Liber I |
ANNALES
PRAEFATIO
I
[recensere]Equidem haud inepte rideri queam ut supervacuis in rebus magis quam in necessariis occupatus. posteaquam enim e medio excessi vitamque delegi solitariam, perpetuo mihi ipsi exilio indicto (idque illius nutu arcanoque consilio factum qui supra nos est, ruptis vinculis meis ereptisque mihi carissimis, cum dolore quidem, utiliter tamen), omnino me iampridem omissis negotiis turbisque repudiatis nihil aliud tractare conveniebat nisi ea quae animun excolunt et a maculis prevarum actionum assuetudine impressis purgant, quaeque numen infestum mihi ob eius praecepta violata et desertam iustitiae viam placare queant, itaque delictorum veniam impetrare. ego vero, quae mea ad recte faciendum socordia est, rebus necessariis neglectis in supervacuis elaboro.
Tamen, ut pro mei defensione aliquid afferam, non meapte auctoritate susceptum hoc opus est, sed hortatu amicorum: qui cum me otium agere viderent, id aiebant in negotium aliquod esse conferendum, quod et rem publicam iuvaret et ipsum quoque divinum mihi praemium conciliaret. addebant, eos qui historiis et rebus olim gestis describendis laborassent partim cum alia facta veterum tum strategemata prolixius conscripsisse, atque acies instructas, exercituum conflictus, castrametationes, aggeres excitatos et alia huius generis enarrare, praetereaque loca et impedita itinera et montes arduos atque inaccessos, vallium item angustias, urbium munitiones et turrium altitudines immensas propeque in caelum porrectas quasi oculis subiicere; partim scripta sua ad ostentationem rettulisse, ut suam scribendi facultatem demonstrarent, eoque conciones interposuisse ac digressiones, oratorio plane modo; partim ambitione quadam desinere in dialogos, ut, cum de aliquibus diversae opinionis et a rectis sententiis aberrantibus scribant, cum iis quasi praesentibus disputent et pravas eorum persuasiones arguant, probationibus e sacra scriptura petitis, aut Iudaeos confutent, ipsorumque pravitate ac pertinacia fieri contendant quo minus religionis nostrae arcana amplectantur, locis prophetarum in medium adductis, atque etiam gentilibus sese opponere eorumque nugas afferre in medium, ac deliramentis fabularum subsannatis scripta ipsorum erroris coarguendi gratia proferre, nec non alicubi sententias congerere et de formandis moribus disputare. haec aiebant illi si non omnibus at plerisque lectoribus molesta et supervacanea videri, quod et multum otii requirant et, si quibus id suppetat, inanis tamen labor sumatur in evolvendis prolixis illis narrationibus praeliorum et bellorum et ordinationis exercituum aliarumque similium rerum quae memoria effluere soleant. iam concionibus et disputationibus in historia legendis nullum fieri operae pretium. nam quem ex eo capi fructum, si quis sciat quid vel concionator apud populum vel dux apud milites dixerit, quid item imperator alius legatis Persarum, alius Gallorum aut Scytharum aut Aegyptiorum forsan Dacorumve aut Triballorum responderit, quae verba alius apud patres conscriptos aut populuin fecerit? scripta igitur huiusmodi asserebant latius evagari et ad ambitionem inclinare: alios porro scriptores contrario laborare vitio, qui dum brevitatem affectarent, rerum necessariarum cognitione fraudarent lectorem, praeteritis aliquando aut saltem breviter perstrictis praestantium virorum rebus gestis, quae vel divinis celebrari laudibus mereantur, nec declararent qüi mores, quae ingenia, quae consilia illorum fuerint, nec quo pacto quisque regum sit potitus regno, qui fuerit ante illud partum, quibus ortus maioribus, addebant, scriptorum illorum quaedam nimium inornata esse dictione, compositione aspera, verbisque plebeiis ac nonnunquam barbaris constare: unde fieret ut homines eruditi ab eorum lectione abhorrerent. his illi dicendis, et scriptis historicorum ad hunc modum traducendis, saepe me cohortati sunt ut libris in manus sumptis tam ea praetermitterem quae ob prolixitatem memoria non caperet, quam quae utilitatis nihil haberent, et longa narratione in compenduim redacta brevem historiam ederem, quae facta et res memoratu digniores quam paucissimis complecteretur et lectoribus velut ob oculos poneret.
Et illi quidem huiusmodi laboris capiendi et talis operis conscribendi auctores mihi fuere:
II
[recensere]Ego vero cum et remisso essem animo (dicam enim quod res est) otioque deditus, et rem esse cernerem magnae occupationis, quaeque librorum copiam postularet, dubitabam et ab eo conatu abhorrebam. verum illi me vellicare non prius destiterunt quam improbitate stimulandi ad suscipiendum opus tandem perpulissent. nam si aquae gutta subinde cadendo solidam saxi duritiem cavat, quanto is oratio crebro aures feriens animi torporem et quietis studium excutit? deinde in mentem mihi venit, laborem illum et historiae scribendae occupationem aliquid utilitatis et lucri etiam animo esse allaturam. nam nequitiae flatus magis adspirare solent menti quiescenti, malarumque cogitationum et rationum alias alios excitare fluctus, eamque continenter invadendo demergere, et aut in peccata impellere (si facto minus, at assensu) aut undarum in ea magnam agitationem ac tumultum commovere, animus autem certis negotiis occupatus effugere fere solet multirum cogitationum pravarumque cupiditatum decumanos fluctus. igitur tum amicorum cohortationibus, tum sordidas aut inanes curas expellendi studio, ad opus hoc suscipiendum sum adductus.
Ita factum est ut hanc provinciam acciperem. quod si minus exquisite perfectae fuerint operis huius singulae partes, veniam a lectoribus peto. fortassis enim in hoc secessu nunc agenti mihi neque copia librorum ad condendam historiam necessaria suppetet, neque scriptores omnes iisdem de rebus eadem tradiderunt, ut non in pluribus, saltem in multis issentientes. quod si omnia curiose persequi voluero, ac recensere quid alius atque alius eadem de re dixerit, mihi etiam prolixum unaquaque de re nascetur opus. quapropter contrarias historicorum narrationes praeterire mihi visum est, nisi quid maximi fuerit momenti, quo praetermisso ipsa historiae integritas labascat, iam dictionem esse variam nec per omnia sui similem ne quis miretur neve culpet aut orationem aut me auctorem illius. cum enim historiam e variis scriptoribus veluti stipem colligere necesse habeam, in multis illorum et dictione et compositione utendum erit: sicubi tamen ipse de meo aliquid interiecero et inseruero, stylus ad illius, quem sequar auctorem, formam accommodabitur, ne scriptura a sese dissidere videatur.
III
[recensere]Enimvero antequam ipsam rem aggrediar, summatim ea complectenda sunt quae tractabuntur, ut norint lectores quam multas easque summe necessarias historias sint cognituri. continentur igitur hoc compendio octo primi Bibliorum libri et quae in illis narrantur, Regum item libri et Paralipomena, quaeque Iosephus Hebraeus in Antiquitatibus aut antiquioribus addidit, aut copiosius aut aliter paullo quam ab illis factum est enarravit; et libri Esdrae, et captivitates Hebraeorum, quarum prior decem tribuum sub Assyrio Salmanassare contigit, qui Samariam gentemque obsidione cepit, eaque ultra Euphratem abducta gentes quasdam Samariam transtulit qui Chuthaei cognominabantur, altera sub Nabuchodonosore, captis Hierosolymis, urbe deserta et templo incenso, totaque gente in servitutem abducta; utque post annos septuaginta secundum oracula prophetarum a Cyro, Babylonico regno everso, populo Hierosolyma redire concessum sit et urbem instaurare et renovare templum; quis fuerit Cyrus, ut regnum Assyriorum everterit,[3] qui post eum id regnum tenuerint, quemadmodum et a quibus urbis aedificatio prohibita fuerit, a quo rursus eius instauratio concessa. agetur etiam de Daniele propheta, ut Nabuchodonosoris somnia exposuerit et Baltasaris visionem, cum barbarus ille articulum manus scribentem vidit in pariete, et de quibusdam prophetae visionibus, quae omnia brevi enarratione adiecta recensentur; de tribus item pueris, et miraculis vel in eos vel per eos divinitus editis; de Esthere, ut a gente Hebraeorum internecionem averterit; de Iuditha, quae Holofernem fraude sustulit et eius exercitum ad interitum dedit; deque Tobia, ut is caecitate percussus et ex prosperitate ad extremam egestatem redactus, ob beneficentiam suam dei providentia visum receperit opumque affluentiam, praeterea res Alexandri Macedonis hic perstringuntur, cuius mentio facienda fuit cum ob alia, tum quod post priorem Darii cladem ad Issum acceptam Hierosolyma profectus summum pontifici honorem habuit; ut Persarum regnum evarsum occuparit, quamdiu regnarit, ut imperium ab imperium ab eius obitu in regna quattuor fuerit divisum; quae ludaei ab Antiocho Epiphane, uno ex posteritate successorum Alexandri, perpessi sint; ut Asamonaei illi restiterint ac populares suos ab illius tyrannide liberarint; qui illi sint, quomodo et quamdiu populo praefuerint; ut post reditum ab Assyria captivitate Judaica gens non regibus sed pontificibus paruerit; ut Asamonaeorum quos diximus posteri summi sacerdotii honore praediti ac genti suae imperantes diadema etiam assumpserint; ut Pompeius Magnus Romanorum imperator ad componendam Hyrcani et Aristobuli fratrum de regno contentionem arcessitus tum urbem Hierosolymorum ceperit tum gentem Romanis subiecerit; ut deinde Herodes Antipatri filius regno Iudaeorum potitus sit, quis ille fuerit, unde oriundus, quantae clades eius domesticae, quousque posteri illius regnum tenuerint; quomodo quaque de causa praesides in Iudaeam sint missi; et quae de servatore nostro lesu Christo Iosephus scripserit deque Ioanne Baptista; qua de causa ludaei a Romano imperio desciverint, ut gens eorum bello a Romanis petita sit, a quo et quomodo Hierosolyma postremum excisa nec amplius instaurata sint.
IV
[recensere]Facta autem Romanorum et Romae mentione necessarium mihi visum est de his etiam scribere, et tradere unde populus Romanus et a quo originem duxerit, qui olim Italiae regionem coluerint, unde Romulus in lucem prodierit Romae conditor, ut interfectus sit Remus frater eius, ac post ille etiam inter mortales esse desierit; ut illa urbs principio regibus paruerit, quibus sit usa moribus et institutis; ut Tarquinius Superbus regno in tyrannidem mutato pulsus sit, quot et qualia bella Roma ob illius expulsionem sustinuerit; ut res Romana primum ab optimatibus, post etiam a populo administrata fuerit, summa rerum in consules et dictatores, mox etiam in tribunos plebis translata; quid olim fuerit consulatus, quid dictatura, quod censorum munus, quantum temporis cuique horum magistratuum praefinitum; qualis apud illos triumphus, unde nomen hoc deductum; quae temporibus consulum gesta fuerint, quamvis non omnia ob librorum penuriam quibus illa tradita sunt persequemur; ut tandem Romanum imperium in unius potestatem ceciderit; ut C. Iulius Caesar mutationis huius primus auctor, etsi non universae, fuerit; ut eo ab his qui libertatem tuebantur in curia inter fecto Octavius Caesar Augustus,[4] interfecti Caesaris ex sorore nepos ab eoque adoptatus, interfectores patris ultus fuerit, adiutore Antonio, quem deinde orto dissidio navali praelio ad Actium superatum et fuga Alexandriam cum Cleopatra elapsum nactus ad manus sibi ipsi afferendas compulerit; quantae Romanorum in civilibus istis bellis strages sint editae, Octavio et Antonio primum Cassium et Brutum caeterosque Caesaris percussores persequentibus, deinde inter sese bellum gerentibus; ut Cleopatra Aegypti regina ex geute Ptolemaeorum viva in potestatem victoris venerit et se ipsa, ut coniectura fuit, morsu aspidis serpentis sustulerit; ut hoc modo victoriis illustris Octavius Romam ingressus imperium uni sibi usurparit, principatu Romanorum plane in monarchiam commutato; qui ei successerint in imperio, ut quisque imperium susceperit, ut et quamdiu imperarit, quem vitae exitum habuerit; qui sub is post sanctos apostolos quattuor magnarum ecclesiarum thronos ornarint, Romanae inquam, Alexandrinae, Antiochenae et Hierosolymitanae; qui ex his in martyrum numerum et dignitatem sint recepti; ut Diocletiani et Maximiani Herculii insignis prae caeteris rabies in Christianos exstiterit; ut iidem abdicato imperio alios suo loco Caesares surrogarint, quorum unus fuit Constantius Chlorus,[5] Magni Constantini pater, cui Galiarum et Britanniae imperium fuerat attributum; ut hic moriens primogenitum suum Constantinum, pietate apostolis conferendum, imperii successorem designaverit; ut hic unus rerum sit potitus subactis caeteris, cum signum crucis per stellas in caelo formatum ei apparuisset; ut ad Christum se contulerit fidemque propagarit, evangelii libere praedicandi potestate data; ut Byzantii urbem sibi cognominem aedificarit, Novae Romae nomine indito, atque imperium ex vetere Roma in hanc transtulerit; qui post eum ibi quibus regnarint, quibus quisque fuerit moribus, qua pietate, quamdiu tenuerit imperium, ut e vita discesserit; qui C[onstantino]politanae ecclesiae praefuerint, et quamdiu quisque; qui ex illis rectam sententiam tenuerint, qui ab ea ad alias opiniones defecerint, ut quisque ex hac vita migrarit; sub quibus imperatoribus et patriarchis et contra quos concilia fuerint congregata. sic usque ad nostri temporis imperatores descendens oratio consummat historiam, multarum interim et occultarum rerum facta mentione. sumendum autem mihi est huius operis exordium ab ineffabili primo principio, causa rerum omnium, principii et temporis experte, et ab iis quae ab illo ex nihilo producta sunt ut essent atque subsisterent, naturamque et ortum suum ab illo consecuta.
V
[recensere]Fuit igitur deus semper, super omnem causam et potentiam effulgens sine tempore, cum maiestate suae gloriae ac splendoris aeternum moveretur, et sine principio neque ex alia quapiam re prius nata ortus, neque post ultro ex iis quae non fuerant factus aut paullatim ad suae gloriae complementum progressus; sed semper est et permanet, quod supra naturam solus novit sacrosanctus ille spiritus, qui omnes divinitatis recessus perscrutatur atque in iis exsultans perpetua suavitate una perfruitur. posteaquam autem ex summa bonitate et immensa misericordia et ineffabili benignitate adspectabilem hunc mundum formare instituisset, atque exinde in medium producere mundum, nut opere secundum, ita gratia primum et admirabilem, ut qui ad dei sit imaginem conformatus, hominem inquam, viam ad opificium ingressus optimam, omnis ex materia concretionis expertes potestates et caelestes centuriones prius condidit, solo mentis conceptu, cogitatione illa dicto citius in opus progressa.[6]
Notae
[recensere]- ↑ Libri aliquando dicitur "Annales" vel "Chronicon". Posterior additio sequens descriptionem addit: "[Facta est a] Ioannes Zonaras, priore droungarius vigiliae et protoasecretis, qui in monasterio sanctae Glyceriae insulae fuit monachus". Consuli libri The Middle Byzantine Historians (Warren Treadgold, 2013, pp. 388–399).
- ↑ Hic liber certe scriptus est inter 1118, Alexii imperatoris morte, et 1153, de morte Irenae Comnenae sebastocratissae. Zonaras librum suum iam ediderat tempore Constantini Manasses annales suos scripsit, qui traditi sunt Irenes. Zonaras natus est circa 1070 vel 1074, ut meminisse potuit nuptiarum Nicephori III anno 1079. (Op. cit.)
- ↑ Zonaras verbo "basileus" (et variantes) pro omnibus regibus utitur. Hoc verbum eiusque variantes pro contextu sunt vel « rex » vel « imperator » interpretantur.
- ↑ Textus Graece legit "Augustus Octavius Caesar". (Αὔγουστος Ὀκτάβιος Καῖσαρ)
- ↑ Quidam codices mendose appellant "Constans".
- ↑ Hoc ultimum paragraph non invenitur in omnibus mss. Pro certo nescitur an scriptum sit a Zonaras.