Liber XXII | Liber XXIV |
I.
[recensere]Agathocles, rex Siciliae, pacificatus cum Karthaginiensibus partem civitatium a se fiducia virium dissidentem armis subegit. 2 Dein quasi angustis insulae terminis clauderetur, cuius imperii partem primis incrementis ne speraverat quidem, in Italiam transcendit, exemplum Dionysii secutus, qui multas Italiae civitates subegerat. 3 Primi igitur hostes illi Bruttii fuere, quia et fortissimi tum et opulentissimi videbantur, simul et ad iniurias vicinorum prompti. 4 Nam multas civitates Graeci nominis Italia expulerant; 5 auctores quoque suos Lucanos bello vicerant et pacem cum his aequis legibus fecerant. 6 Tanta feritas animorum erat, ut nec origini suae parcerent. 7 Namque Lucani isdem legibus liberos suos quibus et Spartani instituere soliti erant. 8 Quippe ab initio pubertatis in silvis inter pastores habebantur sine ministerio servili, sine veste, quam induerent vel cui incubarent, ut a primis annis duritiae parsimoniaeque sine ullo usu urbis adsuescerent. 9 Cibus his praeda venatica, potus aut lactis aut fontium liquor erat. Sic ad labores bellicos indurabantur. 10 Horum igitur ex numero L primo ex agris finitimorum praedare soliti, confluente deinde multitudine sollicitati praeda cum plures facti essent, infestas regiones reddebant. 11 Itaque fatigatus querelis sociorum Dionysius, Siciliae tyrannus, sexcentos Afros ad conpescendos eos miserat;
12 quorum castellum proditum sibi per Bruttiam mulierem expugnaverunt ibique civitatem concurrentibus ad opinionem novae urbis pastoribus statuerunt Bruttiosque se ex nomine mulieris vocaverunt. 13 Primum illis cum Lucanis, originis suae auctoribus, bellum fuit, 14 qua victoria erecti cum pacem aequo iure fecissent, ceteros finitimos armis subegerunt tantasque opes brevi consecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur. 15 Denique Alexander, rex Epiri, cum in auxilium Graecarum civitatium cum magno exercitu in Italiam venisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. 16 Quare feritas eorum successu felicitatis incensa diu terribilis finitimis fuit. 17 Ad postremum inploratus Agathocles spe ampliandi regni a Sicilia in Italiam traiecit.
II.
[recensere]Principio adventus opinione eius concussi legatos ad eum societatem amicitiamque petentes miserunt. 2 Quos Agathocles ad cenam invitatos, ne exercitum traici viderent, et in posterum statuta his die conscensa navi frustratus est. 3 Sed fraudis haud laetus eventus fuit, siquidem reverti eum in Siciliam interiectis paucis diebus vis morbi coegit, 4 quo toto corpore conprehensus per omnes nervos articulosque umore pestifero grassante velut intestino singulorum membrorum bello inpugnaba tur. 5 Ex qua desperatione bellum inter filium nepotemque eius regnum iam quasi mortui vindicantibus oritur; occiso filio regnum nepos occupavit. 6 Igitur Agathocles, cum morbi cura et aegritudo graviores essent et inter se alterum alterius malo cresceret, desperatis rebus uxorem suam Theoxenam genitosque ex ea duos parvulos cum omni pecunia et familia regalique instrumento, quo praeter illum nemo regum ditior fuit, navibus inpositos Aegyptum, unde uxorem acceperat, remittit, timens, ne praedonem regni sui hostem paterentur. 7 Quamquam uxor diu ne ab aegro divelleretur deprecata est, ne discessus suus adiungi nepotis parricidio posset et tam cruente haec deseruisse virum quam ille inpugnasse avum videretur. 8 Nubendo se non prosperae tantum, sed omnis fortunae inisse societatem, nec invitam periculo spiritus sui empturam, ut extremos viri spiritus exciperet et exsequiarum officium, in quod profecta se nemo sit successurus, obsequio debitae pietatis inpleret. 9 Discedentes parvuli flebili ululatu amplexi patrem tenebant; ex altera parte uxor maritum non amplius visura osculis fatigabat. Nec minus senis lacrimae miserabiles erant. 10 Flebant hi morientem patrem, ille exules liberos, hi discessu suo solitudinem patris, aegri senis, ille in spem regni susceptos relinqui in egestate lugebat. 11 Inter haec regia omnis adsistentium fletibus tam crudelis discidii inpleta resonabat. 12 Tandem finem lacrimis necessitas profectionis inposuit et mors regis proficiscentes filios insecuta est. 13 Dum haec aguntur, Karthaginienses cognitis quae in Sicilia agebantur, occasionem totius insulae occupandae datam sibi existimantes magnis viribus eo traiciunt multasque civitates subigunt.
III.
[recensere]Eo tempore et Pyrrus adversus Romanos bellum gerebat, 2 qui inploratus a Sicilia in auxilium, sicuti dictum est, cum Syracusas venisset, rex Siciliae sicut Epiri appellatur. 3 Quarum rerum felicitate laetus Heleno filio Siciliae velut avitum (nam susceptus ex filia Agathoclis regis erat), Alexandro autem Italiae regnum destinat. 4 Post haec multa secunda proelia cum Karthaginiensibus facit. 5 Interiecto deinde tempore legati ab Italicis sociis venere nuntiantes, resisti Romanis non posse deditionemque futuram, nisi subveniat. 6 Anxius tam ambiguo periculo incertusque quid ageret vel quibus primum subveniret, in utrumque pronus consultabat; 7 quippe instantibus hinc Karthaginiensibus, inde Romanis pericólosum videbatur exercitum in Italiam non traicere, periculosius a Sicilia deducere, ne aut illi non lata ope aut hi deserti amitterentur. 8 In hoc aestu periculorum tutissimus portus consiliorum visus est omnibus viribus decernere in Sicilia et profligatis Karthaginiensibus victorem exercitum transponere in Italiam. 9 Itaque conserto proelio cum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret pro victo fugere visus est; 10 ac propterea socii ab eo defecerunt et imperium Siciliae tam cito amisit, quam facile quaesierat. 11 Sed nec in Italia meliore felicitate usus in Epirum revertitur. Admirabilis utriusque res casus in exemplum fuit. 12 Nam sicut ante secunda fortuna rebus supra vota fluentibus Italiae Siciliaeque imperium et tot de Romanis victorias adtraxerat, ita nunc adversa velut in ostentationem fragilitatis humanae destruens, quae cumulaverat, Siciliensi ruinae naufragium maris et foedam adversus Romanos pugnam turpemque ab Italia discessum adiecit.
IV.
[recensere]Post profectionem a Sicilia Pyrri magistratus Hiero creatur, cuius tanta moderatio fuit, 2 ut consentiente omnium civitatium favore dux adversus Karthaginienses primum, mox rex crearetur. 3 Huius futurae maiestatis ipsa infantis educatio quasi praenuntia fuit. 4 Quippe genitus erat patre Hieroclito, nobili viro, cuius origo a Gelone, antiquo Siciliae tyranno, manabat, 5 sed maternum illi genus sordidum atque adeo pudibundum fuit. 6 Nam ex ancilla natus ac propterea a patre velut dehonestamentum generis expositus fuerat. 7 Sed parvulum et humanae opis egentem apes congesto circa iacentem melle multis diebus aluere. 8 Ob quam rem responso aruspicum admonitus pater, qui regnum infanti portendi canebant, parvulum recolligit omnique studio ad spem maiestatis, quae promittebatur, instituit. 9 Eidem in ludo inter coaequales discenti lupus tabulam in turba puerorum repente conspectus eripuit. 10 Adulescenti quoque prima bella ineunti aquila in clipeo, noctua in hasta consedit. 11 Quod ostentum et consi lio cautum et manu promptum regemque futurum significabat. 12 Denique adversus provocatores saepe pugnavit semperque victoriam reportavit. 13 A Pyrro rege multis militaribus donis donatus est.
14 Puchritudo ei corporis insignis, vires quoque in homine admirabiles fuere. 15 In adloquio blandus, in negotio iustus, in imperio moderatus, prorsus ut nihil ei regium deesse praeter regnum videretur.
Liber XXII | Liber XXIV |