Liber II | Liber IV |
CONTENTA LIBRI
Capita I ad XI.
Liber Danielis Bibliae: regni Nabuchodonosor babyloniae (605–562 a.C.n.) et Danielis visiones, in quibus quatuor regna prophetata sunt.
Capita XI ad XV.
Liber Iudith et Tobiae Bibliae.
Capita XV ad XXVI.
Cyri persarum vita (600–530 a.C.n.), quomodo mundum subegit.
I - II - III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X - XI - XII - XIII - XIV - XV - XVI - XVII - XVIII - XIX - XX - XXI - XXII - XXIII - XXIV - XXV - XXVI |
I
[recensere]587 a.C.n.Nabuzardan Hierosolymis eversis et populum et pontificem Sabaeum et sacra vasa Babylonem transfert. ea Nabuchodonosor suis diis dedicat, et captivis in sua regione sedes attribuit. qui in obsidione urbis ad Babylonios transfugerant pauperes, Nabuzardan in Iudaea relinquit, praeposito eis Godolia viro nobili, iusto et moderato; et agros colere iubet ac Nabnshodonseori tributa pendere. Hieremiam prophetam hortatus ut Babylonem iret, cum ille in ruinis Hierosolymorum degere mallet, ibi relinquit, Godoliae diligentissime commendatum, concesso etiam Barucho scriba in lingua patria praeclare erudito. quotquot igitur propter obsidionem transfugerant, cum ad Godoliam se contulissent, ab eo moniti sunt ut agros colerent et quas quique vellent urbes incolerent ruinasque instaurarent: quem ob probitatem eius mirifice dilexerunt.
Cum autem inter caeteros Ismael quidam ex regio genere, qui tempore obsidionis ad Ammanitas confugerat, accessisset, quidam hominis occidendi potestatem a Godolia petierunt, quod eius vitae ab illo insidiae struerentur. verum Godolias fidem illis non habuit, atque etiam praestare dixit semetipsum perire quam occidere hominem qui ipsius fidei se commisisset. aliquanto post ille Ismael cum aliis a Godolia hospitio exceptus tum ipsum tum caeteros convivas occidit. deinde Babylonios in urbe relictos noctu aggressus una cum omnibus Iudaeis qui ibi erant perimit. postridie viros octoginta Godoliae dota oblaturos, paucis exceptis qui in agris occultatam supellectilem vestes et frumentum se ei ostensuros pollicebantur, trucidat; iisque rebus et multis captivis acceptis reditum ad Ammanitas parat. his duces quidam Iudaeorum cognitis, cohortati suos et Ismaelem persecuti, captivos recipiunt, illo cum octo viris elapso.
Qui cladi illi superfuerant, Babylonios metuentes, de petenda Aegypto deliberabant. cum autem Hieremias eis manendi auctor esset (deum enim provisurum ne quid mali paterentur; sin abissent, deserturum eos), fidem prophetae non habuerunt, sed spretis eius monitis in Aegyptum et ipsum et Baruchum segnm abduxerunt. quo propheta cum pervenisset; quid futurum esset divinitus edoctus popularibus praedicit, Babylonium Aegyptios invasurum Aegyptique potiturum, atque alios occisurum alios in captivitatem abducturum: eaque de causa a popularibus suis lapidibus obrutus occidit. sed quae praedixerat facta sunt: nam quinto post vastationem Hierosolymorum anno Nabuchodonosor Coelesyria occupata, Moabitiset Ammanitis subactis, Aegyptoque in potestatem redacta et rege obtruncato, alium provinciae praeponit: Iudaeos qui illic erant Babylonem tradacit. ferunt Alexandrum regem Aegypto subacta, cum Hieremias ab Aegyptiis divinis laudibus celebraretur, ossa eius in urbem a se conditam Alexandriam transtulisse.
Propheta igitur, ut iam exposui, sic res futuras praedixit: gens autem Hebraeorum talem sortita est exitum, ultra Euphratem abducta. nam decem tribus Osea Samariae regnante ab Assyriis, post duae tribus cum iis qui captivitati Hierosolymorum superfuerant a Nabuchodonosore captae fuerunt. at Salmanasar Chuthaeorum gentem Persicam Samariam transtulit: Nabuchodonosor vero Iudaeam vastam iacere passus est; itaque mansit per annos septuaginta. inter captivitatem tribuum Samariae decem et Hierosolymorum duarum intercesserunt anni centum triginta, menses septém et dies decem.
II
[recensere]Liber DanielisCaptivorum puerorum nobilissimum quemque et regi Sedeciae cognatum et e caeteris robustissimos et formosissimos Babylonius castratos paedagogis tradidit, litteris et institutis Chaldaeorum erudiendos, victu de sua mensa illis constituto. fuerunt autem quattuor pueri regii generis et forma et ingeniis praestantes, quorum Danieli Baltasaris, Ananiae Sedrachi, Misaeli Misaci, Azariae Abdenagi nomen fecit Babylonius, quibusque prae caeteris honorem habuit ob indolem disciplinarum capacem. hi igitur adolescentes eunuchum cui parebant rogarunt ne sibi regiae mensae fercula praeberentur, sed legumina, dactyli et alia id genus. ille cum se vereri diceret ne illo cibo extenuatis eorum corporibus ipse a rege male tractetur, tamen pueris petentibus ut decem diebus ita pascerentur et, si corpora sua non mutarentur, ita pergeret, sin extenuari videret, pristinum victum praeberet, obtemperat. cumque non modo nihil eis decedere, sed vegetiores etiam caeteris reddi videret, cibos inanimes eis praebet. ita subtilioribus redditis ingeniis, in omni doctrina Chaldaica et Assyriaca egregie profecerunt, Daniel etiam somniis coniiciendis animum intendit.
Visio Nabuchodonosor et quattuor imperiaCum autem Nabuchodonosor mirabile somnium vidisset cum eiusdem enarratione, utriusque oblitus mane Chaldaeos vates et magos arcessit, somniam et eius explicationem ab eis flagitat. verum illis petentibus ut somnium prius enarraret ac tum demum diiudicationem postularet, rex iratus quod somnium se reperire posse negassent, omnes capitis condemnat. inter hos et Daniel et tres pueri, ut homines eruditi, et vocati et una condemnati fuerant. Daniel igitur regiorum satellitum praefectum orat ut caedem damnatorum unam noctem differret: "fortassis enim" inquit "precati deum somnium cognoscemus." mora impetrata, tribus cognatis adhibitis, pernox precatus deum, et somnium et eius significationem cognoscit. mane regem accedit, somnium et eius significationem a deo sibi revelatam esse indicat, miserto eorum qui propterea insontes in capitis periculo essent; "nec minus tui ipsius" inquit, "qui tot occisurus eras sine culpa, a quibus ea postulasti quae sciri ab eis non poterant ac soli naturae divinae sunt cognita. ea vero quae vidisti huiusmodi sunt. visus es videre statuam magnam hominis stantem, cuius caput esset aurenm, humeri et brachia argentea, venter cum femoribus aereus, crura et pedes partim ferrei partim testacei. deinde lapis ex monte abruptus visus illidi statuae, eamque conterere, atque aurum argentum aes ferrum et testam ita comminuere, ut a vento dissiparentur; lapis vero in tantam molem excrescere, ut omnem terram impleret. et hoc somnium vidisti, eum de regno et, successore iniperii sollicite copitares: quae vero eo significantur, haec sunt. aureum caput tu es et caeteri reges Babyloniorum: nam aurum imperii tui felicitatem inngit. duae vero manus et humeri duo regna repraesentant a quibus vester principatus destruetur, venter et femora aerea regem significant aere indutum, qui eos opprimet a quibus vos opprimendi estis. illius porro regnum ab alio potentiore destruetur: nam et auro et argento et aere ferrum est durius."
aurum enim, purum putum praeseftim, est argento mollits; argentum, ut auro densius, ita aere laxius; ferrum porro aere etiam solidius est. capiti igitur regnum Assyriorum est comparatum, ut antiquius et vetustius caeteris. altero Medorum et Persarum regnum in elligitur, qui Assyriorum regnum everterunt. nam Cyrus, ut post narrabitur, Persa patre, matre Medica natus, utriusque gentis armis Assyrios devicit, eorumque regnum evertit: duabus autem manibus duae gentes significantur.
tertium um est Macedonum, aeri comparatum utpote potentius, quod Persicum imperium destruxit; ac venter quidem Alexandrum refert, duo femora divisionem regni post eius obitum. quartum regnum est Romanorum, cui ferrum attribuit ob soliditatem, et tibias ratione temporis, quod caeteris magnis imperiis sit posterius, quemadmodum crura et pedes extremae sunt partes corporis. iam testa ferro admista significat regnum illud, etsi robustum sit, tamen fragile aliquid et imbecillum habere adiunctum, cuiusmodi est testa limo constans.
III
[recensere]Quod si quis hanc visionem ad priorem rei publicae statum, quo penes senatum dictatores consules tribunos et plebem summa rerum fuit, referat, videbit plebem saepe motis seditionibus a patribus dissensisse, alia senatu, alia plebe decernente: unde cum inter sese pugnarent, res eorum ex discordia nonnunquam deteriores et imbecilliores exstiterunt. ac senatus cum ferro conferri queat ob animi gravitatem, plebs magistratibus et senatui admista, testae, cum ob vilitatem et humilitatem, cuiusmodi limus est unde testa conficitur, tum ob levitatem et infirmitatem consilii, est enim multitudo levi sententia, et facile huc atque illuc impellitur: quae, si quis Romanorum veteres annales evolvat, ei genti saepissime accidisse reperiet. Haec igitur diversae materiae mistionem ad primum rei publicae statum referenti iii mentem venire queant: sin posteriorem imperii rationem spectes, re publica ex aristocratia in monarchiam commutata et ab imperatoribus occupata, etiam tum e Romanorum dissensionibus multas ortas esse calamitates deprehendas.
nam et Caesar cupiditate regni impulsus bellum civile cum Pompeio Magno et caeteris antiquae libertatis defensoribus gessit, et Caesar Augustus atque Antonius itidem bellum eius interfectoribus intulerunt. bus intulerunt. qui deinde ambo inter sese, uter solus regnaret, certantes, gravia bella gesserunt, caesis utrinque civibus in praeliis, et Romanorum viribus imininutis. immo nec deinceps quievisse seditiones videas. Iam si ferri et testae qualitatem cum posterioribus regnis conferas, Romanum imperium ibi quoque partim firmum invenies partim imbecillum, amissa maxima parte potentiae veteris, vix reliquiis quibusdam retentis.
Atque haec de quattuor regnis: restat illud quod non est evertendum, lapide sine manibus exciso adumbratum, comminuente materias quibus imago constabat, et universam terram implente, quodque propheta dixit nullo aevo perjturum. hoc Christi domini nostri adventum significat, qui, cum regnum ferreum ob testae admistionem factum fuerit imbecillius, apparebit: eum ei subiicientur omnia, regnoque infinito et non perituro dignabitur eos qui se illo dignos praebuerunt. lapidem enim scriptura Christum solet dicere. nam et David "lapis" inquit, "quem reiecerunt aedificantes, in caput anguli translatus est," et Esaias sub persona de dicit "ecce pono lapidem in summo angulo." divus Paulus item angularem lapidem Christum vocat, cui inaedificatos esse credentes scribit. atque iterum "aliud" inquit, "fundamentum nemo iaciet praeter id quod iactum est, Iesum Christum." item alibi "bibebant de spirituali consequente eos petra, qui est Christus." ad haec petra scandali et lapis offensionis dicitur; multaque praeterea loca invenias ubi dominus petra et lapis appellatur.quod autem is sine manibus excisus est, id ortum eius naturam superantem indicat, sine semine et coniugali congressu. nam mons putari queat ludaica tribus e qua ortus fuit David, lapis autem Christus secundum humanitatem ex ea excisus, sine manibus, quia non lege naturae prodiit sed ex utero rudi viri et sancto, qui primum parvus est visus ob naturam humanam, in progressu vero terram omnem suae gloriae implevit, magis etiam impleturus futuro suo adventu.
Propheta igitur et somnium Nabuchodonosori exposuit, et comparationem eius revelavit. qui coniecturae sollertiam admiratus, pronus in faciem cecidit, et sacrificari Danieli iussit, non ipsi omnem illum honorem tribuens, homo superbus et arrogans, sed deo qui a Daniele colebatur: dixit enim "vere deus vester deus est deorum et dominus regum et arcanorum revelator." datisque multis muneribus Danielem totius Babylonis principem censtituit, nomine Daltasaris (sic deus eius vocabatur) indito.
IV
[recensere]Deinde auream statuam cubitos altam sexaginta, latam sex, erigit, principes ex omni suo imperio convocat, auditaque tuba prostratos illam adorare, qui non paruissent in caminum ignis coniici iubet, quem ibi magnum et vehementem incenderat. quam cum adorarent omnes, tres illi adolescentes, quos historia cognatos fuisse Danielis tradidit, patria instituta violare nolentes, non adorarunt. itaque statim in caminum coniecti sunt: verum ignis eos non attigit, sed stantes in medio flammae intolerabilis hymnum cecinerunt deo. adstitit tribus illis et quartus: is angelus erat, qui una cum eis descenderat, et ardentem illum aurem in auram roscidam commutabat. haec immanem et atrocem regis animum jta obstupefecerunt, ut seposito fastu accedens adolescentes nominatim vocaret, et eorum deo collaudato ipsos honore afficeret et principes omnium Iudaeorum qui Babylone erant crearet.
Non multo post idem Assyrius aliud somnium videt huiusmodi. arbor erat magna extremitates terrae amplectens, foliis ornata et fructu gravis, sub qua bestiae agrestes degebant, et volucres in ramis eius nidificabant. deinde Ir cernit caelo egressum, qui contenta voce clamaret "excidite arborem et ramos eius evellite et folia decutite et fructum eius dissipate, verum stirpem radicum eius relinquite: et in vinculo ferreo, in herba terrae et in rore caelesti habitabit, deget cum bestiis, cor eius ab hominibus alienabitur et cor bestiae ei dabitur, et septem tempora super eo mutabuntur." hac visione conspecta rursus sapientes et magos Babylonios convocat, eius significationem scire cupiens. qui cum aestuarent nec significationem somnii reperirent, iterum ad Danielem confugit, narratoque somnio expositionem eius requirit: id eum posse, cum sanctus domini spiritus in eo sit. tum ille "domine mi rex" inquit, "somnium istud in eos vertatur qui te oderunt." deinde significationem ei exponit hoc modo "arbor magna quam vidisti, rex, tu es, quia magnus et potens evasisti, ac magnitudo tua caelum attingit, et dominatus tuus ad terrae extremitates protenditur" (magnitudinem autem vocabat elationem animi et fastum); "quod autem Ir sanctum vidisti de caelo descendentem" (id est divinum angelum: nam Ir vigilantem declarat, quo natura incorporea innuitur: nam cui corpus est, is somno succumbit; qui non, natura est corporis experte) "quoniam igitur vigilantem illum clamantem vidisti ut arbor exscinderetur et stirps radicum eius relinqueretur etc., futurum est ut regno excidas et commercio hominum pulsus inter bestias degas, gramine vescens. regnum tamen non penitus amittes, sed in integrum restitutus recipies: id enim significari stirpe radicum relicta, sic igitur visionem Nabuchodonosori Daniel exposuit. et omnia facta sunt secundum divinum oraculum: nam rex furore percitus ob arrogantiam et superbiam, post septem annos in desertis exactos regnum interea a nemine occupatum recipit, plaeato deo. et cum annos quadraginta tres regnasset, moritur. huius multos etiam ex veteribus historicis, Berosum Megasthenem Dioclem et Philostratum, meminisse Iosephus refert.
562 a.C.n.Huic defuncto filius natu maior Evilad Marodach [Amel-Marduk] in imperio succedit, qui regem loachimum (idem et lechonias appellatur) a Nabuchodonosore in vinculis habitum solvit et honorifice tractat, muneribus afficit, et perpetuum convictorem habet.
V
[recensere]Mortuus est 539 a.C.n.Eo queque mortuo reguum ad fratrem eius Baltasarem [Belshazzar] transit, qui Cyri ductu et auspiciis a Persis et Medis est oppugnatus. hic proceribus ad compotationem invitatis, cum concubinis suis accumbens atque inebriatus, sacra vasa, quae Nabuchodonosor Hierosolymis direpta diis suis consecrarat, afferri iubet, atque iis utitur, quorum usu pater abstinuerat. dumque inter pocula blasphemat deum, videt articulum humanae manus e pariete prodeuntem in tectorio parietis scribere. quo conspecto obstupefactus toto corpore cohorruit, et Chaldaeis ac magis arcessitis, magnis propositis muneribus sententiam litterarum ab eis requirit: sed scriptura illa ignota erat omnibus. quamobrem avia regem tristem conSpicata et perturbatum ait "si Baltasar ludaeus arcessatur, qui et Nabuchodonosori multa significavit quae nemo alius explicare poterat, is arcanum syllabarum illarum declarabit: est enim sanctus dei spiritus in eo." statim igitur rex Danielem arcessi iubet, flagitans scripturae illius declarationem citra dissimulationem omnem, etsi triste aliquid portenderet: daturum pollicitus gestandae purpurae et torquis aurei ius et tertiam regni sui partem. Daniel vero muneribus recusatis dicebat scripturam ei obitum portendere, quod ne paternae quidem impietatis poena factus esset modestior, sed divinis vasis cum concubinis ad ministerium esset usus. litteras vero ita legebat "mane thekel phares:" quarum significationem sic interpretabatur "numeravit deus tempus vitae tuae atque imperii tui, cuius perparum superest." nam vocabulum mane est numerus. sic igitur illud interpretabatur, thekel autem stateram. "itaque ponderato regni tui tempore deus deorsum illud vergere innuit et fractum esse:" nam thekel etiam fragmen significat. phares divisionem interpretabatur, quod regnum eius inter Medos et Persas a deo distribaendum esset. scripturam igitur parietis cum ita legeret itaque syllabas istas componeret sive interpretaretur, rex maerore affectus est. nec diu post prophetae praedictio eventu est comprobata, cum illi Cyrus Persarum rex bellum inferret, a quo et Babylon capta est et Baltasar in captivitate urbis interfectus. sunt qui asserant eadem nocte, qua visus esset articulus scribens, et Babylonem captam et regem caesum esse.
Post urbis captivitatem Daniel a Dario Medo, qui et Cyaxares nominabatur, Cyri avuncnlo et Astyagis Medorum regis filio, in Mediam translatus omni honore afficiebatur. qua de causa Medorum principes ei invidentes insidias parant vitae eius. nam cum eum quotidie ter deum adorantem viderent, Cyaxari sive Dario auctores sunt ferendae legis ut intra dies triginta neque deos adoret quisquam neque ipsum regem oret: quam legem qui violasset, in caveam leonum coniiciendum.
rex, qui ignoraret illud in perniciem Danielis strui, edictum huiusmodi proponit. ac caeteris secundum edictum quiescentibus Daniel, qui de more deo supplicabat, a satrapis delatus bestiis obiicitur. rex lapide quo cavea claudebatur signato discedit, eamque noctem insomnem agit sollicitus et dolens. nam etsi Danielem a bestiis non laesum iri sperabat, quippe quem sancto dei spiritu praeditum sciret, non tamen tranquillo esse animo poterat, metuens ne quid ei accideret, nec dei potentiam, ut homo barbarus, satis intelligens. statim vero ut diluxerat ad caveam leonum accedit, Danielem vocat: respondentem extrahi iubet, intactum et salvum videns obstupescit. sed cum delatores dixissent, leones ob saturitatem illum non attigisse, improbitatis illorum odio, intellecta fraude atque insidiis quas prophetae struxerant, affatim bestias pasci iubet, iisque iam satiatis accusatores Danielis obiici, ut cognosceretur an leones ob saturitatem homines non tangerent. tum improbis illis statim dilaceratis perspicuum fuit omnibus, vi quadam divina Danielem conservatum esse, obturatis bestiarum faucibus, itaque rex prophetae deum celebrat, eique maiores etiam honores habet.
VI
[recensere]Et hoc quidem posterius accidit: primo autem anno regni Baltasaris huiusmodi visum prophetae oblatum fuit. quattuor animalia mari emergere videbantur, quorum primum leaenam referret, pennis aquilinis: idque a terra elatum pedibus institit, accepto etiam corde humano. mare aütem significabat vitam humanam fluctuantem, plurimis iisque assiduis mutationibus et inversionibus obnoxiam: leaena regnum Assyriorum repraesentabat: sublatio a terra imperii illius finem denetabat et potestatis amissionem. quia pedibus hominis insistebat, id subditis par fore innuebat. quia cor hominis ei dabatur, notabat fore ut experientia disceret se hominem esse, neque per arrogantiam ea sibi fingeret quae naturam humanam excedunt: nam alae etiam praeter naturam bestiae enatae elationem regum illorum significabant, quorum animi superbia nubes transscendebat.
Alterum animal ursae erat simile, et in una parte stabat, ac tres costas in ore habebat: cui dicebatur "surge et ede carnes multas." ea regnum Persarum denotabat, ob saevitiam gentis et immanitatem. nam Persae atrocitate poenarum omnes barbaros vincunt, scaphismis et excoriationibus supplicia graviora et diuturniora reddentes.
Caeterum quod de scaphismo dixi declarandum est ob imperitiores. duas scaphas inter sese pares coniungunt, ita incisas ut caput, manus et pedes foras emineant, in quibus eum qui supplicio afficitur supinum reclinant, itaque scaphas,clavis inter se compingunt, deinde potionem ex melle et lacte in os miseri infundunt, donec ad nauseam. repleatur, eademque et faciem et pedes et brachia eius perfundunt, et sub dio ad solem exponunt; et hoc quotidie faciunt. ita fit ut muscae, vespae et apes liquorum suavitate allectae faciei et reliquis membris e scaphis prominentibus insideant, miserumque vexent et pungant. at venter eius acte et melle distentus liquida reiicit excrementa, e quibus putrefactis lumbrici et vermes scaturiunt: qui vero in scaphis iacet, in sordibus ilis carne putrescente, a vermibus erosus, et crudelius et tardius interit. hoc supplicii genere Parysatis, Artaxerxis et Cyri mater, eum sustulisse fertur qui se Cyrum cum fratre de regno pugnantem interfecisse gloriatus fuerat, per dies quattuordecim excruciatum.
Ac scapharum supplicium huiusmodi est. caeterum verba ista "surge et comede carnes" non sunt hortantis sed futura praedicentis. nam Assyrii et socii illorum plurimi a Persis et Medis interfecti sunt. eadem etinm ad crudelitatem gentis referri queant. tres vero costae vel alae, quas ore tenebat, trium orbis terrae partium imperium denotabant. nam Cyrus Assyrii regni eversor orientem omnem usque ad Hellespontum subegit. cuius filius Cambyses et Aegyptum et Aethiopiam, quae austro obversae iacent, obtinuit. Darius autem Hystaspis filius Scythas vagos domuit: hi versus septentrionem habitant. Xerxes porro Darii filius expeditione suscepta conatus ille quidem est Europam subigere, sed ab Atheniensibus navali pugna victus cum dedecore domum rediit. iam statio in parte significat eos regnum non prorsus amissuros sed eius exiguam partem retenturos. nam cum imperium illud olim totam Asiam Aethiopiam Aegyptum Palaestinam Phoeniciam ipsamque Libyam teneret, reliquis excidit, Media et Perside retentis. vel statio illa in parte referri potest eo, quod Persarum regnum ad tempus otiosum et ignavum sit futurum: nam Alexandro post id subactum mortuo, eius monarchia in quattuer regna est distracta. cum autem successores eius crebris inter sese praeliis vires suas attrivissent, Persae arrepta occasione resumptaque fiducia multum de suo imperio recuperarunt.
Tertium animal pantherae fuit simile, quattuor alis volucribus in dorso praeditum, quattuor etiam capitibus in eo enatis, cui propheta potestatem esse datam ait. hoc animal imperium Macedonicum repraesentat. nam pantherae comparatus est Alexander ob celeritatem et agilitatem, quod ipsum et alae innuebant: quarum quatternio quattuor mundi partes notabat, quas instar volucris est pervagatus, ac prope omnium potitus. quattor capita divisionem imperii post eius obitum in partes totidem declararunt. nam Aegyptum Ptolemaeus Lagi filius obtinuit, eiusque posteri usque ad Cleopatram: Syria et adiacentibus regionibus Seleucus est potitus: Antigonus Asiam subegit: Macedoniae Antipater imperavit, vel, ut quidam narrant, Aridaeus frater Alexandri ex patre Philippo. ait enim Chaeronensis, Perdiccam maxima potentia praeditum statim post mortem Alexandri Áridaeum tanquam regni munimentum attraxisse, ex muliere ignobili et vulgari ortum et mentis parum compotem, non quidem ita genitum, sed veneficio Olympiadis corruptum.
VII
[recensere]Quarti animalis formam non expressit propheta, sed formidabile et terribile nominat, magnis ferreis dentibus vorans et comminuens, et reliqua pedibus conculcans, magno discrimine inter illud et caetera constituto. id Romanorum imperium innuit. quod cum sit varium et multüforme, propheta neque nomen eius neque formam posuit. nam a Romulo usque ad Tarquinios Roma regibus paruit: quorum tyrannide eversa optimates, senatus et consules rem publicam administrarunt: aliquando etiam ad popularis imperii formam redacta est seditione plebis adversus patres, post iterum unius potestate oppressa et ad regii nominis appellationem reversa. bestiam porro illam terribilem et formidabilem vocat, quod Romanum imperium caeteris potentius exstitit et quae Macedones non attigerant, ea quoque subegit, Graeciam videlicet universam, Carthaginem cum Libya, Siciliam Sardiniam caeterasque insulas et complures gentes occidentales, quibus non imperavit Alexander:
quae cui scire studio est, is Dionis Romani et Polybii legat historias. ferrei dentes ei bestiae sunt attributi, quod Romanorum principatus omnibus aliis imperiis horribilior fuit. atque etiam in imagine per somnium oblata Nabuchodonosori quartum regnum ferro comparatur. ferreis porro dentibus edere et comminuere bestiam dixit, et reliqua conculcare pedibus. quorum priora ad tributorum exactionem referuntur, graviorem caeteris, quibus reges aluntur et saginantur, et subditi attenuantur et. ad egestatem rediguntur. qui vero tributa detrectabant et libertatem defendebant, eos conculcabat bestia et exterminabat. per pedes autem intelliguntur exercitus, ut quibus regnum insistat et innitatur et ab aliis ad alia transeat.
praeterea decem cornua bestiae esse dicit, quae significant id imperium postremis temporibus in multa esse regna dividendum. in medio porro decem cornuum parvum rodire cornu, quo tria alia cornua exstirpentur; et oculos habere cornu llud, et os magniloquum et infestum sanctis. hoc cornu quidam antichristum interpretantur. parvum autem vocatur, quod ex parva tribu Hebraeorum sit oriturum. tres autem de decem regibus eversurum esse. per oculos improbitatem eius et calliditatem innuit, quibus multos sit seducturum. per os magniloquum eius arrogantia et animi elatio declaratur. iam belli adversus sanctos susceptio arguit omne studium adhibiturum esse ut omnes ad suae improbitatis et blasphemiae communionem pertrahat. blasphemiam porro contra deum illa arguunt, cum ait "in sublime verba faciet."
His propheta subiicit "spectabam donec sellis positis longaevus consedisset, cuius vestis erat niveo candore, capillus instar purae lanae, sedes flamma ignis, rotae eius ignis comburens, fluvius ignitus ante eum manans evolvebatur, decies centena milia ministrabant ei, et milies centena milia adstabant ei, iudicioque coacto libri aperti sunt. quae igitur cornu facere dicitur, ea non diu esse duratura monstratum est Danieli, sed donec longaevus iudicium coegerit, hoc est, iudicii tempus statuerit, et facta cuiusque memoria repetierit. recordationem enim libros vocat, et longaevum eum qui aeternus est. candor autem capillorum et vestis puritatem eius et integritatem ostendit. ut autem significet ea, quae ab antichristo agentur, deo connivente actum iri, non vero ita quasi a divina potentia vel coerceri vel ne prorsus non fierent prohiberi non possent, decies centena milia ministrorum et milies centena milia apparitorum commemorat, et sellam igneam consimilesque rotas et fluvium ardentem. spectavitque donec bestia tolleretur et corpus eius igni conflagraret. nam ob furorem antichristi totum ab eo regnum auferetur. neque ipsa bestia igni tradetur, sed corpus eius. nam cum bestia regnum innuat, probabile est, in eo fore multos qui deum colant et virtuti studeant. non eos igitur conflagraturos, sed maleficos et corporis voluptatibus assidue deditos, spiritus prorsus negligentes.
Post interitam bestiae propheta ait se quendam vidisse tanquam filium hominis in nubibus venientem et usque ad longaevum progressum, cui datum sit imperium, honos et regnum, eiusque servituti subiecti populi omnes, linguae et tribus: et potestatem eius aeternam fore, non praeterituram, nec regnum eius interiturum. haec aperte secundum adventum servatoris nostri lesu Christi praenuntiant. filius enim hominis dicitur ob assumptam naturam nostram, venturus in nubibus ex promisso ipsius, cum dixit visuros filium hominis venientem in nubibus caeli.
VIII
[recensere]Haec Daniel edoctus est primo anno Daltasaris: tertio visum aliud vidit. nam "cum Susis" inquit "essem, sublatis oculis vidi arietem stantem in Ubale, altis cornibus, altero tamen altiore: id ad extremum surgebat. et contra mare, septentrionem et austrum arietabat, meque ulla animalia coram eo consistere poterant. fecit igitur omnia suo arbitratu, et magnus evasit." hac visione propheta rursus de regnis edocetur. nam Persarum imperium ob divitiarum affluentiam areti comparatum est. stabat autem 18 in. Ubale, quae est porta. Susorum, metropolis et regiae Persarum; in eaque degenti prophetae visio oblata erat. duo cornua significabant duas familias illius imperii gubernatrices: minus Cyrum et Cambysem eius filium, in quibus imperium constitit, non progresso ulterius Cyri genere: maius Darii genus portendit, quod usque ad eum Darium perduravit quem devicit Alexander. nam Cambyse filio Cyri mortuo magi per fraudem regnum sibi vendicabant: quo non diu retento agniti, a septem Persicis familiis sunt oppressi. e quarum una Darius ortus, Hystaspis filius, regno potitus est, familia eius usque ad regni excidium propagata: id quod propheta innuit cum addit, altius cornu ad extremum crevisse, hoc est, diu et usque ad Persici regni excidium durasse. arietabat autem is aries versus austrum, septentrionem et mare: nam et australem et septentrionalem plagam subegit, et insulas plerasque, quae per mare intelliguntur, in servitutem redegit. est et Xerxes insularium auxiliis usus, bello illato Graeciae: quam ob rem propheta arietem etiam mare ferire cornibus videt. neque ulla fera consistere coram eo poterat. feras vocat regna singularia, quippe subditis formidabilia: cuiusmodi fuerunt regnum Syrorum Cilicum Arabum Aegyptiorum ludaeorum et caetera, quorum nullum tandem Persico imperio obsistere potuit quin id subigeret omnes quos invasisset. "et magnus evasit;" sive quod amplificatum est imperium multis gentibus et provinciis subactis, sive quod magna quaedam et natura humana maiora sibi finxit, rebus secundis elatum.
Dum propheta de iis quae viderat dubitat, hircum videt ab africo venientem in omnem terram, cui cornu erat spectabile in medio oculorum. qui usque ad arietem progressus ferociter illum perculit et eius cornua comminuit et humi prostratum conculcavit pedibus; neque erat qui arietem eriperet de manu eius. Macedonicum imperium repraesentavit hircus, ariete celerior et agilior. veniebat autem ab africo, quod Alexander Aegypto prius subacta, tum demum Darium invasit enuo, eoque victo Persicum imperium evertit. nam eum prius quidem ad Issum profligarat, eius uxore, filiabus, curru et arcu potitus, direptisque castris Persicis; sed Darius fuga elapsus recollectis copiis pugnam cum Alexandro ex Aegypto reverso ad Arbela commisit, iterumque superatus in fuga periit. spectabile porro cornu vocat ut insigne et conspicuum, regnum Alexandri per id intelligens. et in, medio oculorum eius enatum esse cornu dicit ob sollertiam et prudentiam ac generosum animum Alexandri. et "venit" inquit "hircus usque ad arietem cornigerum, et vidi eum progressum ad arietem et efferatum contra illum: quem cum perculisset, ambo eius cornua contrivit, ut coram eo consistere non posset, sed ab hirco prostratus humi conculcaretur." et sunt, inquit, ambo arietis cornua contrita ab hirco, impetu in eum facto: hoc est, ambae eius copiae, Persicae et Medicae, quibus fretus erat. nam Persarum rex utrique genti imperabat, Cyro, ut dictum est, utrinque ducente originem et utroque regno potito, quae gentes ambae Assyriorum regnum everterunt. "et hircus evasit valde magnus." neque enim ea duntaxat quae Assyriis paruerant, sed alia quoque multa subegit. Indiam aggressus Porum devicit et Taxilem sibi conciliavit et alias Indicae regionis partes occupavit. deinde non diu duraturam eius felicitatem propheta significans subiungit "et inter vincendum comminutum est cornu illud magnum, et infra ipsum quattuor cornua sunt enata." nam Alexandro brevi post successus illos mortuo, eius imperium in partes quattuor est divisum, ut iam in tertia fera dictum est, quae in somnis Danieli visa est e mari egressa, quattuor praedita capitibus.
"Et ex uno cornu exstitit cornu terribile, idque in inmensum est auctum ad austrum, ad orientem, ad africum, et ad fortitudinem: et amplificatum est usque ad fortitudinem caeli, et ceciderunt in terram de fortitudine et de stellis, et conculcavit eas." his verbis Daniel ea praedocet quae sub Antiocho Épiphane contigerunt, Antiochi magui filio, superiorum regum potentiam supergresso qui Seleuco successerant. is Aegypto et aliis provinciis potitus bello ludaeis illato et Hierosolyma et totam gentem subegit, templum spoliavit et polluit porcis in eo immolatis, et ara Iovi exstructa populum ad paganismum adegit, et pueros mares circumcidi vetuit, nam eius furorem contra deum illa verba innuunt "et elatus est usque ad caeli fortitudinem." illa vero "ceciderunt de fortitudine et de stellis in terram, et conculcavit eas" significant eos ex ludaico populo qui ab illo coacti religionem violarunt et tyranno cessere, legitima divinaque vivendi ratione deserta, ab eoque conculcati sunt. stellae autem vocantur vel ob pietatis puritatem et splendorem, vel quod Abrahamo promiserat deus se progeniem eius stellarum caelestium instar amplificaturum.
"Et usque ad principem fortitudinis est elatus." contra ipsum deum furorem exercuit, principem caelestium copiarum. "et sacrificium turbatum est cadaveribus, et factum est ac secundis rebus usus est, et datum est ad victimam peccatum, et humi abiecta est iustitia." nam cum interdicta sacrificasset, turbavit sacrificium, hoc est, confudit, polluit. cadavera porcos nominat, et peccatum in sacrificio violatas ab eo leges. proiectam humi iustitiam dicit ob contempta instituta patria. significantur etiam iniustae caedes eorum qui ab impietate abhorruerunt, sed quamvis, inquit, haec ageret tamque impie se gereret Antiochus, tamen rebus secundis usus est.
His subiicit Daniel "et dixit unus sanctus phelmuni, quando tandem visio teriminabitur, et sublatum sacrificium, et peccatum vastationis concessum? is dixit ei, usque ad vesperam et mane dies bis mile et trecenti, tunc repurgabitur sanctum." ad prophetam ex visione sollicitum mittuntur angeli, qui ei significent finem aerumnarum fore, et tempus eum doceant quo desiturae sint. et alius alium interrogabat: nam phelmuni aliquem significat. rogabat autem non ut ignarus, sed ut Daniel cognosceret, qui rogabatur, respondet "dies bis mile trecenti usque ad vesperam et mane, tum repurgabitur sanctum." vesperam igitur vocavit principium molestiarum aut totum tempus earum (nam molestiae nocti et tenebris comparantur), mane pacatum statum post calamitates. verba igitur illa * volunt, a principio malorum usque ad eorum finem tantum temporis elabetur. dies autem in annos redacti conficiant sex menses et annos totidem secundum calculum Hebraeorum: nam tamdiu viguit calamitas ludaeis ab Antiocho illata. haec Danieli intelligere cupienti a Gabriele archangelo sunt revelata.
IX
[recensere]Deinde iterum sub Dario Medorum principe (qui et Cyaxares et Asuerus) Astyagis filio prophetam popularium suorum captivitatem lamentantem et deum deprecantem attigit vir quidam nomine Gabriel. attigit autem sub tempus sacrificii vespertini, sive tempus vespertini culus intelligatur, sive tantum spatium quanto sacrificium vespertinum peragitur. et ait Danieli "nunc egressus sum ad tribuendam tibi intelligentiam, et ad annuntiandum quia vir desideriorum es. «quare considera quae dicuntur, et visionem intellige," hoc est, attente ausculta, nam verba obscura sunt maximamque postulant attentionem. aliquando autem res divinae per ambages innuuntur, ne omnium intelligentiae expositae contemnantur. vir autem desideriorum appellatus est Daniel, sive quod pravis desideriis fortiter et generose resisteret, sive quod scire desideraret quid populo et tribulibus suis eventurum esset, sive quod ob studium virtutis desiderabilis esset atque amabilis.
Deinde subiicit angelus "septuaginta hebdomades contractae sunt super populum tuum et super sanctam urbem tuam, donec inveterascat delictum et perficiatur peccatum et obsignetur peccatum et expietur iniustitia et aeterna iustitia adducatur et obsignetur visio et prophetia et ungatur sanctus sanctorum." ad deum propheta inter orandum dixerat "populus tuus et urbs tua." angelus autem Danicli ait "populus tuus et urbs tua," quasi indignus esset qui populus dei vocaretur. eadem loquendi ratio et in Mose reperitur, cum Israelitae vitulo a se facto sacrificarent: nam tum etiam prophetae precanti sic respondet deus. ait igitur angelus Danieli et Hierosolyma instauratum iri, et populum esse reversurum et ad annos quadringentos nonaginta permansurum. nam septuaginta hebdomades tantum conficiunt, singulis diebus pro singulis annis supputatis. contractae, hoc est, decretae ac praefinitae sunt. donec inveterascat delictum et peccatum consummetur, hoc est, donec durarit et auctum fuerit peccatum: hoc enim significat inveterascere. iis verbis designat audaciam ludaeorum et rabiem contra dominum. nam prius etiam multa scelera perpetrarant eorumque poenas dederant, sed revocati fuerunt: postquam autem contra servatorem insanierunt, et ad summum improbitatis pervenerunt peccatumque consummarunt, non amplius revocati sunt. obsignari peccatum et expiari iniustitiam, significat remissionem delictorum a domino iis donatam qui ei credunt: hic enim est qui tollat peccatum mundi. nam obsignari idem est quod desinere, adducere iustitiam aeternam, est ipsum venire in mundum qui est iustitia, redemptio et sanctificatio. obsignari visionem et prophetiam, significat prophetiam desiisse: sive quod ea quae a prophetis de Christo praedicta fuerunt evenerint, sive quod prophetiae donum apud ludaeos desierit, sive utrumque.
nam Christus cum venisset, prophetias obsignavit, hoc est, implevit et confirmavit atque etiam terminavit: neque enim iam apud eos princeps est, propheta aut dux. et adduci iustitiam aeternam, est ipsius domini et servatoris nostri adventus, "qui" ut apostolus ait "datus est nobis sapientia a deo, iustitia, sanctificatio et redemptio." atque alibi de evangelio scribeus "justitia" inquit "in eo revelatur." dominus porro docet, regnum dei petendum esse et iustitiam eius, quam ipse adduxit suaque doctrina aperuit. ungi sanctum sanctorum, ipsum scilicet Christum dominum advenisse significat. quis enim sanctus sanctorum appellabitur praeter dominum et servatorem nostrum? qui cum fons sit sanctitatis, ungitur ille quidem sancto spiritu secundum humanitatem (ut Esaias praenuntiavit his verbis "spiritus domini super me, quamobrem unxit me;" et ut David cecinit hoc modo "unxit te deus, deus tuus, oleo exsultationis prae consortibus tuis;" et ut summus apostolorum apex Petrus docet, cum sic de Christo scribit "nam unxit eum deus spiritu sancto et potentia" ), obsignat autem et confirmat veteres scripturas, dum facit omnia et patitur quae in illis praedicta fuerunt, et expiat iniustitiam, dum eos qui deliquerunt deo patri reconciliat eumque placat peccatoribus.
Deinde subiicit divinus archangelus "et cognosces et intelliges, ab exitu sermonum, ut separatio fiat (respondeatur) et aedificentur Hierosolyma, usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae." coepit igitur aedificari templum sub Cyro, qui populo ludaico primus reditum concessit; inhibitum tamen sub Cambyse, invidia finitimorum populorum. templi porro instauratio denuo Iudaeis concessa est cum Darius Hystaspis filius Persis imperaret. ἃ quocunque autem horum numerus inchoetur, non erit integer secundum archangeli vocem, sed redundans. sin a temporibus regni Artaxerxis Longimani supputetur, neque plus neque minus invenietur. ab eoque repetendus est, quia tum et urbs cincta est moenibus, et adiecta templo quae deerant, et urbs habitatoribus referta; cum Neemias Artaxerxis pincerna, impetrato a rege in patriam reditu, urbem muniit et civibus frequentem reddidit et templum imperfectum adhuc absolvit. si quis igitur a servatoris adventu, per quem solum remissio peccatorum data est et iustitia introducta et prophetarum oracula completa sunt, retro tempus numeret, id expleri deprehendet anno Artaxerxis vigesimo, quo Neemiae concessum fuit redire Hierosolyma: quae in historiae progressu ac serie fusius declarabuntur. quem autem supra sanctum appellavit sanctorum, eum rursus Christum ducem appellat, nomine humano usurpato. ut enim primogenitus novae creaturae et primogenitus ex mortuis dicitur, sic etiam dux appellatur. divus etiam Petrus apostolus apud ludaeos disserens servatorem vitae principem vocat, quemadmodum in Actis a divo Luca scribitur. ut igitur primogenitus nostrum et princeps a divo Paulo dicitur secundum humanitatem, ita etiam dux a Gabriele archangelo nominatur.
X
[recensere]Chronologia ad Christum.Sed dubitari queat, qua gratia separatim et non coniunctim numerentur hebdomades, in septem, sexaginta duas, et unam distinctae. non hoc temere fit ab archangelo, sed per haec nova quaedam docet in temporum divisionibus eventura. nam si ab instauratione Hierosolymorum sub Neemia facta, ut dictum est, tempora usque ad Hyrcanum pontificem numerentur, sub quo Asamonaeorum genus fungi sacris destitit, sexaginta duarum hebdomadum numerus expletur.
444 a.C.n.–a.d. 28 (annis 472, non 469)nam a vigesimo anno regni Artaxerxis, qui Neemiae redeundi Hierosolyma potestatem dedit, a quo urbs moenibus adornata est, usque ad Darium Arsamis filium, quem delevit Alexander, anni sunt centum et quattuordecim. ab eversione porro imperii Persici, quae anno sexto Asiaticae expeditionis Alexandri contigit, usque ad C. Iulium Caesarem, qui primus Romanorum monarchiam occupavit, anni praeterierunt ducenti octoginta duo. ab eiusdem Caesaris [morte] usque ad annum decimum quintum Tiberii Caesaris, quo Christus a Ioanne baptissatus miracula coepit edere, anni fuerunt septuaginta tres: ut haec summa conficiat annos quadringentos et sexaginta novem: qui quidem Hebraica supputatione annorum conficiunt annos quadringentos octoginta tres; ut haec summa conficiat annos quadringentos et sexaginta novem: qui quidem Hebraica supputatione annorum conficiunt annos quadringentos octoginta tres. neque enim quemadmodum nos, ita et Hebraei annos supputant, sed ad cursum lunarem diebus trecentis quinquaginta quattuor absolvunt, ut de quolibet nostro anno dies undecim redundent: qui dies redundantes in annos redacti explent numerum quadringentorum octoginta trium annorum Hebraicorum.[1]
538–104 a.C.n. (annos 434) quia vero cum Daniele Hebraeo colloquebatur angelus, annos utique illi notos nominavit. proinde usque ad interitum Hyrcani pentificis, quem rex Herodes sustulit (qua de re copiosius agendum erit), sexaginta duae hebdomades sunt expletae. ab eo tempore cum pontificatus non per omnem aetatem ei maneret cui contigerat, sed annuo aut etiam breviore spatio contra instituta maiorum circumscriberetur, et pecunia cuilibet venalis esset, id quod a Iosepho refertur, septem praeterierant hebdomades. quod divinus archangelus his verbis innuit "et post hebdomades sexaginta duas exstirpabitur unctio, nec futurum est in ea iudicium," hoc est, unctio pontificatus peribit, cum ii contra legem ungentur qui potiti illo fuerint. neque enim unctio vim suam retinebat, sed ut corrupta gratiae divinae erat expers. quare adiicit iudicium non esse in ea, hoc est, nullo iudicio nullaque exploratione adhibita pontifices creatum iri, sed citra delectum vel ambitu vel gratia. dum haec fiunt, etiam septem hebdomades sunt elapsae, cum usque ad Christi adventum durassent.
Ac divisio quidem sexaginta duarum et septem hebdomadum hac de causa instituta est: cum autem ad explendum earum quae initio expositae sunt septaaginta hebdomadum numerum adhuc una restet hebdomas, de ea quoque angelus sic ait "et confirmabit testamentum multis hebdomas una, et in semisse hebdomadis tollétur sacrificium et libatio, et praeter haec abominatio vastitatis super templum, et usque ad complementum temporis complementum dabitur super vastationem." reliqua, inquit, hebdemas, sexaginta novem secutura, novum testamentum introducet adeo validum, ut per id tollatur e medio sacrificium et libatio in semisse hebdomadis. nam cum post baptismum Christus triennium et ultra docuisset et miracula edidisset, ad supplicium venit, eoque pro toto mundo immolato qui est agnus dei tollens peccata mundi, sacrificium lege constitutum et libatio desiit. ac sacrificarunt tum Iudaei ut et nunc contra legem, at eorum sacrificia et libationes non acceptae fuerunt deo.
illud porro "confirmabit testamentum multis" etiam aliter exponi potest, quod sanctos apostolos illa hebdomas potentes effectura sit ad praedicationem evangelii. nam eam hebdomadem bipertiri videtur archangelus in id tempus quod passionem et antecedit et sequitur. nam cum dominus circiter tres annos et dimidium, secundum evangelium filii tonitrui, praedicasset, atque apud sanctos suos apostolos et sermonum veritate et mirabilium operum effectione sibi fidem conciliasset, sic ad passionem profectus est et crucem suscepit mortemque perpessus est. reliquo hebdomadis tempore post resurrectionem a mortuis et adscensum in sinum paternum, a quo nunquam separatus fuit, et paracleti visitationem divinumque afflatum, sancti eius discipuli, cum divinum evangelium Hierosolymis annuntiassent et praedicationem miraculis confirmassent et turbas hominum ad veri dei agnitionem attraxissent, in gentes dispersi sunt easque illuminarunt.
hoc igitur archangelus praesignificans Danieli prophetae ait "confirmabit testamentum multis hebdomas una," hoc est, vires suggeret multis, discipulis nimirum. ac tempus antegressum et consecutum passionem domini complexus, quo prius Hierosolymis praedicabant apostoli, post etiam orbis terrarum extremitates obeuntes docebant, mox eandem hebdomadem dividit his verbis "in semisse hebdomadis tolletur sacrificium et libatio:" quo declarat finem umbrae legis. deinde subiicit "et super templum abominatio vastitatis." nam cum haec, inquit, fient, templum pridem sanctum et venerabile abominatio iudicabitur: vel quod post hebdomadem hanc extremam aliquid abominabile in templum introducetur in signum vastationis eius et urbis. quod sub Pilato accidit, qui noctu vexilla in eo collocavit cum imagine imperatoris, quae Tudaeis abominanda erant, cum interdictum esset ne quam imaginem sive humanam sive animalis alicuius haberent aut colerent, dominus item "ubi" inquit abominationem vastitatis in loco sancto stantem videritis, scitote instare vastitatem eius," urbis Hierosolymorum scilicet. alibi quoque ait dominus "ecce domus vestra relinquetur deserta." haec Danielem praemonens archangelus, cum praedixisset legalem cultum e medio sublatum iri, subiicit "et super templum abominatio vastitatis." ne vero Iudaei putarent vastitatem ad tempus duraturam et urbem instaurandam ac templum reaedificandum esse, cuiusmodi et alia creberrime urbi et templo acciderant, subiicit "et usque ad complementum temporis complementum dabitur super vastitatem," hoc est, donec aevum expletnm fuerit, mansura est etiam vastitas; tum vero et huius finis erit, cum non erit tempus vel urbis vel templi instaurandi.
Haec Danieli de popularibus suis per visionem oblata et revelata sunt. idem aliis quoque visionibus et somniis divinitus eruditus est de futuris rerum humanarum matationibus, nec de mutationibus rerum duntaxat sed et de temporibus quibus quaeque eventurae essent: quae quivis absolutius cognoscere poterit lecto visionum prophetae libro, certoque statuere, nihil accidere casu, neque fortuito et temere quidquam geri, sed providentia divina gubernari omnia et produci ad exitum.
Atque haec ita se habent et piis hominibus persuasa sunt:
XI
[recensere]nobis autem nec viraginis Iudithae res gestae sunt praetereundae silentio, quae Holoferne sublato et urbem et gentem suam conservavit, res vero ita se habet. Nabuchodonosor Assyriorum rex duodecimo regni sui anno bellum suscepit adversus Arphaxadum [Cyaxares] regem Medorum, finitimis gentibus in auxilium evocatis: quod cum et aliae plures et ludaei negassent, recusata belli societate, Nabuchodonosor iratus iuravit se confecto bello Medico invasurum Ciliciam Damascum Syriam Indaeam et Aegyptum, ferroque et igni vastaturum et eversurum. igitur Arphaxado Medo acie superato et capto atque interfecto, cum caeteris urbibus tum ipsis Ecbatanis regia illius potitus, copiarum suarum imperatorem Holofernem iubet se iureiurando quo ipse sese obstrinxerat solvere, et cum magnis copiis iis inferre bellum qui Medici belli societatem detrectassent, conservatis iis qui se dederent eorumque urbibus illaesis: contumacibus vero non parcendum, sed et ipsos caedendos et urbes eorum diripiendas ac vastandas esse.
His mandatis acceptis Holofernes caeteras gentes tractavit ut iussus erat, Israelitas autem armis aggressurus (neque enim illius fidei supplices se committebant) rogabat quinam illi essent. et qua re freti resisterent. tum Achior Ammanitarum princeps et originem eorum illi, et qua ratione urbes illas initio occupassent, et vires dei illorum recenset. his subiicit "nunc igitur deliberandum est: nam si deo suo peccaverunt, adscendemus eosque debellabimus; sin minus, praetereat dominus meus, ne forte illis a deo suo defensis nos superemur." quae cum Achior dixisset, Holofernes ira percitus satellites iubet Achiorem vinctum tradere Israelitis, ut cum illis captus supplicio afficeretur. Baetuliam itaque perducunt hominem, et cum ab oppidanis sagittis et fundis peterentur, Achiore vincto in montis radicibus abiecto redierunt. eum oppidani in urbem introduxerunt, et cognita ex eo illius facti causa deum vindicem invocarunt. postridie Holofernes copiis ad Baetuliam adductis, peditum centum et septuaginta et equitum duodecim milibus praeter calones, castra prope urbem locat.
deinde statuit non pugnare sed fontes occupare unde aquarentur, ut aut siti perirent aut urbem traderent; partemque exercitus ad custodiam aquarum mittit. ita cum diebus triginta quattuor ab hostibus circumsiderentur, aqua desti- tuti cives magistratus adeunt, petentes ut urbem et sese dederent, ut aut conservati servirent hostibus, aut occisi malis liberarentur. Ozias autem civitatis princeps "fratres" inquit, " dies adhuc quinque exspectemus: quod si divinitus auxilium nobis oblatum fuerit, bene erit; sin minus, consilium vestrum exsequar."
XII
[recensere]Erat autem in ea urbe vidua nomine Iuditha, mulier modesta, cordata et formosa, quae decreto populi et magistratuum audito Oziam caeterosque magistratus arcessitos obiurgat, ut qui deum tentarent cum dicerent, nisi intra dies quinque auxilium divinitas offerretur, se urbem hostibus tradituros. illi quamvis eam recte dicere concederent, tamen populi sitim et violentiam opponebant. tum illa eos per noctem illam ad portas urbis praestolari iubet: se cum ancilla sua exituram, neque dicturam prius quid cepisset consilii, quam rem ipsam perpetrasset. exitu impetrato, digressis illis ad preces convertitur; et deposito lugubri ex viduitate vestitu, lota et unguentis delibuta amictum hilarem induit, ornamenta sumit, et exornata ad amoris illecebras, ancillae in vasis ferendum dat vinum et oleum et peram farina ficubus et panibus plenam; et ea comite urbem egressa in castra Assyriorum tendit. ab excubitoribus comprehensa ad Holofernem adducitur: qui eius formam admiratus securam esse iussit, nihil enim passuram mali. tum illa "audi" inquit, "domine, verba mea, et quae Achior dixit animo tuo non excidant. verum enim est Israelitas, ni peccaverint, gladio non superatum iri. nunc antem, quia cibis et aqua destituuntur, lege interdictis vesci et primitias frumenti vinique decimas, quae sacerdotibus attributa ne attingi quidem ab aliis fas est, absumere decreverunt. quae cum et Hierosolymitani statuerint, legatos eo misere, veniam eius facti petentes. sic igitur lege violata, non defensi a deo, in exitium ruent. quibus ego cognitis ex urbe profugi ut interitum vitem, et nunc apud te manebo, domine; et egressa noctu in vallem adorabo deum, ut cum is mihi dixerit quando peccarint, ego tibi renuntiem, et te per Iudaeam Hierosolyma usque perducam, soliumque tuum in urbis medio collocem."
Holofernes hac oratione delectatus introduci eam iubet in cellam conclavis sui, et dari quod edat. at illa se negat illorum cibis usuram, ne sibi fraudi essent; sed iis quos secum attulisset victitataram. cum Holofernes rogaret, ubi ii defecissent, quo victura esset, respondet illa "ita tu vivas, domine, ut non prius cibi hi me deficient, quam deus mea manu id peregerit quod decrevit." media nocte petiit ut sibi in vallem egredi liceret ad precandum: concedit Holofernes. cum autem illa triduum ita fecisset, quarto die convivium apparat Holofernes, et Bagoae eunucho, qui omnibus eius opibus praeerat, mandat ut Hebraeae mulieri persuaderet ut ad se veniret: sibi enim turpe fore, si talem feminam dimisisset, nulla consuetudine cum ea habita.
Bagoas Iudithae ait "veni ad dominum meum, ut gloriosa sis in conspectu eius, et nobiscum compotato, eo loco futura quo eae sunt quae degunt in aedibus Nabuchodonosoris." Iuditha igitur exornata ad Holofernem ingreditur, accumbit, ea edit et bibit quae ab ancilla ei parata erant. Holofernes obstupefactus amore illius inflammatur; productoque convivio et plurimo vino hausto inebriatus in lectulo se reclinat, mero gravato capite. digressis omnibus Bagoas tentorium claudit, sola Iuditha in eo relicta. mandarat autem illa ancillae ut exitum suum observaret: egressuram enim esse ad orandum. iam cum Holofernem vino demersum et profundissimo somno oppressum videret, invocato deo, stricto acinace illius caput resecat: egressa ancillae tradit: abit ut de more precatura. cumque urbi suae propinquasset, portarum custodes aperire iubet: intromissa, quae miracula deus ipsius opera edidisset commemorat, Holofernis caput profert, id e propugnaculis suspendendum esse monet, et armatos mane egredi. "nam ubi vos inquit "viderint Assyrii, ad imperatoris sui tabernaculum concurrent, et eius caede perterrefacti fugam facient. vos eos insecuti ita caedetis ut campi cadaveribus impleantur." quae cum cives suos monuisset, Achiori arcessito caput Holofernis monstrat: quo ille conspecto attonitus petebat ut quid egisset sibi recenseret. cum autem illa in conspectu totius populi quae deus per ipsam fecisset narraret, utque castitatem et viduitatem suam inviolatam conservasset, credidit Achior deo et circumcisus est. magistratus vero et populus urbis, capite Holofernis de pinnaculo suspenso, caeteraque de ludithae consilio exsecuti, Assyrios instar graminis ceciderunt: magnaque copia spoliorum potiti, Iudithae tabernaculum Holofernis attribuerunt. quod illa Hierosolyma profecta deo consecravit, eique cum omnibus Israelitis canticum cecinit, oleagino ramo coronata; et reversa domum in castitate consenuit, mortua cum vixisset annos quinque et centum.
Et hic quidem eventus fuit Iudithae:
XIII
[recensere]Liber Tobiaenunc vero series narrationis postulat ut et Tobiti historiam breviter percurramus. is igitur ex tribu Nephthalia oriundus, captus fuerat temporibus Enemesaris regis Assyriorum: homo pius erga deum et iustus adversus homines. cumque tribules eius Baali immolarent, ipse Hierosolyma proficiscens sacrificabat deo, vita ex legis mandatis instituta; neque in captivitate contaminatus fuit cibis gentilibus. conciliata sibi Enemesaris gratia, de opibus, quas magnas pararat, impertiebat egenis popularium suorum. cum autem in Mediam proficisceretur, deposuit ibi apud quendam popularium suorum Gamaelem decem argentitalenta. ductaque uxore suae gentis Anna, Tobiam filium ex ea suscepit.
Enemesare mortuo Senacherimus filius regni Assyriorum successor, cum bello Iudaeis illato foede profligatus esset, domum reversus per iracundiam ex dolore cladis multos Israelitarum occidit. eos Tobitus noctu sepeliebat. quamobrem delatus apud regem cum quaereretur, ipse fugam capit, et facultates eius omnes diripiuntur. necdum dies quinquaginta exierant, cum Senacherimo a suis filiis occiso parricidae perterriti in exsilium profugiunt, et alius eius filius Nachordan regnum paternum suscipit. qui Tobiti cognatum, Achiacharum nomine, suarum rerum procuratorem constituit; cuius intercessione Tobitus rege exorato Niniven revertitur. festo pentecostes, quod septenis hebdomadibus Iudaei celebrabant, Tobitus lauto prandio apparato, filio mandat ut quemcunque fratrum inopem et domini memorem videret, eum ad epulas adduceret. Tobias egressus revertitur, patri nuntians popularium quendam strangulatum in foro iacere. statim abit Tobitus, cadaver sublatum domum portat et post solis occasum sepelit, a sepultura reversus domum non ingreditur, ut qui ex lege impurus esset contacto cadavere, sed iuxta parietem in atrio dormit: in quo passerculi nidulati, excrementa alvi in oculos eius deiecerunt. unde caecatus Tobitus et ad egestatem redactus ab uxore nente alebatur. quae aliquando mercede accepta, auctarii vice haedum etiam rettulerat: cuius balatu audito rogabat num furto sublatus esset. respondente illa dono sibi datum esse, instabat, si furtivus esset, ut suis dominis restitueretur. mulier dolore commota et maritum ob nimium iustitiae studium veluti subsannans "ubi" inquit "sunt eleemosynae tuae et iustitia tua?" iis verbis Tobitus perturbatus et lacrimans mortem a deo exoptat.
Caeterum accidit ut eodem die Ecbatanis Mediae Sarra filia Raguelis a paternis ancillis maledictis lacesseretur, quasi maritos suos suffocaret, cum septies desponsa neque ulli nupta fuisset. nam daemonium quoddam nomine Asmodaeus illos ad eam ingredientes suffocabat. ea contumeliae impatieus de suspendio deliberabat: sed ne patri suo luctui et dedecori esset, ab eo sibi temperat; et ad preces conversa deum invocat, mortem optans et liberationem ab opprobriis, aut clementem melioris fortunae adeptionem, qua et ipsa ignominiam effugeret.
Utriusque autem preces exauditae sunt, missusque a deo Raphael archangelus, qui et Tobiti caecitatem curaret, et Sarram Tobiae desponderet, et Asmodaeum malum daemonium vinciret ne quid Tobiae noceret Sarra ducta. Tobitus igitur filium Tobiam vocat, multa monet; denique exponit se apud Gamaelem Gabriae filium qui Ragis Medicis degat decem argenti talenta deposuisse, iubet ut ea recipiat reddito chirographo, et comitem mercede conducat. is dum comitem quaerit, in Raphaelem archangelum incidit, qui virili specie illi oblatus profitebatur se scire viam et aedes Gamaelis, et eius fore comitem, eo igitur adhibito, quasi homo esset Azarias nomine, iter ingreditur. iuxta Tigrim fluvium pernoctant: cum autem Tobias fluvium ingressus esset ut ablueret, exsilit inde piscis adolescentem devoraturus. at angelus ut piscem apprehendat et pertractum in terram dissecet hortatur, eiusque cor iecur et fel diligenter asservet,
XIV
[recensere]Cum prope Ecbatana venissent, Tobias "frater Azaria" inquit, "quis nobis usus est cordis iecoris et fellis piscis?" respondet ille, cordia et iecoris suffitu fugari daemones si cni sint molesti: fel inunctum oculis albuginem detrahere et restituere visum. praeterea Tobiae ait, se in urbe apud Raguelem cognatum eius pernoctaturos, cui filia sit Sarra, cordata et formosa: eam se illi uxorem petiturum. tum adolescens "audivi" inquit "puellam septem viris fuisse elocatam, qui omnes in thalamo nuptiali perierint: nam a daemonio adamari, quod sponsos illius perimat. vereor itaque ne et mihi idem usu veniat." cui angelus "me" inquit "audi, neque ulla daemonii ratione habita, ubi in thalamum veneris, portionem de corde et iecore piscis carbonibus imponito: daemonium enim odore illo profligatum nunquam redibit."
cum ingressi essent aedes, et Raguel Tobiam Tobiti filium esse cognovisset, utrumque humaniter excipit, adolescentem deoscuplatur et patris eius calamitatem deplorat. angelo autem a Raguele petente ut Tobiae Sarram desponderet, cum annuisset pater et filiam arcessisset, puellam manu prehensam Tobiae tradit, et libellum matrimonii conficit. a eena Tobias in conclave ad illam introductus corde et iecore piscis carbonibus imposito cubiculum suffumigat, eoque nidore fugat daemonium. Raguel autem, cum diluxisset, ancillam misit visum an adhuc viveret Tobias. quae cum eum salvum esse renuntiasset, Iaudato deo Tobiae ait "nuptias per quattuordecim dies celebrabimus, nec ante eos elapsos te dimittam: post accepto mearum opum semisse discedes: reliqua me vitaeque meae socia defuncta accipietis." Tobias igitur ad Raphaelem ait "frater Azaria, cape chirographum meum, et Raga profectus ad Gamaelem, argentum affer. nam si diu morabimur, pater meus vehementer angetur." abit angelus: dato Gamaeli chirographo argentoque accepto revertitur.
Elapsis nuptiarum diebus Tobias petita a Raguele venia uxoreque sna cum semisse bonorum soceri accepta discedit. cum autem iam Ninivae appropinquarent, angelus ei ait praecurramus et praeparemus aedes: tu vero fel piscis in manus sumito, ut aperiantur oculi patris tui. nam ubi tu eos inunxeris, et ille ex morsu confricuerit, albnginem detrahet." mater porro eius sedebat, reditum filii exspectans: eo conspecto adventum eius Tobito nuntiat, propereque accurrens filium deosculata "vidi te" inquit, "fili, neque mihi posthac mors curae est." Tobitus vero ad iannam exiens impingit: sed Tobias eo apprehenso felle inunxit eius oculos: quos ubi ille compunctos defricuit, albugo inde squamarum instar decidit. viso igitur filio laudat deum; cumque audisset quid ei apud Medos accidisset, egressus est sponsae obviam et bene precatus.
Ninivitae autem cum eum videre cernerent, et magnifica dei opera audirent, mirabantur. dixit autem Tobitus filio ut suo comiti mercedem cum auctario daret. verum Tobias "pater" inquit, "aequum est eum semissem eorum omnium quae attuli accipere." et Raphaeli ait "mi frater Azaria, sume dimidium eorum omnium quae attulimus, et bene ambula." tum angelus utrumque seducit, et eis opera dei magnifica recensens se Raphaelem esse ait, nec sua sponte venisse sed a deo esse missum: monet ut deum celebrent eiusque in se beneficentiam praedicent. "nam arcanum" inquit "regis celare decet, dei autem opera celebrare et extollere." illi his auditis ad pedes eius sunt prolapsi: sed cum surrexissent, eum non viderunt amplius. et praedicarunt miracula divinitus in se edita.
Natus erat Tobitus, cum visum amitteret, annos quinquaginta octo, eumque post annos octo recuperavit; et ab eo tempore magis etiam veritus est deum, et maius virtutis studium habuit. cum plane consenuisset, Tobiae dixit "ego, fili, plane consenui, iamiam moriturus. tu vero cum liberis tuis proficiscere in Mediam. persuasum enim habeo ea quae Ionas de Ninives excidio praedixit eventura esse; Hierosolyma item fore deserta, et templum combustum iri, sed deo urbi reconciliato populum reversurum et eam instauraturum. tu vero legem observato et misericors esto et iastus." his filio mandatis exspiravit, annos centum quinquaginta octo natus. eo Tobias una cum matre honorifice sepulto, cum uxore Écbatana Mediae ad socerum Raguelem proficiscitur. quem cum et ipsum natu grandem sepelisset, haereditatem eius adit. mortuus est et Tobias, annos natus centum viginti septem, audivitque, priusquam obiret, excidium Ninives a Nabuchodonosore et Asuero captae.
XV
[recensere]Cyri Magni vitaOmnis igitur Hebraeorum populus, ut iam expositam est, ab Assyriis captus et alto translatus est desertis Hierosolymis, neque prius dimissus quam Assyriorum imperium, ut prophetae praedixerant, a Medis et Persis esset eversum, annique septuaginta ab Hieremia designati praeterissent. neque vero alienum hoc loco fuerit Assyrii regni excidium breviter perstringere, atque ostendere, vere praedictum fuisse a prophetis, id a Medis et Persis eversum iri, caeterum res ita se habet. et Persis eversum iri, caeterum res ita se habet. Medorum et Persarum distincta regna fuerunt, quorum illud Astyages, hoc Cambyses tenuit; qui Mandanen Astyagis filiam in matrimonio habebat, ex eaque Cyrum filium procreavit.
is Persarum institutis educatus in virum fortissimum, modestissimum, cordatum et iustissimum evasit. Persarum autem instituta, Xenophonte auctore, huiusmodi fuerunt. forum habuere quod liberum vocabatur, in quo et regia et caeterae curiae exstructae erant, repulsis inde rebus venalibus et circumforaneis hominibus eorumque turbis et vociferationibus, ne iis hominum bene institutorum disciplina turbaretur. divisum erat id forum in quattuor curias, quarum una pueris, altera adolescentibus, tertia viris, quarta iis qui aetatem militarem excesserant erat attributa. suam igitur quaeque aetas curiam frequentabat. verum adolescentibus cum armis velitaribus iuxta curias excubare moris erat, exceptis iis qui uxores duxerant: iis vero neque adesse nisi denuntiatum esset necesse erat, neque crebrius abesse concessum, curia quaelibet duodecim principes habebat, pro numero Persarum tribuum. pueri ludos frequentantes iustitiam discebant, eorumque praesides maximam diei partem iure dicundo consumebant. nam inter pueros etiam quemadmodum inter viros mutuae accusationes fiebant de furto, vi, rapina, dolo malo, iniuria et aliis. quos ex his peccasse cognorant, multabant; eos item qui falsum aliis crimen intenderant.
docebant item eos temperantiam exemplo seniorum, et continentiam in cibo et in potu. nam apud magistrum capiebant cibum, domo secum panem et obsonii vice nasturtium afferentes: potus eis erat cothon (poculum) profluentis aquae. ante cibum sagittare et iaculari discebant. et haec usque ad annum aetatis decimum sextum aut decimum septimum: ex eo inter adolescentes referebantur, et decennium iuxta curias somnum capiebant, et interdiu quoque magistratibus, cum opus erat, in publicis negotiis operam navabant. rex item venatum exiturus semissem eorum educebat. venabantur autem publice, quod illa exercitatio rei militari non absimilis videretur. assuefaciebat eos ante lucem surgere et frigus et aestum ferre, itineribus et cursibus exercebat, feram vel sagitta vel iaculo ferire docebat et ferociores etiam bestias subsistcre. in venatu secum ferebant prandium puerili copiosius, caetera simile. neque prandebant in venatu, nisi vel ferae causa diutius manendum esset, vel alioqui venatui immorari liberet. id prandium cenati postridie usque ad cenam venabantur, utrumque diem pro uno numerantes. id eo faciebant, ut et militiae, si esset opus, idem facere possent. obsonium erat quod ceperant: si nihil cepissent, nasturtium.
tribus quae manebant domi, praeter caetera sagittando et iaculando exercebantur et inter sese decertabant, adolescentes qui manebant, inserviebant magistratibus in iis negotiis publicis quae vires et celeritatem desiderabant. sic decem annis exactis in virorum coetum transferebantur, in eoque annos viginti quinque permanebant. cumque militandum erat, non amplius gerebant arcus et pila, sed arma quibus cominus pugnatur, pectus thorace munitum, scntum laeva manu, dextra gladium aut securim. ex his omnes magistratus legebantur. iis viginti quinque annis exactis utique iam quinquagesimo aetatis anno superato in seniorum classem transibant. ii ad extera bella non proficiscebantur, sed domi ius dicebant de omnibus rebus et publicis et privatis et causis capitalibus etiam: iidem magistratus omnes creabant. quod si quis sive adolescens sive vir instituta violasset, eum seniores curia eiiciebant: eiectus per omnem aetatem ignominiosus erat. turpe habebatur apud Persas exspuere, emungi et flatu plenum conspici, aut urinam reddere alvumve deiicere publice. quae cavere non potuissent, nisi et moderato victu essent usi et labore humiditates consumpsissent.
XVI
[recensere]Cyrus igitur huiusmodi Persarum disciplina enutritus et educatus cum adolescentiae annos egressus in virorum numerum relatus esset, omnibus in rebus laudem eximiam est consecutus, avo eius materno Astyage defuncto Cyaxares, qui et Darius dicitur, Cyriavunculus, paternum regnum suscepit.
Caeterum Assyriorum rex imperio in immensum aucto (nam praeter ingentem suae nationis multitudinem Arabes et Hyrcanos subegerat et Syros tributarios fecerat et Hebraeis iam eversis Bactrianos Sei obet et plurimas alias gentes in sua potestate habebat) putabat, si Medorum vires fregisset, se omnes circumiacentes populos facilius oppressurum. hac cogitatione suscepta suos instruit: legatos ad Croesum Lydorum regem et ad utrosque Phryges, ad Paphlagones et Indos, ad Cares et Cilices mittit, petens, ut belli, quod contra Medos moliretur ipsis quoque utile, socii esse vellent. nam eam gentem potentem esse, et affinitate cum Persis iuncta illorum quoque vires adscivisse, et utramque ab altera firmari; ac nisi mature vires eorum premerentur, ordine omnes gentes oppressuros. ille igitur, huiusmodi sermonibus passim iactandis, quosdam verbis, nonnullos muneribus, quosdam etiam metu sui adduxit, ut auxilia pollicerentur.
Cyaxares eo motu cognito et ipse sese parat, et missis ad commune et regem Persarum Cambysem legatis auxilia petit, et Cyrum sororis filium auxiliorum ducem: nam in classem virorum iam transierat. Persis belli societatem pollicitis, seniores Cyrum expeditionis Medicae ducem creant, triginta milibus scutatorum, sagittariorum et funditorum delectis. creatus imperator re cum patre communicata ad Medos abit cum exercitu. quo cum ante Assyriorum adventum pervenisset, bellicas exercitationes suis militibus imperat. interea a Cyaxare arcessitur ut Indicae legationi audiendae adesset, missa veste pulcherrima, ut sumuno in splendore ab Indis conspiceretur. cum autem Cyrus ad ianuam Cyaxaris cum exercitu venisset, Persicoque habitu ad eum introiisset, aegre tulit ille vestis tenuitatem. Indi vocati referunt se a suo rege missos esse, ut coguoscerent quae causa belli esset inter Medos et Assyrium, eademque ex illo etiam percontareutur, et utrisque dicerent regem lndorum aequitate cognita iis fore adiutorem qui iniuriis afficerentur. ad haec respondit Cyaxares, se quidem nullam Assyrio facere iniuriam, quid antem ille dicat, id eis ex ipso esse cognoscendum. Cyrus item "si quam," inquit, "Indi, Assyrius iniuriam sibi a nobis esse ortam queritur, ipsum regem vestrum iudicem sumimus."
His legati auditis abierunt: Cyrus vero, ne suus exercitus desideret otiosus, Cyaxari ait "memini me nuper ex te audire, Armenium neque milites neque tributa tibi mittere, pactis violatis. quod si vis, mediocrem equitum numerum mihi adiungito: effecturum enim confido, adiutore deo, ut et copias et tributa tibi mittat." assenso Cyaxare pollicitoque, ubi ad Armeniae fines accessisset, se illi equites missurum, Cyrus proficiscitur quasi venatum exiret: nam venari consueverat intra fines amborum, Medorum inquam et Armeniorum. inter venandum igitur montes Armeniae conscendit et paulatim ulterius progreditur. quo Cyaxares cognito equites illi mittit. quibus acceptis tribunos convocat, arcanum profert: se adesse propter Ármenii iniquitatem, qui datam Cyaxari fidem violet.
Chrysantae mandat ut semisse Persarum accepto Armeniae montes occupet, et caveat ne cognoscatur exercitum in eis versari, sed quosdam praemittit et numero et habitu praedonibus similes, ut si qui forte in illos inciderint, latrones esse existiment. ita Chrysantas montes conscendit: Cyrus legatis ad Armenium missis imperat ut, quamprimum et tributa et milites adducat: ipse instructo exercitu proficiscitur. Armenius his auditis perculsus et copias contrahit et uxores ac filium iuniorem cum pecuniis in montes mittit: nequo enim regiam habebat munitam. qui cum in eos incidissent qui illic in insidiis erant, capiuntur uxores regiae, füius et filiae: ipse quoque anumo aestuans Cyro se dedit.
XVII
[recensere]Interea natu maior Armenii filius Tigranes, quem aliquando ia venatione socium Cyrus habuerat, cum peregre abfuisset, reversus cognito suorum casu statim sine ulla cunctatione Cyrum convenit; cumque patrem et matrem et sorores uxoremque suam captivas vidisset, lacrimat. cui Cyrus "tempestive" inquit "ades:" longoque sermone cum Armenio habito, eiusque perfidia convicta, tandem dicere iubet quantas habeat copias, quantum item pecuniae. cum ille responderet, equitum octo, peditum quadraginta milia; pecuniae, si ad argenti rationem computaretur, ultra tria milia talentum; Cyrus exercitus semissem secum mitti iubet, de pecunia pro quinquaginta talentis annui tributi duplum Cyaxari mitti, et sibi tantundem mutuo dari, his dictis uxorem et liberos Armenio donat, Tigrani item coniugem suam reddit recens nuptam, et omnes dimittit.
Inter Chaldaeos porro et Armenios, ut inter vicinos solet, assiduae contentiones et pugnae erant: quibus inter se reconciliatis Cyrus recedit. ac milites ab Armenio acceptos ad Cyaxarem mittit: ipse in Mediam reversus pecuniam inter tribunos distribuit. deinde cum Cyaxare impressionem in agrum hostilem facit, castrisque positis magna praeda potitur. ut autem Assyrios etiam accedere cognoverunt, instructa acie progressi, intervallo parasangae ab hostibus castra metantur. postridie Cyrus suos milites eductos ordinat, Cyaxares cum Medis alterum cornu occupat. ex adverso idem et Assyrii cum suis foederatis faciunt. Persae inter sese cohortati ipseque Cyrus cursu feruntur in hostes: qui vitato illorum impetu ad munitiones se recipiunt. instant Persae et, dum alii alios urgent, multos sternunt: et eos etiam qui in fossas inciderant saltu consecuti caedunt.
Medorum item equites hostium equites invadunt: cedunt illi: fit fuga et equorum et virorum, et utrorumque caedes. quae cum Assyriorum et foederatorum uxores viderent, exclamant et consternatae currunt et vestes lacerantes plangentesque viros obtestantur ut semetipsos, ut uxores, ut liberos defendant. ibi reges cum fidissimis aditu castrorum occupato pugnam et ipsi cient et caeteros cohortantur. veritus igitur Cyrus ne, si vi penetrarent in hostile vallum, pancia multis circumvenirentur, signum receptui dat, ut milites paulatim extra teli iactum recederent. quod cum celeriter fecissent, suos tantum abducit quantum rectum esse videbatur, et castra locat. Assyrii vero, cum et imperator et fortissimus quisque cecidisset, animis angi; Croesus et alii foederati dolere; castrisque noctu desertis discedere. mane cum viderent vallum hostium esse vacuum, Cyrus Persas primos traducit, Cyaxaris copiis sequentibus: cumque persequi hostes consultum putaret, Cyaxares autem quidvis mallet, petit ut Medos qui sponte sequi vellent sibi traderet, annuit Cyaxares et praeconem cum Cyro mittit qui Medis ea nuntiet.
Interea nuntii ab Hyrcanis veniunt: Assyriorum hi vicini sunt, gens ob paucitatem subiecta Assyriis, qui ita eis utebantur ut nec in laboribus nec in periculis eis parcerent. tum autem agmen claudere iussi erant, equites circiter mile, ut si quid a tergo periculi esset, id in eos primos verteretur. hi igitur aerumnis suis consideratis legatos ad Cyrum mittunt, qui dicerent Assyrios sibi iure invisos esse: si vellet, se duces fore et adiutores ad eos persequendos, Cyrus rogat an eos adipisci possint. respondent Hyrcani, si vel postridie mane expediti proficiscantur, hostem assecuturos esse. tum Cyrus petit firmari sibi fidem ab eis: pollicentur illi se obsides daturos si vicissim dexteras daret et sacramento firmaret fidem. annuit Cyrus: quod si re praestarent quae verbis profiterentur, se eis pro fidis amicis usurum, neque deteriore loco futuros quam Persas aut Medos.
His actis Cyrus cum adhuc luceret educit exercitum, Tigrane cum Armeniis comitante; et Hyrcanos etiam exspectare iubet, ut una irent. Medi vero fere omnes Cyrum sequebantur. iubet igitur Hyrcanos praecedere, multoque itinere confecto eorum exercitui appropinquat. de quo a legatis admonitus iubet, si amici sint, citra moram occurrere sublatis dexteris. faciunt illi ut iussi erant. quos Cyrus benigne acceptos dicere sibi iubet quantum absint hostium duces et universae copiae. cum responderent paulo plus parasanga, iubet ducere: ipse cum Persis in medio proficiscitur, alis equitum utrinque adiunctis. cum diluxisset, hostes re cognita partim fugere, partim sine pugna caedi.
XVIII
[recensere]Croesus antem Lydorum rex mulieres cum curribus noctu ablegarat ut in frigore proficiscerentur (aestas enim erat), et ipse cum equitibus sequebatur. idem et Hellespontiacae Phrygiae ducem fecisse memorant. quos cum ii qui fugerant assecuti, quo loco res esset, docuissent, et ipsi fugere incipiunt. Hyrcani autem Cappadocum regem in propinquo adhuc deprehensum occidunt. ac caeteri quidem persequendis hostibus intenti erant, Cyrus autem suos castra circumvehi iubet et qui armati egrederentur occidere: qui intra munitiones erant, ut arma in unum conferrent et equos ad tabernacula relinquerent, per praecones edicit; qui secus fecerit, capitale fore. itaque arma abiiciunt. eain unum acervum congesta, quibus id negotii datum erat, cremant.
deinde recordatus Cyrus se neque cibaria neque potum attulisse, omnes tentoriorum curatores convocat, et in omnibus tabernaculis duplum eius quod dominis eorumque servitiis pararint, instruere iubet. dum illi iussa exsequuntur, Medi qui longius excurrerant alii currus commeatu plenos adducunt, alii carpenta in quibus lectissimae feminae erant; iisque Cyro ostensis ad praedam redeunt. mordebat ea res Cyrum; et ipse sibi iratus tribunos convocat, suadet ut et ipsi equitatum instituant, quo equites persequi et fugientes capere possint. assensere caeteri. interea Hyrcani et Medi, cum iam ultra meridiem esset, captivos et viros et equos adducunt. captivos iubet relictis equis domum reverti, agros colere, aedes suas tenere et suis uxoribus liberisque frui, atque idem nuntiare caeteris. unum duntaxat eis fore novum, quod non idem imperaturus esset qui prius: caetera futura eadem esse omnia. illi adorato rege discedunt: Cyrus autem Medis et Armeniis "cenae" inquit "tempus est; eaque parata, viri optimi, utlicuit. vos autem, Hyrcani, deducite eos in tabernacula, principes in maxima, caeteros prout rectum vobis videbitur, cenatote et ipsi: nam vestra tentoria salva sunt et inviolata."
dum hi iussa exsequuntur, Cyrus Persarum multos mittit qui castra undique servarent, ut et si quis foris accederet non lateret, et qui intus aufugerent deprehenderentur. postridie spolia dividi iubet inter milites, et equos Persis dari, ut et ipsi equites evaderent; et Cyaxari ea eximi quae ei grata esse scirent: Persas suos iis fore contentos quae superessent. "neque enim nos" inquit "delicate sumus educati; et fortasse deriseritis nos, si quid elegans nobis tribueritis, quemadmodum novi multam risus materiam prae bituros ubi equis insederimus atque etiam in terram deciderimus." vocatis tribunis equos sorte aequaliter inter eos distribui iubet.
XIX
[recensere]Interea Gobryas Assyrius, homo senex, cum equestri comitatu adest, seque ad Cyrum spectandum admitti petit. ad quem adductus "domine" inquit, "ego sum genere Assyrius, arcemque validam habeo et amplae dicioni impero. sunt mihi et ad mile equites, quos regi Assyriorum praebere fui solitus, cuius summa amicitia fui usus. postquam vero is a vobis interiit, eius vero filius, mihi inimicissimus ob filium meum unicum et carissimum ex invidia interfectum, regnum suscepit, ad te venio, meque tibi trado servum et commilitonem, petens ut iniuriam mihi factam ulciscaris." Cyrus respondet "si, Gobrya, ita sentis ut loqueris, te et supplicem suscipio et caedem filii tui me ulturum deo iuvante polliceor." tum Gobryas "horum in fidem do tibi meam dextram et accipio tuam."
His actis, et Gobrya cum armis dimisso, Medi aderant, qui Cyro pulcherrimum tabernaculum et Susianam mulierem quae Asianarum pulcherrima fuisse traditur et duas musicas praestantissimas, Cyaxari vero secundaria munera elegerant. supervacua tabernacula Cyro tradiderunt ut eis Persae uterentur. Cyrus quae Cyaxari destinarant ab illius intimis asservari iubet: quae sibi data essent, grato animo se accipere ait. Araspi Medo a puero amico custodienda tradit et tabernaculum et mnlierem. erat ea uxor Abradatae Susiorum regis, qui dum castra caperentur abfuerat legatus ad petendam Bactrianorum regis societatem, hospitis sui.
Mane Cyrus eques cum Persico equitatu, duobus milibus numero, ad Gobryam proficiscitur; ac die altero et ipsi et eorum socii in Gobryae arcem perveniunt. ibi cum didicisset Assyrios Babylone longe maiores copias quam prius habuissent comparasse, Babylonem se duci iubet. quarto die cum ad fines Gobryanae dicionis pervenissent et iam in hostili agro versarentur, pedites et equitum nonnullos apud se retinet, reliquos equites excurrere iubet et quos armatos invenerint oceidere, caeteros et omnem praedam ad se adducere. cum iis Persarum etiam quosdam emisit; quorum multi equis devoluti, multi etiam maxima praeda parta redierunt. deinde versus Babylonem progreditur instructa velut ad praelium acie. cum Assyrii non egrederentur, iubet Gobryam adequitare ad moenia et dicere, si velit rex egredi in aciem et pro regione dimicare, se illi pugnae copiam facturum; sin regionem nen defenderit, necesse fore ut pareat victoribus. quae cum Gobryas dixisset, Assyrius misit qui ei dicerel "dominus tuus, Gobrya, respondet, si pugnare velitis, ut in diem trigesimum redeatis: nondum enim nobis esse otium, qui adhuc instruamur."
His renuntiatis Cyrus exercitu reducto Gobryam de Gadata rogat: qui cum regis filius et Assyrii sodalis esset, in convivio ab illo comprehensus et castratus, patre mortuo regnum eunuchus tenebat. ad eum igitur adducendum mittit Gobryam; qui iussa et mandata regis exsecutus rediit. Gadatas autem cum Assyrii societatem simularet, et castellum quoddam Assyrii occnpasset, bellum inferenti impedimento futurum, eo tradito humaniter a Cyro excipitur cum hac oratione: "Assyrius tibi, Gadata, procreandi liberos facultatem ademit, non etiam parandi amicos." eo castello subacto Cadusii, Sacae et plures Hyrcani se ad Cyrum conferunt. sed Gadatas nuntiat Assyrium ob iacturam illam iratum suae dicioni bellum illaturum. si dimitteretur, se loca muhita defensurum: de caeteris minus esse sollicitum.
rogatus a Cyro quanto tempore suum regnum attingere posset atque ipse cum exercitu consequi, respondet se quidem intra triduum ibi cenaturum, ipsum vero ante septem aut octo dies eo pervenire non posse. tum Cyrus "tu" inquit "quam celerrime abi, ego vero ut potero proficiscar;" et convocatis sociorum principibus, Gadatae homini bene merito qui ab Assyrio oppugnaretur opem esse ferendam ait. iis assensis "quia" inquit "vobis idem videtur, eamus, sumptis et viris et equis fortissimis ac tridui commeatu, ut expediti simus." sic parati media nocte Gobrya duce iter ingrediuntur.
XX
[recensere]Gadatae vero quidam ex eius magnatibus insidiatus, Assyrio vires cius et iter nuntiat; monet ut eum per insidias cum suis comprehendat. Assyrius his auditis insidias ponit. ad quas cum Gadatas pervenisset iamque capi posse videretur, insidiator exsurgit et humerum eius ferit, non tamen letali vulnere; et statim ad Assyrium profectus cum eo Gadatam persequitur. cuius equites partim capiuntur, partim conversis frenis fugientes Cyrum adventare vident. is re cognita ducit contra hostes. qui illum conspicati vertuntur in fugam: Cyrus persequitur. capiuntur multi et currus et viri, multi occiduntur, et inter alios is etiam qui Gadatam vulnerarat: reliqui et ipse Assyrius in urbem quandam magnam se recipiunt. his peractis Cyrus in Gadatae regionem pergit, eum invisurus: Gadatas obligato vulnere ei occurrit, et gratiis actis se quantum in se fuerit periisse, sed strenua illius ope conservatum esse profitetur.
Cadusii vero a Cyro in subsidiis collocati cum persecutioni hostium non interfuissent, volentes et ipsi egregium facinus edere, Cyro inconsulto in provinciam Babyloniam incursionem faciunt. at Assyrius egressus urbem quo confugerat, iisque obviam factus, cum solos esse vidisset, eos invadit, et principem eorum cum multis aliis occidit, caeteros aliquamdiu persequitur, qui ex Cadusiis evaserant, sub vesperam in castra revertuntur. Cyrus vulneratos tradit medicis: reliquos ipse consolatus monet ut suae gentis ducem eligant. interea Gadatas multa et omnis generis munera offert et equos plurimos.
Cyrus equos se accipere ait, ut equitatum Persicum ad numerum decem milium expleat; pecuniam auferre iubet et servare donec et ipse eum remunerari posset. suadet ut urbem suam accurate custodiat, ipse vero secum proficiscatur. Gadatas consilio delectatus; compositis suis rebus Cyrum comitatur. cum ad confinia Syrorum et Medorum perventum esset, ubi tria erant Syrorum castella, unum Cyrus vi capit; reliqua duo ipse terrore, Gadatas persuadendo, ut a custodibus dederentur efficiunt.
His factis ad Cyaxarem mittit ut in castra veniat, quo quid facto opus esset deliberarent; et tabernaculum ei a Medis attributum quam pulcherrime exornari iubet, et reliquo apparatu, et muliere cum musicis, quae illi electae erant, in peculiare conclave introducta. accepto nuntio Cyaxares cum Medis equitibus qui manserant proficiscitur. eius adventu cognito Cyrus cum Persicis equitibus, qui multi iam erant, et Medis qui aderant et Armeniis caeterorumque sociorum equitibus optimis obviam progreditur, ut copias Cyaxari ostentaret. is vero cum illum multos viros praestantes sequi, sibi vero exiguum et vilem esse comitatum videret, ignominiosum quiddam esse ratus, prae dolore in manifestas lacrimas erupit.
Cyrus eo seducto causam irae et doloris quaerit, et multis verbis ultro citroque factis denique "per deos" inquit, "avuncule, desine me in praesentia culpare; sed ubi expertus fueris quomodo erga te affecti simus, tum mihi vel gratias agito vel iniuriam exprobrato." his verbis delinitim hominem osculatur. quo viso Medi, Persae et caeteri supra modum sunt gavisi. Cyrus autem et Cyaxares conscensis equis in castra pervenerunt. Cyaxari in tabernaculum suum perducto Medi ordine munera offerunt, unum saltem ex iis quae quisque pulcherrima nactus erat. cum cenae tempus esset, Cyaxares epulis indulgebat: Cyrus autem de retinendis sociis sollicitus, convocatis amicis ad rem bene gerendam idoneis, petebat ut elaborarent ne socii discederent, sed diutius manerent atque auxilio essent. postridie ad Cyaxarem omnes conveniunt: quem prius quam alloquerentur, Cyro amici alius aliam gentem adducebant, orantem ut permaneret et belli conficiendi adiutor esset.
XXI
[recensere]Interea Cyaxares tabernaculo egressus "socii" inquit, "deliberandum est utrum adbuc militandi tempus esse videatur an exercitus iam sit dimittendus." singuli igitur progressi sententias dixere, et omnibus militandum esse visum est. post omnes Cyrus "non me latet" inquit, "viri, si copias dimiserimus, nostras opes tenuiores, hostium auctiores fore. sed video nos ab hostibus invadi quibus pares esse non poterimus. instant enim hiems et penuria commeatus. nam alia sunt a mobis absumpta, alia propter nos ab hostibus in munitiones comportata. quis autem, si cum frigore et fame pugnandum sit, militare queat? ego vero arces hostium intercipiendas, nobis vero quam plurimas munitiones parandas esse censeo. nam si nos castella habuerimus, ea et provinciam hostibus adiment et nobis opportuna erunt."
his et pluribus in hanc sententiam dictis, omnes se strenuos fore adiutores dixerunt, ipseque Cyaxares; et machinas obsidionales moliri decreverunt. Cyrus vero, qui eam rem brevi confici non posse videret, exercitum in tuta deductum praedatum eduxit, ut et victus abunde suppeteret et labore valetudo militum firmaretur et disciplina militaris conservaretur.
Interea transfugae Babylonii nuntiant Assyrium in Lydiam proficisci et multum auri argentique et omnis generis ornamenta secum avehere. id cum turba militaris ita interpretaretur, quasi metnens sibi opes suas apud amicos deponeret, Cyrus contra, eum socios quaesitum abisse dicens, se ad pugnam instruebat, exploratorem in Lydiam missurus Araspem: nam is eam ad rem aptissimus videbatur. qui amore captus formosae mulieris quam custodiebat, frustra illam appellarat, fidei coniugalis erga maritum etiam absentem non oblitam. meque tamen id Cyro mulier ante dixit, quam amator comminatus esset, si ultro nollet obsequi, vel invitam facturam. tum demum vim verita per eunuchum Cyro nuntiat omnia. qui re audita risit, et Artabazo cum eunucho misso mandat ne tali matronae vim inferret; sed si persuadere possit, se non obstare.
ob haec Araspem partim pudore partim metu perturbatum et maerore oppressum Cyrus aggressus "Araspes" inquit, "desine timere et verecundari: ego enim et deos cedere amori audio, et quo is vel cordatissimos homines impellere soleat, novi; atque istius culpae ipse tibi sum auctor, qui te cum re tam invicta concluserim." ad haec Araspes "tu quidem" inquit, "Cyre, in his facilis es et ad errata humana connivere soles, verum alii homines dolore me opprimunt. nam et inimici insultant, et amici auctores mihi sunt excedendi e medio, ne tu quid gravius in me consulas." cui Cyrus "scito" inquit "te ista opinione et mihi gratificari et exercitui prodesse posse." "utinam vero" inquit Araspes "in tempore tibi utilis esse possim." "si igitur" inquit Cyrus "te iram meam fugere simulans ad hostes abieris, fides tibi ab ilis habebitur."
"immo" inquit Araspes "etiam ab amicis." "atque omnia" inquit Cyrus "hostium consilia nobis renuntiabis."
Sic Araspes cum fidissimis suorum ministrorum abit: Panthia vero discessu illius cognito Cyrum nuntio misso hortatur ne defectione illius doleat. nam si se ad maritum mittere nuntium pateretur, venturum ei amicum Araspe fideliorem. quod cum Cyrus permisisset, atque Abradatas notas uxoris agnovisset, cupide profectus cum prope speculas venisset, Cyro nuntiandum curat quis sit: Cyrus eum ad uxorem deduci iubet, cum sese vidissent coniuges et post desperatam coniunctionem consalutassent, Panthia marito Cyri sanctitatem, modestiam et clementiam erga se praedicat.
deinde Cyrum convenit Abradatas, eiusque dextera prehensa ait "pro beneficiis in me collatis meipsum tibi amicum, ministrum et socium trado," cui Cyrus "et ego" inquit "te recipio."
XXII
[recensere]Eodem tempore legati ab Indo venere, qui se gaudere aiebat quod quibus rebus egeret significasset, et pecuniam mittere: si maiore epus esset, ut peteret: et hospitium suum illi offerebat. mandarat praeterea suis ut quidquid a Cyro iuberentur facerent. ad haec Cyrus. caeteros in suis tabernaculis pecuniam custodire iubet, tres autem ex eorum numero proficisci ad hostes, quasi ab Indo ad expetendam illorum societatem missos, rebusque illorum cognitis quamprimum et sibi et Indo renuntiare quid molirentur.
Indis igitur compositis rebus suis postridie profectis, Cyrus omnia quae ad rem bellicam pertinerent magnifice apparat. erat numerus Persicorum equitum ad decies mile iam expletus, et falcati currus circiter centum confecti, Medicique totidem ad eandem redacti formam, cum prius ad Troianam et Libycam aurigationem accommodati essent; camelis etiam bini sagittarii attributi. Cyro his rebus occupato Indi ab hostibus reversi nuntiant Croesum imperatorem exercitus esse delectum, multosque reges et populos atque etiam Graecos paratos esse ad opem illi ferendam. his in exercitu vulgatis milites solliciti esse coeperunt: sed Cyrus ut metum per castra vagari sensit, habita concione suos animosiores reddidit, consultum sibi videri dicens ut hostes quamprimum invaderet.
assensis omnibus Cyaxares cum tertia Medorum parte remansit, ne suum regnum omni praesidio destitutum esset: Cyrus autem summa celeritate proficiscitur, cumque speculatores praemissi fumum aut. pulverem excitatum et homines sibi videre viderentur qui pabulum et ligna colligerent, hostilem exercitum in propinquo esse coniecerunt, idque Cyro nuntiarunt. is eos in speculis manere, et praemissa equitum ala ab iis decursione in planitiem facta capi aliquos iussit: e quibus ubi cognovit, exercitum in quo et ipsi fuerint ad duas parasangas abesse, et de se multa verba eri ab hostibus adventu suo minime laetis, atque aciem instrui a Croeso et Graeco ac Medo quodam qui profugisse a suis diceretur, Cyrus "utinam" inquit "illum ita capiam ut volo." et captivos abire iubet. neque multo post de reditu exploratoris Araspis fit certior, eumque laetitia exsultans obviam egressus amplectitur. quod cum omnes mirarentur, "amici" inquit, "adest vir optimus, qui nulla turpi de causa nec mei metu abierat, sed a me ablegatus ut hostium res cognitas nobis certo renuntiaret. ab omnibus igitur ei honos est habendus, quod nostri boni causa et ignominiam et pericula subiit." ita salutatus ab omnibus Araspes quae vidisset exponit, copias hostium, stationes, consilia. quibus auditis Cyrus quemque arma sua et equos curare iubet et mane ad pugnam paratos esse.
Parent illi: cumque postridie omnes armarentur, Abradatam, cui sorte obvenerat ut contra Aegyptios locaretur, Panthia galea aurea exornat et tegumentis brachiorum et armillis internodia manuum cingentibus purpureaque veste ad talos usque demissa et cono hyacinthini coloris, quae ipsa fecerat marito. quibus ille conspectis "tune vero" inquit, "mea uxor, ornamentis tuis conflatis haec mihi arma confecisti?"' tum illa "profecto" inquit: "nam tu mihi ornamentum maximum es." dumque ei arma induit, etsi ploratum dissimulare studebat, tamen lacrimae per genas manabant. iamque conscensuro currum, caeteris discedere iussis, "Abradata" ait, "te vitae etiam meae anteponi a me nosse arbitror: tamen mutuum amorem nostrum testor, malle me, si te virum fortem praebueris, eadem terra tecum tegi quam ignominiosam cum ignominioso vivere. nam Cyro quidem magnam debemus gratiam quod me captivam et sibi attributam non pro ancilla aut ingenna parum honorata tractavit, sed tibi conservavit, haud secus ac si fratris uxorem cepisset. praeterea cum Araspes custos meus ab eo defecisset, pollicita ei fui, si te arcessi pateretur, te illo multo et meliorem et fideliorem ei futurum."
his verbis delectatus Abradatas, lovem precatus ut sibi daret ut et Panthiae coniugio et Cyri amicitia dignus videretur, currum conscendit.
XXIII
[recensere](a) Cyrus autem duces ad rem fortiter gerendam cohortatus proficiscitur, cum in hostium conspectum ventum esset, suis quam pulcherrime instructis, singulos ordines obiens milites ad pugnam acuit. Croesus contra suas copias Cyri exercitui opponit, et signa canere iubet. procedunt igitur tres phalanges, una a fronte, altera dextra, tertia laeva, ut omnis Cyri exercitus terreretur, undique praeterquam a tergo circumventus: nihilo tamen secius signo dato omnes se ad hostes convertunt. ac magnum erat silentium, donec Cyro, cum tempus videretur, paeanem auspicato omnis exercitus succinuit. eundem cum equitibus hostes aggressum pedites instructi sequuntur.
Artagerses porro camelis praefectus laevam hostium aciem emissis belluis, ut Cyrus insserat, aggreditur. equi vero eas ne eminus quidem ferentes alii fugere, alii exsilire, alii inter sese permisceri. eodem tempore et currus dextra laevaque irruebant, a quibus in fuga multi capiebantur. Abradatas milites cohortatus nihil equis parcens instat, provectis una cum eo caeteris quoque curribus, et cum sibi proximis in Aegyptiorum phalangem irrumpit. ac caeteri quidem ul currus fugientes persequendos declinarunt: qui vero cum Abradata erant, obvios impetu equorum prosternunt, prostratos caedunt. nam quecunque falcati currus agebantur, omnia et arma et corpora dissecabant.
in eo inexplicabili tumultu, rotis in tam varia strage exsilientibus, Abradatas aliique curribus excussi caeduntur. at Persae insecuti Aegyptiorum turbatos caedunt, iis qui ordines servabant resistentibus. ibi vero atrox praelium exoritur. nam Aegyptii et multitudine et armis superiores erant, neque Persae stare poterant, sed paulatim recedentes et caedebant et caedebantur, donec ad machinas esset ventum. ibi rursus Aegyptii e turribus caedebantur, et multa hominum caedes edebatur, magnus armorum strepitus, magnus clamor.
interea Cyrus aciem adversam persequens cum Persas loco motos videret, indoluit; et iis quos secum habebat sequi iussis hostes a tergo aggressus multos caedit: quo animadverso Aegyptii convertuntur. ita confusa pugna oritur equitum et peditum. ac Cyrum equus a quodam iacente in ventre vulneratus exsiliens excutit. quo facto statim exclamant omnes et cum impetu cient pugnam. sed quidam e Cyri ministris dominum in suum equum attollit. quo is conscenso videt Aegyptios passim caedi; et ad machinas provectus, turri conscensa prospicit campum plenum equorum hominum curruum, fugientium persequentium, vincentium victorum, neque quidquam amplius cernere poterat quod maneret praeter aciem Aegyptiorum, qui undique circumdati sub clypeis sedebant, cumque iam nihil agerent, multa acerba perpetiebantur. miratus igitur et misertus eorum quod viri fortes interirent, suos a pugna cohibet, ac praeconibus dimissis rogat num perire omnes malint an conservari. iis quaerentibus qua mercede salutem redimere honeste possent, respondet Cyrus, si arma sibi traderent, qui cum eos perdere posset, conservatos mallet, quo Aegyptii audito fidem dederunt et acceperunt.
His rebus gestis Cyrus, iam tenebris obortis, reducto exercitu in castra se recipit: milites eius cenati somnum capiunt: Croesus autem cum exercitu statim Sardes fugit, caeteraeque gentes noctu quo quaeque poterat abierunt.
(b) mane Cyrus versus Sardes ducit. cum urbem attigisset, machinas erigit, scalas profert. insecuta nocte Chaldaeos et Persas adducit ad praeruptissimam petram propugnaculi Sardianorum, via monstrata per quendam Persam qui cuiusdam ex arcis Sardianae custodibus servus fuerat. arce occupata Lydi moenia deserunt. Cyrus orta luce urbem ingreditur, atque edicit ne quis aciem deserat. Croesus autem in regia conclusus Cyrum inclamat: qui nonnullis ad illius custodiam relictis, et suis in castra deductis, ad illum redit. quo viso Croesus "salve" inquit "domine." "et tu Croese" inquit Cyrus: "verum numquid consilii mihi dare velis?" cui ille "modo possim."
tum Cyrus "milites meos" inquit, "Croese, fatigatos et plurimis periculis defunctos capta urbe post Babylonem Asianarum opulentissima spem habere video emolumentorum: ego vero etsi eos remunerari cupio, tamen urbem diripiendam non dabo." ad haec Croesus "si me apud Lydos quosdam dicere siveris me impetrasse a te urbis incolumitatem, scito eos ultro quidquid Sardibus est preciosum ad te allaturos. in primis autem ex meis thesauris sumito quantum voles."
Cyro assenso ea re occupati diem transegerunt. postridie alios ex amicis thesauros, alios pecunias quae a Croeso praeberentur, accipere iabet, inde percontatur numquis Abradatam vidisset; cumque ex ministris quidam dixisset eum in praelio cecidisse, femore percusso conscensoque equo ad illum properat. utque Panthiam humi sedentem iuxta mariti cadavet videt, lacrimans ait "o fortem et fidelem animam." ad haec mulier "hoc" inquit "ei accidisse propter me scio; et forsitan etiam propter te, Cyre. nam et ego demens sedulo eum hortabar ut amicitia tua se dignum praeberet, et ipse cogitabat qua re gratum tibi faceret. atque ille quidem honeste occubuit, ego vero hortatrix illius viva assideo."
Cyrus cum aliquamdiu tacite lacrimasset, multaque deinde ad levandum luctum attulisset, discedit, mulier euhuchis secedere iussis nutrici mandat ut se mortuam eadem cum marito veste tegat, eaque plorante se ipsa iugulat, et capite suo pectori mariti imposito moritur: quo facto nutrix sublata voce lamentatur ambosque tegit. tres antem eunuchi, dominae caede cognita, strictis gladiis et ipsi sese perimunt. Cyrus cognita caede mulierem admiratus deplorat, ingentique tumulo excitato magnifice et ipsam et maritum sepelit.
XXIV
[recensere]Interea Cares, seditione inter ipsos orta, utrique Cyro sese dedunt: Phryges itom ad Hellespontum habitantes plurima dona obtulerunt, ne barbaros intra moenia recipere cogerentur, sed tributa duntaxat penderent et ubi Cyrus iuberet militarent. Phrygiae vero rex se parabat ut pacem repudiaturus: cum autem praefeoti deficerent, Hystaspae se dedidit. qui praesidio castellis imposito multes otiam Phryges equites et parmatos cum suis adduxit.
Cyrus relicto Sardibus praesidio, Croesoque secum abducto, qni plurimos currus vehebat plenos magnis et variis opibus, et accurate descriptum habebat quid im quolibet curru esset, discessit: eaque descriptione accepta "tu quidem" inquit "recte fecisti, Croese; sed qui pecunias acceperunt, ii omnino eas mihi vehent, quod si quid furati fuerint, sua furabuntur." idem Croesus plurimos etiam Lydos splendidis armis exornatos secum duxit.
Cyrus dum Babylonem proficiscitur, magna Phrygia, Cappadocia et Arabia subactis, e spoliis devictorum equites Persicos haud pauciores quadragies mile instruxit, et omnibus sociis multos captivorum equos distribuit, et multis equitibus, multis sagittariis et ferentariis ac funditoribus innumerabilibus Babylonem adductis urbem copiis cingit. et cum principibus sociorum atque amicis moenia contemplatus adducit exercitum et circum urbem castra locat. cum autem vidisset flumen Babylonem perfluere mediam, consilio suo cum nemine communicato castra cingi iubet fossa lata, et profundissima, forsitan ut custodibus quam paucissimis esset opus. ei operi milites intenti mediocri a flumine spatio fodiunt, egestamque humum versus castra coniiciunt.
Babylonii vero deridebant obsidionem, ut qui amplius viginti annorum commeatum haberent. fossa iam absoluta Cyrus observato tempore quo Babylonios per totam noctem potare et comissari cognoverat, fossam versus fluvium (is Euphrates est ut Herodotus tradit) aperuit: aquaque in eam noctu traducta factum est ut alveus fluminis in urbe ab hominibus transiri posset.
tunc igitur ministros et pedites et equites vadum periclitari iussit; atque interea duces multitudinis ad rem capessendam exhortatus arma capere ac se ducem sequi, Gobryam et Gadatam, quibus urbs nota esset, ubi in eam pervenissent, viam monstrare qua recta ad regiam iretur, iussit. summa igitur festinatione Gobryas et Gadatas cum suis ad regiam usque progressi portas clausas reperiunt, custodes potantes opprimunt. sublato clamore et strepitu, qui in regia erant iussu regis visuri quid rei esset portas aperiunt: irrumpunt hostes, ad regem usque penetrant, eum stricto iam acinace adstantem Gobryas et Gadatas capiunt: satellites partim repugnantes partim fugientes caedunt.
Cyrus turmas equitum in vias dimittit cum mandato ut quos foris deprehenderint occidant, caeteris per Syriae linguae peritos denuntient ut intra aedes se contineant: qui egressus fuerit, occisum iri. interea Gadatas et Gobryas adsunt, atque nefarii regis ultionem primum diis immortalibus acceptam ferunt, deinde Cyri pedes et manus deosculantur.
Xenophon, in Cyri historia, capti Assyriorum regis nomen haud ponit: sed losephus libro decimo Antiquitatum Baltasarem illum esse tradit, cui manus visa sit quae ex pariete exstiterit, eaque scripserit quae iam exposita sunt et a Daniele declarata.
XXV
[recensere]Cum diluxisset et castellani urbis captivitatem et sui regis caedem cognovissent, arces Cyro tradunt. qui praefectos et praesidia in eas misit, deinde magis arcessitis ob urbem expugnatam diis prumitias immolat, aedes et palatia rerum gestarum sociis assignat, atque ipse etiam vitae rationem rege dignam instituit. eam, quo minus invidiosa esset, de amicorum sententia inchoat, ac dicendo consequitur ut ipsi id a se postularent. regiam ingressus custodes assumit, sui corporis ministros castrat et eunuchos facit, satellites Persarum circiter decem milia legit, urbem iusto praesidio firmat.
his factis, qui honoratiores erant in exercitu, eos exercebat quominus ignavem et luxuriosam vitam agerent: aliarum rerum curam alis mandabat, alios reditus accipere, alios sumptibus, alios operis praeesse, alios possessiones custodire, alios commeatus et annonam, alios equos et canes curare iubebat: eorum autem curam, qui felicitatem tueri deberent, ipse suscipiebat. eas porro facultates consecutus ut liberalis in alios esse posset, nullum mortalibus beneficium iucundius esse cogitans cibi et potus communione, plurima sibi fercula lis similia quibus ipse vesceretur apponi iussit, quam plurimis suffectura, eaque, exceptis iis quibus ipse cum convictoribus suis frueretur, distribuebat.
atque eum liberalissimum et munificentissimum fuisse, minus est in tantis opibus mirandum: sed regem observantia et cura superare amicos, id vero magis est memorabile. qua de re dictum eius quoddam refertur, consimilia esse munera boni pastoris et regis: nam et pastorem decere saginatis in primis a se iumentis uti, et regi urbes et homines, quos bearit, inservire.
Fertur et Croesum, qui eum ob crebras donationes pauperem foro dixerat, rogasse quantum sibi pecuniae esse putaret, si aurum, ut ipse censeat, ex quo regnare coeperit, collegisset, cumque ille ingentem summam nominasset, dixisse
"age igitur, Croese, mitte aliquem cum Hystaspe. tu vero, Hystaspe, adito amicos meos, eisque dicito, mihi ad rem quandam conficiendam auro esse opus, ut quisque quam plurimum possit comparet, idque litteris inscribat atque obsignet, et epistolas Croesi ministro tradat."
eadem quae mandarat, itteris inscripta omnia et obsignata Hystaspae tradidit, eumque ab omnibus ut amicum suum tractari iussit. cum circumissent, et Croesi minister epistolas attulisset, Hystaspes dixit "rex Cyre, me quoque nunc utere ut divite: nam propter commendationem tuam et ipse plurimis affectus sum muneribus." tum Cyrus "et hic" inquit, "Croese, unus est ex thesauris nostris. tu vero caeteros contemplatus supputa quanta mihi pecunia sit, si fuerit opus." is vero longe maiorem summam repperisse fertur quam in thesauris eum habiturum fnisse dixerat si collegisset; ac Cyrum dixisse "viden, Croese, et mihi thesauros esse?"
Cum autem in animo baberet ad pulvinaria deorum immortalium supplicatum ire, vocatis principibus Persarum et caeterorum, stolas Medicas inter eos distribuit, quas Persae tum primum induerunt. stolis optimis inter optimos distributis, etiam alias Medicas stolas proferebat (plurimas enim paraverat neque purpureis neque orphninis neque carycinis neque puniceis pannis parcens) et cuique ducum partem earum tradebat, quibus et illi suos exornarent. rogatus autem a quodam quando ipse sese ornaturus esset, "nonne" inquit "vobis nunc ornatus esse videor, cum vos ornavi? nam ubi de amicis fuero bene meritus, qualibet in veste formosus ero."
supplicatione absoluta et victimis immolatis cum familiaribus cenatus est, amicis honoratissimis ad laevam collocatis, ut quae magis opportuna sit insidiis, caeteris ad dextram. a cena eos qui ultro in bellis secuti fuerant dimisit domum, praeter eos qui sponte manere vellent: iis vero et agros et aedes dedit, discedentibus tam militibus quam dacibus plurima donavit. deinde suis etiam militibus ac ducibus quascunque Sardibus ceperat pecunias pro cuiusque dignitate distribuit. qui ut ea acceperant, alii dixere, nimirum ipsum Cyrum habere plurima, qui tam multa largitus esset; alii, non id esse Cyri ingenium ut pecuniam faceret, qui dando quam accipiendo delectetur magis. quibus Cyrus animadversis, amicis et reliquis idoneis advocatis "apertissimi" inquit "ingenii mihi esse videtur, ut princeps copiis suis palam expositis de laude bonitatis certet, et ego igitur, quidquid mearum opum est quod monstrari possit, ostendam; quae ostendi nequeunt, enarrabo." his dictis res multas ot praeclaras deprompsit; quae vero reposita erant nec proferri facile poterant, recensuit. et "haec" inquit, "viri, non tam mea sunt existimanda quam etiam vestra. nam ea colligo ut, qui honeste se erga nos gesserit, eum remunerari queam, et si cui vestrum quid opus fuerit, a me uti petat."
XXVI
[recensere]550 a.C.n.Rebus Babylone compositis reditum in Persiam parat. in Mediam progressus se ad Cyaxarem [II] convertit,[2] eoque salutato et multis egregiis muneribus aífecto, ait domum etiam illi Babylone assignatam esse. Cyaxares filiam ad eum mittit cum aurea corona, armillis, ue et veste Medica pulcherrima. illa Cyrum coronat: rex vero "hanc" inquit, "Cyre, filiam meam uxorem tibi do, et totam Mediam doti dico: neque enim mihi sunt mares liberi germani."
ad haec Cyrus, et genus se laudare et puellam et munera, sed eam de sententia patris et matris ducturum esse. his dictis in Persiam contendit, relictoque in finibus exercitu ipse cum amicis urbem ingreditur, victimas adducens quae et ad sacrificandum et ad convivandun Persis omnibus satis essent: parentibus atque amicis munera affert qualia par erat, et mapistratibus ac senioribus qualia decebant, nec non Persis omnibus, viris pariter ac feminis. aliquamdiu apnd parentes commoratus in Mediam revertitur, probatoque a patre coniugio Cyaxaris filiam ducit: celebratis nuptiis statim cum ea Babylonem proficiscitur.
Inde satrapas ad gentes subactas mittit, ut in Arabiam, Cappadociam, Phrygiam maiorem, Lyciam, lIoniam, Cariam, Phrygiam Hellespontiacam et Aeoliam. ad Cilices vero, Cyprios et Paphlagones satrapas non misit, eo quod ultro se ad illum contulisse videbantur: nihilominus tamen et hi tributa pensitabant. ut autem in tanta imperii amplitudine nuntii celeriter ad se perferrentur, consideravit quantum itineris equus uno die cursu conficere posset, ac tanto intervallo distincta diversoria struxit, equis et equisonibus in iis collocatis, quorum cuique praefecit virum idoneum ad recipiendas et tradendas litteras, qui et acciperet fatigatos eqnos et alios mitteret integros.
Anno iam elapso expeditionem suscepit, in qua ommes gentes quae ab ingressu Syriae usque ad mare rubrum incolunt subegisse fertur; deinde Aepyptum etiam; ut eius imperium versus orientem rubro mari, versus septentrionem Ponto Euxino, ab occasu Cypro et Aegypto, versus meridiem Aethiopia terminaretur. ipse in medio constitutus septenos menses hiberno tempore ob regionis teporem Babylone degit, ternos menses vernos Susis, Ecbatanis binos aestivo tempore.
Vita igitur sic acta senex admodum in Persiam septimum venit, parentibus iam olim defunctis. ibi in regia dormienti visus est in somnis apparere vir quidam humana condicione maior, qui diceret "para te Cyre: nam dii te nunc arcessunt." unde coniiciebat sibi vitae finem instare: ac tertio die post, filiis (nam eum comitati fuerant), amicis et Persarum magistratibus arcessitis "mihi" inquit "iam vitae finis instat. est autem declarandum cui relinquam imperium, ne controversiae de eo ortae vobis negotium facessant. tu igitur, Cambyse, qui natu maior es, regnum teneto, quod tibi et a diis et a me tribuitur: te vero, Tanaoxare, satrapam constituo Medorum, Armeniorum et Cadusiorum."
530 a.C.n.haec ubi filiis mandarat multaque praeceperat, affatus eos qui aderant, ac dextra porrecta omnibus, contecta facie exspiravit, eo defuncto statim filii seditionem moverunt, urbes ac provinciae defecerunt, et in peius ruebant omnia. Atque haec a Xenophonte de Cyro prodita sunt: sed Herodotus Halicarnasseus alia de Cyri educatione, obitu totaque vita narrat, quae recensere prolixum fuerit. mihi vero compendium historiarum scribenti non convenit verbosum opus contexere, sed satis est ea consectari quae probabiliora videntur, cui vero etiam Herodoti de illo narrationes evolvere libet, is haec libro primo, cui Clius Musae primae titulum indidit, inveniet.
Fontes
[recensere]- ↑ Fontes Cap. 1. Iosephi Ant. 10, 8 et 9. Regum 4,25. Proph. Hierem. 40 sq. de Hieremia lapidato deque ossibus cius Alexandriam translatis eadem leguntur in Chronico Paschali I p. 293 ed. Bonn. et in vitis Prophetarum ibid, II p. 270; partim etiam in Epiphanii Op. II p. 239 ed. Petav [1622].
- ↑ Cap. 2. losephi Ant. 10, 10. Daniel 2 cum Commentario Theodoreti p. 1089 1090 ed. Schuizii. pauca sunt ipsius Z[onaras].
- ↑ Cap. 3 Quaedam sunt ipsius Z. inde a p. 214 v. 3 Daniel 2 cum Commentario Theodoreti p. 1092 1093. Iosep. Ant. 10, 10 § 5.
- ↑ Fontes Cap. 4 Iosephi Ant. 10, 10 § 5–11 § 2. Daniel 3 et 4. Theodoretus in Dan. 5 p. 1158.
- ↑ Fontes Cap. 5 Daniel 5 et 6 cum Theodereti Commentario. Iosephi Ant. 10, 11 § 2 – § 7.
- ↑ Fontes. Cap. 6 Theodoreti Commentarius in Daniel 7 p. 1189–1194. de scaphismo, Plutarchi Artaxerxes c[apitulum]. 16 p. 1019 Frf. de Aridaeo, Plutarchi Alexander c. 77 p. 707. ή καί άλλως – ανεκτήσαν p. 225 v. 13 – v. 20 Theodoreto addita sunt.
- ↑ Fontes. Cap. 7. Theodereti Commentarius in Daniel 7 p. 1195–1201. addita sunt καί όσα – συγγράμματα p. 227 v. 11–16.
- ↑ Fontes. Cap. 8. Theodereti Commentarius in Daniel 8 p. 1211–1220. pauca ab ipso Z., partim e Plutarchi Alexandro, addita. κωλύων – άρρενα p. 234 v. 22 ex Iosephi Ant. 12, 5 § 4.
- ↑ Fontes. Cap. 9. Theodereti Commentarius in Daniel 9 p. 1225. 1237–1245. pauca ab ipso Z.
- ↑ Fontes. Cap. 10. Theoder. Comment. in Daniel 9 p. 1245–1253.
- ↑ Fontes. Cap. 11. Iudith 1–7.
- ↑ Fontes. Cap. 12. Iudith 8–16.
- ↑ Fontes. Cap. 13. Tobiae 1–6.
- ↑ Fontes. Cap. 14. Tobiae 6–14.
- ↑ Fontes. Cap. 15. Xenophontis de Cyri disciplina 1, 2.
- ↑ Fontes. Cap. 15. Xenophontis de Cyri disciplina 1, 3–3, 1.
- ↑ Fontes. Cap. 16. Xenophontis de Cyri disciplina 3, 4–4, 2.
- ↑ Fontes. Cap. 18. Xenophontis de Cyri disciplina 4, 2–5.
- ↑ Fontes. Cap. 19. Xenophontis de Cyri disciplina 4, 6–5, 3.
- ↑ Fontes. Cap. 20. Xenophontis de Cyri disciplina 5, 4–6, 1.
- ↑ Fontes. Cap. 21. Xenophontis de Cyri disciplina 6, 1.
- ↑ Fontes. Cap. 22. Xenophontis de Cyri disciplina 6, 2–4.
- ↑ Fontes. Cap. 23. Xenophontis de Cyri disciplina 6, 4–7, 2 (et 3).
- ↑ Fontes. Cap. 24. Xenophontis de Cyri discip. 7, 4 et 5. Euphratis nomen ex Herodoti 1 191, Baltasaris ex Iosephi Ant. 10 11,4
- ↑ Fontes. Cap. 25. Xenophontis de Cyri disciplina 7, 5–8, 4.
- ↑ Fontes. Cap. 26. Xenophontis de Cyri disciplina 7, 5–8, 4.
Notae
[recensere]- ↑ Accuratio Zonarae calculi praeclarum est. Sed, et valde doleo id dicere, quod a 4 annis peccat. Zonaras indicat 282 annos inter lapsum Persidis et ortum Iuli Caesaris (48 a.C.n.), quod verum est. Eius tamen proximus calculus a morte sua incipit (44 a.C.n.). Si quis detrahatur 469 annis ab a.d. 28 (Ministerium Iesu incipit), fit 441 BC, sed rectus dies debet esse 444 vel 445 a.C.n., dies Nehemias Hierosolymam reverti decrevit. Nota quod interdum auctores inclusive ratione ratio.
- ↑ Xenocrates scribit Medorum regnum cum Persis pacifice immergi, sed hoc graviter disceptatum est.