Jump to content

Epitome historiarum (Zonaras)/Liber I

Unchecked
E Wikisource
Liber I
c. anno 1140

editio: Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae: Ioannis Zonarae Annales. I. Pinder, 1841.
fons: Internet Archive, pp. 17-121
 Praefatio Liber II 

...octo primi Bibliorum libri et quae in illis narrantur, Regum item libri et Paralipomena, quaeque Iosephus Hebraeus in Antiquitatibus aut antiquioribus addidit, aut copiosius aut aliter paullo quam ab illis factum est enarravit.


I - II - III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X - XI - XII - XIII - XIV - XV - XVI - XVII - XVIII - XIX - XX - XXI - XXII - XXIII - XXIV - XXV - XXVI - XXVII - XXVIII - XXIX - XXX - XXXI - XXXII

( Fontes ) Iosephi Antiq. 1,1. Genesis 1Deus est natura nullius egens rei, seipsa contenta ad gloriam et perceptionem, quae nec alienam gloriam desiderat nec ab alio percipi potest: nisi quis illud percipi dicat, quod neque natura neque immensitas eius percipi queat. cum autem deum dico, patrem dico et filium et spiritum sanctum, quae est deitas auctore magno patre Gregorio theologo. deus hac natura praeditus primum angelicas potestates creat, caelestes ministros et celebratores divinae maiestatis: non quod iis indigeat, sed ne sui duntaxat contemplatione moveatur, sed diffundatur et progrediatur bonum, et beneficentia latius pateat: hoc enim summae bonitatis fuit. deinde mundum etiam hunc adspectabilem, quique constat ex materia, condidit. et initio quidem caelum fecit et terram. cum autem terra lateret (nam tenebrae erant et aqua superficiem eius occupabat), lucem produxit deus, lucemque ac tenebras separavit, et illam diem, has noctem appellavit, eiusque initio vesperi, primo diei exortui mane nomen fecit. sic ex mane et vespere dies unus exstitit.

Equidem scio in Parva Genesi scriptum, primo die caelestes etiam potestates ante caetera ab universitatis opifice esse conditas. sed quoniam Parva ista Genesis a divinis patribus non relata est in approbatos Hebraicae sapientiae libros, nihil quod in ea scriptum est satis firmum iudico, neque isti rationi assentior. Postea firmamentum constituit et in medio aquarum extendit, ut aliae supra id repositae sint; aliae infra terrae circumfusae. firmamentum autem appellatum est eo quod corpus eius est solidum, nec aquarum instar tenui et rara natura praeditum, e quibus ortum habet: quod idem et caelum nominatur. tertio die iussit deus aquam, quae universam íerrae faciem obtegebat, in unum congregari locum, et apparere aridam. mox, quod dictum erat, factum est; profundaeque cavitates dehiscentes aquas exceperunt. ac terram nominavit aridam, aquarum collmviem maria. hoc eodem die plantae et semina e terra sunt edita. oportebat enim terram, quae inculta esset, herbis, infinitis germinibus, floribus, omne. genus fructibus et arborum iucunditatibus exornari. quartus dies luminum ortum habuit, solis, lunae ac reliquarum stellarum. atque his opifex rerum caelum exornavit, et lucem primo die creatam his luminibus imposuit, atque eis motus, exortus, cursus et occasus praeformavit, ut terrae ambitus per ea jllustraretur, et mensura temporié e circuitibus eorum peteretur, praeberentque signa iis qui exortus eorum rectissime observarent, non autem curiose spectarent nec, ut vere ac recte dici queat, inepte una cum motu siderum omnia nostra circumferri putarent. die quinto aquae reptilia viventium animarum et volucres produxerunt: quorum illa in aquis cum voluptate innatant, hae aërem secant sublimesque per illum quodammodo repunt. sexto die quadrupedia, feras et reptilia viventis animae terra edere iussa est: atque omnia ex divino mandato prodierunt. viventis porro animae productionem terrae esse imperatam scriptura dicit, ut ea ratione humani animi discrimen ab illa declararet. nam aliarum animantium anima e terra exstitit ex mandato, qua de causa recte terrestris et mortalis habetur, cum alibi etiam scriptura dicat omnis iumenti animam esse sanguinem, qui utique corrumpitur:

Iosephi Antiq. 1,1. Genesis 1-2. hominis autem animam non terra edidit, sed deus eam Adamo inspiravit, quamobrem divinum esse quiddam et immortale perhibetur.

Sextus dies hominem etiam habuit manu dei formatum. nam cum optimus artifex universa iam condidisset, et mundum ordine et ratione ecisset (unde κόσμος dicitur), et tanquam ad regem excipiendum regiam quandam instruxisset, tum demum producit hominem, quasi rerum terrenarum regem superne gubernandum, eumque non item mandato conditum, sed manibus suis informatum, ut peculiare suum opus, non simile caeteris, sed diversum et incomparabile. nam caetera quidem omnia verbo sunt producta, hunc vero deus opera suarum manuum est dignatus. sumpto enim de terra pulvere deus (inquit liber Geneseos) hominem formavit, et inspiravit ei animam viventem, ob quam etiam ad imaginem dei homo factus esse dicitar. nam rerum quarundam, quae naturae divinae vere insunt, imagines in hominis animo relucent, cum quidem in eo insint non natura sed gratia. deus enim natura est inadspectabilis et immortalis, idemque incomprehensibilis et interitus expers. eadem haec animo etiam insunt per gratiam, non per naturam, neque enim natura eius vel comprehensibilis est vel adspectabilis, praetereaque ab interitu et morte est immunis. atque etiam alia, quibus natura divina describitur, in animo per gratiam cernuntur. appellavit autem eum quem finxerat Adamum, quod auctore Iosepho lingua Hebraica rufum sonat, quod e rubra terra formatus esset: talis enim est pura terra. sic mundo sex diebus condito, septimo quievit: eaque de causa Hebraeorum lege dies septimus, quod sabbatum hinc appellant (sabbatum porro eorum lingua idem quod requies), feriatus est.

Collocavit deus hominem in paradiso quem ipse conseverat, ubi fuit arbor vitae et arbor cognitionis, seu, ut Iosephus ait, sapientiae; eique mandavit ut reliquis frueretur, arbore cognitionis abstineret; ac mortem fore poenam interdicti violati denuntiavit. irrigatur autem fluvio paradisus, qui inde egrediens quadrifariam dividitur. ac primo fluvio nomen est Phison, quod multitudinem significat: Graecis Ganges est, qui per Indiam fluit atque in mare evolvitur. alter Geon vocatur, quod vocabulum declarat eum qui ab oriente exit: eum Iosephus Nilum a Graecis appellari ait. qui sequitur Tigris est, quem Diglathum appellari idem auctor affirmat, eoque vocabulo celeritatem cum angustus significari, qui restat Euphrates est sive Phora: declarat autem ea vox aut florem aut dissipationem. hi ambo in Erythraeum mare exeunt. deus porro animantes omnes ante Adamum statuit, ut is unicuique generi nomen inderet, praeterea mulierem condit, costa sumpta ab Adamo dormiente, et eam adducit illi. is vero ex se factam agnovit ac mulierem nominavit: nam Evam Hebraei mulierem vocant, quo illa nomine fnerat appellata. atque ambo vitam in paradiso beatam agebant, nudi simplicitate, et vita fraudis experte. hanc invidet eis serpens, vel draco potius intellectualis. accedit serpens, fit auctor mulieri gustandi de sapientiae. eandem autem tum fuisse vocem Iosephus tradit omnium animantium, illa paret, esuque delectata marito etiam persuadet ut fructus esset particeps. mox nuditate sua agnita e ficulnis foliis cingula sibi fecere, seque a conspectu dei subducunt Adamus et mulier. cuius rei causam deo percontante, Adamus nuditatem excusat, et culpam in mulierem transfert; haec vero a serpente se deceptam queritur. deus autem serpentem prius exsecratus, privatum pedibus ademptaque voce (ut ait Iosephus) aue volutari iussum, hostem eorum declarat quos decepisset: ue ad mulierem conversus, marito eam reddit obnoxiam, et partus doloribus muletat. deinde viro etiam poenam irrogat huiusmodi, ut et in terram, unde sumptus esset, reverteretur, et in sudore pane suo vesceretur, et terra spinas et tribulos ei gigneret. itaque paradiso eiicit pelliceis indumentis amictos, per quae crassior caro fortassis et mortalis ac refractaria intelligitur. hinc laboriosa nobis et plena dolorum vita exstitit et ad vitia propensio.

Iosephi Antiq. 1,2. Genesis 4-5. Liberos suscipiunt, quorum prior Cainus (acquisitionem hoc significat, quod hominem acquisissent), posterivr Abelus (luctum notat vocabulum, nam propter eum in luctu futuri erant) appellatus est. et Abelus quidem erat opilio, virtutisque studiosus; Cainus autem terram colebat, homo improbissimus. porro cum eis visum esset primitias laborum suorum offerre deo, Abelus praestantiora ex primogenitis gregis offert, Caino sine delectu de terrae fructibus offerente. cum autem deus Abeli munera, Caini oblatione repudiata, acceptasset, is illum sibi praelatum aegre ferens occidit; et diris obligatus a deo ad gemitum et tremorem condemnatur, et a conspectu dei eiectus in terra Naid habitat, ibique liberos procreat. hic mensuras et pondera excogitavit, et primus agros limitibus distinxit, nequitiae princeps. atque urbem de nomine primogeniti sui Enossi condidit. Enossi filius fuit Gaidad, qui Mahuiaélem genuit: Mahuiael Mathusalem: quo natus Lamechus, e duabus uxoribus, Ada et Sela, filios suscepit 77; quorum Ioabel armenta rius fuit ac rem pecuariam coluit, Iubal musicam excogitavit et citharam ac psalterium composuit, Thobel Sela natus faber fuit, ferro et aere tractando occupatus.

Adamo post Abeli interitum annos nato 230 alius natus est filius, quem Sethum appellavit. obiit Adamus cum annos vixisset 930. Sethus annos natus 205 genuit Enossum, qui primus ausus est invocare nomen domini dei et deum appellare dominum. Sethus cum annos 912 explevisset, defecit, filiis et filiabus relictis. hic virtutem coluit, idemque studium posteris suis tradidit: qui doctrinam rerum caelestium a se inventam duabus columnis, alteri lapideae, alteri ex latere coctili, inscripserunt, ut posteris conservaretur: Adamus enim praedixerat universitatem rerum et igni et aqua perituram. Enosso natus est Cainan aliique filii et filiae, mortuus est cum vixisset annos 905. Cainano orti sunt Maleleel aliique liberi. obiit cum vixisset annos 910. Maleleelis filius fuit lared, et alii: vita excessit anno aetatis 895. Iared pater Henochi, et praeter hunc aliorum, defunctus est cum vixisset annos 962. Henochi filius fuit Mathusala, et alii. acceptus autem fuit Henochus domino, et translatus est nec repertus, annos natus 365. Mathusalae filius Lamechus fuit, et alii. moritur anno aetatis 969. Lamecho natus est Noe. Lamechus vero mortuus est expletis annis 753.

Iosephi Antiq. 1,3. Genesis 6-9.Noae tres nati sunt filii, Semus Chamus Iaphetus.

Filii porro dei, conspectis filiabus hominum, eas uxores duxerunt. vocat autem dei filios scriptura Sethi posteros ob studium et cultum virtutis, quo pacto etiam filios altissimi vocat eos qui sunt virtute praediti: hominum vero filias nominat oriundas ex Caini posteritate. Iosephus autem ait, angelos accepisse filias hominum, eo sic (opinor) vocatos, quod placerent deo, illorunque vitae rationem aemularentur. multiplicati homines ad improbitatem deflexerunt, ac liberos genuere iniurios et ex fiducia virium temerarios: quibus deus offensus etiam longaevitatem sustulit, vita hominum centum viginti annis circuuscripta.

Noe vero gratiosus fuit apud deum. itaque continente in mare vehemens et diuturnum commutata, omne quidem humanum genus interit, Noe vero solus divina providentia arca lignea conservatur, quam quadrangulam fabrefecit, longitudine cubitorum 300, latitudine 50, altitudine 30. eam conscendit ipse cum filiis eorumque matre et uxoribus, seminibus variis impositis, et animalibus cuiusque generis, ad genera eorum conservanda, binis 3mmundorum, et septenis mundorum. Noe ab Adamo decimus numeratur, annis 2242 elapsis usque ad diluvium. apertis autem caeli cataractis ad dies 40 totidemque noctes, aqua quindecim cubitis montium altissimorum cacumina superavit, cum pluvia desiisset et aqua post dies 150 minueretur, arca ád quendam Armeniae montem septimo mense applicuit. Noe vero corvum per fenestram emisit, qui non reversus est. post dies aliquot emisit columbam: ea rediit. septem diebus elapsis eadem rursus emissa festucam olivae rettulit: unde intellexit aquam defecisse in terra. itaque Noe et uxor eius et filii cum suis uxoribus sunt egressi, et animalia quae cum eis in arca fuerant, ac sacrificarunt deo. locum eum Exscensum vocari ab Armeniis tradit Iosephus, et arcae reliquias ibi monstrari, ac mentionem facere diluvii et arcae multos barbaricae historiae scriptores, ut Berosum Chaldaeum, et Aegyptium Hieronymum qui Phoenicias antiquitates scripserit, et Mnaseam Damascenum. deus autem se non amplius talem cladem terrae immissurum dixit, et vesci iussit animantibus: carnem tamen in sanguine animae vetuit edere et caede hominum abstinere iussit. signum non periturae aqua terrae, ut in diluvio factum, arcum in nube posuit, iridem per arcum intelligendo. Noe post diluvium vixit annos 350, moritur natus annos 950.

Isephus de multitudine annorum illius aetatis hominum sic ait. “ne quis hanc vitam annorumque paucitatem intuens falsa existimet ea quae de veteribus memorantur. nam illos, cum deo cari essent et, ab ipso deo orti, ac cibis etiam ad diuturnitatem aptioribus uterentur, non mirum fuit tantum temporis spatium vivere. altera longaevitatis causa fuit utilitas rerum ab eis excogitatarum, ut astronomiae et geometriae: quae deprehendi ab eis certo et explicari haud potuissent, ni 600 annos vixissent, quanto spatio magnus annus completur."

Iosephi Antiq. 1,4-6. Gen. 10-11. Noae vero filii, Semus Chamus et Iaphetus, cum sedes suas e montibus in planitiem transtulissent, Noe plantata vinea epotoque vino inebriatus nudatur. ibi Chamus nuditate patris visa rem veluti per derisum fratribus nuntiat. verum illi, veste in tergum reiecta, retrorsum accesserunt, et nuditatem eius aversis oculis contexerunt. qua de causa Noe discussa ebrietate illos votis remuneratur, Chamum detestatur. campus quem incoluere Noae filii Senaar vocatur. quorum cuique multis liberis natis et in familias propagatis, multiplicati sunt eorum posteri. Nemrodus Chami nepos, qui primus in terris gigas visus est, homo audax et robore manuum praestans caeteris, tyrannicum imperium instituit, eisque turris ex coctis lateribus et asphalto condendae auctor fuit. sic illos insanientes deus conspicatus effecit ut diversis linguis loquerentur et ob sermonum diversitatem alii alios non intelligerent. locus autem in quo turrim aedificaverunt, nunc Babylon vocatur ob sermonum confusionem: nam babel Hebraeis est confusio, ob eam linguarum diversitatem ita fuere dispersi, ut omnem continentem omnesque insulas complerent.

Ex illis Noae posteris ita dissipatis gentes conditae et cognominatae sunt. Iaphetus quidem septem genuit filios, qui a montibus Tauro et Amano progressi sunt in Asia usque ad Tanaim fluvium, in Europa usque ad Gades: quorum cognomina gentibus sunt indita. Gomares enim a Gamer, nunc Galatae dicuntur. Magogos suos posteros nominavit Magog: nunc Scythae vocantur, ab Ioban Iones et omnes Graeci cognomen habent. a Madai Madaei, hoc est Medi, nunc vocantur. Thobel Thobelos a se cognominavit: Iberes hi sunt. Mosoch auctor fuit Meschenorum, qui nunc Cappadoces habentur. Theiras a se nominavit Theiros, qui mutato post nomine Thraces dicti sunt, ab Iapheti porro posteris hi orti sunt, Aschanaxes, Regenes dicti, ab Aschanaxo; Riphathaei (sic olim Paphlagones vocabant) genus ducere a Riphatho creduntur. Thorgamaei Thorgamam auctorem lactant, post mutato nomine Phryges appellati. Elisan Alisaeorum princeps exstitit, qui sunt Aeolenses: Tharseus Tharsensium (sic enim olim Cilices vocabantur) ; unde praécipua urbs eorum Tarsus dicitur, facta unius litterae mutatione: sic enim Iosephus de Tarso scribit. alii dicunt Perseum in Ciliciam profectum ac de condenda urbe cogitantem, dum fabris locum urbis demonstraret, planta pedis (ταρσῷ) terram percussisse, atque inde urbem cognominatam. Chethimam insulam Chethim incoluit: haec Cyprus est, quam Graeci a dea sua Cypride, hoc est Venere denominant.

Chami liberi Syriam et Amanum ac Libanum montes tenuere, et uidquid terrae illius mare spectat usque ad Oceanum occuparunt. a hue Chusaei sunt orti, hoc est Aethiopes. Mesrem Mesraeorum (sic Aegyptii vocantur, et terra Aegypti Mesren) conditor exstitit, Phut Libyam incoluit, et regionis incolas Phutos nominavit, ipsamque regionem Phutam. post appellatio eius in Libyam est mutata a Liby filio Mesremi. Chanaan Chananaeam, post Iudaeam vocatam, incoluit, nomine a se indito: populus Chananaei dictus. Mesremi liberi terram quae est a Gaza Aegyptum usque tenuerunt. verum solius Philistiim nomen pars illius retinuit, quam Graeci Palaestinam dixerunt, Sidonius primogenitus Chanaanis filius urbem a se in Phoenicia conditam Sidonem appellavit. Amathes urbem Amatham condidit; quam Macedones a Ptolemaeo Epiphane Epiphaniam nominaverunt.

Semo Noae filio quinque nati filii, sumpto ab Euphrate initio, Asiam usque ad Indicum Oceanum incoluerunt. Elam Elymaeos Persarum raiores reliquit; Asur urbem Ninum condidit, et populum suum Assyrios vocavit; Arphaxad Chaldaeorum fuit auctor; Aram eos qui post Syri nominati sunt Áramaeos a se vocavit; Lud Ludos dixit, post Lydi sunt appellati. cum autem Arami quattuor essent filii, alius Trachonitidem et Damascum condit quae inter Palaestinam et Coelesyriam interiacet, alius Armenios, alius Bactrianos, Arphaxadi filius fuit Cainan, Cainanis Sala. is Eberis pater. Eber Phalecum genuit; ob terrae divisionem sic appellatum: nam cum illius temporis homines dividerentur, etiam terrae facta est partitio, Hebraei autem partitionem Phalec dicunt. quae gens ab Ebere auctore suo nomen habet. Phaleci filius fuit Ragau, Ragau autem pater Seruchi. is Nachorum genuit, Nachorus Tharam, Thara Abrahamum.

Iosephi Antiq. 1,7-18. Gen. 12-25. Gentis porro Hebraeorum auctor et patriarcha suae nationis magnus iste Abrahamus exstitit, genere Chaldaeus, a Noe decimus, annis 292 elapsis ex quo deus terram universam undis demerserat. hic impiis ortus maioribus, primus cognovit deum unum, rerum universitatis opificem, auctore ex operibus deprehenso, cui soli tribuendum honorem asserebat. qua de re controversia inter eum et Chaldaeos orta, demigravit ilinc, auctore quem cognoverat deo, et Chananaeam tenuit. quam cum fames premeret, abzt in Aegyptum, ibique ob sapientiam admirationi habitus, arithmeticam et astronomiam rudibus tum artium ilarum Aegyptiis tradidit: quae quidem a Chaldaeis in Aegyptum atque inde in Graeciam transisse perhibentur. Assyriis autem Sodomitas aggressis, apud quos Lotus fratris Abrahami filius et. Sarae frater habitabat, ac multis Sodomitarum interfectis caeterisque captis, Lotus etiam inter caeteros capitur. quo Abrahamus intellecto cum 318 vernis et tribus amicis Assyrios persequitur, Lotum ac Sodomitas liberat. revertentem ab hostium persecutione urbis Solymae rex nomine Melchisedecus (qui Graecis regem iustum significat) excipit. Solyma vero tum dicebatur urbs Hierusalem. adeo vetusta illa est atque omnes antiquitate superat. deus approbata virtute Abrahami remunerationem illi pollicetur, illo autem dicente, quodvis sibi beneficium iusuave fore, qui haerede careret (nequedum enim germanam sobolem susceperat, Sarae vulva obstructa), deus etiam filium ei se daturum promittit, a quo magnus populus esset propagandus, stellis numero par; eumque una cum suis masculi sexus pudenda circumcidere iussit, ne genus eius cum aliis gentibus confunderetur: itaque circumciduntur.

Abrahamo iam centenario nascitur e Sara filius, dei iussu Isaacus appellatus, quod risum significat: sive quod Sara dato oraculo de partu suo riserat, quod ob effoetam aetatem promissioni fidem habere difficile, neque ulla spes prolis erat (nonagenaria enim Isaacum peperit), sive quod puer risus occasio fuerit parentibus, hoc est, alacritatis et laetitiae, octavo post nativitatem die puer circumciditur: qui mos etiam a Iudaeis observatur. Arabes vero post annum decimum tertium circumcidere pueros solent, quod Ismael gentis conditor circa eam fuerit aetatem circumcisus: nam quo tempore circumcisionem Abrahamo mandarat deus, tredecim annorum fuerat. significat autem Ismaelis nomen divinitus vocatum: quippe quod deus Abrahamum supplicis voti compotem reddidisset, dato filio. genuit autem hunc ex ancila, cum qua eum Sara rem habere iusserat. nam quia tum ex sese nihil parere poterat, a marito petiit ut cum ancilla domestica, Aegyptia génere, cui nomen Agar erat, concumberet: e qua natum lsmaelem pro filio sibi vendicavit. post tamen Isaacum genitum, Agarem cum filio ex aemulatione relegavit. cum adolevisset Isaacus, aut, ut Iosephus Hebraeus tradit, vir factus esset (nam Isaacum tum viginti quinque annorum fuisse ait), deus periculum facit Abrahami, et filium immolare iubet atque in monte quodam adolere unigenitum illum et dilectum. non refragatur Abrabamus, sed filio assumpto et in designatum a deo montem abducto communicat oraculum, hortatus ut, quoniam deus ita iussisset, consecrationem fortiter ferret. paret ille et ultro se offert victinam: neque enim aequum esse dei et patris voluntati adversari. sic ista Iosephus refert. deinde filio parcere iubetur Abrahamus, et aries ultro ad incensum substituitur. post haec Sara moritur annos nata 127: Abrahamus aliam uxorem ducit Cheturam nomine, e qua filii sex ei nascuntur. Isaaco annos circiter 40 nato Rebeccam filiam Bathuelis, fratre Abrahami Nzchoro nati, in Mesopotamia despondet. deinde moritur, cum vixisset annos 175. Isaacus Rebecca ducta gemellos ex ea procreat: quorum natu maior ob hirtos corpore pilos Esau vocatus; minor plantam maioris, qui prior ex utero materno exsilierat, manu retinet, ob id Iacobus appellatus, quod Hebraeis supplantatorem notat.

Iosephi Antiq. 1,18-9. Gen. 27-30. Post senio confectus Isaacus atque orbatus oculis vocat Esaum (is enim ob aetatem praerogativam praeferebatur alteri), venatum ablegat ut cenam sibi pararet, "quo" inquit "ante obitum meum tibi bene precer." Esaus venatum proficiscitur. Rebecca Iacobi amantior, illi arcessito, quid pater Esao iussisset, dicit: mándat ut e grege duos teneros hoedos afferat, quo ex iis edulia conficeret seni, quibus eum delectari sciebat; iisque comesis, ipsi bene precaretur ille. paret maternis iussis Iacobus. paratis iam eduliis, brachia filii pellibus hoedoesset, maritum orat ut cum ancilla sua congrederetur. ille obtemperat; ex eoque Iacobi cum Balla (id enim ancillae nomen erat) congressu Dan nascitur: divinum iudicium hoc vocabulum significat. rursus eadem Nephthalim parit, hoc est astutum: quod hoc astu foecunditati sororis se opposuisset. Lia aemulatione incitata Zelpham ancilam suam et ipsa Iacobo despondet, quae Gadum peperit: fortuitus vocari queat. alium post hunc Asserem parit, quem prosperum. interpreteris licet, quod Lia ob liberorum multitudinem celebris et beata per illum partum habenda esset. cum autem Ruben Liae filius mandragorae mala attulisset, Rachel partem sibi dari petiit, concesso Liae nocte illa, quae sibi debebatur, mariti concubitu: e quo muliercula lsacharem suscipit, qu nomen mercede genitum significat; et alterum filium Zabulonem, hoc est, pignus benevolentiae erga se; ac filiam Dinam. nascitur et Racheli filius Iosephus: id nomen accessionem rei alicuius futurae notat.

VIII

[recensere]

Iosephi Antiq. 1,19-22. Genesis 31-35. Sic annis viginti Iacobus soceri opilio fuit; et cum discessurus esset, non situs est. itaque clam cum uxoribus, ancillis et, liberis fugam capit. abductis una bonis suis et pecudibus quas pastionis mercede nactus fuerat. Rachel etiam simulacra patris abstulit: non quod illa veneraretur, sed ut ad ea confugere posset si a patre persequente deprehensa esset. cum autem Laban eos die septimo consecutus esset, somnio divinitus monetur ut reconcilietur Iacobo. postridie verbis utrinque factis, etsi Iacobus demonstrarat nullam a se ortam fuisse iniuriam, Laban tamen de patriis diis eum accusabat, qui eius rei nescius, inquisitionem illi permittit, inquirit ille. sed Rachel simulacris sellae cameli qua vehebatur subiectis insidens, menstruorum fluxu laborare se ait. Laban, qui filiam ad deos suos eo malo conflictantem nunquam accessuram persuasum haberet, ea praeterita domum revertitur. Iacobus vero fratrem metuens, suum reditum illi, muneribus praemissis, denuntiat, nocte superveniente. cum spectro sibi decertare victoriaque potiri visus, cum angelum esse dei animadvertisset, orat ut sibi diceret quo fato nsurus esset. ille victoriam divini angeli magnorum bonorum signum habendam esse asserit, et Israelem vocari iubet. quam vocem alii mentem quae deum videat interpretantur, Iosephus eum qui divino angelo restiterit significare tradit. Iacobus locum illum Phanuel, hoc est, dei faciem vocat. et quia in lucta cum angelo poplitis dolore affectus fuerat, cum ipse illius esu abstinuit, tum omnis eius posteritas ab eo ut illicito abhorret, frater Esaus obviam illi progressus, salute dicta acceptaque recedit. Iacobus Sicima pervenit. Sicimitis autem festum celebrantibus, filia eius Dina spectandae festivitatis gratia urbem ingreditur. quam conspectam Sychemus regius adolescens rapit, raptam stuprat. rex adolescentis pater Iacobum orat ut Dinam Sychemo despondeat. re non knpetrata Symeon et Levis uterini puellae fratres, civibus ob festivitatem convivantibus atque inebriatis, urbem noctu ingressi, mares prorsus omnes ipsumque regem cum filio trucidant. haec Iosephus tradit: sed liber Geneseos probabilius his de rebus disserit. cum, inquit, Emmor Sychemi pater Dinam filio uxorem peteret, Symeonem et Levim dixisse, si mares urbis omnes circumciderentur, se filio eius sororem suam desponsuros. qua accepta condicione circumcisos esse omnes, ac die inde tertio, cum ex cruciatu ardoris male haberent, ab illis trucidatos, Iacobo ignorante. quem facinus illud graviter ferentem bono animo deus esse iubet. inde Baethelem profectus Iacobus, ubi somnium viderat, rem divinam facit, ac progressus Rachelem ex partu mortuam Ephratae sepelit, puero ob matris ex eo dolorem Beniamine appellato. Chebronem profectus patrem lsaacum adhuc viventem invenit: sed Rebecca iam obierat. nec multo post etiam Isaacus moritur, et una cum uxore in patrio monumento sepelitur, expletis vitae annis 186.

Iosephi Antiq. 2,1-5. Genesis 25, 36-40. Esaus autem Idumaeae imperabat, regioni a se dato nomine, Edom enim vocatus fuerat, quod aliquando famelicus a venatu reversus, cum a fratre petiisset ut lentem, quam ille sibi coxerat, daret, iureiurando adactus aetatis praerogativam illi concessit. ex eo cognomiDatus est Edom, ob rufum admodum lentis colorem: Edom enim Hebraeis rufum significat.

Iacobus Iosephum ob vultus elegantiam et ingenii dexteritatem prae caeteris diligebat. itaque et patria caritas et somnia, quae viderat, fratrum invidiam illi conciliarunt. somnia huiusmodi fuerunt. unum, tempore messis cum fratribus metens manipulos sibi ligare et componere, ac suos immotos stare, quos fraterni accurrentes adorarent: alterum, a sole et luna ac reliquis stellis adorari sibi videbatur. has visiones fratribus etiam praesentibus patri referens, quid sibi vellent, scire cupiebat. at ille felicitatem nato denuntiabat, ac fore tempus quo et a parentibus et a fratribus coleretur et adoraretur. haec fratres aegre ferre, et torve adolescentulum intueri. post haec pater Iosephum ad filios, greges Sicimis pascentes, visum mittit. quo conspecto ad eum perimendum sunt concitati, sed Ruben monebat ne fraterno sanguine manus polluerent, sed in proximum puteum coniectum emori sinerent: sic levius fore facinus. quo consilio adolescentibus probato, puerum sensim in puteum demisit. ludas vero, Arabicis mercatoribus visis, auctor fit fratribus vendendi illis Iosephi. assentiuntur, eumque viginti minis vendunt, annos natum septemdecim. Ruben noctu ad puteum accedit ut Iosephum inde ereptum clam fratribus conservaret. quo non invento lugens fratres criminatur: sed re ex illis cognita lugere desinit illi tunica adolescentis hircino sanguine polluta ad patrem veniunt, dicentes se Iosephum nec vidisse nec quomodo interiisset scire; sed tunicam illam reperiisse cruentatam et laceratam. Iacobus sacco indutus Iosephum luget. at illum a mercatoribus emit Petephres homo Aegyptius, Pharaonis regis coquis praefectus, et honorifice tractat. herilis autem uxor, et forma et dextetitate eius in amorem illecta, verbis ad eum de congressu factis repulsam fert; ac nihilo tamen secius cupiditatis ardore subacta, speque persnadendi deiecta, vim parat. ut autem adolescens veste relicta exsilit, illa tristis et perturbata sedet; maritoque reverso Iosephum accusat, demonstrans vestem quam ille violaturus dominam reliquisset. Petephres Iosephum in carcerem maleficorum coniici iubet, quo et pincerna Pharaonis per iracundiam coniectus fuerat, et magister pistorum: qui inita cum eo familiaritate, petebant somnia sibi ab eo sua declarari. pincerna vitem sibi videre visus fuerat, unde tres palmites enascerentur, de quibus magnae et maturae uvae dependerent, quas in phialam exprimeret, eamque Pharaoni offerret, qui benigne acceptaret.

Iosephus bonam somnii esse significationem asserebat: nam intra triduum pristinam ei functionem restitutum iri: petebatque ut is, rebus suis secundis, sui recordaretur. pistorum autem magister visus sibi fuerat tria canistra in capite ferre, duo plena panibus, tertium obsonio et variis cibis refertum, quae a devolantibus alitibus diriperentur. dixit autem huic etiam Iosephus, tria canistra significare triduum, ac die tertio suspensum eum carnivoris alitibus fore cibum. utrique accidere quae Iosephus praedixerat.

Iosephi Antiq. 2,5-6. Gen. 41-45. Post haec deus Pharaoni bina visa in somnis offert, eorumque enarrationes, at ille visa quidem meminerat, enarrationum autem oblitus fuerat. itaque sapientes Aegyptiorum convocat, somnia enarrat, interpretationem expetit: quibus haesitantibus irascitur. at pincerna, etsi pridem oblitus, tandem Iosephi redit in memoriam: de eo regem edocet. adducitur ille statim. cui rex "adolescens", inquit, "somniorum quae vidi iudicium «mihi declara. vidi boves septem pingues e flumine adscendentes se conferre ad paludem, quibus alii septem occurrerent tenues et fame confecti, atque pinguibus illis devoratis aeque tenues manerent. rursus vidi spicas septem ex uno vegeto calamo enatas, pondere granorum inclinatas; ac prope illas totidem videre videbar spicas tenues et ob squallorem adspectu foedas, quae et ipsae foecundas et pulchras consumerent." ad haec Iosephus "etsi, o rex", inquit, "somnia bina sunt, eadem tamen est utriusque in futurum significatio. nam et boves, animal arando exerceri solitum, a deterioribus devorati, et spicae florentes a tenuibus absumptae, tot annorum famem tuae regioni portendunt, cum quidem totidem annis proventus annonae uberrimus a posterioribus sit absumendus. tu vero, si priorem copiam in sterilitatis annos seposueris, sensum istius calamitatis Aegyptiis adimes."

Pharao Iosephi sapientia obstupefactus tum ob somniorum coniecturam tum propter consilium "tu" inquit "ipse, rerum istarum coniector et suasor, ijdem etiam consiliorum administrator eris." itaque potestatem suam in eum confert, ut et sigillo Pharaonis uteretur, et purpuram gestaret, et curru veheretur. accidit hoc Iosepho 30 annos nato, quem Pharao Psothomphanechum,, hoc est occultorum interpretem, vocabat; eique uxorem Asenetham nomine, Heliopolitani pontificis filiam, despondet: e qua ante famem liberos suscipit, quorum natu maiorem Manassem ab oblivione vocat, quod calamitatum oblitus esset; minorem Ephraimum a retributione, quod maiorum suorum libertas sibi restituta esset. adventat interea penuriae tempus: neque Aegyptum duntaxat invadit fames, sed eam quoque regionem in qua Iacobus inquilinum agebat. mittit igitur filios in Aegyptum ad emendum frumentum, solo Beniamine apud se retento, ut natu minimo. accedunt illi Iosephum: qui non agnitus agnosci fratres, et exploratum venisse illos ait, illi et unde venerint, et se uno patre natos esse adhuc superstite, et alium fratrem natu minimum esse apud patrem dicunt. Iosephus tum demum se fidem illis habiturum dicit; si fratrem minimum ad se adduxissent. dat eis frumentum ; argentoque sacco cuiusque clam imposito, Symeonem reditus illorum vadem retinet. redeunt ad Iacobum filii frumentum afferentes et quid sibi accidisset nuntiantes. ille retentum esse Symeonem aegre fert, Beniaminem in Aegyptum perduci se passurum negat. frumento autem iam consumpto, cum eis alia condicione reverti in Aegyptum non liceret nisi Beniamine etiam adducto, victus necessitate pater concedit; et duplex frumenti pretium ac Iosepho munera addit. ut in Aegyptum venere, Iosepho munera offerunt: qui Beniamine viso miseratione commotus ad lacrimas dissimulandas secedit. deinde fratribus ad cenam adhibitis, duplis Beniaminem portionibus appositis honorat; et quaestorem frumentum illis dare iubet, et pretium in saccos imponere, et in Beniaminis sarcinam scyphum argenteum coniicere. his factis discedunt fratres, recepto Symeone. 608 abeuntes circumdant equites, obiicientes furtum scyphi: quem inquisitione facta in Beniaminis sarcina reperiunt. Beniaminem equites ad Iosephum abducunt, quem fratres scissis vestibus plorantesque sequebantur. Josephus insectatus eos ut ingratos, missos facit, solius Beniaminis retentione contentus. caeteri attoniti adstant: ludas vero causam agere exorsus, cum multa ad commiserationem apta dixisset, affectum Iosephi ita commovit ut nec iram diutius simulare posset, et se fratribus agnoscendum praeberet, et gratiam eis haberet, ut qui consiliorum dei de se ex parte fuissent adiutores. "abite ergo" inquit "et haec significate patri, ipsoque et omni eius cognatione assumpta huc commigratote: nam fames adhuc quinquennium duratura est.” haec locutus fratres amplectitur muneribusque prosequitur

Iosephi Antiq. 2,7-8. Gen. 46-50. Atque illi quidem abeunt: Iacobus autem Iosephi rebus cognitis statim ad eum properat cum omni sua cognatione, qui omnes 79 erant. cum vero iam prope Aegyptum venisset, obviam ei Iosephus progreditur. at ille prae gaudio pene animo linquitur. Pharao audito Iacobi cum suis in Aegyptum adventu gaudet, eumque secum congressum salutat; et quia illius domesticos opiliones esse cognorat, sedes eis Heliopoli assignat. fame porro crescente Iosephus pecunia frumentum vendit Aegyptis: ea exhausta pecoribus id emunt. denique agris etiam cedunt, ut haberen unde viverent. sic Pharaone omnibus copiis potito (agris sacerdotum exceptis, qui suis possessoribus manebant) ut iam fames remiserat, Iosephus Aegyptios in urbes quosque suas convocat, terram eis donat et operi intentos esse iubet, ut quintas frugum Pharaoni penderent. Iacobus annis 17 in Egypto transactis ex valetudine moritur, cum praedixisset ante ut sui posteri in Chananaea habitaturi essent: ac caeteris quidem filiis fausta comprecatus, et Iosephi laudibus praedicatis quod fraternae iniuriae oblitus esset, mandat filiis ut Iosephi liberos Ephraimum et Manassem in suum numerum referrent et in Chananaeae terrae portionem admítterent. Iosephus filiis suis ad Iacobum adductis ut eis bene precaretur, maiorem ad dextram statuit, iuniorem ad laevam. at ille manibus decussatim puerorum capitibus impositis dextram iuniori admovet, sinistram maiori. ob quod factum a Iosepho reprehensus collocationem manuum mutare noluit: neque enim (ut Iosephus putabat) per errorem ita fecerat, hebescente ob senium ingenio, sed vatis instar futuros eventus per ambages denunabat, et salutarem crucem informabat, ac recentem populum, e gentibus conflatum scilicet, dextrum a deo iudicatum iri significabat, antiquiori, Iudaico nimirum, praeferendum. obiit Iacobus annos natus 147. Iosephus permissu Pharaonis Chebronem proficiscitur, patremque magno sumptu sepelit; et fratribus dubitantibus an cum eo reverterentur (verebantur enim ne veterem iniuriam ulcisceretur) scrupulum illum eximit. et ipse etiam moritur, expletis annis 110, cum mandasset ut populares sui ex Aeypto remigraturi sua etiam ossa in Chananaeam terram secum asportarent.

Iosephi Antiq. 2,9-11. Exodi 1-2. Aegyptii, quia florere videbant Israelitas, obliti Iosephi, varias in eos aerumnas excogitant. nam et Nilum in plurimas fossas derivare eos iusserunt, et urbes circumdare moenibus, et aggeres excitare, per quos Nili exundationes cohercerentur, et pyramides exstruere. huiusmodi igitur rebus Hebraeos excruciabant. ac longo illi tempore istas aerumnas tolerarant, cum quidam ex sacerdotibus Pharaoni nuntiat fore ut circa id tempus quidam Israelitis nasceretur qui, si adolevisset, et Aegyptos depressurus et populares suos evecturus esset. qua re perterritus Pharao ommes masculos qui Hebraeis nascerentur in flumen proiectos necari iubet: quod quicunque parentum negligerent, cum omni familia perituros: et partus Hebraearum mulierum ab Aegyptiis obstetricibus observari iubet.

Atque illi quidem in his erant: quidam autem vir nobilis ob edictum istud angebatur (nam uxor eius ferebat uterum) ac precatus deum in somnis monetur ne desperet: "nam et puer" inquit deus, "quem dixerunt Aegyptii, tuus erit, et manebit incolumis, et ignorantibus insidiatoribus educabitur; ac popularibus suis ex Aegyptiaca servitute ereptis aeterna memoria celebrabitur. írater item eius cum suis posteris sacerdos meus sempter erit.” uxor clam custodibus puerum marem ei parit, quem tres menses parentes alunt. sed metu tandem subacti salutem eius deo commitunt; atque in fiscellam bitumine illitam impositum infantem in fluvium demittunt, Mariamme pueri sorore observante quid de eo futurum esset. interea Thermuthis filia Pharaonis ad ripam lusitans fiscellam videt, tolli lubet, paerumque visum ob pulchritudinem et magnitudinem diligit. adducuntur Aegyptiae mulieres lactaturae puerum; at ille mammam Aegyptiam aversatur. tum Mariamme, quasi fortuito intervenisset, "regina” inquit, "si Hebraea mulier vocetur, fortassis admittet mammam infans." illa vocari jubet: adducitur pueri mater, cui Thermuthis alimoniam eius mercede locat, nomine ex eventu indito. nam aquam mos vocant Aegyptii, hyses eos qui ex aqua eripiuntur. ambobus igitur his verbis compositis ad infantis nomen illa usa est. Moses ab Abrahamo septimus numeratar. nam Amarami filius fuit, Caathus Amarami pater, ille Levis, Levis Iacobi, Iacobus Isaaci filius, patre nati Abrahamo. Mosem tres annos natum et staturae proceritas et formae elegantia beneficio quodam numinis decorabant: ingenium porro supra captum aetatis in eo elucebat. Thermuthis itaque orba liberis eum adoptat, ad patrem affer. is puerum complectitur et diadema per blanditias ei imponit: quod puer, ut fert illius aetatis simplicitas, humi abiicit, pedibus insistens. quo is sacerdos qui ex gente Hebraeorum oriturum esse dixerat qui Aegypti regnum depressurus esset, conspecto, exclamans "hic" inquit "ille puer est: hoc interfecto Aegyptios metu libera." sed Thermuthis puero erepto antevertit, et Pharaonem deus segniorem ad caedem reddiderat.

Aetate progressus Moses qua virtute esset tali occasione Aegyptiis innotuit. Aethiopes Aegypto finitimi regionem populantur. Aegyptii bello contra eos moto et succumbunt et contemptui sunt hostibus ita ut universam Aegyptum incursarent. Pharao ex oraculo Mosem iam virum factum a filia ducem petit. concedit illa, sed iureiurando patrem adigit ne quid illi noceat. Moses belli summa sibi credita non solita via exercitum ducit contra hostes, sed per loca ob venenatarum bestiarum multitudinem invia; ibique prudentiam suam demonstrat. nam: fiscellis ibides, quarum multas easque cicures Aegyptus alit, inclusas contra Aethiopes portat: sunt autem ibides serpentibus infestae. quibus propugnatricibus contra venenatas bestias usus, et Aethiopes nec bpinantes aggressus, vincit atque urbes eorum capit. qui in urbem Aethiopiae regiam Saban (post a Cambyse ex nomine sororis Meroe dicta est) compulsi obsidentur, etsi urbs illa haberetur inexpugnabilis. verum Tharbis principis Aethiopum filia, capta amore Mosis, internuntios ad emn mittit de coniugio. ille annuit si urbem sibi traderet. fit hoc dicto citius: Moses nuptias celebrat, Aegyptios reducit domum. at illi et oderant illum, quanuam conservati, et Pharaonem contra eum instipabant. qui et sacerotibus obtemperans, et caede Aegyptii qui Hebraeum flagellarat irritatus (ut in libro Geneseos continetur, etsi Iosephus hoc praeteriit), vitae Mosis insidiatur. tamen ille, quamvis viae custedirentur, clam per desertum aufugit in urbem Madiam, ac sacerdotis eius loci hospitio utitur: qui nomine duplici praeditus et Raguel et lothor vocabatur, is filiam suam Sephorum Mosi uxorem despondet, ct curam gregum mandat.

XIII

[recensere]

Iosephi Antiq. 2,12-4. Exodi 3-13. Cum autem ad Sinaeum montem pasceret, cernit miraculum illud rubi, qui cum arderet, non cremabatur. deinde vocem etiam inde audit, quae progredi vetaret quod locus ille divinus esset, et futura praediceret, et abire in Aegyptum iuberet, ut populares suos ex illis aerumnis eriperet: quos cum eduxisset ex Aegypto, sacra in loco illo faceret. haec Mosi divinitus e flamma siguificantur. caeterum is dubitabat quo pacto vel popularibus suis persuaderet vel a Pharaone extorqueret exitum, cum deus ea se facillime redditurum pollicetur: in cuius rei fidem baculum humi proiiceret; quo facto is serpens exstitit, receptus in baculum redit. manum item in sinum abdere iussus protulit instar calcis candidam, quae mox et ipsa pristinum colorem recipit, rursus e propinquo aquam effundere jussus cruentam videt. his portentis confirmatus rem citra cunctationent iubetur aggredi. assumptis igitur uxore et ex ea susceptis liberis, Gersone, quod nomen significat adventum in peregrinam terram, et Eleazaro (a divino auxilio sumpta est appellatio), in Aegyptum proficiscitur. ad limites progresso frater Aaron occurrit. ambo Pharaonem adeunt, et dei mandatis expositis monent ne divino consilio adversetur. illo verba eorum deridente, miracula edunt. baculns proiectus fit serpens. quod incantatoribus Aegyptiorum imitatis, versis illorum etiam baculis in serpentes, rursus Moses suum baculum humi proiicit; qui in serpentem mutatus baculos Aegyptiorum, qui serpentium speciem habebant, devorat, deinde in suam formam reversum recipit. Pharaone vero se offirmante, aquae in cruorem mutantur, deinde ranae omnem terram Aegypti occupant, postea pediculi e terra scaturiunt. ac caetera quidem miracula etiam Pharaonis praestigiatores videbantur imitari, pediculorum autem spectrum quia effingere non poterant, Pharaoni dicebant illud digitum dei esse. verum cum is nihil cederet, ingruerunt muscae, et perierunt pecudes. deinde cum Moses fuligine caminorum aerem opplevisset, ulcera et postulae tam in hominibus quam pecudibus efferbuerunt. rursus grando depluit, quam secutae sunt locustae, post quas tenebrae Aegyptios tres dies operuerunt. denique post haec omnia primogenitorum consecutus est interitus. nam cum occalluisset Pharao, iussit deus Mosem sacrificium in diem mensis 14 apparare, qui mensis ab Hebraeis Nisan, ab Aegyptiis Pharmuthi, apud Macedones Xanthicus appellatur, Latine Aprilis dicitur. quae dies 14 cum adesset, sacrificant omnes et victimarum sanguine limina aedium inungunt, cenaque. peracta reliquias comburunt. unde ex illo tempore festum Hebraei celebrant circa id tempus et sacrificant: quod festum Pascha vocant. id alii transitum interpretantur, Iosephus praeteritionem, quod deus nocte illa. Hebraeis praeteritis Aegyptios interitu primogenitorum afflixerit. qua de causa congressi Aegyptii Pharaonem orant ut dimittat Hebraeos. iubet ille, discedunt Hebraei: quorum fuere (militaris duntaxat aetatis) sexcenta milia. egressi sunt mense Xanthico die 15 oriente luna, annis 430 postquam. Abrahamus in Chananaeam pervenerat, post Iacobi in Aegyptum migrationem annis 215, Mose tum annos 80 nato, quem Aaron triennio superabat: avehentes etiam ossa Iosephi secum, quemadmodum ille mandarat.

Iosep. Antiq. 2,15−3,2. Exodi 14-17. Sic iili proficiscebantur: at Aegyptii acti poenitentia correptis armis eos persequebantur, curribus sexcentis, equitibus quinquagies mile, et ducentis milibus peditum. Hebraei in angustias redacti aestuare, vix a lapidatione Mosis sibi temperare: ille hortari ut se sequerentur, ad mare ducere. ibi in littore stans deo invocato mare baculo percutit: illud discluditur, ut nuda Hebraeis tellus appareret: festinanter itaque transeunt. quod videntes Aegyptii, equite in fronte collocato persequuntur. iam autem Hebraeis in oppositum littus citra noxam egressis, Aegyptios aqua a Mose virga percussa ut in suum locum regrederetur, fluctibus coeuntibus mare obruit. itaque Aegyptii universi in undis perierunt, Hebraei vero laudibus deum laeti concelebrant. Moses etiam canticum deo facit versibus senariis, Iosepho auctore. arma Aegyvptiorum cum corpo« ribus eorum a vento in littus eiecta capiunt sibique accommodant. Moses eos in montem Sina ducit, ad exsolvenda vota deo ob salutem adeptam, ut in mandatis acceperat. dum eo ducuntur, et cibariorum penuria et aquae inopia laborant. sic affecti in locum perveniunt ubi puteus erat cuius aqua ob amaritiem potari non poterat (quem locum liber Exodi Merran nominat, Iosephus ab Hebraeis Mar vocatum fuisse tradit: sic enim amarum dici lingua eorum), et contra ducem fremunt. is deum comprecatus prius, ligno quodam in puteum coniecto aquam dulcem reddit. Iosephus non credere videtur aquae saporem miraculo mutatum, sed naturaliter id accidisse: ait enim Mosem ligno in aquam coniecto exhauriri aquam iussisse, ac dum illi intenti essent operi, aquam continentibus ictibus exercitatam et expurgatam potabilem tandem esse factam. cibariorum item penuriae occurrit, deo invocato, per coturnices, quarum ingens multitudo in castra Hebraeorum delata et capta famem sedat. deinde mannam pluit eis deus, dulcedine melli parem, magnitudine grano coriandri similem. est autem manna ab eis appellata, cum dubitarent quid rei esset: man enim lingua illa interrogationis quoque nota est, sic osephus haec tradit. iussus autem erat quilibet assaronem (mensurae id genus est) ex eo colligere: quo si quis plus collegisset, postridie non erat esui, et vermibus et amaritudine corruptum. id eo consilio factum, ne ubi robusti multum coacervassent, infirmi egerent. hoc victu annos quadraginta sunt usi, donec e deserto excesserunt. denuo in locum aquarum expertem progressi, nomine Raphidin, siti contra Mosem exstimulantur. is precatus deum, iubetur baculo percutere petram: quo facto aquae limpidissimae copia erumpit. inde Amalechitae, finitimis etiam in auxilium evocatis, contra Hebraeos procedunt. Moses bellicosis a reliqua turba segregatis, et Iesu Navis filio duce creato, ac parte exercitus ad aquarum custodiam relicta, ipse montem conscendit, Iesuque mandat ut deo fretus contra hostes educat copias. conserta iam pugna, quoad Moses manus sursum tenebat, Hebraei Amalechitas male tractabant; cum remisisset, extensione illa fatigatus, iidem succumbebant. itaque Aaroni fratri et Ori Mariammes marito mandat ut utrinque adstantes manus sibi fulcirent. sic Hebraei victores Amalechitas internecione delevissent, nisi nox praelium diremisset, nullo e suis caeso.

Iosep. Antiq. 3,3−13. Exodi 18 sq. Leviticus. Numer. 1-9 Ex eo loco progressi trimestri post exitum ex Aegypto spatio ad Sina montem perveniunt. ibi Moses rem divinám facit: et a Raguele socero aditur. qui cum negotiis obrutum videret, omnibus eum adeuntibus, suadet ut iuris dicundi provinciam aliis mandet, ipse maiorum rerum cura suscepta saluti populi consulat, et praefectos designet qui decies milenis, qui milenis, qui quingenis, centenis, quinquagenis, tricenis item, vicenis et denis praesint. Raguelis monitis paret Moses. mox populum prope Sina castra locare iubet, ipse montem adscendit, populus iussa exsequitur, cum aliis rebus immundis, tum congressu mulierum triduum abstinens. die tertio nubes Hebraeorum castra circumdat cum fulguribus terribilibus et impetu ventorum: quibus Hebraei perterriti intra tabernacula se continent. deinde Moses procedit, fiducia plenus, suoque conspectu popularibus metum adimit: quae mandarit deus exponit, et quae eis instituta sint tenenda: producit populum cum uxoribus et liberis ad audiendum deum. audiunt illi vocem ex alto demissam. ille rursus montem conscendit: in quo cum diutius moraretur, populus ad Aaronem confluens "facito" inquit "nobis deos: nam quid Mosi acciderit ignoramus." Aaron vi subactus aureas inaures et mundum muliebrem uxorum et filiarum eos afferre iubet. afferunt illa, et vitulum aureum inde conflant, eique immolant. Moses de monte descendens et duas testimonii tabulas manibus ferens lapideas et utrimque scriptas, ut castris appropinquans vitulum videt, iratus tabulas confringit, vitulum comminutum comburit, scobe in aquam coniecta potat populum. Levitis mandat ut per castra grassentur: a quibus tribus circiter milibus hominum occisis, in montem revertitur, dicens "domine, populus peccavit: quod peccatum si eis condonas, bene est; sin minus, me quoque e libro tuo eleto." iubet deus Mosem descendere ac populum in locum designatum perducere: eique conspectum eius petenti posteriora sua conspicienda praebet. sic rursus ad populum ille descendit, duas tabulas afferens, quibus decem illi sermones inscripti erant. caeterum facies eius ita fulgebat, ut eam populus intueri nequiret: eaque de causa velat eam, atque ita cum iis colloquens, mandata dei de sacriflciis, de lustrationibus, de animalibus mundis et immundis, quorum his abstinerent illis alerentur, de coitu illicito, de matrimoniis sacerdotum et pontificum, de sabbato, de anno septimo et quinquagesimo, quem iubilaeum vocant, exponit. iubet porro deus tabernaculum fieri, in quod descenderet, quodque cum eis discedentibus transferretur: dimensiones et figuram eius Mosi demonstrat, secundum quas id fabricandum esset. populus iis rebus laetus aurum argentum gemmas aes ligna, pilos caprinos, pelles arietum, linum et lanas confert. operi tabernaculi conficiendi praeficitur Beseleel, Mariae sororis Mosis filius, et Eliphatus.

tabernaculum iam confectum Moses erigit. arcam etiam fabrefecit e lignis non putrescentibus, circumcirca inauratis; in eaque duas tabulas, quibus decalogus continebatur, condit. cuius primum praeceptum unum esse deum affirmat eumque solum colendum, alterum nullius animantis imaginem faciendam et adorandam esse, tertium per dei nomen ob nullam rem inanem esse iurandum, quartum diem septimum observandum atque in illo omni opere abstinendum, quintum parentes honorandos, sextum caede abstinendum, septimum non adulterandum, octavum non furandum, nonum non dicendum esse falsum testimonium, decimum nihil alienum concupiscendum esse. arcam hanc in adyta collocant, in aede mensam statuunt, et in ea panes non fermentatos duodecim: candelabrum item aureum, et aram suffitoriam intrinsecus ligneam, foris auro incrustatam. ante tabernaculum aram posuit ligneam, laminis ferreis circumtectam, in qua phialae et crateres cum acerris collocabantur, aliaque vasa quae ad sacrificia parata erant, ex auro omnia. parantur et sacerdotibus ac pontifici etiam stolae, pontificem autem Aaronem renuntiarat deus. tum Moses populo convocato "viri" inquit, "opus absolutum est, sacrificandi autem honore Aaronem dignatur deus." deinde conferre singulos iubet sicli semissem ad tabernaculi ministeria sustentanda. est autem Siclus Hebraici nomismatis genus, quod quattuor drachmas Atticas valet. numerus eorum qui conferebant fuit sexcentorum quinque milium quingentorum et quinquaginta, cum ex ingenuis ii duntaxat conferrent qui vigesimum annum excessissent usque ad quinquagesimum. confectum est tabernaculum mensibus septem. ostendit autem deus descensu in tabernaculum suo, id opus ex animi sui sententia confectum esse. praesentiam porro suam ita declaravit. vapor soli tabernaculo incumbebat, neque densus et involutus ac nubibus similis, neque omnino tenuis et rarus ut penetraret visus, sed suavis inde ros destillabat. Moses diebus septem in tabernaculo sub dio sacrificat: octavo festum indicit populo, et sacris operari iubet. at illi certare inter sese liberalitate. victimis iam arae impositis, ignis sponte sua ortus omnia quae in illa erant consumit. post quattuor filiorum Aaronis natu grandiores, Nadabus et Abius, sacris non rite factis pectora et facies igni ultro exorto adusti: cadavera eorum extra castra elata et sepulta. dehinc Moses tribum Leviticam ab aliis secretam lustrat; eisque tabernaculum et sacra vasa tradit, ut sacerdotibus ad praescriptum eorum ministrarent. his peractis numerare populum instituit: inventique sunt qui arma ferre possent 603650, qui annum vigesimum excesserant et quinquagesimum nondum attigerant. pro tribu autem Levitica Iosephi lios Ephraimum et Manassem tribunis substituit, secundum mandatum progenitoris Iacobi. Levitarum porro numerus inventus est 23880.

XVII

[recensere]

Iosep. Antiq. 3,13−4,4. Numer 10-18 (et Leviticus) Post haec populus seditionem Mosi movet, conquerens se e bona terra in desertís oberrare coactos ab eo. itaque ex eo loco in terram eos ducit quae Pharan dicebatur, Chananaeae terrae propinquam: et singulos ex qualibet tribu delectos mittit exploratum vires Chananaeorum et agri qualitatem. hi quadraginta diebus regione peragrata revertuntur, fructus etiam ex ea secum afferentes: ac terrae quidem bonitatem laudant, sed populo metum iniiciunt quas| obtineri nequeat, tum ob fluminum magnitudinem, tum ob ardua iuga montium, tum ob urbes munitissimas, hoc nuntio rursus irritantar animi popularium contra Mosem, adeo ut de éo et Aarone lapidibus obruendo, deque reditu in Aegyptum cogitarent. verum Iesus Navis filius et Chalebus soli exploratorum confirmant populum, mullas difficultates pertimescendas esse asseverantes. Moses quoque et Aaron deprecantur deum ut desperationem illam vulgi sedaret. iam nubes in tabernaculo aderat, dei praesentiam declarans, cum Moses animo resumpto populum alloquitur, ac deum iratum esse ait; non tamen perditurum omnes neque tetam gentem deleturum, sed nec Chananaeam terram traditurum ipsis, quibus per annos quadraginta commorandum esset in deserto, sed liberis eorum. his a Mose dictis moerere populus: deinde Cbananaeos invadere velle ; quamvis vetante deo. factaque impressione vincuntur, aliis caesis, aliis in castra trepide se recipientibus.

Inde orta est populi seditio, huiusmodi ex causa. Core Leviticae tribus homo, genere et opibus maxime conspicuus, aurae popularis eaptandae insignis artifex, invidet Mosi, et contra eum vociferatur ut tyrannum. "nam qua" inquit "ratione Aaroni eiusque filiis sacerdotium attribuit? si ob tribum Levitieam, ego sum illo honore dignior, quippe et genere illi par et opibus atque aetate superior; sin alteri tribui debetur id munus, Rubenia ob aetatis ogativam primas feret, ac Dathan et Abiren illo potientur." haec malitiose dicebat ille, eum et viros principes ducentos et quinquaginta instructos haberet, et plebs concitata esset. at Moses in medium progressus "ego" inquit, "Core, et te et eorum qui a te stant quemlibet honore dignos iudico, verum deus Aaroni sacerdotium assignavit; idemque nunc denuo declarabit a quo sacra sibi velit feri. mane igitur, qui de sacerdotio contenditis, prodite, thuribulo quisque domo secum allato et igne suffituque. una vobiscum etiam Aaron prodeat. tum vobis in populi conspectu odoramenta incendentibus, cuius victimam suaviorem iudicarit deus, is vobis pontifex erit." collaudat haec populus: postridie in concionem frequentes conveniunt. Moses Abironem et Dathanem arcessi iubet. non parent illi, minas insuper contra Mosem adiicientes tum ille primeribus se sequi iussis ad tabernaculum illorum abit: prope quod cum.venisset, manibus in caelum sublatis magna voce exclamat “quoniam, domine, doli mali suspectus habeor, tu ipse venito iudex, ac demonstra. nihil fortuito geri, sed tua providentia gebaut omnia: quod si tuo iussu pontificatum Aaroni dedi, tellus cui Dathan et Abiron cum sua progenie insistunt, dehiscat; sin vera sunt quae contra me dicunt, quae eis sum imprecatus, ea in caput meum redundent." haec ubi lacrimans dixisset, tellus repente concussa cum ingenti fragore iuxta illorum tabernaculum dehiscens cum et ipsos et eorum omnia deglutisset, iterum expletus est hiatus. his factis populus stupet: Moses eos qui sacerdotium sibi vendicabant vocat. conveniunt viri illustres ducenti quinquaginta.

Aaron et Core ante tabernaculum cum acerris suis ea quae ipsi attulerant suffiunt. tum ingens flamma emicat, qualis videlicet iubente deo incendatur; qua illi ducenti quinquaginta una cum Core ita conflagrarunt ut nec cadavera eorum reperirentur: solus Aaron incolumis invenitur. Moses thuribula illorum virorum circa aeneam aram reponi iubet in rei gestae monimentum ad posteros; ac denuo habita concione edicit tribunis ut nomina tribuum baculis inscripta afferant: nam illius fore sacerdotium in cuius baculo signum edidisset deus. afferunt igitur tum alii suos baculos, tum Aaron quoque suum, Levita inscripto. eos in tabernaculo dei reposuit Moses, postridie protulit: ac caeteri quidem quales fnerant tales manserant, Aaronis autem baculus et ramos et fructus germinarat: quos fructus Levitici liber nuces, Iosephus amygdalas fuisse dicit. obstupuerunt igitur omues, Aarone ter divinitus electo. iam quia Levitica tribus bellorum et expeditionum immunis erat, ne ob rerum necessariarum penufiam, sacrorum curam abiicerent, iubet Moses Hebraeis ut Chananaea terra parta oppida 48 Levitis assignarent, et agros ante ea, et decimas annuarum frugum tum ipsis tum sacerdotibus penderent: aliaque plurima eis a populo tribuenda constituit, quae qui singulatim scire desiderat, in libro qui Leviticus inscribitur inveniet.

XVIII

[recensere]

Iosep. Antiq. 4,4−10. Numer 20-31 His rebus ordinatis Moses cum exercitu ad Idumaeam accedit, transitum petens. at rex illius terrae cum armatis copiis occurrit. Moses itaque per desertum pergit, monitus & deo ne pugnam auspicaretur. eo tempore etiam Mariamme moritur, Mosis soror, quadragesimo anno post exitum ex Aegypto. populo ductu Mosis per desertum et Arabiam proficiscente, Aaron etiam obit, alto monte conscenso, et pontificalibus vestibus Eleazaro filio traditis in populi conspectu, anno aetatis 123. Moses &d Moabitarum et Amorraeorum regionem progressus petebat ut traducere liceret exercitum. sed loci illius rex Seon transitu populum prohibebat. cum autem Mosi interroganti victoriae signa dedisset deus, Hebraei armis sumptis in praelium vadunt. statim in fugam vertuntur Àmorraei et omnes intereunt, rege etiam occiso et captis urbibus ac provincia occupata. Ogus item Galaditicae et Gaulanitidis rex, qui Seoni iam interfecto suppetias veniebat, lsraelitas aggreditur. sed et ipse in praelio cadit et exercitus eius deletur, captis urbibus et incolis interfectis.

Inde Moses copias in magnam planitiem ducit et castra contra Hierichuntem locat, urbem beatam ac palmarum et balsami feracem. Balacus autem Moabitarum rex Balaamum vatem arcessit ut lsraelitas diris devoveret. sed iter ingresso divinus angelus occurrit. quo asina, cui Balaamus insidebat, animadverso non progrediebatur meque cedebat werberibus, sed dei nutu voce humana edita expostulabat cum domino, a quo vapulabat, quod non intelligeret divinitus ea prohiberi ad quae properaret. voce illa perterrito etiam angelus apparet ac se ait iumento iter interdudere. reverti volentem ut pergat hortatur, et quicquid ei divimitos inspiretur dicat. ac venit ille quidem ad Balacum, et in montem perductus, septem tauris totidemque arietibus immolatis, cum stragem significari videret, non modo mala non imprecatus est Israelitis, sed et ipsos et omne genus eorum faustis ominibus et divinis laudibus prosecutus. ac graviter illa ferente Balaco "non penes nos" inquit "est, o rex, ista vel loqui vel tacere; sed cum divinus spiritus nos occuparit, quas ipse vult per nos voces edit. sed quia tibi gratum facere cupio, denuo instruendae erunt ara et victimae." rursus igitur sacrificat, et in faciem prolapsus clades regibus et urbibus imminentes vaticinatur. qua de causa Balacus eum sine honore dimittit. idemque post de Dalaami consilio virgines in Israelitarum castra mittit, a quibus Hebraeorum iuvenes ad coitum alliciebantur, ut id facinus totum exercitum pervagaretur, amore Madianiticarum mulierum diis earum Hebraeis sacrificantibus et cibos insolitos comedentibus. Moses populo ad concionem vocato dicebat adolescentes neque se neque patribus suis digna facere, eosque corrigere satagebat. caeterum Zambres Simeoniae tribus princeps, qui Madianiticam mulierem sibi nuptam insano amore deperibat, impudenter sese Mosi opposuit, neque unquam deserturum iureiurando affirmavit. Phinees autem pontificis Eleazari filius doloris acerbitate victus non prius et Madianitidem et Zambrem gladio verberare destitit, quam utrumque occidisset. hunc alii iuvenes studiosi virtutis imitati, perimebant adolescentes qui contra leges patrias alienigenis mulieribus se contaminarant. ita viri quattuordecim milibus haud pauciores perierunt. ea re Moses irritatus contra Madianitas exercitum mittit, Phineae mandato imperio. praelio commisso reges eorum cadunt numero quinque, et multitudo ingens. Hebraei regionem eorum diripiunt, civibus una cum uxoribus occisis, solis virginibus parcentes, quae fuere ad triginta duo milia; quas Moses sacerdotibus, Levitis et populo distribuit. et quia iam senio confectus erat, successorem sibi designat Iesum Navis filium.

Iosep. Antiq. 4,7−5,1. Numer 32-6. Deuteron. 1−34.
Iosue 1−3.
Cum tribus Gadia, Rubenia et Manasseae semissis Mosem orarent ut Amorraeorum terram ipsis attribueret, atque ille ignaviam eis opprobraret, ut qui belli Chananaei societatem cum popularibus detrectarent, illi se defendentes aliam afferebant causam, quod pecora, quorum copiis abundarent, in ea regione relicturi assent, apta rei pecuariae, ut ipsi popularim certamina expeditius adiutarent. collaudavit ea Moses atque iis condicionibus Amoritidem eis attribuit.

Cum autem quidam Manasseae tribus, solis relictis filiabus, decessisset, interrogatus cuius esset illius portio, respondit, si quibus tribulium nupsissent virgines, ut una eum portione ad illos transirent; sin aliquibus alterius tribus desponderentur, portionem in patria tribu relinquerent. sic cuiusque bona in sua tribu esse retinenda constituit.

Iam autem quadraginta annis, demptis triginta diebus, elapsis ex quo Israelitae Aegypto excesserant, Moses annos 120 natus populo sibi imortem instare denuntiat; multisque praeceptis datis, legibus item et rei publicae forma descriptis, et mandata contra Amalechitas expeditione, ac iureiurando exacto de servandis legibus, nec non Iesu imperatore ad Chananaeos bello petendos incitato, "ecce" inquit "ego ad maiores nostros abeo: nam hunc mihi diem migrationis ad illos deus praefinivit." his auditis populus in lacrimas et fletum erupit inconsolabilem, ac tantum, ut affectus ille Mosi etiam vel invito lacrimas excuteret. abeuntem eum in locum, ubi inter mortales esse desineret, prosequebantur omnes plangentes. at ille, manu caeteros uiterius pregredi vetans, senatoribus tantum et Eleazaro pontifice ct Iesu imperatore comitantibus, donec venit ad montem Naban et cacumen Phasga, quod est in conspectu Hierichuntis, unde ei dominus terra, cuius haereditatem adituri essent Israelitae, monstrata dixit "oculis tuis istam intuere, sed ingressurus non es." ad montem hunc progressus, qui quidem altus est, senatu dimisso, Eleazarum solum et lesum secum adducit; atque cum en collocutus densaque nube circumdatus evanuit. scribitur autem in sacris libris ideo mortuus, ne ob excellentem virtutem audaciores aliqui deum esse factum perhiberent. summa aetatis eius fuere anni centum et viginti: quorum trientem, uno mense minus, in imperio fuit. defunctum luxerunt dies triginta. haec Iosephus tradit: sed Deuteronomii liber sic ad verbum habet "et obiit Moses. famulus domini, neque in hunc diem quisquam obitum eius novit.”

Sopito iam luctu Iesus exploratores Hierichuntem mittit, et Gadiae, Rubeniae ac Manasseae tribus principes arcessitos pacti cum Mose initi admonet. qui cum quinquaginta milibus armatorum eum ad Iordanem sequuntur. caeterum exploratores Hierichuntem missi, urbe tota perlustrata, cogniti et regi indicati statim comprehendi iubentur. ea re mulier nomine Raab, ad quam confugerant, intellecta, homines occultat sub lini fasciculis, et inquisitoribus dicit viros illos ignotos ante solis occasum apud se cenatos discessisse. illi sic a muliere elusi alius alio dilabuntur, persecuturi eos, tum Raab domum se recipere iubet viros, beneficii sui memores, ac terra Chananaea potitos referre gratiam. illi et gratias agunt, eamque ubi urbs capta esset ut res suas et necessarios in diversorio concluderet, suspenso pro foribus purpurae panno, monent, quo nosceretur domus et conservaretur. itaque ad suos incolumes reversi quid gessissent renuntiant. cum autem Iordanis intumuissét, sie Iesus Hebraeos per ewm traduxit. praecedebant sacerdotes arcam ferentes, deinde Levitae tabernaculum gestantes: hos populus sequebatur. ut autem sacerdotibus primis ingressis impetus fluminis statim interrumpitur, omnes audacter fraiecere, stantibus in medio sacerdotibus donec populus transisset; ac tum demum ipsi etiam sunt egressi, cursu fluminis in integrum restituto. Iordane superato castra decem stadiis ab Hierichunte locant.

Iosep. Antiq. 5,1. Iosue 4−11. Iesus in ara ex lapidibus, quos ipsius iussu quilibet tribunus ex alveo Iordanis sustulerat, immolat, et festum Paschatis celebrat. eodemque tempore manna eos defecit, quo per annos quadraginta fuerant usi. iam enim ex agris omnia quibus opus erat suppetebant. obsidionem Hierichuntis Iesus primo die festivitatis est auspicatus, re sic instructa. sacerdotes arcam gestantes moenia circumibant, septem cornua inflantes: senatus pone sequebatur: post in castra redibant. idque sex diebus cum fecissent ac die septimo repetiissent et septies circumissent, murus concidit, populus ingressus omnes occidit et urbem incendit. solam Raabem cum suis, signo illo pro foribus conspecto, exploratores conservarunt; Iesus etiam agro donavit et honorifice tractavit. si qui vero urbem instauraturi essent, eos diris huiusmodi est detestatus, ut qui fundamenta iaceret, primogenitum Amitteret, qui perficeret, natu minimum filium. magna auri et argenti copia ex manubiis urbis coacta deo universa consecratur, primitiae rei bene gestae; et omnibus interdicitur ne quid inde sibi usurpent. sed Achar quidam ludaicae tribus textum quoddam ex auro et auri massam quae síclos ducentos pendebat nactus, retinet inque tabernaculo suo defodit. post orto bello in fugam vertuntur Hebraei, triginta sex ex eis interfectis. eam cladem populus aegerrime tulit. Iesus in faciem prolapsus deprecatur deum: et oraculo edoctus sacrilegium esse factum, iudicium sorti committit. quae cum in Ácharem incidisset, fatetur ille facinus, res surreptas profert, ipse cum suis lapidatur. Iesus Naim obsidione capit.

Caeterum Gabaonitae eorumque finitimi, cum ad Chananaeos pertinerent, veriti ne itidem ut Hierichuntii et Naitae tractarentur, legatos ad Iesum mittunt, se longissime inde habitare dicentes, neque genere cum Chananaeis coniunctos, foedus inire cum Israelitis et iungere amicitiam cupere. Iesus postulatis eorum annuit. post, ubi eos Chananaeae gentis esse intellexit, cum eis ob dolum expostulat. ili necessitatem excusant atque excidii metum. tum Iesus, ne datam fidem violaret, publicos servos eos facit. sic Iosephus: sed liber lesu ait eos lixas et calones totius synagogae et divini altaris esse factos. Gabaonitas a rege Hierosolymorum ob foedus cum Israelitis initum bello petitos Iesus defendit, hostes in fugam vertit, fugientes persequitur. quo praelio et grando solito maior et fulmina caelitus in hostes irruerunt; et dies facta longior, cursum solis ad lesu preces sistente deo, ne superventu noctis hostes elaberentur. reges etiam in quodam specu delitescentes deprehensi occiduntur omnes. his rebus gestis Iesus in Chananaeae montana regreditur, ibique magna caede edita et opima praeda parta, in Galgalia castra sese recipit. quibus ex eo nomen erat factum, quod Israelitae se et servitute Aegyptiaca et aerumnis deserti liberatos esse cognoscerent: nam galgala Hebraeis libertatem significat. cum autem Chananaei Libanum montem accolentes et qui in campestribus habitabant, Palaestinis in auxilium adscitis, bellum eis inferrent, atque in exercitu haberent armatorum trecenta milia, equitum decem milia et milia curruum triginta, deo victoriam Jsraelitis pollicito praelium atrox committitur: quo hostes universi paucis exceptis perierunt, regibus etiam caesis.

Iosep. Antiq. 5,2. Iosue 12 sq. Iudicum Annus tum quintus exierat, neque Chananaeorum quisquam erat reliquus: cum lesus tabernaculum in oppido Selomo collocat, donec templum aedificandi daretur occasio. ac populi universi concilio indicto, captas urbes enumerat, caesosque hostium exercitus, et ut 31 eorum reges interfecti essent. urbes autem quae superessent munitissimas diuturnam postulare obsidionem asserebat, et transiordaninorum auxilia iam domum remittenda censebat. duabus igitur tribubus et semissi, quarum viri erant quinquagies mile, ad sua redeundi potestatem facit. illi lordane superato aram in ripa constituunt. qua de causa tumultu inter Israelitas excitato, decem honoratos viros una cum Phinee legatos mittunt, de ara exstructa expostulantes. illi non rerum novandarum studio se aram fecisse respondent, sed ut monimento esset posteris necessitudinis eius quae sibi cum illis intercederet: unum enim sese deum agnoscere omnibus Hebraeis communem. his auditis Phinees cum suis ad lesum revertitur. is provincia sorte inter populum distributa Sicimis degebat: ac senio confectus et iamiam moriturus, populo officii admonito, obit, cum annos vixisset centum et decem, quorum cum Mose versatus fuerat quadraginta, et post eius obitum exercitum duxerat quinque et viginti. moritur et Eleazarus pontifex, filio Phinei sacerdotio relicto.

Post obitum Iesu Chananaei, gentis Hebraeae superandae spe concepta, bellum faciunt, Adonibezeco imperatore creato, quod nomen Hebraeis Bezeci dominum sonat. cum his duae tribus, ludaica et Symeonia, congressae in fugam vertunt hostes, Adonibezecum captum mutilant. multa item oppida cepere, et inferiorem Hierosolymorum urbem, habitatoribus occisis. verum superioris difficilis erat obsidio, tam situ quam moenibus permunitae. Chebronem etiam captam civibus interfectis Chalebo in sortem dederunt, ut mandarat Moses. lothoris quoque posteris, Mosis affinibus, agros assignarunt, quod is patria relicta populum Hebraeorum in deserto secutus esset. at Iudaica et Symeonia tribus, magnam adeptae felicitatem, arma posuerunt. Ephraimitae vero Baethelis obsidione frustra tentata, cum civem eius urbis cepissent, incolumitatem illi et cognatis eius promittunt, si urbem proderet. is urbe prodita conservatur: illi civibus occisis urbem occupant. Beniamitae, quibus Hierosolymorum urbs obvenerat,; tributo imposito, incolis contra divinum mandatum pepercerunt. idem etiam aliae tribus sunt imitatae.

XXII

[recensere]

Iosep. Antiq. 5,2-4. Iudicum 19-21 Israelitas rebus secundis iam florentes luxuria corrupit, ut et divinas leges violarent et ad laborem segnes essent. desierat etiam optimatium mágistratus, neque amplius senatus legebatur. itaque atrox seditio inter eos oritur, tali de causa. Levita quidam coningem Bethleemiticam domum abducturus apud senem quendam Gabaone, Beniamiticae tribus oppido, vesperi divertitur. ibi quidam adolescentes Gabaonitae, cum mulierculam vidissent, adsunt eam flagitantes seni recusanti necem minitantur. ille filiam suam eis potius offert, modo hospites a vi et iniuria tueatur. verum illi non nisi rapta muliercula discedunt, eamque per totam noctem pro libidine sua subagitatam diluculo dimittunt. at illa et nocturna aerumna et pudore mariti et dolore oppressa exhalat animam. tum maritus, mortua in duodecim partes secta, ad singulas tribus unam portionem mittit, et calamitate et auctoribus illius expositis. Israelitae igitur Gabaonem mittunt qui sceleris auctores ad supplicium exposcant. illis non dedentibus bellum inferunt; ac bis acie congressi a Beniamitis in fugam vertuntur. tandem per Phineem sacerdotem deprecantur deum, et sic aggressi Beniamitas ita caedunt ut tantum sexcenti ex eis superessent; qui in vicinos montes difffugerunt. Israelitae Gabaonem incendunt, mulieres et pueros omnes perimunt: idem in caeteris etiam urbibus factum. quin et Iabís Galaditicae urbis incolas cum uxoribus et liberis occidunt ob recusatam belli illius societatem, quadringentis virginibus exceptis, quas Beniamitarum reliquiis praebuerunt ut coniuges haberent, miserti calamitatis eorum; suscepta etiam cogitatione quemadmodum reliqui ducenti coniugibus potirentur. pridem enim, iureiurando interposito, facinoris illius odio sanxerant ne quis filiam Beniamitae uxorem desponderet. ea de re deliberantibus visum, non quidem dandas illis, ob iusiurandum, sed concedendum ut ipsi raperent virgines quas sibi thalamo sociarent, ipsis neque prohibentibus neque incitantibus. hoc decreto facto Beniamitae rem exsecuti sunt.

Cum autem Israelitae longo iam tempore bellicae rei studium intermisissent, contempserunt eos Chananaei, quibusdam urbibus ademptis. Dania tribus in montem confugit, atque inde in mediterranea sedes transtulit. Israelitis, cum et Chananaeorum instituta usurparent et suam rei publicae formam aspernarentur, numen infensum exstitit. itaque Chusarsathaimus Assyriorum rex bellum eis infert et gravia tributa imperat, quibus octo annos premuntur; donec vir quidam strenuus ludaicae tribus nomine Gothoniel, oraculo monitus, paucis sociis comparatis Assyriorum apud se praesidium caedit, ac pluribus deinde confluentibus Assyrios praelio victos amovet. re bene gesta imperium et iudicandi potestas a populo ei decernitur. qui cum magistratu ad annos quinquaginta functus vitam cum morte commutasset, Israelitae sine magistratu, sine metu numinis viventes, ab Eglone Moabitarum rege subacti, annua tributa pensitarunt. is Hierichunte aedificata regia, dum per annos decem et octo variis illos malis exagitat, adolescens quidam Beniamiticae tribus, nomine Aothus, quem Iudam vocatum Iosephus asserit, homo confidens et robustus, se in Eglonis familiaritatem insinuat, aulam eius frequentans et blanditiis hominem sibi devinciens. hic aliquando cum duobus famulis Egloni munera ferems, clam sicas gestat: cumque iam meridies esset, satellitibus ad sua digressis, nactus eum solum, pro familiaritate ingreditur, seductumque, ut arcani dicturus aliquid, ictu opportuno illato tyrannum perimit. digressus Hierichuntiis auctor fit vindicandae libertatis. hi arma capiunt. Eglonii satellites, rege invento mortuo in fugam versi, a persequentibus civibus occiduntur. sic Israelitae ex Moabitica servitute liberantur. Àothus suffragio populi princeps creatus, cum annos octoginta praefuisset, moritur. post hunc Megar Dinachi filius, multis barbarorum caesis, anno primo imperii decedit.

XXIII

[recensere]

Iosep. Antiq. 5,5-7. Iudicum 4-12 Israelitis autem ob violatas divinas leges irato deo, Sisaras Iabis Chananaeorum regis dux eos aggressus graviter afflixit et tributarios effecit: in quo statu annos viginti permanserunt. tum Debora fatidica mulier (apem nomen significat) exorato deo Baracum virum ex Nephthalia tribu, illius iussu, ducem creat: fulgur Hebraeis id nomen significat. hortatur ut decem milibus virorum, quemadmodum deus iusserit, assumptis hostes invadat: ipsa petente illo una proficiscitur, imperii particeps. praelio cum decem illis milibus adversus Sisaram commisso magnus imber delabitur et grando erumpit, quae a vento in hostium faciem acta adspectum illis eripiunt; itaque in fugam inclinant: in qua Sisaras etiam ad mulierem quandam laelem nomine confugit ut ab ea occultaretur. illa excipit hominem et lac bibendum praebet: quo epoto Iael sopitum aggressa caput eius clavis humi affigit, et Baraco mortuum hostem ostendit. qui armis contra labim Chananaeorum regem conversis, et ipsum occidit et urbem solo aequat. moritur cum annos triginta imperasset, Debora etiam circa idem tempus defuncta. post Madianitae cum Arabibus et Amalechitis Israelitas praelio fundunt fugantque. quorum incursionibus per septem annos fatigati, atque ad egestatem et famem redacti, divinam opem implorant. erat tum quidam tribus Manasseae vir Gedeon, qui manipulos spicarum in torculari secans quendam adolescentis habitu sibi assistentem videt: a quo cum ut deo carus et beatus praedicaretur, ille irridens "hoc scilicet" inquit "signum est beatitatis meae, quod torculari pro area utor." adolescens eum bono animo esse iubet ac propere vindicandae popularium libertatis curam suscipere. Gedeon eum qui apparuerat orat ne discederet, atque ingressus victimam affert, eam angelus iuxta rupem poni iubet: quam cum baculo tetigisset, ignis ultro exortus victimam combussit. deinde petit a deo Gedeon ut ros in vellus descendat, et descendit. rursus petit ut rore tellus madescat, vellus siccum maneat; itaque factum est. paret itaque Gedeon et decem milia virorum contra hostes armat, eosque iussu dei sub meridiem ad flumen ducit: et qui lambendo ac festinanter velut timidi biberant (hi trecenti erant), eos relictis caeteris contra hostem ducit. noctu, uno milite secum assumpto, castra hostium ingressus audit quendam suo contubernali narrantem, se vidisse in somnis panem hordeaceum qui per castra volutaretur et regis atque exercitus tabernacula deiiceret. alter somnium id exercitus interitum portendere coniicit, Gedeonem cum suis ob paucitatem et imbecillitatem pani hordeaceo comparans. his Gedeon auditis animum recipit, et in castra reversus suos in armis esse, exercituque in tres centurias diviso, amphoram vacuam singulos cum face ardente et arietino cornu ferre iubet. circa vigiliam noctis quartam educit eos contra hostes: quibus um appropinquassent, et cornibus cecinerunt et amphoras confregerunt et clamore sublato cum facibus irruerunt. haec horrorem hostibus incussere: et dum alii ab hoste caeduntur, alii, et quidem longe plures, quippe noctu, a suis trucidantur, fere omnes sunt deleti, cum duobus regibus Orebo et Zebo. reliquiae ducum atque exercitus fugientes a Gedeoniis comprehensi omnes ceciderunt. tenuit imperium Gedeon annos quadraginta, et senex obiit, filiis legitimis e pluribus uxoribus septuaginta relictis, et uno e concubina, Abimelecho: qui fratribus omnibus, uno Ioathane fuga elapso, trucidatis, tyrannidem occupavit. Sicimitae mota seditione Abimelechum urbe pellunt. is unius civis opera adiutus urbem dolo captam omnibus puberibus occisis solo aequat. aliam item urbem Thebas primo impetu capit. multitudo urbana in unam turrem magnam in urbe media sitam confugit: cuius portis Abimelechum imminentem muliercula molae fragmine in caput deiecto occidit. Hebraeorum principatus Iairo ex Manassea tribu post hunc creditur, quo ille annos duo et viginti functus obit. tum Ammanitae cum Palaestinis regionem diripiunt, cum autem Ammanitae Galaditicam vastarent, incolae Iephtham ducem eligunt: qui cum hostibus congressurus vovet, si victoria potiretur, quicquid redeunti sibi primum occurrisset, id se immolaturum esse. commisso praelio vincit. revertenti unica filiola occurrit, virgo adhuc, suspirat ille; sed ne fidem falleret, immolat puellam et cremat. cum autem Ephraimitae illi irascerentur quod ad Ammanitici belli societatem non arcessiti essent, neque ullam eius excusationem acciperent, pugna inita multos eorum caedit; et sex annos principatu administrato moritur. ei succedit Amesas ex tribu ludaica, qui septem annis administrato imperio decedit. post illum Labdon ex tribu Ephraimitica dux creatus moritur senex octavo magistratus anno.

XXIV

[recensere]

Iosep. Antiq. 5,8. Iudicum 13-16 Deinde Palaestini subactos Israelitas per annos quadraginta tributarios habuerunt. quo tempore natus Sampson (robur hoc nomen significat) illos infestavit: cuius quidem ortus huiusmodi exstitit. Manoes Daniae tribus vir mulierem sterilem in matrimonio cum haberet, Sobolem orat deum. semel mulieri soli adolescens magnus et pulcher apparet, partum filii nuntians; eique mandat ne vinum aut quicquam quod inebriaret biberet, neve comam tonderet pueri: eum enim Nazaraeum, hoc est sanctum fore domino, et Israelem per eum e potestate alienigenarum eripiendum esse. mulier domum reverso marito haec nuntiat. tum ille, ut idem sibi quoque appareret, orat deum, lus absente iterum Manoe denuo redit ad mulierem: illa orat ut mariti adventum exspectet. reversus Manoes rogat, nato puero quid faciendum esset. at ille "vinum" inquit "non bibet neque aliud quicquam quod inebriet, neque ulla re immunda vescetur, neque comam radet." tum Manoes nomen eius quicum colloquebatur sciscitans, non alind responsum accipit nisi, id esse admirabile: et haedum immolat ac panes affert, ille carnes. et panes in petra collocari iubet. quo facto, baculo quem gerebat ferit: ignis inde ortus illa censumit, in eaque flamma, vidente Manoe et uxore, angelus in caelum adscendit. post haec nascitur Sampson, grandescit, ac spiritus domini fertur super eo. cum autem Thamnae (Palaestinorum id oppidum est) puellam vidisset, amore captus, etsi parentibus alienigenae coniugium recusantibus, tamen improbitate orandi impetrat. dum autem puellae parentes frequenter adit, in leonem incidit; et quia non alia ad defensionem arma suppetebant, manibus belluam conficit, et a via deflectens in saltum abiicit. post dies aliquot iterum ad sponsam proficiscens examen apum in ore leonis reperit, et ipse de favo comedit, et patri ac matri affert. reversus ad alienigenas, triginta adolescentibus inter nuptiales epulas quaestionem proponit, cuius solutionem intra dies septem si invenissent, cuique sindonem et stolam daturum pollicetur; sin minus, tantumdem a singulis illorum stipulatur. assensis adolescentibus quaestionem proponit hoc modo "de comedente exiit cibus et de forti dulcedo." illi quaestionem non intelligentes, puellam orant ut eam ex marito cognitam sibi renuntiaret. orat illa: Sampson refragatur initio; tandem victus sponsae lacrimis rem aperit: illa prodit adolescentibus. qui die septima Sampsoni dicunt "quid est melle dulcius? quid leone fortius?" Sampson igitur iratus adolescentibus quidem dat quae promiserat, sed nuptam abdicat. quam a patre alteri desponsam aegre ferens, trecentas vulpes capit, eas facibus ardentibus caudis illarum alligatis in Palaestinorum arva immittit, segetem iam fere adultam et vineas incendit: pro quo facto Palaestini uxorem dudum eius cum cognatis in ignem coniectam concremarunt. Sampson vero multis alienigenarum interfectis in rupe consedit. illi expeditione suscepta Israelitis edicunt, si insontes haberi velint, ut Sampsenem dedant. accessere ad rupem armati ter mile. Sampson descendit, ultro se popularibus offert, qui eum Palaestinis vinctum tradunt. at ille abruptis. vinculis, et asini maxilla temere illic iacente arrepta, mile alienigenas ea perimit, reliquos fugat: unde locus ille Maxilla dicitur. cum autem prae siti deficiens deum cum ploratu obtestaretur, aqua e fissura terrae, quam proiecta maxilla fecerat, scaturiit. potu refectus Gazam adit: ubi cum Gazaei portis clausis cavere vellent ne elaberetur, ille sub mediam noctem surgit, portam, limina et postes in humeris sublata et in montis perlata verticem deponit. post haec Sampson Palaestinam meretriculam. deperit, nomine Dalidam. cum ea proceres alienigenarum agunt, multa polliciti si tantarum virium causam. e Sampsone cognitam sibi renuntiasset. illa multifariam aggressa virum ut id eliceret, a Sampsone aliud atque aliud dicente, cum rei periculum faceret, eluditur. sed cum illa instaret oraretque vehementius, arcanum tandem prodit, se dei iussu comam alere, qui interdixerit ne eam radat, in eaque repositum esse robur suum. mulier dormienti comam radit, imbecillem hostibus tradit: illi oculos ei effodiunt. ita ille prius formidabilis ludibrio habetur. progressu temporis coma illa renascitur viresque redeunt, cum autem Palaestini potarent, «eorumque proceres et magnates convivarentur in domo quae columnis fulciebatur, etiam Sampson a puero ad illudendum adducitur. ad illam domum multitudo virorum et mulierum circiter trium milium confluit, ut ludibria Sampsonis spectet. qui cum dicteriis incesseretur et alapis caederetur, puerum ducem iubet se ad columnas adducere, "ut defessus" inquit "eis innitar et quiescam." tum duabus columnis convulsis aedificium deiecit, cuius ruina et ipse et omnes qui in eo erant sunt oppressi et hunc exitum ille habuit, cum Israelitico populo per annos viginti ius ixisset.

Iosep. Antiq. 5,9-10. Ruth 1-4. Regum 1,1-3. Post Sampsonem non amplius iudices populo praefuerunt, sed Elius pontifex. sub quo fame ingravescente, vir quidam Bethleemiticus, Abimelechus nomine, cum uxore et duobus filiis in Moabitidem transmigrat. ibi filiis Moabiticas uxores despondet, et intra decem armos una cum filis moritur, relicta vidua uxore Noemide duabusque nuribus Orpha et Rutha. Noemis patriam repetit: Orpha nuruum altera monitu socrus apud Moabitas manet, Rutha cum Noemide proficiscitur. Bethleemae Boozus Abimelechi cognatus eas hospitio excipit. ibi mulier a civibus suo compellata nomine "ne me" inqnit "Noemin sed Maram appellate" (significat antem Noemis felicitatem, Mara dolorem et acerbitatem): "nam cum plena discesserim, vacua sum reversa." tempore messis Rutha de socrus sententia ad spicilegium in Boozi agrum egreditur. ille agnita puella permittit ut quod posset meteret et auferret, 80 prandium ei praeberi iubet a villico. illa de cibo etiam, quem acceperat, aliquid socrui conservat; et vesperi hordeum, quod collegerat, domum ferens, ut a Boozo tractata esset refert; ac cum Boozi ancillis denuo egreditur. ibi Noemis consilium despondendae Boozo Ruthae capit, ac nurum ablegat, monitam ut ad pedes Boozi in area dormientis procumbens somnum caperet. obtemperat illa. quod Boozus cum sub mediam noctem sensisset, quae esset rogat: re cognita tum quidem quiescit, mane autem excitatam Rutham ad socrum ire iubet, et "ipse" inquit "interrogabo eum qui est tibi sanguine propior: qui si te ducere voluerit, ad illum te conferes; sin recusarit, legitima mihi comiunx eris." abit muler, Noemidi exponit omnia. Boozus Rutham et cognatum eius ad senatum arcessit, eique dicit "Abimelechi cognati nostri et filiorum eius haereditatem tenes?" affirmante illo, tenere se ob propinquitatem ex lege, "non ergo" inquit "ex semisse observandae sunt leges, sed in omnibus rebus filis obtemperandum. restat igitur ut Mallonis Abimelechi uxorem ducas, et cognato semen excites." recusat ille ac Boozo tam haereditate quam muliere cedit. Rutha, ut lege iubebatur, soluto viri illius calceo in faciem eius exspuit, itaque Boozo nubit; et filiolum ei parit Obedum [Obed-Edom]: servientem id nomen significat. Obedo nascitur Iessaeus, eoque David, qui regnum Israelitarum obtinuit et filiis suis imperium reliquit ad genus primum et vicesimum propagatum.

Elio autem, qui, ut diximus, populum gubernabat, duo fuere filii, homines nefarii et omni genere scelerum cooperti, Ophnis et Phinees; neque paternis monitis quicquam movebantur. horum iniquitati iratus deus per Samuelem puerum adhuc Elio significat clades ipsi liberisque et domui eius imminentes. erat autem Samuel viri Levitae Elcanae filius, qui duas habebat uxores, Annam et Phenannam: quarum haec liberos ex Elcana susceperat, Anna non pepererat. viro Silonem cum uxoribus profecto, cum peractis sacris convivii tempus adesset, ac Phenannae liberi assiderent, Anna orbitatem suam deplorat, et propere tabernaculum domini ingressa deum orat ut liberos sibi det, primogenitum se deo consecraturam vovet. dum precibus immoratur, Elius pro tabernaculo sedens, ebriam ratus, eam discedere iubet. at illa "neque vinum" inquit "bibi, domine, neque aliud quicquam quod inebriet; sed dolore orbitatis contabesco." tum sacerdos "abi" inquit, "ac deus te voti compotem reddat." domum reversa cum marito, condpit et Sarnuelem parit, quem Deoptatum possis dicere. puerum iam grandiusculum ex voto ad Elium ducit, deo educandum, alentem comam, in aede vitam degentem et aquae potu utentem. is duodecim natus annos vaticinatur. et quodam tempore dormiens nominatim a deo vocatus, ad pontificem accedit, quasi ab eo vocatus esset: idque ter contigit. tum Elius intelligens dum esse vocationem, Samuelem iubet, εἰ iterum vocetur, dicere "en adsum, domine." cum ita fecisset puer, ait ei is qui vocarat, magnam cladem Israelitis imminere, Elii filios una perituros, et sacerdotium in Eleazari familiam transiturum. ea verba cum sacerdoti Samuel referre nollet, tandem iureiurando adactus omnia quemadmodum audierat recenset.

XXVI

[recensere]

Iosep. Antiq. 6,1-2. Reg. 1,4-7. Dehinc Palaestini bellum Israelitis inferentes pugna superiores evadunt. populus arcam subsidio ferri postulat, missa illa cum Elii filiis, redintegratur praelium. funduntur Hebraei, ad triginta milia cadunt, inter quos et filii pontificis; arca item in hostium potestatem venit. Elius pontifex, qui in sublimi sella sederet, strage exercitus et caede filiorum arcaeque captivitate cognita, prae moerore de sella delapsus moritur, annos nonaginta natus, cum quadraginta populo praefuisset. alienigenae arcam in urbem Azotum perlatam Dagoni (sic deum suum appellabant) consecrant. mane in Dagonis aedem ingressi simulacrum ante arcam humi proiectum repererunt, idque sublatum in suam basim restituunt. ut autem hoc saepius factum deprehendunt, et statuam quoties erexissent toties ante arcam adorantis specie proiectam reperissent, obstupescunt, dubitantes quid rei, esset. ex hoc Azotiorum urbem et agrum lues invadit: nam et homines circa sedem laborare (dysenteriam fuisse ait Iosephus) et mori complures cives, et mures e terra exorti agrum omnem vastare. sero demum arcam sibi malorum esse causam Azotii intelligentes Ascalonem mittunt: iis etiam eadem accidunt, sic quinque Palaestinorum urbes arca pervagata omnibus calamitosa exstitit. itaque magistratus quinque urbium 118 malis conflictantium congressi, videlicet Getae Accaronis Ascalonis Gazae et Azoti, aliis aliud de arca censentibus, tandem decrevere omnes, sedes quinque aureas totidemque mures item aureos arcae imponere, et novum fabricare currum, et vaccas quae primum peperissent currui iungere, sed earum vitulos retinere, ac currui arca imposita boves in trivium abductas relinquere, ut quorsum impetus tulerit eant. qquae si versus Israelitas abeant, ob arcam mala illa se perpeti statuendum, neque prohibendum quo minus illo eant; sin alio se converterint, relied boves et currum et quae in eo sint, his, ut decretum fuerat, peractis, dimisere boves, eminus ipsi sequentes ut eventum viderent. at illae recta versus Hebraeos ire, neque subsistere prius quam in magnum campum Bethsames pervenissent. ut autem pagi ilius viri arcam viderant, accurrunt, de curru tollunt, boves immolant, et lignis, e quibus currus confectus erat, cremant. quo Palaestini viso retro abierunt. deus autem iis, qui arcam attigerant, €um profani essent, iratus necem attulit: reliqui commune Hebraeorur de arca recepta certiores reddunt. illi eam Cariathiarim abducunt, et in Aminadabi Leviticae tribus hominis aedibus collocant: ubi annis viginti mansit, cum apud allenigenas quattuor menses fuisset.

At Samuel propheta iam celebris et magna praeditus auctoritate, populo convocato, de vindicanda libertate disserit ac persuadet. quo Palaestini cognito, inopinata aggressione Israelitas perterrefaciunt. qui ad Samuelem confugientes, de salute sua esse actum aiunt, nisi ipse numinis opem exorarit. ille bonis animis esse iubet, et dei auxilium pollicetur, agnoque immolato deum orat. nondum flamma victimam consumpserat, cum hostes impetum in Hebraeos faciunt, facilius eos inermes superari posse rati. sed et terra divinitus concussa et tonitribus erumpentibus et fulguribus emicantibus perterriti in fugam vertuntur. fugientibus Samuel cum populo instat ac multos caedit. post eam cladem non amplius Israelitas invasere, sed et terram quam Hebraeis ademerant Samuel recepit. ita is populo ius dicebat et imperabat.

XXVII

[recensere]

Iosep. Antiq. 6,3-5. Reg. 1,8-11. Verum iam senex populi gubernandi munus ac iuris dicundi provinciam filiis distribuit, quorum maiori Ioelis, minori Abiae nomen erat. qui morem patris non secuti, ad largitionum corruptelas deflexerunt, et ius atque aequum venale habuerunt. haec populus aegre ferens ad Samuelem confluit et "quoniam tu" inquit "per aetatem nobis praeesse non potes, regem creato, qui et gentem gubernet et adversarios mostros oppugnet." ea re cum Samuel tristaretur, dicit ei deus "non te pro nihilo habuit populus, sed me: quem vero tibi monstraro, eum regem ungito." Hebraeis igitur convocatis Samuel proponit se electurum eis esse regem, praedicens fore ut poeniteret eos, ac liberationem a regibus deum orataros. illi instant regem flagitantes, de rebus futuris securum esse iubent. tum Samuel "abite nunc" inquit: "ubi cognovero quem vobis regem deus dederit, arcessam vos."

Accidit autem ut Beniamita quidam, nomine Cis, Saulem filium, hominem statura et forma excellenti, cum servo ad asinarum quas amiserat inquisitionem mitteret. quas ille cum passim quaesivisset nec invenisset, Samuelem de asinabus interrogaturus Armathaim venit. ibi deus Samueli revelat, eum esse quem populo Hebraeorum imperare velit. de asinabus igitur rogatus, incolumes esse respondet; et Saulem hospitio exceptum mane prosequitur. urbem egressus cum adolescentem seduxisset, oleo caput eius perfundit, ac deosculatus "unxit te deus" inquit "regem populi sui; cuius unctionis illud tibi signum erit, quod circa Rachelis sepulcrum duo tibi viri occurrent, asinas repertas gratulaturi." adiicit et alia signa confirmandae veritatis ergo, atque inter caetera, ubi Gabatham venerit, cum illius loci prophetis vaticinaturum. mandat etiam, cum a se arcessatur, ut Galgala veniat, post, coacto populo, sortem mittere tribus iussit, ut constaret cuius futurus esset rex. cecidit autem sors in Beniamiticam, deinde in gentem Mattarim: quae cum viritim sortiretur, Sauli sors obvenit. quaeritur ille, nec invenitur. Samuel, divinitus monstratis eius latebris, adductum in medio statuit. erat autem procerae staturae et humeris eminebat supra omnes. tum ad populum propheta "hunc" inquit "regem vobis unxit dominus, cuius inter vos ommes non est simi is." populus gratulabundus acclamat "vivat rex." Saulem ita regno potitum multi observabant ut regem et ut par erat honorabant, multi etiam spernebant et irridebant.

Post mensem Naas [Nahash] Ammanitarum rex Iaben Galaditicae obsidet, non alia condicione se viris parcere velle dicens, nisi dextrum oculum sibi quisque eruendum traderet. illi septem dierum inducias petunt: iis impetratis nuntios in urbem Gabaa mittunt. auditis Ammanitae verbis populus Inget: Saul vero ingenti ira percitus duos boves membratim concisos in omnes fines Israelitarum mittit, comminatus eodem modo se tractaturum eos qni ad propulsandos Ammanitas non adessent. concursu populi facto, numeroque inito, inventa sunt virorum septingenta milia: et Saul numine afflatus praedicit Tabinos postridie fore salvos. totamque noctem cum exercitu profectus, circa vigiliam matutinam ad Ammanuitas pervenit: ac trifariam divisis copiis bostes circumdat, multos caedit, ipsumque regem Naam: reliquos fundit, et impressione in eorum regionem facta, opimaque praeda parta, illustris domum revertitur. neque iam contemptui habetur, sed ob fortitudinem celebratur et honoratur ab ifs etiam a quibus dudum subsannatus fuerat. itaque Samuel rursus congregato populo Saulem denauo regem proclamat, iterum inunctum oleo. sic Hebraeorum res publica ex optimatium imperio in regnum est mutata: uam sub Mose et lesu parebant optimatibus; post per annos octodecim magistratu caruerunt; deinde sub iis fuere qui iudices vocabantur, iudiciorum et rerum omnium summa uni ex optimis permissa.

XXVIII

[recensere]

Iosep. Antiq. 6,5-7. Reg. 1,12-4. Samuele porro sacramento populum adigente ut dicerent num qua iniuria illos affecisset, exclamarunt omnes eum iuste et bene genti praefuisse. tum ille "scitote" inquit "vos rege flagitando graviter deli quisse, eaque re irritasse deum: cuius illud vobis signum erit, quod adulta aestate tempestas orietur." nec mora, tonitrua et fulgura, ut propheta dixerat, eruperunt, et grando delata est, ut populus perterre factus Samuelem rogaret ut sibi delictorum a deo veniam impetraret.

Cum autem Palaestini Hebraeos subigerent, armis ademptis et usu ferri interdicto, Saul Galgala descendit, populum ut ad vindicandam contra Palaestinos libertatem exsurgeret cohortatus. illis vero multitudinem hostium reformidantibus, rex Samuelem ad se vocat, is post sex dies venturum constituit, ut die septimo re divina facta cum hostibus confligant, at Saul cum videret populum clam abire seque deseri, immolat; et audito Samuelis accessu, obviam progreditur. ibi vates "quid" inquit "istud egisti, violatis praeceptis meis? scito igitur non stabile fore regnum tuum, sed quaesiturum esse deum hominem ex animi sui sententia." ita discessit Samuel, Saul vero et Tonathas filius eius cum sexcentis militibus Gabaonem profecti sunt. alienigenae autem copiis trifariam divisis agros Israelitarum populabantur. id Saul, lonathas et Achia sacerdos ex alto conspicientes, et ob paucitatem ad opem ferendam impares, animis angebantur. at lonathas, patre inconsulto, cum solo armigero de colle descendens "aggrediamur" inquit "castra hostium: qui si nobis dixerint, discedite, non adscendemus ad eos; sin adscendere iusserint, ea verba victoriae tessera habenda erunt." itaque ad castra hostium fertur. illi "adscendite ad nos" inquiunt: "est enim quod vobiscum colloquamur." ea vox animum auxit Ionathae, atque inde digressus aliunde cum suo comite arrepit, hostes dormientes invadit: ac caesis ad viginti, caeteris terrorem incutiunt, ut perturbati et fugientes alii ab alis interirent. Saul castra hostium perturbata videns, et filii atque armigeri ilius absentia cognita, impetum et ipse in hostes perturbatos facit. tum qui dudum prae metu se occultarant, receptis animis cum rege se coniungunt, hostes persequuntur, caedunt. Saul diras imprecatur suis, si quis ante noctem caedo hostiuin intermissa cibum gustaret. inter persequendum Ionathas, exsecrationis paternae ignarus, cum in silvam esset ventum in qua apiarium erat, favum comedit. Saul castra hostium oppugnaturus per sacerdotem oraculum consulit num victoriam largiatur deus, sed deo nihil respondente, auctorem offensi numinis quaerit et "ipsum deum testor" inquit "me sontem occisurum, etiamsi filius meus lonathas fuerit." sorte ducta Ionathas designatur; qui rogatus quid deliquisset, se nullius peccati sibi esse conscium ait, nisi quod pridie, paternae exsecrationis ignarus, de favo gustasset. eo pater audito, se illum occisurum iurat. populus contra et ipse iurat se non passurum ut victoriae auctor occidatur; eoque erepto votis deum placat. Saul Palaestinorum circiter sexaginta milibus occisis regreditur. Ammanitis, Moabitis, Palaestinis, Idumaeis, Amalechitis nec non Subae rege subactis, Israelitas e manu exterorum eripit.

XXIV

[recensere]

Iosep. Antiq. 6,7-9. Reg. 1,15-7. filii Sauli erant tres, Ionathas Iesus [Abinadab] et Melchisus, ac filiae duae, Meroba et Melchol: imperatorem habebat Abenerem [Abner], Neris cognati sui filium.

Dixerat autem Sauli Samuel, iubere deum ut caederet Amalechum, victoriaque potitus nemini parceret, non mulieribus non infantibus non iumentis non pecudibus, sed eorum nomen funditus deleret. itque Saul cum Amalechitis congressus hostes vincit, caedit omnes; sed Agagum illius terrae regem in potestatem redactum admiratione formae et magnitudinis non occidit; armenta etiam, greges caeteraque eximia, divini mandati immemor, conservat. proinde Samuel, a deo edoctus poenitere eum Saulis creati regis, occurrit regi. is ait se gratiam abere deo cuius munere vicisset hostes, et ut iussus fuerit, administrasse omnia. tum Samuel "vocem" inquit "audio iumentorum et aliarum pecudum: unde ista?" Saul respondet, populum ea in victimam asservasse deo: caeterum Amalechitas omnes, rege eorum excepto, deletos esse. ad ea Samuel "quoniam" inquit "dei iussis non obtemperasti, scito te regnum amissurum." at ille, se peccasse fassus, prophetam orat ut per sacrificia deum sibi reconciliet, discedit vates: quem dum Saul per vim retinere nititur, vestem eius abrumpit. ibi propheta "sic" inquit "regnum a te abrumpetur ac viro iusto et bono dabitur," rege autem ne sic quidem remittente preces paret; et Agago adduci occidique iusso, illico athaim revertitur.

Ac mandante deo lessaeum accedit, ut unum ex filiis illius oleo regem inauguraret, qui sibi monstratus esset. Bethleemam cum venisset, re divina facta lessaeum cum filiis arcessit, et cum primogenitum magnum formosumque vidisset, illum deo placere opinatur. sed deus "ne" inquit "vultum eius intuere nec proceritatem corporis: nam ut homo faciem spectet, animum deus intuetur," praetergressis igitur Iessaei filiis omnibus, nec ullo eorum deo placente, lessaeo dicit Samuel "nullum horum elegit deus, sed si quis alius tibi est, is prodeat," tum lessaeus "parvulus adhuc restat, qui oves pascit." eum arcessi propheta iubet. David accitus venit, rufus cum pulchritudine oculorum, caetera etiam formosus. eum esse qui ungendus esset, Samueli significat deus. itaque sumpta ampulla, oleo eum in medio fratrum inungit; atque Ármathaim redit. spiritus autem divinus in Davidem insilit et a Saule recedit, pro quo illum malus spiritus invadit, praefocans et exagitans. visum igitur est regi adiungere hominem cinnyra psallendi peritum, ut daemonii insultus ac turbatio cantu illo sopiretur. arcessitur David, ut idoneus ad eam rem, et a rege magnopere diligitur, adeo ut armiger cius appellaretur. quoties igitur spiritus ille malus regem invadebat, carminibus illius abigebatur, et Saul ad se redibat. Cum autem Palaestini bellum Israelitis intulissent, atque hi in procinctu starent, quidam ex alienigenis stans in medio amborum exercituum, nomine Golias, vir robustus et magnitudine corporis omnibus superior, quippe statura sex cubitorum et dodrantis, cuius thorax siclorum quinque milia pendebat, hasta instar iugi textorii erat, mucrone sexcentorum siclorum pondere, is igitur in medio stans exclamat ad Israelitas "descendat aliquis vestrum et mecum congrediatur: qui si me percusserit, serviemus vobis; sin ego illum deiecero, vos nostri servi eritis." idque quadraginta diebus continenter fecit. David autem a Saule ad patrem lessaeum remissus, subinde in castra missitabatur ad afferendum fratribus militantibus commeatum: nam tres natu maiores Saulem sequebantur. cum igitur ad fratres venisset, Golias rursus de more singulare certamen poscebat et Hebraeis exprobrabat neminem secum congredi audere. iis verbis auditis indignatus David ad eos qui aderant ait se cum illo pugnaturum. quo nuntiato rex Davidi "non" inquit "poteris pugnam committere cum isto incircumciso, cum puer adhuc sis." tum David se deo fretum esse respondet, qui sibi contra ursam vires dedisset et contra leonem qui gregem invasissent et pecudes rapuissent: eos se persecutum et rapta recuperasse et percussisse bestias atque occidisse. eo igitur se esse fretum, qui et alienigenam illum sibi perimendum sit traditurus, et ignominiam lsraeliticae gentis depulsurus. atque 116 quidem haec dicebat, rex autem ire permittens sua illi arma accommodat: quibus David gravatus uti recusat, sed baculo sublato et quinque lapidibus in pera conditis cum funda sua ad alienigenam properat. at ille per derisum interrogat num ad canem cum baculo et foutu iret. David respondet eum sibi cane deteriorem videri. tum ille iratus verbis arrogantibus se carnem eius feris et alitibus daturum minitans contra Davidem ruit: qui et ipse celeriter lapide fundae imposito frontem hostis ictu adeo vehementi ferit ut is pronus in faciem corrueret. David accurrit, eductoque Goliae gladio caput illi praecidit, et spolia eius legit. ea re alienigenae territi in fugam vertuntur. Saul immisso fugientibus exercitu suo magnam turbam occidit, plures vulnerat, castra diripit, David Goliae caput Sauli offert, gladium deo consecrat.

Iosep. Antiq. 6,10-11. Regum 1,19. Redeunti domum exercitui occurrunt mulieres ac saltantes Saulem mile occidisse canunt; Davidem vero decem milia delevisse respondent virgines. ea verba Saulem ad invidiam incitarunt, ut diceret "quid ei praeter regnum deest?" et Davidem suspectum haberet. itaque cum malo spiritu corriperetur, eumque David de more excantaret, lanceam contra illum mittit: idque iterato factum. sed David praesidio divino septus ictum declinat. deinde rex Davidem metuens tribunum militum creat, ut inter hostes periclitetur. at ille deo adiutore rem bene gerit, populo carus; nec non Melchol filia regis illius amore capitur. quo Saul nuntiato struendarum insidiarum occasionem arripit, filiam ei se daturum pollicens si centum praeputia alienigenarum sibi attulisset, fore sperans ut in praelio caderet. eo David intellecto, cum suis militibus profectus, caesis hostibus centum Sauli praeputia affert (Iosephus non centum praeputia sed sexcenta capita attulisse narrat), itaque Melcholis coniugio potitur. caeterum Saul, qui eum et divinitus foveri et publice carum haberi cerneret, magis etiam formidare, insidiari, moliri necem. igitur Tlonathae filio et famulorum fidelissimis caedem eius mandat. verum Ionathas, qui Davidem amaret, mandatum patris ei refert, cavere jubet, cum patre se acturum promittit eique indicaturum omnia. facit ita et patris animum ad clementiam traducit, ut mutata sententia iuraret se Davidi nullam facturum iniuriam; et Davidem his renuntiatis ad regem adducit, ut sicut prius ei praesto esset. cum autem Palaestini denuo se moverent et Hebraeos invaderent, David contra eos a Saule missus, re bene gesta revertitur. sed quo hic pluribus successibus utitur, eo graviorem regis invidiam subit. itaque cum Sauli, quem malus genius denuo invaserat atque angebat, cum cinnyra praesto esset et excantaret, Saul hastam correptam contra eum coniicit: at ille praeviso declinatoque ictu discedit. Saul vero satellitibus noctu in Davidis aedes missis, mane eum tollere decreverat. quo Melchol cognito Davidem per fenestram demissum eripit. mane cum David abducendus esset, Melchol ita parato lectulo quasi aliquis in eo iaceret, et stragulis corde recens mactatae caprae supposito, cuius motu stragula agitata opinionem afferrent quasi aliquis in lectulo recumberet, missos introducit, maritum aegrotare dicens: quo Saul nuntiato eum in lecto afferri iubet. illi sublato lectulo reiectisque operimentis commentum deprehensum regi nuntiant. sic David vitata morte Armathaim ad Samuelem sese confert et cum eo Nabiothae Ramae degit. Saul eo quoque mittit satellites qui Davidem abducerent: qui cum eo pervenissent, invento prophetarum conventu vaticinari et ipsi coeperunt. eo cognito rex alios mittit: quibus et ipsis eodem modo affectis iterum mittit alios: qui cum et ipsi numine afflati essent, ipse ira percitus propere descendit, cumque prope accessisset, itidem vaticinari coepit. quo tempore qui ibi erant celebratum illud protulerunt numquid et Saul inter prophetas?" cum vero ad Samuelem accessisset, alienata mente exutisque vestibus totum diem totamque noctem nudus iacuit.

XXXI

[recensere]

Iosep. Antiq. 6,11-13. Reg. 1,20-24. David inde aufugiens lonathae patris contra se conatum significat, quod cum ille non crederet, petit ut paterni animi periculum faciat et sibi extra urbem manenti nuntiet. itaque Ionathas Davidis apud patrem facta mentione, cum eum illius sitire sanguinem intellexisset, illi clam ipse omnem rem nuntiat et fuga salutem quaerere iubet ; Davidemque iureiurando sibi obstringit ut sui recordaretur, et si ipse mortuus esset, liberis suis benefaceret. his Ionathas dictis revertitur, David Nabam ad Abimelechum pontificem se confert. ei miranti cur solus iret David "mihi rex" inquit "arcani aliquid mandavit, quod ne quis rescisceret, solus adsum: hic autem convenire me famulos meos iussit." his dictis panes petiit. sacerdos se non nisi sacros habere respondit: verum si a mulieribus puri essent, acciperent atque ederent. tum David gladium etiam dari sibi petit: sed cum sacerdos non alia arma nisi Goliae gladium se habere diceret, quem ipse deo consecrasset, eo David accepto Getham ad regem alienigenarum Anchum se confert. ibi agnitus, et perterrefactus, insaniam simulans quasi mentis impos et incedere et agere omnia. sic ab alienigenis elapsus in tribum Iudaicam, proficiscitur, et in spelunca Odola delitescit. ubi fratres et cognati eum conveniebant, post et ali ad eum confluebant circiter quadringenti. inde in Moabitidem abit, regemque orat ut parentibus suis illic exsulare liceret donec suae res exitum aliquem sortirentur. obsequitur ille, et Iessaeo cum sua familia suscepto David Gadis prophetae iussu in terram Iudaicam redit. Saul ubi cognovisset Davidem manum fecisse, convocat amicos, cum eis expostulat quasi cum Davide colludentibus. Doeg autem Syrus, Saulis servus, qui adfuerat cum pontifex Davidi panes et Goliae gladium dedisset, regi nuntiat ut Davidem ad pontificem profectum viderit, ut pontifex elus nomine deum consuluerit, ut commeatum et Goliae gladium illi dederit. rex pontificem arcessitum coniurationis cum Davide initae accusat, et a satellitibus cum omni progenie occidi iubet. illis caedem virorum deo sacra oſſerentium reformiantibus, Doego id negotii dat. is iussa regis exsequitur, omnibus interfectis, numero quinque et trecentis: in civitatem eorum quoque grassatus, sublatis prorsus omnibus, nullo aetatis aut sexus respectu. unus duntaxat pontificis filius Abiathar fuga elapsus Davidi nuntiat quid accidisset.

Cum autem alienigenae Ceilam impressione facta praedas ex agro agerent, David auctore deo cum quadringentis eos aggressus caedit, omnemque praedam recipit. tum Saul copias militum ad eum occidendum mittit: sed David relicta Ceila in desertum se confert. Saule autem ne sic quidem ab eius occidendi consiliis discedente, lonathas ad Davidem profectus confirmat hominem et spem bonam habere iubet. sed cum David in petram deserti Maanis confugisset, Saule cum magnis copiis aggresso, in periculo captivitatis fuisset, nisi nuntiata hostium in regionem impressione Saul relicto Davide ad sua tuenda se recepisset. post haec Sauli nuntiatur Davidem in deserto Gaddi versari. assumptis igitur delectorum tribus milibus, inter eundum turbatis intestinis in speluncam ad requisita naturae secedit, in qua David cum sua cohorte latitabat: qui cum a suis ad occidendum Saulem incitaretur, non obsequitur, sed laciniam vestis eius clam praecidit. rege egresso et ipse procedit, clamore post eum sublato: ad quem conversum regem adorat et sic infit "noli fidem adhibere, o rex, calumniis. ecce tradidit te dominus in manus meas: nam cum in spelunca vestis tuae laciniam raeciderem, multo facilius teipsum occidissem." simulque illam proert et "diiudicet inter me et te deus" exclamat. qquae cum regis animum perculissent, sublata voce cum eiulatu Davidi dicit "tu iustus es: nam cum ego male de te sim meritus, tu in me beneficus exstitisti. quare credo te ad regnum Israelis asservari a deo. verum dato mihi fidem te domum meam non eversurum sed conservaturum esse genus meum." iurat Sauli David, itaque discedunt invicem.

Iosep. Antiq. 6,13-14. Regum 1,25-31. Sub id tempus Samuel etiam moritur, vir iustus et bonus, qui post Elii obitum Israelitis praefuerat annos duodecim solus, cum Saule octodecim. David in desertum Maanis recedit, et ad Nabalem Carmelitam, hominem divitem, qui greges suos tondebat, legatos mittit petitum ut sibi et suis quantum ipsi visum esset impertiretur, ob defensos et greges et pastores eius. Nabal homo asper et ferox Davidicis inhumaniter respondet, et impudenter "quis" inquit "est David? quis est Jessaei filius?" eumque fugitivum vocat. his contumeliis irritatus David se Nabalem cum omnibus suis deleturum iurat, et cum quadringentis armatis adversus eum proficiscitur. verum Nabalis uxor, marona prudens et formosa, cum rescivisset quemadmodum David maritam allocutus esset et bona ipsorum custodisset, atque ut maritus Davidi contumeliose respondisset, re cum illo nom communicata asinos multis et varis muneribus onerat, Davidi obviam proficiscitur. ad quem cum pervenisset, honore praebito rogat ut iniuriae mariti sui oblitus, cuius ingenium nomini responderet (Nabal enim vaecordiam significat), iraque deposita ea quae offerrentur acceptaret. ille collaudata muliere dataque venia recedit. reversa domum Nabali Davidis hostilem accessum indicat: quo audito et terrore et moerore tanto oppressus est, ut post diem decimum vitam abruperit. quo cognito David ad Abigaeam mittit eam que ambit. illa, etsi talis viri coniugio se indignam esse diceret, tamen ei nubit.

Interea Saul Davidi nihilominus insidiatur, cum tribus delectorum milibus iuxta collem Echelam castris positis, quo in loco David cum suis sexcentis viris versabatur. is cum Amesa (Abesa) noctu in castra Saulis profectus usque in tentorium regis dormientis penetrat, ubi Amesam (Abesam) ad trucidandum regem incitatum inhibet: hasta duntaxat et hydria regis ablata discedunt, nemine animadvertente; quamvis Abener multique alii circum regem iacerent. itaque montis cacumine conscenso Abenerem his verbis inclamat "cur non custodis regem? ecce vobis ignaris quidam ingressi sunt ad eum occidendum. quaere hastam οὐ hydriam regis, ut intelligas quale vos periculum fefellerit." Saul agnita voce Davidis, qui cum occidere potuisset, denuo sibi pepercisset, se peccasse fatetur ac mentis errore affici; Davidemque bono animo esse iubet domumque suam reverti. at ille "dominus" inquit "quemque pro iustitia et fide sua remuneretur," cumque sexcentis snis ad Anchum Gethae regem se confert, atque ibi menses quattuor commoratur. cum autem Palaestini bellum Israclitis illaturi essent, Anchus Davidi ait "numquid et tn cum tuis mecum ad bellum egredieris?" respondet ille se strenuam operam navaturum. hostibus iam fines Israelitarum ingressis Saul perturbatus deum consulit utrum pugna ineunda sit: quo non respondente, engastrimythum quaerit, et mulierem convenit mutato habitu ne agnosceretur, petitque Samuelis sibi manes elici. qui cam evocati quibusdam carminibus viderentur, Saul "vehementer" inquit "angor: nam et alienigenae contra me convenerunt, et deus a me recessit." Samuelis spectrum respondet "fecit va dominus quae per me praedixerat, regnum abs te auferens idque Davidi tribuens, et populum hostibus subiiciens. tu vero filiique tui cras cadetis," his auditis Saul ingenti moerore affectus discedit, iam castra posuerant. hostes, et David cum suis sexcentis a tergo eorum stativa habebat. verum satrapis non probabatur ea societas: causabantur enim metuendum esse ne qua sibi clades ab eo inferretur, in bello ad populares suos se conferente. itaque petunt ut discedat; et Anchus satrapis obsequens eum abire iubet. discedit igitur cum suis David Sicelagem, ab Ancho sibi ad habitandum assignatam. incensam reperit, uxoresque suas ambas cum omnibus qui ibi fuerant captas ab Amalechitis. ea clade deplorata per Abiatharem sacerdotem deum consulit an persequendi sint hostes. deo permittente cum quadringentis persequitur, ducentos ad impedimentorum custodiam relinquit: et sparsim comedentes bibentesque adeptus et ex improviso aggressus, omnes caedit praeter quadringentos, qui cursoribus camelis effugerunt; omnemque praedam recuperat. quadringenti Davidici reversi manubias cum ducentis partiri recusant, bene cum illis actum dicentes quod uxores suas recepissent. verum David eam sententiam ut iniustam damnat, et quicquid partum esset ex aequo iubet dividi. unde ea lex obtinuit ut ad impedimentorum custodiam relicti in partem manubiarum veniant cum iis qui pugnavere. praelio inter Palaestinos et Israelitas commisso plurimi ex Hebraeis cadunt, et tres filii Saulis: qui et ipse letaliter in praecordiis se vulneratum sentiens, ab armigero se confodi iubet, ne vivus in hostium potestatem veniat. quod cum ille recusaret, gladio incumbens moritur. quo armiger viso et ipse necem sibi consciscit. postridie Palaestini dum interfectos Israelitas spoliant, Saulis et liberorum illius cadavera in montibus Gelboenis reperiunt, ac resecta eorum capita domum mittunt et ubique spectatum proponunt, victoriam sibi gratulantes, armis eorum diis suis dedicatis. cadavera vero in cruces sustulerunt iuxta moenia Methsamae (Bethsamae), quae postea Scythopolis est appellata. Saulis clade apud Iabinos Galaditas cognita, fortissimi quique, itinere per totam noctem continuato, Saulis et Ionathae cadavera sublata Iabim rettulere; iisque crematis ossa sepeliverunt. regnavit Saul superstite adhuc Samuele annos octodecim, eo defuncto viginti duos.