palatii; » et post papae subscriptionem: « Datum per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, V Kal. Martii, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1102, pontificatus autem domini Paschalis papae III. » [MABILL. Annal. Bened. V, 454. Fragm.]

LXVII. Ecclesiae Faesulanae bona, rogante Joanne episcopo, confirmat. (Anno 1102, Mart. 11.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 237.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri JOANNI Fesulano episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes, atque praecones in Ecclesia apostolorum principum Petri et Pauli specula positi Domino disponente conspicimur. Tuis igitur, frater in Christo charissime Joannes, justis petitionibus annuentes, sanctam Fesulanam Ecclesiam, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus. Tibi enim tuisque legitimis successoribus confirmamus episcopali ac dominicali jure possidendam arcem et civitatem Fesulanam, cum ecclesiis, et curtis, et terris adjacentibus. Similiter castrum montis Lauri, et mons Regis, Bojanam, et curtem Sala, et Festilianum, et Pratum regis, ecclesia S. Mariae in Urbana cum curte, et Libiano, et Biviliano, et castrum quod aedificatum est in supradicto episcopio juxta fluvium Faltonae cum curte Riviferioli, et Pulcanti, castrum Cisilo, et curtem in monte Acuto, et in Ampiniana Montana Sancti Gaudentii cum Alpibus et pertinentiis eorum, sicut ex regis concessione ecclesiae tuae collata sunt, castrum Agne, curtem Turrichae, et Castillione, et partem montis Bontilli, et partem castri Rufiani, monasterium Sancti Salvatoris situm in episcopatu Pistoriensi cum ecclesiis et curtibus sibi pertinentibus, monasterium Sancti Bartholomaei, monasterium Sancti Martini, monasterium Sancti Gaudentii, cum pertinentiis eorum, et patrimonium filiorum Bennonis, et castrum quod vocatur Flumen, et quod jure supradictae ecclesiae in territorio Mucelli detinent filii Ugonis, filii Rumberti et Azzo filius Albizi, et filii Azonis de Castanicula, et Longobardi de Molezzano, et filii Ugonis de Casola, et Longobardi de Ferliano, et Longobardi de Sancto Joanne majore, vel quidquid in praedicto territorio juris vestrae ecclesiae aliquis hominum detinere videtur, et quidquid Ugo filius Raynerii dedit praefatae ecclesiae in Ampiniana, et in monte Acuto, et in Reu Mangana, Politiano, et medietatem ecclesiae, et curtis in loco Quaraclae, et curtem Marinae. Praeterea plebem S. Crisci sitam Albino, plebem S. Gervasii, cum curte sitam Alpi niano, ecclesiam S. Miniatis cum curte, plebem S. Joannis sitam in monte Lauro, plebem S. Babilli, et S. Ditali, plebem S. Leonini, plebem S. Mariae, plebem S. Stephani, plebem S. Jerusalem sitam in Pomino, plebem S. Jerusalem sitam in Glaceto, plebem S. Gervasii sitam in Soriano cum curte, plebem S. Petri sitam Casua, cum curte et parte castelli, quod vocatur Novum, plebem S. Mariae sitam in Sco cum curte, plebem S. Joannis sitam in Ca . . . plia, plebem S. Pancratii, plebem S. Romuli cum curte, ecclesiam S. Miniatis cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Mariae sitam in Carpinione, cum curticella, plebem S. Viti, plebem Leonini sitam in Retiano, plebem S. Laurentii cum castello et curte, plebem S. Miniatis sitam in Rubiano, plebem Petri cum curte sitam in Cintoria, ecclesiam S. Justi sitam in monte Rantuli, plebem S. Petri sitam in Sillano, plebem S. Crescii sitam in Novole, plebem S. Leonini sitam in Panzano cum curte ecclesiam, S. Euphrosyni cum curte, ecclesiam S. Pauli cum curte quae est posita juxta castrum Corbuli, plebem S. Mariae et S. Petri sitam in Avanano, plebem S. Justi cum curte, plebem S. Pauli cum curte, plebem S. Leonini in Collina, plebem S. Mariae in monte Miliario, plebem S. Martini in Tertinulo cum curte, ecclesiam S. Mammilliani cum curte, plebem S. Petri Ormenae cum curte, plebem S. Marci in Stilliana. Quidquid praeterea vel in Fesulanae ecclesiae parochia, vel in aliarum ecclesiarum parochiis praedicti antecessores tui hactenus possedisse videntur, tibi tuisque legitimis successoribus illibata manere sancimus. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas tenere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conservare, tam vestris, quam clericorum usibus profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, temere contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisve sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scrivii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae PP. subscripsi.

Ego Praenestinus episcopus subscripsi.

Ego Crescentius Salunensis episc. subscripsi.

Ego Richardus Albanensis episc. subscripsi.

Ego Anastasius card. S. Clementis subscripsi.

Dat. Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi, V Idus Martii, indict. XII, Incarn. Dominicae anno 1103, pontificatus autem D. Paschalis II papae tertio, etc.

LXVIII. Commutationem inter Gerentonem abbatem S. Benigni Divionensis et Gilbertum abbatem Cadomensem factam, possessionesque monasterii Divionensis confirmat. (Anno 1102, Mart. 14.)[PÉRARD, Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l' histoire de Bourgogne. Paris, 1664, fol., p. 205.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GERENTONI abbati Divionensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.

Officii nostri nos hortatur auctoritas, pro Ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire. Proinde commutationem illam, quae inter vos et Cadomensis coenobii abbatem Gilbertum facta est, decreti pagina confirmamus, ut quae in Northmannorum finibus coenobium Divionense possederat, id est ecclesiam Sancti Alberti cum appenditiis suis, et ecclesiam de Longo Campo cum terris et decimis; deinceps in Cadomensis monasterii possessione permaneant, et rursum, quae Cadomensis Ecclesia in Burgundionum regione possederat, id est monasterium Sancti Hippolyti curiae Becalt. . . . .. . . . . . . . . cum omnibus appenditiis deinceps in Divionensis coenobii jure persistant. Confirmamus etiam vobis, vestrisque successoribus, monasterium Sancti Vigoris, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, tam in hominibus quam in possessionibus et decimis, videlicet plena decima totius villae, in qua monasterium situm est, omnium ad eamdem villam pertinentium, et plena decima de Tor, et de Crissoto, et de Olferes, et de Colgrino, et de tota Chricha villa, cum terris presbyterorum, sicut vobis a Lonae memoriae Odone Bajocensi episcopo tradita, et principis, et aliorum assensibus est roborata. Item confirmamus istud donum quod fecit Robertus dux Northmannorum praefato monasterio, de suis dominicis rebus tam in passagio et theloneo, quam in caeteris exitibus, et per totam terram suam, liberis consuetudinibus, et quatuor asinis in Verneto quotidie viridi ligno onerandis. Quidquid praeterea hodie vestrum coenobium quiete possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Ego Paschalis Ecclesiae catholicae episcopus, subscripsi.

Data Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, II Idus Martii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1102, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae III.

LXIX. (Anno 1102, Mart. 15.)[LOREZ, España Sagrada, XX, 90.] Ad Giraldum archiepiscopum Bracarensem, Didacum Compostellanum et Adefonsum Tudensem episcopos. --Pelagii matrimonium non esse dirimendum. P. episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis G. Bracarensi, Didaco Compostellano, A. Tudensi, salutem et apostol. benedict.

Causam Pelagii multis praesentibus fratribus nostris diligenti indagatione discussimus, in qua nimirum discussione juxta litterarum vestrarum tenorem ex ipsius P. confessione patuit viduam illam ob timorem raptus religionis sumpsisse velamen, quod multi etiam qui praesentes aderant, ore proprio fatebantur. Caeterum juxta Carthaginensis concilii praescriptum, nec se Deo devovit, nec laicali veste abjecta sub testimonio episcopi vel Ecclesiae in religioso habitu apparuit. Quia igitur eidem temporali velationi sacramenta hujuscemodi defuerunt, matrimonii sacramentum quod idem P. cum ea contraxit, nullatenus videtur esse solvendum. Verum enim vero quia juxta B. Innocentii sanctionem religiosum propositum simulavit, ei agenda aliquanto tempore poenitentia injungatur: non enim juxta Apostolum pollicitae fidei irritatione constringitur. Hac igitur ratione collata eumdem P. in conjugio permanentem a vinculo excommunicationis absolvimus.

Datum Laterani Idibus Martii.

LXX. Monasterii S. Dionysii privilegia confirmat. (Anno 1102, Mart. 21.)[MABILLON, De re diplom. 1, 463.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ADE, abbati venerabilis monasterii quod in honore sancti Dionysii, etc.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.

Ego Richardus Albanensis episcopus SS.

Datum Romae per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XII Kal. April., indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1103, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae III.

LXXI. Monasterium S. Mariae Rosenfeldense tuendum suscipit privilegiisque ornat, imposito monachis byzantii unius censu annuo. (Anno 1102, April. 11.)[LAPPENBERG, Hamburgisches Urkundenbuch, Hamburg, 1842. 4o, p. 118.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WERNERO, abbati venerabilis monasterii sanctae Dei Genitricis virginis Mariae, quod in loco situm est qui Rosenfeld dicitur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Justis votis assensum praebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula, Domino disponente, conspicimur. Tuis igitur, fili in Christo venerabilis atque charissime, justis petitionibus annuentes, monasterium Rosenfeld, cui Deo auctore praesides, ad honorem sanctae Dei genitricis Virginis Mariae, cujus nomini dedicatum est, sub tutela apostolicae sedis specialiter confovendum protegendumque suscepimus. Quod nimirum monasterium generosus Udo marchio cum fratre Rudolpho et matre venerabili Oda, propriis sumptibus reaedificatum et propriarum possessionum collatione ditatum, pro animae suae et parentum suorum, vel eorum, qui ibidem requiescunt, salute, beatis apostolis Petro et Paulo noscitur obtulisse et in Romani pontificis defensionem jure perpetuo delegasse. Eorum ergo votum assensionis nostrae foedere firmantes, per hujus nostri privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut, quidquid ad eumdem locum legitimo veteris possessionis jure pertinet, quidquid supradicti principes de suis facultatibus justis eidem monasterio obtulerunt, et quidquid hodie juste possidet, in mancipiis, campis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, in molendinis et in mansis et caeteris redditibus, sive in crastinum consensione pontificum, largitione principum vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decrevimus igitur ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ei supradictas possessiones auferre vel ablatas retinere, imminuere vel temerariis vexationibus fatigare. Et omnino integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salvo episcoporum jure canonico.

Obeunte te, W. nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Quod si in suo collegio invenire nequiverint, qui huic regimini idoneus haberetur, liceat eisdem, de quocunque maluerint loco, sui ordinis virum suaeque professionis assumere. Chrisma, oleum sacrum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab episcopo, in cujus dioecesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum, quem mavultis, adire antistitem et ab eo consecrationem sacramentorum suscipere, qui ab apostolica sedis auctoritate fultus, quae postulantur indulgeat.

Sane praedictum marchionem, vestri coenobii advocatum, sicut a vobis est electus quam diu vixerit, ejusque posteros, si idonei sunt, statuentes, de caetero sancimus ut nullus unquam vestri monasterii advocatus esse praesumat, nisi quem fratres communi consensu praeviderint eligendum. Ad indicium receptae a Romana Ecclesia libertatis, secundum ipsius jam dicti marchionis constitutionem, per annos singulos unum byzantium Lateranensi palatio persolvetis.

Si quis autem in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona, potens aut impotens hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire attentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactionem condignam fecerit, eum honoris sui periculo subjacere decernimus, a Christi Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregamus; conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, amen.

Scriptum per manum Pyderii, regionarii ac referendarii sacri palatii.

Datum Laterano, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, tertio Idus Aprilis, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1102, pontificatus anno Paschalis secundi papae tertio.

LXXII. Ad abbatem et monachos monasterii Beccensis.-- Monasterio Beccensi asserit ecclesias a Willelmo, Rothomagensi archiepiscopo, et Ivone Carnotensi et Gofrido Pariensi episcopis « in salarium collatas. » (Anno 1102, April. 12.)[MANSI, Concil. XX, 1068.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, WILLELMO abbati et universae congregationi Beccensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.

Apostolicae sedis dignitas exigit per universas Dei Ecclesias recta disponere et quae ab aliis recte disposita sunt confirmare. Significastis siquidem nobis, venerabiles fratres, Willelmum Rothomagensem, Ivonem Carnotensem, Gofridum Parisiensem episcopos singulas in parochiis suis ecclesias vestro monasterio in salarium contulisse, videlicet in Rothomagensi ecclesiam Sancti Petri de Ponte Isarae, in Carnotensi ecclesiam Sancti Nigasii de Mellento, in Parisiensi ecclesiam Sanctae Honorinae de Confluentio. Et nos igitur quieti vestrae in posterum providentes, easdem ecclesias vobis vestrisque successoribus confirmamus, ut sicut ab eisdem episcopis dispositum est, semper in vestri monasterii possessione permaneant. Si quis autem temerario ausu easdem ecclesias a monasterii vestri corpore distrahere ac separare praesumpserit, beati Petri gladio et apostolicae ipsius Ecclesiae ultione plectatur.

Data Laterani II Idus Aprilis, anno ab Incarnatione Domini 1104, indictione X.

LXXIII. Ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum.--Ut se constanter gerat in tuenda Ecclesiae Anglicanae libertate. (Anno 1102, April. 15.)[MANSI, Conci., XX, 1019.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo ANSELMO Cantuariorum, salutem et apostolicam benedictionem.

Non ignoras divinae voluntatis consilium, ut religio tua in Anglici regni regione praesideat. Cum enim perversi regis ( Guillelmi Rufi ) odio declinans, secessum elegisses, et procul ab Anglicis tumultibus tecum habitans Deo viveres, de perverso rege sua omnipotens Dominus judicia terribiliter perpetravit: te autem totius populi postulatione vehementi, et novi regis ( Henrici I fratris Guillelmi Rufi ) devotione mirabili, ad cathedram quam pro Deo dimiseras, revocavit. Deo autem gratias, quia in te semper episcopalis auctoritas perseverat, et inter barbaros positus non tyrannorum violentia, non potentum gratia, non incensione ignis, non effusione manus, a veritatis annuntiatione desistis. Rogamus itaque ut quod agis, agas; quod loqueris, loquaris. Non enim deficiet sermonum nostrorum operumque principium, qui in principio erat Verbum; nec nos in ipso deficiemus, qui est Dei virtus et Dei sapientia. Eumdem enim cum patribus nostris spiritum habentes, credimus, propter quod et loquimur. Et verbum quidem Dei non est alligatum; nos autem humiliamur nimis. Caeterum in hac humiliatione, cum Deo mente excedimus, in ejus veritate, hominum mendacia intuemur. Qua de re in synodo nuper apud Lateranense consistorium celebrata, patrum nostrorum decreta renovavimus, sancientes et interdicentes ne quis omnino clericus hominium faciat laico, aut de manu laici ecclesias aut ecclesiastica bona suscipiat. Hoc est enim Simoniacae pravitatis radix, dum ad percipiendos honores Ecclesiae saecularibus personis insipientes homines placere desiderant. Idcirco sanctorum conciliorum reverenda majestas saecularium principum potestatem ab ecclesiasticis electionibus decrevit arcendam, ut sicut per solum Christum prima in baptismo janua, ultima in morte vitae aperietur aeternae [al. aperitur. [HARD].]; ita per solum Christum, ovilis Christi ostiarius statuatur, per quem Christi ovibus, non pro mercedibus ovium, sed pro Christo, ingressus et egressus ad vitam procuretur aeternam. Haec, frater charissime, prolixiore possent et oratione et ratione tractari; sed sapientiae tuae pauca suggessisse satis est, quae et orationibus abundat, et ecclesiasticis est rationibus assueta. Hoc ita doceas, sicut tuo scis primatui expedire. Quem profecto ita fraternitati tuae plenum et integrum confirmamus, sicut a tuis constat praedecessoribus fuisse possessum: hoc personaliter adjicientes ut, quandiu regno illi religionem tuam divina misericordia conservaverit, nullius unquam legati, sed nostro tantum debeas subesse judicio.

Datum XVII Kalend. Maii.

LXXIV. Ad eumdem.--Respondet ad multa de quibus eum Anselmus consuluerat. (Anno 1102, April.)[MANSI, Concil. XX, 1020.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili patri et coepiscopo ANSELMO, salutem et apostolicam benedictionem.

Consulta illa quae per venerabiles nuntios tuos, Baldemum et Alexandrum, ad sedem apostolicam transmisisti, poterat utique fraternitas tua, et fratrum qui circa ipsam sunt, collatione, et datae divinitus sapientiae et intellectus consideratione discutere. Caeterum, sicut in caeteris consuevisti, in hoc quoque communi catholicorum matri reverentiam servare curasti. Nos itaque sanctorum Patrum, qui nos in sede apostolica disponente Domino praecesserunt, vestigiis inhaerentes, haec consultationi tuae respondenda deliberavimus.

Anselmus: Si de manu laici liceat episcopo vel abbati accipere ecclesias, quas in suo dominio habent, cum eas non personae sed episcopatui vel abbatiae donent?

Paschalis: De manu laici episcopus jam consecratus suscipere non debet ecclesias, si in aliena parochia sint; si vero in sua sunt, licenter accipiat. Hoc enim non videtur dare, sed reddere; cum ecclesiae omnes per singulas parochias in episcoporum esse debeant potestate, abbates vero per episcoporum manus suscipiant.

Anselmus: De sacerdotum filiis vel concubinarum, qui quosdam olim gradus acceperunt, et volunt omnino redire ad immunditias saeculi, nisi ad majores promoveantur, promittunt religiosam vitam [f. promittant. [HARD].], quid agendum est?

Paschalis: De sacerdotum filiis vel concubinarum, quam vitam tenendam praedecessores nostri sedis apostolicae pontifices instituere, nosse te credimus. Nec nos ab illorum volumus aberrare vestigiis. Quid igitur tibi super his in barbaris regionibus sit disponendum, ex ipsius praecepti poteris collatione distinguere.

Anselmus: Si a presbyteris feminas habentibus liceat poenitentiam et corpus Domini in periculo mortis accipere, cum nullus continens adest; et si licet, et illi dare nolunt, quia missae eorum contemnuntur, quid faciendum?

Paschalis: In periculo mortis positum, melius existimamus de manu cujuslibet clerici Dominicum corpus accipere quam de corpore sine viatico, dum religiosus sacerdos exspectatur, exire. Si qui vero presbyterorum, pro vitae suae contemptu praeterito, in illo extremitatis articulo positis viaticum denegarint, tanquam animarum homicidae districtius puniantur.

Anselmus: Si rex habet terras episcopatus vel abbatiae, quas nullo modo reddere vult, et pro eis vult dare aliquam ecclesiam, quam in sua manu tenet, non minus utilem, si liceat accipere, ne judicetur emptio?

Paschalis: Pro terris ecclesiarum de manu regis ecclesias suscipere minus licet, ne sacrilegii [ f. sacrilegio. II.] dari videatur assensus. Divina enim in nullius bonis sunt: et quod Deo semel oblatum est, in alienos usus non expedit usurpari. Porro sub hujusmodi commutationibus saeculari potestati securius indulgetur.

Anselmus: Si nullus clericus debet fieri homo laici, et aliqua beneficia, aut possessiones non ecclesiasticas debet tenere de laico, nec laicus vult ei dare, nisi fiat suus homo, quid faciet?

Paschalis: Liberam esse Ecclesiam Paulus dicit: Indignum est igitur ut clericus qui jam in Dei sortem est assumptus, et jam laicorum dignitatem excessit, pro terrenis lucris hominium faciat laico: ne forte, dum reperitur servi saecularis obnoxius, vacet aut gravetur ecclesia. Scriptum est enim: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II.)

Anselmus: Saepe necesse est aliquid de apostolicis et canonicis statutis pro compensationibus relaxare, maxime in regno in quo fere omnia sic corrupta et perversa sunt, ut vix ibi aliquid omnino [deest juxta aut quid simile] statuta ecclesiastica fieri possit. Peto ut per licentiam vestram possim quaedam, prout discretionem dabit mihi Deus, temperare. Quod petii a domno papa Urbano, et ipse posuit in mea deliberatione.

Paschalis: Dispensationis modus, sicut B Cyrillus in epistola Ephesinae synodi loquitur, nulli unquam sapientum displicuit. Novimus enim sanctos Patres nostros, et ipsos apostolos, pro temporum articulis et qualitatibus, personarum dispensationibus usos. Quamobrem nos de religione et sapientia tua diu longeque spectata nihil penitus ambigentes, tuae deliberationi committimus ut, juxta datum tibi divinitus intellectum, cum Ecclesiae cui praepositus es tanta necessitas expetit, sanctorum canonum decretorumque difficultatem opportuna et rationabili [ forte deest, compensatione. H.] valeas temperare.

Anselmus: Ranulphus, de quo vestrum olim petii consilium, a rege restitutus est in episcopatum. Si ergo vobis placuerit, inquirite vitam ejus ab episcopis nostris, qui nunc ad vos venerunt: ac de eo, archiepiscopo ejus, et mihi primati ejus consulite.

Paschalis: Ranulphi episcopi causam, quandoquidem juxta praeceptum nostrum in cathedram proprium restitutus est, indiscussam praeterire non patimur. Ejus enim facinora gravissima ad sedem apostolicam, multorum sunt relatione perlata. Volumus ergo ut apud praesentiam vestram, in episcoporum conventu, quae de eo ad nos scripta sunt, plenius pertracteris. Discussione habita, nisi se septima sui ordinis manu expurgare potuerit, mox cum litterarum vestrarum testimonio transmittatur ad nos: si autem de conscientia sua trepidans, ad examen nostrum pervenire noluerit, per experientiam vestram ab Ecclesia quam occupat depellatur, et in ea juxta canonicas sanctiones episcopus subrogetur.

LXXV. Ad Henricum Anglorum regem.--Contra investituras ecclesiasticas. (Anno 1102.)[MANSI, Concil. XX, 1060.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio HENRICO Anglorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

Regi regum Domino gratias agimus, qui te in regnum beneplacito suae voluntatis evexit, et tanquam Christianum regem in beneplacito suae voluntatis ineffabili misericordia custodivit. Rogamus ergo ut bona regni tui exordia in melius augeat, et usque in finem sua in te dona custodiat. Deseruisti enim fratris tui regis impietatem, quam divino conspicis judicio terribiliter vindicatam. Ecclesias libertati restituisti, clerum honorare coepisti, et cleri principes episcopos, imo in his Christum Dominum, venerari. Confidimus itaque quoniam usque in finem eadem sapies, et in eadem probitate persistes, nisi sunt aliqui perversae mentis homines qui cor regum per episcoporum et abbatum investituras divinae indignationi dignationi aptare conantur. Quorum in hac parte consilia tanquam virus tibi sunt evitanda, ne illum offendas, per quem reges regnant, et potentes justa decernunt (Prov. VIII). Quem profecto si propitium habueris, feliciter regnabis, potestatemque integram et divitias obtinebis; quem si, quod absit! offendis, non procerum consilia, non militum subsidia, non arma, non divitiae, ubi subvertere coeperit, poterunt subvenire. Porro in honore Domini, in Ecclesiae libertate nos familiares, nos adjutores habebis. Nec opineris quia quisquam nos a tua divellet amicitia, si ab investituris abstinere, si honorem debitum et libertatem a Domino institutam Ecclesiae conservaris. Ecclesiarum si quidem investituras nos S. Spiritus judicio regibus et principibus, imo laicis omnibus, interdicimus. Nec enim decet ut a filio mater in servitutem addicatur, ut sponsum quem non optavit accipiat. Habet sponsum suum Regem ac Dominum nostrum, qui te misericordia sua in potentia et probitate custodiat, et a terreno ad coeleste perducat. Amen.

LXXVI. Ad Osbernum episcopum.--Ne monachi prohibeantur habere in monasterio suo coemeterium ad sepeliendos suos. (Anno 1102, April.)[MANSI, Concil. XX, 1061.] Paschalis episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Osberno episcopo, et clericis Excestrensis ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.

Et Patrum sanxit auctoritas, et Ecclesiae consuetudinis stabilitas exigit, ut, sicut in claustris suis viventes religiosi monachi conversantur; ita et defunctorum corpora infra monasteriorum suorum ambitum requiescant: ut illud ex divino munere cum cordis valeant exsultatione cantare: Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo quoniam elegi eam (Psal. CXXXI). Vos autem, ut audivimus, monachos S. Martini de Bello in vestra civitate conversantes sepeliri infra monasterii sui ambitum prohibetis: et grave est, ut in eo loco quisquam cum devotionis gratia conversetur, unde cadaver suum praevidet omnimodis propellendum. Qua de re dilectioni vestrae praesentia scripta mandamus, praecipientes et prohibentes ne ulterius supradictis monachis coemeterium ad sepeliendos suos interdicatis: sicut vobis per antecessoris nostri bonae memoriae domini Urbani litteras praeceptum est, concedatis. Tua autem, frater episcope Osberne, interest, eisdem fratribus coemeterium benedicere, et eorum religionem ad omnipotentis Dei servitium confovere. Si quis autem huic institutioni contraire tentaverit: venerabili fratri et coepiscopo Anselmo injunximus, ut in eum, tanquam, sedis apostolicae contemptorem, apostolici rigoris ultionem exerceat.

LXXVII. Robertum episcopum Coventranum.--Statuit ut Robertus episcopus ejusque successores Coventriae, non Licidfeldiae nec Cestriae, sedem habeant, et possessiones Ecclesiae Coventriensis confirmat. (Anno 1102, April. 18.)[MANSI, Concil. XX, 1069.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ROBERTO Conventrano episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Per Petri apostoli discipuli successorum Anacletum Petri apostoli praeceptum habemus ne in villis sive castellis aut modicis civitatibus ordinentur episcopi. Ab eodem etiam pontifice vel posterioribus Patribus constitutum est ut sacerdotes ad quamcunque constituti fuerint Ecclesiam, in eam vitae suae diebus debeant perdurare. Hujus nos justitiae ratione commoniti, charissime frater et coepiscope Roberte, providendum duximus ne tua vel successorum tuorum cathedra in posterum fluctuet; quia et Lichefeldensis locus et Cestrensis villa, ubi praedecessoribus tuis vel tibi hactenus sedes fuerunt, pro exiguitate ac paupertate sui episcopalis dignitatis solium non merentur. Statuimus ergo ut apud Coventriam deinceps tam tibi quam successoribus tuis in perpetuum episcopalis cathedra conservetur. Porro monachi qui apud eumdem locum beatae Mariae monasterio conversantur semper sub tua seu successorum tuorum obedientia maneant, et in ipsa episcopali Ecclesia divinorum officiorum debita peragant, prout in Cantuariensi Ecclesia per beatum quondam Augustinum novimus institutum et sanctissimi Patris ac praedecessoris nostri Gregorii doctoris Ecclesiae catholicae assertione sancitum; nec cuiquam omnino successorum tuorum liceat monasticae disciplinae viros ab ipsa Ecclesia removere, aut eis possessiones aut bona caetera auferre quae ab egregiae memoriae Leobrico comite ipsius coenobii fundatore vel aliis fidelibus ad monachorum sumptus oblata et comparata sunt, vel in futurum offerri Domino disponente contigerit. Ad haec adjicientes decrevimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione conversa sunt usibus omnimodis profutura. Si quae sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Scriptum per manum Rayniarii scriniarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis XIV Kal. Maii, indictione decima, Dominicae Incarnationis anno Domini 1104 [ leg. 1102], pontificatus autem domini Paschalis secundi papae III.

LXXVIII. Ad Crescentium archiepiscopum Salonitanum.--Jura ejus metropolitana confirmat ac pallium ei concedit. (Anno 1102, April. 9.)[FARLATI, Illyricum sacrum, III, 162; FEJER, Codex diplomaticus Hungariae, II, 36.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri CRESCENTIO Salonitano archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Apostolicae sedis benignitas consuevit sua cuique jura servare, et sic honoris a Domino contributi privilegium custodire, ut fratribus dignis consortium non deneget dignitatis. Idcirco venerabilis frater Crescenti Salonitanae archiepiscope, praesentis decreti pagina fraternitati tuae tuisque successoribus confirmamus civitatis Salonitanae dioecesim, cum omnibus suis appenditiis, et parochiam Maroniae, et quidquid episcopali vel metropolitano jure ad Salonitanam Ecclesiam cognoscitur pertinere. Pallium praeterea fraternitati tuae, plenitudinem videlicet pontificalis officii, apostolica liberalitate concedimus, quod te intra Ecclesiam tantum ad missarum solemnia subscriptis diebus noveris induendum: id est coenae Domini, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, Nativitatis Domini, Epiphaniae, in tribus festivitatibus sanctae Mariae, omnium apostolorum, Nativitatis Joannis Baptistae, solemnitate sancti Domnii, in consecrationibus ecclesiarum, episcoporum, presbyterorum et diaconorum, et anniversario Salonitanae Ecclesiae, et consecrationis tuae die. Cujus nimirum pallii volumus te per omnia genium vindicare. Hujus siquidem indumenti honor, humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas tua se exhibere festinet in prosperis humilem, in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectam, amicam bonis, perversis contrariam, nullius unquam faciem contra veritatem recipiens, nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens, misericordiae operibus juxta virtutem substantiae insistens, et tamen insistere etiam supra virtutem cupiens; infirmis compatiens, benevolentibus congaudens, aliena damna propria reputans, de alienis gaudiis tanquam de propriis exsultans, in corrigendis vitiis pie saeviens, in fovendis virtutibus auditorum animum demulcens, in ira judicium sine iratenens; in tranquillitate autem severitatis justae censuram non deserens. Haec est, frater charissime, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Fraternitatem tuam divina miseratio per tempora multa servare dignetur incolumem. Amen, amen, amen.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XIII Kalendas Maii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1103 [1102].

LXXIX. Jura et privilegia abbatiae SS. Philippi et Jacobi, et Walburgis in Silva Hagenonensi, a Friderico duce Alsatiae et Sueviae, atque a Petro comite Lucelburgensi fundatae, confirmat. (Anno 1102, April. 26.)[WURTWEIN, Nova Subsidia diplomatica, Heidelbergae 1781, 8o, t. VI, p. 274, ex vidimus judicis curiae Argentinensis anni 1487, in tabulario episcopi Spirensis Bruchsaliae.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTULFO, abbati monasterii quod in honorem sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, et sanctae Walburgae virginis constructum est in Argentinensi episcopatu, in loco videlicet qui Sacra Silva dicitur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Religiosi siquidem principes Fredericus et Petrus in alodio suo infra episcopatum Argentinensem in loco videlicet qui Sacra Silva dicitur, monasterium construentes beato Petro et ejus sanctae Romanae Ecclesiae obtulerunt sub unius aurei censu annuo, quod sub beatorum apostolorum Philippi et Jacobi, et sanctae Walburgae virginis honore dedicari et apostolicae sedis expostulant protectione muniri. Nos igitur eorum congaudentes devotioni monasterium ipsum et dedicari concedimus, et protectione sedis apostolicae per praesentis privilegii paginam communimus. Statuimus enim ut universa quae a praedictis fundatoribus, vel ab aliis fidelibus de suo jure monasterio eidem collata sunt, vel in futurum largiente Deo dari, offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, quieta vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sane fructuum vestrorum, seu animalium decimas, sine episcoporum vel episcopalium ministrorum contradictione, xenodochio vestro reddendas, possidendasque sancimus; nec advocatus alius, nisi qui ab abbate cum fratribus assumptus fuerit, eidem monasterio asciseatur. Sepulturam quoque loci ipsius liberam omnino esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverunt, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Consecrationes altarium, ordinationes monachorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab episcopo in cujus dioecesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum, quemcunque malueris adire antistitem, et ab ipso eadem sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Si quae vero in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi, aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem saepedicto monasterio justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VI Kal. Maii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1102; pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno IV.

LXXX. Bulla de fundatione monasterii Cheminonensis. (Anno 1102, Sept. 23.)[ Gall. Christ., X, 158.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ALARDO praeposito et ejus fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Austri terram inhabitantibus per prophetam Dominus praecipit cum panibus occurrere fugienti. Idcirco nos, filii charissimi, de saeculo fugientes gratanter excipimus, et per sancti Spiritus gratiam sedis apostolicae munimine confovemus. Vitae namque canonicae ordinem, quem secundum beati Augustini regulam professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus, et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine praepositi vel congregationis licentia claustri coarctationem deserere liceat, interdicimus, juxta quod scilicet claustrum in silva Luyz totum illud allodium vobis vestrisque successoribus in eadem religione victuris, quietum ac liberum perpetuo sancimus, quod Alaidis comitissa vobis filiorum suorum consensu Philippi Catalaunensis episcopi et Hugonis comitis, delegavit. Tota igitur terra circa ecclesiae vestrae ambitum sita, quantum unius leugae medietas tenet, cum aquis et lignis, seu caeteris usibus, sic in vestro semper jure servetur, ut nulli omnino liceat praeter vestram illic voluntatem operis aliquid exercere, nec episcopis vel quibuslibet ecclesiarum ministris facultas sit de ipsius terrae frugibus quae domus vestrae laboribus colitur, decimas, aut terragium vel molestias irrogare, quatenus omnipotenti Domino liberiorem famulatum valeatis impendere. Praeterea quaecunque praedia, quaecunque bona in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione commissa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, etc.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Beneventi per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IX Kalend. Octobris indictione XI, anno Dominicae Incarnationis 1103 [1102], pontificatus autem domini Paschalis papae II anno IV.

LXXXI. Ad Ivonem episcopum et canonicos Carnotenses.-- Vetat ne pro ecclesiasticis beneficiis munus accipiatur, nec ecclesiastica negotia ad saeculares deferantur, etc. Tum firmat excommunicationem ab Ivone dictatam, de domibus Ecclesiae contiguis. (Anno 1102, Nov. 11.)[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 24.] PASCHALIS episcopus, servus servorum De, venerabili fratri I. [IVONI] Carnotensi episcopo et totius capituli fratribus salutem et apostolicam benedictionem.

Audivimus in regionum vestrarum ecclesiis quas dam pravas consuetudines emersisse, et in Ecclesia vestra praecipue vigere: super haec etiam quaedam contra canonum statuta praesumi. Nos vero sanctorum Patrum statuta sequentes, et ab omnibus ea intemerata servari volentes, easdem consuetudines penitus abdicamus, et sancti Spiritus auctoritate prohibemus ut pro praebendis vel ecclesiasticis beneficiis munus aliquod exigatur.

Praecipimus etiam ut clerici qui negotia ecclesiastica ad saeculares potestates deferentes ecclesiam gravant, infames habeantur, donec condigne satisfaciant; de concubinarum filiis quod a praedecessoribus nostris statutum est inconvulsum servetur; utqui, non praecedente canonica excusatione, se promoveri non permittunt, suis reddantur minoribus inferiores. Secundum capitulum Carthaginense, et secundum institutum papae Gelasii, plus accipiat presbyter quam diaconus, diaconus quam subdiaconus, et qui studiosius militat tardioribus, plus stipendiorum accipiat; ut ornamenta Ecclesiae nemo vendat aut distrahat, nisi pro ea necessitate quem canones permittunt; et qui aliter fecerit, sacrilegii reus, et canonum contemptor habeatur. De his autem quae apud vos precariae dicuntur, quod tua fraternitas disposuerit, nos ratum habemus.

Illam sane excommunicationem quam de domibus quae ecclesiae tuae contiguae fuerunt, pro ejusdem ecclesiae utilitate dictati, nos assertionis nostrae auctoritate firmamus.

Datum Beneventi III Idus Novembris.

LXXXII. Privilegium pro monasterio Vichpacensi. (Anno 1102, Nov. 21.)[ Monumenta Boica, X, p. 437] .

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HENCHINRULDO abbati venerabilis monasterii Sancti Martini, quod in loco qui Vispach dicitur, situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem debita devotione requisivit; nos supplicationi tuae clementer annuimus, et beati Martini monasterium, cui Deo auctore praesides, sub tutelam apostolicae sedis excipimus, et praesentis privilegii pagina communimus. Quod videlicet coenobium ab ipsis fundatoribus Hazica comitissa et ejus filiis Hecardo, Bernardo, et Ottone comitibus beato Petro oblatum est. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quidquid in praesentiarum ad idem coenobium legitimis fundatorum donationibus pertinet, et quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et inviolata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones, auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum beati Benedicti regulam elegerint. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, ab episcopo in cujus dioecesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum, quem malueritis, adire antistitem et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate quae postulantur indulgeat. Praeterea ejusdem coenobii advocatum constituimus Ottonem egregiae strenuitatis comitem, ejusque post eum, qui major natu erat, filium, si tamen in patris probitate permanserit: sin autem vestri erit arbitrii, quem placuerit eligere vestri coenobii idoneum protectorem, qui sine lucri saecularis exactione id divinae servitutis obsequium strenue ac reverenter exhibeat. Vos igitur, filii in Christo charissimi, oportet regularis disciplinae institutioni sollicitius ac devotius insudare, ut quanto estis a saecularibus tumultibus liberi, tanto studiosius placere Deo totius mentis et corporis viribus anheletis. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis quotannis Lateranensi palatio byzantium aureum persolvetis. Si quae sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostram constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Beneventi per manum Equitii agentis vicem cancellarii, XI Kal. Decembr., indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1102, pontificatus autem domni Paschalis II papae IV.

LXXXIII. Ad Altardum abbatem Vizeliacensem.--Privilegium Vizeliacense. (Anno 1102, Nov.)[MANSI, Concil. XX, 1028.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ALTARDO abbati Vizeliacensis coenobii, ejusque legitimis successoribus in perpetuum.

Quia documentis apostolicis regendus est ordo ecclesiasticus, oportet ut grex Dominicus impigro animo, assidua vigilantia custodiatur et gubernetur. Ut autem praelatorum vigilantiam nulla nox, nulla tenebrarum hora opprimat vel confundat, charitas, quae Deus est, quae praeter unum, alterum nescit, omnibus viribus tota mente diligenda et tenenda. Quoniam vero nullis praecedentibus meritis, sed sola omnipotentis Dei gratia, in Ecclesia locum Petri obtinemus, necesse est ut omnibus superimpendamur Ecclesiis, maxime his quae juris B. Petri esse noscuntur, et quae affectu filiali invocant consilium et auxilium matris suae. Quia igitur dilectio fraternitatis vestrae postulavit privilegium monasterio Vizeliaco fieri, cujus regimen auctore Deo vobis commissum est, quod fundatores ipsius Gerardus comes vir nobilissimus, et uxor ejus Berta, pia devotione et testamenti confirmatione B. Petro apostolorum principi obtulerunt, nos precibus vestris assensum praebentes, auctoritate apostolica per praesens privilegium confirmamus atque statuimus ut nulli imperatorum, nulli unquam regum, nulli comitum, nulli antistitum, nulli cuiquam alii de rebus quae jam dicto monasterio a praedictis fundatoribus, vel ab aliis Deum timentibus oblatae vel concessae sunt, vel deinceps conferendae, sub qualibet. occasionis specie liceat minuere, vel auferre, vel ablatas retinere. Inter quae nominatim eidem monasterio confirmamus, in episcopatu Eduensi ecclesiam Sancti Petri, etc.

( Hic enumerantur omnes. ) Praeterea statuimus ut consecratio monasterii ipsius, et ecclesiarum quae sunt in circumadjacenti villa, ordinationes quoque monachorum et clericorum, consilio abbatum Cluniacensium, quibus praedecessores nostri et nos perpetualiter concessimus vices nostras in jam dicto monasterio, ibidem fiant, aut ubi ipsi abbates maluerint. Chrisma quoque et oleum sanctum a quo maluerint catholico episcopo accipiant; Ecclesiae vero ejusdem monasterii per diversas provincias constitutae, et earum altaria, ab episcopis in quorum dioecesi sunt, consecrentur. Sacerdotes etiam et clerici ordinentur, et ab eis chrisma et oleum sanctum accipiant, si gratiam Romanae sedis habuerint, et gratis ac sine pravitate aliqua dare voluerint; sin alias, a quo maluerint catholico episcopo accipiant. Obeunte ejusdem loci abbate, vel quocunque successorum tuorum, nullus ibi eligatur violentia vel aliqua subreptionis astutia, sed quem fratres communi consensu, vel pars fratrum sanioris consilii, praedictorum Cluniacensium abbatum praecepto, secundum Regulam B. Benedicti elegerint. Electus vero, aut a Romano pontifice aut eorumdem abbatum consilio consecretur. Ipsius autem dioecesis episcopo, nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus fuerit, stationes agere publicas, aut privatas missas celebrare in eodem monasterio haud liceat. Donationem quoque, vel subjectionem, seu potestatem interdicendi in eodem coenobio et circumadjacenti villa nullam habeat. Decrevimus etiam ut nulli omnino hominum liceat coenobium ipsum perturbare, vel inquietare, seu vexationibus servos Dei fatigare, vel ejus possessiones auferre vel minuere, sed omnia in integrum conserventur eorum usibus pro quorum sustentatione et gubernatione eidem monasterio sunt concessa. Ad indicium quoque hujus libertatis, apostolicae sedi, cujus juris esse dignoscitur, libram argenti per singulos annos persolvat. Si quis autem sciens, contra hujus nostri decreti paginam agere tentaverit, secundo vel tertio admonitus, nisi resipuerit, a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat. Qui vero observator exstiterit, sanctorum apostolorum Petri et Pauli benedictionem percipiat, et in futuro sanctorum consortio perfrui mereatur. Omnipotens Deus, qui est vera salus et vera custodia, te et congregationem tibi creditam protegat et defendat, et per intercessionem B. Mariae Magdalenae, quae cum fonte lacrymarum ad fontem misericordiae Christum pervenit. ad finem qui non finitur pervenire concedat.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.

Datum Beneventi per manus Galteri Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1103 [1102], mense Novemb., indictione XI pontificatus ejusdem secundi Paschalis papae anno IV.

LXXXIV. Bulla pro abbatia sancti Joannis in Valleia. (Anno 1102.)[ Gall. Christ., VIII, 307, ex chartario domestico D. de Gagneres, in Bibliotheca Regia.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri ALBERTO abbati canonicae Sancti Joannis Baptistae in Carnotensi suburbio, ejusque fratribus regulariter victuris in perpetuum.

Sicut injustum poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde tam tuis, charissime fili Alberte, quam fratris nostri Ivonis Carnotensis episcopi petitionibus annuentes, vos et vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Ipsius enim fratris industria B. Joannis Baptistae ecclesia, cui Deo auctore praees, sicut suis nobis litteris significavit, de saeculari conversatione ad regularem canonicorum vitam Domino praestante translata est, assentientibus Carnotensis capituli clericis in ejusdem ecclesiae jura transferri, quae nuper ex illius beneficio tenuerant, praebendam videlicet Sanctae Mariae perpetuo habendam, ecclesiam Sancti Stephani cum suis appenditiis, mediam partem ecclesiae de Ferni, ecclesiam Sanctae Fidis in suburbio Carnotensi, decimam de Osanivilla, cum terra quam habebant ibi canonici, et consuetudine quam habebat ibi praepositus, et medium molendinum. Vitae itaque canonicae ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus, et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine abbatis vel congregationis licentia de claustro discedere liceat, interdicimus. Praeterea per praesentis privilegii paginam apostolica vobis auctoritate firmamus terragium, quod idem frater noster Ivo apud Luceium tenuerat et parochiam. Ad hoc adjicientes statuimus ut quaecunque ab eodem episcopo Carnotensi clericorum consensu pro communi fratrum sustentatione vestrae ecclesiae concessa sunt, et quidquid inpraesentiarum juste possidet, quaeque etiam in futurum concessione pontificum, largitione principum, vel oblatione fidelium juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, tam tuis quam canonicorum et pauperum usibus profutura, salva Carnotensis episcopi canonica reverentia. Vestrae etiam quieti providentes, constituimus ut obeunte te nunc ejusdem loci abbate, nullus illic in abbatem praeponatur, nisi quem fratres omnes communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii, cum episcopi Carnotensis, siquidem catholicus fuerit, et ejusdem capituli consilio secundum Dei timorem regulariter providerint eligendum. Si quae sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Beneventi per manum Equitii gerentis vicem cancellarii IV Nonas Decembris, indictione XI, Incarnationis Dominicae 1103, pontificatus autem D. Paschalis II papae quarto.

LXXXIV bis. Monasterii S. Martini in monte Pannoniae privilegia confirmat. (Anno 1102, Dec. 8.--Vide FEJER, Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus et civilis, Budae 1829, 8o, t. II, p. 40.)

LXXXV. Ad Anselmum Cantuariensem.--Investituras regibus aliisque laicis magistratibus non esse concedendas. (Anno 1102, Dec. 12.)[MANSI, Concil. XX, 981.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, ANSELMO Cantuariensi venerabili fratri et coepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Suavissimas dilectionis tuae suscepimus litteras, charitatis calamo scriptas. Neque enim aliud chartae calamus indidit, quam quod de fonte charitatis intinxit. In his reverentiam devotionis tuae complectimur, et perpendentes fidei tuae robur, et piae sollicitudinis instantiam, exsultamus quia, gratia Dei tibi praestante auxilium, te nec minae concutiunt, nec promissa sustollunt. Dolemus autem quia, cum fratres nostros episcopos legatos regis Anglorum benigne suscepissemus, quae nec diximus eis, nec cogitavimus, redeuntes ad propria retulerunt. Audivimus enim eos dixisse quia, si rex in aliis bene ageret, nos investituras ecclesiarum nec prohibere, nec factas excommunicare: et quod ideo nolebamus chartae committere, ne sub hac occasione et caeteri principes in nos clamarent. Unde Jesum, qui renes et corda scrutatur, in animam nostram testem inducimus, si, ex quo hujus sanctae sedis curam coepimus gerere, hoc immane scelus vel descendit in mentem. Et hoc a nobis Deus avertat, ut est, et non subrependo nos inficiat, ut aliud habeamus ore promptum, et aliud corde reconditum: cum contra mendaces per Prophetam imprecetur, dicens: Disperdat Dominus universa labia dolosa (Psal. I). Si vero nostro silentio pateremur Ecclesiam felle amaritudinis, et impietatis radice pollui: qua ratione possemus apud aeternum judicem excusari, cum Dominus sub specie sacerdotis dicat prophetae: Speculatorem dedi te domui Israel? (Ezech. V.) Non bene custodit urbem, qui in spelunca positus, dum non obsistit, eam hostibus diripiendam exponit. Si ergo virgam pastoralitatis signum, si annulum fidei signaculum tradit laica manus, quid in Ecclesia pontifices agunt? Ecclesiae honor atteritur, solvitur disciplinae vigor, et omnis religio Christiana conculcatur: si quod novimus sacerdotibus solis deberi, laica patiamur temeritate praesumi. Non est laicorum Ecclesiam tradere; nec filiorum matrem adulterio maculare. Jure ergo privandus est patrimonio, qui matrem polluit adulterio: nec meretur ecclesiasticae benedictionis consortium, qui eam impia infestatione insequitur. Laicorum enim est ecclesiam tueri, non tradere. Ozias quidem cum illicitum sibi sacerdotium vindicaret, lepra percussus est (II Par. XXVI). Filii quoque Aaron, quia ignem alienum imposuerunt, igne divino consumpti sunt (Levit. X). Alienum enim est ab Ecclesia, et a sacris canonibus est inhibitum, ne principes et saeculares viri investituras non solum non dare, sed nec electioni episcoporum audeant se violenter inserere. In septima [ al. octava] quippe synodo, ut nostis, scriptum est: Sancta et universalis synodus definivit, neminem laicorum principum, vel potentum semet ingerere electioni, vel promotioni episcoporum. Si ergo filii Aaron, quia ignem alienum intulerunt, corporaliter puniti sunt: isti qui a laicis, a quibus alienum est, Ecclesiam susceperunt, spirituali gladio feriuntur.

Episcopos autem, qui veritatem in mendacio provocarunt, ipsa veritate, quae Deus est, in medium introducta, a beati Petri gratia et nostra societate excludimus, donec Romanae Ecclesiae satisfaciant, et reatus sui pondus agnoscant. Quicunque vero intra praedictas inducias, investituras seu consecrationem acceperunt, a consortio fratrum, et ordinatos et ordinatores alienos habemus: nec eis ad excusationem deceptio sufficit, quia et propheta ab alio propheta deceptus, nec ideo mortem evasit. Rogamus interea charitatem tuam, nos tuis sanctis precibus commendare ut quanto propius ad Deum passibus virtutum acceleras, nobis orationum tuarum manus extendas. Omnipotens Deus, qui te hujus stadii invitavit ad cursum, felici consummatione perducat ad praemium.

LXXXVI. Ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum.-- De investituris ecclesiasticis; de clericorum filiis; de Gualensis episcopi causa. (Anno 1102, Dec. 12.)[MANSI, Concil. XX, 1061.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ANSELMO Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Adversus illam venenosam Simoniacae pravitatis radicem, ecclesiarum videlicet investituram, quam valide, quam severe, quam robuste patres nostri praeteritis temporibus obviaverint, sapientiae tuae satis est manifestum. Reverendae in Christo memoriae praedecessoris nostri domui Urbani tempore, apud Barum collecto venerabilium episcoporum et abbatum ex diversis partibus concilio, in quo tua religio et nos ipsi interfuimus, sicut qui nobiscum aderant, reminiscuntur: in eamdem pestem, excommunicationis est prolata sententia. Et nos eumdem cum patribus nostris spiritum habentes, idem sapimus, et eadem testamur.

De sacerdotum et levitarum filiis dudum nos tibi scripsisse reminisceris. Porro si promoti fuerint inventi, et spe promotionis adempta, in eo quo reperti sunt ordine manere voluerint: quia illa eis macula non ex proprii culpa reatus inhaesit, non videtur, si alias digni fuerint, in eos depositionis sententiam dari, ut se iterum negotiis implicent saecularibus, cum in eis ordinationis tempore propriae voluntatis arbitrium non remanserit.

Gualensis episcopus causam sacris omnino canonibus obviare non nescit. Caeterum quia inter barbaros barbarice et stolide promotus est, in tuae fraternitatis arbitrio ponimus: sic tamen ut de caetero in ea regione hujusmodi non praesumatur adversio. Quod super ejusdem episcopi negotio, et aliis rebus per fideles nuntios dirigimus, tanquam ex nostro ore audias. Munera quae B. Petro misisti, recepimus cum gratiarum actione: unde ab illo, qui omnium bonorum est retributor, mercedem recipias.

Datae Beneventi, II Idus Decembris.

LXXXVII. Ad Gerardum archiepiscopum Eboracensem.--Monetur ut professionem Anselmo Cantuariensi juxta morem praedecessorum suorum faciat. (Anno 1002, Dec. 12.)[MANSI, Concil., XX, 1004.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Eboracensi archiepiscopo GERARDO, salutem et apostolicam benedictionem.

Quamquam prave contra nos, imo contra matrem tuam sanctam Romanam Ecclesiam, te non ignoremus egisse: praesentibus tamen tibi litteris mandamus ut professionem venerabili fratri nostro Anselmo Cantuariensi archiepiscopo facere non negligas. Audivimus enim Thomam quondam praedecessorem tuum ex hac eadem re contentionem movisse: et cum in praesentia domini Alexandri papae secundi ventilata esset, ex praecepto ejus definitione habita, post varias disquisitiones, Lanfranco praedecessori suo et successoribus suis eamdem professionem fecisse. Unde et nos, quod tunc temporis definitum est, volumus, auctore Deo, firmum illibatumque servari.

Data Beneventi, pridie Idus Decembr.

LXXXVIII. Ad Robertum Flandrensium comitem.--Ut Leodienses schismaticos Henrico imperatori adhaerentes ab Ecclesia expellat. (Anno 1103, Jan. 21.)[MANSI, Concil., XX, 986.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, ROBERTO Flandrensium comiti, salutem et apostolicam benedictionem.

Benedictus Dominus Deus Israel, qui in te virtutis efficaciam operatur, qui reversus Jerusalem Syriae, in coelestem Jerusalem justae militiae operibus ire contendis. Hoc est legitimi militis, ut sui regis hostes instantius persequatur. Gratias ergo prudentiae tuae agimus, quod praeceptum nostrum in Cameracensi parochia exsecutus es: idipsum de Leodiensibus excommunicatis pseudoclericis praecipimus. Justum enim est ut qui semetipsos a catholica Ecclesia segregarunt, per catholicos ab Ecclesiae beneficiis segregentur. Nec in hac tantum parte, sed ubique, cum poteris, Henricum haereticorum caput, et ejus fautores pro viribus persequaris. Nullum profecto gratius Deo sacrificium offerre poteris, quam si cum impugnes qui se contra Deum erexit, qui Ecclesiae Dei regnum auferre conatur, qui in loco sancto Simonis idolum statuit, qui a principibus Dei sanctis apostolis eorumque vicariis de Ecclesiae domo sancti Spiritus judicio expulsus est. Hoc tibi ac militibus tuis in peccatorum remissionem et apostolicae sedis familiaritatem praecipimus, ut his laboribus ac triumphis ad coelestem Jerusalem Domino praestante pervenias.

Datum Albani, duodecimo Kalendas Februarii.

LXXXIX. Petro archiepiscopo Aquensi pallii usum concedit. (Anno 1103, Mart. 28.)[ Gall. Christ., I, 66.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Aquensi archiepiscopo. salutem et apostolicam benedictionem.

Apostolicae sedis benignitas exigit sua cuique jura servare, et sic honoris a Domino constituti privilegium custodire, ut fratribus dignis honoris consortium non negetur. Idcirco, venerabilis frater Petre Aquensis archiepiscope, fraternitati tuae, tuisque successoribus confirmamus, quidquid parochiae, vel metropolis, vel episcopatus jure ad Aquensem cognoscitur ecclesiam pertinere. Pallium praeterea fraternitati tuae, plenitudinem videlicet pontificalis officii, ex apostolicae sedis liberalitate concedimus: quo te intra ecclesiam tantum ad missarum solemnia subscriptis diebus noveris induendum, id est Nativitatis Domini nostri Jesu Christi, Epiphaniae, Ypapanton, Coenae Domini, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, tribus solemnitatibus beatae Mariae virginis, festivitatibus SS. apostolorum, commemorationis Omnium Sanctorum, SS. Mariae Magdalenae, Maximini confessoris et episcopi, et eorum martyrum qui in ecclesia Aquensi requiescunt; in consecrationibus ecclesiarum, episcoporum, presbyterorum, diaconorum, et anniversario tuae consecrationis die, cujus nimirum pallii volumus te per omnia genium vindicare. Hujus siquidem indumenti honor, humilitas, atque justitia est: tota ergo mente fraternitas tua se exhibere festinet in prosperis humilem, in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectum, amicum bonis, perversis contrarium; nullius unquam faciem contra veritatem recipiens, nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens, misericordiae operibus juxta virtutem cupiens; infirmis compatiens; benevalentibus congaudens; aliena damna propria deputans de alienis gaudiis, etc. . . . Fraternitatem tuam divina miseratio per tempora multa conservare dignetur incolumem. Amen.

Datum Laterani per manus Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, V Kal. Aprilis, indictione X, anno Domini incarnati 1104, pontificatus autem domni Paschalis II papae VI.

XC. Confirmat donationes factas abbatiae S. Auberti canonicorum regularium ordinis S. Augustini Cameraci. (Anno 1103, April. 1.)(MIRAEUS, Opp. diplom., III, 24.] PASCHALIS, servus servorum Dei, dilecto filio ADAE Ecclesiae S. Auberti abbati, et ejus fratribus in eadem Ecclesia canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod nobilis vir Gerardus de S. Auberto miles consentientibus fratribus suis Hugone de Bellomonte, et Anselmo de Lieven, etiam militibus, ob reverentiam decreti super decimis quae a laicis detentae sunt, promulgati, decimam quamdam ad ecclesiam vestram de Iwrio pertinentem vobis per manum dioecesani episcopi, pacifice resignavit, quam resignationem gratam nobis, acceptamque tenentes, eam ratam esse decernimus, etc.

Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii.

Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Kal. April., indict. XI, Incarnat. Dominicae an. 1104 [1103]; pontificatus autem domni Paschalis II papae IV.

+ Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

XCI. Ecclesiae S. Auberti Cameracensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1103, April. 1.)[LEGLAY, Gloss. topogr. de l' anc. Cambrésis, Cambrai, 1849, p. 27.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ADAE ecclesiae Sancti Auberti abbati et ejus fratribus in eadem ecclesia canonicam vitam professis eorumque successoribus in eadem observantia permansuris in perpetuum.

Salvatoris nostri promissa sunt: Qui reliquerit fratres aut sorores aut agros aut domos propter me, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Et si ergo propter Deum agros aut domos coacti persecutionibus reliquistis, non minus quae sunt ecclesiae possidetis, quia meliorem et manentem substantiam requiritis. Ipsam igitur Cameracensem Sancti Auberti ecclesiam cum omnibus bonis tam datis quam donandis dilectioni vestrae praesentis privilegii pagina confirmamus, et petitioni vestrae benignitate debita impertimur assensum. Vitae namque canonicae ordinem quem illic professi estis decreti hujus auctoritate corroboramus, et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine abbatis vel congregationis licentia de claustro discedere liceat interdicimus, et tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Vobis itaque vestrisque successoribus in eadem religione permansuris ea omnia perpetuo possidenda sancimus quae ad praefatum beati Auberti coenobium vel Cameracensium episcoporum vel aliorum fidelium legitimis donationibus pertinere videntur: ecclesiam videlicet Sancti Vedasti in praefata Cameracensi civitate sitam cum LXV mansis et tres cambas et duos furnos et unum molendinum et terram et transfluvium Scalt nuncupatum a porta usque ad viam Sancti Remigii; villam quoque totam Tiletum dictam et quidquid ad eam pertinet; altare de Vinciaco cum omnibus membris suis; altare de Vilers Remaldi et terram quam tres fratres Hugo, Wibaldus, Elbertus in eadem villa de Haistaldi prato et quidquid juris possidebant in villa quae dicitur Berilgias et apud Dehereias praedictae ecclesiae contulerunt sine omni exactione liberrime; altare de Goegio; altare de Otvilers, ecclesiam Sancti Auberti in villa quae Andra dicitur et LIV mansos et terram arabilem; altare de villa quae dicitur Sanctus Vedastus et quartam partem alodii de Alberciis; alodium quod dedit Robertus de Pulchro Manso apud Fentanas; ecclesiam de Siccis Avesnis cum LIV mansis terramque arabilem et silvam; altaria quoque de Thiens et de Maten et de Sausoio et dimidium altaris de Ruva, dimidium etiam de Ivirio; altare de villa quae Strada nuncupatur; altare de Ghaun; altare de Gualhuncourt; altare de Maalvilla; altaria de Barastra atque de Silviniaco; apud Scalduvrium duos mansos et terram cum tota decima ejusdem terrae; apud Naviam decem mansos quos Goiffridus tradidit; altaria sane ipsa sine personali redemptione perpetuo eidem ecclesiae possidenda censemus. salvis episcoporum justitiisque apud nos obsonia nuncupantur. Oleum vero infirmorum et catechumenorum ab episcopali sede remotis contradictionibus accipiatis, ad ungendos fratres caeteresque fideles qui ad vos confugerint. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, de suo vel de alieno, si oportuerit, collegio, secundum Dei timorem, sibi praeesse praeviderint. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Kal. Aprilis, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1104 pontificatus domni Paschalis II papae IV.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

XCII. Privilegia et exemptionem abbatiae S. Petri in monte Blandinio, ordinis S. Benedicti, juxta Gandavum, confirmat. (Anno 1103, April. 3)[MIRAEUS, Opp. diplom. IV, 7, ex archivis abbat. S. Petri.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SIGERO monasterii Blandiniensis abbati, ejusque successoribus, regulariter substituendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet persequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Postulavit siquidem nos dilectio tua coenobio Sancti Petri Blandiniensi cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis munimenta conferre, et per ea speciali praerogativa Romanae Ecclesiae illud assignare. Per praesentis igitur privilegii paginam praefatum coenobium sub solius beati Petri, et nostra ditione atque protectione specialiter suscipimus et perpetuo manere decernimus. Apostolica auctoritate constituentes, ut nullus deinceps episcopus praesumat de ejusdem coenobii reditibus, rebus vel curtis, vel villis quolibet modo, vel qualibet exquisitione quidquam minuere, nec immissiones aliquas facere, nec audeat ibidem cathedram collocare, nec communem exstruere, neque placita, nec ullam imperandi potestatem exercere, nisi ab abbate ejusdem loci fuerit rogatus.

Statuimus etiam ut quaecunque bona, quaecunque possessiones ad idem sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterium legitimis fidelium donationibus pertinere videntur, et quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Missas sane publicas, vel stationes in eodem monasterio ab episcopo fieri, praeter abbatis ac fratrum voluntatem omnimode prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, popularibus occasio praebeatur ulla conventibus.

Altaria vero quae idem coenobium canonice nunc possidet, vel in futurum possidebit, quiete et sine molestia qualibet vobis vestrisque successoribus disciplinae regularis instituta servantibus absque personali successione possidenda sancimus, de quibus nulla per episcopos vel eorum ministros exactio quibuslibet occasionibus exigatur, nec absque canonico judicio inveniantur; salva nimirum in omnibus sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Statuimus etiam ut, juxta decretum felicis memoriae Urbani papae secundi in parochialibus ecclesiis quas tenetis, episcoporum assensu presbyteros collocetis, quibus episcopi parochiae curam pro more committant, ut iidem de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, vobis autem pro rebus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant.

Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Si quis autem in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfecerit congrua emendatione, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore Dei et Redemptoris nostri Jesus Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii sacri palatii.

Datum Lateram per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, III Non. Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo quarto [tertio], pontificatus autem domni Paschalis secundi papae quarto.

XCIII. Ecclesiae Compostellanae possessiones confirmat. (Anno 1103, Mai. 1.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 34.) P[ASCHALIS] episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D[IDACO] Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis ergo, frater in Christo charissime, petitionibus annuentes paginae praesentis assertione statuimus ut, sicut Compostellana Ecclesia pro singulari B. Jacobi devotione sedis apostolicae se laetatur protectione muniri, sic et caeterae sui juris ecclesiae per diversas parochias constitutae, quae fidelium donationibus ad praefatam videntur ecclesiam pertinere, eadem mereantur tuitione foveri. Ipsas namque ecclesias in Romanae Ecclesiae tutelam suscipientes, apostolica auctoritate sancimus ut quaecunque bona, quaecunque possessiones eisdem cognoscuntur ecclesiis juste et canonice pertinere, tibi et tuae Ecclesiae firma et illibata serventur. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat easdem ecclesias temere invadere, aut bona illarum auferre, vel ablata retinere, sed omnia integre serventur, tam tuis quam clericorum et pauperum usibus profutura. Adjicimus etiam ut nec episcopis, nec episcoporum ministris, facultas sit in eisdem ecclesiis quaslibet novas imponere consuetudines, nec ipsarum clericos, vel ipsas ecclesias excommunicare aut interdicere absque tua examinatione et certioris culpae cognitione, sed in tuo et Ecclesiae Compostellanae dominio integre et quiete permaneant. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. (ut supra). Amen, amen, amen.

Datum Laterani Kal. Maii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1103, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae IV.

XCIV. G[undisalvo] Minduniensi episcopo praecipit ut aut archipresbyteratus (duos) injuste retentos D[idaco] episcopo Compostellano restituat, aut apud Bernardum, archiepiscopum Toletanum, apostolicae sedis legatum, causam dicat. (Anno 1103, Maii 1.)[FLOREZ, España sagrada, XX, p. 76.] P., servus servorum Dei, venerabili fratri G. Minduniensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Venerabilis fratris nostri Didaci Compostellani episcopi et clericorum ejus querelam accepimus pro Ecclesiae S. Jacobi archipresbyteratibus, quos in juste retinere diceris audivimus, et quia judicium legati nostri Toletani archiepiscopi, quod apud Carrionem nuper in concilio edixerat, contempsisti. Mandamus ergo ut aut juxta judicium datum facias, aut si te pergravari existimas, praesentiam tuam ad ipsius legati audientiam repraesentes causam tuam tractaturus: si vero nec modo acquiescere volueris, sententiam quam ipse dictavit, auctoritate nostra confirmamus.

Datum Laterani Kal. Maii (1103).

XCV. Ad D[idacum] episcopum Compostellanum. (Anno 1103, Maii 1.)(FLOREZ, ubi supra, p. 92.] P. episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri D. Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Qualem quantamque tua fraternitas erga nos dilectionem gerat, fidelibus obsequiis et operibus aperte demonstrat, quae, licet longis sit a nobis terrarum spatiis separata, praesentem se tamen nobis reddit, et animi charitate, et frequentium obsequiorum exhibitione. Quapropter et nos te ut fratrem nostrum dilectionis mutuae munere recompensantes, monemus et rogamus ut a coeptae bonitatis tramite ac coeptae dilectionis exhibitione nulla aliquando velis occasione animum avertere. De suscepta autem officii dispensatione curam et sollicitudinem, ut miles strenuus, habere satage, et ita rerum terrenarum abundantia fruere, ut coelestium praemiorum non debeas dilectione carere: exteriora tibi et transitoria non adeo animum implicent, ut aeternis et permansuris bonis priveris: terrenis semper praepone coelestia, perituris aeterna: talem te prorsus in omnibus exhibe, ut boni pastoris mercedem a Pastore pastorum merearis recipere. Oblationes quas per nuntios tuos nobis direxisti, gratanter accepimus, et pro eis gratiam referimus. Quod autem quibusdam tuis postulationibus assensum ad praesens accommodare nequivimus, certa ratione fit. De abbate Ciniensi, super quo nos consuluisti, mandamus ut eum monasterio restituas, ut ibi regularem ordinem et vitam monasticam cum fratribus ducat. Sanctimonialibus autem in aliquo loco convenienti positis, victus et omnia necessaria ab eodem abbate dari decernimus.

Datum Laterani Kal. Maii.

XCVI. Ad abbatem Sanctae Mariae apud Bantium.--Privilegium hujus coenobii. (Anno 1103, Mai. 22.)[MANSI, Concil., XX, 1056.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio abbati coenobii Sanctae Mariae, quod apud Bantium situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Cum universis sanctae Ecclesiae filiis, et apostolicae sedis auctoritate et benevolentia debitores existamus, illis tamen locis et personis quae specialius ac familiarius Romanae sunt Ecclesiae addictae, quaeque amplioris religionis gratia eminent, propensiores nos convenit eorum tanto studio imminere. Quia igitur Beatae Mariae coenobium, cujus domini [ forte cui domui. H.] auctoritate filii legitimi praesides, Romanae et apostolicae Ecclesiae hactenus jure proprio adhaesisse noscuntur, nos pro devotione ac reverentia ejusdem Dei, Genitricisque semper virginis Mariae, ipsum sub nostrae manus protectione specialiter confovemus atque diligimus. Unde tibi tuisque successoribus ad praedictae domus regimen, auctoritatem concedimus, confirmamus, siquidem vobis coenobium ipsum et omnia quae ad illud pertinent monasterium, sive cellas cum suis pertinentiis, videlicet ecclesiam S. Salvatoris, etc.

( Hic enumerantur possessiones illius coenobii. )

Propterea constituimus ut quaecunque hodie praefatum coenobium juste possidet, quaeque in futurum, pontificum concessione, principum liberalitate et oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, eorum quidem pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa, usibus [ forte, sunt, usibus, etc.] omnimodis profutura, salvo tamen canonico episcoporum jure quod in eis habuisse noscuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut possessiones ad illud pertinentes invadere, vel invasas retinere, minuere, auferre, vel suis usibus applicare, vel temerariis vexationibus fatigare. Obeunte te ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi quacunque subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres ejusdem coenobii, communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris vulgariter cum Dei timore elegerint. Electus autem ad Romanum pontificem consecrandus accedat. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum, cellarum vestrarum fratres, a dioecesanis episcopis accipiant: si quidem catholici fuerint, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerint; et si ea impendere gratis et sine pravitate voluerint. Alias liceat fratribus, a quocunque voluerint catholico episcopo eamdem consecrationem et sacramenta percipere. Ad ordinandos vero claustri monachos, tibi tuisque successoribus intra monasterium ipsum advocare concedimus, qui nostra fultus auctoritate consentiat, ne vagandi foras occasio permittatur. Super haec etiam, si infestatione aliqua praegravatus, Romanam sedem appellaveris, non liceat alicui episcoporum, nisi ante Romanum pontificem, vel ejus legatum, aliquam sub occasione judicii violentiam tibi aut successoribus tuis inferre. Vos ergo, filii dilectissimi, oportet regularis disciplinae studiis sollicitudinis ac devotionis insudare, ut quanto a saeculari tumultu liberiores eritis, tanto amplius placere Deo, totis mentis et animae viribus anheletis: ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, annis singulis auri unciam Lateranensi palatio persolvatis. Si qua igitur in crastinum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, etc., ut in epist. 18.

Scriptum per manus Raynerii scribae regionarii, notarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis diaconi, XI Kal. Julil, indict. I, Incarnat. Dominicae 1103, pontificatus quoque Paschalis papae anno V.

XCVII. Ad preces Manegaldi praepositi monasterium Marbacense in protectionem sedis apostolicae recipit. (Anno 1103, Aug. 2.)[WURTWEIN, Nova subsidia diplom., VI, 277.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis in Marbacensi ecclesia canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione mansuris in perpetuum.

Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde tam vestris, quam charissimi filii Manegaldi vestri praepositi petitionibus non difficulter accommodamus effectum, praedecessoris siquidem nostri sanctae memoriae Urbani secundi vestigiis insistentes, tam vos quam vestra omnia sub tuitionem apostolicae sedis excipimus et praesentis privilegii auctoritate munimus. Statuimus enim ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine praepositi, aut sine communi congregationis licentia de claustris discedere liberum sit. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, ei ejusque successoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere; interdictum vero nullus episcoporum, vel abbatum sine cujus consensu absolvat. Praeterea per praesentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque hodie vestra Ecclesia juste possidet, in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus quoque ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad haec adjicientes statuimus ut nullus vobis violentia vel astutia qualibet in praepositum constituatur, nisi quem fratres omnes communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem regulariter providerint eligendum. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum ab episcopo in cujus dioecesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Laterani, IV Nonas Augusti, per manus Equitii agentis vicem cancellarii, indictione XI, anno Incarnationis Dominicae 1103, pontificatus autem domni Paschalis papae secundi IV.

XCVIII. Ad D[idacum] episcopum Compostellanum. (Anno 1103, Oct. 15.[FLOREZ, España sagrada, XX, 76.] P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Petentibus Ecclesiae tuae clericis qui dudum ad nos venerant, scripsisse nos reminiscimur Minduniensi episcopo, ut duos archipresbyteratus et dimidium quos in ejus parochia B. Jacobi ecclesia tenuisse dicebatur, tuae potestati restitueret. Venientes vero ad nos supradictae Minduniensis Ecclesiae clerici dixerunt per annos XL postquam terra illa de manibus Sarracenorum erepta est, praefatam ecclesiam quiete archipresbyteratus illos possedisse. Si ergo veritas sic se habet, praecipimus dilectioni tuae ut eosdem archipresbyteratus et dimidium in ejusdem Ecclesiae possessionem dimittas quiete. Praeterea consuetudines quas pari possessione in quibusdam se dicunt habuisse ecclesiis, quas tua fraternitas abstulisse dicitur, volumus te jam dictae Ecclesiae restituere. Sane si in his omnibus B. Jacobi ecclesia jus aliquod habet, ad proximas Kal. Octobris nuntios cum Minduniensis episcopi legatis, qui in eodem termino ad nos venturi sunt, destinabit.

Datum Laterani Idus Octobris.

XCIX. Bulla pro Ferrariis (Anno 1103, Nov. 11.)[ Gall. Christ., X, Instrum. 15.] PASCHALIS, servus servorum Dei, in Christo filio ATGERIO reverentissimo abbati Ferrariensis seu Bethleemitensis monasterii quod in honore beatae Dei Genitricis Mariae et beatorum apostolorum Petri et Pauli sacratum est ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationibus tuis clementer annuimus et Beati Petri monasterium, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutelam apostolicae sedis more praedecessorum nostrorum excipimus, sicut devotio tua postulavit, quod videlicet monasterium sanctae memoriae quidam venerabilis dux Wandebertus nomine antiquitus aedificasse et rerum suarum muneribus ditasse cognoscitur. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque praedia, quascunque possessiones idem venerabilis dux Wandebertus eidem monasterio contulit, et quaecunque ad ipsum aliorum fidelium legitimis videntur donationibus pertinere, quaecunque etiam in futuro concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Sane quamdam ceilam S. Judoci, quae sita est in pago Pontivo super fluvium Quantiam in loco qui dicitur Schaderias, cum omnibus ad se jure et legaliter pertinentibus, quatenus in dominatione et regimine rectorum memorati coenobii Ferrariensis sive Bethleem perpetuo persistens, sancimus cum ecclesia Sancti Eligii, quae est in prospectu ejusdem monasterii, et ecclesia Sancti Martini de Curtemaudo, ecclesia Sancti Victurii de Fontaneto, ecclesia Sancti Amandi de Bursiaco et rebus omnibus atque possessionibus. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus alius qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Electus vero benedictionem et caetera more praedecessorum nostrorum obtineat. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat idem monasterium neque rectores ejus cum fratribus sibi a Deo commissis temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis exactionibus fatigare, sed integra omnia conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Quidquid praeterea immunitatis, quidquid libertatis sed donationis a pontificibus hujus sanctae Romanae. Ecclesiae vel ab aliis archiepiscopis, episcopis vel catholicis regibus et caeteris fidelibus monasterium hactenus obtinuisse cognoscitur, ratum firmumque habemus. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis, etc.

Datum Laterani per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis III Idus Nov., indict. XII, pontificatus domini Paschalis II an. V.

C. Ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum.-- Primatum ipsi confirmat. (Anno 1103, Nov. 16.)[MANSI, Concil. XX, 1023.]

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ANSELMO Cantuariensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitatis tuae postulationibus nos annuere, tuae sapientiae et religionis persuadet auctoritas. Quondam enim in litteris ab apostolica tibi sede directis, Cantuariensis Ecclesiae primatum ita tibi plenum concessimus, sicut a tuis constat praedecessoribus fuisse possessum. Nunc autem petitionibus tuis annuentes, tam tibi quam tuis legitimis successoribus eumdem primatum, et quidquid dignitatis seu potestatis eidem sanctae Cantuariensi seu Dorobernensi Ecclesiae pertinere cognoscitur, litteris praesentibus confirmamus, sicut a temporibus B. Augustini praedecessores tuos habuisse apostolicae sedis auctoritate constiterit.

Dat. Laterani XVI Kal. Decembris, indict. XII.