5 | 7 |
6
[recensere]CCLI. * Ottoni episcopo Bambergensi asserit oppidum Albeguinstein, ab Heinrico rege traditum. (Anno 1108, Mart. 4.) [Mentio exstat apud LANG, Regesta, sive Rerum Boicarum autographa e regni scriniis. Monaci, 1822, 4o, t. I, p. 111.]
CCLII. P[etro] Legionensi, D[idaco] Compostellano, R. Palentino, P. Nazarensi, P[elagio] Asturicensi episcopis scribit de Ecclesiae Burgensis finibus non imminuendis. (Anno 1108, April. 11.)[FLOREZ, España sagrada, XXVI, 471.] PASCHASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus et coepiscopis P. Legionensi, D. Compostellano, R. Palentino, P. Nazarensi. P. Asturicensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Voluntatis quidem nostrae fuerat ut frater noster G. Burgensis episcopus Oxomensi Ecclesiae, quia pauperior videtur, aliquid de suae parochiae parte concederet. Caeterum fraternitas vestra, cui terminos illos de quibus quaestio fuerat, indagare praecepimus, rescripsit nobis, Gomizonem bonae memoriae Burgensem episcopum statim post divisionem factam illos terminos per triennium tenuisse. Cum vero Toletanus archiepiscopus Oximam tenens, terminos illos et totam aliam dioecesim usque ad rivum de Aslanza, et Sanctum Petrum de Barilangas, cepisset, totum id Garsias Burgensis episcopus litteris Romanae recuperavit Ecclesiae. Porro scriptum illud vetus quod Oxomensis episcopus habere se dicit, sicut nec a vobis, nec a nobis authenticum creditur. Sane quid a praedecessore nostro Urbano super his omnibus et qualiter statutum sit, et ipsius monumentis certius approbatur. Constat igitur quod frater noster Burgensis episcopus ad concedendam parochiae partem ex judicio compelli non potest. Ne igitur ulterius pax Ecclesiae perturbetur, terminos illos de quibus hactenus quaestio acta est, et caetera, sicut ex Romanis privilegiis determinata sunt, Burgensis Ecclesia nunc et in futurum perpetua stabilitate possideat.
Datum III Idus Aprilis, indictione I.
CCLIII. Dioecesis Burgensis fines, petente Garsia episcopo, confirmat. (Anno 1108.)[FLOREZ, España sagrada, XXVI, 469.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri GARSIAE Burgensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Non incertum est Hispaniarum Ecclesias partim Sarracenorum tyrannide, partim diversorum regum incursibus ita esse turbatas ut quaedam omnino dirutae, quaedam depopulatae, alterarum dioeceses sint ab utrisque usurpatae. Haec nimirum causa fuit cur inter Burgensem et Oximensem Ecclesias diutina pro parochiis controversia fuerit. Quam profecto controversiam sanctae memoriae praedecessor noster Urbanus in praesentia sua praesentibus et consentientibus utrisque partibus, Bernardo videlicet Toletano archiepiscopo, ad quem Oximensis ecclesia metropolitano jure pertinet, Gomizonis in primo Burgensis episcopi, tua sequenti tempore assistente persona, saepe discutiens, scriptorum suorum deliberatione finivit. Ita supradictarum Ecclesiarum terminos in perpetuum manere sancimus, sicut Gomizonis praedecessoris tui tempore in episcoporum concilio Alfonso egregio rege cum regni sui principibus collaudante, apud monasterium de Fusellis compererat esse distinctos. Ut videlicet a fine Canatanazore et de Murello et Arganza, et a castro quod dicitur Mesella, et a castro quod dicitur Speia, et a villis quae dicuntur Congosto et Buezo, et sicut aqua ipsa currit et labitur in Arandam aquam, et discurrit per Cluniam usque ad pennam de Aranda, donec labitur in fluvium Dorium, et omnes villae ex septentrionali parte fluminis Arandae, in quibus currit Saio de Clunia, id est ad dominatum Cluniae pertinentes, nec non trans fluvium Dorium, Castrum Maderolum et Bozichellas, et usque ad civitatem Septipublicam, et quidquid ultra continetur, cedat in dioecesim Oximensis ecclesiae. Illa vero quae citra sunt a terminis praenotatis versus septentrionalem plagam, Burgensis ecclesia, quae Aucensis ecclesiae vicaria est, perpetuo jure possideat. Nos quoque ejusdem praedecessoris nostri vestigiis insistentes ejus sanctionem de Burgensi parochia decreti praesentis auctoritate prosequimur. Caeteros parochiae vestrae fines sicut ante id temporis sub praedecessoribus Munione, sub Munione ipso Simeone, ac Gomizone, episcopis manserant inconcussos manere decernimus. Ad haec adjicientes statuimus ut villa Fenicularis, cella S. Mariae de Ravenaria, monasterium S. Eufemiae de Cuzolo cum villis et obedientiis, ac caeteris pertinentiis suis quae Aucensi seu Burgensi ecclesiae in proprietatem sunt praeceptis regalibus attributae, et si quae aliae possessiones in alienis parochiis et per catholicorum principum testamenta Burgensi ecclesiae collatae sunt, semper in tua, charissime frater, Garsia, et tuorum successorum dispositione jure proprio ac possessione permaneant, salvo dioecesanorum episcoporum, si quod habere consueverant jure parochiali. Item Valeranicense monasterium quod in Burgensi dioecesi fundatum dignoscitur, cum omnibus pertinentiis suis jure proprio vestrae ecclesiae, tibique ac tuis successoribus confirmamus. Quod et de universis ecclesiae ejusdem villis et obedientiis censemus. Quidquid etiam in futurum eadem Burgensis Ecclesia juste et canonice, sive liberalitate principum, seu oblatione fidelium potuerit adipisci, perpetuo possidenda praesentis decreti assertione praecipimus. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii S. palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
CCLIV. Ad aliquot episcopos et abbates Galliae.--De legatione sedis apostolicae commissa Girardo Engolismensi episcopo. (Anno 1108, April. 14.)[MANSI, Concil. XX, 1016.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, atque principibus, per Bituricensem, Burdegalensem, Auscitanam, Turonensem, atque Britannicam provincias constitutis, et caeteris tam clericis quam laicis, salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicae sedis auctoritate, cui Domino auctore praesidemus indigni, compellimur non solum proximis, sed procul etiam positis fidelibus, quae ad salutem spectant animae providere. Quod quantum in nobis est, auxiliante Domino, implere satagimus. Proinde vobis omnibus, fratres et filii, apostolorum Petri et Pauli benedictionem impendimus, et paterna vos affectione cohortamur in Domino, quatenus usque in finem, firmum justitiae propositum teneatis, laboris mercedem maximam in aeterna gloria percepturi. Ut autem penes vos habeatis, apud quem querelas vestras et negotia, cum opportunum fuerit, referatis, cujusque consilio et hortatu, quae ad salutem attinent, peragatis: vices nostras fratri charissimo Girardo Engolismensi episcopo commisimus, in partes eum nostrae sollicitudinis asciscentes. Huic vice nostra, ut nostro apostolorumque in partibus vestris vicario, ad Dei honorem et ad salutem animarum vestrarum fideliter obedite: ut vobis per Dei gratiam collaborantibus, quae exstirpanda sunt, exstirpare; quae corroboranda sunt, corroborare praevaleat. Nec sollicitudinem, fratres charissimi, pigeat, cum necessitas ecclesiasticae utilitatis exegerit, synodales cum eo celebrare conventus: quos nimirum convocandi, nos ei vice nostra potestatem indulsimus.
Datum Laterani, XVIII Kal. Maii.
CCLV. Privilegium pro ecclesia Sanctae Mariae Vasatensis. (Anno 1108, April. 27.)[BOUCHE, Hist. de Provence, II, 64.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ROSTAGNO Vasensis Ecclesiae episcopo suisque successoribus in perpetuum.
Justis votis assensum praebere, etc. Tuis igitur, frater in Christo venerabilis Rostagne, justis petitionibus annuentes, etc. Statuimus ut Vasensis civitatis medietas, quam beatae Mariae semper Virginis matris ecclesia ex antiquo jure possederat, et altera medietas quam Gaufredus provinciae comes cum fratre suo Bertranno, per manus Petri, bonae memoriae episcopi, eidem ecclesiae tradidit, salvo jure omni, et in agris, terminis qui praedictorum comitum chirographo continentur, etc.; et universa quae juste ad eamdem ecclesiam pertinere videntur, in tua tuorumque successorum dispositione atque regimine libera semper et illibata serventur, etc.
Scriptum per manum Rainerii, etc.
Datum Laterani, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kal. Maii, indict. I, Incarnat. Dom. an 1108, pontificatus autem domni Paschalis II papae nono.
CCLVI. Laurentio abbati S. Vitoni significat Richardum episcopum Virdunensem in communionem a sese receptum non esse. (Anno 1108.)[Dom CALMET, Hist. de Lorraine, I, Pr., p. 129.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAURENTIO abbati Sancti Vitoni, salutem et apostolicam benedictionem.
Richardus Virdunensis ad nos veniens, nullam reatus sui satisfactionem ecclesiae fecit, unde nec a nobis in communionem susceptus, nec a vinculo excommunicationis est absolutus; quapropter dilectioni tuae mandamus, ut illius consortium omnino vites, et tam eum quam omnes fautores ejus, et omnes qui ei scienter communicant, a nobis excommunicatos esse denunties.
CCLVII. Ad Eustachium episcopum Valentinum et Leodegarium Vivariensem. -- Ut Bertrannum comitem Tolosanum, ob ipsorum preces a vinculo excommunicationis absolutum, S. Aegidii monasterium rursus spoliantem compescant. (Anno 1108, Maii 14.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 41.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et coepiscopis EUSTACHIO Valentino, et LEODEGARIO Vivariensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectionem vestram nequaquam oblitam credimus, quanta precum instantia se Bertrannus absolvi peteret a vinculo anathematis, pro quo vestra quoque fraternitas satis nos rogavit. Nos itaque et suis et vestris precibus inclinati, accepta refutatione de manibus ejus omnium rerum S. Aegidii, pro quibus excommunicatus fuerat, hominem illum absolvimus. Post abscessionem autem nostram, velut canis reversus est ad vomitum; pejora satis et deteriora, ut audivimus, coepit exercere quam fecerat. Nam fratres monasterii captos turpissime dehonestavit, in villam assultum fecit, et homines de ea captivos asportavit, quos adhuc retinet. Quae omnia nos nulla ulterius ratione ferre valentes, dilectioni vestrae mandamus, ut si revera B. Petrum diligitis, ejus injuriam modis omnibus vindicare curetis. Convenientes itaque hominem illum commonete, et Ecclesiae auctoritate praecipite ut ab hac instantia penitus desistat, ablata restituat, et monasterium cum omnibus suis pertinentiis liberum et quietum manere permittat. Quod si non fecerit, nos tam ipsum quam omnes fautores ejus a liminibus Ecclesiae auctoritate apostolica repellimus.
Datum apud Sutriam, II Idus Maii.
CCLVIII. Ad Berengarium Forojuliensem et Leodegarium Aptensem episcopos.--Ut ab expugnando S. Aegidii monasterio cum Tolosano comite cessent. (Anno 1108, Maii 14.)[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 42.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus et coepiscopis BERENGARIO Forojuliensi et LEODEGARIO Aptensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Contra sacerdotale officium quod habetis vos audivimus monasterium S. Aegidii expugnare cum Bertranno, quod B. Petri est proprium. Quod si verum est, quanto officio vestro sit contrarium, vos ipsi agnoscitis. Unde dilectioni vestrae praesentibus litteris mandamus, ut et vos ab hac insania desistatis, et milites vestros ab auxilio Bertranni cohibeatis; scientes procul dubio quia, si ab hoc nefario opere non cessatis, ab omnibus divinis officiis vos auctoritate apostolica removemus. Ipsum quoque Bertrannum, si non ab hac nequitia destiterit, et ablata restituerit, a fidelium societate separamus.
Datum apud Sutriam, II Idus Maii.
CCLIX. Monasterii S. Bertini Sithiensis libertatem, privilegia, possessiones confirmat. (Anno 1108, Maii 25.)[ Collection des cartulaires, III, 217.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAMBERTO Sithiensi, abbati venerabilis monasterii Sancti Bertini, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolicae sedis servitium promotos, agnoscimus ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus; unde oportet nos venerabilibus manum protectionis extendere et servorum Dei quieti attentius providere. Igitur, pro beati Bertini confessoris reverentia, Sithiense monasterium, cui, Deo auctore, praesides, quod videlicet idem beatus Bertinus in honore apostolorum Petri et Pauli fundasse cognoscitur, et omnia ad ipsum pertinentia, sub tutela apostolicae sedis excipimus, et a cura ejusdem monasterii, quam fratres monachi Cluniacenses, per fratrem nostrum Joannem, Taruennensem episcopum, seu per Robertum, comitem Flandriae, seu per te, capitulo tuo et Taruanensi inconsulto, quod nullatenus fieri debuit, sibi dicunt esse concessam, nos, communicato consilio cum fratribus nostris episcopis et cardinalibus, super his quae praesenti decreti confirmatione statuta sunt, privilegiis eorum qui super hoc se habere affirmant, dictante justitia, cassatis, ipsos apostolica auctoritate absolvimus, et, sicut coram nobis judicatum est, praefatum monasterium et abbatem loci in antiquo suae libertatis et immunitatis genio continuae permanere decernimus. Universa igitur ad ipsum legitime pertinentia, nos, largiente Domino, tibi tuisque successoribus, decreti praesentis assertione, firmamus, scilicet in Taruanensi parochia, eidem monasterio adjacentes, videlicet ecclesiam Sanctae Margaretae, ecclesiam Sancti Joannis, Sancti Martini, ecclesiam de Herbela, ecclesiam de Peternessa, ecclesiam de Torbodeshem, sicut retroactis temporibus, ab omni episcopali redditu liberas. Confirmamus etiam vobis ecclesiam de Broburg cum capellis suis, ecclesiam de Graveninga et de Lo, ecclesiam de Arkes cum eadem villa, ecclesiam de Poperingehem cum eadem villa, ecclesiam de Stenkerka, ecclesiam de Brusele, ecclesiam de Scales, ecclesiam de Boveringhem cum villis earum, villam de Aldenfort, et de Ostresela et de Rokestor cum terra quam emisti ab Arnoldo de Wenti, et aliis terris adjacentibus, allodium quod Clarenbaldus dedit in villa Lustingehem, ecclesiam de Coieka et ecclesiam de Helcin cum villis earum, et partem ecclesiae de Walnas, ecclesiam de Locanes et Aquina, ecclesiam de Hunela cum eadem villa; altare de Merchem, quod venerabilis Joannes, episcopus, vobis concessit. In Noviomensi parochia, Kanetecurtin. In Torvanensi, ecclesiam de Rokeshem, ecclesiam de Hetlingehem, ecclesiam de Hitlingehem, de Westkerke, et decimam de Clemeskerke; in Coloniensi parochia, ecclesiam de Frekena, ecclesiam de Gildestorp cum appenditiis earum. Ex quibus praecipimus ut nulla per episcopos vel eorum ministros exactio, quibuslibet occasionibus, exigatur, salvis episcoporum annuis redditibus; ecclesiam quoque de Coclers, quam Baldricus, Tornacensis Ecclesiae episcopus, tibi tuisque successoribus ordinandam, una cum altari de Rusletha, omni exactione liberam tribuit, praeter decem solidos denariorum, qui, singulis annis, de Rusletha episcopo persolvuntur. Porro abbatis subrogationem penes monasterium Sancti Silvini apud Alciacum, juxta praeteriti temporis morem, in vestra semper concedimus dispositione persistere. Stationes autem apud vos publicas per episcopum omnino fieri prohibemus, nec frequentius ibi, nisi ab abbate vocatus fuerit, veniat, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus, ac simpliciores ex hoc animos plerumque, quod absit! in scandalum trahat. Statuimus autem ut in omnibus parochiis vestris nullus ecclesiam vel monasterium, refragante voluntate vestra, aedificare vel aedificatam tenere praesumat, nullusque presbyter sive clericus in ecclesiis vel capellis vestris, sine vestro assensu, per se vel per vim alterius, licentiam habeat permanendi, aut aliquot ibi officium assumendi; si quando vero, quod absit! vestrae dioecesis episcopum vel catholicum non esse, vel apostolicae sedis gratiam et communionem non habere contigerit, fratres vestros, ordinationis gratia, ad catholicum episcopum transire permittimus, et in communi parochiae interdicto, clausis ostiis, secrete divina officia celebrare. Demum, totum illud atrii spatium, quod ab omni basilicae vestrae parte, usque ad medium Agnionis fluvii cursum interjacet, nos Ecclesiae vestrae, praesenti decreto, firmamus, cum piscariis Mera et Grath, Mardic et Strangnerh, et Laugha et terris adjacentibus, cultis sive incultis, prout priscis temporibus possedistis. Nemini vero facultas sit idem coenobium temere perturbare, aut quaecunque ipsius sunt vel fuerint, quibuslibet occasionibus, auferre; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii, scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Datum Laterani, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, VIII Kal. Junii, indictione decima quinta, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo septimo, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae nono.
Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus.
CCLX. Ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum.--Se Ecclesiae Cantuariensis privilegio consulturum spondet. (Anno 1108, Oct. 12.)[MANSI, Concil., XX, 1023.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ANSELMO Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Litteras dilectionis tuae recepimus, per quas affabilitatis tuae dulcedinem recognovimus. Bene autem et sapienter egisti, quod nos de causa et honore Cantuariensis Ecclesiae praemonitos et cautos reddidisti. Nos siquidem in te, ipsius B. Augustini Anglorum apostoli personam veneranter intuemur; et ideo honori tuo vel Ecclesiae tuae detrahere omnino refugimus. Unde quae rogasti libenter suscepimus, et ad servandum tuum et Ecclesiae tuae honorem. custodiam et sollicitudinem tuam adhibemus. Porro quod in eis litteris significasti scandalizari quosdam quod regem Teutonicum dare investituras ecclesiarum toleramus, nec tolerasse nos aliquando, nec toleraturos scias. Exspectamus quidem ut ferocia illius gentis edometur. Rex vero si in paternae nequitiae tramite perseveraverit, B. Petri gladium, quem jam educere coepimus, procul dubio experietur.
Datum Beneventi, IV Idus Octobris.
CCLXI. Privilegium pro monasterio Selboldensi. (Anno 1108, Octobr. 16.)[WENCK, Hessische Landesgeschichte. Darmstad und Giessen, 1783, 4o, II, 57.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DIEDMARO, egregio comiti, salutem et apostolicam benedictionem.
Bonis saecularium studiis non tantum favere, sed ad hoc eorum animos invitare debemus, qui pro nostro officio eorum saluti prospicimus. Proinde devotionem tuam, dilecte in Christo fili, comes Dietmare, spectavimus, qui in ecclesia quae sancti Joannis Baptistae dicitur, in loco qui Selboldt vocatur, posita tam pro uxoris tuae defunctae anima quam pro tuorum, et eorum qui tui sunt, peccatorum remediis, regulares canonicos congregare disponis, quam videlicet ecclesiam per Robenuldi religiosi sacerdotis ministerium beato Petro et sanctae ipsius Romanae Ecclesiae devote ac fideliter obtulisti. Et nos itaque tam eamdem ecclesiam, quam congregandos ibi fratres, sub tutelam apostolicae sedis excipientes statuimus, ut congregandi ibidem fratres secundum beati Augustini regulam perpetuo conversentur. Decernimus etiam ut quascunque possessiones ipsa ecclesia juste in praesentiarum possidet, sive in futurum Domino largiente collatione tua seu quorumcunque fidelium. legitime possederit, firme semper et integre conserventur, clericorum illic Deo servientium profuturae. Nulli ergo episcoporum, nulli clericorum, nulli regum aut principum, nec tuorum cuilibet successorum, sit facultas, eamdem ecclesiam temere perturbare, aut quaecunque ipsius sunt vel fuerint, quibuslibet occasionibus auferre. Sane ad indicium hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, unum auri nummum per annos singulos ejusdem ecclesiae clerici Lateranensi palatio persolvent. Si quis autem, quod absit! hujus decreti tenore cognito temere contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Beneventi per manum Leonis, Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVII Kalend. Novembris, indictione prima, anno Dominicae Incarnationis 1108, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno X.
CCLXII. Ad D[idacum] Compostellanum episcopum.--Ut super altare B. Jacobi nemo celebret missam, nisi episcopi vel septem cardinales. (Anno 1108, Oct. 30.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 93.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri D. Compostellanae sedis episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Piae voluntatis affectus prosequente debet studio confoveri, ut ecclesiastica utilitas apostolicae sedis favore vires accipiat et accrescat. Significavit nobis fraternitas tua quod secundum Romanae Ecclesiae consuetudinem septem cardinales presbyteros in Ecclesia tua ordinaveris, quid ad altare B. Jacobi missarum officia succedentibus sibi vicibus administrent: quod nostrarum expostulas litterarum munitione firmari. Nos itaque dilectionis tuae petitionibus annuentes, ordinationem tuam praesentibus litteris, et apostolica auctoritate firmamus, statuentes ut nec per te, nec per tuorum quemlibet successorum constitutus ille sacerdotum numerus imminui debeat, aut immutari, nec per aliam quamlibet personam, nisi per praefatos sacerdotes, aut episcopos, aut Romanae Ecclesiae legatos, missarum super altare B. Jacobi statuimus solemnia celebrari.
Datum Beneventi III Kal. Novemb.
CCLXIII. Exemptionem Ecclesiae Burgensis, ejusque statutos in concilio terminos confirmat. (Anno 1108, Nov. 8.)[FLOREZ, España sagrada, XXVI, 466.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GARSIAE Burgensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Egregias quondam episcopalis dignitatis urbes in Hispania claruisse, egregiorum qui in ipsis refulserunt pontificum sive martyrum scripta et monumenta testantur. Inter quas Aucensis ecclesia dignitate pontificalis cathedrae fuerat sublimata. Quam per multos postea annos a Mauris vel Ismaelitis possessam, quorumdam veridica relatione cognovimus. Quia vero nostris temporibus omnipotenti Deo placuit eamdem ecclesiam per Ildefonsum egregium regem in Burgensi reparare, et episcopalem ei dignitatem restituere, quod etiam venerabilis memoriae praedecessor noster papa Urbanus sui privilegii auctoritate firmavit, ea propter illos ejusdem Ecclesiae terminos de quibus inter te et Oximensem episcopum quaestio versabatur, sicut a fratribus et coepiscopis terrae illius accepimus, quibus eos indagari praecepimus, tuae tuorumque successorum dispositioni parochiali jure sine alicujus calumnia perpetuo subjacere praecipimus, videlicet Canatanazor, Murellum, Arganza, Mesela, Speia, Congosto, Buezo, nec non trans fluvium Dorium, Castrum Maderolum, Bozikellas usque ad civitatem Septi publicam, cum omnibus illis quae citra sunt a terminis praenotatis.
Praeterea quoniam Tarraconensis metropolis, cujus dioecesis Ecclesia Aucensis fuisse cognoscitur, ita irruentibus barbaris detrita est ut nullus eam incolere valeat; pro singulari Burgensis Ecclesiae amore statuimus ut, tam tu quam successores tui, nulli praeter Romanum metropolitano subjecti sint, et sicut fraternitas tua a praefato praedecessore nostro in episcopali regimine promota esse dignoscitur, ita omnes qui deinceps in eadem sede successerint, per manum Romani pontificis tanquam speciales Romanae sedis suffraganei consecrentur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Beneventi per manum Leonis, Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, II Idus Novembris, indictione I, anno Dominicae Incarnationis 1108, pontificatus autem domini Paschalis II papae anno X.
CCLXIII bis. Ecclesiae Burgensis fines libertatemque confirmat. (Anno 1108, Nov. 12.)[FLOREZ, España sagrada, XXVI, 466.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GARSLAE Burgensi episcopo ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Egregias quondam episcopalis dignitatis urbes in Hispania claruisse, egregiorum qui in ipsis refulserunt pontificum sive martyrum scripta et monumenta testantur. Inter quas Aucensis ecclesia dignitate pontificalis cathedrae fuerat sublimata, quae post multos postea annos a Mauris vel Ismaelitis possessam, juridica quorumdam relatione cognovimus. Caeterum nostris temporibus omnipotenti Deo placuit eamdem ecclesiam per Ildephonsum egregium regem in Burgensi urbe reparare, et episcopalem ei dignitatem restituere, quod nimirum venerabilis memoriae praedecessor noster papa Urbanus sui privilegii auctoritate firmavit. Hos sane illius parochiae terminos de quibus inter te et Oxomensem episcopum quaestio versabatur, a fratribus nostris terrae illius episcopis, quibus indagare praeceperamus, ad Burgensis Ecclesiae possessionem pertinere didicimus. Idcirco eos tuae tuorumque successorum dispositioni sine alicujus calumnia parochiali perpetuo jure subjacere decernimus, videlicet Canathanozor, Murelum, Airhunza, Messella, Speia, Congosto, Buezo, nec non trans fluvium Dorium, Castrum Madiolum, Bocigelas usque ad civitatem Septempublicam, cum omnibus illis quae sunt a terminis praenotatis. Praeterea quoniam Tarraconensis metropolis, cujus dioecesis Aucensis Ecclesia fuisse cognoscitur, ita irruentibus barbaris destructa est ut nullus eam incolere audeat, sicut a praenominato praedecessore nostro sedis apostolicae praesule institutum est, nos quoque praesentis decreti auctoritate sancimus ut tam tu quam successores tui, nulli praeter Romanum metropolitano subjecti sint. Et sicut fraternitas tua ab eodem praedecessore nostro ad episcopalis officii dignitatem promota dignoscitur, ita omnes qui deinceps in eadem sede successerint, per manum Romani pontificis tanquam specialis Romani sedis suffraganei consecrentur. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Scriptum per manum Rainerii, senniarii [scriniarii] regionarii et notarii sacri palatii.
Datum Laterani per manum Joannis, S. R. E. diaconi bibliothecarii, III Non. Novemb., indict. III, Incarnationis Dominicae 1109, pontificatus autem domini Paschalis II papae anno X.
CCLXIV. Ad Henricum Anglorum regem.--De eodem argumento. Perierunt litterae regis ad quas respondet. (Anno 1108, Nov. 21.)[MANSI, Concil., XX, 1064.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HENRICO glorioso regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.
Omnipotenti Deo gratias agimus, qui talem te regem nostris temporibus constituit, qui et terrenum regnum sapienter ad honorem Dei gubernas, et aeterni regis sollicitudinem ante oculos mentis portas. Postulasti siquidem a nobis per litteras, ut in loco qui Heli dicitur, novus ex apostolica auctoritate episcopatus constituatur: quia Lincolniensem episcopatum tantae magnitudinis esse dixisti, ut ad peragenda ea quae episcopalis sunt officii, unus episcopus nullatenus sufficere possit. Pro quo et devotionem tuae voluntatis laudamus, et dispositioni assensum praebemus, ita tamen, ut in celebri loco constituatur, ne nomen episcopi, quod absit! vilescat. Ad hoc enim episcopus constituitur, ut populum Dei, et verbo doceat, et vita informet, et ad verum pastorem Domini, commissarum sibi animarum lucra reportet. In iis quoque de quibus rogasti, licet quaedam ibi inordinata videantur, tuae tamen voluntati refragari nequaquam valemus. Novit praeterea gloria vestra, domnum Hervaeum episcopum, quem vita et scientia commendat non modica, nimia barbarorum ferocia et persecutione de sede sua expulsum, et multa fidelium fratrumque suorum caede fuisse fugatum. Cujus ut scientia fructum, qui non perit, afferre, et vita bonum valeat Dei populo exemplum praebere, volumus et rogamus, si qua eum apud vos vacans ecclesia vocaverit, ibi auctoritate apostolica constituatur, ne infructuoso diu silentio torpeat, qui vitae documenta coelestis in scientia et moribus portat. Omnipotens Deus apostolorum suorum precibus et vos et prolem vestram custodiat, et coeleste post terrenum vobis regnum concedat.
Datum XI Kal. Decembris.
CCLXV. Ad Anselmum Cantuar. archiepiscopum.--Concedit quod Anselmus postularat. (Anno 1108.)[MANSI, Concil., XX, 1064.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, et caeteris comprovincialibus episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter caetera regna terrarum, ad apostolicae sedis dilectionem atque obedientiam, Anglorum regnum specialiter pertinere, apostolicae sedis scripta et Anglicarum historiarum series manifestabunt. Quae nimirum causa sollicitudinem nostram propensius impellit, illius regni ecclesias familiarius confovere, et earum dispositionibus sollicitius invigilare. Lincolniensem itaque episcopatum tam spatiosum ex filii nostri regis vestrisque litteris cognovimus, ut ad ea quae episcopalis sunt officii peragenda, unus nullatenus sufficere possit episcopus. Quapropter ex voluntate Lincolniensis episcopi postulat a nobis idem charissimus filius noster et Christianissimus rex Anglorum Henricus, quatenus in parte una episcopatus ipsius ex apostolicae sedis permissione, novus episcopatus constituatur in loco videlicet qui Heli vocatur. Cujus nos petitionibus, quia religiosae videbantur, assensum libenter praebuimus, et episcopatum in loco praefato constituendi, ex apostolica auctoritate, licentiam damus, statuentes ut sedes episcopalis in loco praedicto constituta, omni deinceps tempore perseveret. Parochiam quoque quam vestra fraternitas cum praedicto fratre Lincolniensi episcopo, et regis providentia, eidem episcopatui assignaverit, perpetuo possideat. Porro de monasterio; in quo sedes episcopalis constitutus, Anglicorum monasteriorum, in quibus episcopi constituti sunt. consuetudo servabitur. Hujus constitutionis conservatores, omnipotentis Dei et apostolorum suorum benedictione perpetuo perfruantur. Amen.
CCLXVI. Ildefonsum Hispanorum regem hortatur ne ecclesiarum paraecias, per pontifices Romanos confirmatas, confundi patiatur. (Intra an. 1099-1108.)[FLOREZ, España sagrada, XLVI, 246.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ILDEFONSO Hispanorum regi, salutem et apostolicam benedictionem,
Principatus tui tempore multa mala et multa pericula in regno Hispaniae contigerunt. Scandalis itaque regni Ecclesiae scandala non oportet apponi. Unde nobilitatem tuam monemus ne terminos Ecclesiarum qui a gloriosae memoriae regibus patre et fratre tuo distincti sunt per Romanam Ecclesiam confirmati a personis ullis patiaris praesumptione confundi: nos enim Oscitanae seu Barbastrensis Ecclesiae parochiam ita omnino quietam et integram volumus conservari sicut et illorum scriptis et nostris privilegiis definitum. Si quis vero aliquid praesumpserit, indignationem apostolicae sedis inveniet.
CCLXVII. Episcopo Oscitano praecipit ut episcopo Barbastrensi de illatis injuriis satisfaciat. (Intra an. 1099-1108.)[FLOREZ, España sagrada, XLVI, 246.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri Oscitano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Extulisti, frater, in coelum os tuum cum sedis apostolicae statuta contemnens, Barbastrensem populum, ne suo episcopo justa persolveret, instruxisti: hoc profecto est episcopalia praedari, Romana privilegia conculcare. Adhuc Barbastrensem episcopi domum invadens, quae illic habentur distraxisti, et ab Ecclesiae villula praedam armata manu diebus solemnibus abegisti; super his, ab eodem episcopo monitus, propria reddere contempsisti, insuper adversus eum regem commovere tentasti, excommunicatum ab eo militem in consortium suscepisti. Praecipimus ergo ut infra menses duos postquam praesentes litteras acceperis, supra dicto episcopo satisfacias et in posterum ab hac omnino praesumptione desistas: alioquin nos te ab episcopali et sacerdotali officio donec satisfacias interdicimus.
CCLXVIII. Ad Baldricum Dolensem archiepiscopum.--Privilegium Baldrici Dolensis archiepiscopi de pallio. (Anno 1109.)[MARTENE, Thesaur. Anecd., III, 883.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. [BALDRICO] Dolensi archiepiscopo.
Si pastores ovium sole geluque pro gregis sui custodia die ac nocte intenti sunt, et ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus deficiat, oculis semper vigilantibus circumspectant; quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum esse dicimur. Attendamus igitur ut susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum Judicem negligentiae nos reatus excruciet, unde modo honoris reverentia inter caeteros sublimiores judicamur. Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda sicut concessum est antecessoribus tuis, concedimus. Videlicet in Natale Domini, in Octava Domini, in Purificatione et aliis festivitatibus sanctae Mariae, in Palmis, in Coena Domini, in Sabbato sancto, in die Dominica Resurrectionis, in octava Paschae, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in Nativitate S. Joannis Baptistae, in Natali omnium apostolorum, in festivitate S. Laurentii et S. Mauritii, in festivitate S. Michaelis, et Omnium Sanctorum, et S. Martini, ac vestrorum sanctorum quorum corpora apud vos habentur, in Dedicatione ecclesiarum, et in Anniversario tuo, et quando ordinationes facis. Hortamur denique charitatem tuam, ut mores vitae tuae tanto honore conveniant, quatenus auctore Deo exempli verbique possis esse conspicuus. Vita igitur tua filiis tuis sit regula, ut si qua fortitudo in illis deprehenditur, in ea dirigatur. Cor ergo tuum neque prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant; sed quidquid illud fuerit, virtutis puritate devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniat: sacrae benedictionis tuae justi . . . quod judicii opus nulla venalitatis interventio commaculet. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et judicis severa districtio. Unum scilicet innocenter viventes foveat, aliud inquietos a pravitate compescat. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe, oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta ratio contradicat, nullius faciem contra justitiam accipias, nullum quaerentem justa despicias, custodia vitae aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud te extra viam suadeat rationis audire, nec pauperem de se sua faciat humilitas desperare; quatenus, Deo miserante, talis possis existere, qualem sacra lectio praecipit dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris, quam qui secutus fuerit, a recto tramite non recedit. Sed ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista pallii, quae si studiose reservaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gratiae suae protectione circumdet, atque in timoris sui viam nos dirigat, ut post vitae hujus amaritudinem, ad aeternam simul dulcedinem pervenire mereamur.
CCLXIX. Ad suffraganeos, clerum et populum Dolensem.-- Baldrico Dolensi archiepiscopo pallium concedit. (Anno 1109.)[MARTENE, ubi supra, 882.] Sicut a quibusdam accepimus, tantum vestris in partibus jam abundat iniquitas, quod Christiana religio penitus ibi deperire videatur, et quod sine dolore dicere non possumus, non solum laici, verum etiam clerici et monachi in prohibitis seu illicitis prorumpentes, Deo et hominibus odibilia perpetrare non metuunt. Quapropter venerabilem fratrem nostrum Girardum Engolismensem episcopum ad vestras destinavimus partes, ut ibidem largiente Domino corrigenda corrigeret, et stabilienda stabiliret. Qui sicut ex litteris ejus cognovimus, ut praedictas iniquitates et impietates a vestris excludere partibus posset, venerabilem fratrem nostrum Baldricum et coepiscopum in Dolensi Ecclesia ordinavit. Pro tanta itaque et tam instanti necessitate venerabili fratri nostro Baldrico Dolensi archiepiscopo pallium, pontificatus videlicet plenitudinem concessimus, ut eo secundum praedecessorum suorum consuetudinem utatur. Mandamus igitur dilectioni vestrae, ut eum tanquam patrem timeatis, sicut magistro obediatis, et ut pastorem animarum vestrarum attentius diligatis, quatenus ejus admonitionibus et orationibus et ecclesiae vestrae honor augeatur, et Christiana religio reparetur, et reparata adjuvante Domino conservetur.
CCLXX. * Ecclesiae S. Frigdiani Lucensis possessiones juraque confirmat. (Anno 1109, Mart. 7.--Vide Bullarium Lateranense, n. 4.)
CCLXXI. Ecclesiae Virdunensis fratribus catholicis praecipit ut Richardum episcopum excommunicatum vitent, etc. (Anno 1109, Mart. 18.)[ Spicil. ed. de La Barre, II, 248.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, fratribus Virdunensis Ecclesiae catholicis, salutem et apostolicam benedictionem.
Richardum vestrae occupatorem Ecclesiae a sancta Romana Ecclesia pro suis meritis excommunicatum etsi hactenus non legistis, certius tamen et audisse et scire credimus; nunc autem vobis scripto nuntiamus ut eum excommunicatum scientes, communionem ejus omnimodis caveatis. Sane abbatem Sancti Vitoni et archidiaconum Guidonem pro catholicae unitatis dilectione et dignitatibus et rebus suis privatos audivimus: praecipimus ergo si qua penes vos B. Petri et nostri obedientia est, ut locis suis bonisque restituantur. Si autem praesentibus litteris obedire contemnitis, nos ecclesiam vestram a divinis officiis interdicimus; qui vero ab hujus erroris macula resipuerint, cum fratris nostri Treverensis archiepiscopi, seu supradicti abbatis consilio catholicae unitati reconcilientur; praelatum autem Guidonem noveritis apud nos diaconum esse ordinatum.
Data Laterani, decimo quinto Kelandas Aprilis.
CCLXXII. Abbates et clericos archidiaconatus Guidonis hortatur ut Guidoni, dejecto per Richardum, Ecclesiae Virdunensis invasorem, obediant. (Anno 1109.)[ Spicil. ed. de La Barre, II, 248.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, abbatibus et caeteris clericis, RAINALDO de Monzione comiti, RAINALDO Tullensi, et caeteris clericis de archidiaconatu Guidonis, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro catholicae unitatis dilectione Guidonem archidiaconum vestrum a Richardo Virdunensis Ecclesiae invasore bonis suis exspoliatum audivimus, quamobrem charitati vestrae nostris praesentibus eum litteris commendamus, praecipimus enim ut ipsi de ecclesiis ad monasteria pertinentibus consueta justitia, et a clericis seu laicis obedientia debita sicut archidiacono impendatur; alioquin donec obediant divinis officiis careant, et decimas suae plebis amittant; vos autem filii quibus Deus saecularem potestatem dedit, et qui armis justitiam contuemini, pro B. Petri reverentia ejus adjutores existite, et ejus adversarios viriliter cohibete: id ipsum de venerabili viro abbate Sancti Vitoni tam vobis quam reliquis Virdunensium partium praecipimus, qui propter eamdem catholicae unitatis dilectionem loco suo rebusque suis privatus est, praefatum autem Guidonem noveritis apud nos diaconum ordinatum.
CCLXXIII. Bulla protectionis et confirmationis bonorum Calmosiacensis monasterii. (Anno 1109, Mart. 21.)[MARTENE, Thes. Anecd. III, 1194.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SEHERO Calmosiacensis coenobii abbati ejusque successoribus promovendis in perpetuum.
Sic [piae] postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et Domini Salvatoris et beatae Mariae Genitricis ejus monasterium, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, sub tutelam apostolicae sedis excipimus. Vitae namque canonicae ordinem quem professi estis, privilegii praesentis auctoritate firmamus, et tam vobis quam vestris successoribus in eadem religione permansuris ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae inpraesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini: alodium videlicet ipsum, in quo vestra ecclesia sita est, datum a Theodorico milite et uxore ejus Hadelvide cum omnibus appenditiis ejus, partem alodii Bulzei datum a Helvide de Calvo monte, et a filiis suis: partem alodii Igniaci datum a Widrico de Walcurt, et ab uxore sua Adheleide, partem alodii Hamoniscurtis et Lihirici et Lamerici datam a Bencelino de Casteneio et uxore sua Leucarde in eisdem, de quibus alodiis aliam partem datam a Leucarde de Villa uxore Theoderici, partem alodii Darnole datam ab eadem Leucarde in morte sua, partem quam habebat Bencelinus Darnole, datam a Cunegunde uxore Rofridi militis per concambium Basonis-montis, partem alodii Truillaris datam a Mascelino de Domno Martino et uxore sua Hersinde cum alodio de Maltucurt, alodium de Janancurt datum a Robaldo de Domno-Martino, cum parte alodii quam habebat apud Hulieni-villam, partem alodii de Petri-villa datam a Lietardo et uxore sua Elizabeth cum quarterio terrae Darnole, alodia data a Berta jam vidua, et a filio suo Galfrido, quae habuit apud Ruvirum et apud Masnila, et apud Duvencurt, et apud Unocurt, et apud Lifoi cum omnibus appenditiis eorum, alodium Hudini-villae ab Amalrico datum ab uxore sua Oda per concambium alodii quod habebat Bagnoli, quarterium terrae datum a Beatrice uxore Ganolii Darnoli, quarterium terrae datum a Haduide de Fagnei-villa apud Basolivillam, quarterium terrae datum a Stephano de Villa-Viriaco, alodium datum ab Albrico de Novo-castro, et uxore ejus et filiis apud Unacurt, in quo molendinum aedificatum est, quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium jure atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Ad haec adjicientes decernimus ne loci vestri fratres de carrucis, aut laboribus, sive nutrimentis, seu molendinis suis vel parochiali ecclesiae Sanctae Mariae quae in eodem fundo Calmosiaci sita est, vel aliis quibuslibet, reddere decimas seu primitias exigantur; nec ulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura.
Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se scilicet divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem ecclesiae sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, XII Kal. Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo nono, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae X.
CCLXXIV. Monasterii S. Lamberti protectionem suscipit ac possessiones confirmat. (Anno 1109, Mart. 25.) [Exstat in tabulario Caesareo Vindobonensi, teste JAFFÉ ( Regesta Pont. Rom., p. 498) qui titulum suprascriptum affert cum hac mentione: « Ex schedis Pertzii. » ]
CCLXXV. Privilegium pro ecclesia S. Deodati. (Anno 1109, April. 10.)[SOMMIER, Hist. de l' Église de Saint-Dié, p. 162.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo REMBALDO, aliisque fratribus in ecclesia Sancti Deodati servientibus Deo, salutem et apostolicam benedictionem.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter accrescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio vestra ad sedis apostolicae portum confugiens, tuitionem debita devotione requisivit: nos supplicationi vestrae clementer annuimus, et beati Deodati ecclesiam in valle Galilaea sitam ad quam ad serviendum Domino convenistis, apostolicae sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut quaecunque praedia, quascunque possessiones, concessione pontificum, munificentia regum, liberalitate principum vel oblatione fidelium, vel aliis justis modis, hodie possidet, vel in futurum, largiente Deo, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: et oblationes, quas illuc confluentes populi pro remedio animarum suarum altari dederint, in communes usus fratrum dispensentur. Nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia in praepositum subrogetur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum consilii sanioris pars, secundum Dei timorem elegerint. Consecrationes altarium, ordinationes fratrum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, juxta concessionis Leonis IX sanctae memoriae Romani pontificis, a quo volueritis catholico accipiatis episcopo, qui gratis et omni pravitate exactionis deposita, quod postulabitur a vobis indulgeat. Sane ad fratrum correctionem, si quando oportuerit, non alii mittantur, nisi quos ad hoc ipsum idoneos consilio fratrum saniorum sibi praepositus advocaverit. Praeterea quidquid dignitatis usque ad nostra tempora eadem Ecclesia obtinuit, nos quoque ob beati Deodati reverentiam, et multorum salutem, etiam in posterum proprio obtinere concedimus. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae concessionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Scriptum per manum Joannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, IV Idus Aprilis, indict. II, Incarn. Dominicae an. 1109, pontificatus autem domni Paschalis II papae anno decimo.
CCLXXVI. Monasterium Weissenoense tuendum suscipit et ejus possessiones ac jura confirmat, imposito monachis byzantii unius censu annuo. (Anno 1109, April. 14.--Vide USSERMAN in episcopatu Bambergensi, Prob. 62.)
CCLXXVII. Ad Hugonem Gratianopolitanum episcopum.--De non alienandis Ecclesiae Gratianopolitanae possessionibus. (Anno 1109, April. 18.)[PETIT, Theodori Poenitentiale, tom. II, p. 419.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Gratianopolitano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Eapropter desideriis tuis, reverendissime frater, benignius assentimur, et Ecclesiam Gratianopolitanam, cui Deo auctore praesides, decreti praesentis auctoritate munimus. Statuimus enim et auctoritate apostolica interdicimus, ne quis successorum vestrorum occasione aliqua praesumat donare, vendere, vel alienare terras, possessiones, ecclesias, decimas, seu census ecclesiarum, et caetera quae vel per antecessores tuos vel per tuam industriam acquisita fraternitas tua possidet; vel in posterum tu successoresque tui largiente Domino Ecclesiae acquisituri estis. Si quis autem vel vendita, vel donata susceperit, donec illa restituat, excommunicationi subjiciatur. Illud etiam pariter interdicimus ne post tuum vel tuorum successorum obitum, quisquam palam furtimve audeat bona ipsa subtrahere, donec pastor per Dei gratiam substituatur Ecclesiae.
Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIV Kalend. Maii, indictione III, anno 1109 Incarnationis Dominicae, pontificatus autem domni Paschalis papae X.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi, etc.
CCLXXVIII. Bulla pro Sancto Martino Ambianensi. (Anno 1109, Maii 11.)[ Gall. Christ.; X, Instrum. 302.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARNULPHO praeposito ecclesiae S. Martini, quae sita est in porta Ambianensi, et ejus fratribus regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur vos, o filii, per divinam gratiam aspirati, secundum dispositionem fratris nostri Godefridi civitatis vestrae episcopi mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et communiter secundum sanctorum Patrum instituta omnipotenti Deo deservire proposuistis, et nos secundum ejusdem episcopi preces devotioni vestrae impertimur assensum. Vitae namque canonicae ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus, et tam vobis quam successoribus vestris in eadem religione permansuris omnia perpetuo possidenda sancimus, quae inpraesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini: videlicet omnes decimas omnium novalium et segetum episcopalium urbi Ambianensi adjacentium, sicut a praedecessoribus episcopis Ecclesiae vestrae concessum est, exceptis decimis terrarum in quibus mater ecclesia vel aliae civitatis ecclesiae decimas sumunt, lanae quoque omnium pecorum episcopalium decimas; altare Sancti Petri ultra pontem, et omnia ad id pertinentia; ecclesiam quoque SS. Lupi, Walarici et Desiderii; altare de Estombli et terram dotis ejus; altare de Warlus et Selincurte, quae ab omni episcopi et ministrorum ejus redditu et servitio libera sunt; atria quoque eorum et hospites, familiamque Sancti Apri; altaria quoque de Donfront et de Hargiscurte cum appenditiis eorum, necnon et praehendam cujusque canonici . . . . . uno anno post obitum suum, ut quotidianam missam toto anno pro anima ejus persolvatis; cambam, hospites, terras arabiles, et omnia bona abbatiae Sancti Martini, et omnia quae in Amelly et Pisoy ecclesia vestra antiquitus possidebat, et in molendino Sancti Mauritii singulis annis modicum hibernati, et viginti quatuor sextarios hordei. Praeterea quaecunque in posterum juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Nemini facultas sit ecclesiam ipsam temere perturbare, aut quaecunque ipsius sunt vel fuerint, quibuslibet occasionibus auferre. Libertas vobis eadem maneat quae et canonicis matris ecclesiae, ita ut ecclesia vestra ditioni decani et canonicorum matris ecclesiae pro supradicti episcopi dispositione permaneat: nullus autem apud vos deinceps canonicus ordinetur, nisi qui se canonice victurum professus fuerit. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Romae in porticu Beati Petri per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et bibliothecarii, quinto Idus Maii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo nono, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae anno decimo.
CCLXXIX. Privilegium pro Majori Monasterio. (Anno 1109, Maii 14.)[DUPAZ, Hist. généalog. de plusieurs maisons illustres de Bretagne, Paris, 1619, fol., II, 118.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILLELMO Majoris Monasterii abbati, et caeteris fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Et litterarum et nuntiorum vestrorum suggestione cognovimus, quoniam et frater noster Benedictus Aletensis episcopus cellam quamdam de insula Aaron in honore sancti Maclovii consecratam cum appenditiis suis vestro primum monasterio tradidit, ecclesiam postmodum in Dinanensi castro sitam, sub ejusdem sancti Maclovii nomine consecratam, monasterio vestro plena collatione concessit, eo quod supradictae cellae tanquam membrum capiti pertineret. Gauffridus etiam dominus Dinanensis, et filii ejus, et aliquae aliae potestates saeculares quoquomodo tenebant de rebus exterioribus, ad eamdem cellam vel ecclesiam pertinentibus, vestro monasterio reddiderunt. Nos itaque juxta petitionem vestram, eidem concessioni nostrae assertionis robur accommodamus, et supradictam cellam de insula Aaron, et praefatam castri Dinanensis ecclesiam cum praediis omnibus sive possessionibus ad eam pertinentibus semper in possessione, dispositione et jure vestri Majoris Monasterii pertinere decernimus, statuentes et omnibus modis interdicentes, ne cuiquam deinceps liceat cellam illam cum omnibus pertinentiis suis a monasterii vestri unitate sejungere. Si quis autem hujus decreti tenoris temere contraire praesumpserit, secundo commonitus, nisi congrue satisfecerit, severitatis ecclesiasticae ultione et sancti Spiritus gladio puniatur.
Datum Laterani per manum Joannis diaconi bibliothecarii, secundo Idus Maii, indictione tertia, Incarnationis Dominicae anno 1109.
CCLXXX. Ad Pontium abbatem Cluniacensem.--Confirmat ei et successoribus ejus omnia ab antecessoribus suis pontificibus monasterio Cluniacensi concessa, collata et confirmata. (Anno 1109, Jun. 2.)[ Bullar. Cluniac. 36.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO coenobii Cluniacensis abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
In provectionis tuae primordiis, fili charissime, deliberasti sedis apostolicae dulcedinem experiri, utrum eadem erga te permaneat, quae circa praedecessorem tuum Hugonem egregiae religionis et sapientiae virum usque in finem permansisse conspicitur. Postulasti enim ut quae a praedecessoribus nostris eidem abbati, vel ejus antecessoribus concessa sunt, tibi quoque concedere debeamus. Magna quidem postulatio est, et sedis apostolicae consuetudini minus accommoda: non enim aut absentibus, aut minus perspicuis personis solent ista concedi. Et licet nobis ex parte jam notus sis, non tamen adhuc in te adeo fulgidum specimen prudentiae aut religionis enituit. Caeterum supradicti praedecessoris tui praerogativa praecellens, et melior spes quam de indole tua per Dei gratiam gerimus, fratrum etiam, qui in te patrem elegerunt, virorum utique religiosorum ac sapientum postulationi tuae conjuncta precatio nostram circa te benignitatem tanta affectione deflexerunt, ut rationabili petitioni tuae etiam absentis, nihil ad praesens negare deliberemus. Confidimus enim et te largiente Domino praenominati abbatis studiis institutum et eosdem fratres in ejus disciplina laudabili perpetuo permansuros; ut, sicut in praeterito tempore, ita etiam in futurum sanctae religionis exempla de Cluniacensi coenobio diffundantur. Hac igitur spe, hac per Dei gratiam confidentia freti, tibi, charissime fili, tuisque legitimis successoribus, et per vos Cluniacensi coenobio conferimus, concedimus, confirmamus quaecunque ab antecessoribus nostris collata, concessa et confirmata, vel per privilegia sedis apostolicae vel per alia authentica munimina dignoscuntur. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem coenobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Romae in porticu Beati Petri per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IV Nonas Junii, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno X.
( Bullata in plumbo pensilis, cum filis sericis rubei croceique colorum, non retortis. )
CCLXXXI. Ad episcopos Anagniae et Campaniae.--De canonizatione sancti Petri Anagniae episcopi. (Anno 1109, Jun. 2.)[MANSI, Concil., XX, 1001.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus episcopis Anagniae, et aliis per Campaniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Dominum excelsum habentes prae oculis, qui in amicis suis laudatur et benedicitur, et considerantes propterea strenuae probataeque vitae merita, quibus vir sanctus Petrus, quondam Anagniae episcopus, de regula monachorum assumptus, in pastorali officio pure, simpliciter, solerti vigilantia et exemplo, Deo deservivit: admirantes etiam miraculorum insignia, quibus sanctum suum ante et post obitum divina gratia decoravit, prout per Brunonem Signiensem episcopum fideliter adnotatur, et usque ad nostra tempora decorare non desinit, auctoritate praesentium vobis licere volumus et mandamus quatenus tertio Nonas Augusti diem natalem ejusdem confessoris et praesulis memorandi sanctorum catalogo congrue celebrem recolatis, quatenus in praesenti gratiam, et in futuro, opitulante divina clementia, piis ejus intercessionibus mereamur gloriam sempiternam.
Data Signiae, secundo Nonas Junii, pontificatus nostri anno decimo.
CCLXXXII. Ad Petrum presbyterum. (Anno 1109, Sept. 29.)[LAMI, Deliciae eruditorum, 1737, p. 204.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO presbytero, salutem et apostolicam benedictionem.
Devotionis tuae petitiones benigne admittimus, ideoque in burgo Senae, opportuno tamen loco monasterium aedificandi cum consensu ejusdem civitatis episcopi licentiam concedimus. Statuimus enim ut, si Dei gratia constructum fuerit, sub Passinianensis et Vallumbrosanae congregationis custodia et regula quietum semper et liberum sit mansurum. Decernimus ergo ut nulli omnino liceat ipsum monasterium ad honorem Dei sanctique Benedicti aliorumque sanctorum aedificatum temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia quae vel a te, vel ab aliis fidelibus de proprio jure oblata fuerint, illibata atque integra conserventur. Quicunque vero ipsum monasterium, et in eo Domino servientes fovere, suisque rebus honorare curaverit, omnipotentis Dei, et apostolorum ejus gratiam consequatur. Si quis autem, quod absit! huic nostro decreto contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Datum apud Castellionem per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, III Kalend. Octobris, indict. III, Incarnat. Dominicae anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno X.
CCLXXXIII. Ad Pontium Cluniacensem abbatem.--Privilegia Cluniacensis monasterii confirmat. (Anno 1100, Oct. 16.)[MANSI, Concil., XX, 1041.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO monasterii Cluniacensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Et religio Cluniacensis coenobii, cui Deo auctore praesides, et praedecessoris tui sanctae memoriae Hugonis abbatis dulcissima reverendaque dilectio, cogunt nos,. fili in Christo charissime Ponti abbas, tuis petitionibus indulgere. Eapropter abbatias vel prioratus qui sub praenotati abbatis Hugonis dispositione manserunt, sub tua quoque vel successorum tuorum dispositione permanere decernimus. ( Enumerantur. Tum pergit: ) In locis autem quae sine proprio abbate, diebus domni ac venerabilis Hugonis abbatis fuisse videntur, nunquam aliquis abbatem ordinare praesumat. Illud etiam libertatis Cluniacensi coenobio firmum haberi sancimus, ut vestri monasterii monachi qui ad sacros sunt ordines promovendi, a quibus malueritis catholicis episcopis promoveantur. Chrisma vero, si opportunitas exegerit, in vestro faciatis monasterio consecrari, vel a quibus volueritis episcopis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc., ut in aliis nonnullis epistolis.
Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.
Datum apud Castellium per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIII Kal. Novemb., indict. III, Incarnationis Dominicae anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis II XI.
CCLXXXIV. Privilegium ad Pontium abbatem Cluniacensem, ad quem mittit pallium candidum, ut ex eo sibi paret dalmaticas in usu ecclesiae Cluniacensis, concedens ei quod utatur insigniis pontificalibus in octo praecipuis festivitatibus monasterii sui. (Anno 1109, Oct. 17.)[ Bullar. Cluniac. p. 36.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Bonum et laudabile Cluniacensium fratrum desiderium exstitisse nequaquam ambigimus, cum te in abbatem ad suarum animarum custodiam elegerunt. Stude ergo per Dei gratiam, fili in Christo charissime, quantum in te est, bonum eorum desiderium adimplere; ut et ipse in religione proficias, et eos qui tibi commissi sunt in Dei semper timore custodias. De benignitate autem sedis apostolicae, et beati Petri gratia candidum tibi pallium mittimus, de quo dalmaticas in usum debeas vestrae ecclesiae praeparare. Nos siquidem dalmaticae, compagarum, chirothecarum, et mitrae usum in festivitatibus octo monasterii tui praecipuis, sicut antecessori tuo felicis memoriae Hugoni abbati a praedecessore nostro concessus est, ita tibi speciali dilectione concedimus. Vide ergo ut, sicut ejus locum tenes, sicut dignitatem assecutus es, ita etiam religionem teneas et industriam prosequaris; quatenus per Dei gratiam, et monasterii salus inconcussa permaneat, et tam in te quam in illis divini nominis gratia exaltetur.
Datum apud Castellium, XVI Kalend. Novembris.
( Bullata in plumbo pensili, cum simplici filo retorto. )
CCLXXXV. Privilegium pro monasterio Siegburgensi. (Anno 1109, Nov. 28.)[LACOMBLET, Urkundenbuch fiir die Geschichte des Niederrheins. Dusseldorf, 1840, 4o t. I, p. 175.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CUNONI abbati venerabilis monasterii quod in monte Sigeberch situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus tribuendus est effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit. Nos supplicationi tuae clementer annuimus, et Beati Michaelis monasterium, cui Deo auctore praesides, sedis apostolicae auctoritate munimus. Confirmamus siquidem vobis vestrisque successoribus possessiones et praedia seu caetera bona universa quae ab Annone felicis memoriae Coloniensi archiepiscopo ejusdem monasterii fundatore concessa sunt, videlicet ecclesiam in Bleisa cum dotali manso et decimatione, et ecclesiam in Hanafo cum decimis et caeteris appenditiis quas a canonicis Bunnensibus, data in eorum et ecclesiae usus custodia Bunnae, per concambium accepit, villam etiam quae dicitur Mendenen, quam a praeposito vel canonicis majoris Ecclesiae data per concambium in Bathalicha decimatione suscepit. Caetera etiam loca quae per manus advocatorum eidem coenobio et servis Christi ibidem degentibus, in victum vestitumque concessit. Id est Acchera, item Acchera; Strala, Nistera, Beringerishuscim, Geistingen, Bleisa superior, Lara, Menedon, Atemere, Antrefe, Gulusa, Legia; vineae in Wintere, Bethendorf, Mulendorf. In Rigemogon quaedam rura cum vineis; ecclesiam in Berchein cum decimatione, ecclesiam in Bleisa inferiori cum dotali manso; ecclesiam in Hanafo cum decimis, Sulse, Trutthesdorf, Menimdorf, Torendorf, Mulendorf, Irmenderoth, Chorincheid, Inere, Uneheim, Flatenen, Perne, Grecenich, Hofstedenen, Luvesberch, Flamersfets, Quintinachen. Praeterea villam Hircennowen quam Henricus IX rex eidem coenobio tradidit.
Et quaecunque bona ipsi monasterio ab aliis fidelibus de suo jure oblata sunt, aut in futurum offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, vobis vestrisque successoribus regulariter degentibus quieta et integra permanere sancimus. Sane advocatis quibus pro tempore monasterii advocatia commissa fuerit interdicimus ne alium sub se advocatum constituant, neque de rebus ad stipendia conferendis, neque de his quae pro justitiis persolvuntur amplius exigant, quam supradicti Annonis archiepiscopi deliberatione provisum est. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IV Kal. Decembris, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno XI.
CCLXXXVI. * Theodorico duci et Riquino electo Tullensi mandat ut monasterii Calmosiacensis adversarios saeculari et ecclesiastica censura ab oppressione monachorum repellant. (Anno 1109. Vide Scheri librum De primordiis monasterii Calmosiacensis ap. MARTENE, Thesaur. Anecd. t. III, 1191.)
CCLXXXVII Ad Henricum abbatem S. Vedasti. (Anno 1109.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc. II, 150.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO abbati Sancti Vedasti, salutem et apostolicam benedictionem.
Rumor quem de te nuper audivimus laetitiam nobis non modicam attulit. Audivimus enim quod assumptis de Cluniacensi congregatione fratribus monasterii tui mores corrigere et religioni studere jam coeperis: quod nimium religiosos viros qui te noverunt laetificant. Monemus itaque et rogamus ut in eo quod coepisti constanter insistas et religionis studium ad finem bonum perducere sollicitius elabores.
CCLXXXVIII. Ad Gebeardum Constantiensem episcopum.--De communicantibus cum excommunicatis, et quomodo recipiantur haeretici. (Anno 1101-1110, Febr. 6.)[MANSI, Concil., XX, 1083.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BEARDO Constantiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quaestionum quas ad nos misisti latebras tuam credimus praesentiam non latere. Caeterum quia super his per apostolicam sedem postulas certius informari quod doctrinae sanitas habeat, respondemus. Excommunicatis enim communicare in his quae a sacris sunt inhibita canonibus nullo modo sit licitum. Et voluntate quidem communicantes, sive sint monachi, sive sint alii, ejusdem reatus flagitio involvuntur. Qui vero aut ignari aut inviti necessitate communicant, licet in oculis hominum contagio polluantur, non tamen propter hoc reos in conspectu aeterni judicis arbitramur. Porro excommunicatorum cadavera de sanctorum basilicis projiciantur, quia eorum putores ad superna conscendunt, sicut quartus Dialogorum beati Gregorii liber indicat, et sanctorum ipsorum revelatione didicimus; ideoque dum ea illic continentur, cessandum a divinis officiis arbitramur. De confecto ab haereticis chrismate vel oleo ratio suggerit ut pro divinae invocationis reverentia inter Ecclesiam debeat concremari. Ab ipsis haereticis venientes ita omnino recipiantur, sicut antiquitus recipiendos vel receptos fuisse sanctorum praedecessorum nostrorum Leonis et Gregorii monumenta declarant.
Datum Laterani VII Idus Februarii.
CCLXXXIX. Privilegium de mercato et de coena quae dabatur in duabus festivitatibus S. Remigii, item de immunitate istius Ecclesiae. (Anno 1110, Jan. 3.)[VARIN, Archives administ. de la ville de Reims, tom. IV, p. 255.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio AZENARIO abbati venerabilis monasterii Sancti Remigii quod secus urbem Remensem situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis, in perpetuam rei memoriam.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, et caetera quae ad verbum legere est in bulla anni 1107, supra col. 216; loca in quibus nonnihil variat indicant notae bullae priori subjectae.
CCXC. Privilegium pro monasterio S. Mariae Florentinae. (Anno 1110, Jan. 9.)[LAMI, Eccles. Florent., Monum., II, 1182.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BENEDICTO abbati monasterii Sancti Miniatis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulantis vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens ei tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et beati Miniatis martyris monasterium, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus. In quo nimirum monasterio ipsius sancti martyris Miniatis et aliorum multorum martyrum corpora requiescunt. Confirmamus itaque vobis et eidem monasterio montem Regis, in quo praedicti martyris ecclesia posita est, cum omni pertinentia ejusdem curtis et campum Martii; et Bisarnum a flumine Arno usque ad viam publicam; ecclesiam sanctae Mariae Albuini sitam in Alberita cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Petri sitam in Camullia cum hospitali et omnibus pertinentiis suis. Et curtem de Sicignano, quam dedit eidem monasterio Ugo filius Gerardi et uxor ejus Mandolla, et quod ei donatum fuit a Gerardo filio Aldeprandi. Caeteras quoque ecclesias, castra, villas et alias possessiones, quas Ildebrandus, Lambertus, Attho et Gerardus, episcopi Florentiae, imperatores, reges, principesque catholici vel alii fideles de suo jure ipsi monasterio contulerunt. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva Florentini episcopi canonica reverentia. Si qua ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis suscipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Idus Januarii, indictione III, Incarnationis Dominicae an. 1110, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae XI.
CCXCI. Dioecesis Soranae fines, Ecclesiaeque possessiones, rogante Goffrido episcopo, confirmat (Anno 1110, Febr. 9.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 1245.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GOFFRIDO Sorano episcopo, ejusque successoribus . . . Populum.
Sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus . . . petitioni tuae, frater in Christo charissime, praesentibus annuentes, ad perpetuam S. Soranae Ecclesiae pacem ac stabilitatem praesentis decreti stabilitate sancimus, ut universi parochiae fines, qui a parochianis ante cum juribus suis usque hodie possessi sunt, ita omnino integre tam tibi quam tuis successoribus in perpetuum conserventur; qui videlicet fines versus fundum et cryptam latronis, inde in terminum cetininam, inde intro, et inde . . . Soranam, inde in Sangrum, inde in vallem Regiam, inde in Afedenam, inde in Vestiam, inde in Saviram Anistri, inde in Petram Rectam, inde in Coaciam, inde in Sulfuratum, inde in Pontem Fractum, inde in Montem Cornetum, inde in Campum Rontium . . . . . . inde in Petram Malam, inde in terram de Piro, inde reditum ad praescriptum collem. Intra quos fines in oppidis omnibus, et villis, et monasteriis, et ecclesiis tibi tuisque successoribus jus episcopale sancimus . . . Cum itaque proprietario jure ad Soranam Ecclesiam pertinere noscuntur, tibi, tuisque successoribus . . . quieta semper et integra permanere decernimus . . . Castellum Insulae cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Laurentii, et . . . ecclesiam S. Pauli in Campo, in Arpino plebem S. Mariae, et plebem S. Archangeli: in Castello . . . ecclesiam S. Mariae, in Sora plebem S. Restitutae, ecclesiam S. Laurentii, ecclesiam S. Luciae, ecclesiam S. Viti in Carpello, ecclesiam S. Petri . . . duo molen dina in flumine Liridi, et unum in Carnello, in valle Sorana ecclesiam S. Petri; et S. Donati . . . plebem S. Mariae, ecclesiam S. Savini . . . ecclesiam S. Mariae de Campo, S. Urbani, ecclesiam S. Mariae de . . . ecclesiam S. Mariae de Picenisti in Atino, ecclesiam S. Mariae, S. Petri, S. Sylvestri, S. Mauri, S. Angeli de . . , tria molendina in flumine Melfi cum suis pertinentiis. Item extra Atinum ecclesiam S. Marciani. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere vexare. perturbare, et possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre observentur, etc.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Dat. Laterani per manum Joannis, S. Rom. Ecclesiae diac. card. ac bibliothecarii, V Id. Februar., ind. III, Incarn. Dom. an. 1110, pont. autem D. Paschalis II PP. an. undecimo.
CCXCII. Confirmatio dotationis et bonorum monasterii Sancti Benigni Fructuariensis. (Anno 1110, Mart. 13.)[GUICHENON, Hist. génér. de la maison de Savoie, II, 24.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALMEO Fructuariensis monasterii abbati, et monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Agnes siquidem comitissa, Petri marchionis filia, quae derelicto saeculo monasterii quietem elegit, medietatem villae novae monasterio vestro contulit, cum omni integritate, ac libertate, qua eam ipsa tenuerat. Quam collationem nostra petiit auctoritate firmari. Proinde nos illius, et vestris per confratrem nostrum Mainardum Taurinensem episcopum precibus annuentes praesenti decreto sancimus, ut eadem villae novae medietate semper in monasterii vestri possessione permaneat, idipsum de villa Falae constituimus, cujus medietatem unam ex oblatione Arditionis marchionis, qui per Dei gratiam in vestro monasterio conversus est, alteram vero ex venditione fratris ejus Mansfredi marchionis, ad vestri coenobii jus pertinere cognovimus. Nemini ergo liceat, vel illam villae novae medietatem, vel integritatem villae Falae, a monasterii vestri possessione subtrahere, aut aliquibus ingeniis alienare, sed omnia congregationi vestrae, sicut a supradictis personis tradita sunt, ita semper quieta et integra in vestro vel successorum vestrorum usu et gubernatione inconvulsa proprietate permaneant; si quis autem, quod absit! hujus decreti nostri paginam sciens temerarie contraire tentaverit, honoris ac officii sui periculum patiatur, vel excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Datum Laterani per manum Joannis diaconi cardinalis, III Idus Martii, indictione III.
CCXCIII. Ecclesiae Scyllacensis libertatem, privilegia, possessiones, petente Petro episcopo, confirmat. (Anno 1110, April. 5.)[UGHELLI, Italia sacra, IX, 429.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Squillacen. episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Apostolicae sedis nos compellit auctoritas pro Ecclesiarum statu sollicitos esse, prava corrigentes, et quae recta sunt stabilire. Constat siquidem Squillacenam, cui auctore Domino pastor es per nos institutus, Ecclesiam prioribus longe temporibus specialiter sub apostolicae sedis jure mansisse, sicut verum indagantibus per authentica beati Gregorii scripta monstratur. Quia ergo Deo auctore per strenuissimorum fratrum Roberti quondam nobilis memoriae ducis, Rogerii comitis labores atque victorias tam ex illa, quam ex caeteris Calabrorum Ecclesiis, Graecorum tyrannica cessavit invasio. Nos praedecessoris nostri Urbani papae II vestigiis insistentes, Squillacensem Ecclesiam sub speciali jure sanctae sedis apostolicae confoventes, statuimus, et temporibus perpetuis observandum censemus, ut sicut tu, ita et tui deinceps successores per manum semper Romanorum pontificum consecrentur. Ad haec adjicimus infra fluvium ambitus, sicut ex superioribus montibus torrentes in Crocleam, et Alarum fluvios, et iidem fluvii in Adriaticum mare defluunt, ea quae in conspectu fratrum nostrorum episcoporum Siciliae omnium, et Calabriae quorumdam coram praedicto Rogerio comite, et a veteranis, et multorum temporum testibus ad Squillacensem Ecclesiam ex antiquo pertinuisse juxta praeceptum ejusdem praedecessoris nostri Urbani II probata sunt, ea nihilominus quae Squillac. Ecclesiae beatus legitur Gregorius consuluisse, firma semper et integra in tua tuorumque successorum et ipsius Eccl. possessione permaneant; porro colonos, seu praedia de Palaeopoli, sive Roccella, quae Adelais comitissa cum filio Rogerio pro redemptione animae supradicti comitis Rogerii Squillacen. Ecclesiae tradidit, nos eidem Ecclesiae cum oratorio Sanctae Mariae, quod illic situm est, jure proprietario confirmamus. Praeterea quidquid in futurum liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, illibatum ipsi perpetua stabilitate servetur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, satisfactione integra non emendaverit, honoris sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena sit, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Datum Later. per manum Joannis S. R. E. diac. cardinalis ac bibliothecarii, Nonis Aprilis, ind. III, Incarnat. Domin. anno millesimo centesimo decimo, pontificatus autem dom. Paschalis II papae anno XI.
CCXCIV. Privilegium pro ecclesia Sancti Christophori de Phalempin. (Anno 1110, April. 9.)[MIRAEUS, Opp. Diplom., III, 317.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo LAMBERTO abbati, et ejus fratribus in ecclesia S. Christophori de Phalempin canonicam vitam professis, eorumque successoribus in perpetuum.
Devotionem vestram ex venerabilium fratrum Joannis Morinensis, et Baldrici Noviomensis episcoporum relatione cognovimus, quia in ecclesia de Phalempin ad regularis disciplinae observantiam largiente Domino concaluistis. Religiosorum etiam conjugum Rogerii et Ogivae desiderium percepimus, qui locum vestrum omnipotestatis suae jugo liberum facientes, canonicos illic secundum B. Augustini regulam ordinari desideraverunt. Nos igitur et illorum voto, et fratrum nostrorum, quae praenominati sunt, episcoporum petitionibus annuentes, vitae canonicae ordinem, quem professi estis, in eodem loco in perpetuum conservandum auctoritatis apostolicae robore stabilimus.
Quam ob rem statuimus ut quaecunque praedia, quaecunque bona, vel ab ipsius ecclesiae fundatoribus, vel a supradictis conjugibus, vel a quibuscunque fidelibus Dei suo jure in eamdem ecclesiam oblata sunt, vel in posterum offerri contigerit, vobis vestrisque successoribus firma semper et quieta permaneant.
Praecipimus itaque et penitus interdicimus ne pro chrismate, pro catechumenorum vel confirmandorum oleo, vobis a decano, seu caeteris matricis ecclesiae clericis, molestia inferatur.
Concedimus etiam vobis in ecclesia parochiae vestrae presbyterum ad regendam parochiam constituere, salva tamen Tornacensis episcopi reverentia, etc.
Datum Laterani, Incarnationis Domini anno 1110, indictione III, V Idus Aprilis, pontificatus nostri anno XI.
CCXCV. Privilegium pro monasterio S. Petri Mellicensis. (Anno 1110, April. 16.)[HUEBER, Austria ex archivis Mellicensibus illustrata. Lipsiae, 1722, fol. p. 3.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SIGIBOLDO abbati monasterii Sancti Petri de Medlick, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Luipaldus siquidem marchio beati Petri ecclesiam et monasterium a parentibus suis aedificatum in loco Medlick, in parochia Pataviensi, et sub patronatus sui jure possessionem beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae obtulit sub ejus tuitione perpetuo confovendum. Quamobrem religiosis ejus desideriis annuentes juxta postulationem confratris nostri Udalrici Pataviensis episcopi monasterium ipsum sub tutela apostolicae sedis suscipimus, et decreti praesentis auctoritate munimus. Statuimus etiam ut quaecunque praedia, quaecunque possessiones, sive ecclesias cum decimarum oblationibus praefati principes Luipaldus et pater ejus Luipaldus, et caeteri parentes ejus, seu alii fideles de suo jure ipsi monasterio contulerunt, vel in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quibuscunque successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint a Romano pontifice consecrandum. Porro circummanentium abbatum subire judicium non cogamini, nisi forte illorum, qui ad sedis apostolicae proprietatem pertinent, cum ecclesiasticae necessitatis causa exegerit; chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a Pataviensi accipietis episcopo, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur, indulgeat. Laicos sane seu clericos saeculariter viventes ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vobis inhibeat. Sepulturam quoque ejusdem loci, omnino liberam decernimus, et eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Advocatus autem ejusdem loci Luipaldus marchio maneat, vel ejus haeres, quicunque in posterum marchiam obtinuerit. Verumtamen nec illis, neque alicui prorsus hominum liceat in eodem monasterio vel in bonis ejus quidquam sibi temere vindicare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem susceptae a Romana Ecclesia exemptionis, aureum unum quotannis singulis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis suscipiant, et apud districtum judicem, praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardin. ac bibliothecarii, XVI Kal. Maii, indict. III, Incarnat. Domini anno 1110, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno XI.
CCXCVI. Ecclesiae S. Jacobi Compostellanae possessiones, Didaco episcopo petente, confirmat. (Anno 1110, April. 21.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 85.] P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellanae Ecclesiae episcopo ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis ergo, frater in Christo charissime, petitionibus annuentes quas per fideles Ecclesiae vestrae filios Gaufridum Ecclesiae vestrae archidiaconum, et Petrum presbyterum Capellanum suggessistis, ad perpetuam sanctae Compostellanae Ecclesiae pacem ac stabilitatem pro B. Jacobi apostoli reverentia praesentis decreti stabilitate sancimus, ut universa quae ad ejusdem B. Jacobi ecclesiam, in qua nimirum ejus corpus requiescere creditur, proprietario jure intra vestram parochiam pertinent, sicut ex supradictorum fratrum relatione didicimus; quieta omnino et integra vobis vestrisque successoribus in perpetuum conserventur, videlicet terra de Superato, Dormiana, Bavegium, Coronatum, Mercia, archipresbyteratus S. Pelagii de Circitello, Mons Sacer, Taberiolus, terra Montium usque ad Avium, Morracium, Salniense, terra Termarum, terra de Arcubus, Iriense, Pistomarcus, Amaheae et alii montes, Prucios, Trasancos, Lovacencos, Arros, Nemitos, Bisancos, terra de Faro, Coporos, Celticos, Brecantinos. In montanis duo archipresbyteratus, Dubria, Barcala, Salagia, Gentines, et caetera usque ad Oceanum, sicut in scriptis ejusdem ecclesiae continentur. Confirmamus etiam vobis quae a rege memoriae nobilis Ildefonso et a sororibus ejus, Geloyra videlicet atque Urraca, et a supradicti regis genero comite Raimundo et ejus conjuge Urraca ejusdem regis filia B. Jacobo et ejus ecclesiae chirographis seu testamentis legitimis oblata sunt, videlicet monetam Compostellanae civitatis, monasteria Pilonium et Branderizium, ecclesia S. Mametis cum omnibus pertinentiis eorum, domos in civitate Compostellana. Confirmamus etiam vobis oppida, seu praedia, quae a superioribus Hispanorum regibus data sunt, videlicet Honestum, Farum, castellum S. Mariae de Lanciata cum pertinentiis eorum, ecclesiae SS. Victoris et Fructuosi, et villam Cornelianam in Portugalensi pago cum pertinentiis suis. Decernimus itaque ut nulli et omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XI Kal. Maii, indict. III, Incarnationis Dominicae anno 1110, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae anno XI.
CCXCVII. D[idaco] episcopo Compostellano scribit dolere se de Ecclesiarum Hispanicarum angustiis. (Anno 1110, April.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 86.] P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Oppressiones et angustiae quas in partibus vestris Ecclesia patitur, gravi cor nostrum moerore afficiunt: unde et omnipotentem Dominum ut vobis subvenire dignetur oramus, et vos ipsos monemus ut strenuos viros ad defensionem Ecclesiae suscitare curetis. Petitionem quam nobis tam vestra quam ex cleri et populi parte, Ecclesiae vestrae filii G. archidiaconus et Petrus capellanus, qui ad nos missi sunt, suggesserunt, ad praesens implere non possumus, sicut idem nuntii vobis poterunt vivis vocibus intimare. Caeterum id vos indubie scire volumus, quia nos exaltationi vestrae Ecclesiae congaudemus. Cupimus enim eam competenter pro B. Jacobi meritis honorare.
CCXCVIII. Ad D[idacum] episcopum Compostellanum.--De ecclesia S. Michaelis P[etro] capellano restituenda. (Anno 1110, April.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 87.] P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Filius noster P. Ecclesiae vestrae capellanus adversus Suarium conqueritur quod, saecularibus potestatibus usus, ecclesiam S. Michaelis quae in civitate vestra sita est, ei violenter abstulit; unde quid in canonibus cautum sit, non ignorat fraternitas tua. Mandamus itaque dilectioni tuae ut eum convenias, quatenus ei praedictam ecclesiam restituat et quiete tenere permittat; alioquin canonica sententia feriatur, et ecclesia ipsa interdicatur.
CCXCIX. Ad Godfridum abbatem Sancti Maxentii.--Ejus coenobium in sanctae sedis tutelam recipit. (Anno 1110, April. 27.)[MANSI, Concil., XX, 1035.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo domno GOFRIDO abbati venerabilis monasterii Sancti Maxentii adjutoris, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata [ add. vires] indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et Beati Maxentii monasterium cui auctore Deo praesides, et tam ei adjacentem villam quam caetera omnia ad ipsum pertinentia sub tutelam apostolicae sedis recipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia, quascunque possessiones in praesenti tertia indictione idem monasterium legitime possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec visa sunt propriis vocabulis adnotanda, etc. De quibus nimirum terris Pictaviensium sol. V quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Ergo nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sed neque interdictione vel excommunicatione ipsum monasterium addicatur, nisi forte pro ditioribus, cubi . . . . . quas vel abbas, vel monachi emendare contempserint: nec ipsi tamen excommunicatos, aut interdictos ad officium divinum suscipiant: nec in communi parochiae interdicto signa pulsentur. Obeunte tamen te ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi quilibet ex subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres eorum consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo vel de alieno si oportuerit collegio, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc., ut in aliis nonnullis epistolis.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Romae in portica Beati Petri, per manum Joannis S. R. E. diaconi cardin. ac bibliothecarii, V Kal. Maii, Incarnation. Domini 1110, pontificatus autem domni Paschalis II papae anno XI.
CCC. Ad Petrum Pictaviensem episcopum.--Hugonem de Liciniaco commoneat ut injurias monasterio S. Maxentii illatas emendare non differat. (Anno 1110.)[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 46.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri P[ETRO] Pictaviensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Hugonem de Liciniaco, quia B. Petri fidelem novimus, specialius diligimus; sed neque R. Petrus fidelitatem contra ecclesiarum sibi commissarum fidelitatem recipit, neque nos dilectionem contra Deum possumus exhibere. Ipsum igitur efficaciter commone ut injurias quas monasterio S. Maxentii irrogat, corrigere et emendare non differat, ne longi temporis labores quos Deo exhibuisse creditur, parva occasione destruat. Alioquin infra duos menses postquam has litteras acceperis, canonico eum mandamus judicio coerceri.