Epistolae LX-LXIII | Epistolae LXIII-LXX |
Migne Patrologia Latina Tomus 16
AmbMed.EpClIi 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistolae LXIV-LXX
[recensere]1049 EPISTOLA LXIV.
IRENAEO roganti cur manna quod olim pluit Israelitis, Christianis non pluat; respondet manna Dominici corporis typum fuisse, ac proinde ubi hoc praesens datum est, illud evanuisse. Addit insuper in eodem exstitisse figuram sapientiae, quae verus animarum cibus est, et cujus subtilitas ex variis Scripturae locis commendatur.
AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Quaeris a me cur Dominus Deus manna pluerit populo patrum, et nunc non pluat. Si cognoscis, pluit, et quotidie pluit de coelo manna servientibus sibi. Et corporeum quidem illud (De Consec., dist. 2, cap. Corporeum) manna hodie plerisque in locis invenitur, sed nunc non est tanti res miraculi; quia venit quod perfectum est. Perfectum autem panis de coelo, corpus ex Virgine, de quo satis Evangelium te docet. Quanto praestantiora haec superioribus? Illud enim manna, hoc est, panem illum qui manducaverunt, mortui sunt: hunc autem panem qui manducaverit, vivet in aeternum (Joan. VI, 5).
2. Sed est spiritale manna, hoc est, pluvia spiritalis sapientiae, quae ingeniosis et quaerentibus de coelo infunditur, et irrorat mentes piorum, et obdulcat fauces eorum. Qui igitur intellexerit infusionem divinae sapientiae, delectatur, nec alium cibum requirit, nec in solo pane vivit, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4). Qui curiosior fuerit, quaerit quid sit istud quod melle dulcius sit. Respondet illi minister Dei: Hic est panis, quem dedit tibi Deus manducare (Exod. XVI, 15, 16). Quid sit iste panis, audi: Sermo, inquit, quem ordinavit Deus. Haec ergo ordinatio Dei, haec alimonia alit animam sapientis, et illuminat atque obdulcat, resplendens veritatis corusco, et mulcens tamquam favo quodam, ita diversarum virtutum suavitate et sermone sapientiae: Favi enim mellis sermones sunt boni, sicut scriptum est in Proverbiis (Prov. XVI, 24). 3. Cur autem minutum sit, causam accipe; 1050 quia et granum sinapis minutum est, quod comparatur regno coelorum (Luc. XIII, 19): et fides quae sicut granum est sinapis, potest montes tollere, et jactare in mare (Luc. XVII, 6). Et fermento simile est regnum coelorum, quod abscondit mulier in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum (Luc. XIII, 21). Et Moyses caput vituli aurei comminuit sicut pulverem, et misit in aquam, et dedit populo bibere (Exod. XXXII, 20); incrassatum enim erat eor eorum perfidiae immanitate, ut emolliretur, et fidei sumeret subtilitatem. Denique illa mulier, quae bene emoluerit, assumetur; ea autem quae male emoluerit, derelinquetur. 4. Emole ergo et tu fidem tuam, ut sis sicut illa anima quae Christi in se charitatem excitat, quam mirantur ascendentem virtutes coelorum; quod sine offensione ascendat, et ex hoc mundo ascendat cum laetitia et jucunditate: sicut vitis propago, et sicut fumus se ad superna subrigat, flagrans odorem resurrectionis piae, et suavitatem fidei, sicut habes scriptum: Quae est haec, quae ascendit a deserto, sicut vitis propago fumo incensa, odorificata myrrha et thure ab omnibus pulveribus unguenti (Cant. III, 6). 5. Pulchre subtilitatem ejus expressit pulveris comparatione et unguenti commemoratione; quia in Exodo subtile legimus (Exod. XXX, 8), et ex multis compositum thymiama illud esse incensum propheticum, quod est sanctorum oratio; ut dirigatur in conspectu Domini, sicut et David dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). Denique Graecus Καθευθυνθήτω ἡ προσευχή μου ὡς θυμίαμα ἐνωπίον σου dixit. Et in Apocalypsi Joannis legimus quia stetit angelus ante altare, habens thuribulum aureum, et data sunt ei thymiamata multa de orationibus sanctorum omnium. Et ascendit, inquit, fumus thymiamatum orationum sanctorum de manu angeli in conspectu Dei (Apoc. VIII, 3, 4). 6. Et umbilicus animae ac venter subtilis est illius, quae ascendit ad Christum; ideoque laudatur voce sponsi dicentis: Umbilicus tuus 1051 crater tornatilis, non deficiens mixto, venter tuus acervus tritici minuti inter lilia (Cant. VII, 2). Est enim in omni doctrina tornatus, et potus spiritalis non deficiens plenitudine, et coelestium secretorum cognitione. Venter quoque animae mysticus, sicut umbilicus, quo ventre non solum fortem cibum sumit, quo corda firmantur; sed etiam suavem ac florulentum, quo delectantur. Et fortasse hoc docuit Moyses multis orationibus, et piis illud mitigandum sacrilegium. 7. In libro quoque Regnorum cum se Dominus sancto revelaret Eliae, vox aurae tenuis praecessit, et statim se ei Dominus revelavit (III Reg. XIX, 12); ut cognoscamus ea, quae corporea sunt, crassa esse et pinguia: ea quae spiritalia, mollia et subtilia, ut non possint comprehendi oculis. Denique et spiritus sapientiae subtilis et mobilis legitur in libro Sapientiae (Sap. VII, 22), quia est in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, et mobilis: qui sermones suos molat prius, ne quid offendat vel in sensu, vel in alloquio. Denique Babyloni illi, cum destruetur, dicetur? Et vox molae non audietur in te amplius (Apoc. XVIII, 22). 8. Hoc igitur manna subtile erat, et ad diem colligebatur, in diem alterum non servabatur; eo quod inventa sapientiae in tempore sint gratiora, nec tam miranda quae spatio temporis reperiuntur, quam illa quae praesentis funduntur ingenii vivacitate: sive quia futura revelantur mysteria, eo quod servatum manna usque ad solis exortum, esui jam esse non posset, id est, usque ad Christi adventum habere gratiam: oriente autem justitiae Sole, et splendidioribus Christi corporis et sanguinis sacramentis refulgentibus, cessarent inferiora, perfecta illa sumenda populo forent. Vale, et nos dilige, quia nos quoque te diligimus.
EPISTOLA LXV.
SIMPLICIANUM cur hostiarum sanguis partim super altare, partim in crateras infunderetur, scire cupientem Ambrosius honorifice allocutus, per cruoris partem qua perfundebatur altare mysteriorum cognitionem: per eam vero, quae in crateras immittebatur, morum scientiam significari docet. Subdit insuper adventum Christi, qui utraque disciplina nos erudivit, quique proprio sanguine omnes redemit, in eodem sacrificio figuratum.
AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem. 1. Motum te, cum legeres, significasti mihi, quid sibi velit, quod Moyses 1052 post oblatum sacrificium, et immolatas Domino salutares hostias, dimidiam partem sanguinis in crateras miserit, dimidiam autem ad altare effuderit (Exod. XXIV, 6). Sed quid est, quod ipse dubites, et a nobis requiras; cum fidei et acquirendae cognitionis divinae gratia totum orbem peragraveris, et quotidianae lectioni nocturnis ac diurnis vicibus omne vitae hujus tempus deputaveris, acri praesertim ingenio etiam intelligibilia complectens, ut pote qui etiam philosophiae libros, quam a vero sint devii demonstrare soleas et plerosque tam inanes esse, ut prius scribentium in suis scriptis sermo, quam vita eorum defecerit.
2. Tamen quia collatio sermonis, ut pecuniae, magno est usui, atque ea maximus in commune emolumentum negotiationis profectus paratur, quam mirabilis sit ista sanguinis divisio, reticere non queo. Pars enim ejus moralem sapientiae disciplinam videtur significare, pars mysticam. Illa quae in crateras mittitur, moralis est: haec quae ad altare effunditur, mystica; eo quod divino munere et aspiratione quadam humanis infundatur mentibus, ut convenientia et fidei plena de Deo sentiant. 3. Denique qui locuti sunt de ejus majestate, et de coelestibus, vel apostoli, vel sancti prophetae, nonnisi ex revelatione demonstrata sibi loqui ausi sunt. Unde Paulus et raptum se in paradisum, et audisse se verba, quae non licet homini loqui, in epistola sua testificatus est (II Cor. XI, 4): Stephanus quoque vidit coelos apertos, et Jesum ad dexteram Dei stantem (Act. VII, 55): et David propheta vidit sedentem (Psal. CIX, 1). Nam de Moyse quid loquar, de quo dicit Scriptura, quod non surrexit amplius propheta in Israel, sicut Moyses, qui scivit Dominum facie ad faciem, in omnibus signis et prodigiis, quae fecit in terra Aegypti (Deut. XXXIV, 10, 11). 4. Mystica ergo Deo libatur, qui splendore divinae sapientiae, cujus pater et genitor est, inflammat animae vigorem ac mentem illuminat. Sapientia autem Dei Christus, in cujus pectore recumbebat Joannes (Joan. XIII, 25), ut de principali illo secretoque sapientiae hausisse divina proderetur mysteria. Denique ipse conscius muneris hoc scripsit, qui sibi, quod acceperat, vindicare, et suo assignare ingenio reformidabat. Sed et ipse Dominus dicebat apostolis, os suum aperiens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); quo declaravit 1053 se esse, qui Moysi dixerat: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui (Exod. IV, 12). Ergo haec sapientia divina, inenarrabilis, impermixta atque incorrupta sanctorum animis sui infundit gratiam, et cognitionem revelat, ut speculentur ejus gloriam. 5. Illa autem moralis sapientiae disciplina est, quae mittitur in crateras, et ex illis percipitur atque hauritur. Crateres igitur sensuum receptacula. Crateres oculi sunt duo, aures sunt, nares sunt, os quoque, et aliae partes convenientes muneri; oculi enim visum recipiunt et ministrant, auditum aures, odorem nares, ora gustatum, et caetera. In istos crateres Verbum illud, in quo est principatus sacerdotii vel prophetiae, effundit sanguinis sui partes, ut vivificet atque animet irrationabiles portiones, et faciat rationabiles. 6. Denique ubi Legis praecepta enumeravit atque annuntiavit populo, theoriam postea intelligibilis illius arcae testimonii, vel candelabri, vel thymiamaterii locuturus, immolavit hostias et libavit, sanguinis partem affundens altaribus sacris, partem autem infundens crateribus (Exod. XXV, 31 et seq.). 7. Fit ergo divisio mysticae illius, hoc est, divinae moralisque sapientiae. Λόγος enim divisor est animarum atque virtutum: λόγος autem verbum Dei validum et acutum, quod pertransit ac penetrat usque ad divisionem animae, virtutes quoque distinguit et dividit (Hebr. IV, 12); cujus minister Moyses divisione sanguinis virtutum genera distinxit. 8. Et quia nihil prae caeteris in Lege, nisi Christi adventus annuntiatur, atque ejus praefiguratur passio; vide ne ista sit hostia salutaris, quam Verbum Deus in semetipso obtulit, atque in suo immolavit corpore: quod primo moralem in Evangelio, sed etiam in Lege docuit disciplinam, et in sua patientia atque in ipso actu et opere monstravit, tamquam in crateras, ita in mores nostros sensusque transfundens velut substantiam quamdam et vitalia ipsa sapientiae, quibus mentes hominum vivificavit ad virtutis seminarium, et instituta pietatis: deinde accedens ad altare, effudit hostiae suae sanguinem. 9. Itaque sive ita haec accipias, pius, ut arbitror, sensus est: sive secundum Salomonem velis, concurrit aeque, ut quia sanguinem misit in crateras Moyses propheta, cognoscas ipsum esse sanguinem, de quo scriptum est quia sapientia miscuit in cratere vinum suum (Prov. IX, 2), dicens ut relinquerent insipientiam, et quaererent sapientiam. Hauritur ergo de cratere sapientia, hauritur disciplina, hauritur intellectus, hauritur correctio, hauritur vitae emendatio, hauritur morum et consiliorum temperatio, pietatis gratia, virtutis incrementum, fons ubertatis. 10. Quod vero ad altare effundit sanguinem, ut intelligas licet ablutionem mundi, remissionem 1054 omnium peccatorum. Etenim sanguinem illum ad altare quasi hostiam effundit ad multorum exhaurienda peccata. Agnus enim hostia est, sed agnus non irrationabilis naturae, sed divinae potentiae, de quo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Non solum enim mundavit sanguine delicta universorum, sed etiam divina potestate donavit. An non tibi videtur effudisse sanguinem suum, de cujus latere supra ipsum passionis altare aqua cucurrit et sanguis (Joan. XIX, 34)? Vale, et nos parentis affectu dilige, ut facis.
EPISTOLA LXVI.
Praemissa laude epistolarum, maxime quae de re utili instituuntur, docet per id quod Aaron mulierum inaures in vituli caput conflaverit, significari ereptum serpentinis flatibus fidei signaculum, ac praemonstratam Judaeorum idololatriam: per id vero quod fractis tabulis Moyses vitulum comminuit, indicari delendam superbiam ac perfidiam: per illud tandem quod in proximum jussit saevire, nos admoneri, ut consanguineos posthabeamus religioni, et quidquid Deo in nobis resistit, praecidamus.
AMBROSIUS ROMULO. 1. Epistolarum genus propterea repertum, ut quidam nobis cum absentibus sermo sit, in dubium non venit: sed fit hoc usu exemploque pulchrius, si inter parentem ac filios crebra et jucunda alloquia caedantur; ut vere inter disjunctos corpore quaedam imago referatur praesentiae: his enim adolescit officiis amor, sicut tuis ad me, aut meis ad te augetur litteris. Sed hoc multo locupletius proximis tuae dilectionis experiri coepi affatibus, quibus me consulendum putasti, quid sibi vellet quod Aaron aurum detraxerit populo poscenti sibi fieri deos, et quod eo auro figuratum sit vituli caput, vel quod Moyses tam dure indignatus sit, ut juberet proximum quemque insurgere gladiis in necem proximi sui (Exod. XXXII, 2 et seq.). Magnum est enim nullum pati absentibus damnum irrepere, non solum suavitatis, sed etiam collationis et liberalis scientiae. Quid igitur de eo sentiam, quoniam exposcis, conferendi magis quam exponendi studio loquar.
2. Cum Moyses in monte Sina legem acciperet, populus erat cum Aaron sacerdote; et quamvis frequenter ad culpam lubricus, tamen quamdiu lex dabatur, sacrilegio errasse non proditur. Verum ubi divinum conticuit oraculum, peccatum irrepsit, ut peterent sibi fieri deos. Coactus Aaron petiit annulos eorum, et inaures mulierum: quae tradita in ignem misit, et conflatum est vituli caput. 3. Neque excusare tantum sacerdotem possumus, neque condemnare audemus. Non imprudens tamen, qui annulos Judaeis et inaures abstulit; etenim qui sacrilegium moliebantur, nec fidei signaculum habere poterant, nec ornamenta aurium. Denique et patriarcha Jacob 1055 abscondit inaures cum simulacris gentium, quando in Sichimis abscondit (Gen. XXXV, 4); ut nullus audiret superstitiones gentilium. Pulchre autem dixit: Deponite annulos et inaures aureas, quae sunt inaures mulierum vestrarum (Exod. XXXII, 2); non quo virorum inaures relinqueret, sed quod viros non habere manifestaret. Congrue quoque inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret. 4. Et ideo quia sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus, conflata est imago sacrilegii; qui enim male audit, conflare sacrilegium solet. Cur autem caput vituli exierit, sequentia docent: quia significabatur futurum quod Hieroboam posteriore tempore hoc genus sacrilegii induceret; ut populus Hebraeorum adoraret vitulas aureas (III Reg. XII, 30): sive quod omnis perfidia similis immanitatis atque insipientiae bestialis sit. 5. Cujus rei indignitate percitus fregit tabulas Moyses, et comminuit vituli caput, atque in pulverem redegit; ut omnia impietatis aboleret vestigia. Fractae sunt enim primae tabulae; ut repararentur secundae, quibus per Evangelii praedicationem perfidia comminuta evanuit. Sic Moyses typhum illum dissipavit Aegyptium, et altitudinem extollentem se compressit aeternae legis auctoritate. Unde et David ait: Et confringet Dominus cedros Libani, et comminuet eas tamquam vitulum Libani (Psal. XXVIII, 5, 6). 6. Itaque absorbuit populus omnem perfidiam ac superbiam, ne eum absorberet impietas et arrogantia. Melius est enim, ut unusquisque praevaleat carni et vitiis ejus, ne dicatur de eo quia devoravit eum mors praevalens (Esai. XXV, 8), sed dicatur magis: Devorata est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Et de Domino dictum: De torrente in via bibet (Psal. CIX, 7); quia acetum accepit, ut absorberet universorum tentationes. 7. Quod autem occidi fecit a proximis proximos, filios a parentibus, a fratribus fratres, praeceptum evidens, quia praeferenda est religio necessitudini, pietas propinquitati: ea est enim vera pietas, quae praeponit divina humanis, perpetua temporalibus. Unde et ipse Moyses ad filios Levi dixit: Qui paratus est a Domino, veniat ad me. Et dixit illis: Haec dixit Dominus Deus Israel: imponite unusquisque gladium suum in femore suo, et pertransite (Num. XVIII, 6); ut contemplatione atque amore reverentiae divinae perimeretur omnis affectus necessitudinis. Et 1056 occisa quidem scribuntur tria millia hominum, nec numeri invidia movemur; quia melius est paucorum supplicio universos exui, quam in omnes vindicari. Neque vero aliquid durum videtur pro vindicta injuriae coelestis. 8. Denique sanctiora caeteris ad hoc munus eliguntur ministeria levitarum, quorum portio Deus: nesciunt enim suis parcere, qui nihil suum norunt; quoniam sanctis omnia Deus est. Est etiam ille levita verus ultor et vindex, qui carnem interimit, ut servet spiritum; qualis erat ille qui ait: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27). Quid autem tam proximum, quam caro animae? Quid tam proximum, quam sunt passiones corporis? Eas in se levita bonus interimit spiritali gladio, qui est verbum Dei bis acutum et validum (Hebr. IV, 12). 9. Est et gladius spiritus, qui pertransit animam, sicut ad Mariam dictum est: Tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35). Nonne caro animae fraterno quodam copulatur consortio? Nonne etiam menti nostrae affinis et propinquus sermo est? Cum igitur comprimimus sermonem, ne multiloquio peccatum incidamus, jus germanitatis abrumpimus, et fraternae vinculum propinquitatis dissolvimus; irrationabile quoque suum anima tamquam cognatum rationabili vigore dissociat. 10. Sic ergo Moyses docuit populum insurgere in proximos suos, per quos fides revocaretur, et virtus impediretur; ut desecaretur in nobis quidquid a virtute devium foret, confusum erroribus, vitiis innexum. Hac institutione populi meruit, ut non solum deliniret indignationem divinam, atque offensam averteret, verum etiam conciliaret gratiam. 11. Pro captu itaque nostro quid sentiremus, quoniam consuluisti, expressimus. Ipse si quid melius habes, nobiscum participato; ut ex te et ex nobis discamus quid potius eligendum et sequendum sit. Vale, et ut filius nos dilige; quoniam et nos te diligimus. 1057 EPISTOLA LXVII. Ubi ostensum est, quod Aaron filios excusanti Moyses acquieverit, innui sententiam cujusque circa proprium munus antecellere, idem locus consideratur. Inde colligitur raram esse veram poenitentiam; ei enim officere naturam ac verecundiam, necnon affectuum velocitatem: ad haec eam agi non posse, nisi ex stinctae sint cupiditates, et vigeat amor justitiae; propterea cassam fuisse Judae resipiscentiam; nullam enim Deo acceptam, nisi sinceram; quae res sub figura trium hircorum designabatur.
AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem. 1. Quantus sit unusquisque in suo munere, exemplo debet esse lectio, quae jure te movit, quod Moyses ille, quo nemo praesentius Deum vidit (Num. XII, 8), neque surrexit amplius in Israel propheta, qui Deum facie ad faciem, sicut Moyses videret (Deut. XXXIV, 10): ille qui quadraginta diebus et noctibus jugiter cum Domino fuit, cum Legem acciperet in monte (Exod. XXXIV, 28): ille, inquam, cui Deus dabat, quos loqueretur, sermones (Exod. IV, 12), invenitur magis Aaron fratris consilium quam suum probasse. Fuit ergo quisquam hominum Moyse prudentior et instructior? Atqui ipsum Aaron postea cum Maria circa Aethiopissae personam legimus errasse.
2. Sed hoc ipsum diligenter discute, ubi Moyses scientia praeponderet, ubi Aaron consilio (Num. XII, 1). Moyses magnus propheta, qui de Christo dixit: Sicut me ipsum audietis (Deut. XVIII, 15). Et de quo ipse Dominus ait: Si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis ad illos abierit, credent (Luc. XVI, 31). Ergo in causa prophetiae praefertur Moyses sicut propheta: ubi autem causa, et munus, et officium sacerdotii est, praefertur Aaron sicut sacerdos. Tractemus ergo ipsum locum. 3. Immolatus erat hircus pro peccato, et oblatus in holocaustum. Quaesivit eum postea Moyses, et combustus fuerat: Et iratus est Moyses ad filios Aaron Eleazar et Ithamar, qui superfuerant, dicens: Quare non manducastis, quod pro peccato immolatum est in loco sancto? Quoniam quidem sancta sanctorum sunt, hoc vobis dedi manducare; ut auferatis peccatum Synagogae: et intus manducandum esse, sicut mihi praeceptum est, ait. Cum ergo iratum eum vidisset Aaron, placide respondit ei: Si hodie obtulerint pro peccato suo holocausta sua contra Dominum, et acciderint mihi talia; manducabo quod pro peccato obtulerunt hodie? Numquid placebit Domino? Et audivit Moyses, et placuit illi (Levit. X, 16, et seq.). Quid ista significent, consideremus. 4. Nihil peccare solius est Dei: emendare sapientis est, et corrigere erratum, et poenitentiam gerere peccati. Id tamen est difficile in hac vita hominum. Quid enim tam rarum, quam ut invenias virum qui seipsum coarguat, et factum condemnet suum? Rara itaque confessio de peccato, rara poenitentia, rara in hominibus verbi ejus assertio. Repugnat enim natura, repugnat verecundia: natura, quia omnes 1058 sub peccato; et qui carnem gerit, culpae obnoxius est. Ergo repugnat natura carnis et illecebra saeculi innocentiae integritatique. Repugnat etiam verecundia; quia erubescit unusquisque propriam culpam fateri, dum praesentia magis, quam futura cogitat. 5. Studebat autem Moyses peccati vacuam reperire animam, ut exuvias erroris deponeret, et nuda culpae sine ullo sui pudore discederet: sed non invenit, quia cito impetus irrationabilis praevenit, et flamma quaedam celerrimi motus animam depascitur, atque exurit ejus innocentiam; praeponderant enim futuris praesentia, et violenta moderatis, et plura potioribus, et jucunda seriis, et asperis mollia, et tristibus laeta, et illecebrosa rigidioribus, et praepropera tardioribus. Velox enim est iniquitas, quae ad nocendum occasiones suggerit; quia veloces pedes ejus ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3): lenta autem virtus omnis et diuturna cunctatrix, ante judicat, et adorienda inspicit. Ita mens boni speculatrix consiliorum suorum est, priusque examinat quid decorum atque honestum: iniquitas vero opere cogitationi antevertit. Pigra igitur et verecunda est poenitentia; quia premitur, et revocatur praesentium pudore; solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus, et ideo petitio ipsa tardior. 6. Inter haec spei et virtutis molimina praecurrit impudentia, et specie praesentium poenitentia excluditur, et tamquam exuritur affectus ejus, et hujusmodi aboletur intuitus. Quaerit eam Lex, et non invenit; ambusta est enim fervore et fumo iniquitatis, et indignatio quaedam legis movetur. Dicit Moyses devorandam fuisse poenitentiam in sanctis sanctorum, sacerdotes quasi segniores increpat. Respondit Aaron providum debere esse judicium sacerdotale, nec facile malesanae conscientiae committendum id muneris; ne fiat error priore deterior. Vase enim fetido vel oleum vel vinum facile corrumpitur ac deterioratur. 7. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri; et hoc sub conspectu Domini, cui et occulta sunt cognita? Numquid potest placere Domino, si quis cum adhuc versetur in iniquitatibus, et injustitiam corde inclusam teneat, dicat se agere poenitentiam? Simile est ac si quis aeger se sanum simulet, magis aegrotabit: quia nihil ei prodesse potest simulatio sanitatis; cum verbo adumbretur, non ullo fulciatur virtutis subsidio. 8. Ignis itaque alienus est libido, ignis alienus est omne injustae incendium cupiditatis, ignis alienus est omnis ardor avaritiae. Hoc igni nemo mundatur, sed exuritur. Nam ubi iste ignis alienus est, si quis in conspectu se offerat Domini, ignis eum coelestis absumit, sicut Abiud et Nadab, quos exussit ignis coelestis pariter cum iis quae pro peccato sacris fuerant oblata altaribus. Qui ergo vult mundare peccatum suum, 1059 ignem a se removeat alienum. Illi soli igni se offerat, qui eulpam, non hominem exurit. 9. Qui sit iste ignis, audi dicentem quia Jesus baptizat in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11). Hic est ignis, qui siccavit haemorrhoissae per duodecim annos sanguinem profluentem (Matth. IX, 20). Hic est, qui peccatum Zachaei abstulit dicentis quod dimidium bonorum suorum daret pauperibus, et si cui quidquam abstulit, redderet quadruplum (Luc. XIX, 8). Hic est ignis, qui abstersit culpam latronis; ignis enim consumens est, qui dixit ei: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Illos itaque sanavit, in quibus simplicem et puram reperit confessionem, nihil malignum, nihil fraudulentum. 10. Denique Judas ad remedium pervenire non potuit, cum diceret: Peccavi quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 54); quia alienum ignem volvebat in pectore suo, qui eum inflammavit ad laqueum. Indignus enim remedio fuit, quia non in intimo mentis conversus ingemuit, nec sedulo gessit poenitentiam; tantae enim pietatis est Dominus Jesus, ut et ipsi donaret veniam, si Christi exspectasset misericordiam. 11. Hanc ergo culpam sacerdotes non auferunt, neque peccatum ejus, qui in dolo se offert, et adhuc in studio delinquendi est. Non enim possunt epulari in eo, quod plenum fraudis, et serpentis interius cicatricis est; cibus enim sacerdotis est in peccatorum remissione. Unde ait princeps sacerdotum Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Joan. IV, 34). Quae est voluntas Dei, nisi ea: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Isai. XXX, 15)? In illo ergo subdolo cibus nullus est. Denique nec ipse epulandi suavitatem capere potest, in quo non sincera et pura conscientia est; amaritudo enim fraudis epulandi suavitatem obducit: nec permittit mala conscientia, ut reficiat et pascat obnoxium animum poenitentia. 12. Ideo ergo talis affectus, talis petitio, talis poenitentia non est usui aut voluptati sacerdotibus. Meritoque hircus ille, qui pro peccato oblatus est in holocaustum, quia non fuit sincera hostia, exustus est (Levit. XVI, 27); quia in ejus sacrificio ignis alienus repertus est. Non est itaque complacitum et acceptum sacrificium Deo; non est enim acceptum, nisi quod fuerit in divitiis sinceritatis et veritatis probatum. 13. Ideo et alibi legis duos hircos, unum in quo sors Domini, alterum transmissionis; illum in quo sors Domini offerri atque immolari pro peccato: illum vero in quo sors transmissionis, dimitti in desertum; ut accipiat populi iniquitates, vel alicujus peccatoris (Levit. XVI, 8 et seq.). Sicut enim duo sunt in agro, et unus eorum assumetur, et alius derelinquetur (Matth. XXIV, 40); ita sunt duo hirci, unus qui ad sacrificium est utilis, alius qui in desertum dimittitur. Hic nulli usui, neque edendus, neque 1060 epulandus est sacerdotum filiis. Sicut enim ex iis, quae alimentorum sunt, quod bonum est, editur: quod inutile aut malum, projicitur; ita et bona opera epulatoria dicimus, quia sunt esui. 14. Non placebit ergo Domino, si manducet sacerdos sacrificium, in quod fraus sit oblationis, non sedulae confessionis sinceritas. Et ideo hircus iste in desertum dimittendus est, ubi erraverunt patres nostri, erraverunt in eo, et non potuerunt ad resurrectionis terram pervenire, sed interiit a terra memoria eorum. Denique quae sint epulatoria opera, audi: Et erunt sabbata terrae vobis escae (Levit. XXV, 6). Epulatoria enim et refectoria requies in Deo, quae facit animi tranquillitatem. Unde et nos etiam in sermone requiescamus. Vale, et nos, ut diligis, dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXVIII.
Quidnam Deus Judaeis interminatus fuerit, dicens:
Ponam coelum aereum, et terram ferream.
AMBROSIUS ROMULO. 1. Cum sis in agro, miror qua ratione de me quaerendum putaveris, cur dixerit Deus: Ponam coelum aereum, et terram ferream (Deut. XXVIII, 23). Nam species ipsa agri, et praesens fertilitas docere nos potest quanta clementia sit aeris, et coeli indulgentia, quando dignatur Deus ubertatem dare: quando autem sterilitas, quemadmodum clausa omnia, spissus aer, ut in rigorem aeris solidatus putetur. Unde alibi habes quia in diebus Eliae clausum est coelum annis tribus et mensibus sex (III Reg. XVII, 1).
2. Significatur igitur clausum coelum aereum esse, usum sui terris negare. Terra quoque ferrea est, cum proventus abnuit, et jacta sibi semina tamquam hostili duritia genitali excludit arvo, quae gremio solet blandae matris fovere. Quando enim ferrum fructificat? Quando aes imbres relaxat? 3. His igitur miserandam famem minatur impiis, ut qui pietatem filiorum communi omnium domino et patri exhibere nesciunt, careant nutrimento paternae indulgentiae, sit illis coelum aereum, concreto aere, et solidato in metalli rigorem, sit illis terra ferrea, partus suos nesciens, ut quod plerumque inopia habeat, discordias serens. Rapto enim utuntur, qui victu indigent; ut alienis dispendiis famem suam ablevent. 4. Jam si et offensa inhabitantium hujusmodi sit, ut divina commotione iis inferantur praelia, vere terra est ferrea, telorum segetibus inhorrens, et suis nuda fructibus, fecunda ad poenam, sterilis ad alimoniam. Ubi autem abundantia? Ecce ego pluo vobis panes, dicit Dominus (Exod. XVI, 4). Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus. 1061
EPISTOLA LXIX.
Roganti quare Lex viros veste muliebri, ac mulieres virili uti prohibeat; respondet a natura id abhorrere, ut ex brutis ipsis intelligitur; feminas tamen virorum, quam viros feminarum cultum sumere tolerabilius: at legem potius esse de moribus, quam de vestibus. Post quae in eos, qui capillos crisparent, invehitur.
AMBROSIUS IRENAEO, salutem. 1. Pertulisti ad me quasi filius quaesivisse aliquos de te, quid sibi velit quod tam severe Lex immundos eos dixerit, qui alieni sexus uterentur vestibus, vel viros scilicet vel mulieres; sic enim scriptum est: Non erit res viri super mulierem, neque inductur vir stolam muliebrem; quia immundus est Domino omnis, qui fecerit haec (Deut. XXII, 5).
2. Et si vere discutias, incongruum est, quod ipsa etiam abhorret natura. Cur enim homo non vis videri esse, quod natus es? cur alienam tibi assumis speciem? cur mentiris feminam: vel tu, femina, virum? Suis unumquemque sexum induit natura indumentis. Denique diversus usus, diversus color, motus, incessus, diversae vires, diversa vox est in viro et femina. 3. Sed etiam in reliqui generis animantibus alia species leonis, alia leaenae, alia vis, alius sonus: alia tauri, alia vitulae. In cervis quoque quantum distat sexus, tantum discrepat species; ut eos etiam eminus possis discernere. In avibus vero etiam propius ad vestitum est inter eos et homines comparatio; in illis enim sexum naturalia ipsa indumenta discernunt. Pavi mares speciosi, feminae non item pennarum vario pinguntur decore. Fasianis quoque diversus color, qui distinguat sexus discretionem. Quid in pullis? Quam canora vox galli, nocturnis vicibus solemne munus ad excitandum et canendum ministrans? Numquid illa mutant speciem suam? Cur nos mutare desideramus? 4. Et quidem Graeco more influxit ut feminae virilibus quasi succinctioribus tunicis utantur. Esto tamen ut illae imitari videantur melioris sexus naturam, quid viri inferioris sexus mentiri speciem volunt? Mendacium et in verbo turpe est, nedum in habitu. Denique in templis, ubi mendacium fidei, ibi mendacium naturae. Illic assumere viros muliebrem vestem, gestumque femineum, sacrum putatur. Unde Lex dicit quia immundus est Domino omnis vir qui stolam muliebrem induerit. 5. Arbitror autem quod non tam de veste, quam de moribus dixerit, vel de usibus nostris atque actibus, quo alius virum, alius feminam deceat actus. Unde et Apostolus ait, quasi interpres Legis: Mulieres vestrae in Ecclesia taceant 1062. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut Lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 35, 36). Et ad Timotheum: Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum (I Tim. II, 11, 12). 6. Quam deforme autem virum facere opera muliebria? Ergo et pariant, ergo parturiant, qui crispant comam sicut feminae. Et tamen illae velantur, isti belligerantur. Verum habeant excusationem, qui patrios usus sequuntur, sed tamen barbaros, ut Persae, ut Gothi, ut Armenii: major quidem est natura, quam patria. 7. Quid de aliis dicemus, qui hoc ad luxuriam derivandum putant: ut calamistratos et torquatos habeant in ministerio, ipsi promissa barba, illos remissa coma? Merito illic non servatur castimonia, ubi non tenetur sexus distinctio; in quo evidentia naturae magisteria sunt, dicente Apostolo: Decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si capillos habeat, gloria est illi; quoniam quidem capilli pro velamine ei dati sunt (I Cor. XI, 13-15). Haec sunt quae referas requirentibus. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te ut parentes diligimus.
EPISTOLA LXX.
Quemadmodum fortis animae est in bono stare, ita debilis labi, ac resurgere. Quocirca cum in Canticis processus animae robustioris describantur, in Michaeae vero prophetia lapsae conversio; eam considerandam proponit. Praemissa igitur nominis Michaeae interpretatione, miseriam peccatricis animae exponit, internas correptiones narrat, addit exhortationes ac paratum Domini auxilium, felicem ejusdem immutationem aperit, et quam ei Christus largitur, fecunditatem ac tranquillitatem. Deinde ubi repetivit non pauca ex superioribus, subjungit ejusdem animae pro sua liberatione gratiarum actiones. Post quae Horontianum ad perseverantiam exhortatur.
AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Prophetae quidem congregationem gentium, atque Ecclesiae annuntiarunt aedificationem futuram; sed tamen quia in Ecclesia non solum fortium animarum jugis profectus, verum etiam infirmarum lapsus, et rursus conversio est: ideo possumus ex propheticis libris colligere quemadmodum aut praeclara illa et fortis anima sine ulla gradiatur offensione, aut infirmior labatur, aut lapsa reparet, ac reformet gradum.
2. Itaque sicut in Canticis canticorum beatae illius animae continuos processus legimus, ita in Michaea, de quo nobis propheta sermo 1063 exortus est, consideremus lapsae conversionem. Non enim otiose te movit: Et tu, Bethleem, domus Ephrata (Mich. V, 2), quod dictum est ab hoc propheta. Quomodo enim potest domus furoris esse, ubi Christus natus est? Hoc enim exprimunt locorum vocabula, sed illustrant operationum mysteria. 3. Ac primum consideremus quid interpretationis in Latino habeat Michaeas. Significat autem, Quis a Deo: vel, ut alibi invenimus, Quis iste, Morathi filius, id est, haeredis (Mich. I, 1). Quis autem haeres, nisi Filius Dei, qui ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27); et cum ipse esset haeres, nos esse voluit cohaeredes? Merito quis iste, non e populo unus, sed electus ad gratiam Dei, in quo loquitur Spiritus sanctus, qui prophetare coepit in diebus Joathan, et Achaz, et Ezechiae regum Juda (Mich. I, 1). Quo ordine significatur visionis profectus; a malis enim regibus ad boni regis pervenit tempora. 4. Et ideo quoniam anima afflicta sub malis ante laborabat regibus, quem processum conversionis suae habeat, considerandum videtur. Destructa erat quasi infirmior, et omnis munitio ejus facta erat via transeuntium, et incursus passionum, luxuria resoluta, ac deliciis, contrita erat, ac relegata a facie Domini: Turris ejus squalida erat, quae posita est, ut in Esaiae cantico legimus (Esai. V, 2), in medio florentis vineae. Squalet etenim turris, quando vitis arescit, et ovis sua errat: regrediente autem vitis viriditate, vel ove, resplendet; nihil enim squalidius iniquitate, nihil splendidius justitia. 5. Ad hanc turrim revocatur ovis, quando anima revocatur a lapsu, et in illa ove Christi regnum redit, quod est initium: quia ipse est initium et finis (Apoc. I, 8), vel initium salutis; sed tamen corripitur prius, eo quod tam graviter erraverit, et dicitur ei: Ut quid cognovistis mala? numquid rex non erat tibi (Mich. IV, 9)? Hoc est, habebas regem, qui te regeret, et tueretur, deviare a justitiae tramite non debuisti, nec relinquere vias Domini, qui tibi rationabiles sensus impertivit. Ubi erant cogitationes tuae, ubi consilia, quibus praevidere injustitiam, propulsare iniquitates insito tibi vigore potuisti? Cur comprehenderunt te dolores ut parturientis (Ibid.); ut parturires iniquitates, et pareres injustitias? Nullus enim major est dolor, quam is qui peccati mucrone vulnerat conscientiam: neque ullum gravius est onus, quam peccatorum sarcina, et pondus flagitiorum. Deprimit animam, curvat usque ad terram, ne se erigere possit. Gravia, fili, gravia nimis delictorum pondera. Denique illa in Evangelio mulier, quae curvata erat, speciem praetendens animae laborantis, a Christo potuit solo erigi (Luc. XIII, 11). 6. Huic ergo animae dicitur: Viriliter age, 1064 et appropinqua, filia Sion, ut parturias (Mich. IV, 10). Dolores enim parturientis tribulationem operantur, tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit in aeternum (Rom. V, 3, 4). Simul egeritur atque excluditur omne quod adversum est bonis moribus; ne residentia ejus frutescant semina, atque in novos iterum germinent partus. 7. Nec otiose dantur ei cornua et ungulae; ut conterat omnes manipulos areae, sicut vitulum Libani (Mich. IV, 13). Nisi enim manipuli contriti fuerint, paleae ventilatae, fructus apparere interiores et absolvi nequeunt. Comminuat igitur atque excutiat prius anima proficiens passionum superflua; ut fructus suos demonstrare possit in ipsa segete. Quanta adversa sunt, quae partus impediant bonos! Haec prius exstirpanda sunt; ne his fruct fera internecentur animae sata. 8. Tunc etiam illud prospicit providus animae consultor, ut concludat eam in voluptatibus suis, atque intercludat ejus cupiditates, ne in iis delectetur. Utiles enim sunt correptiones parentis, qui non parcit virgae; ut obedientem praeceptis salutaribus praestet animam filii sui (Prov. XIII, 24). Virga enim visitat, sicut legimus: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII, 33). Itaque qui virga maxillam percutit Israeliticae animae, erudit eam ad disciplinam patientiae Dominica correptione. Nemo enim desperare debet, quicumque corripitur atque arguitur; qui enim diligit filium, corripit (Eccli. XXX, 1). Nemo de remedio diffidat. 9. Ecce tibi ubi domus furorem videntis erat, ibi domus panis est: ubi crudelitas, ibi pietas: ubi poena innocentium, ibi universorum redemptio, sicut scriptum est: Et tu, Bethleem, domus Ephrata, non es minima inter principes Juda; ex te enim exibit Princeps in Israel (Mich. V, 2). Bethleem domus panis est, Ephrata domus furorem videntis. Hoc habet interpretatio istorum nominum. In Bethleem natus est de Maria Christus: eadem autem Bethleem, quae Ephrata (Luc. II, 6). In domo igitur furoris generatus est Christus: et ideo jam non domus furoris, sed domus panis, quia panem recepit eum, qui descendit de coelo (Joan. VI, 50). Domus autem furorem videntis est Ephrata; quia illic Herodes dum Christum requirit, perimi statuit infantulos; unde Vox in Rama audita est Rachel plorantis filios suos (Matth. II, 18). 10. Sed jam nemo timeat, quia requies illa quam quaerebat David (Psal. CXXXI), audita est in Ephrata, inventa est in campis silvae. Tunc adhuc silva erat nationum congregatio: sed posteaquam in Christum credidit, fructuosa facta est (Luc. I, 42), quia benedicti ventris fructum recepit. Mortua est ergo Rachel parturiens (Gen. XXXV, 19); quia jam tunc quasi patriarchae uxor furorem Herodis videbat, qui nec minusculae aetati pepercit. Simul quia in Ephrata peperit Benjamin specie superiorem, 1065 mysterio posteriorem, Paulum scilicet, qui antequam generaretur, non minimos dolores matri praestitit, cujus filios persequebatur. Et illic mortua et sepulta est; ut nos commortui et consepulti cum Christo, in Ecclesia resurgamus. Inde enim alia interpretatione, vel fecundata, vel repleta fructibus, Ephrata significatur. 11. Hic tamen, id est, in libro prophetico invenimus ὀλιγοστὸς εἶ, id est, in paucioribus es. In Matthaeo autem: Et tu Bethleem, domus Juda, non es in paucioribus (Mich. V, 2). Ibi domus Juda, hic domus Ephrata: in quo verborum discrepantia, non sensuum est. Nam et Judaea interior vidit furorem, et exterior pertulit. Et in paucioribus est; quia pauci sunt, qui intrant in domum panis per angustam viam. Et non est in paucioribus, id est, de proficientibus, quae Christum non agnovit. Nec minima est, quae est domus benedictionis, et divinae gratiae receptaculum: et in eo minima, cui is qui aliquid confert Christo, videtur deferre. Et qui appetit Ecclesiam, Christum appetit; in quovis minimo enim Christus aut laeditur, aut honoratur, secundum quod ipse ait: Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). 12. Ipsam autem Bethleem esse quae est Ephrata, docet lectio Genesis, ubi ait: Mortua est autem Rachel, et sepulta est in via Ephrata, ipsa est Bethleem (Gen. XXXV, 19). In via sepultura est sanctae Rachel, quae typus fuit Ecclesiae, ut transeuntes dicant: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8); et: Venientes venient in exsultatione (Psal. CXXV, 6). 13. Omnis itaque anima, quae recipit panem illum descendentem de coelo, domus panis est, hoc est, panis Christi, quae habitantis in se panis coelestis firmamento alitur, et corde confirmatur. Unde et Paulus ait: Omnes enim unus panis sumus (I Cor. X, 17). Omnis anima fidelis Bethleem est, sicut Jerusalem dicitur, quae pacem et tranquillitatem habet superioris Jerusalem, quae in coelo est. Verus panis est, qui fractus et comminutus satiavit universos. 14. Quinta autem traditio habet, Domus panis. Beth enim domus est, leem panis dicitur. De aliorum traditionibus propter perfidiam Judaicam, ne ipsi se redarguerent, vel ab ipsis praeteritum putamus, vel sublatum ab aliis. 15. De Juda quoque tribu esse Bethleem docet lectio in Judicum libro, quia vir ille levita accepit sibi concubinam de Bethleem Juda, et irata est ei concubina ejus, et rediit in domum patris sui in Bethleem Juda (Judic. XIX, 2). 16. Egressus itaque Christus a diebus saeculi; tunc enim nobis incipit saeculum, quando dies salutis, et egressus ad currendam viam dedit Israel. 1066 Usque ad tempus parientis (Psal. XVIII, 7). Cui advenit Christus, advenit fecunditas, advenit partus (Mich. V, 3); sicut advenit Ecclesiae, quae peperit plures, quam quae filios habebat: et peperit septem, id est, legitimos, tranquillos, pacificos. Incipit ergo concipere anima, et formari in ea Christus, quae receperit adventum ejus, et pascitur in divitiis ejus; ut nihil ei desit, ut videntes etiam eam aliae animae revertantur ad viam salutis. 17. Et erit ei pax (Mich. V, 5), sed non potest probari nisi tentationibus. Tunc enim pax ejus estimabitur et tranquillitas; cum excluserit vanas cogitationes, vel compresserit, cum motus omnes edomuerit passionum insurgentium, cum increbuerint angustiae, persecutio, fames, periculum, gladius. Tunc erit, inquit, pax; quia in his omnibus superamus propter eum, qui nos dilexit, quoniam confidimus in eo quia neque mors, neque vis tentationum nos ab ejus divellat charitate et separet (Rom. VIII, 35). Tunc ergo dabit tentationes, ut justi probentur. Et Dominus quidem dat tentationes ea voluntate, ut neminem decipi velit: sed quia plerique vincuntur infirmi tentationibus, qui fortes sunt, probantur. 18. Tunc illis erit ros a Domino (Mich. V, 7), tunc requies: tunc erit anima justi, sicut catulus leonis in ovilibus pecorum (Ibid., 8). Quod Evangelico exemplo ad Christum referre non dubitaverim; quia ipse dixit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Comprimentur enim quadrigae ejus irrationabiles scilicet impetus et motus istius corporis (Mich. V, 10); sedabitur illud: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); sed ubique, id est, intus et foris, tranquillitas erit: et non erit qui respondeat et resistat bonae voluntati; quia obedientia carnis, sublato pariete maceriae, cum fuerint utraque unum, omnes abolebit discordias (Ephes. II, 14). 19. Si qua autem anima infirma, sicut ille secundum carnem Israel, titubaverit, et ab illa Christi charitate persecutionibus turbata se aliquantulum separarit, corripitur atque arguitur quasi infida, quasi ingrata, quasi incredula, quae liberata a vanitatibus saeculi, in eas respiciendo reciderit: a qua non munera, non taurorum sacrificia; sed tantummodo ut bonum cognosceret, justitiam faceret, postulatum est. Renuntiatum est (inquit) tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus exquirat a te, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino tuo (Mich. VI, 8). Sed quia non servavit haec illa infirmior anima, ideo Dominus ait: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in vindemia (Mich. VII, 1)? Audiens ergo haec propheta, in quo loquebatur Deus, ait ad illam animam: Heu me 1067 anima! quod non est plenus timoris a terra. Vel si ipse Dominus dicit, miseratus futuras pro peccatis ultiones, atque pro nostris erroribus ingemiscens. 20. Audiens haec anima, quia seminum suorum fructus non colliget, nullum, messe amissa, firmamentum inveniet sui, premet olivam, et unctionem laetitiae non habebit, neque bibet vinum jucunditatis. Cognoscens etiam in operibus carnis omnia plena sanguinis, plena circumscriptionis, fraudum, fallaciae, ficta officia pietatis, compositas simulationes, et inimicos sibi omnes qui in domo sunt; ideoque proximi sibi corporis motus cavendos, qui sunt graves animae nostrae adversarii; convertitur, et de Deo sperare incipit, et intelligens vere inimicam sibi carnem existere, ait ad eam: Noli supergaudere mihi, inimica mea, quia cecidi: sed resurgam; quia si sedero in tenebris, Dominus illuminabit me (Ibid., 8). 21. Considerans etiam insultare sibi aliquam potestatem, quae resistebat sibi; ne meliorem sequeretur viam: et inequitare, quod tradita esset in interitum carnis (I Cor. V, 5); ut diversis attereretur malis, quae vel a Domino propter peccatorum solutionem decernerentur, vel ab iniquo propter invidiam conversionis; ut ad se revocaret afflictam, dicit adhuc: Iram Domini sustinebo; qui vel lapsam castigat, vel tibi potestatem affligendi dedit: quia peccavi, sustinebo tamen, donec justificet ipse causam meam (Mich. VII, 9). Nisi enim confessa fuero, et exsolvero pretia iniquitatum mearum, non potero justificari. Cum autem fuero justificata, solvens duplicia peccata: Educet judicium meum, deponens indignationem; quia satisfactum sententiae est. Educet me ad lumen, ut videam justitiam ejus (Ibid.), et aspiciam delectationem ejus. Videbit hoc lumen reconciliationis meae inimica mea, id est, diaboli nequitia; et operietur confusione, quae nunc dicit: Ubi est Dominus Deus tuus (Ibid., 10)? Videbit in me misericordiam ejus, videbit pietatem ejus. 22. Et ideo non audiamus eum, quando sumus in adversis aliquibus saeculi; cum aut dolor corporis est, aut filiorum amissio, vel caeterarum necessitudinum: non audiamus, inquam, dicentem: Ubi est Dominus Deus tuus? Tunc ejus tentationes cavendae sunt, cum gravis urget dolor, tunc animam aegram avertere studet. 23. Ergo anima, quae illum non audierit insidiantem sibi, videns postea mirabilia Dei, videns se in coelo, diabolum autem sicut colubrum reptantem in terrestribus, gratulabitur dicens: Quis Deus sicut tu, auferens peccata, et 1068 transferens impietates (Ibid., 18)? Qui non fuisti memor indignationis tuae: sed sicut in mari mersisti omnes iniquitates nostras, sicut Aegyptium plumbum, et redisti ad misericordiam voluntarius, quam gemino contulisti munere, dimittens peccata, atque abscondens, secundum quod scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1)! Alia enim sanguine Filii tui abluis, alia donas nobis; ut bonis operibus et confessionibus nostros errores tegamus. Quod ergo ait: Auferens peccata, ad remissionem pertinet; quia penitus ea tollit,, ita ut non sint quorum memor non erit. Quod vero ait: Transferens iniquitates; eo quod confitentibus nobis lapsus nostros, et obumbrantibus eos bonae operationis fructu referantur in auctorem culpae, et peccati incentorem. Quid enim aliud agit, qui culpam fatetur, nisi ut adversantis nequitiae spiritalis dolo se et malitia transductum probet? 24. In eo itaque gratias agit anima ista; quia et aufert Dominus peccata, et transfert iniquitates, et demergit in profundo maris. Quod potest et ad baptismum referri, quo Aegyptius mergitur, Haebraeus resurgit: et quo altitudine sapientiae, et bonorum operum abundantia tegantur peccata superiora, per divitias misericordiae Dei nostri, qui memor promissionis suae, quam dederat Abrahae, haeredem ejus animam non est passus perire. 25. Et illa quidem anima hoc revocatur modo. Tu autem, fili, qui a primo flore pueritiae es haeres Ecclesiae, quae te suscepit et tenet, perseverato in proposito, memor gratiae Dei et muneris, quod per impositionem suscepisti manuum mearum; ut et in hoc gradu, sicut in ministerio sacro, fidem tuam demonstres atque industriam, et exspectes remunerationem Domini Jesu. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te diligimus.
Epistolae LXXI-LXXX
[recensere]EPISTOLA LXXI.
Post varios gradus, queis anima lapsa sese reparat, supra descriptos, hic animae fidelis a Christo susceptio, eruditio et consummatio considerantur; ostenditurque in Christi itineribus diversos ejusdem animae progressus designari.
AMBROSIUS HORONTIANO.
1. Superiore epistola de ea anima sermonem contulimus, quae itineris sui devios aliquos habuerit anfractus, ut vetus Israel secundum carnem fluctuans; quia et ipse liberabitur per Domini nostri Jesu Christi gratiam, cum intraverit plenitudo gentium (Rom. XI, 25): licet ista leviore 1069 errore conversione sese reformaverit. Hac vero epistola de Ecclesiae filia nobis sermo sit, quam Dominus Jesus quemadmodum primo susceperit, erudierit, consummaverit in suo Evangelio, consideremus.
2. Suscepit itaque eam primo tuendam in confusione positam; exsul enim paradisi (Gen. III, 23) ubi nisi in confusione degeret anima uniuscujusque hominis? deduxitque eam in Bethleem (Matth. II, 1). Jam profectus susceptae animae significatur, quod ascendit ad domum panis, in qua famem fidei et sterilitatem nesciat. De nostrarum animarum genere et ordine loquor, quibus nos vivimus et movemur, non de aliqua specialiter; non enim de proprietate et specie alicujus, sed de genere, ut dixi, animarum disputandum putamus. 3. Descendit in Aegyptum Christus (Ibid., 14), patrocinium et ductum nostrae animae ferens, inde rediit in Judaeam. Fuit in deserto (Matth. IV, 1), fuit in Capharnaum, fuit juxta fines Zabulon, circa maritima, transivit per sata, fuit in Bethphage, fuit in Ephraem, in Bethania; inde transivit in paradisum, ubi se capiendum dedit, passus est in Golgotha. 4. Omnes isti processus animae nostrae sunt, per quos exercitata gratiam piae institutionis invenit. Nam posteaquam exclusa de paradiso conditio humana in Adam et Eva, in castellum relegata est, vagari coepit huc atque illuc, errabunda circumferens vestigia sine ullo delectu: sed tempore complacito sibi exinanivit se Dominus Jesus, ut exsulem in se susciperet, et veteri reformaret gratiae. Itaque inventam recurso anfractu erroris revocavit ad paradisum, ut Evangelii docet lectio. 5. Per sata eam duxit, ut jejunam pasceret, primum in deserto, deinde in Capharnaum, agri non urbis incolatu: deinde juxta fines Zabulon, circa nocturna profluvia, id est, prophetarum obscuriora aenigmata; ut disceret praetendere ad fines gentium, quo omnes convenirent, nec timeret fluctus vitae hujus et procellas; quia habet Christus naves Tharsis (III Reg. X, 22), intelligibiles scilicet, quae percurrant mare, et ad templi constructionem pias merces advehant. In hujusmodi navibus navigat Christus, et in puppi tamquam bonus gubernator tranquillo quiescit mari: commoto excitatur, et increpat ventos, ut suis tranquillitatem refundat (Matth. VIII, 26). Transiens quoque ad gentes, hanc animam liberat, quae Legis vinculis tenebatur; ne transiret ad nationum consortia. 6. Venit in Bethaniam, in locum obeditionis, 1070 ideo ibi mortuus suscitatur: cum enim caro subdita fuerit animae, tunc jam non quasi mortua jacet in sepulcro suo conditio humana, sed resuscitatur per gratiam Christi: ibi etiam se pro Dei nomine passioni discit offerre (Joan. XI, 17 et seq.). De loco obeditionis, ut Joannes docet (Joan. XII, 1), in Ephraem ducitur, id est, ad bonorum fructuum fecunditatem: inde in Bethaniam reducitur, id est, obedientiam; semel enim quae piae subjectionis fructum gustaverit, servare eam, et in ea probari saepius nequaquam recusat. 7. Unde jam probata Hierosolymam venit, digna quae sit in templum Dei, in qua Christus habitaret. Denique sedens super pullum asinae Dominus Jesus cum gratulatione et gaudio innocentis suscipitur aetatis (Ibid., 14). 8. Postea in paradiso verba vitae aeternae docentur; unde etiam Dominus se permisit capi, sicut Joannes scribit evangelista (Joan. XVIII, 8), significans animam nostram, vel potius conditionem humanam, solutis erroris vinculis, eo unde ejecta erat in Adam, per Christum regressam. Unde et latroni illi confitenti dicitur: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43). Ille dixerat: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; Christus non de regno respondit, sed ad causam: Hodie mecum eris in paradiso, id est, reformandum est ante quod amissum est, postea conferendum id quod augendum est, ut per paradisum ad regnum perveniatur, non per regnum ad paradisum. 9. Servatur discipulis, quod plus conferatur pro laboribus, ideoque incolatum promisit, regnum distulit. Itaque is qui sub ictu mortis convertitur, et confitetur Dominum Jesum, mereatur incolatum paradisi: qui vero multo ante se exercuit, et Christo militavit, acquisivit populorum animas, pro Christo se obtulit, habeat paratum stipendiis suis Dei regnum, cujus se remuneratione donatum gaudeat. Ideoque Petro dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19). Ex latrocinio conversus requiem habet, in apostolatu probatus accepit potestatem. 10. Haec est anima Evangelica, haec est de gentibus, haec filia Ecclesiae, longe melior e cursu, quam illa ex Judaea projecta, ad Dominum Jesum, et ad superiora se bonis consiliis et operibus attollens, quam suscepit in Golgotha Christus. Ibi Adae sepulcrum; ut illum mortuum in sua cruce resuscitaret. Ubi ergo in Adam mors omnium, ibi in Christo omnium resurrectio. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus. 1071
EPISTOLA LXXII.
Rogabant aliqui cur Deus cum in Testamento veteri circumcisionem instituerit, eam abrogaverit in novo? cur etiam de illa omnino legem tulerit, cum ipsa puerum in discrimen adduceret? cur tandem in ea corporis parte fieri voluerit? Primum igitur ut illis satisfaciat, qui erant a fide alieni; reponit circumcisionem a sapientibus viris, plurimisque populis usurpatam esse, nec deesse rationem, cur octavo die celebraretur. Deinde christianos docet in illa signum fuisse redemptionis, ac proinde ubi pretium hujus solutum est, illam omitti jam debuisse. Tum haereticos legem de fundendo sanguine calumniantes ostendit passionem Domini simul damnare. Hinc eos refellit qui fidei circumcisionem obfuisse criminabantur, sicut et illos, qui partem corporis, quae naturalis esset, argutabantur non esse recidendam. Postremo pluribus de occulta christianorum circumcisione disputatis, eos ad externam probat non obligari.
AMBROSIUS CONSTANTIO. 1. Non mediocris plerosque movet quaestio, qua causa circumcisio et veteris Testamenti auctoritate quasi utilis imperetur, et novi testamenti magisterio quasi inutilis repudietur (Act. XV, 10); cum praesertim Abraham primus oraculum circumcisionis celebrandae acceperit (Gen. XVII, 10), qui diem Domini Jesu vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Quod utique in evidenti est, quia non corporalibus, sed spiritalibus legis divinae intenderit; et ideo veram Dominici corporis passionem in agni conspexerit immolatione.
2. Quid ergo dicemus secutum patrem Abraham, ut id primus institueret, quod ejus non sequeretur haereditas? aut qua ratione circumciduntur infantulorum corpora; et in ipso ortu subjiciuntur periculis, et hoc imperari oraculo; ut discrimen salutis fiat de mysterio religionis. Quid hoc significat? Latet enim causa veri, et oportuit aut aperto aliquid mysterio significari, aut non periculoso mysteriorum indicio mandati. 3. Cur vero signum Testamenti divini in ea datur parte membrorum, quae visu inhonestior aestimatur? aut qua gratia ipse operator corporis nostri in ipso nostrae generationis exordio circumcidi voluit opus suum, et vulnerari, et cruentari, et abscidi partem, quam velut necessariam, qui omnia disposuit ordinate, cum caeteris membris faciendam putavit? Aut enim praeter naturam est haec portio corporis nostri, et non oportuit habere omnes homines, quod esset praeter naturam: aut secundum naturam est, et non decuit amputari, quod secundum naturae perfectionem creatum foret; cum praesertim alieni a portione Domini Dei nostri, id praecipue irridere soliti sint. Deinde cum propositum sit Deo, ut frequenter ipse testificatus est, plures ad sacrae observantiam provocare religionis, quanto magis invitarentur, si non 1072 aliqui circumcisionis ipsius aut periculo, aut opprobrio revocarentur. 4. Ergo ut ad prima redeamus, et propositum persequamur ordinem, de ipsa circumcisionis qualitate dicendum videtur. Cujus gemina debet esse defensio, quia duplex est accusatio: una quae irrogatur a gentilibus, altera quae ab iis, qui de populo Dei sunt, aestimatur. Vehementior autem gentilium, qui viros circumcisione signatos etiam opprobrio et illusione dignos arbitrantur. Sed etiam ipsorum sapientissimi quique ita circumcisionem approbant, ut electos suos erga cognoscenda et celebranda mysteria circumcidendos putent. 5. Denique Aegyptii, qui et geometriae, et colligendis siderum cursibus operam intendunt suam, impium judicant sacerdotem, qui nequaquam habeat circumcisionis insigne. Nam neque magici carminis sapientiam, nec geometriam, nec astronomiam judicant vim suam obtinere sine circumcisionis signaculo. Et ideo ut impetrandi vim operationi adhibeant suae, purgationem quamdam vatum suorum circumcisionis arcano celebrandam existimant. 6. Reperimus autem in historia veterum non solum Aegyptios, sed etiam Aethiopum, et Arabum, et Phoenicum aliquos circumcisione erga suos usos. Et hanc putant se adhuc probandae viam servare rationis; eo quod sui corporis primitiis et sanguinis initiati, insidias daemonum, quas illi generi nostro moliuntur, exiguae partis arbitrentur consecrationibus destruendas; ut qui totius hominis saluti nituntur nocere, infirmari operationem suam putent circumcisionis sacrae vel lege, vel specie. Arbitror enim quod in praeteritum ipse daemonum princeps cessare suas artes erga noxiae operationis effectum aestimaverit, si ei nocere conaretur, quem signaculo circumcisionis sacrae initiatum adverteret, aut ei qui videretur in hoc saltem munere legi divinae obtemperare. 7. Jam qui singulorum membrorum officia diligenter expendit, non otiosam causam in hac membri hujus portiuncula aestimare poterit, qua ratione non solum circumcidatur puer, verum etiam octavo circumcidatur die; quando incipit mater pignoris nati in sanguine esse puro, quae ante octavum diem fertur in sanguine immundo sedere (Gen. XVII, 12). Haec adversum eos dicta sint, qui nulla nobis unitate fidei sociantur; et ideo tamquam adversum dissidentes difficilior disputandi locus. 8. Responsum autem sibi hujusmodi habeant, qui credunt in Dominum Jesum, quod nudare noluimus, cum adversum opiniones gentilium disputaremus. Nam si redempti sumus non corruptibilibus argento et auro, sed pretioso sanguine Domini nostri Jesu Christi (I Petr. I, 18, 19); quo utique 1073 vendente, nisi eo qui nostrum jam peccatricis successionis aere quaesitum servitium possidebat: sine dubio ipse flagitabat pretium, ut servitio exueret, quos tenebat obstrictos. Pretium autem nostrae liberationis erat sanguis Domini Jesu, quod necessario solvendum erat ei, cui peccatis nostris venditi eramus. 9. Donec igitur hoc pretium pro omnibus solveretur hominibus, quod Dominici sanguinis effusione pro omnium fuit solvendum absolutione, opus fuit singulorum sanguine, qui Lege et consuetudinis ritu, sacrae praecepta sequerentur religionis. Sed quia pretium pro omnibus solutum est, posteaquam passus est Christus Dominus, jam non opus est, ut viritim sanguis singulorum circumcisione fundatur; cum in sanguine Christi circumcisio universorum celebrata sit, et in illius cruce omnes simul crucifixi simus cum eo, et consepulti in ejus sepulcro, complantati similitudini mortis ejus, ut ultra non serviamus peccato: Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato (Rom. VI, 7). 10. Quod si quis, ut Marcion et Manichaeus, reprehendendum Dei putat esse judicium, quia vel oraculum de circumcisione celebranda edendum putavit esse, vel legem qua sanguinis effusio mandatur; necesse est ut is etiam Dominum Jesum reprehendendum arbitretur, qui non exiguum, sed multum sanguinem pro hujus mundi effudit redemptione, et hodieque nos fundere jubet sanguinem nostrum pro tanto religionis certamine, dicens: Qui vult me sequi, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Si autem nequaquam justa est accusatio, cum aliquis totum se pro pietate offerat, et multi sanguinis se mundet effusione; quomodo legem possumus reprehendere, exigui stillam exigentem sanguinis, cum praedicemus Dominum Jesum multi effusionem sanguinis, et totius corporis mortem imperantem? 11. Nec ipsum circumcisionis signaculum et species feriabatur, quo populus Dei velut quodam sigillo signatus corporis, discernebatur a caeteris nationibus. Nunc autem Christi donatus nomine signum corporis nequaquam requirit, qui praerogativam divinae meruit nuncupationis. Quid autem absurdum si propter pietatem aliquid doloris vel laboris inferri videbatur, quo plus devotio per haec certamina probaretur? Pulchrum etiam ut ab ipsis vitae incunabulis insigne religionis adolesceret, et puderet unumquemque aetatis provectioris vel labori, vel dolori cedere, quorum utrumque tenera infantia vicisset. 12. Sed jam levi circumcisionis dolore non opus est Christiano populo, qui mortem Domini circumferens, per momenta singula fronti propriae mortis contemptum inscribit, utpote 1074 qui sciat sine cruce Domini salutem se habere non posse. Quis enim acu utatur ad praeliandum, cum telis instructus sit validioribus? 13. Jam illud quivis facile refellendum advertit, quia propositum est plerosque potuisse ad sacrae religionis provocari obsequium, nisi essent doloris timore, vel laboris contuitu revocati. Et potuit hoc terrere majorem, quod infantuli plerique sustinebant sine periculo? Esto tamen aliquos infantulos Judaeorum, cum dolorem circumcisi corporis plagaeque ferventis sustinere non potuerint, defunctos fuisse: sed hoc nec caeteros deterrebat provectiori aetate robustos, et laudabiliorem faciebat eum, qui praeceptis obedisset coelestibus. 14. Quod si hoc in exiguo dolore arbitrantur confessionis fuisse obstaculum, quid de martyrio dicunt? Nam si reprehendunt circumcisionis dolorem, reprehendant et martyrum mortem, per quos cumulata, non minuta religio est. In tantum autem abest nocuisse fidei circumcisionis dolorem, ut probabiliorem fidem faciat dolor; major enim fidei gratia, si quis pro religione contemnat dolorem: et hic magis habet praemium quam ille, qui ideo dolorem voluit circumcisionis subire, ut gloriaretur in Lege et laudem ex hominibus magis quam ex Deo quaereret. 15. Oportuit igitur circumcisionem ex parte fieri ante ejus adventum, qui totum circumcideret hominem; ex parte enim debuit assuescere humana conditio, quemadmodum in id, quod perfectum est, crederetur. Si autem oportuit circumcidi, in qua magis parte membrorum oportuit circumcisionem fieri quam in ea, quae quibusdam videtur inhonestior? Ut iis quae putarentur ignobiliora esse membra corporis nostri, honestatem abundantiorem circumdarent: et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem haberent (I Cor. XII, 23). Ubi enim magis vir sanguinis sui admoneri debuit, quam in ea parte, quae ministerium errori exhibet. 16. Nunc tempus est ut et illis respondeamus qui dicunt, si ea pars corporis nostri secundum naturam est, nequaquam eam amputari oportuisse: si non est secundum naturam, non debuisse simul nasci. Qui quoniam tam arguti sunt, et ipsi mihi respondeant, utrum secundum naturam successio humana sit, quae generationibus adolescit, an contra naturam. Si enim secundum naturam, numquam igitur intermittenda est: et quomodo integritas virorum, virginitas puellarum, abstinentia viduarum, continentia conjugum praedicatur? Nullum ergo studium quaerendae successionis feriari debuit. Sed ipse auctor naturae non utique generationi obsecutus est, qui de se, cum esset in corpore constitutus, praebuit magisterium, 1075 et hortatus est discipulos ad integritatem, dicens: Sunt spadones, qui se castraverunt propter regnum coelorum; qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). 17. Cum sit autem homo compositus ex corpore et anima (satis est enim interim hoc dicere, et silere de spiritu) non est in utroque idem secundum naturam: sed quod est secundum corporis naturam, id contra naturam est animae; et quod secundum naturam est animae, id contra naturam est corporis; ut si dicam quod secundum naturam est visibili, id contra naturam est ei, quod non videtur; et quod secundum naturam est ei, quod non videtur, id contra naturam est visibili. Nihil ergo incongruum in hominibus Dei, si fiant aliqua contra naturam corporis, quae sint secundum animae naturam. 18. Qui autem dicunt quoniam plures credidissent, si circumcisio non fuisset, ii sibi responsum hoc habeant, quoniam plures crederent, si martyria non fuissent: sed praestantior est fortitudo paucorum, quam remissio plurimorum. Sicut autem plurima baptismatum genera praemissa sunt, quia secuturum erat verum illud unum in spiritu et aqua sacramentum baptismatis, quo totus redimitur homo: ita plurimorum circumcisio praemittenda fuit; quia secutura erat circumcisio Dominicae passionis, quam pertulit Jesus quasi Agnus Dei, ut tolleret peccata mundi (Joan. I, 36). 19. Haec ideo scripsimus, ut ostenderemus quia et debuit praemitti circumcisio, quae foris est, ut et ea jam post adventum Domini jure videatur exclusa. Nunc autem circumcisio est necessaria, quae in occulto, est, sicut Judaeus praestantior, qui in occulto, in spiritu, non littera; quoniam cum sint in uno homine duo homines, de quibus dictum est: Et si is qui foris est, homo noster corrumpitur secundum desideria erroris, sed qui intus est, renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16); et alibi: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII, 22); interior est homo noster, qui est ad imaginem et similitudinem Dei factus, exterior qui figuratus e limo. Sic denique et in Genesi duas tibi creaturas hominis ostendit (Gen. I, 27), secundo creatum hominem significans (Gen. II, 7). 20. Sicut ergo duo homines, ita et gemina conversatio est: una interioris hominis, altera exterioris. Et quidem plerique actus interioris hominis perveniunt ad exteriorem hominem, quemadmodum castimonia interioris hominis transit etiam ad castitatem corporis. Qui enim adulterium cordis ignorat, idem utique nescit corporis adulterium: non tamen etiam illud est consequens, ut qui non adulteravit corpore, non adulteraverit etiam corde, secundum illud: Quoniam qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28). Nam etsi adhuc non sit adulter corporis, tamen jam affectu adulter est. Ergo est interioris hominis circumcisio: nam qui circumciditur, 1076 totius carnis illecebras tamquam praeputium exuit; ut sit in spiritu, non in carne, et spiritu mortificet corporis sui actus. 21. Et haec est, quae in occulto est circumcisio, sicut Abraham ante in praeputio erat, postea factus est in circumcisione (Rom. IV, 11). Sic interior homo noster, quando est in carne, tamquam in praeputio est; quando autem jam non est in carne, sed in spiritu, incipit esse in circumcisione, non in praeputio. Sicut autem qui circumciditur, non totam carnem exuit, sed solum praeputium, ubi corruptela frequentior; ita qui in occulto circumciditur, carnem illam exuit, de qua scriptum est: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus, ut flos feni. Aruit fenum, et flos ejus decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Esai. XL, 6, 7). Et remanet caro, quae videbit salutare Dei, sicut scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6). Quae sit ista caro, munda aures, ut intelligas. 22. Talis ergo debet esse in occulto circumcisio, ut nullam habeat comparationem cum ea, quae foris est, circumcisione. Et ideo qui in occulto Judaeus est, ipse praestat; qui est a Juda, cujus manus supra cervicem inimicorum ejus, qui recubans requievit ut leo, et ut catulus leonis, quem laudant fratres ejus (Gen. XLIX, 8). Ab hoc Juda non deficit princeps; quia sermo ejus principes facit, qui non subjiciantur illecebris saecularibus, et captiventur voluptatibus istius mundi. Et quia ipse Judas in hanc generationem venit, ideo plurimi qui postea generati sunt, praeferuntur; ut virtutum principatu gaudeant. Habeamus itaque circumcisionem in occulto, et in occulto Judaeum, qui est spiritalis: spiritalis autem, utpote princeps, dijudicat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur (I Cor. 2, 15). 23. Debuit ergo Legis mandata praescripto circumcisio, quae ex parte erat, cessare, posteaquam venit qui circumcisionem faceret totius hominis, et impleret circumcisionem Legis. Quis autem est iste, nisi qui dixit: Non veni legem solvere sed implere (Matth. V, 17) ? 24. Quamquam si diligenter intendas, et illa sit ratio, quam jam cessare debuerit praeputii circumcisio; quia plenitudo gentium venit. Non enim gentibus circumcisio mandata est, sed semini Abraham; sic enim habes in primo oraculo: Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem Testamentum meum observabis, tu et semen tuum post te in progenies eorum. Et hoc est Testamentum meum, quod observabis inter me et vos, et semen tuum post te in progenies eorum. Circumcidetur vestrum omne masculinum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signo Testamenti inter me et vos. Infans octo dierum circumcidetur vobis, omne masculinum in progenies vestras. Vernaculus domus tuae et pecunia emptus ab omni filio alterius, qui non est ex semine tuo, circumcisione circumcidetur: et erit Testamentum meum in carne vestra, in Testamentum aeternum. Et incircumcisus masculus qui non circumciderit carnem praeputii sui octava die, 1077 exterminabitur anima illa de generatione illa; quia Testamentum meum transgressus est (Gen. XVII, 9 et seq.). Hebraeus quidem negatur habere de octavo die, sicut Aquila significat. Sed non in Aquila omnis auctoritas, qui quasi Judaeus in littera praeteriit, nec posuit octavum diem. 25. Interim et octavum diem, et in signo datam circumcisionem audisti: signum autem rei majoris indicium est, indicium veritatis futurae; et datum Testamentum Abrahae et semini ejus, cui dictum est: In Isaac erit semen tuum (Gen. XXI, 12). Ergo circumcidi licuit Judaeum, vel domi ejus natum vel pecunia ejus emptum. Non possumus derivare hoc ad alienigenam, aut proselytum, nisi fuerint in domo Abrahae nati, aut pecunia ejus empti, vel seminis ejus. Denique nihil dixit de proselytis, de quibus quando voluit dicere, nominavit eos, sicut habes: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnes filios Israel, et dices ad eos: Homo, homo a filiis Israel, et a proselytis, qui sunt appositi vobis, quicumque fecerit holocaustum (Gen. XVII, 12). Ubi ergo comprehendit eos, ibi Lex eos tenet: ubi oraculo non significantur, quomodo astringi videntur? Sic habes denique: Dic filiis Aaron (Levit. XVII, 1 et seq.), quando de sacerdotibus dicit. Habes, quando et de levitis dicit. 26. Ergo omnifariam claret etiam secundum litteram Legis, quamquam Lex spiritalis sit, et secundum ipsam tamen litteram ad circumcisionem teneri non potuisse nationum populos: sed ipsam circumcisionem in signo fuisse, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, circumcisus corde, non exigua membri unius parte. Ergo satis et excusata a nobis, et exclusa est Judaeorum manens hodieque circumcisio. 27. Quod autem reprehensioni eam dicunt fuisse, vel esse gentilibus, primum non habent reprehendere ipsi, vel irridere, quod alii consortes faciunt sui. Esto tamen, fuerit quod irriderent; quid hoc nos movere debet, cum ipsa crux Domini Judaeis scandalum, Graecis stultitia, nobis autem virtus Dei sit, atque sapientia (I Cor. I, 23, 24)? Et ipse Dominus dixerit: Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Luc. IX, 26); docens nos iis, quae ridentur ab hominibus, non commovendos, si qua pro religionis obsequio deferuntur.
EPISTOLA LXXIII.
Interroganti cur lata sit Lex, cum eam obesse Paulus indicet; respondetur inutilem eam futuram, si naturalis, quae inscribitur cordibus nostris, et in infantibus deprehenditur, servata esset: hac soluta, illam fuisse necessariam, ut excusationem tolleret peccatum manifestando, quod postmodum Christi gratia sublatum est.
AMBROSIUS IRENAEO. 1. Decursa lectione Apostoli, non perfunctorie motus es; quia audisti hodie lectum: Lex enim iram operatur: ubi autem non est Lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 5). Unde et consulendum arbitratus es cur lata sit Lex, si nihil proderat; 1078 immo oberat, quae operaretur iracundiam, et praevaricationem introduceret.
2. Et quidem secundum interrogationem tuam certum est non fuisse Legem necessariam, quae per Moysen data est. Nam si naturalem legem, quam Deus creator infudit singulorum pectoribus, homines servare potuissent, non fuerat opus ea lege quae, in tabulis scripta lapideis, implicavit atque innodavit magis humani generis infirmitatem, quam elaqueavit atque absolvit. Esse autem legem naturalem in cordibus nostris etiam Apostolus docet, qui scripsit quia plerumque et gentes naturaliter ea, quae Legis sunt, faciunt; et cum Legem non legerint, opus tamen Legis scriptum habent in cordibus suis (Rom. II, 14). 3. Ea igitur lex non scribitur, sed innascitur: nec aliqua percipitur lectione, sed profluo quodam naturae fonte in singulis exprimitur, et humanis ingeniis hauritur. Quam debuimus vel futuri judicii metu servare, cujus testis conscientia nostra tacitis cogitationibus apud Deum ipsa se prodit, quibus vel redarguitur improbitas, vel defenditur innocentia. Itaque cum semper pateat Domino, tum maxime in die judicii manifestabitur; quando occulta cordis in examen venient, quae putabantur latere. Quorum tamen proditio, occultorum scilicet, nequaquam noceret, si lex naturalis inesset pectoribus humanis; est enim sancta, sine versutia, sine fraude, consors justitiae, expers iniquitatis. 4. Denique interrogemus infantiam, videamus si quod in ea crimen reperitur, si avaritia, ambitio, dolus, saevitia, insolentia. Nihil suum novit, nullos honores sibi arrogat, praeferre se alteri ignorat, fraudem nescit, vindicare sese nec vult, nec potest. Insolentia quid sit puro ac simplici nequit animo comprehendere. 5. Solvit hanc legem Adam, qui voluit sibi arrogare quod non acceperat, ut esset sicut creator et conditor suus, sic ut divinum honorem affectaret. Itaque per inobedientiam offensam traxit, et culpam incidit ex insolentia. Qui si non rupisset imperium, et obediens fuisset mandatis coelestibus, praerogativam naturae atque ingenitae sibi innocentiae haeredibus propriis reservasset. Ergo quia per inobedientiam praerogativa naturalis legis corrupta atque interlita est, ideo scriptum legis existimatum est necessarium; ut vel partem haberet, qui universum amiserat: et cui perierat quod nascendo assumpserat, discendo saltem cognosceret et custodiret. Simul quia causa dejectionis ejus superbia fuit, superbia autem orta est ex praerogativa innocentiae; debuit ea Lex ferri quae subditum Deo et subjectum redderet (Rom. VII, 8). Nam sine Lege peccatum nesciebatur, et minor erat culpa, ubi erat culpae ignorantia. Unde et Dominus ait: Si non venissem, et locutus non fuissem iis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato (Joan. XV, 22). 6. Lata est ergo Lex, primum ut excusationem tolleret, ne quis diceret: Peccatum nescivi; quia praescriptum non erat quid caverem. 1079 Deinde ut omnes subditos faceret Deo agnitione peccati (Rom. III, 19). Omnes autem subditos fecit, quia non solum Judaeis data est, sed etiam gentes vocavit; proselyti enim ex gentibus sociabantur. Neque vero exceptus videri potest, qui vocatus defuit; Lex enim quos vocavit et alligavit. Universorum itaque culpa operata est subjectionem, subjectio humilitatem, humilitas obedientiam. Itaque quia superbia culpam contraxerat, e contrario culpa obedientiam generavit. Unde lex scripta, quae videbatur superflua, facta est necessaria; ut peccatum peccato solveret. 7. Sed ne rursus aliquis deterreatur, et dicat incrementum peccati factum esse per Legem, et Legem non solum non profuisse, sed etiam obfuisse arbitretur; habet quo solari suam possit sollicitudinem, quia etsi per Legem superabundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Quid sit hoc, intelligamus. 8. Superabundavit peccatum per Legem quia per Legem agnitio peccati (Rom. VII, 7), et coepit mihi obesse scire id, quod per infirmitatem vitare non possem; ad cavendum enim prodest praescisse: sed si cavere non queam, obfuit nosse. Versa ergo Lex in contrarium, tamen ipso peccati incremento facta est mihi utilis; quia humiliatus sum. Unde et dixit David: Bonum est mihi, quod humiliatus sum (Psal. CXVIII, 71). Humiliando autem me, solvi vinculum erroris superioris, quo Adam et Eva nexuerant omnem propriae seriem successionis. Unde et Dominus quasi obediens venit; ut inobedientiae et praevaricationis humanae Iaqueus solveretur. Itaque sicut per inobedientiam peccatum intravit, ita per obedientiam peccatum solutum est. Unde et Apostolus ait: Quia sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi; ita et per obedientiam unius hominis justi constituentur multi (Rom. V, 19). 9. Habes igitur unum, quia Lex et superflua fuit, et facta est non superflua: superflua in eo, quia non fuisset necessaria, si illam legem naturalem servare potuissemus: sed quia non servavimus, ista lex per Moysen necessaria facta est; ut doceret me obedientiam, et laqueum illum solveret praevaricationis Adae, qui laqueus totam astrinxit haereditatem. Crevit quidem culpa per Legem, sed et culpae auctor superbia soluta est, idque mihi profuit; superbia enim culpam invenit, culpa autem gratiam fecit. 10. Accipe aliud. Non fuit necessaria lex per Moysen. Denique subintravit (Ibid. 20): quod utique non ordinarium, sed velut furtivum significare videtur introitum; eo quod in locum naturalis legis intraverit. Itaque si illa suum servasset locum, haec lex scripta nequaquam esset ingressa: 1080 sed quia illam legem excluserat praevaricatio, ac propemodum aboleverat pectoribus humanis, regnabat superbia, inobedientiaque sese diffuderat; ideo successit ista, ut nos scripto conveniret, et omne os obstrueret, ut totum mundum faceret Deo subditum (Rom. III, 19) Subditus autem mundus eo per Legem factus est, quia ex praescripto Legis omnes conveniuntur, et ex operibus Legis nemo justificatur; id est, quia per Legem peccatum cognoscitur, sed culpa non relaxatur, videbatur Lex nocuisse, quae omnes fecerat peccatores. 11. Sed veniens Dominus Jesus, peccatum omnibus, quod nemo poterat evadere, donavit, et chirographum nostrum sui sanguinis effusione delevit. (Coloss. II, 14). Hoc est quod ait: Superabundavit peccatum per Legem: superabundavit autem gratia per Jesum (Rom. V, 20); quia postquam totus mundus subditus factus est, totius mundi peccatum abstulit, sicut testificatus est Joannes, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Et ideo nemo glorietur in operibus, quia nemo factis suis justificatur: sed qui justus est, donatum habet, quia per lavacrum justificatus est. Fides ergo est quae liberat per sanguinem Christi (Rom. IV, 6); quia beatus ille cui peccatum remittitur, et venia donatur. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXIV.
Quod multi Legem, utpote quam Deus condidisset, negabant abrogandam: aut ex ejus abrogatione utrumque Testamentum ab eodem Deo non esse colligebant, id solvi ex illo Apostoli: Lex paedagogus noster fuit, etc., non enim nisi pueris paedagogum necessarium; Judaeis igitur tamquam infirmis positam Legem, cujus praecepta imperfecta fuerunt, sed perfectorum praenuntia. Postremo ubi obiter in avaritiam disputatum est, subjicitur ad utrumque Testamentum, quod per bovem et asinum ab Esaia designatur, suscipiendum exhortatio.
AMBROSIUS IRENAEO. 1. Audisti, fili, hodie lectum in Apostolo quia Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justi ficemur (Gal. III, 24). Quo uno absolutas arbitror quaestiones, quae plerosque movere consuerunt. Sunt enim qui dicant: Cum Legem Deus Moysi dederit, quid causae est ut pleraque in Lege sint, quae per Evangelium jam vacuata videntur? Et quomodo unus utriusque conditor Testamenti, cum id quod licebat in Lege, per Evangelium coeperit non licere; ut est circumcisio corporalis, quae licet etiam tunc signo data sit, ut circumcisionis spiritalis veritas teneretur; tamen qua ratione vel in ipso signo fuit? Cur ista diversitas aestimatur, ut tunc circumcidi pietas crederetur, nunc 1081 impietas judicetur (Num. XV, 35)? Deinde sabbati diem feriatum esse debere observabatur ex Lege; ita ut si quis onus aliquod lignorum portasset, mortis fieret reus: nunc autem diem ipsum et oneribus subeundis, et negotiis obeundis sine poena advertimus deputari. Et pleraque praecepta sunt Legis, quae praesenti tempore cessare videntur.
2. Quid ergo causae sit consideremus; non enim otiose dixit Apostolus quia Lex paedagogus noster fuit in Christo (Galat. III, 24). Paedagogus cujus est, maturioris, an adolescentis? Utique aut adolescentis, aut pueri, hoc est, aetatis infirmae. Paedadogus enim, sicut etiam interpretatio Latina habet, doctor est pueri: qui utique imperfectae aetati non potest perfecta adhibere praecepta, quae sustinere non queat. Denique per prophetam Deus Legis ait: Dabo vobis praecepta non bona (Ezech. XX, 25), hoc est, non perfecta; quod enim bonum, utique perfectum. Idem autem Deus Evangelio perfectiora servavit; siquidem ait: Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). 3. Quae igitur istius causa distantiae, nisi humana varietas? Sciebat durae cervicis populum Judaeorum, lapsu mobilem, humilem, perfidiae promptiorem, qui aure audiret et non audiret, oculis videret, et non videret, lubrico quodam infantiae levem et immemorem praeceptorum; et ideo Legem tamquam paedagogum mobili plebis ingenio et menti adhibuit infirmae, ipsaque Legis praecepta moderatus, aliud legi voluit, aliud intelligi; ut insipiens saltem quod legeret, custodiret, et a praescripto litterae non recederet: sapiens intelligeret divinae mentis sententiam, quam littera non resonaret: imprudens servaret Legis imperium, prudens mysterium. Ideo Lex severitatem gladii habet tamquam paedagogus baculum; ut imperfectae plebis infirmitatem poenae saltem denuntiatione deterreat: Evangelium autem indulgentiam habet, quo peccata donantur. 4. Jure ergo ait Paulus, quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Littera igitur circumcidit exiguam corporis portionem: spiritus intelligens circumcisionem totius animae corporisque custodit; ut, superfluis amputatis (quid enim tam superfluum, quam avaritiae vitia, libidinisque peccata, quae natura non habuit, culpa quaesivit), castimonia teneatur, frugalitas diligatur. Signum igitur circumcisio corporalis: veritas autem circumcisio spiritalis est: illa membrum amputat, ista peccatum. Nihil imperfectum in homine natura generavit, nec tamquam superfluum jubebatur auferri: sed ut adverterent, qui partem sui corporis amputabant, multo magis amputanda peccata, recidendos eos, qui delicta suadeant, etiamsi quadam unitate corporis connecterentur, sicut habes scriptum: Si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum 1082 corpus tuum eat in gehennam (Matth. V, 30). Ergo sicut pueris, ita Judaeis mandata sunt non plena praecepta, sed ex parte, et velut unam membri sui partem mundam servare praecepti sunt, qui totum corpus suum mundum servare non poterant. 5. Sabbati quoque ferias uno die in hebdomada celebrare jussi sunt (Exod. XXXI, 15), ut nulli oneri subderentur, qui mundanis operibus absoluti utinam sic abiissent; ut in illud perpetuum futurorum sabbatum saeculorum nulla secum gravium veherent onera delictorum. Sed quia lubricum populum Deus noverat, partem infirmioribus diei unius observatione praescripsit, plenitudinem fortioribus reservavit: Synagoga diem observat, Ecclesia immortalitatem. In Lege igitur portio, in Evangelio perfectio est. 6. Populus Judaeorum ligna portare prohibetur (Num. XV, 33), hoc est, illa quae consumuntur incendio. Umbram tenet, qui solem refugit. Tibi sol justitiae umbram impedimento esse non passus, apertum gratiae suae lumen infundens ait: Vade, et amodo vide ne pecces (Joan. VIII, 11). Tibi aeterni illius solis imitator ait: Si quis autem superaedificaverit super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini manifestabit, quoniam in igne revelabitur. Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 12 et seq.). Et ideo illud superaedificemus supra Christum (Christus enim nostrum est fundamentum) quod non exuratur, sed melioretur. Aurum melioratur igne, melioratur argentum. 7. Audisti aurum et argentum, putas hoc materiale, congregare desideras: sed ludis operam. Hoc aurum et argentum onus habet, fructum non habet. Onus quaerentis est sumptus haeredis. Hoc aurum sicut lignum exuritur, non perpetuatur: hoc argentum in die illo detrimentum vitae tuae, non lucrum afferet. Aliud aurum, aliud argentum a te quaeritur, hoc est, sensus bonus, verbum optimum, de quibus dicit Deus quia dat vasa aurea et argentea (Prov. XXVII). Haec sunt munera Dei: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo (Psal. XI, 7). Gratia sensus tui, nitor casti sermonis exigitur: splendor fidei, non tinnitus argenti. Hoc manet, illud perit: hoc mercedem habet, et migrat nobiscum; illud detrimentum habet, quod hic relinquitur. 8. Si quis divitum putat quod illud argentum repositum et reconditum ei suffragari possit ad vitam, onus inane portat, quod judicii ignis absumat. Hic relinquite ligna vestra, divites, ut onus vestrum futuro incendio incrementa non addat. Si erogaveris, minuetur onus: et quod remanserit, onus non erit. Noli, avare, recondere; ne fias nudo quidem nomine Christianus, opere Judaeus: cum adverteris onera tua tibi esse supplicio. Dictum est enim tibi non per umbram, sed in sole: Si cujus opus manserit, 1083 mercedem accipiet: si cujus arserit, detrimentum patietur (I Cor. III, 14). 9. Et ideo tamquam perfectus eruditus in Lege, confirmatus in Evangelio, utriusque fidem suscipe Testamenti: Beatus enim qui seminat super omnem aquam, ubi bos et asinus calcat (Esai. XXXII, 20), sicut hodie lectum est, hoc est, qui seminat super populos, qui sequuntur Testamenti utriusque doctrinam; bos est ille aratorius, Legis jugum portans, de quo lex dicit: Bovi trituranti os non alligabis (Deut. XXV, 4); qui habet scripturarum cornua divinarum. Pullum autem asinae Dominus in Evangelio in figura populi gentilis ascendit (Luc. XIX, 33). 10. Puto autem quoniam dives est verbum Dei, quod etiam illud intelligere debeamus, quia bos habet cornua plena terroris, taurus ferociam habet, asinus mansuetudinem: quod bene ad praesentia derivatur, quia beatus qui et severitatem et mansuetudinem tenet; ut altero disciplina servetur, altero innocentia non opprimatur: nimia enim severitas extorquet plerumque terrore mendacium. Deus diligi maluit, quam timeri: Dominus autem charitatem exigit, servus timorem; cum perpetuus in homine terror esse non possit; quia scriptum est, sicut hodie lectum est: Ecce in timore vestro ipsi timebunt, quos timebatis. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXV.
Proposita eruendi Paulini sensus difficultate, subjungit textum ejusdem Apostoli, haeredem nullum fieri, nisi per fidem, affirmantis. Deinde Judaeos haereditatem propter vetus Testamentum sibi debitam contendentes refellit, cujusmodi haeredes habendi sint, patefaciens.
AMBROSIUS CLEMENTIANO. 1. Etsi sciam quod nihil difficilius sit, quam de Apostoli lectione disserere; cum ipse Origenes longe minor sit in novo, quam in veteri Testamento: tamen quoniam superiori epistola visus tibi sum, cur pedagogus Lex diceretur, non absurde explicavisse; hodierno quoque sermone vim ipsam Apostolicae disputationis meditabor aperire.
2. Superiora enim lectionis ejus hoc habent, eo quod ex operibus Legis nemo justificetur, sed ex fide; Quoniam qui ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt . . . . . Christus autem redemit nos de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 10, 13). Non ex Lege igitur haereditas data est, sed ex repromissione. Etenim Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus . . . . . quod est Christus (Ibid., 16). Lex itaque praevaricationum gratia posita est, donec veniret semen, cui repromissum est (Ibid., 19); et ideo conclusa sunt 1084 omnia sub peccato, ut repromissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus . . . . . Postquam autem venit fides, jam non sub Lege (Ibid., 25), hoc est, sub paedagogo sumus; et quia sumus filii Dei, et omnes sumus in Christo Jesu. Si autem omnes sumus in Christo Jesu, ergo Abrahae semen sumus, secundum promissionem haeredes. Haec est Apostolicae conclusio sententiae. 3. Sed occurrit adhuc ei, qui poterat etiam Judaeus dicere: Et ego haeres sum: quoniam sub Lege sum: Lex autem vetus dicitur Testamentum: ubi autem testamentum, ibi haereditas. Et licet ad Hebraeos ipse dixerit (Hebr. IX, 17), quia testamentum non valet, nisi mors intercedat testatoris, id est, quoniam testamentum non valet quamdiu vivit testator, sed ejus morte firmatur; tamen quia in Hieremia Dominus locutus est de Judaeis, et ait: Facta est haereditas mihi sicut leo (Jerem. XII, 8); haeredes eos negare noluit. Sed sunt haeredes sine re, sunt et cum re: et dicuntur haeredes testatore vivente, qui scripti sunt, sed sine re. 4. Sunt etiam haeredes parvuli, qui nihil differunt a servulo, quoniam sub curatoribus sunt et actoribus: Ita, inquit, et nos eramus Judaei sub elementis mundi hujus servientes. Postquam vero venit plenitudo temporis, et Christus advenit (Galat. IV, 3); jam non sumus servi, sed liberi, si credamus in Christum. Ergo dedit illis speciem haereditatis, possessionem negavit. Habent nomen haeredis, usum non habent; quia sicut parvuli haeredes nomen nudum haereditatis, non auctoritatem usurpant, jubendi jus et utendi non habent; quia plenitudinem suae aetatis exspectant, ut a curatoribus liberentur. 5. Sicut ergo parvuli, ita et Judaei sub paedagogo sunt. Lex paedagogus est: paedagogus ad magistrum ducit; magister noster solus est Christus: Nolite dicere vobis dominum et magistrum; quia dominus et magister vester unus est Christus (Matth. XXIII, 10). Paedagogus timetur, magister viam salutis ostendit. Timor ergo ad libertatem perducit, libertas ad fidem, fides ad charitatem: charitas acquirit adoptionem, adoptio haereditatem. Ergo ubi fides, ibi libertas; servus enim sub metu, liber ex fide. Ille sub littera, iste sub gratia: ille in servitute, iste in spiritu. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Si igitur ubi fides, ibi libertas; ubi libertas, ibi gratia; ubi gratia, ibi haereditas: Judaeus autem littera non spiritu in servitute est; qui non habet fidem, non habet spiritus libertatem. Ubi autem nulla libertas, nulla gratia; ubi nulla gratia, nulla adoptio; ubi nulla adoptio, nulla successio. 6. Tamquam clausis ergo tabulis, cernit 1085 haereditatem, non possidet, auctoritatem non habet lectionis. Nam quomodo dicit: Pater noster (Matth. VI, 9), qui verum Dei Filium negat, per quem adoptivus acquiritur? Quomodo testamentum nuncupat, qui mortem testatoris negat? Quomodo libertatem usurpat, qui negat sanguinem, quo redemptus est? Hic enim est nostrae pretium libertatis, sicut Petrus dicit: Sanguine pretioso redempti estis (I Pet. I, 19), non agni utique, sed ejus qui mansuetudine et humilitate, tamquam agnus advenit, et totum mundum una sui corporis hostia liberavit, sicut ipse ait: Sicut agnus ductus sum ad immolandum (Esai. LIII, 7). Unde et Joannes ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). 7. Ergo Judaeus haeres in littera, non spiritu (Galat. IV, 2), tamquam parvulus est sub curatoribus et actoribus: christianus autem, qui plenitudinem temporis agnovit, qua Christus advenit factus ex muliere, factus sub Lege; ut omnes qui sub Lege erant, redimeret: christianus, inquam, per unitatem fidei, et agnitionem Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis exsurgit plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXVI.
Rogatus ab IRENAEO AMBROSIUS epistolae ad Ephesios summam exhibet. Scribit igitur illic nobis proponi coelestem haereditatem, et solii coelestis consortium cum Christo, per quem in libertatem sumus asserti: finem vero fidei charitatem, qua Christo connectimur, ostendi: nullam aliam epistolam pluribus refertam esse benedictionibus, quas singulatim breviterque prosequitur.
AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Poposcisti ut summam epistolae quae ad Ephesios scripta est, inculcaremus tibi, quae obscurior videtur, nisi ejus distinctiones colligas, quibus persuadendum putavit Apostolus de Dei regno nobis non desperandum (Ephes. I, 5 et seq.).
2. Proposuit itaque primum, quod bonis maximum solet esse ad studia virtutis incitamentum, praemiorum spem, et promissorum coelestium haereditatem, quae in passione Christi et resurrectione appropinquaverint. 3. Deinde subjecit non solum in paradisum reditum nobis reformatum esse per Christum: sed etiam coelestis solii honorem per consortium Christi corporis carni huic esse impertitum; ut de ascendendi possibilitate jam non dubites, qui consortia tua in carne Christi regno coelesti adhaerere cognoscas, per sanguinem ejus reconciliationem factam omnium, quae vel in terra, vel in coelo sunt (qui ideo descendit, ut impleret omnia), per ejus apostolos, prophetas, sacerdotes, confirmationem universorum, et congregationem gentium: finem autem spei nostrae charitatem ipsius, ut augeamur in ipso per omnia; quia ipse est caput universorum, ad quem omnes secundum mensuram operationis in 1086 unum corpus aedificatione charitatis assurgimus (Ephes. IV, 15 et seq.) 4. Non ergo desperandum quod capiti suo membra adhaereant; praesertim cum in adoptionem filiorum Dei ab initio simus praedestinati per Jesum Christum in ipso: quam praedestinationem probavit, asserens illud quod ab initio praenuntiatum est, quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una (Gen. II, 28; Ephes. V, 31); sacramentum esse Christi et Ecclesiae. Si ergo Adae et Evae copula sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia, certum est quod sicut Eva os de ossibus viri fuit, et caro de carne ejus; et nos membra simus corporis Christi, os de ossibus, et caro de carne ejus. 5. Nulla autem epistola tantum benedictionis increpuit in plebe Dei, quantum ista, in qua (Ephes. I, 1 et seq.) non solum benedictos nos a Deo, sed in omni benedictione benedictos et spiritali et in coelestibus significavit divinae locuples gratiae testis, et praedestinatos nos in adoptionem filiorum, in Filio quoque Dei nos cumulatos gratia, abundasse ea ad cognoscendum mysterium aeternae voluntatis: tum praeterea in plenitudine temporum cum pacificarentur omnia in Christo, et quae in terra sunt, et quae in coelo, sorte nos in ipso constitutos; ut quae Legis sunt implerentur in nobis, et quae gratiae: cum etiam secundum Legem electi videremur in juventutis aetate, quae est vita immaculata, nihil habentes lasciviae puerilis, et senilis infirmitatis: docti quoque praelium non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversus omnem militiam spiritalis nequitiae, quae est in coelestibus, vividis gerere virtutibus (Ephes. VI, 12). 6. Itaque sicut illis sortito obtigit captarum ex hoste terrarum possessio; ita nobis cecidit sors gratiae, ut simus possessio Dei, qui renes possidet nostros (Psal. CXXXVIII, 13), id est, seminarium castitatis et temperantiae. Quaeris hanc sortem agnoscere? Recordare illam quae cecidit super Mathiam, ut in duodecimum apostolorum numerum subrogaretur (Act. I, 26). Sed etiam propheta David ait: Si dormiatis inter medias sortes (Psal. LXVII, 14); eo quod is qui medius inter veteris sortem et novi Testamenti est, recumbens in utroque, ad regni coelestis tranquillitatem adsciscitur. Hanc sortem filiae Salphae petebant haereditatis paternae, et earum petitio divino judicio probata est (Num. XXVII, 1 et seq.). Sed illae petebant in umbra; Salpha enim umbra oris significatur: in umbra ergo sermonis petebant, loquebantur quod non revelabatur. Paternae itaque haereditatis petitio Salphae filiabus in umbra sermonis erat; nobis autem est in Evangelii splendore, et revelatione gratiae. 7. Simus itaque nos possessio Dei, et ille nobis portio, in quo sunt divitiae gloriae et haereditatis ejus. Quis enim dives, nisi solus Deus, qui omnia creavit? Sed multo magis dives misericordia, qui omnes redemit, et nos, secundum 1087 carnis naturam, irae filios et commotioni obnoxios mutavit quasi auctor naturae, ut simus filii pacis et charitatis (Ephes. II, 4 et seq.). Quis enim naturam mutare potest, nisi qui creavit naturam? Itaque suscitavit mortuos, et vivificatos in Christo sedere fecit in coelestibus in ipso Domino Jesu (Ibid., 8). 8. Non quo quisquam hominum praerogativam sedendi meruerit in illa sede Dei, de qua Pater soli Filio dixit: Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1); sed quia in illa carne Christi, per consortium ejusdem naturae, caro omnis humani generis honorata est. Nam sicut ille in nostra carne subditus legitur (Luc. II, 51), per unitatem carnis et obedientiam corporis, in quo fuit obediens usque ad mortem (Philip. II, 8); sic et nos in illius carne consedimus in coelestibus. Non ergo sedimus, sed in Christo consedimus, qui solus sedet ad dexteram Dei Filius hominis, sicut ipse dixit: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram Dei (Matth. XXVI, 64). In eo enim abundavit gratia ejus et bonitas super nos in Christo Jesu, ut operibus mortuos, per fidem redemptos, salvatos gratia, tantae donaret libertatis munere, in quo velut resuscitata etiam ipsa natura, novae sensit creaturae gratiam: ut in bonis operibus ambulemus creati in Christo, qui ante obnoxiae haereditatis vitio degeneravimus. 9. Etenim, sublatis inimicitiis quae erant ante in carne, pax facta est universitatis in coelo (Ephes. II, 14); ut essent homines sicut angeli in terra, ut essent gentes unum atque Israelitae, ut in homine uno et novus homo et vetus, sublato pariete maceriae, qui utrumque dissidioso obice dividebat, inter se convenirent. Nam cum hujus natura carnis, iram et discordias ac dissensiones excitavisset, Lex nos damnatorum nexuisset vinculis, Christus Jesus insolentiam atque intemperantiam carnis, mortificatione compressit, legem mandatorum in decretis evacuavit, in quibus ostendit non secundum litteram interpretanda legis spiritalis dogmata; cum et sabbati ignava otia, et corporalis superflua destrueret circumcisionis, atque omnibus accessum ad Patrem in uno reseraret spiritu. Quomodo enim potest discordia esse, ubi una vocatio, unum corpus, et unus spiritus est? 10. Quid enim aliud descendens operatus est Dominus Jesus (Ephes. IV, 8), nisi ut de captivitate nos in libertatem vindicaret, et illam captivitatem vinctam perfidiae vinculis sibi captivam faceret, alligatam sapientiae compedibus, mittente unoquoque prudente pedes suos in compedes ejus, sicut scriptum est (Ibid.): et cum descendisset, et ascenderet, ut impleret omnia (Joan. I, 16), et nos omnes de plenitudine ejus acciperemus? 11. Ideoque primum repletos Spiritu sancto posuit in Ecclesia apostolos, prophetas alios, alios evangelistas, alios autem pastores et doctores, ut eorum adhortationibus consummaretur 1088 profectus credentium, et ministerii fidelis opus cresceret (Ephes. IV, 11). Aedificatur unusquisque aedificatione virtutum in mensuram aetatis interioris, quae mensura perfectior vitae immaculatae (Ibid., 13), id est, perfecti viri, accipiens de plenitudine Christi recepit gratiae plenitudinem. 12. Quis autem vir perfectus est, nisi ille qui absolutus infantia puerilis ingenii, atque adolescentiae incerto ac lubrico, et immoderato juventutis calore, in viri perfecti firmitatem successerit, atque ad illam morum maturitatem adoleverit; ut non facile devii disputatoris alloquio flectatur, et quasi quadam doctrinae irrationabilis turbidiore in scopulos jactetur procella, ad erroris remedia se conferens: et qui veritatem non solum in sermone, sed etiam in operibus sequatur suis, et aedificationem charitatis in se suscipiat; ut in unitate fidei et agnitionis occurrat, et quasi membrum non desit capiti suo, id est Christo, qui est caput omnium, ex quo totum corpus fidelium et sapientium per harmoniam rationabilem Verbi, hoc est enim συναρμολογούμενον, ἀρμονίᾳ τοῦ λόγου δεδεμένον (Ibid., 16), id est, harmonia Verbi compaginatum et compactum atque connexum, per omnem juncturam ministrationis, in mensuram uniuscujusque partis augmentum corporis facit, in aedificationem sui, in charitate; ut assurgat unum templum Dei in omnibus, et unum domicilii coelestis habitaculum in spiritu universorum. 13. In quo non solum sanctorum hominum, sed omnium credentium, omnium etiam superiorum rationabilium Virtutum ac Potestatum, connexionem fidei, spiritusque accipiendam arbitror; ut per harmoniam quamdam virtutum ac ministeriorum, corpus unum ex omnibus rationabilis naturae spiritibus adhaereat capiti suo Christo, ita aedificationis compage connexa, ut ne tactu quidem junctura singulorum adhaerentium discrepare videatur. Hoc est enim quod ἁφὴν dixit Graecus, τῆς χορηγίας κατ' ἐνέργειαν ἐν μέτρῳ: quod non difficile erit tanto architecto secundum mensuram uniuscujusque meritorum ac fidei convenientem sibi connectere; cum aedificatio charitatis rimam offensionis excludat, atque obstruat. Non est ergo dubitandum coelestium potestatum adhaesura ad hoc templum aedificandum consortia; incongruum quippe intelligi quod ita assurgat humanae charitatis aedificatio in templum Dei, ut fiat in nobis habitatio Dei in spiritu, non sit autem in coelestibus potestatibus. 14. Cujus rei gratia, ut maturius in nobis aedificatio hujusmodi procederet, hortatur nos Apostolus aperire oculos cordis, elevare ad superiora, agnitionem Dei impense quaerere, veritatem discutere, abscondere in corde mandata Dei, deponere erroris desideria, dedecoris 1089 occulta, renovari per gratiam sacramentorum, temperare iracundiam, commotionem ante occasum solis relaxare, cavere ne superiora tua occupet adversarius, spiritus ille habens potestatem, qui se immersit in cor Judae (Joan. XIII, 12), et comminuit animae ejus januas; ne posset resistere, furem excludere, mendacem avertere, exsurgere a mortuis, sobrietatem assumere: uxorem viro, ut Ecclesiam Christo, debere esse subditam; virum pro uxore animam suam offerre, sicut se pro Ecclesia tradidit Christus (Ephes. V, 25): postremo quasi bonum bellatorem sumere arma Dei, ac praetendere semper, non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversum spiritales nequitias (Ephes. VI, 12); ne a suis emolliri, ab extraneis capi possit. Haec breviter comprehensa, ut potui, perstrinxi. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXVII.
Roganti quae haereditas illa sit, pro qua mortem oppetere plerique non dubitant; respondet hanc ipsam esse quam ex repromissione quasi liberi adipiscimur; nos enim cum Deo ex charitate serviamus, vera potiri libertate. Hoc in Esau benedictione signatum docet; unde colligit ex Lege per quam servitus fuit, etiam libertatem esse, ut quae ad fidem nos adduxerit: addit non Christum, sed Moysen accusaturum; atque adeo Judaeos desipere, a quibus accusator prae bono judice eligitur.
AMBROSIUS HORONTIANO.
1. Non otiose quaerendum putasti quae sit rei divinae haereditas; et cur tanto aestimetur nomine, ut propter eam plerique etiam mortem suam offerant. Verum si consideres quia et in usu humano haereditatis pecuniariae gratia facit, ut venerabiliora fiant jura pietatis; quia hoc quoque plus defertur parentibus, ne laesa pietas patris ulciscatur se exhaeredatione, vel abdicatione contumacis pignoris: mirari profecto desines quae sit tanta divinae haereditatis appetentia.
2. Est autem haereditas proposita christianis omnibus; sic enim dicit Esaias: Est haereditas credentibus in Domino (Esai. LIV, 17): quae speratur ex repromissione, non ex Lege. Quod veteris Testamenti exemplo probatur, dicente Sarra: Expelle ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10). Filius Sarrae Isaac, filius ancillae Ismael; hi ante Legem sunt: ergo antiquior repromissio quam Lex. Nos secundum Isaac filii per repromissionem, Judaei secundum carnem filii ancillae (Galat. IV, 28). Nobis mater libera, quae non parturiebat, et postea ex repromissione effudit, peperitque masculum: illis mater Agar, generans in servitutem. Liber est, cui gratia promittitur; servus, cui jugum Legis imponitur: prius ergo nobis repromissio quam illis Lex; et secundum naturam antiquior libertas, quam servitus. Libertas igitur ex repromissione, ex Lege servitus. Sed licet repromissio ipsa ante Legem sit, ut diximus, ex repromissione autem libertas, in libertate charitas; secundum 1090 Legem tamen est charitas, quae major libertate est. 3. Non ergo servi? Et quomodo scriptum est: Laudate, servi, Dominum (Psal. CXXXIV, 1). Quomodo ipse Apostolus ait: Sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo cum bona voluntate (Ephes. VI, 6)? Verum est et servitus libera, quae est voluntaria, de qua Apostolus ait: Qui liber vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII, 22). Haec est servitus ex animo, non ex necessitate. Itaque nos servi quidem sumus Creatoris nostri: sed libertatem habemus, quam per gratiam Christi accepimus, generati ex repromissione secundum fidem. Unde quasi ex libera geniti, libertatis sacrificium deferamus, signati in fronte, sicut liberos decet; ut non confundamur, sed gloriemur, signati spiritu, non carne. Quibus recte dicitur: State, et nolite iterum jugo servitutis contineri (Galat. V, 1). Non dixit: Nolite servire, sed nolite jugo servitutis contineri; est enim gravius jugum servitutis, quam servitus. 4. Denique Isaac filio suo Esau petenti benedictionem ait: Ecce ab ubertate terrae erit tibi habitatio, et a rore coeli summo: et super gladium tuum vives, et servies fratri tuo. Erit autem cum deposueris et solveris jugum illius a collo tuo (Gen. XXVII, 39, 40). Quomodo istud convenit, ut serviat, cum solverit jugum fratris a collo suo, nisi distantiam esse intelligamus servitutis? Quae igitur sit differentia, ipsa nobis exponat lectio. Bonus Isaac, et bonus nobis, qui secundum ipsum in libertatem nascimur: et bonus pater utrique filio. Denique quod utrumque diligeret, circa alterum affectu probavit, circa alterum benedictione; seniori enim filio dixerat, ut cibum deferret sibi, et acciperet benedictionem: sed dum ille moram facit, et cibum agrestem et forensem requirit, frater junior domesticum detulit ex ovium grege. 5. Bonus cibus omnium Christus est, bonus cibus est fides, suavis cibus misericordia, jucundus cibus gratia. Hos cibos epulatur populus Ecclesiae sanctae. Bonus cibus spiritus Dei, bonus cibus peccatorum remissio. At vero ille praedurus cibus rigor Legis, terrorque poenarum: agrestis cibus observantia litterae potius quam gratia indulgentiae. Denique ille populus sub maledicto, nos in benedictione. Velox cibus fides: Prope est enim verbum in ore tuo, et in corde tuo (Deut. XXX, 14): tardior cibus Legis. Denique dum Lex exspectatur, populus erravit (Exod. XXXII, 1 et seq.). 6. Contulit igitur benedictionem pater impigro et fideli filio: sed quia bonus pater erat, servavit et seniori filio benedictionem; ut eum servum faceret fratris sui: non quo familiam suam degeneri vellet servituti addicere, sed quia is qui regere se non potest et gubernare, servire debet, et subditus esse prudentiori; ut ejus regatur consilio, ne sua stultitia praecipitetur, et labatur temeritate. Pro benedictione igitur hujusmodi confertur servitus. Denique inter bona annumeratur, inter collatam terrae 1091 ubertatem, et rorem coeli a summo. Sed quia dixerat: Super gladium tuum vives; ne ei fortitudinis aut potestatis noceret praesumptio, addidit: Servies fratri tuo; ut et carnis fructus uberes, et divinae rorem adipiscaris gratiae, et eum sequaris, qui de suo gubernaculo regat. 7. Sed tunc erit istud, cum deposueris jugum ejus a collo tuo; ut voluntariae servitutis mercedem habeas, non injuriam subeas necessitatis. Inhonorata enim hujusmodi servitus, quae necessitate cogitur: honorata autem, quae pietate defertur. Unde apostolus: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17). Melius utique mercedis praemium, quam dispensationis obsequium est. Nos igitur non contineamur servitutis jugo, sed charitate spiritus serviamus; quia dicit apostolus: Per charitatem spiritus servite invicem (Galat. V, 13). Timor legis est charitas Evangelii. Denique: Initium sapientiae timor Domini, plenitudo autem legis charitas (Eccles. I, 16). Tamen et ipsa lex dicit: Et in hoc verbo omne mandatum instauratur (Rom: XIII, 8), et in isto uno, inquit, sermone impletur: Diliges proximum tuum (Galat. V, 14). 8. Hoc est igitur quod proposuimus, quia etsi ex lege servitus, tamen secundum legem libertas; charitas enim libertatis, timor servitutis est. Est igitur et charitas legis, et servitus charitatis: sed lex charitatis praenuntia est, charitas Evangelii piae servitutis arbitra est. 9. Non superflua itaque lex, quae tamquam paedagogus prosequitur infirmiores. Infirmitatem dico morum, non corporum; infantes enim sunt, qui fari verbum Dei nesciunt, qui ejus opera non recipiunt (Galat. III, 24). Nam si aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 9), utique aetas adolescentiae est vita maculosa. Lex ergo pedagogus fuit, id est νόμος, donec fides veniret. Et quasi infirmi, inquit, custodiebamur a lege, conclusi in eam fidem, quae revelanda foret (Galat. III, 23). Postquam autem fides advenit, non dicit Evangelium, sed fidem; ea est enim sola fides, quae est in Evangelio. Nam licet justitia Dei in eo revelatur, quae est ex fide in fidem (Rom. I, 17); tamen sic illa Legis est fides, si ei accedat fidei plenitudo. Merito ergo fides ista quasi sola dicitur; quia illa sine hac fides non est, in hac confirmatur. Denique ubi haec fides venit, plenitudo advenit, advenit filiorum adoptio, cessavit infirmitas, abiit infantia, in virum perfectum assurgimus, Christum induimus. Quomodo igitur infirmus et parvulus esse potest, in quo Christus est Dei virtus? Ergo ad perfectionem venimus, perfectionis praecepta accepimus. 10. Audisti hodie lectum: Non possum ego a me facere quidquam: sicut audio, judico (Joan. V, 30). Audisti lectum: Ego non accuso vos, ego non judico. Ego non accuso, Moyses vos accusat, in quem speratis (Ibid., 45). Audisti lectum: Si ego testimonium perhibuero de me ipso, testimonium meum non est verum (Ibid., 31). Didici qualis judex, qualis testis esse debeam. Non enim quasi infirmus dicit: Non 1092 possum ego a me facere quidquam: sed infirmus ille, qui sic intelligit. Nihil quidem sine Patre facit Filius; quia communis operatio, et unitas potestatis est: sed hoc loco quasi judex loquitur, ut cognoscamus homines in judicando, quod non ex voluntate nostra et potestate, sed ex aequitate debeamus formare sententiam. 11. Constitue aliquem reum coargutum et convictum criminis, non astruentem defensionis genera, sed deprecantem et advolventem se ad genua judicis; respondet ei judex: Non possum a me facere quidquam; justitia in judicando, non potentia est in judicando. Ego non judico, sed facta tua de te judicant: ipsa te accusant, et ipsa condemnant. Leges te adjudicant, quas judex non converto, sed custodio. Nihil ex me ego profero, sed ex te forma judicii in te procedit. Secundum quod audio, judico, non secundum quod volo; et ideo judicium meum verum est, quia non voluntati indulgeo, sed aequitati. 12. Consideremus itaque quae sit judicandi religio. Dominus coeli atque terrarum judex omnium dicit: Non possum a me facere quidquam: sicut audio, et judico; et homo dicit Domino suo: Nescis quoniam potestatem habeo dimittere te, et potestatem habeo crucifigere te (Joan. XIX, 10)? Quare Dominus non potest? Quia judicium, inquit, meum verum est. Non enim quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me (Joan. V, 30), id est: Non voluntatem hominis, quem videtis: non arbitrium hominis, quem vos hominem tantummodo judicatis: non voluntatem carnis; quia spiritus promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41): sed voluntatem divinam, quae auctor legis, arbitraque judicii est. Similiter et testis verus est, qui non sibi, sed alii fert testimonium; scriptum est enim: Laudet te proximus tuus, et non os tuum (Prov. XXVII, 2). 13. Pulchre autem dicitur Judaeis mystice: Ego vos non judico, id est, ego universorum redemptio, ego peccatorum remissio, vos non judico; quia me non recepistis. Non judico, qui libenter indulgeo. Ego non judico, qui sanguine meo redimo peccatores (Esai. XLIII, 25). Ego non judico, qui deleo iniquitates, et memor non ero. Ego non judico, qui malo vitam quam mortem peccatoris (Ezech. XVIII, 23). Ego non judico, qui non damno, sed justifico confitentes. Moyses vos accusat, ille vos arguit, in quem speratis: ille accusat vos; quia judicandi non habet potestatem, quae ejus debetur auctori. Ille ergo in quem speratis accusat: iste in quem sperare noluistis, absolvit. 14. Magna Judaeorum imprudentia! Merito accusantur in criminibus suis; quia accusatorem elegerunt, et bonum judicem refutaverunt: ideoque deest illis absolutio, poena non deest. 15. Recte ergo, fili, a lege coepisti, in Evangelio confirmatus es, a fide in fidem, sicut 1093 scriptum est: Justus enim ex fide vivit (Rom. I, 17). Vale et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXVIII.
Abrahae instar nos ex fide justificari, qua sumus filii liberae: circumcisionem tantum per Christum vim habuisse, quam ipse in semet passus antiquavit: justitiam ergo non exspectandam nisi ex fide, quae, si perfecta sit, numquam charitate destituitur.
AMBROSIUS HORONTIANO.
1. Si Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6), quod autem reputatur ad justitiam, ex incredulitate ad fidem est: utique ex fide justificamur, non ex operibus legis. Abrahae autem ipsi duo filii Ismael et Isaac, unus de ancilla, alter de libera (Gal. IV, 22 et seq.). Et responsum hujusmodi, ut expelleret ancillam, et filium ancillae; non enim haeredem fore ancillae filium: et ideo non ancillae nos filios esse, sed liberae, qua libertate nos Christus liberavit. Unde colligitur quod ii magis Abrahae filii, qui ex fide; praestant enim fidei quam generationis haeredes. Lex pedagogus est, fides libera: abjiciamus ergo opera servitutis, teneamus gratiam libertatis: deseramus umbram, solem secuti: ritus Judaicos deseramus (Galat. III, 24).
2. Circumcisio membri unius nihil prodest. Denique ait Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V, 2). Non quia non possit, sed quia indignos beneficiis suis judicet, qui vias ejus deserant. 3. Et quidem ante Sephora circumcidit filium suum, et periculum depulit, quod imminebat (Exod. IV, 25): sed tunc profuit Christus, cum adhuc perfecta differret. Cum parvulus esset populus credentium, venit non parvulus, sed perfectus in omnibus Dominus Jesus. Circumcisus est primo secundum legem, ne legem solveret: postea per crucem, ut legem impleret (I Cor. XIII, 10). Cessavit ergo quod ex parte est, quia venit quod perfectum est; crux enim in Christo non unum membrum, sed totius circumcidit superfluas corporis voluptates. 4. Fortasse adhuc quaeritur qua ratione circumcidi ex parte voluerit, qui venerat perfectam circumcisionem demonstraturus. De quo non puto esse diutius deliberandum. Nam si peccatum factus est, ut nostra peccata mundaret (II Cor. V, 21): si maledictum pro nobis factus est, ut legis maledicta vacuaret (Galat. III, 13); ea ratione et circumcisus pro nobis est, ut circumcisionem Legis auferret, daturus salutem crucis. 5. Spiritu igitur ex fide spem justitiae exspectandam nobis asserit apostolus (Galat. V, 5), et in libertatem vocatos, libertatem nostram in occasionem carnis non debere conferre. Siquidem neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides quae per charitatem operatur (Ibid., 6). Et ideo scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 4). Qui autem diligit, 1094 utique credit, et credendo unusquisque diligere incipit. Denique Abraham creditit, et sic diligere coepit: et credidit non ex parte, sed per omnia. Aliter enim plenam non poterat habere charitatem; quia scriptum est: Charitas credit omnia (I Cor. XIII, 7). Si non credit omnia, non videtur charitas esse perfecta. Ergo perfecta charitas omnem fidem habet. 6. Non tamen facile dixerim, quod continuo omnis fides perfectam charitatem habeat; quia Apostolus dixit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2). Etenim cum tria sint maxime in viro christiano, spes, fides, charitas: major his est charitas (Ibid., 13). 7. Sed arbitror propositi gratia hoc dixisse Apostolum; neque enim videtur mihi qui habeat omnem fidem, ita ut montes transferat, charitatem non habere; quomodo et illud, si habeat aliquis omnia mysteria, et omnem scientiam; quomodo non habeat charitatem, praesertim cum dicat Joannes: Quia omnis qui credit quia Jesus Christus est, de Deo natus est (I Joan. IV, 7); et supra ipse dixerit: Quoniam qui de Deo natus est, non peccat (Ibid., III, 9)? Unde colligitur, si his qui credit quia Jesus Christus est, de Deo natus est; et qui de Deo natus est, non peccat: utique his qui credat quia Jesus Christus est, non peccat. Si quis autem peccat, non credit: qui autem non credit, nec diligit: qui autem non diligit, peccato obnoxius est. Ergo non diligit, qui peccat; charitas enim multitudinem operit peccatorum (I Pet. IV, 8). Quod si charitas peccandi excludit affectum, quandoquidem etiam timorem excludit foras, plena est utique perfectae fidei charitas. 8. Denique apostoli, qui futuri erant amici, dixerunt: Adauge nobis fidem (Luc. XVII, 15), petentes a bono medico, ut infirmantem in se fidem sanaret. Infirmabatur adhuc fides in iis, cum audiret etiam Petrus: Minimae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 32)? Ergo fides velut praevia charitatis occupat animam, et praeparat semitas venturae dilectioni. Sic omnis fides est, ubi perfectio charitatis. 9. Ideo puto dici quia charitas credit omnia (I Cor. XIII, 7), hoc est, facit fidem omnia credere, et habere hujusmodi animam omnem fidem. Ac per hoc ubi perfecta charitas, ibi omnis fides: sicut ubi perfecta charitas, ibi spes omnis. Denique sicut omnia credit, ita scriptum est quia sperat omnia (Ibid.). Ideo major, quia spem, fidemque complectitur. 10. Hanc charitatem habens, nihil timet; quia charitas timorem excludit foras; et ideo ablegato et exuto timore, omnia suffert, omnia sustinet. Qui ergo per charitatem omnia sustinet, non potest timere martyrium. Et ideo quasi victor, alibi in fine ait: Mihi enim mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus. 1095
EPISTOLA LXXIX.
Bellicio, qui cum credidisset in Christum, e morbo convaluerat, asserit et morbum et sanitatem ejusdem Christi tribuenda visitationi; atque ut ipsum retineat, et ad alia sacramenta properet, illum hortatur.
AMBROSIUS BELLICIO salutem. 1. Jactatum te gravi aegritudine significasti mihi credidisse in Dominum Jesum, et jam coepisse revalescere. Ad salutem igitur ea infirmitas fuit, plus aculei quam periculi ferens; quia diu promissum remorabaris. Hoc est quod ait: Percutiam, et sanabo (Deut. XXXII, 39). Percussit infirmitate, sanavit fide. Vidit enim interiorem affectum tuum non vacuum piae cupiditatis, sed excuti dilationibus; et ideo admonere maluit, ita ut salutem non laederet, devotionem excitaret.
2. Quomodo enim saluti noceret, qui solet dicere, ut legimus in Evangelio: Ego veniam, et curabo eum (Matth. VIII, 7)? Ergo et cum a tuis invitaretur, ut inviseret domum tuam, sine dubio dixit: Ego veniam, et curabo eum. Et si non audisti eum, ille tamen quasi Deus insensibiliter locutus est: et si non vidisti eum, ille tamen quod te incorporaliter inviserit, dubitari non potest. 3. Sed vidisti eum, qui credidisti ei; vidisti eum, qui recepisti eum hospitio tuae mentis: vidisti eum spiritu, vidisti eum oculis interioribus. Tene ergo hospitem novum, diu exspectatum, sed sero susceptum: in quo et vivimus, et sumus et movemur (Act. XVII, 28). Gustasti igitur fidei prima exordia, non fiat verbum occultum in corde tuo. Haec omnis gratia est, hoc est omne munus. Nemo enim penetralia domus de ingressu aestimat, siquidem omnis fructus in interioribus est; neque enim sapientis est a fenestra respicere in domum, et stultitia hominis audire per ostium. 4. Alia sunt sacramentorum perfectiorum mysteria; quia Oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus eum, ut dixit Scriptura (I Cor. II, 9). Alia sunt illa, quae de gloria futura annuntiarunt prophetae, quibus revelatum est, et evangelizarunt sancti (Ibid.), Spiritu Dei misso de coelo, in quem concupiscunt et angeli videre, ut ait apostolus Petrus (I Pet. I, 12). Alia sunt illa, in quibus est mundi redemptio, peccatorum remissio, gratiarum divisio, sacramentorum participatio: quae cum acceperis, tunc mirabere tantum donatum esse homini, ut illud manna, quod miramur fluxisse de coelo Judaeis (Exod. XVII, 15 et seq.), nec tantae gratiae nec tantae operationis judices ad salutem fuisse. Illud enim quicumque acceperunt in deserto, mortui sunt, praeter Jesum Nave, et Caleb (Num. XXXII, 12): 1096 hoc sacramentum quicumque gustaverit, non morietur in aeternum. Sanet te Dominus Jesus. Vale.
EPISTOLA LXXX.
Ubi curationem caeci a nativitate ostendit divinae fuisse potestatis, discipulorum interrogationem reprehendit; atque nonnullas ejusdem historiae partes memorat et paucis edisserit.
AMBROSIUS BELLICIO.
1. Audisti, frater, lectionem Evangelii, in qua decursum est quod praeteriens Dominus Jesus vidit a generatione caecum. Ergo si Dominus vidit, non eum praeterivit (Joan. IX, 1): quare nec nos quidem praeterire debemus, quem praetereundum Dominus non putavit; praesertim cum a generatione caecus fuerit, quod non otiose est positum.
2. Est enim caecitas, quae plerumque vi aegritudinis aciem obducit oculorum, eademque temporis spatio mitigatur: est caecitas, quae humorum infusione generatur; ea quoque, vitio plerumque sublato, medicinae arte depellitur; ut cognoscas quia quod iste sanatur, qui a generatione sua caecus est, non artis est, sed potestatis. Donavit enim Dominus sanitatem, non medicinam exercuit; eos enim sanavit Dominus Jesus, quos nemo curaret. 3. Quam stolidi autem Judaei, qui interrogant: Hic peccavit, an parentes ejus (Ibid., 2)? debilitates corporum referentes ad merita delictorum. Et ideo Dominus ait: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestarentur opera Dei in illo (Ibid., 3). Quod enim naturae defuit, creatori competit reformare, qui auctor naturae est. Unde addidit: Cum in hoc mundo sum, lux sum hujus mundi (Ibid.); hoc est, omnes possunt videre, qui caeci sunt, si me lumen requirant. Accedite et vos, et illuminamini, ut videre possitis (Psal. XXXIII, 6). 4. Deinde quid sibi vult quod is, qui vitam refundebat imperio, salutem praecepto dabat, dicens mortuo: Exi foras (Joan. XI, 44), et egressus est Lazarus de sepulcro; dicens paralytico: Surge, tolle grabatum tuum (Marc. II, 11); et surrexit paralyticus, et coepit grabatum ipse portare, in quo solutus membris omnibus, portabatur: quid, inquam, sibi vult, quod exspuit et fecit lutum, et superunxit oculos caeci, et dixit ei: Vade et lava in Siloam, quod interpretatur missus; et abiit, et lavit, et videre coepit (Joan. IX, 7)? Quae ista ratio est? Magna, ni fallor; plus enim videt, quem Jesus tangit. 5. Simul et divinitatem et sanctificationem ejus adverte. Quasi lux tetigit, infudit: quasi sacerdos per figuram baptismatis, mysteria gratiae spiritalis implevit. Exspuit, 1097 ut adverteres quia interiora Christi lumen sunt. Et vere videt, qui Christi mundatur internis. Lavat saliva ejus, lavat sermo ejus, sicut habes: Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). 6. Quod autem lutum fecit, et superunxit oculos caeci (Joan. IX, 6), quid aliud significat, nisi ut intelligeres quia ipse hominem, luto illito, reddidit sanitati, qui de luto hominem figuravit (Gen. II, 7): et quod haec caro luti nostri per baptismatis sacramenta aeternae vitae lumen accipiat? Accede et tu ad Siloam, hoc est, ad cum qui missus est a Patre, sicut habes: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Diluat te Christus, ut videas. Veni ad baptismum, tempus ipsum adest: veni festinus, ut tu dicas: Abii, et lavi, et videre coepi (Joan. IX, 11); ut et tu dicas: Caecus eram, et videre coepi; ut tu dicas, sicut iste refuso lumine ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). 7. Nox erat caecitas. Nox erat, cum Judas accepit buccellam a Jesu, et introivit in eum Satanas. Judae nox erat, in quo diabolus erat: Joanni dies erat, qui in Christi pectore recumbebat (Joan. XIII, 27). Petro quoque dies erat, cum lumen Christi videret in monte (Matth. XVII, 2 et seq.). Nox erat aliis, sed Petro dies erat. At vero ipsi Petro nox erat, quando Christum negabat. Denique gallus cantavit, et flere coepit (Matth. XXVI, 70 et seq.), ut emendaret errorem; jam enim dies appropinquabat. 8. Interrogabant Judaei caecum: Quomodo vidisti (Joan. IX, 10)? Grandis amentia! interrogabant quod videbant: interrogabant causam, cum factum viderent. 9. Et maledixerunt ei, dicentes: Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 28). Maledictio eorum benedictio est; quia benedictio eorum, maledictio est. Tu sis, inquiunt, discipulus ejus. Tunc prosunt, quando nocere se credunt. Vale, fili, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.
Epistolae LXXXI-XCI
[recensere]EPISTOLA LXXXI.
Quosdam clericos propter laborem ac difficultatem animo despondentes, verbis erigit, eisque non modo futuram mercedem ponit ob oculos, sed etiam paratum Christi praesidium. Eam ob rem explicatis aliquot Scripturae locis, admonet ne se divelli ab illo patiantur.
AMBROSIUS clericis. 1. Plerumque humanis obrepit mentibus, ut aliqua levi praestricti offensione, si non illis cedant pro studio voluntaria, officio desistant: quod in alio genere hominum tolerabile, in iis vero qui rei divinae intendunt, plenum doloris.
2. Sunt enim aliqui in clericorum munere, quibus inimicus obrepere studet, si alias eos non potuerit circumvenire, ut laesis hujusmodi 1098 inserat cogitationes. Quid mihi prodest in clero manere, subire injurias, labores perpeti, quasi non possit ager meus me pascere, aut si ager desit, quasi aliter exercere sumptum non queam? Itaque hujusmodi cogitationibus etiam boni mores ab officio retrahuntur: quasi vero hoc solum sit in clerico, ut sumptum expediat suum, et non ut divinum sibi post mortem potius subsidium locet; quamquam ille post mortem abundet, qui tutus hic potuerit decernere adversum tot inimicorum insidias. 3. Unde Ecclesiastes ait: Optimi duo super unum, quibus est merces bona in labore ipsorum; quoniam si ceciderit, unus erigit socium suum (Eccles. IV, 9, 10). Ubi sunt duo optimi super unum, nisi ubi Christus est, et is quem Christus tuetur? Quia si ceciderit, qui cum Domino est Jesu, erigit eum Jesus. 4. Sed qua ratione dixit: In labore ipsorum? Ergo et Christus laborat? Utique laborat, qui ait: Laboravi clamans (Psal. LVIII, 4). Laborat, sed in nobis: denique ad puteum fatigatus sedebat (Joan. IV, 6). Sed quomodo laboret, docuit nos Apostolus minore exemplo, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? Docuit et ipse Dominus sua voce: Aeger eram, et non visitastis me: nudus eram, et non operuistis me (Matth. XXV, 43). Laborat, ut me jacentem erigat. 5. Unde et in Elisaeo figura Domini praecessit, qui projecit se, ut mortuum erigeret (IV Reg. IV, 34): in quo symbolum est, quod nobis Christus commortuus sit, ut nobis resurgeret. Projecit itaque se usque ad nostram Christus fragilitatem, ut nos erigeret. Projecit se, non cecidit, sed erexit consortem. Ipse enim consortes nos sibi fecit, ut scriptum est, quia unctus est oleo justitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8). 6. Unde pulchre ait Ecclesiastes: Quoniam qui ceciderit, erigit socium suum (Eccles. IV, 10), non ipse erigitur; Christus enim non alterius auxilio, atque ope erectus est, sed ipse se resuscitavit. Denique solvite, inquit, hoc templum, et in triduo illud resuscitabo. Hoc autem dixit de templo corporis sui (Joan. II, 19). Nec immerito erectus non est ab alio, qui non cedidit; nam et ille qui a secundo erigitur, cecidit: et qui cecidit, indiget auxilio, ut erigatur. Quod et subjecta docent, dicente Scriptura: Vae illi uni, cum ceciderit, et non est secundus qui eum erigat! quia et si dormierint duo, est calor illis (Eccl. IV, 10, 11). Commortui enim sumus Christo, et ideo convivimus (Rom. VI, 8). Christus nobis commortuus est, ut nos calefaceret, qui ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). 7. Mortuus eram, sed quia in baptismate commortuus Christo sum, accepi lumen vitae a Christo. Et qui in Christo moritur, per Christum calefactus vitae et resurrectionis vaporem accipit. 1099 Frigidus erat puer, calefecit eum Elisaeus spiritu suo, dedit ei vitae calorem (IV Reg. IV, 34). Condormivit ei, ut eum calor quietis ejus, qui in symbolo consepultus ei fuerat, excitaret. Frigidus itaque est, qui non moritur in Christo: calefieri non potest, cui ignis ardens non appropinquat: incalescere non potest alteri, qui secum non habet Christum. 8. Et ut cognoscas secundum mysterium dictum, non secundum numerum; quia optimi duo quam unus, subjecit mysticum: Et spartum triplex; non corrumpetur. Tria enim, quae non sunt composita, non corrumpuntur: Trinitas itaque incompositae naturae corrumpi non potest; quia Deus unum et simplex, et incompositum est, quidquid est: quod autem est, permanet, non subjicitur. 10. Bonum est itaque adhaerere alteri, et inserere collum in torques ejus, et subjicere humerum, et portare illum, nec taediare ad vincula; quia de domo alligatorum exivit, qui regnet, puer ille qui super regem seniorem et stultum est. Ideoque qui eum sequuntur, alligati vinculis sunt. Denique Paulus vinctus Jesu Christi (Ephes. III, 1). Unde et ipse Jesus captivam duxit captivitatem (Ephes. IV, 8). Non satis visum est ei solvere captivitatem, quam diabolus imposuerat; ne iterum liberos vagantesque invaderet: sed perfecta absolutio aestimata est sub Christo degere, et injicere pedes in compedes sapientiae, ipsius captivum esse, ut sis liber ab adversario. 11. Recte puer, quoniam puer natus est nobis (Esai. IX, 6); et vere optimus puer, cui dictum est a Patre Deo: Magnum tibi est vocari puerum meum (Esai. XLIX, 5). Sapiens quoque, ut Evangelium docet; quia proficiebat aetate et sapientia (Luc. II, 52). Convenienter etiam pauper: quia cum dives esset, pauper factus est; ut nos sua inopia ditaret (II Cor. VIII, 9). Et ideo non fastidit in regno suo pauperem, sed exaudit eum, et liberat ex omnibus augustiis et molestiis. 12. Sub hoc ergo vivamus, ut rex ille senior et stultus, nullam habeat potestatem supra nos. Qui dum vult regnare quasi voluntatis suae dominus, nec sub vinculis esse Domini Jesu, inveteratus in peccatis, stultitiae incidit deformitatem. Quid enim stultius quam, relictis coelestibus, ad terrena intendisse, et posthabitis perpetuis, elegisse ea quae caduca sunt et fragilia? 13. Nemo ergo dicat: Non est nobis portio in Jacob, neque haereditas in Israel (III Reg. XII, 16). Nemo dicat: Non sum in clero; quia scriptum est: Date Levi cleros ejus (Deut. XXXIII, 8). Et iterum David ait: Quia is qui inter cleros duos medius requiescit, ipse ad superna alis evolat spiritalibus (Psal. LXVII, 14). Non dicas de Deo tuo: Gravis mihi est (Sap. II, 12); nec de loco tuo: Inutilis est mihi; quia scriptum est: Locum tuum noli relinquere (Eccles. X, 4). Vult enim auferre eum adversarius, vult te abducere; quia invidet spei tuae, invidet muneri. 14. Sed tu quicumque in clero es Domini, 1100 portio ejus et possessio, noli recedere de Domini possessione, ut dicas Domino: Possedisti renes meos: suscepisti me ex utero matris meae (Psal. CXXXVIII, 23); et ille tibi quasi bono servo dicat: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7). Valete, filii, et servite Domino; quia bonus Dominus.
EPISTOLA LXXXII.
Quomodo in MARCELLI, Laeti et amborum sororis causa constitutus sit judex, et quare illam cognitionem ita susceperit, ut maluerit arbitrum agere, commemorat, litis exponit statum, ac Marcello damnum non aegre ferendum ostendit. Hinc eum laudat, quod arbitrum se ipse praestiterit longe aequissimum. Cur tamen in ejus arbitrio nonnihil mutaverit, docet: ac demum qua ratione singuli sine Ecclesiae damno vicerint, declarat.
AMBROSIUS MARCELLO. 1. Apud me decursus est tui textus negotii, quod non intulisti, sed recepisti; quia erat et pietatis necessitas, et probandae in pauperes liberalitatis voluntas. Cognovi autem secundum sacrae formam praeceptionis, in quam me induit et beatissimi Apostoli auctoritas, et tuae doctrinae ac vitae forma et disciplina. Nam cum ipse arguerem quod adhuc inter vos maneret veternosum jurgium, cognoscendi mihi necessitatem partes imposuerunt.
2. Erubui recusare, fateor, cum praesertim togati utriusque partis invicem se lacesserent, dicentes ut meo sub examine liqueret, cui parti majora juris vel justitiae suffragia forent. Quid plura? Cum jam conclusi essent dies, et paucarum horarum superesset spatium, quibus tamen alia audiret praefectus negotia; petierunt causae patroni prorogari paucorum dierum tempora, ut ego residerem cognitor. Tantus ardor erat christianis viris, ne praefectus de episcopi judicaret negotio. Aiebant praeterea nescio quae gesta indecore, et pro suo quisque studio jactabat, quae episcopo potius judice, quam praefecto examinari oporteret. 3. His confusus, simul admonitus Apostolicae praeceptionis, quae arguit, dicens: Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis (I Cor. V, 12)? Et iterum: Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum: sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles (I Cor. VI, 4); recepi cognitionem, ita tamen ut compositionis essem arbiter. Videbam enim quod si pro tuis judicarem partibus, posset ille non acquiescere: si pro illo ferretur sententia, obediret tua et sanctae sororis defensio. Erat ergo iniqua decernendi conditio. Posset etiam illis videri suspecta necessitudinis sacerdotalis gratia. Quando enim victus quemvis alium quam se aequiorem putat? Et quod verum est, erant vetusti jurgii intolerabilia utrique parti dispendia; si finis ejus aut 1101 fructu careret, aut liberalitatis solatio. 4. Cum igitur anceps judicium, jus controversum, multiplices ab utraque parte actiones cernerem, invidiae plenas supplicationes, rescriptorum quoque obreptiones obtexerent: adverterem etiam gravi conditione illum, si vicisset, acturum de duplis fructibus, et de sumptibus annosae litis: tuo autem officio non convenire, ut expensas jurgii posceres: nec competere, ut quidquam de fructibus possessor ageres, quos percepisses; malui jurgium compositione caedere, quam pronuntiatione acerbare. Alia enim habebant excitari jurgia: tum, quod est gravissimum, etsi jurgia sublata forent, erant tamen odia mansura, quae apud bonos mores dispendii sunt. 5. Inter hos aestus positus, cum me persona sacerdotis, feminae sexus, viduae gravitas, amici quoque contemplatio, trino quodam non perfunctorio conveniret nomine, illud sequendum putavi; ut neminem vinci vellem, et omnes vincere. Nec fefellit sententia; vicistis enim omnes germanitati, vicistis naturae, vicistis Scripturae dicenti: Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini (I Cor. VI, 7) ? 6. Sed putas te gravatum jactura juris, damno pecuniae. Meliora utique sacerdotibus damna, quam lucra saeculi sunt: Beatius est enim dare, quam accipere (Act. XX, 35). Sed forte dicas: Fraudem non debui pati, injuriam non debui perpeti, damnum subire. Quid ergo? Inferre velles? Sed etsi tu non inferres, ille se passum diceret. Itaque vide quid dicat Apostolus: Quare non magis fraudem patimini? Ut prope videatur, qui non patitur, fecisse; tolerare enim debet, qui fortior est. 7. Verum quid ego ita tecum ago, quasi hoc meum, et non tuum sit? Tu enim obtulisti, quasi arbiter litis, ut soror in diem vitae suae possideret partem praedii, post obitum ejus fratri cederet omnis possessio. Neque quisquam eum vel tuo, vel Ecclesiae conveniret nomine: sed sibi haberet, si ita mallet, ut nihil dispensaret Ecclesiae. Hoc cum ego praedicarem, et praeferrem tantam animo tuo infusam liberalitatis gratiam, respondit germanus tuus placere sibi oblationem, si metus deteriorandae possessionis decederet. Quemadmodum enim femina, et quod est amplius, vidua possessionem regeret tributariam? Quid sibi profuturum, quod sibi jura possessionis cederes; si majora ex incultu agri subeunda sibi damna arbitraretur? 8. Movebat hoc utriusque partis togatos. 1102 Itaque omnium conspirante assensu, placuit ut Laetus v. c. agrum susciperet, et certum numerum frumenti, vini, olei, sorori quotannis pensitaret. Ergo sanctae germanae tuae non jus, sed sollicitudo decessit: non fructus, sed culturae labor: non reditus, sed incerti eventus quaedam, ut dicitur vulgo, alea. Si tempestates ventorum graves proventum impedierint, sorori tamen tuae sua ubertas manebit. Si nimia siccitate aruerint locorum gignentia, sorori tamen tuae sata non minuetur fecunditas. Sibi ascribet Laetus conditionem oblationis suae: si necessitates temporum et extraordinariae incubuerint exactiones, germana tua beneficio tuo, ut dispendio Laeti, immunis erit: Laetus autem se proprietate locorum solabitur. 9. Vicistis ergo omnes: Laetus, quia jus loci adeptus est, quod non tenebat: soror, quia annuis potietur fructibus jam sine lite, sine jurgio; nemo tamen plenius, nemo gloriosius quam tu vicisti, qui dum erga sororem confirmari vis liberalitatem tuam, in utrumque eam fraternae consortem necessitudinis contulisti. Nam et fratri concessisti proprietatem, et sorori usus fructum: nihil autem adimitur Ecclesiae, quod pietati acquiritur; charitas enim non damnum, sed lucrum Christi est; denique charitas fructus Spiritus sancti est (Galat. V, 22). Apostolico igitur charactere cognitio decursa est. Dolebamus ante quod litem haberes: profuit jurgium, ut formam indueres apostolicae vitae et praeceptionis. Illud sacerdotio non congruebat, haec transactio et apostolicam decet normam. 10. Nec vereare ne immunis sit atque exsors Ecclesia liberalitatis tuae. Habet et illa fructus tuos et quidem uberiores, habet fructus doctrinae tuae, habet tuae vitae stipendium; habet fecunditatem, quam tuis institutis rigasti. His dives reditibus, non quaerit temporalia; quia aeterna possidet. Addidisti autem ei non solum apostolicos, sed etiam evangelicos fructus; Dominus enim dixit: Facite vobis amicos de iniquo mammona (Luc. XVI, 9). Fecisti et tu amicos, et quod mirabile est, ex dissidentibus. Fecisti in jus germanitatis redire fratres, fecisti eos hac charitate, hac gratia securos esse, quod suscipiantur in aeterna tabernacula. 11. Christo igitur auctore et duobus arbitris sacerdotibus, te qui formam prior dedisti, me qui sententiam prompsi, facta pax non claudicabit; quando tanta fidei convenerunt suffragia, ut perfidia non possit esse sine poena. 12. Arabit Laetus sorori, cui antea alienos invidebat labores: messem Laetus sorori colliget, 1103 in qua ante ferre non poterat alienas donationes: deferet fructus ad sororis horrea, et hoc laetus faciet, recepta etiam jam nominis sui proprietate. 13. Tu interea conformatus in apostolum Christi, assumens propheticam auctoritatem, dices ad Dominum: Possedisti renes meos (Psal. CXXXVIII, 13). Haec melius possessio Christum decet; ut virtutes sacerdotis possideat sui, hos fructus capiat, qui sunt integritatis et continentiae, et quod est amplius, charitatis et tranquillitatis. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXXIII.
SISINNIUM propter veniam filio, qui se inconsulto uxorem duxerat, datam commendat; et commodis quibusdam quae ille ex eo relaturus erat, memoratis, eumdem hac ignoscendi facilitate sanctorum vestigiis institisse ostendit.
AMBROSIUS SISINNIO. 1. Quod filio nostro remisisti meo rogatu, quia te inconsulto, uxorem acceperat, pietati magis tribuo, quam nostro amori; plus est enim pietatem ipsam de te impetravisse, quam cujusque petitionem. Certe sacerdos tunc magis impetrat, cum virtus praevalet; sacerdotis enim petitio doctrina pietatis est. Impetravit igitur natura, impetravit filius eo plenius, quia postulati contemplatio temporalis solet esse: virtutis autem diuturnus habitus, et jugis animorum inductio.
2. Pulchre itaque gestum, ut te patrem recognosceres: simul quia justa indignatio fuit; malo enim culpam fateri, ut plus laudetur paterna indulgentia: sed et ipsa paterna offensio fuit, quoniam venturam in locum filiae tuo debuisti eligere judicio, cui fieres pater. Namque aut natura filios suscipimus, aut electione; in natura casus est, in electione judicium: magisque in adoptatis offendimus, quam in genitalibus filiis; quia genitales filios esse degeneres, ad naturam refertur; adscitos vel adoptione vel copula dedecores esse nostro errori ascribitur. Fuit ergo quod succenseres filio, sed fuit 1104 etiam quod remitteres; quia sibi uxorem elegit. Acquisisti filiam sine electionis periculo. Si bonam duxit, tibi acquisivit gratiam: si erravit, recipiendo meliores facies, refutando deteriores. 3. Maturiore quidem consilio puella filio a patre traditur: sed majore obsequii proposito a filio ad patrem ducitur, et a viro lecta ingreditur soceri domum; dum metuit et filius displicere judicium suum, et nurus ministerium. Illam paternae electionis praerogativa attollit atque erigit; istam offensionis humiliat metus, inclinat verecundia. Non habebit filius, quod in uxorem referat, quasi exsors culpae, si quid fortasse offensum sit, quod habet usus; immo amplius elaborabit, ut in utroque suum possit probari, et in uxore judicium, et in se obsequium. 4. Fecisti igitur quod boni parentes, ut cito ignosceres, sed obsecratus; nam antequam rogareris, non erat ignoscere, sed factum probare. Deinde diutius differre veniam, et tibi acerbum, et illis inutile; neque enim paterna viscera diutius tolerare possent. 5 et 6. Summae devotionis proposito Abraham filium suum secundum oraculum Dei offerebat in holocaustum; et quasi exsors naturae, exerebat gladium, ne mora sacrificium decoloraret; tamen ubi abstinere a filio jussus est, gladium libenter recondit: et qui immolare unigenitum, fidei intentione properabat, majore pietatis studio festinavit ovem subrogare sacrificio (Gen. XXII, 6 et seq.).
7. Joseph quoque (Gen. XLIV, 15 et seq.), ut fratrem juniorem teneret, simulabat iracundiam fratribus, et compositam furti fraudem; indignatus tamen, cum advolveretur ad genua ejus unus ex fratribus Judas, flerent alii, fraterno victus et compassus affectu, diutius tenere non potuit simulationem severitatis: remotisque arbitris, aperuit fratribus quod germani sui essent, et ipse esset Joseph, quem vendidissent: nec se memorem suae esse injuriae, et fraternae venditionis acerbitatem fraterne excusare, atque id quod posset arguere, ad altiores causas referre; eo quod ita oportuisset fieri, procurante Deo; ut 1105 transiret in Aegyptum, qui gentem suam frugis externae egentem pasceret, ut sterilitatis tempore alendis patri et filiis subsidio foret. 8. Quid autem de sancto David loquar, qui degenerem filium, et fraterno oblitum sanguine, ad unius mulieris petitionem paternis visceribus mentem emollitus domo recepit (II Reg. XIV, 12)? 9. Ipse ille Evangelicus pater adolescentiorem filium, qui prodegerat omnem substantiam a patre acceptam vivendo luxuriose, regredientem tamen unius sermonis inflexus humilitate, quod in patrem peccasse se fatebatur, occursu pio fovit, supra collum ejus cecidit, primam illi stolam, annulum et calceamenta deferri jussit; atque honoratum osculo, donatum munere, admirabili suscepit convivio (Luc. XV, 22). 10. Horum te imitatorem praebuisti pietate patria, qua proxime ad Deum accedimus; et ideo ego prompte filiam nostram adhortatus sum, ut etiam hiemali tempore viae laborem exciperet, commodius hibernatura non solum in hospitio, sed etiam in affectu paterno, cum jam successerit indignationi gratia: quandoquidem ut plene te ad similitudinem atque imitationem sanctorum referres, eos accusavisti, qui compositis mendaciis animum tuum adversum filios excitandum arbitrati sunt. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXXIV.
CYNEGIUM de consultatione sua commendat.
AMBROSIUS CYNEGIO. 1. Quam ingenuo commendasti pudore, quia de eo consuleres, quod non probares, sed morem gereres parenti; ut pietatem non laederes, securus quod non aliud a me posset referri, nisi quod sanctas deceret necessitudines.
2. Ego vero libenter tua in me onera suscepi, et avo neptem, ut opinor, refudi. Quam nescio plane qua opinione nurum sibi fieri desiderabat, ut avum socero mutaret. Plura non opus est, ne hoc quoque accedat ad verecundiam. Vale, fili, et nos dilige; quia nos quoque te diligimus.
EPISTOLA LXXXV.
SYRICIO gratiis actis, quod litteras ad se miserit per Syrum presbyterum, celerem hujus reditum laudat, et de sequendo Christo quaedam subjungit.
AMBROSIUS SYRICIO. 1. Gratum est mihi cum litteras accipio tuas. At cum de conservitio nostro 1106 aliquos dirigis, ut fratrem nostrum et compresbyterum Syrum tuis es prosecutus litteris, geminatur laetitia. Sed utinam fructus fuisset iste diuturnior! Nam statim ut venit, recurrendum putavit: quod quidem desiderium meum plurimum minuit, ad sui gratiam multum addidit.
2. Nam ego diligo eos vel presbyteros vel diaconos, qui cum aliquo processerint, nequaquam se patiuntur a suo diutius abesse munere. Dicit enim propheta: Non laboravi sequens post te (Jerem. XVII, 16). Quis autem potest laborare sequens Jesum; cum ipse dicat: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28)? Sequamur ergo Jesum semper, nec desinamus. Quod si semper sequamur, numquam deficimus; dat enim vires sequentibus se. Itaque quo propior virtuti fueris, eo fortior eris. 3. Plerumque cum sequimur, dicitur nobis ab adversariis: Ubi est verbum Domini? Veniat (Jerem. XVII, 15). Sed nos non fatigemur sequendo, non avertamur subdolae interrogationis impedimento. Dicebatur hoc prophetae, cum mitteretur in carcerem, cum demergeretur in voraginem luti: Ubi est verbum Domini? Veniat (Jerem. XXXVII, 15). Sed ille multo magis secutus est, et ideo ad bravium pervenit, ideo accepit coronam; quia non laboravit, qui sequebatur Jesum: Non est enim labor Jacob, nec dolor videbitur in Israel (Num. XXIII, 21). Vale, et nos dilige; quia et nos amantem nostri, et parentem, diligimus.
EPISTOLA LXXXVI.
De litteris a Prisco utrinque perlatis.
AMBROSIUS SYRICIO. 1. Prisco amico et aequaevo meo dedisti advenienti litteras, ego quoque revertenti reddidi, quas et pro officio et pro amore debui. Utrumque igitur nostrum suo officio remuneratus est, qui et mihi tuas, et meas tibi restituit; ideo ejus officii pretium incremento debet adipisci gratiae. Vale, et nos, frater, dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXXVII.
Laudat Polybium, cujus rogatu se binas ad Segatium et Delphinum epistolas scripsisse significat.
AMBROSIUS SEGATIO et DELPHINO episcopis. 1. Polybius filius noster cum de Africanis regressus partibus, in quibus proconsularem jurisdictionem egregie repraesentavit, aliquantulos nobiscum exegisset dies, summa gratia se meis visceribus infudit. 1107
2. Deinde cum abire hinc et demeare vellet, poposcit ut utrique vestrum scriberem. Promisi futurum. Itaque dictavi epistolam, et utriusque conscriptam nomine dedi. Postulavit alteram. Dixi ad utrumque vestrum datam more, usuque nostro; eo quod sancta mens vestra non epistolarum numero, sed conjunctione nominum delectaretur: nec perpeti posset, ut fieret vocabulorum separatio, quorum affectus conveniret; idque praescriptum nostro muneri, ut uteremur charitatis compendio. 3. Quid plura? Exegit alteram, dedi; ut neque illi negarem, quod posceret: nec mihi immutarem, quod in usum venerat. Ita et ille habet quod utrique reddat; quia id solum praetendit, ne cum alteri reddidisset, alteri vacuus foret. Et ego vobis indivisae gratiae munus sine ullo dependam offensionis periculo, et divisionis scrupulo; cum praesertim etiam haec forma scriptionis Apostolicae sit, ut et unus ad plures, ut Paulus ad Galatas: et duo ad unum possint scribere, sicut scriptum est: Paulus vinctus Jesu Christi, et Timotheus frater, Philemoni (Philem., I). Salutem vobis dico: diligite nos, et orate pro nobis; quia ego vos diligo.
EPISTOLA LXXXVIII.
Priscum litterarum utriusque bajulum laudat.
AMBROSIUS ATTICO. 1. Prisco meo dedisti litteras. Priscus meus mihi reddidit, et ego Prisco. Tu Priscum, ut soles, dilige; et plus etiam quam soles: quod eo suadeo, quia et ipse Priscum meum facio plurimi. Est enim erga eum priscus hic noster amor, qui a pueritia jam inde nobiscum aetate accrevit simul: sed eum multo post vidi tempore; ut vere mihi non solum nomine, sed etiam tanti intervallo temporis priscus advenerit. Vale, et nos amantes tui dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXXIX.
De ALYPII ad se, deque suis ad eum litteris agit.
AMBROSIUS ALYPIO. 1. Antiochus vir consularis reddidit mihi eximietatis tuae litteras, nec supersedi respondendi munere; nam per meos homines dedi litteras, et ni fallor, alia oborta copia, 1108 geminavi epistolam. Sed quia non tam remetienda amicitiae munia, quam cumulanda arbitror: oportuit ipso praesertim regrediente, qui me tanto litterarum tuarum affecit nomine, referri aliquod officium sermonis mei; ut ego utrique vestrum, et ille tibi absolveretur, qui debebat referre quod acceperat. Vale, et diligentes te dilige.
EPISTOLA XC.
ANTONII amorem in se, suumque vicissim in illum commemorat.
AMBROSIUS ANTONIO. 1. Numquam es tacitus mihi, nec umquam tuo me transmissum silentio querar, qui sciam quod tuo non desim pectori. Nam cum id pendas, quod pluris est; qui potes etiam id negare, quod saepe etiam in multos defluit, non tam amoris usu, quam officii vicissitudine?
2. Ego vero etiam ex meo animo tuam vicem aestimo, ut numquam me tibi, et te mihi absentem putem; quoniam semper animis adhaeremus: numquam tuas litteras mihi deesse opiner, aut meas tibi; cum te quotidie coram alloquar, in te oculos, studia, atque omnia officia mea dirigam. 3. His tecum delectat congredi; nam litterae tuae, ut aperte cum individuo pectoris mei loquar, verecundari me faciunt. Unde peto ut supersedeas gratiarum relatu; mihi enim mei in vos officii summa merces est, si me debito erga vos muneri non defuisse arbitrarer. Vale, et nos dilige, quia ego quoque te diligo.
EPISTOLA XCI.
CANDIDIANUM laudat, ac se deprimit.
AMBROSIUS CANDIDIANO fratri. 1. Summus quidem splendor in sermone est tuo, sed magis in affectu elucet mihi; nam in epistolis mentis tuae aspicio fulgorem, dilectissime frater ac beatissime. Dominus te benedicat, et det tibi suam gratiam; nam et ipse in epistolis tuis vota magis, quam mea merita recognosco. Quae enim merita mea tantis tuis aequentur sermonibus? Dilige nos, frater; quia nos te diligimus.