Epistolae XX-XXIX | Epistolae XL-XLIX |
EPISTOLA XXX.
[recensere]Docet non habitandum in locis depressis more luxuriosorum, sed sanctorum instar in editioribus, ubi aedificandum est templum Domino, scilicet in propriis mentibus. A luxuriosis non aedificari hoc templum, cujus fastigium aequitatis ope metimur. Quinam sepulcra negantur sibi condere, et ascendere in domum Dei; quove pacto ad struendam eam, qua minis, qua promissis excitantur?
AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Ubi superiorem absolvi epistolam, et perferendam tibi tradidi, venit in mentem illud quod Dominus in manu Aggaei prophetae locutus est dicens: Si tempus vobis est ut habitetis in domibus caelatis (Aggae. I, 4)? Quid ergo istud est, nisi in superioribus habitandum, non in vallestribus et subterraneis habitaculis? Qui enim infra terram habitant, non possunt aedificare templum Dei, et dicunt: Non venit tempus ut aedificetur domus Domini (Ibid., 2); simul quia luxuriosorum est hypogaea quaerere, captantium frigus aestivum, eo quod resoluti deliciis aestus aliter ferre ac tolerare non queant, et ideo requirant umbrosa penetralia: vel quod desidiosi ignava sub terris agant otia: deinde quod tenebrosa illos et opaca delectent magis, quibus 911 operiri flagitia sua credant, secundum illud: Tenebrae circumdant me ut parietes, quem vereor (Eccl. XXIII, 26)? Sed frustra hoc sperant, cum profunda abyssi et abscondita Deus cernat, et omnia deprehendat, antequam fiant (Sap. VIII, 8).
2. At non Elias in hypogaeis, non Elisaeus habitabant. Denique alter mortuum viduae filium tulit ad superiora, in quibus consueverat sedere, et ibi eum resuscitavit (III Reg. XVII, 22): alteri quoque Sunamitis illa magna mulier, ut Scriptura testificatur (IV Reg. IV, 16 et seq.), in superioribus hospitium paravit, et ibi concipiendae sobolis, quia non habebat, meruit praerogativam, ejusdemque resuscitati pignoris vidit miracula. Quid de Petro dicam, qui ad horam sextam ascendens in superiora, baptizandarum gentium cognovit mysteria (Act. X, 9 et seq.). At vero parricida Abessalon in valle Regis sibi titulum statuit, et in fossam projectus est, cum esset peremptus (II Reg. XVIII, 17). Ergo sancti ascendunt ad Dominum, flagitiosi ad vitia descendunt; sancti in montibus, criminosi in vallibus; Deus enim montium est, et non Deus vallium (III Reg. XX, 20). 3. Qui ergo illic, id est, in domibus habitabant vallestribus, in quibus non habitat Deus; domum Dei in se habere non poterant; hanc enim Dominus quaerebat ab illis domum, ut semet ipsos aedificarent, atque intra se Dei templum vivis fidei lapidibus attollerent. Neque enim terrenorum parietum constructiones, et silvestrium ligna culminum desiderabat, quae cum fuissent, manus dirueret hostilis: sed illud templum quaerebat, quod in hominum conderetur mentibus, quibus dicendum foret: Vos estis templum Dei (I Cor. III, 16); in quo habitaret Dominus Jesus, et unde ad redemptionem universorum procederet, ut in utero Virginis sacra reperiretur aula, in qua Rex habitaret coelestium, et corpus humanum Dei templum fieret; quod etiam, cum solutum esset, in triduo resuscitaretur. 4. Sed hanc domum luxuriosi non aedificant, qui caelatas inhabitant domos (Aggae. I, 4), et caelato argento delectantur; sordet enim illis purum argentum, ita et istis sordet simplicis habitationis locus (Esai. V, 8). Sinuant spatia domorum, et adjiciendo adjiciunt, conjungentes domum ad domum, et villam ad villam, effodiunt terram; ut elementum quoque eorum cedat habitaculis, et quasi terrae filii intra ejus recondantur uterum, et abscondantur alvo. Isti plane sunt, de quibus dicit Hieremias: O qui aedificant domum suam non cum justitia (Jerem. XXII, 13)! Qui enim cum justitia aedificat, non in terrenis aedificat, sed in coelestibus. 5. Aedificasti, inquit, domum, metire superiora ejus, perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro et illita minio (Ibid., 14). Metitur autem superiora, qui contemplatus judicium Dei, judicat judicium humilis, et judicium pauperis. Qui autem 912 in avaritiam intendit, et in sanguinem innocentis, non aedificat superiora cum judicio, nec mensuram tenet; quia non habet Christum: nec aspirare sibi divinae flatus explorat gratiae, nec pleni luminis splendorem requirit: nec illita minio habet coenacula, cui non potest dici: Sicut resticula coccinea labia tua (Cant. IV, 3). 6. Non sepelietur, inquit, hujusmodi (Jerem. XXII, 19); qui enim vivum se sub terram infodit, et tamquam in sepulcro sepelivit, eripuit sibi mortuo requiem sepulturae. Depositus itaque in valle corporalium delectationum, non invenit sepulcrum, de quo possit resurgere. Hujusmodi ergo vir, nec templum Deo aedificat; quia non novit tempus correctionis suae. Quomodo enim possunt tales homines templum aedificare, qui quasi ferae ac bestiae in spelaea ferarum et bestiarum latibula sese receptant, atque in foveas se serpentium more demergunt, et consuetudine fraudulentae vulpis infodiunt? 7. Sed nec sepulcrum sibi condit, qui ante tempus moritur; vivens enim, mortuus est (I Tim. V, 6): nec audit vocem Aggaei, id est, epulantis, ut interpretatio declarat; quoniam non ingreditur tabernaculum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis (Psal. XLI, 5). Quomodo enim vocem ejus audit, qui opera ejus non videt? Nam si videret, audiret verbum, quod in ejus manu factum est, delectatus ejus actibus, quibus pulsavit, et apertum est ei, et descendit in ejus animam; ut epuletur in eo sinceritatis et veritatis cibos. 8. Ergo quia non audivit, fit iterum in manu Aggaei verbum, et dicit: Surgite de caelatis et depressis malitia domibus, et ascendite in montem Scripturarum coelestium, et caedite lignum sapientiae, lignum vitae, lignum cognitionis: et dirigite vias vestras, ordinate actus vestros; ut habeant ordinem suum debitum, qui necessarius et utilis est ad aedificandam Domini domum (Aggae. I, 8). 9. Nam si non feceritis, nec coelum dabit rorem suum (Ibid., 10), id est, sermo coelestis, qui sicut ros descendit super fenum, non temperabit fervidos corporalium motus passionum; nec ignita restinguet diversarum spicula cupiditatum: nec terra ejus, id est, anima, fructus dabit; eo quod arescat, nisi repleatur irriguo verbi Dei, et perfundatur rore coelesti, spiritalis ubertate gratiae. 10. Et quia sciebat desides esse habitantes in hypogaeis, et voluptatum gurgustiis: Excitabo, inquit, illis spiritum Zorobabel de tribu Juda, et Jesum Josedech sacerdotem magnum (Ibid., 24); ut incitentur ad aedificationem divinae domus. Nisi enim Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Ipse est Zorobabel jugis redundantia, ut pote fons vitae, et Verbum 913 Dei, per quod omnia, et ex quo omnia, et omnia in ipso (Coloss. I, 16, 17). Haec dicit redundantia: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37), hoc est, profluvium indeficientis meatus. Profluvium quoque nocturnum legimus Zabulon, quod est propheticum: sed jam et ipsum hujus fluenti infusione resplenduit, per quod evanuit illud profluvium vanitatis in Jesabel, quae inimica veritati, et adversaria prophetarum eloquiis, ita dilacerata est canum morsibus; ut nullum ejus superesset vestigium, sed toto corpore suo cum omnibus posteritatis suae insignibus exstingueretur (IV Reg. IX, 33 et seq.). Ipse igitur Zorobabel ex tribu Juda, ipse Jesus magnus sacerdos, et tribu designatus et nomine: duo significari videntur, et unus exprimitur; quia idem quasi potens natus ex potente, quasi redemptor ortus ex virgine, in utriusque idem naturae diversitate dividuae, unius Filii Dei veritatem gigas salutaris implevit. 11. Excitaturus itaque a mortuis Zorobabel sanctum, ait: Adhuc semel ego movebo coelum, et terram, et maria, et desertum (Aggae. II, 22). Moverat ante haec, cum de Aegypto liberaret populum suum (Exod. XIV, 22 et seq.), quando in coelo columna erat ignis (Exod. XIII, 21), terra inter fluctus, murus in mari, via in aqua, in deserto messis quotidiana frugum coelestium multiplicabatur, petra solvebatur in fontes aquarum: sed movit et postea in passione Domini Jesu (Luc. XXIII, 44); quando coelum tenebris obductum, sol refugit, petrae scissae, tumuli aperti, mortui resuscitati, draco victus in fluctibus suis vidit piscatores hominum, non solum navigantes in mari, sed etiam ambulantes sine periculo. 12. Desertum quoque motum, quando infructuosus nationum populus messe coepit devotionis et fidei flavescere; et eousque deserti, et gentium commotio facta est ut apostolorum quos direxit ad gentes vocandas, tanta esset et tam vehemens praedicatio; ut in omnem terram exiret sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII, 5). Tanta, inquam, commotio deserti, ut plures filii fierent desertae, quam ejus quae habebat virum (Esai. LIV, 1); et floreret desertum, ut lilium (Esai. XXXV, 1): introirent electa gentium ad residuos populi; quo reliquiae salvae fierent per electionem gratiae (Rom. XI, 6). 13. Et replebo, inquit, domum hanc argento meo et auro (Aggae. II, 8); eloquiis coelestibus, quae sunt sicut argentum igne examinatum (Psal. XI, 7), et veri claritate luminis, sicut auro spiritali in sanctorum occultis mentibus refulgente. Has divitias confert Ecclesiae suae, quibus intelligibiles thesauri replentur, et gloria augetur domus super priorem gloriam, quam populus habuit electus. 14. Pax enim et tranquillitas animae super omnem domus gloriam est; quia pax superat omnem sensum (Aggaei II, 10). Haec est pax (Philip. IV, 7) super pacem, quae dabitur post tertiam commotionem coeli, maris, terrae, deserti; quando destruet omnes Potestates et Principatus. Coelum enim et terra transibunt (Matth. XXIV, 35), et omnis istius mundi figura: et unusquisque in romphaea insurget ad fratrem suum, id est, 914 verbo penetrante medullas animae (Heb. IV, 12); ut destruatur quidquid est contrarium, currus ex Ephraem, et equus ex Hierusalem, ut Zacharias dixit (Zach. IX, 10). Et sic erit pax per omnia, nullis obsistentibus corporis passionibus, aut incredulae mentis impedimentis; ut fiat in omnibus omnia Christus, subdita Patri exhibens corda universorum (I Cor. XV, 28). 15. Unde et ad ipsum solum mystice dicitur: Sumam te, Zorobabel, et ponam te sicut signaculum; quia te elegi (Aggaei II, 24). Etenim cum fuerit anima nostra pacifica, ut dicatur ei: Convertere, convertere Sunamitis (Cant. VI, 12): quod pacificam significat, et ut tuo nomine utar εἰρηνικὴν; tunc accipiet in se sicut signaculum Christum; id est, imaginem Dei, ut sit ad imaginem; quoniam qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 48). Et oportet nos portare imaginem coelestis, id est, pacem. 16. Atque ut sciamus verum esse, habes in Canticis, in ultimo jam perfectae animae dici, quod et tibi dicat Dominus Jesus: Pone me ut signaculum in brachium tuum (Cant. VIII, 6); ut luceat pax in corde tuo, et in operibus tuis Christus, et formetur in te sapientia, et justitia, et redemptio. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA XXXI.
Quaerenti IRAENEO num eos qui statim a pueritia, et eos qui jam aetate provectiores crediderint, diversa charitate Deus diligat; respondet sanctus Praesul in Scriptura Deum Synagogae, quae prius fidelis fuerat, lapsum doluisse; postea tamen charitatem suam transtulisse ad Ecclesiam, ut per duas uxores David, nec non Moysis de muliere captiva locum significatur.
AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Differentia charitatis utrum sit aliqua apud Deum, eorum qui a pueritia crediderint, et eorum qui juventutis aut posterioris aetatis processu, prudenter requirendum putasti; nam hoc quoque Scriptura divina non praetermisit, neque intactum reliquit. Siquidem Dominus Deus noster ad Joel prophetam non otiose ait: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam sacco in virum ejus virginalem (Joel I, 9), dolens Synagogam, quae antea virginitate sua desponsata Dei Verbo foret, vel animam certe quae de bonis meritis decidisset; ita offendiculum incidisse peccatorum flagitiis, ut odia contraheret, et inquinamento impietatis, ac perfidiae obsoleta sordibus, miserabili esset despectui, longe mutata ab illius Sponsae gratia, quae ante meruerat audire: Sponsabo te mihi in fide et justitia et misericordia (Ose. II, 19).
2. Nec immerito lamentabilis pronuntiatur, quae tantorum munerum amiserat pretium, et virtutum dotalium tam grave subierat dispendium, ut ei virginalis Sponsus eriperetur. Nostris enim meritis Verbum Dei nobis aut vivit, aut moritur; nam si bona studia atque opera nostra sint, vivit atque operatur in nobis Dei Verbum: si tenebrosae cogitationes operationesque nostrae sint, occidit nobis sol justitiae (Malac. IV, 2). 915 Et ideo lamentandum praecepit pro ea anima. Nam sicut illis gratulandum et epulandum est, cum quibus Sponsus est; ita illi animae lugendum, cui Sponsus fuerit ereptus, sicut de apostolis scriptum est in Evangelio: quoniam cum auferetur ab eis Sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus (Matth. IX, 15). 3. Ergo et haec anima habebat ante laetitiam et exsultationem, cum haberet παρθενικὸν λόγον. Et ideo non jejunabat, quia dies erant epularum et refectionis; cum adesset Sponsus, invehens quibus aderat, ubertatis affluentias, coelestis alimenti copias, vini rigatus, quo corda hominum laetificantur: sed posteaquam Sponsum factis suis amisit, jubetur in cilicio agere poenitentiam peccatorum suorum, et deflere semetipsam; quia mortuus est et crucifixus pro ea Christus, qui est παρθενικὸς λόγος (Psal. CIII, 15). 4. Si a prima aetate convenit, nec alterius anima haec videtur experta copulam; sed a principio virginalem fidei suae florem Christo dicavit, atque ipsi primis foederata pietatis mysteriis sacros juvencula cultus recepit; ipsa est Israelitica anima veteris prosapiae ex genere patriarcharum, quae si inoffensum fidei servasset curriculum, magni meriti foret Sponsa Verbi virginalis, tamquam illa quae apprehendit justitiam, et obviabit illi quasi mater, et quasi mulier a virginitate suscipiet illam (Eccl. XV, 2). 5. Altera quoque est acquisita ex gentibus, et utraque Sponsa unius Verbi, quod est magnum mysterium. Idque tibi demonstratur in libro Regnorum (I Reg. XXV, 39); si quidem David duas uxores habuit Achinaam Jezrahelitem, et Abigaeam acquisitam sibi postea: illam rigidiorem, istam misericordiae plenam et gratiae, hospitalem ac liberalem animam, quae revelata facie Patrem vidit, speculata ejus gloriam; quae suscepit divinum illum paternae gratiae rorem, ut habet nominis interpretatio. Quid autem ros Patris, nisi Dei Verbum, quod humore fidei atque justitiae infudit corda universorum? 6. Pulchre igitur huic animae verus dicit David, quod illi Abigaeae dictum est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit te hodie huc obviam mihi, et benedicti mores tui (Ibid., 32 et seq.). Et iterum dicit ei: Ascende in pace in domum tuam. Vide, jam audivi vocem tuam, et reveritus sum faciem tuam (Ibid.). Denique in Canticis etiam haec verba sunt Sponsi ad Sponsam: Ostende mihi faciem tuam, et insinua mihi vocem tuam (Cant. II, 14). 7. Et tunc quidem dimissa est, quoniam alterum habebat virum, qui dicebatur Hebraice Nabal, Latine insipiens, durus, inhospitalis, inhumanus, ingratus qui officia nesciret referre: sed posteaquam defunctus est vir ejus, solutam a lege viri accepit eam sibi in uxorem propheta David. Per cujus copulam Ecclesiae crediturae ex gentibus significantur mysteria, quae amisso viro, cui ante juncta fuerat, transivit 916 ad Christum, censu pio dives, humilitatis et fidei, misericordiae quoque dotata patrimonio. 8. Sed hoc loco non ista deploratur, sed illa Achinaam, quae fuit male fortis in fratrem; et ideo illi frater factus est in commotionem. Unde ex persona eorum dictum est: Posuisti nos in parabolam in gentibus, commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 15). Quam nutantem inveniens diabolus, sicut leo diruit, et jucunditatem ejus abstulit (Mich. IV, 4): vineam ejus et ficum evertit, sub quibus solebat ante requiescere, et arescere fecit fructus ejus. 9. Quos aridos miseratus, atque albentes siccitate nimia, dicit ad prophetam Deus: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam cilicio, et super virum ejus virginalem (Joel I, 9), id est, super animae hujusmodi vel Synagogae virum mortuum. Cui loco alio expostulans dicit (Ose. IV, 6), eo quod oblita propositi sui, oblita charitatis, immemor gratiae, devia disciplinae, superiorem uxoris affectum amiserit. Meritoque suis eam sermonibus redarguit, memorans et retexens ejusdem blanditias, et pietatis vocabula: Non sicut domesticum me vocabas, et patrem et initiatorem virginitatis tuae. 10. Ergo huic animae cui per intemperantiam ejus mortuum est Dei Verbum, et ille παρθενικὸς λόγος occidit, luctum incidit, intercessorem adhibet; ut vocetur ad poenitentiam, quo possit mereri misericordiam. Illa autem quae bona intellectu, et decora in aspectu valde, sicut Abigaea acquisita sibi erat in praelio; devictis adversariis, et mortuo viro, qui vallatus nequitiis spiritalibus repugnabat ac resistebat, ne sibi speciosa uxor adimeretur (I Reg. XXV, 30): quasi victor et diligens Sponsus jucunditatem confert et gratiam, emundans eam ab omnibus pulchritudinis ejus impedimentis, et exuens vestimentis captivitatis; ut depositis omnibus capitis sui capillis, id est, peccatorum criniculis, qui quasi superflui nostro in corpore videntur: Quoniam si vir comam nutriat, ignominia est illi (I Cor. XI, 54); in unitate fidei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi studeat occurrere (Ephes. IV, 13); ut omnem deponat animi perturbationem, et charitate fundata augeatur in Domino Jesu, et universo acquirat incrementum corpori. 11. Haec est anima illa, quam Lex demonstrat tibi in specie mulieris bonae, quam si videris in praeda, et concupieris accipere in uxorem tibi: Induces, inquit, eam in domum tuam (Deut. XXI, 11 et seq.); ut tota ei committas interiora domus tuae, omnium tuorum viscerum possessionem, auferas ejus superflua, tondeas lapsus; et novacula non satis acuta, ne faciat dolum, tuarum exuvias passionum, atque inanes sensus recidas. Ideo ait: Rades ejus caput; quo nulla obstacula patiantur oculi sapientis, qui sunt in capite ejus. Et sedebit, inquit, triginta diebus in domo tua (Eccles. II, 14), peccata propriae deplorans nativitatis, et commenta 917 nequissimi patris diaboli, qui vult congregare, quae non generavit (Jerem. XVII, 11); ut hujus mystici numeri purificatione mundata, conjugii claves adipiscatur. 12. Et pulchre ait: Postea intrabis ad eam; ut totus ingrediaris in animam tuam, atque intra ipsam te colligas, et in ea habites, apud eam commoreris, in ipsa tibi sit omnis conversatio; ut sis non in carne, sed in spiritu, et proponas adjungere eam tibi ad consortium vitae, sciens quoniam communicabit tecum de bonis; et perfunctus ejus gratia dicas: Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam (Sap. VIII, 19). Et illa tibi respondeat: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus, quae me concepit (Cant. III, 4). Bona mater animarum Hierusalem illa, quae in coelo est. 13. Erit ergo uxor tua, et inveniens te osculabitur te. Et si postea displicuerit tibi (Deut. XXI, 14); quod castiget corpus suum, et servituti redigat, non patieris eam servire, id est, voluptatibus corporis, nec subjicies eam carni, sed liberam permanere patieris: nec alienabis eam, hoc est enim vendere: nec contemnes eam, sed permittes servire eam Deo suo in castitate fidei, et bonorum operum sobrietate. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA XXXII.
Perdicis fallacia et libidine adumbrari Satanam tradit. Quomodo hic clamando sibi congregaverit populos, et eos Christus etiam clamando ad se revocaverit? quonamve pacto id cum perdicis natura conveniat? Sub quae colligit non incassum Christum clamasse, ac postquam diabolus omnino spoliatus fuerit, tunc stultum illum, quem Deus elegit, salvum futurum.
AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Clamavit perdix, congregavit quae non peperit (Jerem. XVII, 11). Licet enim mihi de superioris fine epistolae, sequentis mutuari exordium. Celeberrima quaestio; et ideo ut possimus eam absolvere, quid de natura avis istius habeat historia, consideremus. Nam et hoc considerare non mediocris prudentiae est, siquidem et Salomon cognovit naturas animalium, et locutus est de pecoribus, et volatilibus, et de reptilibus, et de piscibus (III Reg. IV, 33).
2. Dicitur itaque avis ista plena esse doli, fraudis, fallaciae, quae decipiendi venatoris vias calleat, atque artes noverit, ut eum a pullis avertat suis; omniaque tentamenta versutiae 918 non praetermittere, quo possit venantem abducere a nido et cubilibus suis. Certe si insistere adverterit, tamdiu illudit, quamdiu soboli fugiendi signum tribuat et potestatem. Quam ubi evasisse senserit, tunc se et ipsa subtrahit, et lubrica arte deceptum insidiantem relinquit. 3. Fertur etiam promiscuae esse permixtionis, ut in feminas cum summo certamine mares irruant, et vaga calescant libidine. Unde impurum et malevolum et fraudulentum animal adversario et circumscriptori generis humani, fallacissimoque, et impuritatis auctori conferendum putatur. 3*. Clamavit ergo perdix, qui a perdendo nomen accepit, Satanas ille, qui Latine Contrarius dicitur, Clamavit in Eva primum (Gen. III, 4, 5), clamavit in Cain, clamavit in Pharao (Exod. V, 2), Dathan, Abiron, Core (Num. XVI, 2). Clamavit in Judaeis, quando petierunt sibi fieri deos, cum Moyses Legem acciperet (Exod. XXXII, 1). Clamavit iterum, quando de Salvatore dixerunt: Crucifigatur, crucifigatur; et: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 23, 25). Clamavit, quando sibi regem fieri postulaverunt; ut recederent a Domino Deo rege (I Reg. VIII, 5). Clamavit in omni vano et perfido.
4. His vocibus congregavit sibi populos, quos non creaverat; Deus enim hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit (Gen. I, 27), et diabolus sibi hominem vocis suae fraude sociaverat. Congregavit sibi nationum populos, faciens divitias non cum judicio. Unde in proverbio est de divite avaro, quia perdix iste congregat divitias non cum judicio. At vero meus Jesus quasi judex bonus cum judicio omnia agit, qui venit, sicut scriptum est, dicens: Ego loquor justitiam et judicium salutis (Esai. LXIII, 1). 5. Ea igitur gratia depraedatus est perdicem illum diabolum, abstulit ei male congregatas divitias multitudinis, revocavit ab errore animas gentium, mentesque nationum deviantium. Et quia diaboli voce deceptos sciebat, et ipse ut vincula nexusque veteris erroris solveret, clamavit primum in Abel, cujus clamavit vox sanguinis (Gen. IV, 10). Clamavit in Moyse, cui dixit: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Clamavit in Jesu Nave (Josue I, 1). Clamavit in David, qui ait: Clamavi ad te, salva me (Psal. CXVIII, 146). Clamavit et in omnibus prophetis. Unde et ad Esaiam dicit: Clama; et ille ait: Quid clamabo (Esai. XL, 6)? Clamavit in Salomone, convocans cum altissima praedicatione sapientia: Venite, edite de 919 meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5). Clamavit etiam in corpore suo, sicut scarabaeus in ligno (Habac. II, 11). Clamavit ut insidiatorem falleret et circumveniret, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Clamavit ut dispoliaret, respondens latroni: Amen, amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Itaque ubi clamavit Jesus, continuo perdix ille a congregatis in dimidio dierum suorum derelictus est. 6. Unde et quidam naturae perdicis etiam istud aptandum putarunt, eo quod aliena diripiat ova, et foveat suo corpore, atque hac sua fraude partus alienos studeat acquirere. Sed (quod aiunt, cornici oculum; habent enim et volatilia suas artes) ubi istud adverterit, cujus aut singula ova direpta, aut cubile fuerit invasum, aut sollicitata soboles errore similitudinis, speciei simulatione decepta, etsi infirmior viribus, induit se atque armat versutia; et cum labor omnis impensus nutrimentorum educantem exhauserit, atque adolescere pulli coeperint, tunc vocem emittit, et quadam pietatis tuba prolem advocat. Quae naturali quodam auditu excitata agnoscit parentem, et simulantem deserit. Ita cum vult congregare quae non peperit, amittit quos nutriendos putavit. 7. Non superfluo igitur et Jesus clamavit; ut quia totius mundi populus voce perdicis, blanditiis, arte, specie deceptus ab auctore proprio deviaverat, lubricas artes secutus, veri parentis voce revocatus fallacem relinqueret, atque in dimidio dierum ejus fraudulentum desereret, id est, ante hujus finem saeculi, cui nos eripuit Dominus Jesus, et ad vitam aeternam vocavit. Itaque nunc mortui mundo, vivimus Deo (Rom. VI, 8). 8. Cum igitur perdix iste penitus a falsis filiis derelictus fuerit, tunc erit stultus ille, quem elegit Deus, et sapientem confudit, salvus; quoniam quae stulta sunt mundi, elegit Deus. Ideoque si quis videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. I, 27). Vale, fili, et nos dilige, ut facis; quoniam nos te diligimus.
EPISTOLA XXXIII.
IRENAEO vereri se ne quis ex loco Scripturae de duabus uxoribus duas in eodem homine animas esse arbitretur, significanti; scribit varias ibidem indicari animae qualitates; in amabili enim animam voluptati deditam adumbrari, in odibili vero severiores virtutes consectantem: hujus autem unius primogenitos esse cum ex altero loco, tum ex eo etiam qui fuit propositus, intelligi.
AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Superiore epistola scripsimus liberandam ab adversariis animam nostram, et cum ea indissociabilis vitae subeundum consortium. Et quia sermo iste nobis de Deuteronomio (Deut. XXI, 16) exemplum assumpsit assertionis suae, quo loci subjectum est 920 de viro, qui duas uxores habebat, unam odibilem, alteram amabilem; non perfunctorie motus videris, ne forte duas animas istum sibi adscivisse aliquis intelligat: quod fieri nequaquam potest.
2. Verum ipse non ignoras quod interdum Scriptura cum allegoriam dicit, alia ad speciem Synagogae, alia ad Ecclesiae refert: alia ad animam, alia ad Verbi mysterium, alia ad diversas species et qualitates animarum: quae discernit, qui dijudicat spiritu. Unde sequenti capitulo Legis non duas animas, sed diversas qualitates unius animae comprehensas esse arbitror. Est enim amabilis animae species, quae concupiscit voluptaria, quae laborem fugit, compunctionem declinat, judicium Dei negligit. Ideo amabilis, quia dulcis et suavis ad tempus videtur, quae mentem non afficiat, sed oblectet. At illa altera tristior, quae zelo Dei conficiatur, sicut uxor severa scortari comparem suum nolit, non patiatur, non sinat, nihil indulgeat corpori, nihil voluptati et delectationi relaxet, abdicet occulta dedecoris, dura laborum sequatur, gravia periculorum. 3. Si igitur pepererint ei ambae, non poterit, inquit, primitivum filium amabilis in haereditatis institutione praeponere primitivo filio odibilis; cum sciat odibilis filium primitivum esse. In quo non tam praelationem simpliciter significari puto, quasi inter primitivos duos, quam expressionem solum odibilis filium primitivi habere praerogativam. Primitivus enim primogenitus est, sancti autem primogeniti sunt; quia omnis masculus adaperiens vulvam, sanctus Domino vocabitur (Exod. XIII, 2; Luc. II, 23). Non tamen omnis primogenitus sanctus; non enim sanctus Esau, qui utique primogenitus. 4. Sancti autem primogeniti sunt; denique habes in Numeris: Ecce tuli levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam, a filiis Israel. Mihi enim in quo die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel (Num. III, 12). Ergo levitas pro primogenitis accepit, quasi sanctos; sanctos enim primogenitos esse cognoscimus ex epistola ad Hebraeos scripta, in qua habemus: Sed appropinquastis Sion monti, et civitati Hierusalem, et decem millibus angelorum; et Ecclesiae primitivorum (Hebr. XII, 22). Ergo sicut primogeniti Ecclesiae sancti, sic et levitae; quoniam ipsi quoque primogeniti. Non enim nascendi ordine sancti, sed sanctificationis munere; Levi enim tertius filius fuit Liae, non primus utique (Gen. XXIX, 34). 5. Qui autem sanctificatur, ipse aperit vulvam. Quam vulvam? Audi dicentem: Erraverunt peccatores ab utero (Psal. LVII, 4). Quia intellexisti primogenitum, qui aperit vulvam; intellige uterum bonae matris, a quo non errant sancti, sed peccatores. Levitae autem auferuntur de medio 921 Israel; quia nihil habent commune cum populo, cujus primogenita saecularia destruuntur. Primogenita enim saeculi alterius matris sunt, a cujus utero segregatus Paulus est, cum ad gratiam vocaretur Dei (Galat. I, 15). Et ideo de medio populi segregatus, Verbum recepit, quod est medium in corde nostro. Unde et illud dictum est: Medius autem vestrum stat, quem vos non videtis (Joan. I, 26). 6. Non otiosus itaque nobis a Lege in Legem excursus fuit, ut primogenitum non esse amabilis illius, id est, remissioris et voluptariae filium doceremus; quamvis propositi capituli verba hoc exprimant, dicente Scriptura: Non poterit filium amabilis primitivum praeponere, cum sciat filium odibilis primitivum esse (Deut. XXI, 17). Ille est vere primitivus, qui sanctae matris sanctus est partus; sicut illa vera mater, a cujus utero non errant veri filii, sed peccatores. Ergo ille non verae matris filius, non primitivus verus, sed quasi primitivus juvatur sumptu, ne egeat; non ut dives sit, honoratur: hic autem dupla ex omnibus accepit, ut abundet; sicut etiam in Genesi habes patriarchas a fratre suo Joseph geminae singulos stolae donatos munere, cum remitterentur ad patrem (Gen. XLV, 22), ut significarent patri repertum Joseph, quem defunctum esse crediderat pater. 7. Primogenitus itaque haereditatis accepit praerogativam, dicente Scriptura: Hic est initium filiorum ejus, et huic debentur primogenitalia (Deut. XXI, 18). A primogenito igitur Dei Filio primogeniti sancti, et ab illo initio (quia ipse est (Apoc. I, 8) initium et finis) initium sanctus nuncupatur, initium filius, cui debetur primitiarum praerogativa, secundum illud ad Abraham dictum: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10). 8. Quod magis ad haereditatem virtutum, quam pecuniae spectare divino oraculo docetur, dicente Domino: Omnia quaecumque tibi dixerit Sarra, audi vocem ejus; quoniam in Isaac vocabitur tibi semen (Ibid., 12). Quae erat alia in Isaac, nisi sanctitatis haereditas, quae nobilitaret patrem? Et filium quidem ancillae super nationes praefecit, quasi simpla conferens patrimonii: filio autem Sarrae dupla dedit, cui non solum temporalia, sed etiam superna et perpetua collata sunt. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA XXXIV.
HORONTIANUM an anima, de qua prave sentiunt philosophi, coelestis substantiae sit, quaerentem primo remittit ad libros Esdrae; tum dignitatem ejus ostendens Pauli testimonio, qua ratione ibidem omnis creatura ingemiscere, ac rursus liberanda esse dicatur, explicat.
AMBROSIUS HORONTIANO salutem. 1. Quaesisti a me utrum anima coelestis esse videatur substantiae; non enim aut 922 sanguinem, aut ignem, aut nervorum harmoniam animam putas, ut vulgus philosophorum interpretatur: aut, ut illa patricia quaedam eorum prosapia Platonis disputat, quod ipsum se movet, et non movetur ab alio, ipsa tibi anima videtur: vel certe ut Aristoteles acri ingenio quintum quoddam elementi genus induxit, probasti, id est ἐντελέχειαν, ex quo componeres et velut fingeres animae substantiam.
2. De quo tibi Esdrae librum legendum suadeo, qui et illas philosophorum nugas despexerit; et abditiore prudentia, quam collegerat ex revelatione, perstrinxerit eas substantiae esse superioris. 3. Apostolus quoque etsi non expresse, tamen intelligendum nobis reliquit, quasi bonus magister, et spiritalis agricola, occultis doctrinae seminibus excitans discipulorum ingenia, quod animae nostrae potioris creaturae sint, et cujusdam praestantissimae naturae. Cum enim dicit, quia vanitati creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subjecit in spe; quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 20 et seq.); ostendit non mediocrem animarum esse gratiam, quarum vigore et virtute in adoptionem filiorum Dei assurgit humanum genus, habens in se quod ad similitudinem et imaginem Dei tributum est sibi. Animae enim neque tactu aliquo comprehenduntur, neque visu corporeo videntur; et ideo praeferunt illius incorporeae et invisibilis naturae similitudinem, et supergrediuntur substantia sua corpoream et sensibilem qualitatem. Quae enim videntur, temporalia sunt, temporalia significant, temporalibus agglutinantur; illa autem quae non videntur, aeterno illi et summo adhaerent bono, atque in ipso vivunt, et sunt, et moventur (Act. XVII, 18); nec ab eo, si boni consulunt, se patiuntur separari ac dividi. 4. Unaquaeque ergo anima videns se corporeo isto clausam gurgustio, quae tamen terrenae hujus habitationis consortio non degeneraverit, ingemiscit gravata corporis hujus conjunctione; quia corruptibile corpus gravat animam (II Cor. V, 4), et inclinat terrenum habitaculum mentem multarum cogitationum (Sap. IX, 15): simulque cognoscens quia per fidem ambulat, non per speciem, peregrinari vult de corpore, et adesse ad Dominum (II Cor. V, 7). 5. Advertamus igitur quomodo vanitati creatura subjecta sit (Rom. VIII, 20), non ex voluntate sua, sed ex divino arbitrio, quo dispositum est animas corporibus conjungi oportere propter spem earum; ut dum sperant bona, dignas se praestent coelesti remuneratione: Omnes enim nos oportet adesse ad tribunal Christi; ut referat unusquisque propria corporis (II Cor. V, 10). Ideo uniuscujusque anima praevideat rependenda sibi merita conversationis suae. Et pulchre ait, propria corporis (Rom. VIII), id est, quod suscepit regendum; ut si bene rexit, praemium referat, propter quod in spe subjecta est: et si 923 male, supplicium; quia non speravit in Deum, nec ad illam adoptionem filiorum, et ad verae libertatem affectavit gloriae. 6. Docuit igitur Apostolus quod humani generis creatura subjecta vanitati sit. Quid enim tam homo, quam anima ejus? De consortibus ejus dicit: Cum sumus in corpore isto, ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4). Sed et David dicit: Homo vanitati similis factus est (Psal. CXLIII, 4); et: Universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Vita itaque hominis in hoc saeculo vanitas est. Huic vanitati subjecta est anima. Itaque sanctus cum facit quae sunt corporis, non sponte facit, non volens, sed propter eum qui subjecit in spe (Rom. VIII, 20), facit ut ei pareat. Ab hoc igitur exemplo animae progrediamur ad creaturas reliquas. 7. Propone tibi solem, lunam, et stellas, quae coeli lumina etsi praeclaro fulgent nitore, creaturae sunt tamen, et ad quotidianum ministerium vel suae gunt, vel accidunt, servientes dispositioni creatoris aeterni, ministrantes splendorem, quo vestiuntur, atque die nocteque emicant. Quoties sol iste obtexitur nubibus, quoties objectu aufertur terrae, vel cum e regione ejus luminis sui radius fuerit repercussus, oriuntur eclipses, et ut ait Scriptura: Luna novit occasus suos (Psal. CIII, 19). Novit quando pleno orbe suo luceat, quando exinanito. Stellae quoque nebulis obductae vanescunt, quae sustinent ministerii hujus mundani usus, non sponte utique, sed in spe; quia sperant etiam hujus laboris gratiam ab eo, qui subjecit eas. Ideoque propter eum sustinent, id est, propter ejus voluntatem. 8. Nec mirum si patienter sustinent, cum sciant dominum suum, et creatorem omnium sive quae in coelo, sive quae in terra sunt, suscepisse nostri corporis fragilitatem, nostrae conditionis servitutem. Cur ergo illa servitutem corruptionis suae non patienter sustineant; cum Dominus omnium pro toto mundo se humiliaverit usque ad mortem, servi formam susceperit (Philip. II, 7), peccatum mundi, maledictum etiam pro nobis factus sit (Galat. III, 13)? Illius ergo imitantes bonitatem coelestes creaturae licet ingemiscant, quod mundi hujus vanitati subjectae sint, consolantur se tamen quod liberabuntur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae; cum filiorum 924 Dei adoptio venerit, quae est universorum redemptio: Cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI, 25). Cui enim non ignoscet populo, qui ignoscit etiam illi persecutori suo, qui dixit: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6); et: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25)? Sed quia vanitati etiam coelestis subjecta creatura est (Rom. VIII, 20), licet istud in spe, etiam horum perfidiam et temulentiam, vanitate hujus mundi lapsam, pertinere ad veniam patietur veritatis pietas, et redemptio universitatis. 9. Ergo ut concludamus, et ille tantus ac talis sol, et illa luna quam noctis tenebrae non operiunt, et illae stellae quae sunt ornamenta coeli, servitutem corruptionis nunc sustinent; quia corruptibile omne corpus: siquidem et coeli peribunt, et coelum et terra praeteribunt (Matth. XXIV, 35). Postea autem et sol et luna et caetera stellarum lumina requiescent in gloria filiorum Dei; quando erit Deus in omnia in omnibus (I Cor. XV, 28): qui et in te et in nobis sit per suam plenitudinem et misericordiam. 10. An ipsos quoque angelos, qui in istius mundi laboribus diversa sustinent ministeria, sicut in Apocalypsi legimus Joannis (Apoc. III, 1 et seq.), non ingemiscere credimus; cum adhibentur poenarum et excidiorum ministri? Qui habentes vitam beatam, mallent utique eam in illo superiore tranquillitatis suae statu recurrere, quam nostrorum peccatorum poenis ultricibus interpolari. Etenim qui gaudent unius peccatoris redemptione (Luc. XV, 10), utique tantorum peccatorum aerumnis ingemiscunt. 11. Si igitur etiam coelestes creaturae et Potestates servitutem corruptionis sustinent, sed in spe, ut pro nobis postea et nobiscum laetentur; etiam nos passiones hujus temporis futurae spe et exspectatione consolemur gloriae. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus. 259 EPISTOLA XXXV. In hac epistola quaeritur primo, cur cum in verbis Apostoli non omnis creatura dicatur corruptioni obnoxia, congemiscere tamen omnis dicatur: postea ex iis quae ibidem sequuntur, de Spiritu adoptionis, de magnitudine praemiorum coelestium, de sanctorum gemitu, primitiis Spiritus, adoptione filiorum, ac spe salvante disseritur.
AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Superior epistola tuae inquisitioni respondit; haec meae responsionis portio est, quae non solvat, sed impleat superiorem. Nam dum ulteriora recenseo, movit me, fateor, quia addidit: Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit (Rom. VIII, 20); cum in priori capitulo sine adjectione dixerit: Quia creatura vanitati subjecta est. Non enim omnem creaturam, sed creaturam subjectam dixit. Et iterum ait: Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis (Ibid., 21). Tertio autem addidit quod omnis creatura congemiscat (Ibid., 22).
2. Quid sibi igitur vult ista adjectio; nisi forte quia non omnis creatura subjecta vanitati est: et quia non omnis vanitati subjecta est, non omnis a servitute corruptionis liberabitur? Quid enim liberetur, quae a subjectione vanitatis et a servitute corruptionis ejus expers atque immunis sit? Omnis autem congemiscat non in suo, sed in nostro labore, et comparturiat illum fortasse spiritum salutis, spiritum jucunditatis, exspectans adoptionem filiorum Dei; ut communem de redemptione humani generis consequatur laetitiam et exsultationem. Aut propter charitatem igitur suam omnis ingemiscit nostrum laborem, aut propter membrum sui corporis, cujus caput Christus est. Sed sive ita ut diximus, sive simpliciter subjectam creaturam omnem dixerit congemiscere et comparturire, ut voles intellige. 3. Nunc illud consideremus quod adjecit: Non solum autem illa, sed etiam nos primitias spiritus habentes, ipsi intra nos ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Quid sit adoptio filiorum superior pagina docet; et ideo exponendi sensus gratia ad superiorem recurrendum est paginam. 4. Qui spiritu, inquit (Ibid., 13), facta carnis mortificat, vivet. Nec mirum si vivat, cum Filius Dei fiat, qui habet Spiritum Dei. Adeo est Filius Dei, ut non accipiat spiritum servitutis, sed spiritum adoptionis filiorum; eousque ut testimonium spiritui nostro sanctus Spiritus reddat quod sumus filii Dei. Testimonium autem hoc est Spiritus sancti, quod ipse est qui clamat in cordibus nostris: Abba pater, sicut ad Galatas scriptum est (Galat. IV, 6). Sed et illud grande testimonium quod filii sumus Dei; quia sumus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi: cohaeres autem est ejus, qui conglorificatur ei: conglorificatur vero illi, qui patiendo pro ipso, compatitur ei (Rom. VIII, 16 et seq.). 926 5. Et ut nos hortetur ad passionem, adjungit (Ibid., 18) quia omnia quae patimur, minora sunt et indigna quorum pro laboribus tanta rependatur futurorum merces bonorum, quae revelabitur in nobis; cum ad Dei imaginem reformati gloriam ejus facie ad faciem aspicere meruerimus. 6. Et ut magnitudinem revelationis futurae extolleret, addidit quod et creatura hanc revelationem exspectet filiorum Dei, quae nunc vanitati subjecta est non sponte, sed in spe; quia sperat de Christo gratiam ministerii sui: vel quia et ipsa liberabitur a servitute corruptionis; ut assumatur in libertatem gloriae filiorum Dei, ut sit una libertas creaturae, et filiorum Dei, cum revelata fuerit eorum gloria. Verum nunc dum revelatio procrastinatur, congemiscit omnis creatura exspectans adoptionis et redemptionis nostrae gloriam, parturiens jam illum spiritum salutis, et volens liberari a vanitatis servitio. 7. Cui conjunxit Apostolus etiam sanctorum gemitum, qui habent primitias Spiritus; nam et ipsi ingemiscunt. Quamvis enim de suo merito securi sint, tamen quia futura est adhuc redemptio totius corporis Ecclesiae, compatiuntur. Cum enim adhuc membra patiuntur corporis sui, quomodo alia membra, licet superiora, non compatiuntur membris unius corporis laborantibus? 8. Unde puto dixisse Apostolum (I Cor. XV, 28), quia tunc et ipse Filius subjectus erit, qui ei subjecit omnia: qui enim adhuc laborant, nondum subjecti sunt, in quibus fortasse adhuc sitit Christus, adhuc esurit, in quibus nudus est; eo quod non impleant verbum Dei, non induant Christum, qui est indumentum credentium, amictus fidelium. Sed et illi in quibus aeger est, adhuc medicina indigent; et ideo nondum subditi; subjectio enim ista virtutis est, non infirmitatis: denique in fortibus et facientibus mandatum Dei, subjectus est Dei Filius. Nunc autem magis in iis laborat, qui non subveniunt laborantibus, quam in illis, qui sibi postulant subveniri. Haec est pia interpretatio et vera subjectionis Domini Jesu, qui ideo se subjiciet, ut sit Deus omnibus in omnia. 9. Sensum Apostolicum percurrimus: nunc consideremus qui sunt primitias Spiritus habentes. (Rom. VIII, 13). Et ideo Legem interrogemus quid sit quod primitiarum vel initii nomine declaraverit. Initia, inquit, areae et lacus tui non fraudabis (Exod. XXII, 29); et infra: Initia primitiarum tuarum inferes in domum Domini Dei tui (Exod. XXXIV, 26). Aliae sunt primitiae, aliae decimae: primitiae majoris gratiae, sanctificationis observantissimae. Ideo placuit Abel, quia non est suum munus moratus, qui de primitivis ovium obtulit (Gen. IV, 4). Licet aliqui distantiam velint esse inter primitias et primogenita, id est, quae primo nascuntur; eo quod collectis seminibus, quasi ex omnibus initia offerantur areae: tamen de messe quod primum tollitur, id offertur 927 Domino, sed de hoc alias. Sanctificari autem videtur primitiarum munere tota areae messis, sed ipsae sanctiores primitiae sunt. 10. Similiter sancti primitiae sunt Domini, praecipue apostoli; primum enim Deus posuit in Ecclesia apostolos, qui et pleraque prophetarunt, et evangelizarunt Dominum Jesum; quia primi receperunt eum (I Cor. XII, 28). Recepit eum Simeon propheta (Luc. II, 28), Zacharias propheta, Joannes filius ejus, Nathanael, in quo dolus non erat (Joan. I, 47); et ideo sub ficu requiescebat: Joseph, qui dicebatur justus, qui sepelivit eum (Luc. XXIII, 53). Isti sunt primitiae fidei nostrae; sed tamen eadem caeterorum natura seminum, quae primitiarum, licet in aliquibus minor gratia: Potens est enim Deus ex lapidibus filios Abrahae excitare (Matth. III, 9). 11. En tibi exemplum de ipso Domino Jesu. In resurrectione mortuorum primogenitus ex mortuis dicitur (Coloss. I, 18). Eumdem ipse Apostolus primitias significavit dicens: In Christo omnes vivificantur, unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt (I Cor. XV, 22). Eadem in illo corporis veritas, quae in nobis: sed tamen et primogenitus ex mortuis dicitur, quia primus resurrexit: et primitiae; quia sanctior omnibus fructibus, qui etiam caeteros consortii sui fructus sanctificavit. Ipse etiam initium eorum qui ad imaginem, quasi imago invisibilis Dei (Coloss. I, 15), in quo secundum divinitatem nihil corporeum, nihil temporale; quia splendor est gloriae paternae, et imago substantiae ejus. (Hebr. I, 3). Produximus sermonem epistolarem, dum volumus quid sint primitiae significare. 12. Primitiae ergo nostrae apostoli, electi ex omnibus praesentis scilicet tunc temporis fructibus, quibus dictum est: Et majora his facietis; fudit enim se in eos gratia Dei (Joan. XIV, 12). Isti, inquam, ingemiscebant, exspectantes redemptionem totius corporis, et adhuc ingemiscunt; quia multorum est labor, qui adhuc fluctuant. Ut si aliquis ad superiora se littoris subsistat et adhuc medio corpore caedatur fluctibus, ingemiscit et comparturit, donec totus evadat. Ingemiscit utique, qui adhuc nobis dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? 13. Non ergo nos moveat, quod ita scriptum est: Qui primitias Spiritus habentes, ipsi intra nos ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23); sensus enim apertus est, eo quod primitias Spiritus habentes ingemiscunt, adoptionem filiorum exspectantes: quae adoptio filiorum, redemptio totius corporis est, quando facie ad faciem quasi Dei filius per adoptionem videbit illud divinum et aeternum bonum; est enim adoptio filiorum in Ecclesia 928 Domini, quando clamat Spiritus, Abba pater (Galat. IV, 6); sicut habes ad Galatas. Sed illa erit perfecta, quando resurgent omnes in incorruptione, honore, gloria, qui mereantur Dei faciem videre; tunc enim vere redemptam se humana judicabit conditio. Unde Apostolus gloriatur dicens: Quia spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Solvat enim spes, sicut et fides, de qua dicitur: Fides tua te salvum fecit (Luc. XVIII, 42). 14. Ergo creatura quae non sponte, sed in spe vanitati subjecta est (Rom. VIII, 20), spe salvatur, sicut et Paulus, cum sciret lucrum sibi esse mori, ut cum Christo esset solutus corpore, permanebat in carne propter eos quos Christo acquireret (Philip. I, 21). Spes autem quid est, nisi futurorum exspectatio? Unde ait: Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 21). Non enim quae videntur, sed quae non videntur aeterna sunt: Nam quod videt quis, quid sperat? Videmur enim tenere ea, quae videmus: quomodo ergo quae tenemus, speramus? nihil igitur eorum quae sperantur, videtur: Oculus enim non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9). 15. Ergo si sperari non potest quod videtur, non bene habent aliqui: Nam quod videt quis quid, et sperat. Nisi forte sic: Nam quod videt quis, quid et sperat, vel quid exspectat? Quia illud verum est, quia id speramus, quod non videmus; et ideo quamvis abesse videatur a nobis, exspectamus illud per patientiam: Exspectans enim exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2). Ideo ergo exspectamus patienter, quia bonus est Dominus sustinentibus eum (Thren. III, 25). Et videtur convenire, quia reddidit per patientiam: Exspectamus quae speramus, et non videmus. Multum enim facit, qui sperat ea et exspectat, quae non videntur; et propterea quod intendat mentem ad illud omne quod est, sustinet. 16. Pulchre autem dicitur: Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24); de potestatibus istius saeculi, de dignitatibus, de divitiis. Vides nescio quem fascibus praeeminentem et curribus, nihil habet spei in curribus, qui videntur. Nec in ipso coeli elemento spes est, sed in Domino coeli. Nec Chaldaeus in stellis spem habet, quas observat; nec dives in possessionibus, nec avarus in usuris: sed ille spem habet, qui in eum spem suam ponit, quem non videt, id est, in Domino Jesu, qui medius nostrum stat, et non videtur (Joan. I, 26). Denique oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Dominus diligentibus eum.
929 EPISTOLA XXXVI.
Roganti quemnam spiritum Paulus scripserit postulare pro nobis gemitibus inenarrabilibus, respondetur non alium denotari nisi Spiritum sanctum, qui et orationes nostras dirigit, et gemit pro delictis nostris, gemitu inenarrabili, hoc est, coelesti.
AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Concatenantur sibi epistolae nostrae, ut tamquam inter praesentes videamur sermonem caedere: ita ego ex tua interrogatione, tuque ex mea explanatione epistolis scribendis materiam damus.
2. Moveri enim te indicasti de quo spiritu dictum sit: Quia postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Superiora igitur repetamus; ut lectio manifestet, quod quaerimus: Similiter, inquit, et Spiritus adjuvat infirmitatem nostrae orationis (Ib.). Nonne tibi videtur Spiritus sanctus, quia adjutor nobis est, sicut ille cui dicitur: Adjutor meus es tu, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Ps. XXVI, 9). 3. Quis enim alius spiritus, qui possit docere Paulum quid oraret? Docet autem Spiritus Christi, sicut et Christus, orare discipulos suos (Luc. XI, 1). Quis autem post Christum doceret, nisi Spiritus ejus, quem ipse misit, ut doceret, et dirigeret nostras orationes: oramus enim Spiritu, oramus et mente (I Cor. XIV, 15). Ut bene mens possit orare, praecedit Spiritus, et deducit eam in viam rectam (Psal. CXLII, 11); ne obrepant carnalia, ne minora, ne etiam majora viribus: Unicuique enim datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7). Denique scriptum est: Petite magna, et parva adjicientur vobis. Petite coelestia, et terrena adjicientur (Mat. VI, 33). 4. Ergo vult nos majora petere, non in terrenis morari. Ille autem scit quid tribuat, dividens singulis, prout vult (I Cor. XII, 11). Dicit enim interdum, sciens mensuram, quam nos ignoramus: Non potestis haec modo accipere. Peto mihi passionem martyrii, Spiritus sanctus promptus est (Matth. XXVI, 41): sed videns infirmum carnis meae, ne dum majora cupio, minora amittam, dicit: Non potes haec accipere. Quales occasiones habui: et de ipso prope fine revocatus sum? Novit enim bonus medicus quae esca cui apta sit infirmitati, et cui tempori ad profectum valetudinis. Interdum opportunitas escae sanitatem reddit: quod si importune aliquis accipiat, aut non convenientem, implicatur periculo. 5. Ergo quia nos nescimus quid oremus, et quomodo oporteat, postulat pro nobis Spiritus sanctus (Rom. VIII, 26); est enim Spiritus advocati nostri Jesu: et postulat gemitibus ineffabilibus; dolet enim pro nobis et Christus (Esai. LIII, 4). Et Deus Pater dicit: 930 Ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19). Et frequenter indignantem eum legimus et dolentem. Gemit autem, ut auferat peccata nostra, doceat nos agere poenitentiam. Est enim pius gemitus, et plenus auctoritatis, de quo dicit Propheta: Et gemitus meus non est absconditus a te (Psal. XXXVII, 10). Non enim latebat ut Adam, sed dicebat: Ecce ego pastor, et grex iste quid deliquit? Ego peccavi, in me vindica (I Par. XXI, 17). 6. Ex hoc igitur gemitus Spiritus Dei; et ille Prophetae gemitus, bene ineffabilis; quia coelestis. Ea enim quae in coelo audivit Paulus (II Cor. XII, 4), ineffabilia audivit; ut fari ea homines non debeant: sed quae occulta hominibus, Deo nota sunt. Novit enim omnia, qui scrutator est cordis: sed illa scrutur, quae mundavit Spiritus (Rom. VIII, 27). Novit ergo Deus quid postulet Spiritus et quae Spiritus sapientia sit; quae interpellat pro sanctis, sicut habes: Quia et Spiritus interpellat pro nobis (Ibid.); pro quibus enim Christus passus est, et quos sanguine mundavit suo, pro iis interpellat et Spiritus. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA XXXVII.
Cum SIMPLICIANUS AMBROSIO testatus esset eum utiliter facturum, si quid ex Apostolo dissereret apud populum, ipsius voluntati se hoc daturum spondet sanctus vir, maxime cum amicum in eo judicem sibi futurum noscat. Itaque mittit ad eum, quod eodem absente disputaverat, scilicet libertatem nostram in sapientia positam esse: quam sententiam a philosophis ambitiose jactatam dicit. Hanc tamen a Patribus proditam cum ex Salomone astruit, tum exemplis Jacobi ac Josephi. Ex his ostendit non venditione servum, at sapientia liberum quemque fieri. Hinc demonstrato quis liber, an secus, eum solum definit sui juris esse, qui non cogitur; unde colligit servire cum libertate interdum jungi. Sub haec sequuntur vere liberorum quaedam exempla et descriptiones, quibus subditur libertate hunc demum frui, qui vivat ex legibus. Deinde nonnullis contra philosophos disputatis, eorum heroibus Christianos opponit. Ac tandem ubi confirmavit eos, qui pravis affectibus serviunt, liberos non esse; quomodo membra nostra justitiae serviant, docet.
AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem. 1. Proxime cum veteris amoris usu familiaris inter nos sermo caederetur, delectari te insinuasti mihi, cum aliquid de Pauli apostoli scriptis coram populo ad disputandum assumerem; quod ejus profundum in consiliis vix comprehendatur, sublime in sententiis audientem erigat, disputantem accendat: tum quia in plerisque ita se ipse suis exponat sermonibus, ut is qui tractat, nihil inveniat quod adjiciat suum; ac si velit aliquid dicere, grammatici magis quam disputatoris fungatur munere. 931
2. In eo tamen quoniam et veteris affectum amicitiae, et quod plus est, paternae gratiae amorem recognosco (nam vetustas habet aliquid cum pluribus consociabile, patrius amor non habet) tum quia non jejune me fecisse jam, quod postulas, arbitratus es, parebo voluntati tuae, admonitus praesertim, et provocatus exemplo meo, quod mihi non difficillimum; quia non magnum aliquem, sed me ipsum imitabor, cum in meos non magnos aliquos usus revertor. 3. Et de consiliis quidem, cum beatae vitae imago atque effigies nostro sermone exprimeretur, putamus eam factam complexionem, ut pluribus fortasse aliis, tibi certe amanti nostri non improbemur; licet difficilius sit tuo judicio, quam plurium non displicere: sed judicii pondus affectu ablevas, coque mihi blandior.
4. Haec autem epistola, quoniam te absentem offendit, de sententiis Pauli est apostoli, qui nos a servitute in libertatem vocat dicens: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII, 23), ostendens libertatem nostram in cognitione esse sapientiae. Quae sententia magno a philosophis fluctuata atque jactata est disputationis molimine, dicentibus quia omnis sapiens liber, omnis autem insipiens serviat. 5. Sed multo hoc prius David filius dixit, qui ait: Stultus sicut luna mutatur (Eccl. XXVII, 12). Sapiens enim non metu frangitur, non potestate mutatur, non attollitur prosperis, non tristibus mergitur; ubi enim sapientia, ibi virtus animi, ibi constantia et fortitudo. Sapiens ergo idem est animo, non minuitur, non augetur rerum mutationibus: nec ut parvulus fluctuat, ut circumferatur omni vento doctrinae, sed manet perfectus in Christo, fundatus charitate, radicatus fide. Sapiens ergo defectus rerum ignorat, et varios animi casus nescit: sed fulgebit sicut sol justitiae, qui in regno Patris sui fulget (Matth. XIII, 43). 6. Unde tamen hoc plenius hauserit Philosophia, de qua Patrum disciplina et prudentia, consideremus. Nonne primus Noe, cum advertisset quia insipienter filius suus Cham riserat nudatum patrem, maledixit ei, dicens: Maledictus Cham, servus domesticus erit fratribus suis (Gen. IX, 25); et praeposuit ei fratres ejus dominos, qui sapienter patris senectutem honorandam putarunt? 7. Nonne etiam fons ille disciplinarum omnium Jacob, ubertatem disputationis hujus omnium pectoribus infudit, qui sapientiae merito praelatus est fratri seniori (Gen. XXVII, 29)? Denique pater pius, 932 qui inter duos filios affectu certaret paterno, sed discreparet judicio (affectus enim necessitudine defertur, meritis autem judicia formantur) cum divideret alteri gratiam, alteri misericordiam: sapienti gratiam, insipienti misericordiam; quia ad virtutem se propriis viribus erigere non poterat, nec spontaneum gressum attollere, benedixit eum, ut serviret fratri suo, et esset ipsius servus, ostendens ita deteriorem esse servitute insipientiam, ut remedio ei servitus sit; quia stultus regere se non potest, et nisi moderatorem habeat, praecipitatur propriis voluntatibus. 8. Diligens ergo pater et consulens, servum eum fratris sui fecit, ut ejus regeretur consilio. Ideo inconsultis populis sapientes quique adhibentur rectores, qui plebeiam insipientiam vigore proprio regant; ut potentiae specie dominentur, quo vel invitos auctoritate potestatis subjiciant ad obediendum prudentioribus, et obsequendum legibus. Imposuit igitur insipienti velut indomito jugum, et cui in gladio suo vivendum dixerat, libertatem negavit; ne temeritate laberetur, praefecit ei fratrem, cujus auctoritate et moderatione subjectus proficeret ad conversionem. Et quia servitus habet discretionem (est enim necessitatis infirmior, voluntatis fortior; quia pulchrius est bonum, quod non ex necessitate fit, sed ex voluntate) ideo ei primo jugum imposuit necessitatis, postea benedictionem ei voluntariae subjectionis impertivit. 9. Non igitur natura servum facit, sed insipientia: nec manumissio liberum, sed disciplina. Denique Esau liber natus est, et servus factus est: Joseph venditus in servitutem est (Gen. XXXVII, 28), et electus est ad potestatem (Gen. XLI, 41); ut suis emptoribus imperaret. Non dedignabatur tamen obsequium sedulitatis, sed tenebat virtutis fastigium, conservabat libertatem innocentiae, integritatis auctoritatem. Unde pulchre psalmista ait: In servum venumdatus est Joseph: humiliaverunt in compedibus pedes ejus (Psal. CIV, 18). In servum, inquit, venumdatus est, non servus factus. Humiliaverunt pedes ejus, non animam ejus. 10. Quomodo enim humiliata est anima, de qua dicit: Ferrum pertransivit anima ejus? Nam cum aliorum animas peccatum transeat (ferrum enim peccatum est, quod est penetrabile) Joseph sancti anima ita non patuit peccato, ut magis peccatum ipsa penetraret. Denique nec herilis illecebrae flexus est delinimento, nec immerito flammas non sensit libidinis, quia 933 majore divinae flagrabat ardore gratiae. Unde et hoc pulchre de eo dictum est: Quia eloquium Domini ussit eum (Psal. CIV, 19); quo restinxit ignitas diaboli sagittas. 11. Quomodo hic servus, qui erudivit principes populi in illa frumentaria dispensatione; ut futurae inopiae consulerent et providerent? Aut quomodo servus, qui totam terram acquisivit, et universum populum Aegyptiorum in servitutem redegit (Gen. XLVII, 20)? Non ut conditionem servitii ignobilis irrogaret, sed ut tributum constitueret, praeter possessionem tamen sacerdotalem, quam a tributis immunem reservavit; ut apud Aegyptios quoque inviolabilis haberetur religio sacerdotalis. 12. Non fecit igitur eum servum venditio; nam utique negotiatoribus erat venditus: verum si pretium spectes, multos invenies qui emerunt sibi puellulas formae elegantioris, quarum amore capti, turpi servitio sese dederunt. Videbatur Apeme concubina Darii regis sedens ad dexteram ejus, auferens de capite ejus diadema, et suo imponens vertici, palmis faciem ejus sinistra manu verberans: quam rex aperto ore intuebatur, gaudens si quando arrideret ei mulier: quod si ea indignaretur, miserum se atque afflictum putaret; ut potestate submissa, blanditias obtexeret, et conciliari sibi eam deprecaretur (III Esdr. IV, 29, 30). 13. Sed quid ista magno allegamus ambitu? Non videmus plerumque in potestatem piraticam vel immanium barbarorum redactos parentes a filiis redimi pecunia? Numquid leges pecuniae potiores quam leges naturae? Numquid in servitute accersitur pietas? Plerique emptores leonum sunt, et tamen non dominantur leonibus: sed ita subjiciuntur versa vice, ut si exasperatos eos excutere cervice toros viderint, fugiant et delitescant. Nihil ergo praejudicat pecunia, quae plerumque sibi dominos emit: nihil tabulae auctionales, quibus emptor frequenter adjudicatur atque addicitur. Contractus non mutat genus, nec sapientiae libertatem adimit. Denique famulo sapienti multi, ut scriptum est (Prov. XVII, 2), serviunt liberi: et est servus intelligens, qui regat dominos stultos. 14. Quem ergo magis liberum censes? Sola est sapientia libera, quae divitibus pauperes praeficit, et quae servos propriis fenerare dominis facit: fenerare non pecuniam, sed intellectum: fenerare talentum illius Dominici aeternique thesauri, qui numquam corrumpitur, cujus et usura pretiosa est: fenerare illud intelligibile eloquiorum argentum coelestium, de quo Lex dicit: Fenerabis gentibus, tu autem non mutuaberis (Deut. XV, 6). Quod Hebraeus feneravit gentibus, ipse autem non accepit a populis doctrinam, sed tradidit: cui aperuit Dominus thesaurum suum, ut gentes pluvia sermonis sui faceret 934 humescere, et fieret princeps gentium, ipse autem supra se principem nullum haberet. 15. Liber est ergo qui sapiens est, pretio emptus oraculorum coelestium, illo auro, illo argento sermonis divini: pretio emptus sanguinis (non enim minimum est emptorem agnoscere) pretio emptus gratiae, qui audivit et intellexit dicentem: Qui sititis, ite ad aquam; et quicumque non habetis argentum, ite, emite, et bibite, et manducate (Esai. LV, 1). 16. Liber est ille, qui progrediens in bellum, si viderit mulierem bonam aspectu, et depraedatus opes inimicorum suorum, repertam illic concupierit eam, demptis superfluis, et indumento captivitatis detracto, in uxorem sibi copulaverit, jam non servam, sed liberam (Deut. XXI, 10, 11); intelligit enim famulatui prudentiam et disciplinam non subjacere. Ideoque Lex dicit: Non venumdabitur pecunia (Ibid., 14); omne enim pretiosum non est ea dignum. Et Job dicit: Attrahe sapientiam in interiora (Job. XXVIII, 18). Non illi comparabitur Aethiopiae topazion, quod auro habetur argentoque pretiosius. 17. Sed non ille solum liber, qui dominum licitatorem non pertulit, aut tollentem digitum non vidit, sed ille magis liber, qui intra se liber est, qui legibus naturae liber est, legem sciens naturae praescriptam esse moribus, non conditionibus; et mensuram officiorum consentaneam non hominis arbitrio, sed naturae disciplinis. Utrum igitur iste liber tibi tantummodo, an quidam censor videtur, et praefectus moribus? Unde vere ait Scriptura quia pauperes divitum praepositi erunt, et privati utique administrantium (Prov. XXII, 7). 18. An tibi liber videtur, qui pecunia suffragium sibi emit? qui plausum populi magis, quam judicium requirit prudentium? Ille ergo liber est, qui popularibus auris movetur; ille qui reformidat sibilum vulgi? Sed non ista libertas, quam manumissus accipit, et palma lictoris donatus acquirit. Non enim munificentiam, sed virtutem libertatem esse arbitror: quae non suffragiis defertur alienis, sed magnanimitate propria vindicatur ac possidetur. Sapiens enim semper liber est, semper honoratus, semper is qui praesit legibus. Denique justo non est posita lex, sed injusto (I Tim. I, 9); justus enim ipse sibi lex est, non habens necesse longius sibi accersere formam virtutis, quam corde inclusam gerat, scriptum habens opus legis in tabulis cordis sui, cui dictum sit: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15). Quid enim nobis tam proximum, quam Dei verbum? Hoc est verbum in corde nostro, et in ore nostro, quod non videmus et tenemus. 19. Sapiens ergo liber, quoniam qui ea facit, quae vult, liber est. Sed non omnis bona voluntas, sed sapientis est omnia quae bona sunt velle; 935 odit enim malum, quia quod bonum est, elegit. Ergo si quod bonum est elegit, arbiter electionis, et eligens operationis liber est; quia quod vult facit: liber ergo sapiens. Sapiens omnia quae facit, bene facit. Qui autem bene facit omnia, recte facit omnia: qui vero recte facit omnia, utique inoffense, et irreprehensibiliter, et sine damno et commotione sui facit omnia. Cui igitur hoc subest, ut inoffense faciat omnia, faciat irreprehensibiliter, faciat sine commotione sui, sine damno; nihil insipienter facit, sed sapienter omnia. Qui autem sapienter facit, nihil habet quod metuat; metus enim in peccato est. Ubi autem nulla formido, ibi libertas: ubi libertas, ibi potestas faciendi quod vult: solus ergo sapiens liber est. 20. Etenim qui neque cogi potest, neque prohiberi, is nequaquam servus: sapientis autem est neque cogi neque prohiberi: non est igitur servus sapiens. Prohibetur enim, qui non fungitur iis, quae desiderat: quae autem desiderat sapiens, nisi ea quae virtutis et disciplinae sunt, sine quibus esse non potest? In ipso enim sunt, nec divelluntur ab eo. Quod si divelluntur, jam non sapiens, qui sit sine virtutis usu ac disciplina, quibus ipse se fraudet, si non sit voluntarius virtutis interpres. Quod si cogitur, manifestum est quod invitus faciat. In omnibus autem factis aut a virtute correctiones sunt, aut a malitia prolapsiones, aut media, aut indifferentia. Virtutis non coactus, sed voluntarius exsecutor est sapiens; quoniam omnia quae placent, agit malitiae fugitans, nec somnium ejus admittit. Indifferentibus ita non movetur, ut nullis momentis sicut vulgus hominum huc atque illuc inclinetur, sed tamquam in statera mens ejus aequa lance pendeat; ut neque ad voluptaria propendeat, neque omnino ad ea, quae sunt aversanda, vel leviter studium inclinet suum, sed immobilis maneat affectu. Unde liquet quia nihil invitus facit sapiens, neque cogitur; quia si servus esset, cogeretur: liber igitur est sapiens. 21. Apostolus quoque sic definit dicens: Non sum ego liber, non sum apostolus (I Cor. IX, 1)? Sed adeo liber, ut cum subintrassent quidam tentare libertatem ejus, nec ad horam, ut ipse ait (Galat. II, 5), cederet subjectioni, ut veritas Evangelii praedicaretur. Qui ergo non cessit, volens praedicavit. Ubi voluntas, ibi merces voluntatis: ubi necessitas, ibi obsequium necessitatis. Melior ergo voluntas quam necessitas. Velle ergo sapientis est, parere et servire insipientis. 22. Haec etiam est Apostoli definitio dicentis: Si enim volens hoc ago, mercedem habebo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17). Sapienti igitur merces defertur, sapiens autem ex voluntate facit: liber itaque secundum Apostolum sapiens. Unde et ipse clamat: Vos enim in libertatem vocati estis, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis (Galat. V, 13). Sequestrat a lege Christianum, ne invitus videatur legi succumbere: 936 vocat in Evangelium, quod volentes et praedicant et operantur. Judaeus sub Lege, Christianus per Evangelium: in Lege servitus, in Evangelio libertas, ubi cognitio sapientiae. Omnis ergo qui Christum recipit, sapiens: qui autem sapiens, liber: omnis igitur Christianus et liber et sapiens. 23. Docuit me tamen Apostolus quod ultra ipsam libertatem sit, ut servire libertas sit: Cum liber, inquit, essem omnium me servum feci; ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 19). Quid est ultra libertatem, nisi habere Spiritum gratiae, habere charitatem? Libertas enim liberum facit hominibus, charitas amicum Deo. Unde ait Christus: Vos autem dixi amicos (Joan. XV, 15). Bona charitas, de qua dicitur: Per charitatem Spiritus servite invicem (Galat. V, 13). Servivit et Christus, ut omnes liberos faceret. Manus ejus in cophino servierunt (Psal. LXXX, 7): qui non rapinam est arbitratus esse se aequalem Deo, formam servi accepit (Phil. II, 6); et omnia omnibus factus est, ut omnibus salutem afferret (I Cor. IX, 22). Cujus imitator Paulus, et quasi sub Lege erat, et quasi sine Lege vivebat pro eorum utilitate, quos cupiebat lucrari: et infirmis volens fiebat infirmus, ut eos confirmaret: et currebat, ut comprehenderet: et corpus suum castigabat, ut potestates aereas in Christo triumpharet. 24. Est ergo sapienti et servire libertas. Unde colligitur quia stulto et imperare servitus est; et quod pejus est, cum paucioribus praesit, pluribus dominis et gravioribus servit. Servit enim propriis passionibus, servit cupiditatibus suis, quarum dominatum nec nocte potest fugere, nec die; quia intra se dominos habet, intra se servitium patitur intolerabile, Gemina enim servitus est, altera corporis, animarum altera: domini autem corporis quidem homines, animarum autem malitiae et passiones, a quibus sola animi libertas sapientem vindicat; ut servitio ei liceat exire. 25. Quaeramus igitur illum vere sapientem, vere liberum, qui quamvis sub plurimorum dominatu degat, libere dicit: Quis est, qui mecum judicio contendat? Tu solus manum tuam a me abstine, a cujus conspectu non potero me abscondere; et timor tuus non me percellat (Job XIII, 19 et seq.). 26. Quem secutus David rex ait: Tibi soli peccavi (Psal. L, 6). Regali enim subnixus fastigio, quasi legum dominus legibus reus non erat, soli Deo obnoxius tenebatur, qui dominus est potestatum. 27. Alium audi liberum: Mihi autem pro minimo est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die: sed neque me ipsum dijudico; nihil enim mihi sum conscius . . . . qui autem dijudicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4). Vera libertas hominis spiritalis, quia dijudicat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur, nec a quocumque creaturae participe, sed soli Deo se subditum novit, qui solus sine peccato est (I Cor. II, 15), de quo dicit Job: Vivit Dominus, qui sic me judicat (Job XXVII, 2); solus enim ille potest judicare justum, cujus in conspectu coelum non est mundum, nec stellarum pura et clara lumina. 28. Quis est qui Sophoclea in medium ferat aliis plurimis matuatus videtur Ambrosius; at inter 937 carmina dicentia: Jupiter mihi praeest, nullus autem hominum? Quanto antiquior Job, quanto vetustior David? Agnoscant ergo de nostris se habere, quaecumque praestantiora locuti sunt. 29. Quis igitur sapiens, nisi qui ad ipsa pervenit divinitatis secreta, et manifestata sibi cognovit occulta sapientiae? Solus igitur sapiens, qui duce Deo usus est ad cognoscenda veritatis cubilia, et mortalis homo immortalis Dei haeres et successor est factus per gratiam, et quidam jucunditatis particeps, sicut scriptum est: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). 30. Si quis igitur propius ea introspiciat rerum negotia, cognoscet quanta sapienti adjumenta, et quanta in ipsis insipienti refragia sint; quod huic adjumento libertas, illi impedimento servitus sit. Insurgit enim sapiens quasi victor debellatis a se ac triumphatis libidine, timore, ignavia, moestitudine, caeterisque vitiis; donec ea de possessione suae mentis eliminet, et omnibus terminis finibusque suis propulset atque arceat: quoniam dux cantior novit excursus cavere latrocinantium, et quaedam furta belli, quae iniquissimi animae nostrae adversarii ignitis saepe pertentant spiculis; sunt enim nobis quaedam et in pace praelia, et in bello pax. Unde et ille ait: Foris pugnae, intus timores. Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (II Cor. VII, 5). Dicit quia neque angustiis, neque persecutionibus, neque fame, periculo, morte terretur (Rom. VIII, 37). 31. Qui vero haec timet, qui mortem reformidat, quomodo non servus? Servit profecto, et miseram qui lem servitutem; nihil enim sic animam ad omnem servitutem dejicit, quomodo formido mortis. Quomodo enim se erigat abjectus et vilis sensus atque ignobilis, demersus in omnem infirmitatis voraginem vitae hujus cupiditate? Vide quam servus: Abscondam me, inquit, et ero gemens et tremens super terram; et erit, omnis qui invenerit me, occidet me (Gen. IV, 14). Itaque quasi servus signum accepit, nec sic tamen necem potuit evadere. Servit igitur peccator formidini, servit etiam cupiditati, servit avaritiae, servit libidini, servit malitiae, servit iracundiae, et videtur hujusmodi sibi liber: sed magis servit, quam si sub tyrannis positus. 32. Illi autem liberi sunt, qui legibus vivunt. Lex autem vera sermo rectus, lex vera non insculpta tabulis, nec aere incisa, sed impressa mentibus, atque infixa sensibus; quando sapiens non sub lege, sed ipse sibi lex est, opus legis in corde suo continens, naturali sibi stylo et quadam inscriptione formatum (Rom. II, 14, 15). Tantumne igitur caecitatis est, ut non videamus manifestas rerum expressiones, et virtutum imagines? Et 938 quam indignum, ut populi integri obediant humanis legibus, quo sint libertatis participes: sapientes autem veram legem naturae expressam ad imaginem Dei, veramque rationem signiferam libertatis negligant et derelinquant; cum in ea tanta libertas sit, ut parvuli servire vitiis nesciamus, alieni ab ira, exsortes avaritiae, ignari libidinis! Quam miserum igitur, ut qui nascimur in libertate, moriamur in servitute! 33. Sed hoc fit levitate animi, atque infirmitate morum; quia curas inanes volvimus, et operamur supervacua: sapientis autem cor, actumque et opus radicatum esse decet atque immobile. Hoc docuit Moyses, quando manus ei graviores fiebant, ita ut vix sustineret eas Jesus Nave. Ideoque vincebat populus, quando non perfunctoria gerebantur opera, sed plena ponderis atque virtutis, non nutantis animi, nec titubantis affectu, sed fundatae mentis stabilitate (Exod. XVII, 12). Ergo sapiens extendit manus suas, stultus autem contrahit, sicut scriptum est: Quia stultus complexus est manus suas, et voravit viscera sua (Eccles. IV, 5), carnalia magis cogitans quam spiritalia. At non filia Juda, quae expandens manus, clamavit ad Dominum: Tu scis quia falsum testimonium adversus me dicunt (Dan. XIII, 43). Melius est arbitrata non peccare, sed et incidere in calumnias accusantium, quam peccatum subire sub impunitatis velamine. Ea ergo contemptu mortis servavit innocentiam. Sed nec filia Jephte, quae votum patris de immolatione sua proprio atque hortatorio firmavit assensu (Judic. XI, 36). 34. Non enim ego de contemptu mortis libros philosophorum depromo, aut gymnosophistas Indorum, quorum prae caeteris Calani laudatur responsum Alexandro, cum eum juberet sequi: Qua me, inquit, laude dignum Graeciam petere poscis, si possum cogi facere quod nolo? Et vere plenus auctoritatis sermo, sed magis mens plena libertatis. Denique et epistolam scripsit. « Calanus Alexandro.
35. « Amici persuadent tibi manus et necessitatem inferre Indorum philosophis, nec in somnis quidem videntes nostra opera. Corpora enim transferes de loco ad locum: animas non coges facere, quod nolunt, non magis quam saxa et ligna vocem emittere. Maximus ignis viventibus corporibus dolorem inurit, et gignit corruptionem: super hunc nos sumus; viventes enim exurimur. Non est rex, neque princeps, qui extorqueat nobis facere, quod non proposuimus. Nec similes sumus Graeciae philosophorum, qui verba pro rebus meditati sunt ad opinionis celebritatem: nobis res sociae verbis, et verba rebus: res celeres, et sermones breves: in virtute nobis libertas beata est. » 36 et 37. Praeclara verba, sed verba: praeclara 939 constantia, sed viri: praeclara epistola, sed philosophi. Apud nos autem et puellae de mortis appetentia sublimes usque ad coelum erexere virtutum gradus. Quid Theclam, quid Agnem, quid Pelagiam loquar, quae tamquam nobilia vitulamina pullulantes, ad mortem quasi ad immortalitatem festinaverunt? Inter leones virgo exsultavit, et rugientes bestias spectavit intrepida. Et ut nostra cum Indorum gymnosophistis conferamus, quod ille verbis gloriatus est, sanctus Laurentius factis probavit; ut vivus exureretur, et flammis superstes diceret: Versa, manduca. Haud degener Abrahamidarum, et Machabaeorum concertatus puerorum, quorum alii super flammas canebant: alii cum exurerentur, non rogabant, ut parceretur: sed invehebantur, ut amplius persecutor inflammaretur (II Macch. VII, 5 et seq.). Liber igitur sapiens.
38. Quid autem sublimius sancta Pelagia, quae vallata persecutoribus; priusquam tamen in eorum conspectum veniret, aiebat: Volens morior, nemo me continget manu, nemo oculo protervo violabit virginem, mecum feram pudorem, mecum incolumem verecundiam: nullum praedones lucrum suae capient insolentiae. Pelagia Christum sequetur, libertatem nemo auferet, nemo captivam videbit liberam fidem, insignemque pudicitiam, et prosapiam prudentiae. Quod servum est, hic manebit, nullos in usus debitum. Magna igitur piae virginitatis libertas, quae septa agminibus persecutorum, inter maxima pericula integritatis et vitae nequaquam inclinata est. 39. At non ille cui dominatur ira, subjicitur enim jugo peccati; homo etiam iracundus peccatum effodit (Prov. XXIX, 22): Qui autem peccatum facit, servus est peccati (Joan. VIII, 34). At non ille liber, qui servit avaritiae; non potest enim possidere vas suum. Non ille liber, qui serviens desideriis et voluptatibus, vago fluitat errore. Non ille liber, qui curvatur ambitu; servit enim alieno imperio. Sed ille liber, qui potest dicere: Omnia mihi licent, sed non omnia mihi utilia; omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri, et venter escis (I Cor. VI, 12). Ille liber, qui ait: Quid enim libertas nostra judicatur ab infideli conscientia (Ibid., 13)? 40. Libertas igitur sapienti, non insipienti convenit; quoniam qui deligat lapidem in fundibalo, similis est ei, qui dat imprudenti claritatem (Prov. XXVI, 8): se ipsum vulnerat, sibique potius, dum intorquet jaculum, affert periculum. Certe sicut tormento acerbatur, et geminatur malum saxi ruina; sic insipientis in libertate ruina vehementior est. Recidenda igitur insipienti potestas, non adjicienda libertas est; servitus enim ei convenit. Ideoque addidit: Spinae nascuntur in manu ebriosi, servitus autem in manu imprudentis (Ibid., 9); quia sicut ille suis vulneratur poculis, ita insipiens suis factis. Ille bibendo se peccato 940 inserit, iste operando se culpae adjudicat, et factis suis trahitur in servitutem. Videbat se Paulus in captivitatem trahi a lege peccati (Rom. VII, 23); et ideo ut liberaretur, confugit ad libertatis gratiam. 41. Non sunt igitur liberi insipientes, quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non appropinquent tibi. Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI, 9 et seq.); quia multis flagellis opus est, ut eorum imprudentia coerceatur. Disciplina hoc exigit, non inclementia. Denique qui parcit baculo suo, odit filium suum (Prov. XIII, 24): simul quia unusquisque gravius suis peccatis flagellatur. Gravia enim delictorum pondera, gravia criminum verbera, sicut onus gravantur grave, et infligunt animae cicatrices, et putrescere faciunt mentis ulcera (Psal. XXXVII, 5, 6). 42. Deponamus igitur tam gravem servitutis sarcinam, renuntiemus luxuriae ac deliciis, quae nos quibusdam astringunt nexibus cupiditatum, et vinculis ligant. Nihil enim prosunt deliciae stulto: et quicumque a pueritia dederit se deliciis, manebit in servitute: ut vivens mortuus sit. Recidatur ergo luxuries, deliciae recesentur: et si quis fuit luxuriosus, valedicat superioribus. Recisa enim vinea fructum affert, semiputata frondescit, neglecta luxuriat. Ideoque scriptum est: Tamquam agricultura homo imprudens, et tamquam vinea homo egens sensu; si reliqueris eum, desertus erit (Prov. XXIV, 30). Colamus ergo corpus hoc nostrum, castigemus illud, redigamus in servitutem, non illud despiciamus. 43. Sunt enim nostra membra arma justitiae, sunt et arma peccati. Si elevantur, arma justitiae sunt, ut peccatum in his non dominetur: si mortuum fuerit corpus nostrum peccato, non regnabit in eo culpa, et erunt membra nostra a peccato libera. Non obediamus igitur cupiditatibus ejus, neque exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato. Si videris mulierem ad concupiscendum eam, membra tua arma peccati sunt. Si locutus es ad sollicitandam eam, lingua tua et os tuum membra peccati sunt. Si abstulisti terminos a patribus positos, membra tua arma peccati sunt. Si festinasti velocioribus pedibus ad effundendum innocentium sanguinem, membra tua arma iniquitatis sunt. 44. Contra, si vidisti egenum, et induxisti in domum tuam, membra tua arma justitiae sunt. Si eripuisti injuriam accipientem, vel eum qui ducebatur ad mortem, si scidisti chirographum debitoris, membra tua arma justitiae sunt. Si confessus es Christum (arma enim intellectus (Prov. XIV, 7) labia sapientiae) labia tua membra justitiae sunt. Qui potest dicere: Oculus eram caecorum, pes claudorum, pater infirmorum (Job XXIX, 15), membra ejus membra justitiae sunt. 941 45. Ergo liberati a peccato, quasi pretio empti sanguinis Christi, non subjiciamur servituti hominum vel passionum. Non erubescamus peccatum nostrum fateri. Vide quam liber, qui poterat dicere: Non reveritus sum multitudinem populi; ut non annuntiarem in conspectu omnium peccatum meum (Job. XXXI, 33). Qui enim confitetur Domino, exuitur a servitute; Justus enim accusator est sui in principio sermonis (Prov. XVIII, 17). Non solum liber, sed etiam justus: sed justitia in libertate est, et libertas in confessione; simul enim ac confessus quis fuerit, absolvitur. Denique Dixi, pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). Mora ergo absolutionis in confitendo est, confessionem sequitur peccatorum remissio. Sapiens est igitur, qui confitetur: liber, cui peccatum dimissum est, nulla jam contrahens aera peccati. Vale, et nos dilige, ut facis; quia et ego te diligo.
EPISTOLA XXXVIII.
Sapientem esse divitem, neque hic ullum sexum excipi se didicisse ex Petri epistola, cujus locus enucleatur. Pacem aliasque virtutes divites esse, divitumque ordini Enoch atque Eliam annumerandos. Post quae Achab et Nabuthe inter se comparatis, propositum problema confirmatur.
AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem. 1. Videbamur proxime in disceptationes incidisse philosophiae, cum de apostoli Pauli epistola sumentes exordium, tractaremus quod omnis sapiens liber. Verum postea, cum Petri apostoli epistolam legerem, adverti quod omnis sapiens etiam dives: nec sexum exceperit, qui feminas ornatum omnem non in pretiosis monilibus, sed in bonis moribus habere scripserit: Non enim, inquit, extrinsecus capillorum implicatio, aut auri circumpositio, aut habitus vestimentorum ornamentum, sed ille absconditus cordis homo (I Petr. III, 3, 4).
2. Duo sunt igitur et esse hominem in homine, et illum esse divitem, qui sibi nullarum divitiarum usum requirat. Pulchre autem cordis hominem dixit, eo quod totus sapientiae sit absconditus, sicut ipsa sapientia, quae non videtur, sed intelligitur. Nemo ante Petrum tali expressione usus est, ut diceret cordis hominem; exterior enim homo plurima in se membra habet: interior autem cordis homo totus plenus sapientiae est, plenus gratiae, plenus decoris. 3. In incorruptione, inquit, quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum dives (Ibid.). Et vere dives, qui in conspectu Dei potest dives videri, in cujus conspectu terra exigua, mundus ipse angustus est: sed solum illum Deus divitem novit, qui sit dives aeternitate, qui non opum, sed virtutum fructus recondat. Quis autem ante Deum dives, nisi quietus et modestus spiritus, 942 qui numquam corrumpitur? Nonne tibi videtur dives, qui habet pacem animi, tranquillitatem quietis; ut nihil concupiscat, nullis exagitetur cupiditatum procellis, nec vetera fastidiat, et nova quaerat, et semper desiderando, fiat in summis divitiis inops? 4. Ea est pax vere dives, quae superat omnem mentem (Philip. IV, 7). Dives pax, dives modestia, dives fides; Fideli enim totus mundus possessio est (Prov. XVII, 6): dives simplicitas; sunt enim et divitiae simplicitatis, quae nihil discutit, nihil contractum, nihil suspectum, aut frudulentum putat, sed puro se fundit affectu. 5. Dives bonitas, quam si quis servaverit, pascitur in divitiis coelestis haereditatis; et ut antiquioribus exemplis Scripturae utamur: Beatus, inquit, vir, quem arguit Dominus. Admonitionem autem Dei ne recusaveris. . . . . In fame liberabit te a morte, in praelio de manu ferri liberabit te, et a flagello linguae te abscondet . . . . . Ferae bestiae pacificae erunt tibi, et scies quod in pace erit domus tua (Job. V, 17). Mitigatis enim carnis hujus vitiis, et passionibus, quae militare adversus animam solent, tabernacula tua sine perturbatione erunt, domus sine offensione, semen sine defectu, posteritas sicut odor agri pleni, sepultura sicut messis. Siquidem quando alii suum defectum arbitrantur, tunc acervus tritici tui supernis maturus infertur apothecis. 6. Merito justus semper fenerat, iniquus indiget. Ille justitias fenerat, fenerat mandatum Dei pauperibus et egenis: at vero insipiens et quod putat se habere, nequaquam possidet. An putas illum possidere, qui thesauro suo die ac nocte incubans, avara et misera torquetur sollicitudine? Ille vero eget, et si aliis dives videtur, sibi pauper est; quia non utitur eo quod habet, qui adhuc alia rapit, alia desiderat: ubi enim nullus cupiditati modus, qui fructus divitiarum? Nemo est dives, qui quod habet, secum hinc auferre non potest: quod enim hic relinquitur, non nostrum, sed alienum est. 7. Dives Enoch, qui quod habuit secum transtulit, et omnem illum bonitatis suae censum coelestibus intulit receptaculis (Gen. V, 25): qui ideo raptus est, ne cor ejus malitia mutaret (Sap. IV, 11). Dives Elias, qui virtutum suarum thesauros curru igneo sublimis sedibus aethereis invexit (IV Reg. II, 11). Et tamen iste non mediocres divitias haeredi reliquit, quas ipse non amitteret. Quis hunc pauperem vel tunc dixerit, cum victus quotidiani indigens alimonia, mitteretur ad viduam, ut pasceretur ab ea; quando ad ejus vocem coelum claudebatur et aperiebatur, quando ad ejus verbum hydria farinae et vas olei non deficiebat per triennium, sed abundabat: nec minuebatur usu, sed replebatur (III Reg. XVII, 9 et seq.)? Quis illum pauperem dixerit, ad cujus voluntatem descendebat ignis (IV Reg. I, 14), quem invia aliis flumina non concludebant (IV Reg. II, 8), sed in 943 suum fontem recurrebant; ut sicco propheta transiret pede? 8. Duos finitimos vetus historia describit (III Reg. XXI, 1 et seq.), regem Achab, et pauperem Nabuthen; quem horum pauperiorem, quem ditiorem credimus? Alter regali fulcro divitiarum praeditus, inexplebilis insatiabilisque opibus suis, exiguam pauperis vineam desideravit: alter despiciens animo βασιλέων τὰς πολυ χρύσους τύχας, imperialesque gazas, suo erat contentus palmite. Nonne videtur hic magis dives, hic magis rex, qui sibi abundabat, suas regebat cupiditates; ut nihil alienum concupisceret? ille autem egentissimus, cui aurum suum vile, alienus palmes pretiosissimus aestimabatur? Sed qua ratione egentissimus, cognosce: quia divitiae injuste congregatae evomuntur (Job XX, 15); radix autem justorum manet (Prov. XII, 12), et ut palma floret (Psal. XCI, 13). 9. An non egentior paupere is, qui tamquam umbra praeterit (Psal. CXLIII, 4)? Hodie impius exaltatur, cras non erit, nec invenietur aliquis locus ejus (Psal. XXXVI, 35, 36). Quid est itaque divitem esse, nisi abundare? Quis autem abundat, qui sit animo contractior? Qui autem animo contractior, utique angustior: quae igitur in angustiis abundantia? Non ergo dives, qui non abundat. Unde pulchre David: Divites, inquit, eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII, 10); quoniam cum haberent Scripturarum thesauros coelestium, eguerunt qui non intellexerunt, et esurierunt qui nullum spiritalis gratiae gustarunt cibum. 10. Nihil igitur affectu sapientis ditius, nihil insipientis egentius. Nam cum regnum Dei pauperum sit (Matth. V, 3), quid esse locupletius potest? Et ideo praeclare Apostolus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33)! Praeclare etiam David, qui in via testimoniorum coelestium, quasi in omnibus divitiis, delectabatur (Psal. CXVIII, 14). Expresse Moyses, qui ait: Nephthalim satietas accipientium (Deut. XXXIII, 23). Nephthalim, abundantia significatur Latina interpretatione, vel dilatatio. Ibi ergo abundantia, ubi satietas: ubi autem fames cupiditatum, ubi inexplebilis appetentia; ibi utique paupertas. Sed quia vix ulla rei pecuniariae vel mundi hujus cupiditas satietatem habet; ideo addidit: Et replebitur benedictione (Ibid.). 11. Secundum haec Petrus apostolus definivit non in auro et argento et indumentis feminarum esse ornamentum, sed in occulto cordis homine atque abscondito (I Pet. III, 3); unde nulla se exuat cultum pietatis, ornatum gratiae, vitae aeternae haereditatem. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
944 EPISTOLA XXXIX.
Faustinum propter sororis mortem hominum consortium fugientem arguit, hoc ipsi sorori injurium, ac interitum non hominibus solum, sed et civitatibus communem esse monens. Nihil ergo illi jam deberi nisi preces; vetare siquidem Apostolum, ne quem secundum carnem jam cognoscamus, at novam creaturam. Quaenam illa sit, et quomodo illum solari Ambrosius ipse teneatur, expenditur.
AMBROSIUS FAUSTINO salutem. 1. Acerbo te doliturum dolore obitum germanae tuae non ignorabam; non tamen ut a nobis te ablegares, sed ut nobis te redderes: nam et si minus jucunda solatia moerentibus, tamen nonnumquam necessaria sunt. Tu autem abiisti in secreta montium, et inter ferarum diversaris spelaea, omni humanae conversationis usu abdicato, et quod gravius est, judicio tuo.
2. Tantumne de te commeruit germana tua, ut propter quam excellere apud te debuit conditio humana, quae tam egregiam feminam tulit, propter eam apud te minoris praerogativae sit? Illa certe vita excedens, hoc se mulcebat solatio, quod te sibi superstitem derelinqueret, parentem nepotibus, praesulem parvulis, auxiliatorem destitutis: tu ita te et nepotibus et nobis abnegas, ut consolationis illius fructum non sentiamus. Illa te chara pignora vocant non ad dolendum, sed ad consolandum; ut cum te vident, matrem sibi non credant obiisse: in te eam recognoscant, in te ejus praesentiam teneant, in te vitam ejus sibi manere arbitrentur. 3. Sed doles quod dudum florentissima repente occiderit. Verum hoc nobis commune non solum cum hominibus, sed etiam cum civitatibus, terrisque ipsis est. Nempe de Bononiensi veniens urbe a tergo Claternam, ipsam Bononiam, Mutinam, Rhegium derelinquebas, in dextera erat Brixillum, a fronte occurrebat Placentia, veterem nobilitatem ipso adhuc nomine sonans, ad laevam Apennini inculta miseratus, et florentissimorum quondam populorum castella considerabas, atque affectu relegebas dolenti. Tot igitur semirutarum urbium cadavera, terrarumque sub eodem conspectu exposita funera non te admonent unius, sanctae licet et admirabilis feminae, decessionem consolabiliorem habendam; praesertim cum illa in perpetuum prostrata ac diruta sint: haec autem ad tempus quidem erepta nobis, meliorem illic vitam exigat? 4. Itaque non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor: nec moestificandam lacrymis tuis, sed magis oblationibus 945 animam ejus Domino commendandam arbitror. 5. Verum forte asseras securum te de meritis ejus ac fide; nequire tamen ferre desiderium, quod eam jam non videas secundum carnem, idque tibi summo dolori sit. Nec illud te movet Apostolicum, quod ait: Quia neminem novimus ex hoc secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16)? Caro enim nostra perpetua esse ac diuturna non potest; necesse est occidat, ut resurgat: necesse est resolvatur, ut requiescat, ut fiat quidam finis peccati. Et ideo multos cognovimus secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Ipsum Dominum Jesum cognovimus, inquit Apostolus, secundum carnem: sed nunc jam non novimus. Jam enim carnis deposuerat exuvias, jam specie hominis non videbatur, jam pro omnibus mortuus erat, et omnes in illo mortui; sed ut per ipsum renovati, et vivificati spiritu, jam non sibi, sed Christo vivant. Unde et alibi ait idem Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20). 6. Meritoque qui ante cognoverat secundum carnem Christum, jam operationes ejus invisibiliter agnoscens, jam non carnem ejus, sed potentiam scrutans, qui ante persecutor discipulos hominis, et pedissequos carnis infestis odiis urgebat, postea doctor gentium factus, veneratores majestatis ejus ad praedicationem Evangelii instruere atque informare coeperat. Et ideo addidit: Si quis in Christo nova creatura (II Cor. V, 17), id est, qui perfectus in Christo, nova creatura est; quoniam qui caro est, imperfectus est. Denique ipse Dominus ait: Non permanebit spiritus meus in istis hominibus, quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3). Carnalis itaque non est in Christo: sed si quis in Christo est; nova creatura est, non naturae novitate formatus, sed gratiae. Vetera itaque quae secundum carnem erant, transierunt: facta sunt nova omnia. Quae illa, nisi quae Scriba doctus in regno coelorum novit (Matth. XIII, 52), similis illius patrisfamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera, neque vetera sine novis, neque nova sine veteribus? Ideo et Ecclesia dicit, quia nova et vetera servavi tibi (Cant. VII, 13). Sed transierunt vetera, id est, Legis mysteria abscondita, in Christo facta sunt omnia nova. 7. Haec est nova creatura, de qua Apostolus ad Galatas ait: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed nova creatura, per quam jam renovata caro floret, et fructum invenit gratiae, quae ante inveterati flagitii spinas habebat (Gal. V, 6). Quid ergo est quod moereamus, si jam ad animam dicitur: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5)? Quid est quod ingemiscamus pro mortuis, cum jam reconciliatio mundi apud Deum Patrem facta sit per Dominum Jesum (II Cor. V, 18)? 8. Quoniam ergo Christi beneficia tenemus, 946 cum apud omnes, tum apud te pro Christo legatione fungimur (Ibid., 20); ut noveris irrevocabilia ejus esse dona, ut credas, quod semper credidisti: nec nimio moerore tuam in dubium adducas sententiam; quia ideo peccatum factus est Dominus Jesus, ut tolleret peccatum mundi (Joan. I, 29); et essemus in illo omnes justitia Dei (II Cor. V, 21): jam non culpae obnoxii, sed justitiae remuneratione securi. Vale et nos dilige; quia nos te diligimus.