Jump to content

Epistolarum classis I (Ambrosius)/5

Checked
E Wikisource
Epistolae XL-XLIX
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 Epistolae XXX-XXXIX Epistolae L-LIX 


EPISTOLA XL.

[recensere]

Ab imperatore audiri se postulat, affirmans in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse; nec regibus displicere libertatem; illum vero, quamvis pius sit, decipi posse; sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio vel praevaricationi exponat. In hanc rem exemplo Juliani proposito, rescripti causae refelluntur, maxime quod Judaei plures usserint ecclesias. Hinc agitur de Valentinianorum, qui gentilibus pejores declarantur, fano, ac donariis, quae dicebantur sublata, extenuatis, januam ad calumnias Judaeis aperiri, triumphumque de Christo dari demonstratur. Hac de re allegorica instituitur Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neve Judaeos aut haereticos ulcisci velit, admonitus, denuo stimulatur ad clementiam.

Clementissimo principi, ac beatissimo imperatori THEODOSIO augusto AMBROSIUS episcopus. 1. Exercitus semper jugibus fere curis sum, Imperator beatissime: sed numquam tanto in aestu fui, quanto nunc; cum video cavendum ne quid sit, quod ascribatur mihi etiam de sacrilegii periculo. Itaque peto ut patienter sermonem meum audias. Nam si indignus sum, qui a te audiar; indignus sum, qui pro te offeram, cui tua vota, cui tuas committas preces. Ipse ergo non audies eum, quem pro te audiri velis? Non audies pro se agentem, quem pro aliis audisti? Nec vereris judicium tuum, ne cum indignum putaris, quem audias, indignum feceris, qui pro te audiatur?

2. Sed neque imperiale est libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale, quod sentias, non dicere. Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in iis diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi. Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat, non libere denuntiare. Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46); et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si avertatur justus a justitiis suis, et fecerit delictum; quia non distinxisti ei, hoc est, non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria justitiae ejus, et sanguinem ejus de manu tua exquiram. Tu autem si distinxeris justo, ut non 947 peccet, et ipse non peccaverit, justus vita vivet; quia dixisti ei: et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19). 3. Malo igitur, Imperator, bonorum mihi esse tecum, quam malorum consortium; et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono juvaris. Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conservandae salutis. Si id mihi vel non creditur, vel interdicitur: dico sane divinae offensae metu. Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter; malo enim te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo. Sin autem silentii mei dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat; malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem judices. Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cujus non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2).

4. Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit; praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio; immo corripiatis, si non utatur militiae suae ordine. Quod ergo in iis libenter accipitis, qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri; cum id loquamur, non quod volumus, sed quod jubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et praesides, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et tamen si in causis reipublicae loquar, quamvis etiam illic justitia servanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar; in causa vero Dei quem audies, si sacerdotem non audias, cujus majore peccatur periculo? Quis tibi verum audebit dicere, si sacerdos non audeat? 5. Novi te pium, clementem, mitem, atque tranquillum, fidem ac timorem Domini cordi 948 habentem: sed plerumque aliqua nos fallunt. Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cavendum arbitror. Novi pietatem tuam erga Deum, lenitatem in homines: obligatus sum beneficiis tuarum indulgentiarum. Et ideo plus metuo, amplius sollicitor; ne etiam ipse tuo me postea judicio condemnes, quod mea aut dissimulatione aut adulatione prolapsionem non evitaveris. Si in me peccari viderem, non deberem tacere; scriptum est enim: Si frater tuus in te peccaverit, corripe illum primo, deinde increpa, duobus aut tribus testibus (Matth. XVIII, 15 et seq.). Si te non audierit, dic Ecclesiae. Causam ergo Dei tacebo? Quid igitur sit, quod metuam consideremus. 6. Relatum est a comite orientis militarium partium incensam esse synagogam, idque auctore factum episcopo. Jussisti vindicari in caeteros, synagogam ab ipso exaedificari episcopo. Non astruo exspectandam fuisse assertionem episcopi; sacerdotes enim turbarum moderatores sunt, studiosi pacis, nisi cum et ipsi moventur injuria Dei, aut Ecclesiae contumelia. Sit alioquin iste episcopus ferventior in exustione synagogae, timidior in judicio: non vereris, imperator, ne acquiescat sententiae tuae; ne praevaricetur, non times? 7. Non etiam vereris, quod futurum est; ne verbis resistat comiti tuo? Necesse erit igitur ut aut praevaricatorem aut martyrem faciat: utrumque alienum temporibus tuis, utrumque persecutionis instar, si aut praevaricari cogatur, aut subire martyrium. Vides quo inclinet causae exitus. Si fortem episcopum putas, caveto martyrium fortioris: si inconstantem, declina lapsum fragilioris: plus enim astringitur, qui labi infirmum coegerit. 8. Hac proposita conditione, puto dicturum episcopum quod ipse ignes sparserit, turbas compulerit, populos conduxerit; ne amittat occasionem martyrii, et pro invalidis subjiciat validiorem. O beatum mendacium, quo acquiritur sibi aliorum absolutio, sui gratia! Hoc est, imperator, quod poposci et ego; ut in me 949 magis vindicares: et si hoc crimen putares, mihi ascriberes. Quid mandas in absentes judicium? Habes praesentem, habes confitentem reum. Proclamo quod ego synagogam incenderim, certe quod ego illis mandaverim; ne esset locus in quo Christus negaretur. Si objiciatur mihi, cur hic non incenderim? Divino jam cremari coepit judicio: meum cessavit opus. Et si verum quaeritur, ideo segnior fui, quia non putabam hoc vindicandum. Quid facerem, quod nullo ultore sine praemio foret? Tangunt haec verecundiam, sed revocant gratiam; ne fiat quo Dei summi contrahatur offensio. 9. Esto tamen, nemo episcopum ad hoc munus conveniat; rogavi enim clementiam tuam: et licet ipse hoc revocatum adhuc non legerim, revocatum tamen constituamus. Quid si alii timidiores, dum mortem reformidant, offerant ut de suis facultatibus reparetur synagoga; aut comes ubi hoc compererit primo constitutum, ipse de christianorum censu exaedificari jubeat? Habebis, imperator, comitem praevaricatorem, et huic vexilla committes victricia, huic labarum, hoc est, Christi sacratum nomine, qui synagogam instauret, quae Christum nesciat? Jube labarum synagogae inferri, videamus si non resistunt. 10. Erit igitur locus Judaeorum perfidiae factus de exuviis Ecclesiae: et patrimonium, quod favore Christi acquisitum est christianis, hoc transferetur ad donaria perfidorum? Legimus templa idolis antiquitus condita de manubiis Cimbrorum, de spoliis reliquorum hostium. Hunc titulum Judaei in fronte synagogae suae scribent: Templum impietatis factum de manubiis christianorum. 11. Sed disciplinae te ratio, imperator, movet. Quid igitur est amplius? disciplinae species, an causa religionis? Cedat oportet censura devotioni. 12. Non audisti, imperator, quia cum jussisset Julianus reparari templum Hierosolymis, divino, qui faciebant repurgium, igne flagrarunt? Non caves ne etiam nunc fiat? Adeo a te non fuit jubendum, ut Julianus hoc jusserit! 950 13. Quid tamen movet? Utrum quia quodcumque aedificium publicum exustum est, an quia synagogae locus? Si aedificio incenso moveris vilissimo (quid enim in tam ignobili castro esse potuit), non recordaris, imperator, quantorum Romae domus praefectorum incensae sint, et nemo vindicavit? Immo si quis imperatorum voluit factum severius reprehendere, ejus magis qui tanto est perculsus dispendio, causam gravavit. Quid igitur dignius, ut Callinici castri in parte aliqua aedificiorum incendium, an urbis Romae vindicandum aestimaretur, si oporteret tamen? Constantinopoli dudum domus episcopi incensa est, et filius clementiae tuae intercessit apud patrem; ut et suam, hoc est, filii imperatoris injuriam, et domus sacerdotalis incendium non vindicares. Non consideras, Imperator, ne et hoc cum vindicari jusseris, ipse iterum interveniat, ne vindicetur? Sed bene illud acquisitum est a patre filio; dignum erat enim, ut suam injuriam prius ipse donaret. Bene illud cum gratiae distinctione divisum est, ut et filius pro sua, et pater pro filii injuria rogaretur. Hinc nihil est quod filio reserves, et vide ne quid Deo deroges. 14. Non est ergo causa tantae commotioni idonea; ut propter aedificii exustionem in populum tam severe vindicetur: multo autem minus quia synagoga incensa est, perfidiae locus, impietatis domus, amentiae receptaculum, quod Deus damnavit ipse. Sic enim legimus per os Hieremiae, dicente Domino Deo nostro: Et faciam domui, ubi invocatum est nomen meum super ipsam, in qua confiditis vos, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Selon: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci fratres vestros omne semen Ephraem. Et tu noli orare pro populo isto, et noli postulare illis misericordiam, et neque accesseris ad me pro illis: quia non exaudiam te. Aut non vides quid isti faciunt in civitatibus Juda (Jerem. VII, 14 et seq.)? Deus se pro illis prohibet rogari, quos tu vindicandos putas. 15. At certe si jure gentium agerem, dicerem quantas Ecclesiae basilicas Judaei tempore imperii Juliani incenderint. Duas Damasci, quarum una vix reparata est, sed Ecclesiae, non 951 synagogae impendiis: altera basilica informibus horret ruinis. Incensae sunt basilicae Gazis, Ascalonae, Beryto, et illis fere locis omnibus, et vindictam nemo quaesivit. Incensa est basilica et Alexandriae a gentilibus et Judaeis, quae sola praestabat caeteris. Ecclesia non vindicata est, vindicabitur synagoga? 16. Vindicabitur etiam Valentinianorum fanum incensum? Quid est enim nisi fanum, in quo est conventus gentilium? Licet gentiles duodecim deos appellent, isti triginta et duos Aeonas colant, quos appellant deos. Nam et de ipsis comperi relatum et praeceptum, ut in monachos vindicaretur, qui prohibentibus iter Valentinianis, quo psalmos canentes ex consuetudine usuque veteri pergebant ad celebritatem Machabaeorum martyrum, moti insolentia incenderunt fanum eorum in quodam rurali vico tumultuarie conditum. 17. Quanti se offerre habent tali optioni; cum meminerint tempore Juliani illum, qui aram dejecit, et turbavit sacrificium, damnatum a judice fecisse martyrium? Itaque numquam alias ille judex, qui audivit eum, nisi persecutor habitus est; nemo illum congressu, nemo illum umquam osculo dignum putavit. Qui nisi jam esset defunctus, timerem, Imperator, ne in eum tu vindicares, quamquam vindictam coelestem non evaserit, suo superstes haeredi. 18. Sed refertur cognitionem mandatam judici, scriptumque eo quod non referre debuerit, sed vindicare: requirenda quoque sublata donaria. Omittam alia: incensae sunt a Judaeis Ecclesiarum basilicae, et nihil redditum est, nihil repetitum, nihil quaesitum. Quid autem habere potuit synagoga in castro ultimo; cum totum quidquid illic est, non multum sit, nihil pretiosum, nihil copiosum? Quid deinde incendio potuit rapi Judaeis insidiantibus? Artes istae sunt Judaeorum volentium calumniari; ut dum ista queruntur, mandetur extra ordinem militaris censura judicii, mittatur miles fortasse dicturus quod hic aliquando ante tuum, Imperator, dixit adventum: Quomodo poterit nos Christus juvare, qui pro Judaeis adversus Christum militamus? qui mittimur ad vindictam Judaeorum? Suos perdiderunt exercitus, nostros volunt perdere. 952 19. In quas praeterea non prosiliant calumnias, qui etiam Christo falsis testimoniis calumniati sunt? In quas non prosiliant calumnias homines et circa divina mendaces? Quos non auctores seditionis fuisse dicant? Quos non appetant, etiam quos non recognoscant; ut catenatorum ordines innumeros spectent de christiano populo, ut captiva videant colla plebis fidelis, ut condantur in tenebras Dei servuli, ut feriantur securibus, dentur ignibus, tradantur metallis, ne poena cito transeat? 20. Hunc dabis triumphum Judaeis de Ecclesia Dei? hoc tropaeum de Christi populo? haec gaudia, Imperator, perfidis? hanc celebritatem Synagogae, hos luctus Ecclesiae? Referet Judaeorum populus hanc solemnitatem in dies festos suos; et inter illos profecto numerabit, quibus aut de Amorrhaeis, aut de Chananaeis triumphavit, aut de Pharao rege Aegypti, aut de Nabuchodonosor regis Babyloniae manu liberari potuit. Addet hanc celebritatem, significans se de Christi populo triumphum egisse. 21. Et cum ipsi Romanis legibus teneri se negent, ita ut crimina leges putent; nunc velut Romanis legibus se vindicandos putant. Ubi erant istae leges, cum incenderent ipsi sacratarum basilicarum culmina? Si Julianus non est ultus Ecclesiam; quia praevaricator erat: tu, Imperator, ulcisceris synagogae injuriam, quia christianus es? 22. Et quid tecum posthac Christus loquetur? Non recordaris quid David sancto per Nathan prophetam mandaverit (II Reg. VII, 8 et seq.)? Ego te de fratribus tuis minorem elegi, et de privato imperatorem feci. Ego de fructu seminis tui in sede imperiali locavi. Ego tibi subjeci nationes barbaras, ego tibi pacem dedi, ego tibi inimicum tuum in potestatem tuam captivum deduxi. Frumentum non habebas ad exercitus alimoniam, ipsorum hostium manu patefeci tibi portas, aperui horrea: dederunt tibi hostes tui commeatus suos, quos sibi paraverant. Ego perturbavi hostis tui consilia, ut se ipse nudaret. Ego ipsum usurpatorem imperii ita vinxi, ac mentem ejus ligavi, ut cum haberet adhuc fugiendi copiam, tamen cum omnibus suis tamquam metuens, ne quis tibi periret, ipse se clauderet. Ego comitem ejus atque exercitum ex 953 altera parte naturae, quos ante disperseram, ne ad belli societatem coirent, ad supplementum tibi victoriae congregavi. Ego exercitum tuum ex multis indomitis convenam nationibus, quasi unius gentis fidem et tranquillitatem et concordiam servare praecepi. Ego cum periculum summum esset ne Alpes infida barbarorum penetrarent consilia, intra ipsum Alpium vallum victoriam tibi contuli, ut sine damno vinceres. Ego ergo te triumphare feci de inimico tuo, et tu de plebe mea das meis inimicis triumphum. 23. Nonne propterea Maximus destitutus est, qui ante ipsos expeditionis dies, cum audisset Romae synagogam incensam, edictum Romam miserat, quasi vindex disciplinae publicae? Unde populus christianus ait: Nihil boni huic imminet. Rex iste Judaeus factus est: defensorem istum disciplinae audivimus, quem mox Christus probavit, qui pro peccatoribus mortuus est (Rom. V, 6). Si de sermone hoc dictum est, quid de ultione dicetur? Ille igitur statim a Francis, a Saxonum gente, in Sicilia, Sisciae, Petavione: ubique denique terrarum victus est. Quid pio commune cum perfido? Abolenda cum impio sunt etiam impietatis exempla. Quod illi nocuit, quo victus offendit; hoc non sequi debet, sed damnare, qui vicit. 24. Itaque illa tibi non quasi ingrato recensui, sed quasi jure collata numeravi; ut his admonitus, cui plus collatum est, plus diligas. Denique hoc respondenti Simoni dixit Dominus Jesus: Recte judicasti (Luc. VII, 44). Statimque conversus ad mulierem quae pedes ejus unguento unxit, typum Ecclesiae gerens, ait Simoni: Propter quod dico tibi: remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Ibid., 47). Haec est mulier quae in domum Pharisaei intravit, et ejecit Judaeum, Christum autem acquisivit. Ecclesia enim Synagogam exclusit: cur iterum tentatur, ut apud Christi famulum, hoc est, de pectore fidei, de domo Christi Synagoga excludat Ecclesiam? 25. Haec ego, Imperator, amore et studio tui in hunc sermonem contuli. Debeo enim beneficiis tuis, quibus me petente, liberasti plurimos de exsiliis, de carceribus, de ultimae necis poenis; 954 ut malle debeam pro salute tua etiam offensionem tui animi non timere (nemo majore fiducia utitur, quam qui ex affectu diligit: nemo certe debet laedere, qui sibi consulit) ne tot annorum conceptam cujuscumque sacerdotis gratiam uno momento amittam. Et tamen non damnum gratiae deprecor, sed salutis periculum. 26. Quamquam quantum est, Imperator, ut quaerendum aut vindicandum non putes, quod in hunc diem nemo quaesivit, nemo umquam vindicavit? Grave est fidem tuam pro Judaeis periclitari. Gedeon cum occidisset sacratum vitulum (Judic. VI, 31), dixerunt gentiles: Dii ipsi injuriam suam vindicent. Quis habet Synagogam vindicare? Christus quem occiderunt, quem negaverunt? An Deus Pater vindicabit eos, qui nec Patrem recipiunt, dum Filium non receperunt? Quis habet Valentinianorum haeresim vindicare: quam pietas tua quomodo vindicat, cum eos excludi jusserit, nec conveniendi usurpare copiam (IV Reg. XXII, 2)? Si Josiam tibi objiciam regem Deo probatum, hoc in istis damnabis, quod in illo probatum est. 27. Certe si mihi parum fidei defertur, jube adesse quos putaveris episcopos: tractetur, Imperator, quid salva fide agi debeat. Si de causis pecuniariis comites tuos consulis, quanto magis in causa religionis sacerdotes Domini aequum est consulas! 28. Consideret clementia tua quantos insidiatores habeat Ecclesia, quantos exploratores: levem rimam si offenderint, figent aculeum. Secundum homines loquor: caeterum plus hominibus Deus timetur, qui etiam imperatoribus jure praefertur. Si amico aliquis, si parenti aut propinquo deferendum existimat, recte ego et deferendum Deo, et eum praeferendum omnibus judicavi. Consule tibi, Imperator, aut patere me consulere mihi. 29. Quid respondebo postea, si compertum fuerit, data hinc auctoritate, aliquos christianorum aut gladio, aut fustibus, aut plumbeis necatos? Quomodo hoc purgabo factum? Quomodo excusabo apud episcopos, qui nunc quia per triginta et innumeros annos presbyteri quidam 955 gradu functi, vel ministri Ecclesiae retrahuntur a munere sacro, et curiae deputantur, graviter gemunt? Nam si qui vobis militant, certo militiae tempore servantur; quanto magis etiam eos considerare debetis, qui Deo militant! Quomodo, inquam, hoc excusabo apud episcopos, qui queruntur de clericis, et impressione gravi vastari scribunt ecclesias? 30. Hoc tamen in notitiam clementiae tuae pervenire volui; de hoc, ut placet, arbitrio tuo consulere et temperare dignaberis: illud autem quod me angit, et jure angit, exclude atque ejice. Ipse facis, quidquid fieri jussisti: aut si ille facturus non est, malo te magis esse clementem, quam illum non fecisse, quod jussus est. 31. Habes in quibus Domini adhuc debes circa imperium Romanum invitare et emereri clementiam; habes quibus amplius, quam tibi speres: illorum gratia, illorum salus te in hoc sermone conveniat. Timeo ne causam tuam alieno committas judicio. Integra adhuc tibi sunt omnia. In hoc me ego Deo nostro pro te obligo, nec verearis sacramentum. Numquid Deo displicere poterit quod pro ejus emendatur honorificentia? Nihil mutaveris certe in illa epistola, sive missa, sive nondum missa est: dictari jube aliam, quae plena fidei, plena pietatis sit. Tibi integrum est emendare, mihi non est integrum dissimulare. 32. Antiochenis tuam donasti injuriam, inimici tui filias revocasti, nutriendas apud affinem dedisti, matri hostis tui misisti de aerario tuo sumptus. Haec tanta pietas, tanta erga Deum fides hoc facto obfuscabitur. Tu igitur qui armatis pepercisti hostibus, et servasti inimicos tuos; ne, quaeso, tanto studio putes vindicandum in christianos. 33. Nunc te, Imperator, rogo, ut non aspernanter acceperis me et pro te et pro me timentem; sancti enim vox est: Ut quid factus sum videre contritionem populi mei (I Mach. II, 7), ut offensam incurram Dei? Ego certe quod honorificentius fieri potuit, feci; ut me magis audires in regia, ne, si necesse esset, audires in Ecclesia.

956 EPISTOLA XLI.


Sororem ut de iis quae synagogae ac fani supra dictorum causa evenerant, certiorem faciat, refert quemadmodum loco Hieremiae de sacerdotum verbis, explicato, Evangelicam lectionem enarraverit, ostenderit illic Domini misericordiam commendari, cujus idem a nobis exigit imitationem, ac docuerit qua ratione evangelicam peccatricem Dominicos pedes lavando, tergendo, ungendo atque osculando referamus; alioqui nos propheticae reprehensioni, fore obnoxios; denique quo modo sermone converso ad Theodosium, tandem ut revocaret edictum, obtinuerit.

FRATER SORORI.

1. Sollicitam sanctitatem tuam esse adhuc scribere dignata es mihi, eo quod sollicitum me esse scripserim; unde miror quod litteras non acceperis meas, quibus refusam mihi scripseram securitatem. Nam cum relatum esset synagogam Judaeorum incensam a christianis, auctore episcopo, et Valentinianorum conventiculum; jussum erat, me Aquileiae posito, ut synagoga ab episcopo reaedificaretur, et in monachos vindicaretur, qui incendissent aedificium Valentinianorum. Tum ego, cum saepius agendo parum proficerem, epistolam dedi imperatori, quam simul misi; et ubi processit ad Ecclesiam, hunc sermonem habui:

2. In libro prophetico scriptum est: Sume tibi baculum nucinum (Jerem. I); et qua ratione hoc dixerit Dominus prophetae, debemus considerare; non otiose etenim scriptum est; quandoquidem et in Pentateucho legimus quod virga nucina Aaron sacerdotis, cum diu reposita fuisset, effloruit (Num. XVII, 8). Nam videtur per virgam significare quod directa esse debeat prophetia vel sacerdotalis auctoritas; ut non tam delectabilia, quam utilia persuadeat. 3. Ideoque nucinum baculum sumere jubetur propheta, quia memoratae pomum arboris amarum in cortice, durum in testa, intus est fructuosum; ut ad ejus similitudinem propheta quoque amara et dura praetendat, et denuntiare tristia non reformidet. Similiter etiam sacerdos, quia praeceptio ejus etsi ad tempus aliquibus amara videatur, et tamquam virga Aaron reposita diu in auribus dissimulantium; tamen aliquando cum aestimatur aruisse, florescit. 4. Unde et Apostolus ait: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate, spirituque mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Prius enim virgam dixit, et tamquam 957 virga nucina percussit errantes, ut postea consolaretur eos spiritu mansuetndinis. Itaque quem virga sacramentis abdicavit coelestibus, eumdem mansuetudo restituit. Discipulo quoque talia praescripta dedit, dicens: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2). Duo dura, unum mite: sed ideo dura, ut etiam ipsa molliret; quia sicut aegris redundanti felle corporibus ciborum aut potus amaritudo dulcescit, et contra epularum suavitas amaritudini est: ita ubi animus est saucius, voluptariae fotu adulationis aegrescit, et rursum correctionis temperatur amaritudine. 5. Haec de prophetica lectione libata sint: Evangelii quoque lectio quid habeat consideremus: Rogavit quidam pharisaeus Dominum Jesum, ut manducaret cum illo; et ingressus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus (Luc. VII, 36 et seq.). Et reliqua recitavit usque ad locum: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Quam simplex, subjunxi, in verbis, quam profunda in consiliis Evangelii lectio! Itaque quia magni consiliarii sermo est, altitudinem ejus consideremus (Esai. IX, 6).

6. Dominus noster Jesus Christus judicavit magis homines beneficiis alligari posse, et provocari ad ea quae sunt recta facienda, quam metu: plusque charitatem proficere, quam formidinem ad correctionem. Itaque praemisit gratiam, veniens per Virginis partum; ut in baptismo peccata donaret, quo sibi faceret gratiores. Deinde si competentia gratis viris officia reponeremus, ipsius gratiae remunerationem futuram omnium in hac muliere declaravit. Nam si tantummodo prima debita nobis remisisset, videretur cautior, quam indulgentior; correctionisque providentior quam remunerationis magnificentior. Angusti animi sola astutia est, ut illiciat: Deo autem convenit, ut quos invitaverit per gratiam, eosdem gratiae ipsius incrementis provehat. Ideoque nobis et ante donat per baptismum, et post bene servientibus uberiora largitur. Ita ergo Christi beneficia et incentiva virtutis et praemia sunt. 7. Sed nemo vocabulum feneratoris horrescat. Fuimus ante sub feneratore duro, qui nisi morte debitoris expleri ac satiari nequiret (Luc. 7, 41). Venit Dominus Jesus, vidit gravi nos obligatos fenore. Nemo fenus suum patrimonio innocentiae suae poterat exsolvere: de meo, unde me liberarem, habere non poteram, novum genus absolutionis mihi detulit; ut creditorem mutarem, quia fenus unde solverem, non habebam. Debitores autem nos non natura, sed culpa fecerat; peccatis enim nostris aera gravia contraximus, 958 ut essemus obnoxii, qui eramus liberi; debitor enim est, qui aliquid accepit de feneratoris pecunia. Peccatum vero a diabolo est: tamquam in ejus patrimonio has habet impius opes; sicut enim Christi divitiae virtutes sunt, ita diaboli opes crimina sunt. Redegerat humanum genus in perpetuam captivitatem obnoxiae haereditatis gravi fenore, quod obaeratus auctor ad posteros de fenerata successione transmiserat. Venit Dominus Jesus, mortem suam pro morte omnium obtulit, sanguinem suum pro sanguine fudit universorum. 8. Mutavimus ergo creditorem, non evasimus; immo evasimus, manet enim debitum, fenus intercidit, dicente Domino Jesu qui in vinculis sunt: Exite; et his qui in carcere sunt: Procedite; dimissa sunt ergo peccata vestra (Esai. XLIX, 9). Omnibus igitur dimisit, nec quisquam est, cui non relaxarit. Sic enim scriptum est, quia donavit omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti (Coloss. II, 13, 14). Cur nos aliorum tenemus chirographa, et volumus exigere aliena, qui nostrorum utimur indulgentia? Qui donavit omnibus, ab omnibus exigit; ut quod unusquisque sibi dimissum meminit, alii ipse dimittat. 9. Vide ne graviorem causam incipias habere fenerator, quam debitor: sicut ille in Evangelio, cui Dominus suus dimisit omne debitum, ille postea a conservo suo coepit exigere, quod ipse non solverat; unde iratus dominus ejus de ipso summis exegit injuriis, quod ei ante donaverat (Matth. XVIII, 27 et seq.). Caveamus ergo ne nobis hoc accidat, ut non remittendo, quae nobis debentur, incipiamus et illa solvere quae remissa sunt nobis; ita enim scriptum est, dicente Domino Jesu: Sic et vobis faciet Pater meus, qui in coelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Ibid., 34). Dimittamus ergo pauca, quibus plura donata sunt: et intelligamus eo nos Deo acceptiores fore, quo etiam plura donamus; quia hoc gratiores Deo sumus, quo nobis dimissa sunt. 10. Denique interrogatus a Domino pharisaeus: Quis, inquit, eum plus diligit? Respondit: Aestimo quia is cui plus donavit. Cui Dominus dixit: Recte judicasti (Luc. VII, 42, 43). Laudatur Pharisaei judicium, sed arguitur affectus. De aliis bene judicat: sed quod de aliis opinatur, ipse non credit. Audis laudantem Judaeum Ecclesiae disciplinam, ejusque veram gratiam praedicantem, honorantem sacerdotes Ecclesiae, hortaris ut credat, renuit; ita quod in nobis laudat, ipse non sequitur. Non ergo plena ejus laudatio est, quia audivit a Christo: Recte judicasti; nam et Cain recte obtulit, sed non recte divisit: ideoque dixit illi Deus: Si recte offeras, non recte autem dividas: peccasti, quiesce (Gen. IV, 7). Ergo et hic recte 959 obtulit, quia judicat Christum a christianis amplius diligendum; quia multa nobis peccata donavit: sed non recte divisit, quia putavit quod peccata hominum posset ignorare, qui hominibus peccata dimitteret. 11. Ideoque ait Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos (Luc. VII, 44). Omnes unum corpus Christi sumus, cui caput Deus, membra autem nos sumus (I Cor. XII, 12): alii fortasse oculi, ut prophetae: dentes: ut apostoli, qui Evangelicae praedicationis cibum nostris infudere pectoribus; meritoque scriptum est: Oculi ejus hilares a vino, et dentes candidiores lacte (Gen. XLIX, 12). Sunt et manus ejus illi, qui videntur exsecutores bonorum operum. Sunt et venter ejus, qui vires alimoniae pauperibus largiuntur. Sunt ergo et pedes ejus aliqui: atque utinam merear ejus esse calcaneum! Aquam igitur mittit in pedes Christi, qui etiam ultimis quibusque peccata concedit; et dum plebeios liberat, Christi tamen lavat vestigium. 12. Mittit et ille aquam in pedes Christi, qui a peccatorum colluvione mundat conscientiam suam; ambulat enim Christus in pectoribus singulorum. Cave igitur ne pollutam habeas conscientiam, et pedes Christi incipias inquinare. Cave ne spinam in te improbitatis offendat, qua ejus in te deambulantis calcaneum saucietur (Luc. VII, 44). Nam ideo aquam pedibus Christi non dedit pharisaeus, quia mundum a colluvione perfidiae animum non habebat. Unde enim suam mundaret conscientiam, qui aquam non susceperat Christi? Ecclesia autem et aquam habet, et lacrymas habet: aquam baptismatis, lacrymas poenitentiae. Fides namque, quae superiora peccata deplorat, nova cavere consuevit. Ergo Simon pharisaeus, qui aquam non habebat, utique et lacrymas non habebat. Quomodo enim haberet lacrymas, qui poenitentiam non gerebat; quoniam vero non credebat in Christum, nec habebat lacrymas? Nam si habuisset, lavisset oculos suos; ut Christum videret quem adhuc, cum simul accumberet, non videbat. Nam si vidisset, non utique de ejus potestate dubitasset. 13. Non habebat capillos pharisaeus, qui Nazaraeum scire non poterat: habebat Ecclesia, quae Nazaraeum quaerebat. Capilli veluti in superfluis corporis aestimantur; iidem tamen si ungantur, bonum reddunt odorem, et ornamento sunt capiti: si non ungantur oleo, ingravant; ita et divitiae oneri sunt, si his uti nescias, si non aspergas iis Christi odorem. Si vero alas pauperes, laves eorum vulnera, illuviemque detergas; tersisti utique pedes Christi. 14. Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos (Ibid., 45). Osculum utique insigne est charitatis. Unde ergo Judaeo osculum, qui pacem non recognovit, qui pacem a Christo non accepit dicente: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27)? Non habet Synagoga osculum; habet Ecclesia, 960 quae exspectavit, quae dilexit, quae dixit: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1); diuturnae enim cupiditatis ardorem, quem adventus Dominici exspectatione adoleverat, osculo ejus volebat stillanter exstinguere, hoc explere sitim suam munere. Ideoque sanctus Propheta ait: Os meum aperies, et annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). Qui ergo laudat Dominum Jesum, osculatur eum: qui laudat, credit utique. Denique ipse David ait: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10); et supra: Repleatur os meum laude tua, et cantem gloriam tuam (Ps. LXX, 8). 15. De specialis quoque gratiae infusione eadem te Scriptura docet, quod osculetur Christum, qui accipit Spiritum, dicente propheta sancto: Os meum aperui, et attraxi Spiritum (Psal. CXVIII, 131). Osculatur ergo Christum, qui confitetur illum: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Osculatur vero pedes Christi, qui Evangelium legens, Domini Jesu gesta cognoscit et pio miratur affectu; ideoque religioso osculo velut quaedam deambulantis Domini lambit vestigia. Osculamur ergo Christum communionis osculo: Qui legit, intelligat (Matth. XXIV, 15). 16. Unde hoc Judaeo osculum? Qui enim non credidit in adventum ejus, nec in passionem credidit. Quomodo enim credit passum, quem venisse non credidit? Non ergo habebat osculum pharisaeus, nisi forte Judae proditoris. Sed nec Judas habebat, ideoque cum Judaeis promissum osculum, tamquam signum proditionis vellet ostendere, dicit ei Dominus: Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48): hoc est, osculum offers, qui non habes osculi charitatem: osculum offers, qui nescis osculi sacramentum. Osculum non labiorum quaeritur, sed cordis et mentis. 17. Sed dicis: Osculatus est Dominum. Verum osculatus est labiis. Hoc habet osculum populus Judaeorum, ideoque dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8). Ergo non habet osculum, qui fidem et charitatem non habet; osculo enim vis amoris imprimitur. Ubi non est amor, non est fides, non est dilectio; quae potest esse suavitas osculorum? 18. Ecclesia autem non cessat osculari pedes Christi; et ideo non unum, sed multa in Canticis canticorum exigit oscula (Cant. I, 1), quae velut sancta Maria ad omnes ejus est intenta sermones, omnia ejus verba excipit; cum legitur Evangelium, vel propheta, et omnia ejus dicta conservat in corde suo (Luc. II, 51). Sola ergo Ecclesia habet oscula quasi sponsa; osculum enim quasi pignus est nuptiarum, et praerogativa conjugii. Unde Judaeo oscula, qui non credit in Sponsum? Unde Judaeo oscula, qui Sponsum adhuc venisse non novit? 19. Nec solum oscula non habet, sed nec oleum habet, quo ungat pedes Christi (Luc. VII, 46); nam si haberet oleum, cervicem utique suam ante molliret. Denique Moyses dicit: Populus hic dura cervice est (Exod. XXXIV, 9); et Dominus ait quod levita et sacerdos praeterierunt, nec quisquam eorum 961 oleum aut vinum illius a latronibus percussi vulneribus infudit (Luc. X, 31, 32): non enim habebant quod infunderent; nam si habuissent oleum, suis quoque vulneribus infudissent. Sed clamat Esaias: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam (Esai. I, 6). 20. Ecclesia autem habet oleum, quo suorum vulnera fovet; ne duritia vulneris alte serpat: habet oleum, quod accepit absconse. Hoc oleo Aser pedem suum lavit, sicut scriptum est: Benedictus filius Aser; et erit acceptus fratribus suis, et intinget in oleo pedum suum (Deut. XXXIII, 24). Hoc ergo oleo ungit Ecclesia eervices suorum, ut suscipiant jugum Christi: hoc oleo unxit martyres, ut saecularem ab eis pulverem detergeret: hoc oleo confessores unxit; ne labori cederent, ne succumberent fatigati, ne aestu mundi istius vincerentur: ideo unxit eos, ut spiritali ipsos oleo refrigeraret. 21. Synagoga hoc oleum non habet, quae olivam non habet, quae non intellexit illam columbam, quae ramum oleae detulit post diluvium (Gen. VIII, 11). Illa enim columba postea descendit, cum Christus baptizaretur, et mansit super eum, sicut in Evangelio testatur Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem de coelo quasi columbam, et mansit super eum (Joan. I, 32). Quomodo ergo vidit columbam, qui non vidit eum, super quem Spiritus quasi columba descendit? 22. Ecclesia igitur et lavat pedes Christi, et capillis suis tergit, et oleo ungit, et perfundit unguento; quia non solum saucios curat, et lassos fovet; verum etiam suavi gratiae odore respergit: nec divitibus tantum ac potentioribus, sed etiam plebeiae familiae viris eamdem transfundit gratiam, aequa omnes lance examinat, omnes eodem sinu suscipit; eodem gremio fovet. 23. Semel mortuus Christus est, semel sepultus est: et nihilominus quotidie vult in pedes suos mitti unguentum. In quos ergo Christi pedes mittimus unguentum? Pedes Christi illi sunt, de quibus ipse dicit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Hos pedes illa mulier Evangelica refrigerat, hos lacrymis suis irrigat (Luc. VII, 38); quando infimis peccatum remittitur, culpa lavatur, donatur indulgentia. Hos pedes osculatur ille, qui etiam infimos plebis sacrae diligit. Hos pedes unguento ungit ille, qui etiam tenuioribus mansuetudinis suae gratiam impertit. In his se martyres, in his apostoli, in his ipse Dominus Jesus honorari indicat. 24. Vides quam moralis Dominus sit, ut exemplo sui te ad pietatem provocet: moralis est etiam, cum arguit. Denique accusans Judaeos ait: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Quia e duxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te (Mich. VI, 3, 4)? Et addidit: Et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam (Num. XXIII, 2 et seq.). In mente habeto quid cogitaverit in te Balac, hoc est, ille magicae artis opem quaerens; sed tamen eum tibi non permisi nocere. Deprimebaris utique in peregrinis exsulans terris, gravibus 962 urgebaris oneribus: misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam, et primum ille, qui spoliaverat exsulem, spoliatus ipse est (Exod. XIV, 29). Tu, qui amiseras tua, acquisisti aliena, liberatus ab hostibus circumvallantibus, atque inter aquas medias tutus stragem vidisti inimicorum tuorum, cum eadem unda, quae te circumfusa provexerat, hostem refusa demergeret. Nonne cum tibi per desertum venienti alimenta deessent, altricem tibi pluviam, et commeatus, quocumque pergeres, circumfluos ministravi (Exod. XVI, 4 et seq.)? Nonne te, debellatis inimicis omnibus, in regionem Botryonis induxi (Num. XIII, 24)? Nonne ipsum Sehon Amorrhaeorum regem (Num. XXI, 26), hoc est, superbum, exasperantium ducem: nonne regem Hai viventem tibi tradidi, quem suffixum ligno ac sublatum in cruce maledicto vetere condemnasti (Josue VIII, 23 et seq.)? Quid dicam caesa quinque regum agmina, quae debitas tibi terras negare contendebant (Josue X, 26)? Et nunc pro his omnibus quid aliud a te quaeritur, homo, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo (Mich. VI, 8)? 25. Ad ipsum regem David, illum pium atque mansuetum, qualis per Nathan prophetam expostulatio? Ego, inquit (II Reg. XII, 7 et seq.), te minorem elegi de fratribus tuis: ego te mansuetudinis replevi spiritu: ego te per Samuelem, in quo ego eram, et meum nomen, unxi in regem. Ego te, sublato illo rege superiore, quem malus spiritus exagitabat, ut persequeretur sacerdotes Domini, de exsule feci triumphatorem. Ego de semine tuo in throno tuo non prius haeredem quam consortem locavi. Ego tibi feci etiam alienigenas subditos, ut tibi serviant, qui te impugnabant: et tu servientes mihi in potestatem deduces inimicorum meorum: et tu auferes quod erat servuli mei, in quo et tibi peccatum inuritur, et habebunt de quo mei adversarii glorientur? 26. Ergo imperator, ut jam non solum de te, sed etiam ad te verba convertam; quoniam advertis quam graviter Dominus convenire soleat, quo gloriosior factus es, eo amplius auctori tuo deferendum noveris. Scriptum est enim (Deut. IX, 4): Cum te induxerit Dominus Deus tuus in terram alienam et manducaveris fructus alienos, non dicas: Virtus mea et justitia mea hoc mihi dedit; sed Dominus donavit Deus, sed Christus misericordia sua contulit; et ideo corpus ejus, hoc est, Ecclesiam diligendo, aquam da pedibus ejus, osculare pedes ejus (Joan. XII, 3); ut non solum absolvas eos, qui in peccatis deprehensi sunt, verum etiam pace tua dones concordiae, et quieti relaxes. Mitte unguentum in pedes ejus, ut tota domus in qua Christus recumbit, tuo repleatur unguento, omnes recumbentes cum eo gaudeant tuis odoribus, hoc est, sic honora ultimos, ut eorum absolutione gaudeant angeli, sicut super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10); laetentur apostoli, delectentur prophetae. Non enim possunt dicere oculi manui: Operam tuam non desideramus; aut caput pedibus: 963 Non estis mihi necessarii (I Cor. XII, 21). Ergo quia omnes necessarii sunt, tuere omne corpus Domini Jesu; ut ipse quoque regnum tuum coelesti sua dignatione custodiat. 27. Ubi descendi, ait mihi: De nobis proposuisti. Respondi: Hoc tractavi, quod ad utilitatem tuam pertineret. Tunc ait: Re vera de synagoga reparanda ab episcopo durius statueram, sed emendatum est. Monachi multa scelera faciunt. Tunc Timasius magister equitum et peditum coepit adversum monachos esse vehementior. Respondi ei: Ego cum imperatore ago, ut oportet; quia novi quod habeat Domini timorem: tecum autem aliter agendum, qui tam dura loqueris. 28. Deinde cum aliquamdiu starem, dico imperatori: Fac me securum pro te offerre, absolve animum meum. Cum assideret, annueretque, non tamen aperte polliceretur, atque ego starem, dixit se emendaturum rescriptum. Statim dicere coepi, ut omnem cognitionem tolleret; ne occasione cognitionis comes aliqua christianos attereret injuria. Promisit futurum. Aio illi: Ago fide tua; et repetivi: Ago fide tua. Age, inquit, fide mea. Et ita ad altare accessi, non aliter accessurus, nisi mihi plene promisisset. Et vere tanta oblationis fuit gratia, ut sentirem etiam ipse eam Deo nostro commendatiorem fuisse gratiam, et divinam praesentiam non defuisse. Omnia itaque ex sententia gesta sunt. EPISTOLA SYRICII PAPAE AD MEDIOLANENSEM ECCLESIAM. Mediolanenses docet diaboli factum invidia, ut novae haereses irreperent in Ecclesiam. Quam perniciosae illae sint, prodit; et in conventu ecclesiastico eorum auctores, quorum singillatim nomina recensentur, damnatos refert.

« SYRICIUS Mediolanensi Ecclesiae. 1. « Optarem semper, fratres charissimi, dilectionis et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris sospitatis vestrae juvaremur judicio. At vero quia 964 non patitur quiete nos vacare ab incursione sua hostis antiquus, ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit, pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur, abstinentia punitur, odit jejunia, ministris suis praedicantibus, dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus dicentis: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XXV, 32).

2. « O infelix audacia! o desperatae mentis astutia! Jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more serpebat, ut occupans pectus, totum hominem praecipitaret in mortem: et nisi Dominus Sabaoth laqueum, quem paraverant, dirupisset, scena tanti mali, et hypocrisis publicata multorum simplicium corda traxisset in ruinam; quia facile ad deteriorem partem mens humana traducitur, malens per spatiosa volare, quam per arctae viae iter cum labore transire. 3. « Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare; ne ignorantia sacerdotis cujuspiam pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium sub religioso nomine contagio violaret, sicut scriptum est, Domino dicente: Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). Hi sunt videlicet, qui sub vestium vilitate christianos sese jactant; ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant: ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3), atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more traducant, atque ovium simplicitatem defraudent. 4. « Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus: sed numquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatiga verunt, quales isti nunc subito irrumpentes, doctrina perfidiae pullulata, hostes fidei, qui cujus sint discipuli, verborum fructibus prodiderunt. Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus: isti non habentes vestem nuptialem, sauciant catholicos, novi ac veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et 965 spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone aliquot christianos coeperunt jam vastare, atque suae dementiae sociare, non intra se continentes nequitiae suae virus: verum electi eorum blasphemias suas conscriptione temeraria prodiderunt; et desperatae mentis furore conciti, passim in favorem gentilium publicaverunt. 5. « Eorum autem insania a fidelibus christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito per scripturam horrificam videtur esse perlata; ut sacerdotali judicio detecta, divinae legi contraria spiritali sententia deleatur. Nos sane nuptiarum vota non aspernanter accipimus, quibus velamine intersumus: sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia honoramus. 6. « Facto igitur presbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est, christianae legi esse contrariam eorum sententiam. Unde Apostoli secuti praeceptum, quia aliter quam quod accepimus, annuntiabant, excommunicavimus (Galat. I, 8). Omnium ergo nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam totius etiam cleri unam scitote fuisse sententiam, ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Prontinus, Martianus, Januarius et Ingeniosus, qui incentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent. 7. « Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per fratres et presbyteros meos Crescentem, Leopardum, et Alexandrum, qui religiosum officium fidei spiritu possint adimplere ferventes.

EPISTOLA XLII.

Synodus Mediolanensis laudat Syricium, quod Ecclesiam a lupis defenderet. Hos adversus virginitatem, simulata conjugii defensione, saevire; cum huic illam praeferri jubeat Paulus. Iidem haeretici e Virgine Christum negantes nasci potuisse, scripturae testimoniis refelluntur. Paucis additis de laude viduitatis et abstinentiae, quibus isti infesti erant, ipsos utpote Manichaeos anathemate ab se confixos testantur Patres.

Domino dilectissimo fratri SYRICIO papae, AMBROSIUS, SABINUS, BASSIANUS, et caeteri. 1. Recognovimus litteris Sanctitatis tuae boni pastoris excubias, qui fideliter commissam 966 tibi januam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias (Joan. X, 7 et seq.), dignus quem oves Domini audiant et sequantur: et ideo quia nosti oviculas Christi, lupos facile deprehendes, et occurres quasi providus pastor, ne isti moribus perfidiae suae feralique ululatu Dominicum ovile dispergant.

2. Laudamus hoc, Domine frater nobis dilectissime, et toto concelebramus affectu. Nec miramur si luporum rabiem grex Domini perhorruerit, in quibus Christi vocem non recognovit. Agrestis enim ululatus est nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis ordinem servare, promiscue omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare meritorum, et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere: quasi Christo una sit palma, quam tribuit; ac non plurimi abundent tituli praemiorum. 3. Simulant se isti donare conjugio. Sed quae potest laus esse conjugii, si nulla virginitatis est gloria? Neque vero nos negamus sanctificatum a Christo esse conjugium, divina voce dicente: Erunt ambo in carne una (Matth. XIX, 5), et in uno spiritu: sed prius est quod nati sumus, quam quod effecti; multoque praestantius divini operis mysterium, quam humanae fragilitatis remedium. Jure laudatur bona uxor, sed melius pia virgo praefertur, dicente Apostolo: Qui jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit; haec enim cogitat quae Dei sunt, illa quae mundi (I Cor. VII, 38). Illa conjugalibus vinculis colligata est, haec libera vinculorum: illa sub lege, ista sub gratia. Bonum conjugium, per quod est inventa posteritas successionis humanae: sed melior virginitas, per quam regni coelestis haereditas acquisita, et coelestium meritorum reperta successio. Per mulierem cura successit, per virginem salus evenit. Denique speciale sibi donum virginitatis Christus elegit, et integritatis munus exhibuit, atque in se repraesentavit, quod elegit in matre. 4. Quanta dementia funestorum latratuum, ut iidem dicerent Christum ex Virgine non potuisse generari, qui asserunt ex muliere, editis humanorum pignorum partubus, virgines permanere? Aliis ergo praestat Christus, quod sibi, ut dicunt, praestare non potuit? Ille vero 967 etsi carnem suscepit, etsi homo factus est, ut hominem redimeret, atque a morte revocaret; inusitato tamen, quasi Deus, itinere venit in terras, ut quemadmodum dixerat: Ecce facio omnia nova (Esai. XLIII, 19); partu etiam immaculatae Virginis nasceretur, et sicut scriptum est, ut crederetur nobiscum Deus. Sed de via perversitatis produntur dicere: Virgo concepit, sed non virgo generavit. Potuit ergo virgo concipere, non potuit virgo generare; cum semper conceptus praecedat, partus sequatur? 5. Sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis Angelorum dicentium: Quia non est impossibile Deo omne verbum (Luc. I, 37). Credatur Symbolo apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat. Audivit Maria vocem angeli, et quae ante dixerat: Quomodo fiet istud (Ibid., 34)? non de fide generationis interrogans, respondit postea: Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum (Ibid., 38). Haec est Virgo, quae in utero concepit: virgo, quae peperit filium. Sic enim scriptum est: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Esai. VII, 14); non enim concepturam tantummodo virginem, sed et parituram virginem dixit. 6. Quae autem est illa porta sanctuarii, porta illa exterior ad Orientem, quae manet clausa; et nemo, inquit, pertransibit per eam, nisi solus Deus Israel (Ezech. XLIV, 2)? Nonne haec porta Maria est, per quam in hunc mundum redemptor intravit? Haec porta justitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). Haec porta est beata Maria, de qua scriptum est quia Dominus pertransibit per eam, et erit clausa (Ezech. XLIV, 2) post partum; quia virgo concepit et genuit. 7. Quid autem incredibile si contra usum originis naturalis peperit Maria, et virgo permanet; quando contra usum naturae mare vidit et fugit, atque in fontem suum Jordanis fluenta remearunt (Psal. CXIII, 3)? Non ergo excedit fidem quod virgo peperit, quando legimus quod petra vomuit aquas (Exod. XVII, 6), et in muri speciem maris unda solidata est (Exod. XIV, 22). Non ergo excedit fidem quod homo exivit de virgine, quando petra fontem profluum scaturivit (Num. XX, 11), ferrum super aquas natavit (IV Reg. VI, 6), ambulavit 968 homo super aquas (Matth. XIV, 26). Ergo si hominem unda portavit, non potuit hominem virgo generare? At quem hominem? De quo legimus: Et mittet illis Dominus hominem, qui salvos faciet eos, et notus erit Dominus Aegyptiis (Esai. XIX, 20). In veteri itaque Testamento virgo Hebraeorum per mare duxit exercitum: in novo Testamento virgo regis, aula coelestis electa est ad salutem. 8. Quid autem? etiam viduitatis attexamus praeconia, cum in Evangelio post Virginis celeberrimum partum Anna vidua subrogetur, quae vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua annorum octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte (Luc. II, 36, 37). 9. Et merito ab illis viduitas despicitur, quae solet observare jejunia, quibus se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam, quotidianis quoque conviviis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant. Qui nihil rectius faciunt, quam quod ipsi suo se ore condemnant. 10. Sed et metuunt ne in istis illud jejunium reputetur. Eligant quod volunt: si aliquando jejunaverint, gerant ergo boni facti sui poenitentiam: si numquam, suam ergo ipsi intemperantiam et luxuriam confiteantur. Et ideo dicunt Paulum luxuriae magistrum fuisse. At quis erit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae, qui castigavit corpus suum, et servituti redegit, atque jejuniis multis se debitam Christo observantiam detulisse memoravit (I Cor. IX, 27); non ut se suaque laudaret, sed ut nos quid sequeremur, edoceret? Ille ergo luxuriam docuit, qui ait: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia in corruptelam (II Cor. VI, 5)? Qui etiam ait: Non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis, non in desideriis erroris: sed in Spiritu, quo renovamur, esse vivendum (Coloss. II, 19 et seq.). 11. Si parum est quod Apostolus dixit, audiant Prophetam dicentem: Et cooperui in jejunio animam meam (Psal. LXVIII, 11). Ergo qui non jejunat, intectus est, et nudus, et patet vulneri. Denique si Adam se texisset in jejunio, non fuisset 969 nudus effectus (Gen. III, 7). Ninive se a morte jejunio liberavit (Jonae III, 5). Et ipse Dominus ait: Non ejicietur hoc genus daemoniorum, nisi per orationem et jejunium (Matth. XVII, 20). 12. Sed quid plura apud magistrum atque doctorem? cum jam dignum praemium retulerint illi perfidiae suae, qui ideo usque huc venerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur; qui vere se Manichaeos probaverunt, non credentes quia ex Virgine utique venisset. Quaenam haec est suppar novorum Judaeorum amentia? Si venisse non creditur, nec carnem creditur suscepisse: ergo in phantasmate visus est, in phantasmate crucifixus est. Sed nobis in veritate crucifixus est, in veritate redemptor noster est. 13. Manichaeus est qui abnegat veritatem, qui carnem Christi negat; et ideo non est illis remissio peccatorum: sed est impietas Manichaeorum, quam et clementissimus exsecratus est imperator, et omnes qui illos viderunt quasi quaedam contagia refugerunt; sicut testes sunt fratres et compresbyteri nostri Crescens, Leopardus, et Alexander, sancto ferventes Spiritu, qui eos omnium exsecratione damnatos, Mediolanensi ex urbe quasi profugos repulerunt. 14. Itaque Jovinianum, Auxentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Martianum, Januarium, et Ingeniosum, quos sanctitas tua damnavit, scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse damnatos. Incolumem te et florentissimum Deus noster tueatur omnipotens, domine dilectissime frater. Item subscriptio.

Eventius episcopus saluto Sanctitatem tuam in Domino, et huic epistolae subscripsi.

Maximus episcopus.

Felix episcopus.

Bassianus episcopus.

Theodorus episcopus.

Constantius episcopus.

Ex jussu domini episcopi Geminiani, ipso praesente. Aper presbyter subscripsi.

970 Eustasius episcopus, et omnes ordines subscripserunt.

EPISTOLA XLIII.

HORONTIANO roganti cur homo rebus aliis, quibus longe praecellit, conditus fuerit posterior, nec rei hujus vel Ambrosius ipse vel Moyses rationem deprompserit; ubi respondit Moysen conjecturas suas miscere noluisse libris divinis, addit se congruas causas propositurum. Utitur ergo exemplo convivii, quod hominis causa sit paratum: deinde certaminis, cujus homo athleta futurus varias pugnas inire debeat: demum id in more esse praedicat, ut praestantissima in principio et fine collocentur; unde cum coelum primo loco creatum sit, hominem ultimo creari docuerit. Hujus cum coelo comparatio, postquam dotes eidem concessae aperiuntur, nec non ipsius in elementa et bestias imperium: ex quibus alias creaturas congrue praemissas elicitur.

AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Moveri te insinuasti mihi, lecto Hexaemero, quod ipse scripsi, quia cum tantum divinae Scripturae serie, vel stylo sermonis mei collatum adverteres homini, quantum nulli in hac terra animantium, prius omnia vel volatilia, vel terrestria, vel quae in aquis sunt, produxerit terra vel aqua, quam homo, propter quem illa creata sunt, generaretur; ejusque rei rationem de me requirere, quam et Moyses siluerit, et ego non auserim attingere.

2. Et forte ille oraculi interpres divini, consilio conticuerit; ne coelestis dispositionis arbitrum se et consiliarum praestare videretur; aliud est enim loqui quod infundebatur a Dei spiritu, aliud voluntatem Dei interpretari: nos autem non quasi interpretes Dei, sed quasi ex usu humano rationis seminaria colligentes, aestimamus posse nos ex eo quod humano usui in caeteris rebus ipse Dominus infuderit, opinari quoniam decuit hominem postremum creari. 3. Etenim qui convivium adornat, ut ille Evangelicus dives (oportet enim (Luc. XIV, 16 et seq.) divina divinis conferamus, quo melius colligere possimus), utique omnia prius praeparat, tauros et saginata occidit, et tunc amicos ad coenam invitat. Prius ergo quae leviora sunt, parantur, et tunc rogatur honoratior. Unde et Dominus homini 971 ante animalium caeterorum praeparavit epulas, tunc ipsum quasi amicum ad suum vocavit convivium; et vere amicum, quasi charitatis divinae participem, et haeredem gloriae. Denique ipsi dicit: Amice, quomodo huc venisti ad nuptias (Matth. XXII, 12)? Praecedentia ergo, ministeria sunt; amicus, qui postremus rogatur. 4. Accipe aliud. Quid est mundus, nisi quidam agon plenus certaminum? Unde et in Apocalypsi Dominus ait: Vincenti dabo coronam vitae (Apoc. II, 10); et Paulus ait: Certamen bonum certavi (II Tim. IV, 7); et alibi: Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur (II Tim. II, 5). Hujus agonis instaurator utique omnipotens Deus est. Qui igitur agonem suscipit in hoc saeculo, nonne omnia praeparat quae agoni sunt necessaria: et tunc athletas vocat, paratis praemiorum infulis, certaturos ad coronam; ne moram patiatur qui vicerit, sed praemio donatus recedat? Praemia ergo hominis terrarum fructus sunt, et coeli lumina: illa ad vitae praesentis usum, haec ad spem vitae aeternae. 5. Quasi athleta igitur postremus ingreditur in agonem: erigit ad coelum oculos, videt quia et coelestis creatura vanitati subjecta est non sponte, sed propter eum qui subjecit eam in spe (Rom. VIII, 20). Videt quia omnis creatura congemiscit, exspectans redemptionem. Videt quia omnis manet labor. Erigit oculos, videt coronas luminum, lunae et stellarum globos considerat: Quoniam justi, qui vicerint, erunt sicut stellae in coelo (Dan. XII, 3); et castigat corpus suum, ne sibi adversetur in certamine: ungit oleo misericordiae, exercet diurna virtutis palaestra, pulvere se oblinit, stadii metam currit non quasi in incertum, ictus dirigit, lacertos excutit, sed non in vacuum: percutit adversarium, quem non videt; quia illum solum attendit, cui cedunt omnes, etiam qui non videntur, in cujus nomine potestates aeriae divertebantur. Ille ergo ictum librat, et Christus percutit: ille calcem levat, et Christus in vulnus dirigit. Denique etsi non videbat Paulus quos caederet, non quasi aera tamen caedebat (I Cor., IX, 26); quia in Christi praedicatione omnes spiritales nequitias, quae sibi adversabantur, convulnerabat. Non immerito ergo postremus homo ingressus est stadium, cui parabatur corona; ut eum praecederet coelum, quasi sui praemium. 6. Sed non solum adversus nequitiae spiritalia, quae sunt in coelestibus, sed etiam adversus carnem et sanguinem lucta nobis (Ephes. VI, 12). Lucta adversus satietatem, lucta cum ipsis frugibus terrae, lucta cum vino, quo etiam vir justus inebriatus est (Gen. IX, 21), quo etiam integer Judaeorum exercitus supplantatus est (Exod. XXXII, 6): lucta cum feris bestiis. lucta cum volatilibus coeli, quibus caro saginata non redigitur in servitutem: lucta cum periculis itinerum, periculis fluminum, ut ait Paulus (II Cor. XI, 29): lucta cum virgultis arborum, quibus caedebantur apostoli (Act. XVI, 22) 972 Vides quanta certamina. Terra ergo exercitium est hominis, coelum corona. Aut quasi amicum igitur praecedere debuerunt ministeria, aut quasi athletam praemia. 7. Specta aliud. In omnibus rebus praestantiora sunt principia et finis. Si domum consideres, potiora omnibus fundamenta et culmina: si agrum, satio et messis, plantatio et vindemia. Quam jucunda insitiva arborum, quam fructus votivi! Ita ergo et coelum primo est conditum, novissimus homo, quasi quaedam coelestis in terris creatura. Nam et si corpore cum bestiis confertur, animo tamen coelestibus annumeratur; sicut enim portavimus imaginem terreni, ita portamus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Quomodo non coelestis, qui ad imaginem et similitudinem factus est Dei (Gen. I, 26)? 8. Recte ergo in constitutione mundi primum coelum, et novissimum coelum, in quo quod ultra coelum est, Deus coeli est. Denique de eo magis accipitur: Coelum mihi thronus (Esa. LXVI, 1); non enim Deus supra elementum sedet, sed in corde hominis. Unde et Dominus ait: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Principium ergo operis mundani coelum, finis homo. 9. Coelum de mundo, homo supra mundum: illud enim mundi portio, iste paradisi incola, Christi possessio. Coelum incorruptibile putatur, et praeterit; homo corruptibilis habetur, et incorruptionem induit: illius figura perit, iste quasi immortalis resurgit; utrumque tamen manus Domini fecerunt secundum Scripturae auctoritatem. Sicut enim de coelis legimus: Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26); ita et homo dicit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73); similiter quoque: Coeli enarrant Dei gloriam (Psal. XVIII, 1); et ut coelum stellarum fulget splendoribus, ita et homines meritorum luminibus micant, quorum opera coram Patre suo lucent, qui est in coelis (Matth. V, 16). Firmamentum coeli supernum illud, hoc quoque non dissimile firmamentum, de quo dictum est: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18): illud firmamentum elementorum, hoc virtutum. Jam illud praestantius: suxerunt oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13); petra enim caro Christi, quae coelum et totum mundum redemit (I Cor. X, 4). 10. Quid illa attexam, et quasi toto stadio te urgeam, quod hominem Deus divinae fecit consortem naturae, sicut in epistola Petri legimus (II Petr. I, 4)? Unde non immerito quidam ait: Cujus et genus sumus (Act. XVII, 28); dedit enim nobis de cognatione sua, et rationabilis scilicet naturae, ut quaeramus illud divinum, quod non longe est ab unoquoque nostrum, in quo et vivimus et sumus et movemur. 11. Cum itaque contulisset homini quod est gratiarum maximum, quasi charissimo et domestico animanti concessit ea, quae in hoc mundo sunt omnia (Gen. I, 28); ut nullius indigeret, quod esset necessarium vel ad vitam, vel ad bonam vitam. 973 Quorum alia ministraret abundantia copiarum terrestrium ad voluptatis perfunctionem: alia cognitio secretorum coelestium, quae mentem inflammaret hominis amore et desiderio disciplinarum, per quas ad sublime illud divinorum penetralium possimus pervenire. Utrumque igitur praestantissimum, ut et subjectas haberet omnes mundi opes, omnia volatilia, terrestria, etiam pisces, et usum maris, tamquam rex elementorum, ac sine labore, sine indigentia ad imitationem et similitudinem venerandi auctoris abundaret omnibus, atque in summa degeret copia, et vias sibi aperiret, gradusque admoveret, per quos ad coeli ascendat regiam. 12. Cujus difficilis itineris viatorem facile reperies illum virum, qui ita sit animi inductione formatus ac voluntate, ut minima sibi cum suo corpore sit familiaritas, neque in ullum ingrediatur vitiorum contubernium, nullis assentantium pumicetur sermonibus: neque in rotis secundorum temporum positus, humiles fastidiat, moesta fugiat, sanctorum laudes excutiat atque elevet, neque gloriae ardore aut pecuniae praesumptae, spei omnem exurat cupiditatem. Cujus animum non inflectat moestitia, non frangat injuria, nulla sollicitet suspicio, libido non excitet, non expugnent passiones corporis, non inquietet vanitatum appetentia, voluptatum gratia. Jam si adjungas virtutes, castimoniam, sobrietatem, ac temperantiam, facile refrenare potens sit immoderatos impetus levium passionum, mensuramque imponat delectationibus suis et cupiditatibus, aequitate ambigua distinguat, tranquillitate mentis dubia componat, et velut compositis omnibus corporis et mentis jurgiis, quasi bonus arbiter inoffensam teneat exterio ris hominis atque interioris concordiam, placidans eos in semet ipso, ac si causa exigat, nullus eum malus consiliarius revocet metu a passionis corona; is plane non solum quasi amicus, sed etiam quasi filius assumetur a patre, ut divitias gloriae et haereditatis ejus adipiscatur. 13. Merito ergo postremus, quasi finis naturae formatus ad justitiam, inter caetera animantia justi arbiter. Et si licet exemplum arcessere, sicut inter homines finis legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), et nos tamquam jumenta contemplatione Domini; sic enim Propheta ait: Κτηνώδης ἐγενέθην παρά σοι, id est, jumentum aestimatus sum apud te (Psal. LXXII, 23). Et quae tamen comparatio, cum ille pereuntes redemerit, nos immolemus? ille servos ad libertatem vocaverit, nos liberis irrogemus captivitatem? Sed quis similis Deo (Psal. LXXXVIII, 9)? 974 14. Processit tamen postremus creaturarum omnium homo, specie gratus, mente sublimis; ut omni esset creaturae miraculo. In quo ad similitudinem aeterni Dei νοῦς esset invisibilis, humana specie amictus. Hic est νοῦς animae vigor, principatum animae et corporis sibi quasi rector vindicans. Quem etiamsi non vident animalia caetera, tamen reformidant; sicut nos Deum, quem non videmus, timemus; et eo plus metuimus, quia non videmus. 15. Namque ut ad imaginem ejus et similitudinem, sicut scriptum est (Gen. I, 26), praesumamus dicere, cum ille se fundat majestatis suae plenitudine, et videat omnia, coelum, aerem, terram, mare, complectens universa et penetrans per singula; ut eum nihil praetereat, et nihil sit quod non consistat in eo, atque ex ipso pendeat, et ipsius plenum sit, sicut ipse ait: Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24), ita νοῦς hominis videt omnia et non videtur, habens sui invisibilem substantiam, disciplinis et consiliis ac sensibus comprehendit latentia, penetrat occulta maris atque omnium diffusa terrarum latibula, utriusque scrutator naturae, ad similitudinem Dei summi quem imitatur et sequitur, cujus imago pro exiguis portionibus in singulis figuratur; elevans quoque se in aerem et ejus nubilosa praetergrediens, ad coeli alta se dirigit studio cognitionis, et ardore sapientiae; ubi paulisper stupefactus admiratione stellarum coelestium, et luminum delectatus claritate, prospiciens desuper mundana ista, conferens quoque se ad hesperum atque arcturum, et caeteros illos ἀπλανεῖς πλανήτας, et videns quod inoffensus ille sit error, quem sine errore quo magis omnia obeant, intexere atque oberrare videantur; majore se cupiditate attollit ad ipsum gremium Patris, in quo est unigenitus Dei Filius enarrans secreta Dei, et facie ad faciem postea relevanda (Joan. I, 18). Nunc tamen quibus dignatur, ex parte demonstrat, atque in aenigmate simulque de Spiritu et vultu suo splendorem luminis, more torrentis effundit; ut eo illuminatus dicat: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis, et dissolutus sum undique et ferre non possum (Jerem. XX, 9). Et David ait: De vultu tuo judicium meum prodeat (Psal. XVI, 2). 16. Hoc igitur mentis vigore, ut revertar unde digressus sum, quo et externa subigit, et separata et distantia videt, et validiora viribus animalia subjicit, tantam caeteris venerationem sui infudit; ut certatim quasi regi obediant, voci ejus obsecundent. Et cum sint irrationabilia, rationem agnoscant et disciplinam eam imprimant, quam natura non tribuit. Denique videntes ferae ejus mansuetudinem, ejus imperio 975 mansuescunt. Saepe suspenderunt morsus suos, revocante sono vocis humanae. Videmus innoxio canum dente lepores sine vulnere capi, leones quoque ipsos, si vox hominis resultaverit, praedam dimittere: pardos atque ursos incitari ac revocari vocibus: equos plausu hominum fremere, silentio mollire cursum, denique saepe sine verbere praetereunt verberatos, ita vehementius illos incitat linguae flagellum. 17. Quid vero de muneribus loquar? Nutrit aries vellera, ut placeat homini: atque in fluvio mersatur, ut nitorem augeat. Oves quoque meliora pabula legunt, ut suaviore succo lactis feta distendant ubera: subeunt partus dolores, ut homini sua munera ferant. Tauri depresso sulcis per totum diem aratro gemunt. Cameli praeter subeundi oneris obsequia, tondendos se exhibent, ut arietes; quo velut regi diversa animalia tributum suum conferant, pendantque vectigal annuum. Equus tanto se jactans equite glomerat gressus superbos, atque ad domini ascensum dorsa sinuatus, herili terga substernit sedili. Sed ne forte adhuc moveat quod novissimus homo factus sit, idem equus nos doceat non ad contemptionem referendum esse, sed honorem. Portat posteriorem suum, nec despicit, sed reformidat, et per diversa eum suo circumfert labore. Uno momento homo longinqua obit, circumerrat distantia, tum equis singularibus, tum quadrigis triumphalibus. 18. Et quoniam triumphales memoravi quadrigas, necesse est attexam iis currus Eliae, quibus per aera vectus est (IV Reg. II, 11); elephantorum, quibus homo victor assistens, cum sit postremus, priores regit. Sic quoque gubernator navis in puppi sedet, et totam navem gubernat. Unde puto illud non otiosum esse in Evangelio, quod Dominus Jesus in puppi dormiebat: denique excitatus imperavit vento et mari, et sedavit tempestatem (Matth. VIII, 24), ostendens ideo se novissimum venisse, quia gubernator venerit. Unde apostolus ait: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale (I Cor. XV, 45, 46); et addidit: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (Ibid., 47). 19. Recte ergo novissimus quasi totius summa operis, quasi causa mundi, propter quem facta sunt omnia; quasi omnium habitator elementorum inter feras vivit, cum piscibus natat, super aves volat, conversatur cum angelis, terram inhabitat, et coelo militat, sulcat mare, aere pascitur, cultor soli, viator profundi, piscator in fluctibus, in aere auceps, in coelo haeres, Christi cohaeres. Haec secundum industriam (Rom. VIII, 17). 20. Accipe etiam quod supra hominis substantiam. Moyses in imo ambulavit mari (Exod. XIV, 29), in 976 summo apostoli (Joan. XXI, 8). Habacuc sine pennis volavit (Dan. XIV, 35). Elias in terra vicit, et in coelo triumphavit (IV Reg. II, 11). Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

EPISTOLA XLIV.

Moysen, quae inter Deum ac mundum distinctio sit, recte indicasse; eum illum impassibilem atque invisibilem, hunc corruptibilem corporeumque significavit. Sex dies orbis creationi non eo attribui, quod tempore Deus indigeat, sed ut dispositio exprimeretur. Declaratur septenarii dignitas, cui tamen octonarius antefertur, ut pote qui sit novi testamenti numerus, ut ille veteris. Exponitur in hanc rem Oseae locus, et continuata ejusdem ogdoadis commendatione, in laudes foederis novi desinit epistola.

AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Divisionem egregie advertisti propheticam, vel potius divinam; non enim sua Moyses, sed infusa et revelata sibi scripsit, ea praecipue quae sunt de constitutione mundi: quae divisio operatorem atque opera distinxit (Gen. I, 1 et seq.). Nam cum aliud impassibile esset, aliud passionis receptabile; quod erat impassibile, ad Deum operatorem retulit: quod autem passibile sine anima, sine motu proprio, motum et animam et figuram a creatore accipiens suo, deputavit huic mundo. Quem factum non oportuit sine gubernatore, et quodam patre indefensum relinqui. Et ideo invisibilem Deum visibilis hujus mundi rectorem esse et quasi tutorem, apertissime describit. Quod ergo invisibile, sempiternum: quod autem videtur, temporale (II Cor. IV, 18).

2. Sex itaque diebus factum mundum exprimit, non quod Deus tempore indiguerit ad constitutionem ejus, cui intra momentum suppetit facere, quae velit ( dixit enim (Psal. CXLVIII, 5), et facta sunt ); sed quia ea quae fiunt, ordinem quaerunt: ordo autem et tempus et numerum plerumque exigit. Illud quoque praecipue, quoniam nobis ad operandum formam daturus, numerum dierum servavit et tempora: nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus; ne praecipitemus consilia atque opera nostra, ne ordinem praetermittamus. Cum enim Deum legimus, ut Scriptura ostendit (Psal. CIII, 24), cum sapientia et quodam consilio et dispositione omnia fecisse et ordine; consentaneum est rationi, ut primo coelum faceret, quod est pulcherrimum; oportet ut eo primum oculos erigamus, illo nobis contendendum esse arbitremur, illam sedem terrenis omnibus praeferendam putemus. 3. Sex itaque diebus mundum creavit, septimo die requievit ab operibus suis (Gen. II, 2). Bonus septimus numerus, quem non Pythagorico et caeterorum philosophorum more tractamus, sed secundum formam, et divisiones gratiae spiritalis; septem enim virtutes principales sancti Spiritus propheta Esaias complexus est (Esai. XI, 2). Haec hebdomas, 977 sicut ipsa Patris et Filii et Spiritus sancti venerabilis Trinitas, sine tempore, sine ordine, auctor numeri, non sub numeri lege devincta. Itaque sicut ad aeternae Trinitatis gratiam coelum, terra, maria formata, sicut sol, luna et stellae: ita etiam ad illum septenarium virtutum spiritalium circuitum atque orbem operationis divinae vigore praestantem, septenarium quoddam ministerium planetarum creatum advertimus, quo hic mundus illuminatur. Quarum concurrere fertur militia ad earum numerum, quas inerrabiles ferunt stellas, et, ut Graeci dicunt, ἀπλανεῖς. Septentrio quoque inde latine nomen accepit, quod septem in eo fulgor stellarum irradiet, in quem maxime gubernatores, quasi ducem feruntur intendere. 4. Descendit haec de coelo in terras praerogativa: nam ut transeam septiformem capitis nostri gratiam, in oculis duobus, auribus et naribus binis, ore quoque per quod magnam suavitatem percipimus; quantum istud miraculi, quod septimo mense in plerisque origo legitima formatur, et qui fuerit editus, vitalis generationis curricula sortitur? Octavo autem mense interdicta naturali lege pariendi cernimus tempora, ac si forte lethalis necessitas partus claustra laxaverit, periculum pariter generantis properetur et pignoris. 3. Sed tamen ille septimanus, etsi bene nascatur, ad labores nascitur: qui autem octavo die regenerationis sortitur mysteria, consecratur per gratiam, et ad haereditatem regni coelestis vocatur. Magna in virtutibus Spiritus sancti hebdomadis gratia, eadem tamen hebdomadam sonat, ogdoaden consecrat. In illa sonus, in ista fructus est; ideoque octavo die soluta paradiso reddidit Spiritus gratia, quos extorres sua fecerat culpa. 4. Novit ogdoaden istam, quam octavam Latine dicimus, vetus Testamentum; siquidem ait Ecclesiastes: Da partem illis septem, et illis quidem octo (Eccles. XI, 2). Hebdomas veteris Testamenti est octava novi, quando Christus resurrexit, et dies omnibus novae salutis illuxit. Ille dies, de quo ait propheta: Hic dies, quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24); quo die se fulgor plenae atque perfectae circumcisionis humanis peccatoribus infudit. Propterea et vetus Testamentum dedit partem octavae in circumcisionis solemnitate. Sed illa adhuc in umbra latebat: venit sol justitiae (Malac. IV, 2), et consummatione passionis propriae revelavit sui luminis radios: quos retexit omnibus, et vitae claritatem aperuit aeternae. 5. Isti ergo sunt septem et octo, de quibus et Osee dicit quod eo numero conduxerit sibi, et acquisierit fidei plenitudinem; sic enim habes: Et abii, et conduxi mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et semicoro hordei, et nevel vini (Ose. III, 2). 978 Conducendam autem ei meretricem Dominus praeceperat in superioribus: itaque manifestum est quod conduxit eam, qui etiam mercedis quantitatem expressit. Quindecim autem argentei ex septem et octo constant: hebdomadam itaque et octavam significant. Duorum igitur Testamentorum, id est, plenae fidei pretio Prophetia consummationem accepit fidei, Ecclesia plenitudinem; primo enim Testamento Israel acquisitus est populus, secundo nationum et gentium. Fide ergo plena conducitur meretrix, vel ex gentibus copulam sui quaerens, vel ex adultero Judaeorum populo, qui dominum suum et auctorem virginalis fidei dereliquerat, conventus suos totius orbis spatio diffundens. 6. Quod autem dixit: In coro et in semicoro hordei; in coro mensurae plenitudo est, in semicoro semiplena mensura. Plenitudo in Evangelio, semiperfectio in lege; sicut legimus, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Et alibi, habemus, dicente Domino per Michaeam prophetam, quia tunc pax erit in terra Israel, cum venerit Assyrius in terram ejus, et insurrexerunt in eum septem pastores, et octo morsus hominum (Mich. V, 5). Tunc enim plena pax est fideli populo ab omnibus tentationibus et vanitatibus absoluto, cum mundi hujus vanitatem excluserint de cordibus nostris pax et gratia: pax veteris, gratia novi Testamenti. 7. Septem pastores praecepta legis sunt, quibus grex adhuc quasi irrationabilis in virga Moysi per desertum ductus et gubernatus est (Exod. IV, 20). Octo morsus hominum mandata Evangelii et Dominici oris alloquia: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Boni morsus, per quos vitae aeternae munus gustavimus, peccatorum remissionem in Christi corpore devorantes. In veteri Testamento amarus morsus est mortis, propterea dictum est: Devoravit mors praevalens (Esai. XXV, 8). In novo Testamento suavis morsus est vitae, quae mortem absorbuit, propterea apostulus ait: Devorata est mors in victoria sua. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55) ? 8. Atque ut apostolicis utamur testimoniis, ubi hominem fecit Deus, requievit ab omnibus operibus suis in die septima (Gen. II, 2). Sed quia populus Judaeorum per contumaciam contempsit mandata Dei sui, ait Dominus: Si introibunt in requiem meam (Hebr. IV, 3). Et ideo altam Deus praefinivit diem, de qua dicit: Hodie si vocem meam audieritis (Psal. XCIV, 8). Duos enim dies comprehendit Scriptura generales, heri et hodie; de quibus dicit: Imitamini fidem Jesu Christi. Heri et hodie ipse est, et in saecula (Hebr. XIII, 7, 8). In superiore die promissio est, in consequenti solutio. Sed quia hesterna die neque Moyses, neque Jesus Nave populum induxit in requiem, hodierna die Christus induxit, cui 979 dixit Pater: Ego hodie genui te (Psal. II, 7); per suam enim resurrectionem Jesus populo requiem comparavit. Requies nostra Dominus est Jesus, qui ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Requies enim in coelo, non in terra est. 9. Quid igitur opus est ut explorem ortus signorum atque obitus, quorum ad exortum duris inaratae vomeribus findantur novales, vel ad occasum laeta messis recumbat (Apoc. XXII, 16)? Una mihi stella abundat pro omnibus, stella splendida et matutina: cujus ad exortum seminata est non frugum, sed martyrum seges; quando Rachel ploravit filios suos (Jerem. XXXI, 15), ut lacrymis ablutos suis, pro Christo offerret infantulos. Cujus stellae obitus non cremiorum insensibilium, sed spirantium defunctorum triumphales manipulos de tumulis resuscitavit. 10. Celebretur itaque hebdomas, eo quod per septem aetatum cursus vita hominum usque ad senectutem transcurritur, sicut Hippocrates, medicinae magister, scriptis explicuit suis. Prima aetas infantia est, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta virilis aetas, sexta aevi maturitas, septima senectus. Est ergo infans, puer, adolescens, juvenis, vir, veteranus, senex. 11. Solon autem decem fecit aetatum ordines per annos septenos; ita ut prima aetas infantiae usque ad emissionem sit dentium, quibus conficiat cibum, sermonemque distinguat, ut possit effabilis videri: pueritia quoque usque ad annos pubertatis procedit, et genitalia tentamenta: adolescentia usque ad barbae lanuginem: juventus usque ad perfectae virtutis processum: quinta aetas virilis est, apta copulis conjugalibus per totam hebdomadam: sexta quoque hebdomas virili deputatur aetati, et ad prudentiae processum habili, et ad agendum strenuae: septima quoque hebdomas, et octava aevi maturum, et sensu vigentem, et sermonem item non insuavis alloquii gratia praeditum produnt: nona hebdomas reliquias adhuc habet aliquas virium, lingua ac sapientia mollior: decima vero hebdomas mensuram implet, ad quam is qui pervenire potuerit, non immaturo temporum cursu pulsabit mortis sera vestibula. 12. Ergo Hippocrates et Solon vel septem aetates, vel hebdomadas aetatum norunt. In illis se hebdomas praeferat: octava autem unam et 980 perpetuam aetatem invehit, qua excrescimus in virum perfectum, in agnitione Dei, fidei plenitudine, in qua legitimae aetatis mensura impletur (Ephes. IV, 13). 13. Est etiam in visceribus nostris hebdomadis explorata gratia; ferunt enim septem quoque esse in nobis interiora viscera, stomachum, cor, pulmonem, lien, hepar, renes duos. Septem quoque exteriora, caput, posteriora, ventrem, binas manus, et binos pedes. 14. Praestantissima haec, sed obnoxia dolori. Quis autem dubitet majus esse octavae munus, quae totum renovavit hominem, ut jam nihil possit dolere? Itaque septima mundi aetas conclusa est; octava illuxit gratia, quae fecit hominem jam non hujus mundi esse, sed supra mundum. Jam enim non vitam nostram, sed Christum vivimus: Nobis enim vivere Christus, et mori lucrum. Itaque jam non in carne, sed in fide vivimus Christi (Philip. I, 21). Apostolus dicit: Unde colligimus quia conclusus est mundi dies (Galat. II, 2). Denique novissima hora venit Dominus Jesus, et pro nobis mortuus est, et omnes in illo mortui sumus, ut vivamus Deo (I Joan. II, 18). Non ergo nos qui eramus, vivimus: sed vivit Christus in nobis (II Cor. V, 15). 15. Abiit ergo hebdomas, venit octava. Abiit heri, venit hodie: illud hodie quod promissum est, quo admoniti sumus vocem Dei audiendam et sequendam. Abiit ergo ille dies Testamenti veteris, venit dies novus, quo Testamentum consummatum est novum, de quo dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum: non secundum Testamentum, quod feci patribus illorum in die, qua apprehendi manum ipsorum educere illos de terra Aegypti (Hebr. VIII, 8). Et qua ratione mutatum sit Testamentum adjicit: Quoniam ipsi non manserunt, inquit, in Testamento meo. et ego neglexi eos, dicit Dominus (Ibid., 9). 16. Abierunt sacerdotes Legis, Legis tribunalia: accedamus ad sacerdotem novum (Hebr. IV, 14), ad sedem gratiae, visitatorem animarum nostrarum, sacerdotem non secundum Legem mandati carnalis creatum, sed secundum virtutem infatigabilis electum (Hebr. VII, 16). Non enim ipse sibi honorem praeripuit, sed electus a Patre est (Hebr. V, 4), sicut ipse Pater ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Novus ergo sacerdos videmus quid obtulerit. Alii sacerdotes pro se offerebant, 981 et pro populo suo: hic quia non habuit peccatum, ut pro se offerret, pro universo mundo se obtulit, et per sanguinem suum intravit in sancta. 17. Hic est ergo sacerdos novus, et nova hostia non ex Lege, sed supra Legem; advocatus mundi, lux saeculi, qui dixit: Ecce venio, et venit (Apoc. XXII, 7). Ad quem accedamus in abundantia fidei adorantes et obsecrantes et sperantes in eum, quem non videmus oculis, sed affectu tenemus: cui est omnis honor semper et gloria. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

EPISTOLA XLV.

Sabino sciscitanti an de paradiso scripsisset Ambrosius, quaeve ipsius de illo esset sententia, respondet; leviterque perstricta secundum historiam loci descriptione, ad mysticam transit expositionem. Itaque ubi docuit in principali animae portione paradisum esse, quid per ea quae illic exstiterunt, significetur; quidve in serpente homines imitentur edocet; et quanta sit humana infirmitas, quantave in eum Dei charitas semper fuerit, declarato, nos ad fugiendam sensuum delectationem hortatur.

AMBROSIUS SABINO. 1. Lecto Hexaemero, utrum paradisum subtexuerim, requirendum putasti, et quam de eo haberem sententiam, significandum, idque velle te studiose cognoscere. Ego autem jam dudum de eo scripsi, nondum veteranus sacerdos.

2. Sententias autem de eo diversas esse plurimorum comperi. Nam Josephus (Lib. I Antiqq., cap. 2), ut pote historiographus, locum dicit refertum arboribus virgultisque plurimis, irrigari etiam flumine, quod dividatur in quatuor fluvios. Collecta etenim in unum congregatione aquarum, non se penitus exinanivit terra, et fraudavit irriguis suis: sed hodieque in fontes prorumpit, et deducit meatus fluminum, quibus pignora sua, quasi pia mater, plenis lactat uberibus. 3. Alii alias, omnes tamen congruunt in paradiso (Gen. II, 9), et lignum vitae radicatum, et lignum scientiae, quae discernat bonum et malum, caetera quoque ligna plena vigoris, plena vivificationis, spirantia, et rationabilia. Ex quibus colligitur paradisum ipsum non terrenum videri posse, non in solo aliquo, sed in nostro principali, quod animatur et vivificatur animae virtutibus, et infusione Spiritus Dei. 4. Denique Salomon in spiritu paradisum in homine esse evidenter declaravit. Et quia mysteria exprimit vel animae et Verbi, vel Christi et Ecclesiae, ideo ait de virgine anima, vel Ecclesia quam volebat virginem castam assignare Christo (II Cor. XI, 2): Paradisus clausus, soror mea sponsa, paradisus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12). 5. Paradisus Graece, Latine hortus dicitur. Denique Susanna in paradiso erat, et sic legitur Latine (Dan. XIII, 7). Et Adam in paradiso erat, et sic legimus (Gen. II, 8). 982 Ergo non te moveat quod alii codices Latini hortum habent, alii paradisum. 6. Ibi ergo est casta uxor, ubi virgo. Licet virgo excepta habeat claustra et signacula sua, sed utraque in paradiso; ut adversum aestus corporis et carnis flagrantiam refrigeretur virtutum umbraculis. 7. Ergo paradisus in principali nostro est, silvescens plurimarum opinionum plantariis: in quo principaliter lignum vitae constituit Deus, id est, pietatis radicem; ea est enim vitae nostrae substantia, si Domino et Deo nostro deditos cultus deferamus. 8. Constituit etiam scientiae boni et mali seminarium; homo enim solus in caeteris animantibus terrenis habet scientiam boni et mali. Alia quoque illic plantaria diversa, quorum fructus virtutes sunt. 9. Sed quia scientiae capax hominis affectus cognitus est Deo, quod citius ad astutiam inclinaretur, quam ad summum prudentiae (neque enim judicem, qui fines certos in anima nostra constituit, operis sui qualitas latere poterat), eliminare voluit astutiam de paradiso, quasi providus auctor nostrae salutis, et vitae studium, et disciplinam pietatis infundere; ideoque praecepit homini ab omni ligno, quod est in paradiso, esse gustandum, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum (Gen. III, 2, 3). 10. Sed quia creatura omnis passioni obnoxia, ideo delectatio, sicut serpentino illapsu, humanis irrepsit affectibus. Itaque non immerito sanctus Moyses delectationem serpentis figuravit similitudine; prona est enim in ventrem sicut serpens, non pedibus incedens, aut ullis elevata cruribus, sed sinuoso flexu totius velut corporis sui lubrica. Ei terra cibus est sicut serpenti, quoniam escam nescit coelestem; corporalibus enim pascitur, atque in varias mutatur species cupiditatum, et tortuosis angulatur anfractibus. Venenum in dentibus habet, quibus unusquisque se eviscerat luxuriosus, helluo internecat, abliguritor perimit. Quantos ruperunt vina, dissolvit ebrietas, distendit cruditas? 11. Nunc intelligo qua causa Dominus Deus insufflavit in faciem hominis: ibi enim sensus omnis, ibi sedes atque illecebra delectationis, in oculis, auribus, naribus, atque in ore; ut sensus nostros adversus delectationem fortiores faceret (Gen. II, 7). Haec ergo nobis, sicut serpens astutiam infudit; non enim delectatio, sed labor et diuturna meditatio cum Dei gratia dat perfectam prudentiam. 12. Tamen quia serpentis fraudibus involuta est humani generis haereditas, in eo astutiam serpentis sequamur; ut caput nostrum non projiciamus in pericula, sed prae caeteris integrum custodiamus: Caput autem nostrum Christus est (I Cor. XI, 3). Hoc maneat incolume, ut serpentis venena 983 nobis non possint nocere: Bona est enim sapientia cum haereditate (Eccl. VII, 12), id est, cum fide; quoniam est haereditas credentibus in Domino. 13. Quod si primus ille homo, qui cum Deo loquebatur in paradiso positus (Gen. II, 15), labi tam facile potuit, ex terra creatus virgine, quae ad verbum Dei formata et creata recenti fuerat exortu, nondum ea parricidali caediumque concreta sanguine, flagitiis et dedecore polluta, nondum carne nostra damnata maledicto obnoxiae haereditatis; quanto facilius postea lubrica ad peccandum via majus advexit humano generi praecipitium, cum deterior tolerabiliori per vices generationis successerit? 14. Etenim si magnetis lapis tantam naturae vim habet, ut ferrum ad se trahat, et transfundat se in illius speciem, ita ut plerisque experiri volentibus cum plures annulos ferreos ad cum lapidem admoverint, omnes pari teneat modo: deinde si ei annulo cui adhaeserit lapis, alium admoveas annulum, et rursus per ordinem singulis substituas; licet in omnes penetret per ordinem, ex illo lapide vis naturae, tamen priores nexu vehementiore constringit, posteriores remissiore: quanto magis humani generis conditio atque natura ex puriore statu in deteriorem lapsa est, quando nequiorem attigit! 15. Nam si per eas species minuitur natura, quae non sunt culpae capaces; quanto magis per animos atque artus labe pollutos scelerum virtus ejus hebetatur! Unde quia excreverat malitia, abolita innocentia fuerat, non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum (Psal. XIII, 1): venit Dominus, qui reformaret naturae gratiam, immo augeret; ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia. Ergo liquet et quia auctor hominis Deus, et quod Deus unus, non multi dii: sed unus qui mundum operatus est; et unum, non multos mundos, ut dicunt philosophi. 16. Primum igitur mundum creavit, deinde habitatorem mundi, cui totus mundus patria foret. Nam si hodie quocumque accesserit sapiens, ubique civis est, ubique sua intelligit, nusquam se peregrinum, nusquam hospitem judicat; quanto magis ille primus homo totius erat mundi incola, et, ut Graeci dicunt, κοσμοπολίτης, opus Dei recens, confabulator assiduus, civis sanctorum, complantatus virtutibus, praepositus omnibus terrenis animantibus, marinis, volatilibus, totum mundum suam possessionem putabat: quem Dominus tuebatur, ut opus suum, neque ut bonus parens atque auctor deserebat! Denique eo usque creatum fovit, 984 ut abdicatum redimeret, eliminatum reciperet, mortuum passione Filii sui unigeniti resuscitaret. Est ergo hominis auctor Deus, et diligit opus suum operator bonus, nec derelinquit bonus Pater, quem etiam, sicut dives paterfamilias, censu propriae haereditatis redemit. 17. Caveamus ergo ne hominem istum, id est, νοῦν, mulier illa, id est, passio sensuum nostrorum delectatione et ipsa decepta atque illusa effeminet, et circumscriptum in leges suas et sententiam trahat. Fugiamus delectationem sicut serpentem: multas artes habet, et maxime in homine. Nam alia animantia cibi aviditate capiuntur? homo quanto plures sensus oculorum auriumque habet, tanto majora pericula. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

EPISTOLA XLVI.

Ambrosius Sabino scribit maledicum Apollinaristam publice fuisse confutatum: sese cum eo, etsi servilem in Christum formam non admitteret, humaniter egisse: at illa verba, Deum scilicet Patrem Filii esse et Dominum creaturae, quae illi comprimis displicebant, cum verbis Davidicis convenire. Post quae eumdem Filium sine injuria divinitatis factum non modo servum, verum etiam maledictum, opprobrium atque peccatum multiplici Scripturae testimonio demonstrat.

AMBROSIUS SABINO. 1. Quem scripsisti maledici sermonis seminatorem, levissimus est, qui jam veneni sui mercedem recepit. Siquidem responsum est ei publice; et quod privatim severat, palam messuit. Ego autem vanum ante et invisorem tantum habebam: at ubi iste sermo ad aures pervenit meas, statim respondi quod eum virus infecerit Apollinaris, qui non potest audire quod Dominus noster Jesus pro nobis servitutem susceperit in istius corporis susceptione; cum Apostolus clamet quod formam servi acceperit (Phil. II, 7). Hoc munimentum, haec sepes est fidei nostrae; qui hanc destruit, destruetur ipse, sicut scriptum est: Quia destruentem sepem mordebit serpens (Eccl. X, 8).

2. Equidem primo leniter mandavi ei: Qua ratione bonam rem malo animo facis? Ego enim beneficio annumero, si quis mea legens scripta, dicat mihi quo videatur moveri. Primum quia et in iis quae scio, falli possum. Multa aurem praetereunt, multa quibusdam aliter sonant: pulchrum est, si fieri potest, cavere omnia. Deinde quia non debeo moleste ferre, cum de apostolicis et ipsis Evangelicis Dominicisque verbis plerique multas quaestiones serant; 985 si etiam in meis scriptis reperiant, de quo disputandum putent: plerique enim studio indulgent suo, ut iste qui propterea orbem circuivit, ut quaereret quem reprehenderet, non quem sibi imitandum arbitraretur. 3. Hic igitur ut arroderet aliquid de meis scriptis, eam sibi amplam viam reperit, quoniam eo loci ubi dixit Dominus Jesus: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25); diximus ideo dictum, ut nos intelligamus patrem filii esse, et dominum creaturae. Quamquam in psalmo evidenter Dominum dixerit Patrem Filius: Viderunt me, et moverunt capita sua: adjuva me, Domine, Deus meus (Psal. CVIII, 25, 26). Etenim secundum formam servi locutus, dominum vocavit, quem Patrem noverat, aequalis in Dei forma, servum secundum carnis substantiam se praedicans; servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est. 4. Advertis igitur primum pro tua admirabili prudentia ea quae in Evangelio dicuntur, ad Evangelii tempus referri, quo Dominus Jesus inter homines humana specie conversabatur; nunc enim secundum hominem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16). Sit ita visus et cognitus veteribus, jam transierunt vetera, et omnia nova facta sunt (Ibid., 17). Omnia tamen ex Deo, qui nos sibi per Christum reconciliavit; eramus enim mortui, et ideo unus pro omnibus servus factus est (Philip. II, 7). Quid dicam, servus? Peccatum, opprobrium, maledictum factus est. Dixit enim Apostolus: Quia pro nobis peccatum factus est (II Cor. V, 21), quia maledictum factus est (Galat. III, 13) Dominus Jesus. Dixit quia cum sibi subjecerit omnia, tunc et ipse subjectus erit. Dixit et Petrus: In nomine Jesu Nazareni surge, et ambula, in Actibus apostolorum (Actor. III, 6). Dixit ibi quia glorificavit puerum suum Jesum (Ibid., 13), et nemo calumniatur de tempore. In Apocalypsi autem et agnus dictus est a Joanne (Apoc. V, 12); dictus est in psalmo vermis, et non homo (Psal. XXI, 17). Haec omnia factus est, ut nostrae obtunderet mortis aculeum, nostram servitutem tolleret, maledicta, peccata, opprobria deleret (I Cor. XV, 55). 5. Haec et alia, quae consulenti cuidam, et multo plura a te scripsisti relata, cum Scriptura divina habeat (Exod. XVI, 18), quemadmodum quisquam dubitabit dicere quae pie scripta sunt, quoniam ad gloriam Christi spectant, non ad imminutionem? Nam cum de dono ejus, hoc est manna, dictum sit quia et qui minus collegit, non diminuit: et qui plurimum, non ampliavit; num potuit ipse vel minui vel augeri? Quid enim in eo imminutum est, quod nostram servitutem, nostras infirmitates susceperat? Erat humiliatus, erat in servi forma, sed idem in gloria Dei Patris. Erat vermis in cruce, sed idem dimittebat peccata etiam persecutorum suorum. Erat opprobrium, 986 sed idem majestas Domini, sicut scriptum est: Et videbitur majestas Domini, et videbit omnis caro salutare Dei (Esai. XL, 5). Quid amisit, cui nihil minus est? Non habebat quidem speciem neque decorem, sed habebat plenitudinem divinitatis. Infirmus aestimabatur, sed non destiterat esse Dei virtus. Videbatur, ut homo, sed fulgebat in terris majestas divina et Patris gloria. 6. Unde pulchre Apostolus ejusdem verbi repetitione usus est, dicens de Domino Jesu: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Quid est in Dei forma, nisi in plenitudine divinitatis, in illa perfectionis divinae expressione? Ergo cum esset in plenitudine divinitatis, exinanivit se, et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae: sicut Deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, ut esset perfectus in utraque forma. Unde et David dicit: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). 7. Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat, habet, suis clauditur retibus. Ipse enim dixerat: Formam servi accepit, non servus lectus est. Iterum ergo interrogo, quid est in forma Dei? Respondet: In natura Dei. Sunt enim, ait Apostolus, qui non sunt natura dii (Philip. II, 7). Quaero quid sit, formam servi accipiens (Galat. IV, 8)? Sine dubio perfectionem naturae et conditionis, ut dixi, humanae, ut esset in hominum similitudine. Et pulchre non carnis, sed hominum dixit similitudinem; quia in carne eadem. Sed quia sine peccato erat solus, omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur. Unde et propheta ait: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9)? Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum divinam operationem. Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur: sed ultra hominem, cum emundaret. Et cum Lazarum fleret mortuum (Matth. VIII, 3), quasi homo flebat: sed supra hominem erat, cum mortuum juberet vinctis pedibus exire (Joan. XI, 33, 44). Homo videbatur, cum penderet in cruce: sed supra hominem, cum reseratis tumulis, mortuos resuscitaret (Matth. XXVII, 52). 8. Nec sibi blandiatur virus Apollinaris, quia ita legitur: Et specie inventus est ut homo (Philip. II, 7); non enim negatus est homo Jesus, cum alibi ipse Paulus de eo dicat: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), sed confirmatus est. Id enim est usus et moris Scripturae sic significare, sicut et in Evangelio legimus: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I, 1). Sicut ergo quasi unigenitus dicitur, et non abnuitur unigenitus Dei Filius; ita ut homo dicitur, et perfectio fuisse in eo hominis non negatur. 987 9. Cum esset igitur in forma servi, humiliatus usque ad mortem, erat tamen in Dei gloria. Quid ei igitur obfuit servitus? Servus autem factus legitur, quia legitur factus ex Virgine, et creatus in carne; omnis enim creatura servit, dicente Propheta: Quia universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91). Unde et Deus Pater ait: Inveni David servum meum, in oleo sancto unxi eum. Ipse vocabit me: Pater meus es tu, Deus salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum (Psal. LXXXVIII, 27, 28); et in alio psalmo: Custodi animam meam; quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum (Psal. LXXXV, 2); et infra in eodem psalmo: Da potestatem puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae (Ibid., 16). Congessi enim Patris et Filii voces; ut ei non argumenta humana, sed divina responderent oracula. 10. Alibi inquit: In manus tuas commendo spiritum meum (Psal. XXX, 6); et: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Ibid., 9); et: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium (Ibid., 12). Et in eodem psalmo: Illustra faciem tuam super servum tuum (Ibid., 17). Per Esaiam quoque dicit ipse Filius Dei: Ex utero matris meae vocavit Dominus nomen meum, et posuit os meum ut gladium acutum, et sub tegumento manus suae protexit me. Posuit me sicut sagittam electam, et pharetra sua texit me; et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel (Esai. XLIX, 2, 3). Dicitur enim Dei Filius et Israel, sicut alibi: Jacob puer meus, Israel dilectus meus (Esai. XLIV, 1). Solus enim vere Deum Patrem non solum vidit, sed etiam enarravit (Joan. I, 18). 11. Et sequitur: In te glorificabor. Et ego dixi: In vacuum laboravi, et in nihilum dedi vires meas; ideo judicium meum ante Dominum, et dolor meus ante Deum meum. Et nunc sic dicit Dominus, qui finxit me servum ex utero sibi ad congregandum Jacob et Israel (Esai. XLIX, 4, 5). Quis congregavit Dei populum, nisi Christus? Quis glorificatus est ante Dominum? Quis est Dei virtus? Cui dixit Pater: Magnum tibi est vocari te puerum meum? Et cui dicit: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Ibid., 6)? De quo etiam per os Ezechiel locutus est, dicens: Suscitabo super eos pastorem unum, et reget eos servus meus David, et erit eorum pastor: et ego Dominus ero illis in Deum, et David in medio eorum princeps (Ezech. XXXIV, 23, 24). David utique rex jam defunctus erat, et ideo verus David, verus humilis, verus mansuetus, verus manu fortis Dei Filius, hoc annuntiatur nomine: qui etiam in Zachariae prophetae libro significatur, dicente Deo Patre: Ecce ego mittam servum meum, Oriens nomen est ei (Zach. III, 8). Numquid quia habebat vestimenta sordida, ideo fulgorem divinitatis suae sol justitiae non habebat? 12. Et quid plura? An infirmius putamus servitium esse quam peccatum, quam maledictum, 988 quam opprobrium, quam infirmitates, quas pro nobis suscepit, ut a nobis averterentur? Factus est enim haec omnia; ut universa vacuaret. Sed haec ideo non recipiunt, quod servus, opprobrium, peccatum, maledictum factus sit; quia Verbum et carnem unius asserunt esse substantiae, et dicunt: Ergo quia nos redemit, servus dictus est, et peccatum debuit dici. Nec advertunt quod haec Christi gloria sit, quia servitutem suscepit in corpore suo, ut libertatem omnibus redderet: peccata nostra portavit, ut mundi peccatum tolleret. 13. Servus, peccatum, maledictum factus est, ut tu peccati servus esse desisteres, et te divinae sententiae maledicto absolveret. Ille ergo maledictum suscepit tuum: Maledictus enim omnis, qui pendet in ligno (Galat. III, 13). Ille maledictum in cruce factus est, ut tu benedictus esses in Dei regno. Ille dehonestatus et depretiatus est, nec aliquid aestimatus. Ille dicebat: In vacuum laboravi (Esai. XLIX, 4); per quem meruit Paulus dicere: Non in vacuum laboravi (Phil. II, 16); ut boni operis fructum, et Evangelicae praedicationis gloriam suis conferret servulis, per quam universi sarcina laboris absolverentur. 14. His igitur auditis, derelictus est in dimidio dierum suorum perdix, qui clamavit ut congregaret quae non peperit (Jerem. XVII, 11), et oppressus est voce Domini Jesu. Denique adornat fugam. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

EPISTOLA XLVII.

SABINO cur librum apertius perscriptum ipsi miserit, causam reddens, quamobrem scribere quam dictare malit, explicat. Hinc illum ad mutuum epistolarum usum invitat, quanta inde redeat utilitas, patefaciens.

AMBROSIUS SABINO. 1. Transmisi petitum codicem scriptum apertius atque enodatius, quam ea scriptura est, quam dudum direxi; ut legendi facilitate nullum judicio tuo afferatur impedimentum. Nam exemplaris liber non ad speciem, sed ad necessitatem scriptus est; non enim dictamus omnia, et maxime noctibus, quibus nolumus aliis graves esse ac molesti; tum quia ea quae dictantur, impetu quodam proruunt, et profluo cursu feruntur.

2. Nobis autem quibus curae est senilem sermonem familiari usu ad unguem distinguere, et lento quodam figere gradu, aptius videtur propriam manum nostro affigere stylo; ut non tam deflare aliquid videamur, quam abscondere: neque alterum scribentem erubescamus, sed ipsi nobis conscii sine ulle arbitro, non solum auribus, sed etiam oculis ea ponderemus, quae scribimus. Velocior est enim linqua quam 989 manus, dicente Scriptura: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Ps. XLIV, 2). 3. Sed forte dicas, quia velocitatem ad scribentem retulit. Non te fallit tamen id significari, quod scribae velociter scribentis celeritas sola possit linguae propheticae excipere sermones. Apostolus quoque Paulus sua scribebat manu, sicut ipse ait: Mea manu scripsi vobis (Galat. VI, 11); ille propter honorificentiam, nos propter verecundiam. 4. Tamen dum adhuc habes de libris judicium, interludamus epistolis, quarum ejusmodi usus est, ut disjuncti locorum intervallis, affectu adhaereamus: in quibus inter absentes imago refulget praesentiae, et collocutio scripta separatos copulat: in quibus etiam cum amico miscemus animum, et mentem ei nostram infundimus. 5. Jam si, ut hortaris, aliquid et de veteribus scripturis redoleat in epistolis, non solum animi conglutinari videntur per verae doctrinae profectum, sed etiam plenioris colloquii species et forma exprimi, ut inter quaerendi et respondendi mutuas vices assumpta concertatio in unum conducere, et coram videatur amicos locare, qui tali se lacessunt et complectuntur munere. 6. Quid autem majorum nostrorum exempla proferam, qui epistolis suis fidem infuderunt populorum mentibus, atque ad integros et confertos scripserunt populos: et praesentes se esse, cum absentes scriberent, significarunt, dicente sancto Apostolo (I Cor. V, 3), quia absens erat corpore, sed praesens spiritu; non solum cum scriberet, sed etiam cum judicaret? Denique absens per epistolam condemnabat, et idem absolvebat per epistolam; epistola enim Pauli quaedam effigies erat ejus praesentiae, et forma operis. 7. Non enim ut aliorum epistolae, graves, inquit, et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10); talis et Apostoli: sed talis hujus epistola, ut talis esset forma praecepti, qualis esset operationis substantia: quia quales sumus, inquit, verbo per epistolam absentes, tales et praesentes sumus in opere (Ibid., 11). Imaginem praesentiae suae in epistolis expressit, fructum et testimonium in opere significavit. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos et te diligimus.

990 EPISTOLA XLVIII.

SABINUM, ut libros suos severo expendat examine, obsecrat, et quae commoda hinc oriantur, exponit; subjungens tamen duritiem verborum tolerandam esse, dum fidei professio integra sit, suas variis haeresibus fidei professiones opponit: ac demum se in posterum scribendis epistolis maxime operam daturum spondet.

AMBROSIUS SABINO. 1. Remisisti mihi libellos, quos tuo judicio probatiores habebo. Ideo misi alios non judicii favore delectatus, sed promissa a te, et petita a me veritate illectus: malo enim tuo corrigatur judicio, si quid movet, priusquam foras prodeat, unde jam revocandi nulla facultas sit; quam laudari a te, quod ab aliis reprehendatur. Itaque arbitrum te eorum quae postulas rogavi; neque enim legi a te mea, quae nonnumquam tribuo in vulgus, sed in tuae calculum venire sententiae desideravi. Non erit longi subsellii ista judicatio et mora, ut dictum est antiquitus. Facile est tibi de nostris judicare.

2. Ego certe huc invitatu tuo prodeundum putavi: tuum est liquido decernere, et scrutanter discutere, quae corrigas; ne tibi vitio vertant ea, quae nobis potuerunt obrepere. Nescio quo enim modo praeter imprudentiae calginem, quae me circumfundit, unumquemque fallunt sua scripta, et aurem praetereunt; atque ut filii etiam deformes delectant, sic etiam scriptorem indecores sermones sui palpant. Incautius plerumque aliquid promitur, aliquid accipitur malevolentius, aliquid exit ambiguum: tum quia alieno examinanda judicio, non pro nostra debemus magis, quam pro aliena opinione trutinare, et discutere omnes scrupulos malevolentiae. 3. Assume igitur benevolenti animo aurem versutiae, et pertracta omnia, sermones vellica; si in iis non forenses blanditiae, et suasoria verba, sed fidei sinceritas est, et confessionis sobrietas. Notam appone ad verbum dubii ponderis, et fallacis staterae; ne quid pro se esse adversarius interpretetur. Esto ut revincatur, si congredi coeperit: male se habet liber, qui sine assertore non defenditur. Ipse igitur pro se loquutur, qui procedit sine interprete: noster hic tamen non egredietur a nobis, nisi a te acceperit auctoritatem. Itaque cum eum fide tua prodire jusseris, committetur sibi. 4. Tamen quoniam non in sermone est regnum Dei (I Cor. IV, 20), sed in virtute; verbum si offenderit, virtutem professionis interrogato. Professio autem fidei sententia est, quam adversum Sabellianos et Arianos ita a majoribus traditam tenemus, 991 ut Patrem Deum, et Filium ejus unigenitum, et Spiritum sanctum veneremur: hanc Trinitatem unius esse substantiae, majestatis, divinitatis: in hoc nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare nos, quemadmodum scriptum est (Matth. XXVIII, 19): Filium itaque coaeternum Patri suscepisse carnem, natum de Spiritu sancto et Virgine Maria, aequalem Patri secundum divinitatem in Dei forma, id est, in omni plenitudine divinitatis, quae in illo habitat, ut dixit Apostolus, corporaliter (Coloss. II, 9); qui in persona hominis formam servi accepit, et se humiliavit usque ad mortem (Philipp. II, 8). 5. Ergo et adversus Photinum haec nobis sententia est: adversus Apollinarem autem legitima circumspectio; ut confiteamur sicut in Dei forma nihil ei defuit divinae naturae et plenitudinis, sic in illa forma hominis nihil ei defuisse, quo imperfectus homo judicaretur: qui ideo venit, ut totum hominem salvum faceret. Neque enim decebat, ut qui perfectum opus in aliis comsummaverat, hoc imperfectum in se esse pateretur; si enim aliquid ei defuit, non totum redemit: si non totum redemit, fefellit igitur, qui dixit ideo se venisse, ut totum hominem salvum faceret. Sed quia impossibile est mentiri Deo (Hebr. VI, 18), non fefellit: ergo quia ita venit, ut totum redimeret, et salvum faceret, totum utique suscepit, quod erat humanae perfectionis. 6. Nostra sententia hujusmodi est, ut meministi. Si verba alicubi movent, non praejudicant fidei; etenim sermonem dubium mens non dubia obumbrat, et defendit a lapsu. 7. Haec tecum prolusimus, quae in libros nostrarum epistolarum referam, si placet, atque in numerum reponam; ut tuo commendentur nomine, et tuis ad nos, et nostris ad vos litteris augeatur mutuus amor per Dominum: ut ita legas, quod judices; et quod moverit, scribas ad me: amor enim verus constantia probatur. Placet jam quod senibus usu facilius est, quotidiano et familiari sermone epistolas texere; et si quid de Scripturis divinis obvium inciderit, attexere. Vale, frater, et dilige amantem tui; quia plurimum te diligo.

EPISTOLA XLIX.

Numquam minus se solum esse, quam cum solus sit amico scribens; solitudinis bona exemplis docet; maxime quod tunc liceat praesentem scripturis habere Deum, et ei mentem nostram patefacere.

AMBROSIUS SABINO. 1. Quoniam tibi quoque complacuit nostrarum usus epistolarum, in quibus quidam inter absentes praesentium sermo est, pergam frequentius te in meis scriptis et cum 992 solus sum, alloqui. Numquam enim minus solus sum, quam cum solus esse videor: nec minus otiosus, quam cum otiosus. Certe pro arbitrio accerso, quos volo, atque adjungo mihi, quos magis diligo, aut quos aptiores arbitror: nemo interpellat, nemo interpolat. Tunc ergo te magis teneo, et de Scripturis confero, et prolixiorem simul sermonem caedimus.

2. Sola erat Maria, et loquebatur cum angelo (Luc. I, 28). Sola erat quando supervenit in eam Spiritus sanctus, et virtus Altissimi obumbravit eam. Sola erat, et operata est mundi salutem, et concepit redemptionem universorum. Solus erat Petrus, et totum per orbem consecrandarum gentium cognovit mysteria (Act. X, 10 et seq.). Solus erat Adam (Gen. II, 9), et non est praevaricatus; quia mens ejus adhaerebat Deo. Postquam vero ei mulier adjuncta est, non potuit inhaerere mandatis coelestibus; et ideo se abscondebat, quando Deus deambulabat in paradiso (De Poenit., dist. 2, cap. Quando Adam). 3. Et nunc deambulat in paradiso Deus (Gen. III, 8), quando divinas Scripturas lego. Paradisus est Genesis liber, in quo virtutes pullulant patriarcharum: paradisus Deuteronomium, in quo germinant Legis praecepta; paradisus Evangelium, in quo arbor vitae bonos fructus facit; et aeternae spei mandata diffundit per universos populos. 4. Audiens itaque: Diligite inimicos (Matth. V, 44); audiens: Dimitte omnia tua, et sequere me (Matth. XIX, 21); audiens: Qui te percutit in maxilla, praebe ei et alteram (Luc. VI, 29); et haec non faciens, et vix diligens eum, qui me diligat, non dimittens quae habeo, injuriam acceptam ulcisci volens, et sublatum mihi extorquere; cum Scriptura dicat etiam aliud, id est, plus quam petitum aut ereptum est, concedendum, video me contra mandata Dei facere. Et aperiens oculos conscientiae, deambulare mihi Deum praesentem recognosco: cupio me abdere, cupio velare, sed nudus sum Deo, apud quem nuda et intecta sunt omnia (Hebr. IV, 13). Erubescens itaque tegere pudenda facinorum desidero, quasi membra mei corporis: sed quia Deus omnia videt, quia foliis obumbratus, latebris tectus appareo, puto me abscondi; quia corpore amictus sum. Ipsa est tunica pellicea, cum qua Adam de paradiso ejectus est (Gen. III, 23), nec a frigore tutus, nec tectus ab opprobrio, sed et injuriae et culpae patens. 5. Liquet igitur ex his, quia soli cum sumus, tunc nos offerimus Deo, tunc mentem ei nostram aperimus, tunc amictum fraudis exuimus. Solus erat Adam, quando in paradiso constitutus est, solus erat et quando ad imaginem Dei factus est: sed non erat solus, quando de paradiso ejectus est. Solus erat Dominus Jesus, quando mundum redemit (Joan. XVI, 32); non enim legatus neque nuntius, sed ipse Dominus solus 993 salvum fecit populum suum: etsi numquam solus est ille, in quo Pater est semper. Unde et nos soli simus, ut Dominus nobiscum sit. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.