Epistolarum classis I (Ambrosius)/7

E Wikisource
< Epistolarum classis I (Ambrosius)
Jump to navigation Jump to search
Epistolae LX-LXIII
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
Fairytale left blue.png Epistolae L-LIX Epistolarum classis II Fairytale right blue.png

EPISTOLA LX.[recensere]

PATERNUM filio neptem ex filia uxorem tradere cogitantem a proposito ipsa nominum consideratione deterret. Id legi divinae congruum negat, itemque pietati ac Caesareis constitutionibus: tum solutis quibusdam objectiunculis, eadem nuptias non expedire confirmat.

AMBROSIUS PATERNO. 1. Paterni quidem unanimi mei salutationem legi, sed consultationem haudquaquam paternam; ut velis filio neptem copulare ex filia: sed nec avo te, nec patre dignam. Itaque quid consulueris, considera; omne enim quod agere volumus, prius nomen facti ejus interrogemus, et tunc utrum laude an vituperatione dignum sit, aestimabimus. Verbi gratia, misceri mulieri quibusdam voluptas est, medicorum etiam pueri corporibus utile ferunt: sed considerandum utrum conjugi, an extraneae; deinde nuptae, an innuptae. Si quis 1018 desponsata sibi et tradita utatur, conjugium vocat: qui alienae expugnat pudorem, adulterium facit, cujus vel solo nomine reprimitur plerumque tentandi audacia (27, q. 2; c. Quis desponsata). Hostem ferire victoria est, reum aequitas, innocentem homicidium: quod si quis perspiciat animo, revocat manum. Ergo etiam tu quid consulas, quaeso tecum retractes.

2. Conjugium vis inter filios nostros componere. Quaero utrum pares copulandi, an impares sint? Sed, nisi fallor, compares appellari solent. Boves qui jungit ad aratrum, equos ad currum, pares eligit, et ut aetas conveniat et forma, nec natura discrepet, nec decoloret diversitas. Tu copulare paras filium tuum, et neptem ex filia, hoc est, ut accipiat sororis suae filiam, diversa licet matre quam socrus editus. Interroga nominum religionem: nempe avunculus iste illius, illa hujus neptis vocatur. Nec ipse te revocat sonus nominum; cum hic avum resonet, illa hoc nomen ad avunculum, quod ad avum referat? Quanta deinde etiam reliquorum confusio vocabulorum? Idem avus et socer vocabere, ea quoque tibi neptis et nurus diverso nomine nuncupabitur. Mutuabuntur etiam fratres diversa vocabula, ut illa socrus fratris sit, iste gener sororis. Nubat avunculo suo neptis, et immaculatorum pignorum charitas illecebroso amore mutetur. 3. Super hoc igitur meam a sancto viro episcopo vestro exspectari sententiam dicis. Non opinor, neque arbitror. Nam si ita esset, et ipse scribendum putasset: non scribendo autem significavit quod nequaquam hinc dubitandum arbitraretur. Quid enim est, quod dubitari queat; cum lex divina etiam patrueles fratres prohibeat convenire in conjugalem copulam, qui sibi quarto sociantur gradu? Hic autem gradus tertius est, qui etiam civili jure a consortio conjugii exceptus videtur. 4. Sed prius sacrae legis scita interrogemus; praetendis enim in tuis litteris, quod permissum hoc divino jure connubium hujusmodi pignoribus existimetur, eo quod non sit prohibitum. Ego autem et prohibitum assero; quia cum leviora interdicta sint de patruelibus fratribus, 1019 multo magis hoc quod arctioris est plenum necessitudinis, interdictum arbitror. Qui enim leviora astringit, graviora non solvit, sed alligat. 5. Quod si ideo permissum putas, quia specialiter non est prohibitum; nec illud prohibitum sermone Legis reperies, ne pater filiam suam accipiat uxorem. Numquid ideo licet, quia non est prohibitum? Minime; interdictum est enim naturae jure, interdictum est lege, quae est in cordibus singulorum: interdictum est inviolabili praescriptione pietatis, titulo necessitudinis. Quanta hujusmodi invenies non esse interdicta lege per Moysen edita, et tamen interdicta sunt quadam voce naturae! 6. Multaque sunt, quae licet facere, sed non expedit; omnia enim licent, sed non expediunt (I Cor. VI, 12): omnia licent, sed non aedificant. Si ergo etiam ab iis nos revocat Apostolus, quae non aedificant; quomodo faciendum putamus, quod et non licet Legis oraculo, et non aedificat, discrepante pietatis ordine? Et tamen illa ipsa vetera, quae fuerant duriora, temperata sunt per Evangelium Domini Jesu: Transierunt vetera, ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). 7. Quid tam solemne quam osculum inter avunculum et neptem, quod iste quasi filiae debet, haec quasi parenti? Hoc igitur inoffensae pietatis osculum suspectum facies de talibus cogitando nuptiis, et religiosissimum sacramentum caris pignoribus eripies. 8. Sed si divina et praetereunt, saltem imperatorum praecepta, a quibus amplissimum accepisti honorem, haudquaquam praeterire te debuerunt. Nam Theodosius imperator etiam patrueles fratres et consobrinos vetuit inter se conjugii convenire nomine, et severissimam poenam statuit, si quis temerare ausus esset fratrum pia pignora; et tamen illi invicem sibi aequales sunt: tantummodo quia propinquitatis necessitudine et fraternae societatis ligantur vinculo, pietati eos voluit debere, quod nati sunt. 9. Sed dicis alicui relaxatum. Verum hoc legi non praejudicat; quod enim in commune statuitur, ei tantum proficit, cui relaxatum videtur, longe diversa invidia. Illud tamen licet in veteri Testamento legimus, ut aliquis uxorem suam sororem diceret; istud inauditum, ut quisquam neptem suam in uxorem accipiat, et conjugem dicat. 1020

10. Jam illud pulcherrimum, quod negasti neptem tuam avunculo suo tuo filio propinquo semini convenire; quia non agnationis copuletur necessitudine. Quasi vero et uterini fratres, id est, diverso patre, sed eadem matre geniti, possint diverso sexu inter se in conjugium convenire; cum et ipsi agnationis jus habere non queant, sed cognationis tantum sibi titulo connexi sint. 11. Unde oportet ab ea discedas intentione, quae etiamsi liceret, tamen tuam familiam non propagaret: debet enim tibi filius noster nepotes, debet etiam neptis charissima pronepotes. Vale cum tuis omnibus.

EPISTOLA LXI.

Cur Mediolano secesserit, ac mature eodem redierit, declarato, gratiisque Deo propter opem THEODOSIO praestitam actis, voluntati ejusdem principis obsecuturum se pollicetur. Cujus pietatem summe commendans, ut clementia utatur petit.

AMBROSIUS THEODOSIO imperatori. 1. Arbitratus es, beatissime imperator, quantum ex augustis litteris tuis comperi, me longe abesse ab urbe Mediolanensium; quia res tuas crederem a Deo destitui. Sed non ego ita imprudens, aut virtutis et meritorum tuorum immemor abfui, ut non praesumerem coeleste auxilium pietati tuae adfore, quo Romanum imperium a barbari latronis immanitate et ab usurpatoris indigni solio vindicares.

2. Festinavi igitur illico reverti, posteaquam illum, quem jure declinandum putaveram, jam abesse cognovi; non enim ego Ecclesiam Mediolanensem dereliqueram Domini judicio mihi commissam: sed ejus vitabam praesentiam, qui se sacrilegio miscuisset. Redii itaque circiter kalendas Augustas, ex illo die hic resedi. Hic me, Auguste, clementiae tuae apices repererunt. 3. Gratias Domino Deo nostro, qui fidei tuae pietatique respondit; et formam veteris restituit sanctitatis; ut videremus nostro tempore, quod in Scripturarum lectione miramur, tantam in praeliis divini auxilii fuisse praesentiam, ut nulli vertices montium adventus tui cursum retardarent, non hostilia arma impedimentum aliquod afferrent. 1021 4. Pro his gratias me censes agere oportere Domino Deo nostro: faciam libenter conscius meriti tui. Certum est placitam Deo esse hostiam, quae vestro offertur nomine, et hoc quantae devotionis et fidei est! Alii imperatores in exordio victoriae arcus triumphales parari jubent, aut alia insignia triumphorum: clementia tua hostiam Deo parat, oblationem et gratiarum actionem per sacerdotes celebrari Domino desiderat. 5. Etsi ego indignus atque impar tanto muneri et tantorum votorum celebritati; tamen quid fecerim scribo. Epistolam pietatis tuae mecum ad altare detuli, ipsam altari imposui, ipsam gestavi manu, cum offerrem sacrificium; ut fides tua in mea voce loqueretur, et apices Augusti sacerdotalis oblationis munere fungerentur. 6. Vere Dominus propitius est imperio Romano; quandoquidem talem principem et parentem principum elegit, cujus virtus et potestas in tanto imperii constituta culmine triumphali, tanta sit humilitate subnixa, ut virtute imperatores, humilitate vicerit sacerdotes. Quid exoptem? quidve desiderem? Omnia habes: ex tuis itaque summam votorum capessam, pius es, Imperator, clementiam habes maximam. 7. Opto tamen tibi etiam atque etiam incrementa pietatis, qua nihil Dominus praestantius dedit; ut per tuam clementiam Ecclesia Dei sicut innocentium pace et tranquillitate gratulatur, ita etiam reorum absolutione laetetur. Ignosce maxime his, qui non ante peccarunt. Dominus clementiam tuam conservet, Amen.

EPISTOLA LXII.

Quod pridem ad THEODOSIUM non scripserit, excusat; seque ad eum mittere diaconum significans, ut ipsius preces pro quibusdam in Ecclesiae asylum receptis admittat petit.

AMBROSIO THEODOSIO imperatori. 1. Quamvis proxime scripserim augustae clementiae tuae etiam secundo, mihi tamen non satis fuit velut pari vice sermonis officium reddidisse; cum beneficiis clementiae tuae tam frequentibus oppigneratus sim, ut nullis officiis possim compensare quae debeo, beatissime atque augustissime Imperator.

2. Itaque ut prima occasio non praetermittenda fuit, qua per cubicularium tuum clementiae tuae gratias agerem, et alloquii mei officium 1022 repraesentarem; maximoe ne desidiae putaretur fuisse potius quam necessitatis, quod tempore superiore non scripserim. Itaque requirenda mihi causa fuit, qua pietati tuae deferrem debitum salutationis obsequium. 3. Merito autem ad praeferendam epistolam meam filium meum Felicem diaconum misi, simul ut mei vicem officii repraesentaret, memoratum quoque pro his qui ad matrem pietatis tuae Ecclesiam, petentes misericordiam, confugerunt; quorum lacrymas sustinere non potui, quin adventum clementiae tuae meis obsecrationibus praevenirem. 4. Grande est quod petimus, sed ab eo cui Dominus inaudita et admiranda concessit, ab eo cujus clementiam novimus, et obsidem pietatem tenemus. Unde plus exspectare nos confitemur; quoniam ut te virtute vicisti, ita etiam tua te vincere debes pietate. Victoria enim tua antiquo more vetustisque miraculis, qualis sancto Moysi, et sancto Jesu Nave, et Samueli, atque David, non humana aestimatione, sed coelestis gratiae effusione tibi collata censetur: hic pietatem aequalem poscimus, cujus merito tanta victoria ipsa quaesita est.

EPISTOLA LXIII.

Vercellensem Ecclesiam episcopo propter intestinas contentiones diutius orbatam dolens, concordiam qua Eusebius olim fuerat electus, laudat; utque Christum in medio sui stantem habere eadem Ecclesia studeat, suadet. Hinc invehitur in Sarmationem et Barbatianum, qui e monasterio profugi, abstinentiam ac virginitatem quas abjecerant, aliis invidebant. Addit reparatum esse mundum abstinentia; et haereticos illos Epicuro ipso deteriores: horumque doctrina hominem converti in pecudem, immo infra nonnulla animalia dejici. Laudantur memoratae virtutes, et observandae proponuntur. Quae dotes in eligendo episcopo considerandae: quantumve periculum si vel eligatur indignus vel digno non obediatur? Divinam esse debere electionem, electum vero alienum ab iracundia et continentia praecellentem. Quam eximius requiratur in Vercellensi Ecclesia, ubi cum vita clericali monastica conjuncta fuerit ab Eusebio. Hujus ac Dionysii laus et clericalis monasticaeque vitae comparatio. Post quae Vercellensibus pulcherrima virtutum praecepta dantur.

AMBROSIUS servus Christi vocatus episcopus Vercellensi Ecclesiae, et iis qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi. Gratia vobis a Deo Patre et unigenito Filio ejus adimpleatur in Spiritu sancto. 1. Conficior dolore quia Ecclesia Domini, quae est in vobis, sacerdotem adhuc non habet, ac sola nunc ex omnibus Liguriae 1023 atque Aemiliae Venetiarumque vel caeteris finitimis Italiae partibus hujusmodi eget officio, quod ex ea aliae sibi Ecclesiae petere solebant, et quod verecundius est, mihi ascribitur vestra intentio, quae affert impedimentum. Nam cum sint in vobis dissensiones, quomodo possumus aliquid aut nos decernere, aut vos eligere, aut quisquam acquiescere; ut inter dissidentes suscipiat hoc munus, quod inter convenientes vix sustinetur?

2. Haec illa est confessoris institutio, haec justorum soboles patrum, qui sanctum Eusebium quem numquam ante cognoverant, posthabitis civibus, simul ut viderunt et probaverunt: tantumque interfuit, ut probaretur; quantum, ut videretur? Merito vir tantus evasit, quem omnis elegit Ecclesia: merito creditum quod divino esset electus judicio, quem omnes postulavissent. Convenit igitur ut sequamini exemplum parentum, praesertim cum a sancto confessore institutos tanto meliores patribus esse oporteat, quanto vos melior doctor instituit atque erudivit; modestiaeque vestrae et concordiae insigne edere, ut congruatis assensu ad postulandum sacerdotem. 3. Etenim si juxta Dominicam sententiam, quod duobus convenerit super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet, inquit, illis a Patre meo, qui in coelis est; ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20): quanto magis ubi plena est in nomine Domini congregatio, ubi universorum postulatio congruit, dubitare nos nequaquam oportet, ibi Dominum Jesum et voluntatis auctorem, et petitionis arbitrum fore, et ordinationis praesulem, vel largitorem gratiae! 4. Facite ergo vos dignos videri, quorum in medio Christus sit. Ubi enim pax, ibi Christus; quia pax Christus (Ephes. II, 14): ubi justitia, ibi Christus; quia Christus justitia (I Cor. I, 30). Sit in medio vestrum, ut videatis eum: ne dicatur et vobis: Medius autem vestrum stat, quem vos non videtis (Joan. I, 26). Non illum viderunt Judaei, in quem non crediderunt: nos illum devotione conspicimus, fide cernimus. 5. Stet igitur in medio vestrum, ut aperiantur vobis coeli, qui enarrant gloriam Dei, ut voluntatem ejus faciatis, et operemini opus ejus (Psal. XVIII, 2). Qui videt Jesum, coeli ei aperiuntur, sicut aperti sunt Stephano dicenti: Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem ad dexteram Dei (Act. VII, 55). Stabat Jesus quasi advocatus: stabat quasi sollicitus, ut 1024 Stephanum athletam suum certantem juvaret: stabat quasi paratus, ut coronaret suum martyrem. 6. Stet igitur et vobis, ut eum non timeatis sedentem; sedens enim judicat, sicut Daniel dicit: Throni positi sunt, et libri aperti sunt, et antiquus dierum sedit (Dan. VII, 9). In octogesimo autem et primo psalmo scriptum est: Deus stetit in congregatione deorum: in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI, 1). Sedens igitur judicat, stans dijudicat; et judicat de imperfectis, inter deos autem dijudicat. Stet vobis ut defensor, ut bonus pastor; ne vos lupi incursent graves. 7. Quo non otiose nostra admonitio deflectit; audio enim venisse ad vos Sarmationem et Barbatianum vaniloquos homines, qui dicant nullum esse abstinentiae meritum, nullam frugalitatis, nullam virginitatis gratiam, pari omnes aestimari pretio, delirare eos qui jejuniis castigent carnem suam, ut menti subditam faciant. Quod numquam fecisset, numquam scripsisset ad instituendum alios Paulus apostolus, si deliramentum putasset. Gloriatur itaque dicens: Sed castigo corpus meum, et servituti redigo; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27). Ergo qui non castigant corpus suum, et volunt praedicare aliis, ipsi reprobi habentur. 8. An quidquam tam reprobum, quam quod ad luxuriam, ad corruptelam, ad lasciviam provocat; quam incitamentum libidinis, illecebra voluptatis, incontinentiae fomes, incendium cupiditatis? Quae istos Epicureos nova schola misit? Non philosophorum, ut ipsi aiunt, sed imperitorum, qui voluptatem praedicent, delicias suadeant, castimoniam nulli usui esse ducant. Fuerunt nobiscum, sed non fuerunt ex nobis (I Joan. II, 20); neque enim pudet dicere, quod dicit evangelista Joannes. Sed hic positi primo jejunabant, intra monasterium continebantur: nullus erat luxuriae locus, interdicta ludibriosae disputationi licentia. 9. Hoc delicati non potuerunt ferre. Abierunt foras: deinde volentes redire, non sunt recepti; pleraque enim audieram, quae deberem cavere: monueram, nihil profeceram. Effervescentes itaque disseminare talia coeperunt, quibus incentores essent vitiorum omnium miserabiles. Perdiderunt utique quod jejunaverunt: perdiderunt quod se aliquo continuerunt tempore. Nunc itaque diabolico studio invident aliorum operibus bonis, quorum ipsi fructu exciderunt. 10. Quae virgo audiat nullum praemium esse 1025 integritatis, et non ingemiscat; absit enim ut facile credat, certe ut non studia deponat, et intentionem suae mentis inflectat? Quae vidua cum compererit nullum esse fructum viduitatis, mallet servare fidem conjugii, et in tristibus degere, quam se credere laetioribus? Quae conjugii districta vinculo, si audiat quod nullus honos castitatis sit, non possit incuriosa tentari corporis aut mentis facilitate? Et ideo Ecclesia quotidie in lectionibus sacris, in sacerdotum tractatibus laudem pudicitiae, gloriam integritatis personat. 11. Frustra ergo dicit Apostolus: Scripsi vobis in espistola, ne commisceamini fornicariis (I Cor. V, 9). Et ne forte dicant: Non de omnibus mundi nos dicimus fornicariis, sed dicimus quod qui fuerit in Christo baptizatus, haberi jam non debeat fornicarius; sed qualiscumque vita ejus accepta sit Deo; et ideo addidit Apostolus: Non utique fornicariis hujus mundi; et infra: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum ejusmodi nec cibum quidem sumere. Quid enim mihi de iis, qui foris sunt, judicare (Ibid., 10-12)? Et ad Ephesios: Fornicatio autem, et omnis immunditia, et avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3). Et statim subinfert: Hoc enim scitote quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ibid., 5). De baptizatis utique dictum liquet; ipsi enim accipiunt haereditatem, qui baptizantur in morte Christi, et consepeliuntur cum ipso, ut cum ipso resurgant (Rom. VI, 3). Ideo haeredes Dei, cohaeredes Christi sunt: haeredes Dei; quia transcribitur in eos Dei gratia: cohaeredes Christi; quia renovantur in vitam ipsius: haeredes quoque Christi; quia datur illis per mortem ipsius tamquam testatoris haereditas. 12. Isti igitur magis sibi debent attendere, qui habent quod possint amittere, quam qui non habent. Isti majore agere custodia, isti cavere vitiorum illecebras, erroris incitamenta debent, quae maxime ex cibo potuque oriuntur. Denique sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). 13. Ipse quoque Epicuru quem isti sibi magis sequendum quam apostolos putant, assertor voluptatis, etsi neget invectricem mali esse voluptatem, non negat tamen ex ea fieri quaedam, ex quibus generentur, mala: denique nec luxuriosorum vitam reprehensibilem videri, quae repleatur delectationibus; nisi vel doloris, 1026 vel mortis quatiatur metu. Atque hic quam alienus a vero sit, etiam hinc deprehenditur, quod voluptatem in homine Deo auctore creatam asserit principaliter, sicut Philomarus ejus sectator in epitomis suis disputat, et hujus allegat Stoicos esse auctores sententiae. 14. Sed hoc divina Scriptura redarguit, quae serpentis insidiis atque illecebris infusam Adae atque Evae voluptatem docet (Gen. III, 1 et seq.). Siquidem ipse serpens voluptas sit, et ideo variae ac lubricae, et velut veneno quodam corruptelarum infectae passiones voluptatis sint. Appetentia igitur voluptatis constat deceptum Adam excidisse a mandato Dei, et fructu gratiae. Quomodo igitur voluptas ad paradisum revocare nos potest, quae sola nos paradiso exuit? 15. Unde et Dominus Jesus volens nos adversus diaboli tentamenta fortiores reddere, certaturus jejunavit (Matth. IV, 2); ut sciremus quia aliter illecebras mali non possumus vincere. Denique ipse diabolus primum tentamentorum suorum spiculum de voluptate intorsit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Ibid., 3). Unde ait Dominus: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei, et noluit facere cum posset, ut magis lectionis studio quam voluptati intendere nos salutari praecepto doceret. Et quia isti jejunandum negant, qua causa Christus jejunaverit, astruant; nisi ut nobis exemplo esset ejus jejunium. Denique in posterioribus docuit non facile malum posse, nisi nostro vinci jejunio, dicens: Hoc genus daemoniorum non ejicitur, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII, 20). 16. Quid etiam sibi vult Scriptura, quae docet jejunasse Petrum, et jejunanti atque oranti de baptizandis gentibus revelatum mysterium (Act. X, 10); nisi ut ostenderet etiam ipsos sanctos, cum jejunant, tunc fieri praestantiores? Denique Moyses cum jejunaret, Legem accepit (Exod. XXXIV, 28). Et ideo Petrus cum jejunaret, edoctus est novi Testamenti gratiam. Daniel quoque jejunii merito ora clausit leonum, futurorumque temporum vidit negotia (Dan. XIV, 32; IX, 2 et seq.). Aut quae nobis salus esse potest, nisi jejunio eluerimus peccata nostra; cum Scriptura dicat: Jejunium, et eleemosyna a peccato liberat (Tob. XII, 8)! 17. Qui sunt ergo hi praeceptores novi, qui meritum excludant jejunii? Nonne gentilium vox ista est dicentium: Manducemus et bibamus. Quos bene irridet Apostolus dicens: Si secundum hominem pugnavi Ephesi ad bestias, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus 1027 et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32), hoc est: Quid mihi profuit usque ad mortem contentio, nisi ut hominem redimerem meum? Quia frustra redimitur, si nulla est spes resurrectionis. Ac per hoc, spe omni resurrectionis amissa, manducemus et bibamus: non amittamus fructum praesentium, qui futurorum nullum tenemus. Illorum ergo est cibis et potibus indulgere, qui nihil post mortem suam sperant. 17. Denique Epicurei dicunt assertores voluptatis, quia mors nihil ad nos; quod enim dissolvitur, insensibile est: quod autem insensibile, nihil ad nos. Quo demonstrant corpore se tantum, non mente vivere: nec animae fungi, sed carnis solius munere, qui secessione animae corporisque dissolvi munus suae vitae omne existiment, perire merita virtutum, atque animae omnem vigorem, totos se deficere cum corporis sensu, nihil reliquiarum superesse animae, cum ipsum corpus non statim resolvatur. Prius ergo dissolvitur anima quam corpus; cum secundum suam opinionem vel carnem et ossa considerare debeant, quae post mortem supersunt: secundum veram autem assertionem negare non debeant resurrectionis gratiam? 18. Merito ergo hos redarguens Apostolus, monet nos ne talibus labamur opinionibus, dicens: Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estote juste, et nolite peccare (I Cor. XV, 33); ignorantiam enim Dei quidam habent. Bonum ergo sobrietas; quia peccatum ebrietas est. 19. Quid quod ille ipse Epicurus defensor voluptatis, cujus ideo frequentem facimus mentionem, ut hos aut gentilium discipulos, et epicuream probemus sectam sequi: aut illum ipsum, quem ipsi philosophi a suo excludunt consortio tamquam patronum luxuriae, tolerabiliorem his esse doceamus? Clamat ergo ille, ut Demarchus asserit, quia non potationes, neque comessationes, nec filiorum soboles, nec feminarum copulae, nec piscium copia aliorumque hujusmodi, quae splendido usui parantur convivii, suavem vitam faciant, sed sobria disputatio. Denique addidit quod ii copiis convivii moderate utantur, qui non immoderate eas quaerunt. Succo solo et pane vel aqua qui libenter utitur, despuit deliciarum epulas; quia multae ex his generantur molestiae. Etiam alibi dicunt: Non immoderatae epulae, non potationes voluptatis suavitatem generant, sed continens vita. 1028 20. Cum igitur illos abdicaverit philosophia, hos non excludit Ecclesia? Si quidem et illi, quod malae causae habent, se assertionibus suis impugnant frequenter. Nam etsi principalis eorum sententia sit quod nullam suavitatem voluptatis putent, nisi quae cibo potuque percipiatur; tamen intelligentes in tam reprehensibili definitione versari se sine summo dedecore non posse, ac deseri ab omnibus, fuco quodam probabilium disputationum eam colorare voluerunt; adeo ut diceret quidam ex iis: Dum studemus delectationi per epulas et cantus, amisimus eam quae per verbi, quo solo salvi esse possumus, infunditur perceptionem. 21. Nonne isti dispares, discolores in hac multiformi disputatione nobis videntur? Quos adeo Scriptura condemnat, ut non praeterierit eos, quos Apostolus redarguebat, dicente Luca in Actibus apostolorum, qui eum librum historico stylo scripsit: Quidam autem epicurei et stoici philosophi disputabant cum eo, et quidam dicebant: Quid sibi vult hic seminiverbius? Alii autem: Novorum daemoniorum videtur pronuntiator esse (Act. XVII, 18). 22. Ex hoc tamen numero non immunis gratiae abiit Apostolus. Siquidem etiam Dionysius Areopagites cum Damari uxore sua, aliisque multis credidit. Itaque illi doctissimorum et eloquentium coetus simplici disputatione victos se esse credentium exemplo manifestarunt. Quid igitur sibi isti volunt, qui tentant eos pervertere, quos acquisivit Apostolus, quos redemit Christus sanguine suo? Quod asserunt baptizatos intendere non debere virtutum disciplinis, nihil illis obesse comessationes, nihil voluptatum affluentiam, insipientes esse eos qui iis careant: virgines oportere nubere, filios facere: similiter et viduas iterare, quod semel male virili admixtione expertae sint; etiamsi se continere possint, errare eas quae nolint iterare copulam. 23. Quid ergo? Placet ut hominem exuentes, induamus pecudem: et exspoliantes Christum, vestiamur aut supervestiamur amictus diaboli? Sed cum ipsi doctores gentium ne honestatem quidem cum voluptate copulandam putaverint, eo quod pecudem viderentur cum homine includere: nos ut belluinos usus humano infundamus pectori, et rationabili menti inscribamus irrationabiles ritus ferarum? 24 et 25. Quamquam multa genera sint animantium, 1029 quae amisso pari, concubitu indulgere nesciant, et tamquam solitariae vitae aevum exigant: plurima quoque herbis vescantur simplicibus, nec alias nisi fonte puro sitim restinguere noverint: canes quoque videas frequenter interdicto cibo temperare solitos; ut jejuna fame ora suspendant, si imperetur abstinentia. Ab hoc igitur revocantur homines, quod didicerunt per hominem etiam mutae non praevaricari bestiae?

26. Quid autem pulchrius abstinentia, quae facit etiam juventutis annos senescere; ut fiat morum senectus? Namque ut redundantia ciborum ac temulentia etiam maturior aetas calescit; ita mitigatur juventutis ferocitas epularum parcimonia, irriguoque fontis. Exterior ignis aquae infusione extinguitur, non mirum si etiam interior aestus corporis fluviali potu refrigeratur; cibo enim flamma alitur ac deficit. Siquidem fenum, stipula, lignum, oleum, atque hujusmodi alimenta ignis sunt, quibus pascitur: ea si detrahas, vel non suggeras, etiam ignis sopitur. Similiter ergo vapor corporis cibo alitur aut minuitur: cibo excitatur, cibo solvitur. Luxuria igitur mater libidinis est. 27. Quid quod naturae conveniens temperantia est, atque illi divinae legi, quae in ipso rerum ortu omnium fontes potui, fructus arborum esui dedit? Vinum post diluvium justus ad tentationem sui reperit (Gen. IX, 20). Utamur ergo temperantiae naturali cibo, utinamque possimus! Sed quia non omnes fortes, ideo Apostolus ait: Vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Non ergo propter voluptatem bibendum est, sed propter infirmitatem. Pro remedio igitur parcius, non pro deliciis redundantius. 28. Denique Elias, quem Dominus ad virtutis erudiebat perfectionem, ad caput suum collyridam et vas aquae reperit, et ideo in virtute escae illius quadraginta diebus jejunavit (III Reg. XIX, 6). Patres nostri, cum mare transirent pedibus, aquam, non vinum bibebant (Exod. XVII, 6). Daniel et Hebraei pueri patrio cibo, et aquae potu, ille furorem leonum repressit, illi ardentem ignem innoxio videre tactu circa membra sua pasci (Dan. I, XIV, III). 29. Et quid de viris loquar? Judith luxurioso Holophernis haudquaquam inflexa convivio, solo titulo sobrietatis desperatum lacertis virilibus reportavit triumphum, patriam obsidione exuit, ducem militiae suis manibus occidit (Judith XIII). Exemplum evidens, quod et illum terribilem populis bellatorem virum luxuria sua emollivit, et hanc feminam temperantia cibi fortiorem 1030 viris fecit. Non hic in sexu suo victa est natura, sed in cibo suo vicit. Esther regem superbum suis inclinavit jejuniis (Esth. IV, 16). Anna octoginta quatuor annos in viduitate sua jejuniis et obsecrationibus in templo die ac nocte serviens, Christum agnovit (Luc. II, 37), quem Joannes abstinentiae magister et quidam novus terrarum angelus annuntiavit (Matth. III, 4). 30. O stultum Elisaeum qui silvestribus grumis et amaris pascebat prophetas (IV Reg. IV, 39)! immemorem Scripturarum Esdram, qui memoria Scripturas reddidit (II Esdr. VIII, 2)! insipientem Paulum, qui gloriatur in jejuniis (II Cor. XI, 27); si nihil prosunt jejunia! 31. Sed quomodo non prosunt, quibus vitia purgantur? Quae si deferas cum humilitate, cum misericordia, ut Esaias Spiritu divino locutus est, ossa tua pinguescent, et eris sicut hortus ebrius (Esai. LVIII, 11). Pinguescit igitur anima tua, virtutesque ejus spiritali adipe jejunii, et fructus tui multiplicantur ubertate mentis tuae; ut sit in te sobrietatis ebrietas, sicut illud est poculum, de quo ait Propheta: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) ! 32. Sed non illa solum laudabilis, quae parca est ciborum temperantia, sed etiam illa quae concupiscentiae. Denique scriptum est: Post concupiscentias tuas ne eas, et a voluptate tua vetare. Si dederis animae tuae concupiscentiam, gaudio eris inimicis tuis (Eccl. XVIII, 30); et infra: Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes (Eccl. XIX, 2). Unde et Paulus etiam in ipsis conjugiis temperantiam docet (I Cor. VII, 2 et seq.); est enim velut quidam adulter incontinens in matrimonio, qui legem Apostolicam praevaricatur. 33. Quid autem loquar quanta sit virginitatis gratia, quae meruit a Christo eligi, ut esset etiam corporale Dei templum, in qua corporaliter, ut legimus (Coloss. II, 9), habitavit plenitudo divinitatis? Virgo genuit mundi salutem, virgo peperit vitam universorum. Sola ergo non debet esse virginitas, quae omnibus in Christo profuit? Virgo portavit, quem mundus iste capere ac sustinere non potest. Qui cum ex Mariae nasceretur utero, genitalis tamen septum pudoris, et intemerata virginitatis conservavit signacula. Itaque in Virgine Christus reperit, quod suum esse vellet, quod sibi omnium Dominus assumeret. Per virum autem et mulierem caro ejecta de paradiso, per virginem juncta est Deo. 34. Quid de altera Moysi sorore Maria loquar, quae feminei dux agminis, pedes transmisit pelagi freta (Exod. XV, 20)? Quo munere autem venerabilis Thecla etiam leonibus fuit; ut ad pedes 1031 praedae suae stratae impastae bestiae sacrum deferrent jejunium; nec procaci oculo virginem, nec ungue violarent aspero; quoniam et ipso aspectu virginitatis violatur sanctitas. 35. Denique qua reverentia virginitatis locutus est sanctus Apostolus: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25). Praeceptum non habet, consilium habet; non enim praecipitur, quod supra legem est: sed magis dato suadetur consilio. Nec auctoritas praesumitur, sed demonstratur gratia: nec a quocumque demonstratur, sed ab eo qui misericordiam Domini meruit. Horum ergo meliora quam apostolorum consilia? Apostolus dicit: Consilium do; isti dissuadendum putant, ne qua studeat virginitati. 36. Cujus quantam laudem brevi versiculo propheta expresserit, vel potius Christus in propheta, debemus cognoscere. Hortus, inquit, clausus soror mea Sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12). Christus hoc dicit ad Ecclesiam, quam vult esse virginem, sine macula, sine ruga. Bonus hortus virginitas, quae plurimos boni ferat fructus odoris. Hortus clausus; quia undique vallata est muro castitatis. Fons signatus; eo quod virginitas sit fons et origo pudicitiae, quae inviolata custodiat integritatis signacula: in quo fonte imago Dei luceat; quia cum munditia corporis congruit etiam puritas simplicitatis. 37. Nec potest dubitare quisquam quod Ecclesia virgo sit, quam etiam in Corinthiis despondit apostolus Paulus (I Cor. VII, 26), virginem castam assignare Christo. In superiore igitur epistola dat consilium, et existimat bonum esse munus virginitatis; ut nullis instantis saeculi turbetur necessitatibus, nulla illuvie coinquinetur, nullis exagitetur procellis: in posteriore sponsor est Christo, quod virginitatem Ecclesiae in illius plebis consignare possit integritate (II Cor. XI, 2). 38. Responde mihi nunc, Paule, qua ratione propter instantem necessitatem des consilium (I Cor. VII, 26)? Quoniam qui sine uxore est, sollicitus, inquit, est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo (Ibid., 32). Et addidit: Et mulier innupta et virgo cogitat quae sunt Domini; ut sit sancta corpore et spiritu (Ibid., 34). Habet igitur murum suum adversus mundi hujus turbines, et ideo septo divinae munita protectionis nullis saeculi flabris inquietatur. Bonum ergo consilium; quia in consilio utilitas est, in praecepto laqueus. Consilium invitat voluntarios, praeceptum astringit invitos. Si qua ergo secuta fuerit consilium, et eam non poenituerit, acquisivit utilitatem: si quam vero poenituerit, non habet quod accuset Apostolum; ipsa enim de infirmitate sua judicare debuit: et ideo sibi voluntatis suae rea est, cujus graviore quam ferre posset, laqueo se ac nodo ligavit. 39. Itaque tamquam bonus medicus, qui et fortibus stabilitatem virtutis conservare cupiat, et infirmis salubritatem dare, aliis dat consilium, aliis demonstrat remedium: Qui infirmus est, 1032 olera manducet (Rom. XIV, 2), accipiat uxorem: qui validior est, fortiorem virtutis cibum expetat. Meritoque adjunxit: Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis; et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. Mulier vincta est legi, quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; puto enim, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 38 et seq.). Hoc est consilium Dei habere, explorare diligenter omnia, et quae meliora sunt, suadere; quae tutiora, demonstrare. 40. Providus ductor multas ostendit vias, ut qua vult unusquisque, quam sibi accommodam arbitratur, incedat; dummodo occurrat, quo possit in castris praetendere. Bona virginitatis via, sed sublimis et ardua validiores requirit. Bona etiam viduitatis, non tam difficilis, ut superior: sed confragosa et aspera cautiores exigit. Bona etiam matrimonii, plana et directa longiore circuitu ad castra sanctorum pervenit, ea plurimos recipit. Sunt ergo virginitatis praemia, sunt merita viduitatis, est etiam conjugali pudicitiae locus. Gradus singularum sunt et incrementa virtutum. 41. State igitur in corde vestro, ne quis vos subruat, ne quis possit subvertere. Docuit nos Apostolus quid sit stare, hoc est, quod Moysi dictum est: Locus enim in quo tu stas, terra sancta est (Exod. III, 5); nemo enim stat, nisi qui fide stat, nisi qui fixus stat sui cordis sententia. Alibi quoque legimus: Tu autem hic sta mecum. Utrumque ad Moysen a Domino dictum est, et: Ubi tu stas, terra sancta est (Deut. V, 31); et: Hic sta mecum, hoc est, mecum stas, si stes in Ecclesia. Ipse enim locus est sanctus, ipsa terra fecunda sanctitatis, et opima virtutum messibus. 42. Sta ergo in Ecclesia, sta ubi tibi apparui, ibi ego tecum sum. Ubi est Ecclesia, ibi firmissima statio tuae mentis est: ibi fundamentum animi tui, ubi tibi de rubo apparui. Tu rubus, ego ignis: ignis in rubo, ego in carne. Propterea ignis, ut tibi luceam, ut tuas spinas, ut tua peccata consumam, et meam tibi demonstrem gratiam. 43. Stantes ergo in corde vestro lupos fugate ab Ecclesia quaerentes praedam tollere. Non sit in vobis desidia, non sit pravum os, lingua amarior. Nolite in concilio vanitatis sedere; scriptum est enim: Non sedi in concilio vanitatis (Psal. XXV, 4). Nolite audire detrahentes de proximis; ne dum auditis alios, provocemini; ut et ipsi derogetis proximis, et dicatur unicuique vestrum: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas (Psal. XLIX, 20). 44. Sedentes detrahunt, stantes autem Dominum benedicunt, quibus dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIII, 1). Qui sedet, ut de corporeo usu loquar, quasi otioso resolvitur corpore, atque 1033 intentionem mentis relaxat. Stat autem speculator providus, explorator impiger, pervigil custos, qui praetendit in castris. Bellator quoque strenuus ante exspectatum stat in agmine, qui vult adversarii consilia praevenire. 45. Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Qui stat, obtrectare nescit; otiosorum etenim fabulae sunt, quibus obtrectatio seritur, malignitas proditur. Unde ait Propheta: Odio habui congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 5). Et in trigesimo sexto psalmo, quem praeceptis refersit moralibus, in principio statim posuit: Noli malignari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1). Malignitas plus nocet quam malitia; quia malignitas nec puram simplicitatem habet, nec apertam malitiam: sed absconditam malevolentiam. Difficilius autem caventur occulta, quam quae sunt cognita. Unde et Salvator noster a spiritibus malignis cavendum admonet, quod nos blandarum specie voluptatum capiant, caeterarumque rerum simulatione; cum ad ambitionem, honorem, avaritiam, divitias, ad superbiam potentiae lenocinia praetendunt. 46. Itaque cum in omni actu, tum maxime in episcopi petitione abesse debet malignitas, in quo vita formatur omnium; ut placido et pacifico judicio praeferatur vir omnibus, qui eligatur ex omnibus, et qui medeatur omnibus: Etenim mansuetus homo, cordis medicus est (Prov. XIV, 30). Cujus se medicum etiam Dominus in Evangelio locutus est, dicens: Non opus est sanis medicus, sed iis qui male habent (Matth. IX, 12). 47. Bonus medicus, qui infirmitates nostras suscepit, sanavit aegritudines; et tamen iste, sicut est scriptum, non se honorificavit fieri summum sacerdotem: sed qui locutus est ad eum, Pater dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. V, 5 et seq.). Sicut et alibi dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui quoniam typus futurus erat sacerdotum omnium, ideo carnem suscepit; ut in diebus carnis suae preces et supplicationes Deo Patri cum magna voce et lacrymis offerret: et ex iis quae passus est, quamvis esset Filius Dei, discere videretur, obedientiam, quam nos doceret, ut nobis fieret auctor salutis (Ibid.). Denique consummatis passionibus, tamquam consummatus ipse, sanitatem dedit omnibus, peccatum tulit omnium. 48. Ideo et Aaron sacerdotem ipse elegit (Num. XVII, 8), ut non humana cupiditas in eligendo sacerdote praeponderaret, sed gratia Dei, non voluntaria oblatio: nec propria assumptio, sed coelestis vocatio; ut is offerat munera pro peccatis, qui possit affici pro peccantibus: quia et ipse, inquit, gestat infirmitatem. Non sibi quis honorem debet sumere, sed vocari a Deo, sicut et Aaron; et ita Christus non exegit, sed accepit sacerdotium (Hebr. V, 2, 3). 1034 49. Denique cum ab Aaron per genus ducta successio, generis magis teneret haeredes, quam justitiae consortes; propterea ad typum illius Melchisedech, quem in veteri testamento legimus, verus Melchisedech, verus rex pacis, verus rex justitiae venit; hoc enim habet nominis interpretatio, sine patre, sine matre, sine generationis enumeratione, neque initium dierum, neque finem vitae habens (Hebr. VII, 2, 3): quod et ad Filium Dei refertur, qui matrem in illa divina generatione nescivit, patrem in hoc virginis Mariae partu ignoravit; ex Patre solo natus ante saecula, ex Virgine sola ortus in hoc saeculo, initium dierum habere utique non potuit, qui erat in principio. Quomodo autem vitae finem haberet, qui vitae auctor omnibus est? Ipse principium et finis omnium (Apoc. I, 8). Sed refertur et ad exemplum, ut tamquam sine patre et sine matre sacerdos esse debeat; in quo non generis nobilitas, sed morum eligatur gratia, et virtutum praerogativa. 50. Sit in eo fides, et morum maturitas: non alterum sine altero, sed utrumque in uno cum bonis operibus conveniat et factis. Unde nos apostolus Paulus eorum vult esse imitatores, qui per fidem, inquit (Hebr. XI, 9 et seq.), et patientiam possident repromissiones Abrahae, qui per patientiam promissae sibi benedictionis meruit accipere et possidere gratiam. Imitatores nos sancti Aaron David propheta debere esse admonet, qui eum inter sanctos Domini ad imitandum nobis constituit, dicens: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter invocantes nomen ejus (Psal. XCVIII, 6).

51. Dignus plane vir qui sequendus proponatur omnibus; nam cum dira mors propter contumaces in plebem serperet, medium se inter viventes morientesque objecit; ut mortem statueret, nec plures perirent (Num. XVI, 48). Vere vir mentis et animi sacerdotalis, qui se pro Domini grege quasi pastor bonus pio objiceret affectu. Itaque infregit aculeum mortis, impetum tenuit, transitum negavit. Pietas meritum adjuvit, quia pro ipsis se obtulit, qui resistebant. 52. Discant igitur dissidentes timere Domini commotionem, sacerdotes placare. Quid? Dathan et Abiron et Core nonne propter dissensionem hiatus terrae absorbuit (Ibid., 33)? Nam cum instigassent Core et Dathan et Abiron ducentos quinquaginta viros adversus Moysen et Aaron, ut separarent se ab iis, insurrexerunt illi dicentes: Satis sit vobis quod tota Synagoga, omnes sancti, et in ipsis Dominus (Ibid., 3). 53. Unde iratus Dominus locutus est ad omnem Synagogam. Consideravit et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19), et sanctos adduxit ad se: et quos non elegit, non adduxit ad se. Et jussit Dominus, ut eligerent sibi arulas, et incensum ponerent Core et omnes, qui cum eo insurrexerant adversum Moysen et Aaron sacerdotes Domini; ut qui electus esset a Domino, ipse 1035 sanctus confirmaretur inter levitas Domini. 54. Et dixit Moyses ad Core: Audite me, filii Levi, numquid hoc pusillum est vobis, quod separavit vos Deus a synagoga Israel, et adduxit vos ad se, ut ministraretis ministeria Tabernaculi Domini (Num. XVI, 9 et seq.)? Et infra: Quaeritis sacerdotio fungi, sic tu et omnis synagoga tua congregata ad Deum? Et Aaron quid est, quia murmuratis de eo? 55. Consideratis igitur, quae offensionis causae exstiterint, quod sacerdotio fungi indigni vellent, et propterea dissiderent, quod immurmurarent improbantes in sacerdotis sui electione judicium Dei: propterea totum populum metus ingens corripuit, poenae terror involvit universos. Obsecrantibus tamen omnibus, ne paucorum insolentia omnes perirent, designantur sceleris rei, et a totius populi corpore ducenti quinquaginta cum auctoribus suis separantur viri, immugiens terra in medio plebis scinditur, aperitur in profundum sinus, abripiuntur noxii, et ita ab omnibus mundi hujus ablegantur elementis; ut nec aerem haustu, nec coelum visu, nec mare tactu, nec terram contaminarent sepulcro. 56. Cessavit poena, non cessavit malitia: ex hoc ipso immurmuratio exorta populi, quod per sacerdotes perisset populus. Qua indignatione Dominus perdidisset omnes, nisi Moysi et Aaron primo precibus inflexus, post etiam objectu sacerdotis sui Aaron maluisset ingratos majore veniae pudore donare iis, quorum abnuebant gratiam. 57. Ipsa prophetissa Maria, quae cum fratribus pede transmeaverat freta maris, quia Aethiopissae mysterium adhuc nesciens, immurmuraverat adversus fratrem Moysen, leprae maculis inhorruit; ut vix tanto esset absoluta contagio; nisi Moyses rogasset (Num. XII, 10 et seq.). Quamvis ad typum Synagogae illa refertur admurmuratio, quae Aethiopissae istius, id est, Ecclesiae ex gentibus sacramentum ignorans; quoditiano immurmurat convicio, et invidet ei plebi, cujus fide etiam ipsa exuetur a perfidiae suae lepra, secundum quod legimus, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). 58. Et ut advertamus quia in sacerdotibus divina magis quam humana operatur gratia, una ex multis, quas Moyses per Tribus acceperat et recondiderat virga Aaron floruit: atque ita divini judicii munus spectandum in sacerdote populus advertit, ac destitit parem sibi humano judicio vindicare gratiam, qui ante parem sibi praerogativam competere arbitrabatur. Virga autem illa quid aliud ostendit, nisi quod numquam sacerdotalis marcescat gratia, et in summa humilitate habeat in suo munere commissae sibi florem potestatis, vel quia id quoque ad mysterium refertur? Nec otiose prope exitum vitae Aaron sacerdotis hoc factum putamus. Declarari videtur populus senior, sacerdotalis longaevae infidelitatis vetustate cariosus, quod ultimis temporibus imitatione Ecclesiae 1036 reformatus in studia fidei et devotionis, emortuum jam tot saeculis rediviva gratia florem remittat. 59. Quid autem illud significat, quod post defunctum Aaron non universo populo, sed soli Moysi qui est in sacerdotibus Domini, imperavit Deus ut exuviis Aaron sacerdotis filium ejus indueret Eleazarum (Num. XX, 26); nisi ut cognosceremus quod sacerdos sacerdotem consecrare debeat, et ipse eum induere vestimentis, hoc est, virtutibus sacerdotalibus: ac tunc si nihil ei deesse indumentorum adverterit sacerdotalium, et apte quadrare omnia, sacris eum adhibeat altaribus? Supplicaturus enim pro populo, eligi a Domino, et probari debet a sacerdotibus; ne quid sit, quod in ipso graviter offendat, cujus officium est pro aliorum offensa intervenire. Neque enim mediocris virtus sacerdotalis est, cui cavendum non solum ne gravioribus flagitiis sit affinis, sed ne minimis quidem; ut sit promptus ad misericordiam, promissum non remordeat, lapsum revocet, compatiatur dolori, mansuetudinem teneat, pietatem diligat, iram repellat vel decoquat: sit quidam lituus plebis excitandae ad devotionem, mirificandae ad tranquillitatem. 60. Vetus dictum est: Assuesce unus esse; ut vita tua quamdam picturam exprimat, eamdem servans semper imaginem, quam acceperit. Quomodo potest unus esse, qui nunc iracundia inflammatur, nunc indignatione gravi exaestuat, nunc vultu excandescit, nunc pallore immutatur, per momenta varius et discolor? Sed esto, sit naturae irasci, aut plerumque causae; hominis est tamen temperare iracundiam, non leonino raptari furore, ut non norit mansuescere, clamores non serere, nec acerbare familiare jurgium; scriptum est enim: Vir iracundus effodit peccatum (Prov. XV, 18). Non est unus duplici corde, non est unus qui se cohibere nescit in iracundia, de quo pulchre David ait: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Non iram imperat, sed indulget naturae: quam homo praevenire non potest, mitigare potest. Ergo etsi irascimur, affectus noster motum recipiat secundum naturam, non peccatum praeter naturam. Quis enim ferat, si ipse se gubernare nequeat, qui alios gubernandos receperit? 61. Ideoque Apostolus formam dedit, quia et episcopum esse oportet irreprehensibilem (I Tim. III, 2); et alibi ait: Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum (Tit. I, 7 et seq.). Nam quomodo conveniunt sibi dispensantis misericordia, et cupientis avaritia? 62. Haec posui, quae cavenda acceperim: virtutum autem magister Apostolus est, qui cum patientia redarguendos doceat contradicentes, qui unius uxoris virum (Ibid.) praecipiat esse, non quo exsortem excludat conjugii (nam hoc supra legem praecepti est), sed ut conjugali castimonia servet ablutionis suae gratiam: neque iterum 1037 ut filios in sacerdotio creare Apostolica invitetur auctoritate; habentem enim dixit filios, non facientem neque conjugium iterare. 63. Quod ideo non praetermisi, quia plerique ita argumentantur unius uxoris virum dici post baptismum habitae; eo quod baptismo vitium sit ablutum, quo afferebatur impedimentum. Et vitia quidem atque peccata diluuntur omnia; ut si quis contaminaverit suum corpus cum plurimis, quas nulla conjugii lege sociaverit, remittantur ei omnia: sed conjugia non resolvuntur, si quis iteraverit; culpa enim lavacro, non lex solvitur: nulla enim culpa conjugii; sed lex est. Quod legis et igitur non remittitur, quasi culpa: sed tenetur, quasi lex. Ideo et Apostolus legem posuit, dicens: Si quis sine crimine est, unius uxoris vir (Dist. 26, cap. Qui sine). Ergo qui sine crimine est, unius uxoris vir, tenetur ad legem sacerdotii suscipiendi: qui autem iteraverit conjugium, culpam quidem non habet coinquinati, sed praerogativa exuitur sacerdotis. 64. Diximus quid legis sit, dicamus etiam quid rationis. Sed prius cognoscamus non solum hoc Apostolum de episcopo et presbytero statuisse, sed etiam Patres in concilio Nicaeni tractatus addidisse, neque clericum quemquam debere esse, qui secunda conjugia sortitus sit. Quomodo enim potest consolari viduam, honorare, cohortari ad custodiendam viduitatem, servandam marito fidem, quam ipse priori conjugio non reservaverit? Aut quid interesset inter populum et sacerdotem, si iisdem astringerentur legibus? Debet praeponderare vita sacerdotis, sicut praeponderat gratia; nam qui alios praeceptis suis ligat, debet ipse legitima praecepta in se custodire. 65. Quam resistebam ne ordinarer! Postremo cum cogerer, saltem ordinatio protelaretur! Sed non valuit praescriptio, praevaluit impressio. Tamen ordinationem meam occidentales episcopi judicio, orientales etiam exemplo probarunt. Et tamen neophytus (Dist. 61, cap. Neophytus) prohibetur 1038 ordinari, ne extollatur superbia. Si dilatio ordinationi defuit, vis cogentis est; si non deest humilitas competens sacerdotio, ubi causa non haeret, vitium non imputatur. 66. Quod si in aliis Ecclesiis tanta suppetit ordinandi sacerdotis consideratio, quanta cura expetitur in Vercellensi Ecclesia, ubi duo pariter exigi videntur ab episcopo, monasterii continentia, et disciplina Ecclesiae? Haec enim primus in occidentis partibus diversa inter se Eusebius sanctae memoriae conjunxit; ut et in civitate positus instituta nonachorum teneret, et Ecclesiam regeret jejunii sobrietate. Multum enim adjumenti accedit ad sacerdotis gratiam, si ad studium abstinentiae, et ad normam integritatis juventutem astringat, et versantes intra urbem abdicet usu urbis et conversatione. 67. Hinc illi processerunt viri, Elias, Elisaeus, Joannes, Elisabeth, qui pelliceis tunicis et caprinis exuviis induti, inopes atque egentes, angustiis et doloribus afflicti, in solitudinibus errabant, inter alta et condensa montium, invia rupium, speluncarum horrida, fovearum vadosa, quorum conversatione dignus orbis terrarum non erat. Hinc illi Daniel, Ananias, Azarias, Misael, qui in aula regia pascebantur, jejunio alebantur tamquam in desertis, cibo aspero, potuque obvio. Meritoque regii servuli regnis praevaluerunt, et captivitatem decusso jugo contempserunt, potestates subegerunt, elementa vicerunt, naturam ignis exstinxerunt, hebetarunt flammas, obtuderunt aciem gladii, strinxerunt leonum ora; et ubi infirmiores fieri aestimabantur, ibi fortiores reperiebantur: non refugiebant ludibria humana, quia coelestia sperabant praemia: non horrebant tenebras carceris, quibus aeterni luminis gratia refulgebat. 68. Hos secutus Eusebius sanctus exivit de terra sua, et de cognatione sua, et domestico otio peregrinationem praetulit. Pro fide quoque 1039 exsilii dura praeoptavit atque elegit, conjuncto sibi sanctae memoriae Dionysio, qui posthabuit imperatoris amicitiam exsilio voluntario. Itaque memorabiles viri circumdati armis, vallati exercitu, cum raperentur de Ecclesia majore, triumphabant de imperio: quia contumelia terrestri mercabantur mentis fortitudinem, regni potentiam, quibus militaris manus armorum strepitus extorquere non potuit fidem, subegerunt bestialis animi feritatem, quae nocere sanctis nequivit. Ira enim regis, ira leonis, ut in Proverbiis habes (Prov. XIX, 12). 69. Confessus est victum se esse, qui rogabat ut mutarent sententiam: sed illi validiorem calamum suum ferreis gladiis arbitrabantur. Denique vulnerata est perfidia, ut occideret, non est vulnerata sanctorum fides: non desiderarunt patrium sepulcrum, quibus reservabatur coeleste domicilium. Erraverunt toto orbe, ut nihil habentes, et possidentes omnia (II Cor. VI, 10). Quocumque missi essent, locus deliciarum putabatur; neque enim illis quidquam deerat, quibus fides locuples abundabat. Denique locupletabant alios, ipsi inopes ad sumptum opimi ad gratiam. Tentabantur, sed non mortificabantur, in jejuniis, in laboribus, in custodiis, in vigiliis. Evaserunt de infirmitate fortes (Hebr. XI, 34). Non exspectabant deliciarum illecebras, quos saginabat fames: non adurebat eos torrida aestas, quibus refrigerabat aeternae spes gratiae: non frangebant glacialis plagae frigida, quibus ferventi spiritu vernabat devotio: non verebantur vincula hominum, quos Jesus solverat: non desiderabant redimi a morte, qui praesumebant a Christo resuscitari. 70. Denique sanctus Dionysius exegit votis, ut in exsilio vitam poneret; ne regressus confusa institutis seu usu infidelium studia plebis aut cleri inveniret: meruitque hanc gratiam; ut pacem Domini tranquillo affectu secum referret. Itaque ut Eusebius sanctus prior levavit vexillum confessionis; ita beatus Dionysius in exsilii locis priori martyribus titulo vitam exhalavit. 71. Haec igitur patientia in sancto Eusebio monasterii coaluit usu, et durioris observationis consuetudine hausit laborum tolerantiam. Namque haec duo in attentiore christianorum devotione praestantiora esse quis ambigat, clericorum officia, et monachorum instituta? Ista ad commoditatem et moralitatem disciplina, illa ad abstinentiam assuefacta atque patientiam: haec velut in quodam theatro, illa in secreto: spectatur ista, illa absconditur. Ideo 1040 bonus athleta ait: Spectaculum facti sumus huic mundo et angelis (I Cor. IV, 9). Dignus sane qui spectaretur ab angelis, cum luctaretur, ut ad Christi bravium perveniret; cum certaret, ut in terris vitam angelorum institueret, in coelo nequitiam angelorum refelleret: colluctabatur enim nequitiis spiritalibus. Merito mundus eum spectabat, ut mundus imitaretur. 72. Haec ergo vita in stadio, illa in spelunca: haec adversus confusionem saeculi, illa adversus carnis appetentiam: haec subjiciens, illa refugiens corporis voluptates: haec gratior, illa tutior: haec se ipsam regens, illa semet ipsam coercens: utraque tamen se abnegans, ut fiat Christi; quia perfectis dictum est: Qui vult post me venire, abneget se ipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 25). Sequitur ergo Christum, qui potest dicere: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20). 73. Negabat se Paulus, cum sciens quia vincula et tribulationes eum manerent in Hierusalem, voluntarius se offerret periculis, dicens: Nec facio animam meam chariorem mihi, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu (Act. XX, 24 et seq.). Denique circumstantibus plurimis, plorantibus et obsecrantibus, non reflexit animum: ita fides prompta dura sui censor est! 74. Haec ergo dimicat, illa se removet: haec illecebras vincit, illa refugit: huic mundus triumphatur, illi exsulat: huic mundus crucifigitur (Gal. VI, 14), vel ipsa mundo, illi ignoratur: huic plura tentamenta, et ideo major victoria; illi infrequentior lapsus, facilior custodia. 75. Denique ipse Elias, ut confirmaretur verbum oris ejus, missus est a Domino, ut se ad torrentem absconderet Chorath (III Reg. XVII, 3). Minabatur Achab, minabatur Jezabel, timuit Elias et exsurrexit, et iterum in virtute escae intelligibilis quadraginta diebus ambulavit, et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Choreb, et introivit in speluncam, et requievit ibi; et sic postea missus est, ut ungeret reges (III Reg. XIX, 8, 9). Duratus igitur ad patientiam est solitudinum incolatu, et tamquam pastus ad virtutis adipalem agresti alimento processit fortior. 76. Joannes quoque in deserto adolevit, et Dominum baptizavit (Luc. III, 2, 19); et constantiam illic prius exercuit, ut postea regem increparet. 77. Et quia de sancti Eliae habitatione deserti nomina locorum non otiosa quasi feriati praeterivimus, quid significent repetendum videtur. Missus est Elias ad torrentem Chorath, ibi eum corvi alebant, mane panem afferebant, 1041 ad vesperam carnes. Non immerito mane panis afferebatur; quia confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15). Quo enim cibo nisi mystico aleretur propheta? Ad vesperam caro ministrabatur. Intellige quae legis, quia Chorath intellectus est; Choreb omne cor, vel quasi cor dicitur, Bersabee quoque puteus septimi, aut juramenti Latina interpretatio est. 78. Primum Elias in Bersabee concessit ad sanctae legis mysteria, divinique juris sacramenta: postea ad torrentem mittitur, ad illum fluminis impetum, qui laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Utrumque advertis unius auctoris Testamentum: vetus Scriptura quasi puteus profunda atque obscurior, unde cum labore haurias: non plena; quia adhuc qui impleret eam, non venerat. Denique postea ait: Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Ideo ad fluvium transire sanctus a Domino jubetur (III Reg. XVII, 3); quoniam qui de novo Testamento biberit, non solum flumen est, sed etiam flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38), flumina intellectus, flumina cogitationis, flumina spiritalia: quae tamen perfidiae aruerunt tempore, ne sacrilegi biberent, potarent perfidi. 79. Ibi prophetam Domini agnoscebant corvi, quem non agnoscebant Judaei. Pascebant corvi, quem genus regale illud et nobile persequebatur. Quae est Jezabel, quae persequebatur (III Reg. XVII, 6), nisi Synagoga, vane fluens, vane abundans Scripturis, quas neque custodit, neque intelligit? Qui corvi pascebant, nisi quorum pulli eum invocant, quorum jumentis dat escam, ut legimus, pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI, 9)? Sciebant illi corvi, quem pascerent: qui juxta intellectum erant, et ad illum cognitionis sacrae fluvium escam vehebant. 80. Pascit prophetam, qui intelligit, qui custodit quae scripta sunt. Dat ei succum fides nostra, dat ei alimentum noster profectus: mentes ille nostras sensusque pascitur, in nostro sermo ejus intellectu epulatur. Damus ei mane panem, qui in lumine Evangelii positi, conferimus ei nostri firmamenta cordis. His alitur, his viget, his jejunantium replet ora, quibus Judaeorum perfidia nullum fidei cibum subministrabat. Jejunus est illic omnis sermo propheticus, cujus adipem interiorem non vident, exesus et tenuis, qui impinguare eorum fauces non potest. 81. Fortasse ideo deferebant ad vesperam carnes, quasi fortiores cibos, quos infirmi ingenio Corinthii non poterant sumere; et ideo lacte potabantur Apostolico (I Cor. III, 2). Esca ergo fortior ad vesperam mundi hujus deferebatur, mane panis. Et ideo quia Dominus hanc ministrari mandavit 1042 alimoniam, bene illud propheticum dici ei hoc loco convenit: Exitu matutino et vespere delectabis; et infra: Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio ejus (Psal. LXIV, 9, 10). 82. Sed satis de magistro dictum puto, nunc discipulorum vitam persequamur, qui in illam se laudem induerunt, hymnis dies ac noctes personant. Haec nempe angelorum militia est semper esse in Dei laudibus, orationibus conciliare crebris, atque exorare Dominum: student lectioni, vel operibus continuis mentem occupant, separati a coetu mulierum, sibi ipsi invicem tutam praebent custodiam. Qualis haec vita, in qua nihil sit quod timeas, et quod imiteris plurimum adest? Jejunii labor compensatur mentis placiditate, levatur usu, sustentatur otio, aut fallitur negotio: non oneratur mundi sollicitudine, non occupatur alienis molestiis, non urgetur urbanis discursibus. 83. Huic vel servando, vel edocendo muneri advertitis qualis adhibendus magister sit, quem reperire possumus, si vestra unanimitas aspiret, si vos donetis invicem vobis (Ephes. IV, 32), si quis ab altero se laesum putat. Non enim haec sola est forma justitiae, ut non laedas eum, qui te non laeserit; sed etiam illa, ut etiam ei remittas, qui te laeserit. Laedimur plerumque fraude alterius, dolo proximi: numquid hoc virtutis putamus, ut dolum dolo ulciscamur, fraudem referamus fraudibus? Etenim si justitia virtus est, crimine debet vacare, nec improbitatem improbitate refellere. Quae enim virtus haec a te fieri, quod in altero ipse punias? Contagio ista improbitatis non ultio est: nihil autem interest cui malefacias, utrum justo, an injusto, cum te malefacere non oporteat. Neque distat quomodo malignus sis, utrum vindicandi studio, an voto nocendi; cum malignitas in utroque genere non careat reprehensione. Nam malignum esse ab injusto nihil distat; ideoque tibi dictum est: Noli malignus esse inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1); et supra idem ait: Odio habui congregationem malignantium (Psal. XXV, 5). Omnes utique complexus est, nullum excepit: malignitatem tenuit, non causam interrogavit. 84. Quae autem melior forma quam justitiae divinae? Dicit enim Dei Filius: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44). Et iterum dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Eousque perfectis studium adimit ultionis, ut laedentium charitatem imperet. Et quoniam in veteri Scriptura dixerat: Mihi vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII, 35), in Evangelio ait orandum pro iis qui laeserint; ne in eos vindicet, qui vindicandum promisit: vult enim ex tua dimittere voluntate, in quo 1043 ex sua convenitur promissione. Quod si vindictam requiris, habes quia injustus amplius suis punitur opinionibus, quam judiciariis severitatibus. 85. Et quoniam nemo potest esse sine aliquibus adversis, id agamus, ne nobis nostro vitio adversa accidant. Nemo enim gravius alieno condemnatur judicio, quam insipiens suo, qui sibi auctor est malorum. Unde molesta et plena contentionis declinemus negotia, quae neque fructum habent, et impedimentum afferunt. Quamquam id agere debemus, ne nos arbitrii nostri poeniteat, aut facti: prudentis est enim prospicere, ne frequenter eum poeniteat sui; numquam enim poenitere solius est Dei. Quis vero justitiae fructus, nisi mentis tranquillitas? Aut quid est juste vivere, nisi cum tranquillitate vivere? Qualis forma fuerit domini, talis totius domus est status. Quod si domui quaeruntur ista, quanto magis in Ecclesia, ubi et dives et pauper, servus et liber, Graecus et Scytha, honoratus et plebeius, omnes in Christo unum sumus (Coloss. III, 11)? 86. Nemo praesumat, quia dives est, plus sibi deferendum (Prov. XVII, 5). Ille est dives in Ecclesia, qui fide dives est; fideli enim totus mundus divitiarum est. Quid mirum si mundum fidelis possidet, qui possidet Christi haereditatem, quae pretiosior est mundo? Sanguine pretioso redempti estis (I Petr. I, 19). omnibus utique non solis pecuniosis dictum est. Sed si vultis divites esse, sequimi dicentem: Sancti in omni conversatione estote (Ibid., 15). Non solis divitibus dicit, sed omnibus; quia sine discrimine personarum judicat, ut bonus testis ejus Apostolus dicit: Et ideo non in remissione, non in fastidio, non in exaltatione cordis: sed in timore, inquit, hoc incolatus vestri tempore conversamini (Ibid., 17). Tempus accepistis hac in terra, non perpetuitatem: ipsi tempore utamini, qui sciatis vos migraturos. 87. Nolite in divitiis confidere; quia omnia illa hic relinquntur, sola vos comitabitur fides. Erit sane etiam justitia comes, si fides praevia sit. Quid vos palpant divitiae? Non auro vel argento, non possessionibus, non sericis vestibus, de vana vestra conversatione redempti estis: sed pretioso sanguine Christi Jesu (Ibid., 18, 19). Ille ergo dives est, qui fuerit haeres Dei, Christi cohaeres. Noli pauperem contemnere, ille te divitem fecit. Noli egentem fastidire: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 6). Noli inopem refutare: et Christus pauper factus est, cum dives esset: sed propter te pauper factus est; ut te inopia sua divitem faceret. Noli quasi dives te attollere: sine pecunia misit apostolos suos. 88. Denique primus eorum dixit: Argentum et aurum non habeo (Act. III, 6). Gloriatur in paupertate, quasi refugiat contaminationem. Argentum, inquit, et aurum non habeo: non, aurum et argentum. Nescit ordinem, qui nescit usum. Argentum et aurum non habeo, sed fidem habeo. Satis dives sum 1044 in nomine Jesu, quod super omne nomen est (Philip. II, 9). Argentum non habeo, sed nec requiro; aurum non habeo, sed nec desidero: sed habeo quod vos divites non habetis, habeo quod pluris esse etiam vos arbitremini, et dono pauperibus; ut in nomine Jesu dicam: Convalescite, manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3). 89. Sed si vultis divites esse, estote pauperes. Tunc eritis per omnia divites, si fueritis pauperes spiritu: Non census divitem, sed animus facit (Matth. V, 3). 90. Sunt qui se humiliant in multis divitiis, et recte, ac prudenter; satis enim dives omnibus naturae lex est, cui cito invenias, quod abundet: cupiditatibus autem omnis divitiarum abundantia inopia est. Denique nemo pauper nascitur, sed fit. Non ergo naturae paupertas, sed opinionis est; ideoque cito invenitur dives naturae, difficile cupiditati. Etenim quo plus unusquisque acquisierit, plus sitit, et quasi quadam inardescit ebrietate cupiditatum suarum. 91. Quid quasi necessarium quaeritis cumulum divitiarum? Nihil tam necessarium, quam cognoscere quid non sit necessarium. Quid in carnem retorquetis excusationem? Non corporis venter insatiabilem, sed mentis avaritia facit. Numquid caro spem futuri abstulit? Numquid caro spiritalis gratiae suavitatem ademit? Numquid caro fidem im pedivit? Numquid caro aliquid tamquam furiosis dominis, vanis opinionibus adjudicavit? Plus amat caro moderatam frugalitatem, qua exuitur onere, induitur salubritate; quia sollicitudinem deponit, assumit tranquillitatem. 92. Sed nec ipsae divitiae vituperabiles. Denique redemptio animae viri, divitiae ejus (Prov. XIII, 8); quoniam qui pauperi donat redimit animam suam. Est ergo et his materialibus divitiis virtuti locus. Quasi gubernatores estis in magno mari. Si quis bene gubernat suum navigium, cito transit fretum, ut perveniat ad portum: qui autem nescit regere suum censum, onere suo mergitur. Ideo scriptum est: Possessio divitum civitas firmissima (Prov. X, 15). 93. Quae est ista, nisi Hierusalem, quae in coelo est, in qua regnum est Dei? Bona haec possessio, quae fructus perpetuos facit. Bona possessio, quae non hic relinquitur, sed illic possidetur. In hac possessione qui fuerit, dicit: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 94). Non dicit: Portio mea ab illis usque ad illos porrecta et diffusa terminos. Non dicit: Portio mea inter illos vicinos, nisi forte inter apostolos, inter prophetas, inter sanctos Domini; haec est enim justo portio. Non dicit: Portio mea in pratis, non in silvis, non in campis; nisi forte in campis silvae, in quibus invenitur Ecclesia, de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6). Non dicit: Portio mea greges equorum: Mendax enim equus ad salutem (Psal. XXXII, 17). Non dicit: Portio mea armenta boum, 1045 asini, oves; nisi forte inter illa se numerat armenta, quae agnoscunt possessorem suum: et in illa asina vult consortium habere, quae non refugit praesepe Christi (Esai. I, 3): et illa ovis sibi portio est, quae ad immolandum ducta est, et ille Agnus coram tondente sine voce, qui non aperuit os suum (Esai. LIII, 7); cujus in humilitate judicium exaltatum est. Bene ait: Coram tondente, quia superflua, non propria in illa deposuit cruce: qui corpus exuit, non divinitatem amisit. 94. Non quicumque ergo dicit: Portio mea Dominus. Non avarus dicit; quia venit avaritia, et dicit: Mea portio es, ego te subditum habui, mihi servisti, mihi te in illo auro vendidisti, mihi te in illa possessione adjudicasti. Non dicit luxuriosus: Portio mea Christus; quia venit luxuria, et dicit: Mea portio es, ego te in illo mihi mancipavi convivio, illis te cepi epularum retibus, ego te addictum teneo gulae tuae chirographo. An ignoras quia charius fuit mensae tuae quam vitae pretium? Tuo te judicio revinco: nega, si potes, sed negare non potes. Denique nihil ad vitam reservasti, totum ad mensam expendisti. Non potest dicere adulter: Portio mea Dominus; quia venit libido, et dicit: Ego sum tibi portio, mihi te in illius adolescentulae addixisti amore, in illius nocte meretricis in meas leges, in mea jura migrasti. Non dicit proditor: Portio mea Christus; quia statim irruit in eum nequitia mali, et dicit: Fallit te, Domine Jesu, meus est iste. 95. Habemus exemplum (Joan. XIII, 2), quia cum Judas panem a Christo accepisset, immisit se in cor ejus diabolus, quasi possessionem suam vindicans, quasi portionis suae jus retinens, quasi dicens: Non est tuus iste, sed meus: meus certe minister, tuus proditor; meus plane iste est. Denique tecum recumbit, et mihi servit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendidit. Quam vera diceret, probavit. Denique Christus recessit ab eo, ipse quoque Judas reliquit Jesum, secutus diabolum. 96. Quam multos dominos habet, qui unum refugerit! Sed nos non refugiamus. Quis refugiat eum quem sequuntur alligati vinculis, sed vinculis voluntariis, quae solvunt, non alligant, quibus vincti vinculis gloriantur dicentes: Paulus vinctus Jesu Christi, et Timotheus (Philem., 1). Gloriosius ab hoc stringimur, quam aliis absolvimur et relaxamur. Quis igitur fugiat pacem? quis fugiat salutem? quis fugiat misericordiam? quis fugiat redemptionem? 97. Videtis, filii, quales evaserint, qui haec secuti sunt, quomodo operentur defuncti? Quarum virtutum laudem miramur, earum studeamus adipisci industriam: et quas praedicamus 1046 in aliis, eas in nobis taciti recognoscamus. Nihil molliculum, nihil infractum ad laudem pervenit: Regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12). Festinantes patres agnum manducabant. Festina est fides, alacris devotio, spes impigra: contradictiones animi non amat, sed traductionem ab infructuoso otio ad fructum laborum. Quid in crastinum differs? Potes et hodiernum diem lucrari; cavendum est enim ne et illum non teneas: et hunc amittas. Non exiguum detrimentum est vel horae unius: et una hora totius vitae portio est. 98. Sunt juvenes, qui cito volunt ad senectutem pervenire; ne subjaceant diutius seniorum arbitrio: sunt etiam senes, qui velint, si possint, ad juventutem redire. Quorum studium neutrum probo; quia juvenes fastidiosi praesentium, quasi ingrati mutationem vivendi requirunt, senes dilationem; cum possit et juventus senescere moribus, et senectus virere operibus. Neque enim emendationem morum magis aetas affert, quam disciplina. Quanto ergo magis nos oportet spem attollere ad regnum Dei, ubi vitae novitas, ubi gratiae erit, non aetatis commutatio? 99. Non otio, non somno merces paratur. Nullum opus dormientis est, nullus fructus otii: immo magis dispendium. Otiosus Esau amisit primatus benedictionis; quia maluit cibum accipere, quam quaerere (Gen. XXVII, 35). Laboriosus Jacob apud utrumque parentem invenit gratiam. 100. Et tamen cum superior esset Jacob virtute et gratia, cessit fratris indignationi, qui sibi praelatum fratrem juniorem dolebat. Ideo scriptum est: Date locum irae (Rom. XII, 19); ne alterius indignatio te quoque in peccatum trahat, dum vis resistere, dum vis vindicari. Potes et ab illo et a te removere culpam, si cedendum putes. Imitare patriarcham, qui de consilio matris longinqua petiit (Gen. XXVII, 43). Et cujus matris? Rebeccae utique, hoc est, patientiae. Cujus enim nisi patientiae hoc consilium esse poterat? Amabat mater filium; maluit enim sibi eum exsulare quam Deo. Et ideo quia bona mater, utrique detulit, juniori tamen filio benedictionem, quam conservare poterat, dedit; non enim filium filio, sed impigrum otioso praetulit, fidelem infido. Sed etiam filio ipsi seniori non parum contulit amandando minorem filium, ne parricidium faceret. 101. Itaque quoniam ob pietatem non propter improbitatem exsulabat a parentibus, loquebatur cum Deo, augebatur censu, liberis, gratia. Neque istis elatus est, cum fratri occurreret: sed humiliatus adoravit, non utique illum immitem, illum furibundum, illum degenerem; sed eum quem in fratre considerabat. 1047 Ideoque adoravit septies, numero scilicet remissionis; quia non hominem adorabat, sed eum, quem in carne hominis esse venturum praevidebat spiritu, ut tolleret peccata mundi (Joan. I, 29). Quod tibi ex Petri responsione aperitur mysterium, dicente eo: Si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei? Usque septies (Matth. XVIII, 21)? Vides quoniam peccatorum remissio, typus est illius magni sabbati, illius quietis perpetuae gratiae; et ideo contemplatione donatur. 102. Sed quid sibi vult quod et uxores, et filios, et omnes disposuit suos, et praecepit ut et ipsi adorarent super terram (Gen. XXXIII, 6)? Non utique ut elementum, quod plerumque repletur sanguine, in quo officina est scelerum, aut vastis plerumque horret cautibus, aut praeruptis rupibus, aut sterili et jejuno solo: sed ut carnem praesidio nobis futuram. Et fortasse hoc illud est mysterium, quod te docuit Dominus dicens: Non solum septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22). 103. Et vos igitur donate injurias vestras, ut sitis filii Jacob (Coloss. III, 13). Nolite exasperari sicut Esau. Imitamini sanctum David, qui tamquam bonus magister reliquit nobis quod imitaremur, dicens: Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 4); et cum malediceretur, orabat. Bonum scutum oratio, qua contumelia excluditur, maledictum repellitur, et in ipsos qui maledixerint, frequenter retorquetur; ut suo telo vulnerentur: Maledicent, inquit, et tu benedices (Ibid., 28). Ambienda hominum maledictio, quae acquirit Dominicam benedictionem. 104. Quod superest, charissimi, considerate quia Jesus extra portam passus est (Heb. XIII, 12), et vos egredimini de hac terrena civitate; quia civitas vestra superior est Hierusalem. Ibi conversamini, ut dicatis: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Ideo Jesus exivit de civitate, ut vos exeuntes de hoc mundo, supra mundum sitis. Moyses solus qui Deum videbat, extra castra habebat tabernaculum, quando loquebatur cum Deo (Exod. XXXIII, 7 et seq.): et hostiarum, quae pro peccato fiebant, sanguis quidem altaribus inferebatur (Exod. XXIX, 12, 13), corpora autem extra castra, comburebantur; quia nemo intra mundi hujus vitia positus peccatum deponit, nec sanguis ejus acceptus est Deo, nisi de corporis hujus exeat inquinamento. 105. Hospitalitatem diligite, per quam sanctus Abraham invenit gratiam (Gen. XVIII, 3 et seq.), Christum hospitio suscepit, filium Sara meruit effeta jam senectute: Lot quoque Sodomitani excidii evasit ignem (Gen. XIX, 2 et seq.). Et tu potes suscipere angelos, si advenientibus hospitium tuum offeras. Quid de Rahab dicam, quae hoc munere invenit salutem (Josue II, 1 et seq.) ? 106. Compatimini iis qui alligati tenentur vinculis, tamquam simul alligati. Consolamini in luctu positos: Melius est enim ire in domum luctus, quam in domum gaudii (Eccl. VII, 3). Illic officii meritum boni, hic vitium lapsus refertur. Postremo illinc mercedem sperans, hic recepisti. Sentite 1048 de laborantibus tamquam simul laborantes. 107. Mulier viro deferat, non serviat. regendam se praebeat, non coercendam. Indigna est conjugio, quae digna est jurgio. Vir quoque uxorem tamquam gubernator dirigat, tamquam consortem vitae honoret, participet ut cohaeredem gratiae. 108. Matres, ablactate filios, diligite eos: sed orate pro iis ut longaevi super terram sint, non in terra, sed super terram; nihil enim longaevum in hac terra; et quod est diu, breve est et magis lubricum. Monete eos ut magis crucem Domini tollant, quam hanc vitam diligant. 109. Maria mater Domini ante crucem filii stabat: nullus me hoc docuit, nisi sanctus Joannes evangelista (Joan. XIX, 25). Mundum alii concussum in passione Domini conscripserunt, coelum tenebris obductum (Matth. XXVII, 45), refugisse solem, in paradisum latronem, sed post piam confessionem receptum (Luc. XXIII, 43). Joannes docuit quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus matrem appellaverit, pluris putans quod victor suppliciorum pietatis officia matri exhibebat, quam quod regnum coeleste donabat. Nam si religiosum est, quod latroni donatur venia; multo uberioris pietatis est, quod a filio mater tanto affectu honoratur: Ecce, inquit, filius tuus . . . . Ecce mater tua (Joan. XIX, 27). Testabatur de cruce Christus, et inter matrem atque discipulum dividebat pietatis officia. Condebat Dominus non solum publicum, sed etiam domesticum testamentum, et hoc ejus testamentum signabat Joannes, dignus tanto testatore testis. Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae aeternae: quod non attramento scriptum est, sed Spiritu Dei vivi, qui ait: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2). 110. Sed nec Maria minor, quam matrem Christi decebat. Fugientibus apostolis, ante crucem stabat, et piis spectabat oculis filii vulnera; quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem. Aut fortasse quia cognoverat per filii mortem mundi redemptionem aula regalis, etiam sua morte putabat se aliquid publico addituram muneri. Sed Jesus non egebat adjutore ad redemptionem omnium, qui omnes sine adjutore servavit. Unde et dicit: Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Suscepit quidem affectum parentis, sed non quaesivit alterius auxilium. 111. Hanc imitamini, matres sanctae, quae in unico filio dilectissimo tantum maternae virtutis exemplum edidit; neque enim vos dulciores liberos habetis, neque illud Virgo quaerebat solatium, quod alium posset generare filium. 112. Domini servis imperate non quasi conditione subditis, sed ita ut naturae ejusdem cujus vos estis, consortes eos esse memineritis (I Petr. II, 18). Servi quoque dominis servite cum voluntate; etenim unusquisque quod natus est, patienter 1049 debet suscipere: nec solum bonis, sed etiam asperis obedite dominis. Nam quae est vestrae servitutis gratia, si bonis serviatis sedulo? Sed si etiam asperos promereamini; nam liberi quoque nullam habent mercedem, si peccantes puniantur a judicibus: sed illa merces est, si etiam non peccantes. Et vos ergo contemplatione Domini Jesu etiamsi difficilibus serviatis dominis cum patientia, mercedem habebitis. Siquidem ipse Dominus justus ab injustis passus est, et patientia mirabili peccata nostra suae affixit cruci: ut qui illum imitatus fuerit, 1050 peccata sua sanguine suo diluat. 113. Ad summam, convertimini omnes ad Dominum Jesum. Sit in vobis vitae hujus delectatio in bona conscientia, patientia mortis cum spe immortalitatis, confirmatio resurrectionis cum Christi gratia, veritas cum simplicitate, fides cum confidentia, abstinentia cum sanctitate, industria cum sobrietate, conversatio cum modestia, eruditio sine vanitate, sobrietas doctrinae, fidelitas sine haeresis temulentia. Gratia Domini Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.