Eridanus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Eridanus
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

Carmina

ERIDANUS




ERIDANI

LIBER PRIMUS[recensere]

I Ad Eridanum.[recensere]

Coeruleis generose vadis, rex divitis agri,
Gallica qui medio flumine regna secas,
Heliades cui serta parant venerantur et amnes,
Nereus et placidis accipit hospes aquis,
nympharum cui dia choros Ferraria mater 5

ducit et ad thalamos uxor amata canit
(non Charites desunt illi, non carmina Musae
culta negant, dulcis gratia in ore sonat;
tum tibi per tacitas serpit nova fiamma medullas,
ureris, et medio fervet in amne calor), 10
salve, amnis, salve, Hesperidum regnator aquarum,
cuius et in coelo flumina nota micant.
Te propter fontesque tuos nitet aureus ille,
vina Iovi gelidis qui sua miscet aquis,
te propter iaculumque ferus clipeumque reliquit, 15
dum stupet ad Veneris gaudia prima deus.
Siccabat madidos Venus aurea forte capillos
nuda quidem, si non parte tegatur aquis;
pectus aquis tegitur, cervix umerique superstant,
sublevat effusas sedula dextra comas, 20
ima papillarum tegitur pars, eminet illa,
Punicea Charites quam coluere rosa;
candorem referunt undae, micat aura capillo,
singula sub vitrea membra notantur aqua.
Ipsa sua dea dote sibi blandita superbiti
« Mirum », ait, «est, nostro si quis amore calet ?
Mirum, si coelo regnat Venus, inter et arma
conqueritur nostras ferreus iIle faces?
Quid nunc, si videat? Quos sentiat ipse calores,
abiciat vel nunc arma quirimque suam ».
Dicebat siccamque comam studiosa ligabat,
nam Charites molli litore somnus habet.
Prodit ab insidiis iuvenis prensatque paventem,
implicat et cupida candida colla manu;
ter collo dentem impressit, ter utrumque labellum
strinxit et audaces huc agit, hucque manus.
Illa dolet gaudetque simul refugitque cupitque,
vim nollet, vellet sed sua furta tegi,
oscula nunc offert, nunc aversatur amantem
et miscet blandis tristia verba iocis.
Ad votum properabat ainans. Strepuere salicta
proxima, sollicitum qua movet aura nemus:
expavere simul, simul et latuisse volebant,
sed nec quo fugiant quove tegantur habent.
Ipse deos miserans atram de gurgite nubem
obicis et latebris abdis, opace, tuis.
Illic securo venere ad gaudia cursu,
mille modos matri dulce retexit Amor.
Die, Mars, die, Gradive, potens ubi cuspis, ubi hasta
Scit Venus; ad ripas illa relieta iacent,
illa puer Veneris tractat ridetque; sed ipse
in Veneris mavis bella movere sinu.

Bella move, nunc, dive, sapis, nunc consere pugnas;
hostis adest, tamen est praeposuisse torum
deliciasque tori molles placidamque quietem
et dominae in tenero molle cubare sinu.
Salve iterum, Eridane; nam tu quoque iungis amantes,
tu quoque concilias, quos suus urget amor;
tu vatem teneraeque senem placare puellae
et cupis et ducis muneris esse tui. 60

Ergo perpetuos Ticinus et Abdua fontes
certatim et famulas Mela ministret aquas,
volvat et assiduos Benaci e gurgite fluctus
Mincius, Andaeo pota fluenta seni,
ipse perennis eas superesque et flumina et amnes, 65
imperium norint aequora et ipsa tuum.

II De Amore colligente succina[recensere]

IN ERIDANO.

Eridani circum ripas alnosque virentes
quaerit Amor tenera succina lecta raanu;
quaerenti assurgunt ripae, Phaethontias arbor
fundit rore novo, quae legat ipse puer.
Dumque legit guttaeque manum puer admovet, ora 5
exserit e tenui cortice nympha sua,
quotque puer gemmas, totidem legit oscula virgo;
ridet Amor, ridet conscia nympha sibi.
Naides ad risum coeunt, mirantur Ainorem,
quodque puer pharetram telaque adunca gerat. io
Sensit Amor nervumque manu lunavit et inquit:
« Deque meis umeris missa sagitta ferit».
IIla volat, fulsere aurae rutilante favilla;

hauserunt virides tela corusca deae
inque choros cantusque abeunt. Clymeneia virgo I5
prodit ab excluso lapsa repente libro
inque sinu puero fruitur caluitque fruendo:
miscet Amor lusus blanditiasqae suas.
Coerulus ut videt ipse deus, complexus utrumque
condit nube cava, rorat et amne suo.

Dum ludunt pendentque arcus electride in umbra,
prendit Stella manu spiculaque apta legit,
altera, quis urat longe et male figat amantem,
altera, quis medico vulnera rore lavet.
Mox strinxit telum Idalium fixitque sagitta
meme audax. Vati parce nocere tuo,
parce, puella, seni. Cur non iacis altera tela
et vulnus medico rore, puella, levas?
Ure ferox facilisque medere, utque aurea virgo
hinc saevis, il line mite levamen ades,
ure simul, medicare simul. Nihil ipse recuso:
non ferrum, non me mixta venena inovent.

III De Venere Amorem quaerente.[recensere]


« Dicite, Nereides, (nam vos quoque procreat unda)
anne aliquis vestris sit puer hospes aquis;
matris vos miserae moveat dolor et labor, illuni
anxia tatn longa quae sequor usque via.
Ipse puer nudusque abiit nec cognitus ulli,
quique meo numquam cesserat ante sinu:
maternis fotum mammis fotumque sub ulnis,
hei mihi quis fluctus, quae fera Syrtis habet?
Forte Paplii in luco, rivi crepitantis ad undam
dormieram atque inter brachia natus erat;
effugit e gremio fallens; ipsa excita sonino
hinc nemora et saltus, hinc loca culta peto.
Ofìertur nusquam terris; ingressa profundum
advenio vestras heu Venus illa domos
sicca siti squalensque situ, defessa viarum;
non cojnes, aut hospes, non mihi tecta patent:
et tamen hanc fama est dici Vulcanida terram,
is deus est, pietas hic sua iura tenet.
Dicite, Sicelides, si qua latet, heu, mea cura:
Anne aliquis vestro delitet amne puer? 20

Sic vobis in amore fides stet semper amantum,
pax sit et a Libyco litore et Ionio. »
Miscet et his lacrimas. Tura sic miserata Charybdis,
pube tenus nudo pectore, blanda refert:
« O dea (namque deam testantur singula), inecum est 25
ipse puer, lacrimis tu modo parce tuis».
Ilicet emicuere faces, sonuere pharetrae
telaque venturi nuntia signa dei ;
mox thalamo exsultans prodit puer et quatit alas,
Nereidas tacito vulnere pungit Amor: 30

litus amat, caluere undae, caluere natantes,
mater adest facibus, natus adest pharetris.
Exsilit in puerum genitrix, exceptus et ille
in gremio risus hinc movet, hinc lacrimas:
exsultat litus, ridet mare, blanda Charybdis 35

haec ait, horrisoni conticuere canes:
« Hunc tibi, diva potens, proles Iovis, auctor amandi,
restituo; tua me, te mea cura premat.
Accepi infanterò, blandum do, prò rude doctum,
proque fide fraudem, simplicitate dolum,
prò lacrimis risum docui, prò melle venenum
miscere, alternas et variare vices;
nunc placidam blandis pacem promittere ocellis,
nunc trucibus mentes sollicitare modis,
nil constans, nil perpetuum servare, nec ulli
parcere, in incertum fasque nefasque sequi ».

Talibus instructum memorat longaeva Charybdis
coeruleo flavas umida rore comas;
Nereides puero assurgunt, ast aurea mater
Zanclaeam ambrosio spargit honore deam
perpetuamque illi speciem viridemque iuventam
esse dedit, Siculam moxque salutat humum.
Gratatur terrae, natura quae fovit, et inquit:
«Terra ferax segetum. daedala terra virùm,
vos numeros celebrate meos et nomen amandi,
deque meo fiat nutnine clarus Eryx ».

Haec ait et niveis volucrum sublata quadrigis
laeta petit portus, Cypria terra, tuos,
quaque volat, zephyri dominam comitantur et aurae,
stillat Acidalius rore fluente liquor.

Excepere deam Charites; sua redditur aris
gratia, in ainplexu matris inhaeret Amor.
At tu Pieridum studiis cultissime Carbo,
namque et amas, Tacito sit tibi notus Amor,
sint notae maris insidiae, sit nota Charybdis
cincta simun canibus, virginis ora ferens.

IV Alloquitur pastores.[recensere]

Pastores, cohibete gregem, procul ite, capellae,
ite citae: en flammas pectora nostra vomunt,
flagrat ager, suspensa volant incendia ventis,
ipse et amor flammas ventilat, ipsa Venus.
Affer opem, Eridane, fluviosque immitte citatos;
si non, et fluvios haec mea fiamma voret.

V Alloquitur aves, deinde pecudes.[recensere]

Quid querulae arboribus strepitis, quid murmura, silvae,
vestra sonant, mox et triste siletis aves?
Scilicet et tepidos soles auramque Favoni
optatis, dum ver pectora laeta fovet,
dum faculas Venus accendit, dum ventilat ignes,
dumque Amor e piena tela iacit pharetra?
Me miserum, quid ver, Veneris quid quaeritis ignes?
Has faculas, hoc ver pectora nostra dabunt.
Quaerite, aves, qua nostra volant suspiria, et illic
membra fovete igni, corda adolete face;
qua volitant, illic fervent incendia et illic
excitat igne faces, temperat arma Venus.
Quid maestae in stabulis, pecudes, frondentia veris
tempora et optatis florida prata sequi?

Frigoribus mediis, media nive grani ina vobis
praebuerim, e lacrimis gramina nata meis:
e lacrimis sata prata meis, frondentia rura
perque gravis hiemes frigora perque virent.

Has Amor, has dolor, ipsa Venus sine fine ministrat
et sine fine quidem pabula nostra virent.
Pascite, pascendo crescunt sata, crescit et umor;
iam mihi crescit amor, crescit et usque dolor.

VI Eridanum alloquitur.[recensere]

Fontis Acidalii laticem Venus aurea liquit
et Paphias myrtos Idaliumque nemus,
Eridanus dominae tantum placet. Hanc colit amnis,
liane deus et latis Naides in lacubus,
huic aras posuit centum Ferrarla, centum
culta Cremona, et avis Mantua nota suis.
Eridanus Veneri (quis credat?) sufficit ignes,
sufficiunt plenis flumina gurgitibus.
Parce, pater, flammis ignemque averte sagittis,
sed flammae et pharetris rore medere tuo.

VII Ad Stellam.[recensere]

Non Alpes mihi te aut vasti maris aequor et ipsae
eripiant Syrtes, nam mihi semper ades.
Mecum de summa specularis litora puppe
et mecum longas isque redisque vias,
mecum compositis haeres moritura lacertis,
si poiitus, si quid saeva minatur hiems,
mecum quoque loco, quicquid fortuna pararit,
quicquid ago, mecum es, nec nisi semper ades;
tu curis solamen ades requiesque labori,
et quia semper ades, nil nisi dulce mihi est.
Quod, siquando absis, et te iam. Stella, requiro,
sive dies seu nox, sponte videnda venis.
Nam, cum sol primos effert pulcherrimus ortus,
aurorae in gremio tu mihi mane nites;
illic purpureasque genas roseumque labellum,
delicias video pectora et ipsa meas,
oraque in ore deae cerno tua: tu mihi rides,
sentio de risu gaudia mille tuo,
ipsa mihi dicis: « lungo mea gaudia tecum;
dum loqueris iungo basia nostra tuis ».

Inde, ubi per medium rapitur sol aureus orbem,
aurea te nobis solis imago refert;
illius in radiis video rutilare capillum,
et tua Phoebeo splendet in igne coma;
quacumque aspicio, lux te mihi, tu mihi lucem
offers, nec sine te luxve diesve mihi est.
Tandem, ubi sidereis nox advenit acta quadrigis
clarus et occiduo Vesper in orbe nitet,
ora refert tua nunc mihi candida lucidus Hesper,
in Veneris specto te recubare sinu;
hic risum illecebrasque tuas, hic oscula nosco
lususque et gratis abdita signa notis,
inque tuis oculis figo mea lumina et usque
admoveo collo brachia lenta tuo.

Tum nova me, vetus ipsa tamen, subit ante voluptas
praeteritique memor mens favet ipsa sibi ;
mox sopor irrepit membris, sopor ultima praebet
gaudia teque meo collocat ipse sinu,
amplectorque tuis innexus et ipse lacertis:
sic nullum sine te tempus et hora mihi est.

VIII De Stella.[recensere]

Nostra die quod Stella nitet, quod nocte refulget,
solem Stella die, sidera nocte refert.
Nocte eadem surgente nitet, cedente refulget,
Phosphoron hic, illic Hesperon ipsa refert.
Ergo eadem mihi sol, eadem mihi sidus et una
Lucifer est, eadem Vesper et una mihi.

IX Ad Stellam.[recensere]

 

Ad coenam me, Stella, vocas et gaudia lecti,
mensa mihi posita est compositusque torus,
ipsa ministrabis simul et simul ipsa recumbes
et dabis in medio basia multa mero.
Coena placet. Venio. Ponam sed foedera lecti :
me tua coena iuvat, tu mea pacta proba.
Prima cuba, nec nuda tamen; tenuissima sed te
tela tegat Cyprio tela liquore madens.
Ipse sequar. Tu me amplexu placidissima blando
io excipe et in tepido (qua potes) abde sinu;
oscula mox iunges cupidas imitata columbas,
oscula non uno continuata modo.
Muta venus mihi nulla placet: suspiria misce
aptaque lascivis garrula verba locis;
i 5 nec manus officio desit, raanus aemula linguae est;
haec tactu venerem suscitat, illa sono.
Gaudia Amor probat haec; verum, si rixa sequatur,
quain dens, quamve aliquid moverit ausa manus,
auctor ero rixae. Tu mox offensa quereris,
20 unguibus et scindes pectora nostra tuis;

scindam ego nunc tunicam, subducta et veste papillas
nuda eris et nullo tegmine bella geres.
Ipsa manurn collo inicies, super ipsa recumbes,
verbera et ipsa dabis, verbera et ipsa feres;
25 dente petes, ego dente petam; demorsa dolebis,
ipse querar, lacrimae prona per ora cadent.

Tum supplex veniam grata cum pace rogabo;
ipsa dabis, simul et basia multa dabis;
basia multa dabo, iungam quoque munera pacis,
30 munera complexo ter repetita sinu.
Hoc est pacis opus, sunt haec sua foedera lecti :
subscribas; per me nulla futura mora est.

X Ad Stellam.[recensere]

In tenebris, mea Stella, nites, dum sidera pallent,
et nox ipsa tuo lucida honore placet;
in medio, mea Stella, die sub sole nitescis,
clarior et per te solque diesque venit.
5 Sic es sideribus decus addita matutinis
et radiis debent solque diesque tuis.
Sed cur, quae tenebris honor es, decus una diebus,
cur lumen nobis nocte dieque negas?
Nocte negas foribus clausis, in luce fenestris:
o tenebrae, non iam stellave lux ve mihi.

XI De Phoenice ave et de amante.[recensere]

Seligit e silvis Arabum lucisque Sabaeis
quos Phoenix ramos ad sua busta paret,
instruit his niduin, nido mox incubat ales,
incubiti! flammas excitat inde suo;
uritur bine cinerique suo fit et inde superstes,
ipse sibi est ortus, ipse sibi est obitus.
At contra e curis gravioribus atque dolorum
seligit e cumulo quis foveatur amans,
incubat his gaudetque malis fruiturque doletque,
hinc moritur, post haec ad sua vota redit.
11 le tamen post mille annos, post saecula dena,
ast hic quoque die nascitur et moritur.

XII Alloquitur IIei.iades sorores.[recensere]

Quid maestae, quid coerulea sub fronde, sorores,
lugetis, miseros amne iuvante modos?
An fratrem Phaethonta, vagis quod tractus habenis,
ah miser, externis exulet ipse locis?
Hinc electra fluunt lacrimosaque gutta rigescit,
hae lacrimae, hi luctus-succina lenta ferunt.
Flètè, piae, lugete, piae Phaethontides, et me
vel socium vestris luctibus accipite.
Si desint vobis lacrimae, si desit et imber,
ipse quidem lacrimae, luctus, et imber ero;
per me etiam Eridanus crescet stagnantibus agris,
finis enim lacrimis nulla futura meis;
per me etiam ripae mittent incendia, flagret
amnis et in medias ignis iturus aquas.
Cedite, cultores; ripas et flumina iam iam
usta dabo, in flammas ibit et omne nemus.

XIII Stellam alloquitur.[recensere]


Quale per aestatem, sub sole rigentibus herbis,
blanditur lapsis aura recens foliis,
quale per arentes hortos in vere tepenti
nox mulcet teneras rore madente rosas;

5 tale mihi, dum mens languet, dum pectora fervent
nostraque in incertum vela gubernat Amor,
tale seni solamen ades mihi dulcior Hyblae,
Stella, favis, umbra gratior Idalia.
Aura recens nam, Stella, mihi flagrante sub aestu,
io ipsa meos ignes rore madente levas;
e labris mihi ros, ex ore recentior aura
spirat, Stella, tuo, stillat et ipse liquor.

XIV Ad Antimachum Mantuanum,[recensere]

DE AMORIBUS MlNCII AC DE VIRGILIO.


Ducebat choreas Veneris puer inter olores,
Eridanus placidis qua nemus ambit aquis,
Naides et sociae varia sub veste Napaeae
fundebant raris carmina culta modis;
ipse manu rutilam gestabat ab aere sagittam 5

et levis instabili sub pede pulsat humuni,
quaque movet pennas, tremulae stridere favillae,
perque leves frondes sparsilis aura micat.

Eridanus spectat flaventi crine superbus,
populeo madidum cinctus honore caput, io
Mincius et spectat varianti laetus annctu,
Mincius Ausoniae clarus honore tubae,
spectat harundineo formosus Mela galero,
dives et undosis Abdua gurgitibus,
quique amnes socii regem venerantur, et ipsi
quique scatent fontes, quaeque palustris aqua.

Ecce autem niveis cycnus se sustulit alis,
cycnus olorini duxque decusque chori,
deque manu pueri rostro plaudente sagittam
eripit et cantu sidera summa petit.

Concepit flammas ferro stridente sagitta,
gaudet olor, fraudem ridet et ipse puer,
inque sinum Minci rutilis delapsa favillis
afflavit tenero fulgida amore senem;
bine in Pasyalen telo fiammante reluxit,
Pasyale vulnus sensit et ipsa suum.
Instauravi Amor choreas, suspirat uterque,
cantat olor, cantu consonat orane nemus,
senserunt flammas ripae, sensere salicta;
infantem decimo sidere nympha parit.

Excipit liunc tepidoque sinu complexa Melisse
blanda fovet, blandis conciliatque iocis
instratum lauri foliis somnoque gravatum,
tutanturque et apes labraque melle linunt.

Hinc Musae placidis salicum docuere sub umbris,
Sebethus liquidis qua fluit uber aquis;
inde specu exceptus viridisque in rupe Vesevi
pastor agens cecinit: « Tityre, coge pecus,
bue ades, o Meliboee, caper tibi salvus, et haedi;
ite domuin saturi, nox venit, ite, greges».

Post laetas segetes, quo sidere vertere terram
conveniat, Baccho qui sit et aptus ager,
cura boum quae sit, pecori quis cultus habendo
et docuit pressis mella liquare favis.
45 Felix arvorum cultu, felicior armis,

dum profugum Aeneani, dum canit arma virum,
illi Vulcanus clipeum, sua Mulciber arma
aptat et in classem corruit omne nemus.
1111 fatorum seriem gentisque togatae
so Deiphobe Glauci monstrat et omne genus;

inde sedens ebore in niveo Sebethida ad undam,
colligit Etruscas Marrubiasque manus:
agmen agit Lausus, magnique ipse agminis instar
attrituque pedum terra Sabina tremit,

55 et, quotiens raucutn gemuit cava buccina, matres
presserunt natos pectora ad ipsa suos.
O salve, Italidum gentis decus, in Latium qui
Aonio ducis vertice Pieridas,
salve et Idumaeas debet cui Mantua palmas,
6o cui Phoebus Latio vestit honore comarn;

sparge, Charis, roremque tuum Syriosque liquores,
Parthenope, violas, Mantua, funde rosas.
Ipse aram statuens vati venerare Camoenas,
Antimache, et patriae concine grata tuae,

6 s quae puerum genuit, cuius sub voce locutae
Pierides nostrum constituere decus.

XV De infelicitate amantium.[recensere]

Cantando luces peragit sub fronde cicada
et mulcet silvas carmine laeta suo,
at tenebras sub rore levi, sub deside sonino
transigit et noctes nocte iuvante suas;
cantando moritur, sentit nec taedia mortis, 5

quin cantu vitam ducit, et exsequias;
o felix ortu, interitu felicior. At me
et nox nigra gravat, vexat et atra dies.
Ante fores iaceo gelidae sub frigora brumae

nec pudet aetatis Pieridumque senem; io
ante fores, sub sole, Leo dum fervet et ignis
ustulat Icarius, conqueror usque senex.
Uror amans, tabesco senex; lux omnis amara,
nox inimica mihi est, noxque diesque nocet.
Sors iuvenum miseranda, senum deflenda, cicadae 15
sors felix: o iam discite, quid sit amor.

XVI Queritur de Eridano.[recensere]

Et coelo Eridanus candenti sidere fulget,
et terris stella candidiore nitet;
illic igne suo miscet cum nectare lymplias,
hic flammas fluvio fervidus igne vomit;
illic fundit aquas, hic ignes coerulus amnis:
me miserum, gelida qui cremer ustus aqua.

XVII Ad Stellam.[recensere]


Nudasti, mea vita, sinus et sponte papillas
admostique meam pectora ad ipsa manum
oraque cum teneris iunxisti nostra labellis
sedistique meo sarcina grata genu;
cervicemque amplexa, levi mox vieta sopore
concidis in nostrum languida facta sinum,
longaque post fessos suspiria claudis ocellos,
dum tibi sopitae serpit ad ossa quies.
Ipse tibi tenuem procuro sedulus auram
10 composita et moveo lenia flabra manu,
ipse tibi somnos cantu levo, cantus amores
Sarnidis et Fauni dulcia furta refert:
« Faune, veni, tibi Sarnis adest ad flumina nota;
ad notas salices, candide Faune, veni.

15 Ecce tibi niveum violae cum flore ligustrum
iungo et Puniceis liba cana rosis;
roscida servantur, legi tibi quae modo, fraga,
fragaque quot totidem basia et ipsa paro.
Huc ades, o formose, tibi nam nuper ad amnem
20 siccavique meam disposuique comam,

Pierides compsere caput, dum corpus et ipsae
et crinis flavos molliter amne lavant,
inde comam Assyrio certatim unxere liquore;
inde Arabo nostrum spirat odore caput.
25 Quin citharam docuere et me fecere magistram
et data prò magno munere eburna chelys.
Faune, veni, te Sarnis amat, suspirat et unum
et parat in niveo gaudia multa sinu,
fistula te et calami vocitant, vocat aestus et unda
30 auraeque et murmur subsilientis aquae ».

His ego mulcebam somnos. Tibi purpura mollis
tingebat niveas flore decente genas,
qualis ubi ad thalamos Hebe deducta mariti
ad cupidi erubuit basia prima viri.

35 O quotiens sparsos, errant dum fronte, capillos
collegi blanda disposuique manu:
sic Lede placitura fuit, sic uxor Orestis,
atque Helene, dixi, sic quoque culta fuit.
Et modo compositum reieci in colla capillum
40 et dixi: Hac placuit Laodomia coma.
O quotiens teneras variavi flore papillas,
et dixi: Charites sic coluere sinum.

Ornabam gemmis digitos: ad Pelea quondam
vecta Thetis niveam sic tulit ipsa manum;
brachia nudavi: Aurorae sunt brachia, dixi; 45

admovique cavae roscida poma manu:
sic rear ad virides myrtus requiesse Dionem,
poma manu Paridis dum tenet illa sui,
ipsa sinu ambrosiani spirat, perque ora recursant
blanditiae et grato mixtus honore decor. 50

At tibi perque genas roseisque infusa labellis
ludit et in tenero gratia amica sinu,
et quotiens blandos sonino recludis ocellos,
crediderim vel te posse movere deos.
Quosque moves; veruni custodia nostra tuetur, 55

teque meo patior non abiisse sinu.
Tunc ego non suxisse quideni, libasse labellum,
sed tibi sopitae nil nocuisse velini;
sic levis ad summum fiorem de rore liquenti
libat et e tenero graniine lingit apis. 60

Oscula libabani, quae tu, velut excita sonino,
excipis atque aliquid velie videre loqui ;
velie loqui dum visa, simul dum basia carpo
auraque de molli ducitur ore mihi,
dum ludo improbius, tua duriter ora momordi: 65

« Hei mihi», clamasti; sic iubet ipse dolor.
« Hei mihi », clamavi, « parcas mitissima », dixi.
Parcis et in solito es blanda refusa sinu,
colla notas et labra notas; mox ulta dolorem
risisti, et gratos niovit uterque iocos. 70

XVIII Ad Stellam.[recensere]

Stella, tibi coelum patria est, hinc clara refulges.
Si tibi terra domus sit, domus Assyria est;
Assyrios etenim spirat tibi pectus odores,
Assyrio mollis stillat ab ore liquor.
Sin quia deliciae et veneres blandique lepores
tecum habitent, patrii sit tibi terra Lares,
ipsa domus patriique Lares sit Cyprus, et una
sit Veneri, atque eadem sit tibi, Stella, domus.

XIX Lacrimas Amori, suspiria Cupidini[recensere]

DICATA.

Debentur Cereri segetes, debentur et horti
Lampsacidae, flores, candida Chlori, tibi,
mellaque debentur flavae Thymbraea Melissae,
in sortem cessit, Pallas, oliva tuam,
sunt zephyri faciles aurae blandique susurri,
sunt fontes munus, casta Diana, tuum,
munditiae Charitum sunt, oscula nubilis Hebes,
Cypridis amplexus gaudiaque illa tori;
at lacrimas, questus, at suspirantia verba,
io has Amor assumit, illa Cupido sibi,
crudelis vel uterque deus, sed blandus uterque,
blandus uterque quidem, sed sine mente deus.

XX De Stella.[recensere]


Stella mihi in tenebris fax est ad gaudia noctis;
hanc sequor, haec dux est, haec mihi certa via.
Stella die in medio vox est ad gaudia lucis;
gaudia Stella die, gaudia noctis ea est.


XXI De Venere et Amore.[recensere]

Exhausit pharetram Veneris puer, at Venus ignis
exstinxit; Venus hinc, inde et inermis Amor,
exhaustam hic pharetram, exstinctas flet Cypria flammas,
hic arcum lacrimis tingit, at illa faces.

Neve, puer, neu fle, mater; dant spicula mille
Stellae oculi. Puer, bis utere prò pharetra;
cum flammas mea corda vomant, his utere, mater,
prò face, inhexausta tu face, et hic pharetra.

XXII De se ac de Stella.[recensere]

Surrisit blandosque manu compressit ocellos,
mox furtim infecit gutta iterata genas.
Scilicet amplexus repetit dum Stella beatos
osculaque et dulci garrula verba sono,
risit et argutos dextra compressit ocellos, 5
delicias nosset ne qua puella suas.

Mox, ubi demorsi succurrit triste labelli
vulnus et insani plaga maligna ioci,
excivit lacrimas infelix ira coactas
et de me visa est non bona verba loqui. 10

Di faciles, quid amara bonis, quid tristia laetis
miscetis, curas ingeritisque novas?
O desint lusus, dum desit cura puellis;
dum lacrimae desint, ipse tepescat amor.

Hosne oculos lacrimare, genisne inducere guttas? 15
Parcite, di: nil vos tam nova forma movet?
Sed lacrimare licet, lacrimis formosior ipsa es;
iam fluitent lacrimae, nunc mihi cara places.
Fac lacrimas, fac ipsa genis manare fluentum,
nostra se ut hoc ipso temperet amne sitis:
amne sitim sedare licet, licet oscula furtim
surripere et lacrimis inseruisse iocos.

Di faciles, miscere iuvet nunc tristia laetis,
oscula cum lacrimis, cum lacrimisque iocos;
die mihi blanditias, die suspirantia verba.
Quid latet in tepido bella papilla sinu?

Da pectus tractare tuum niveasque papillas,
o in delicias pectora nata meas.
Nunc liceat saevire atque insanire. Volenti
aspera, nolenti mollis et aequa veni;
nolentem cupidis vesana incinge lacertis,
oscula nolenti, dum vetat, ipsa rape.
Nunc cupio, nunc ipse velini: tu dura recusa,
et mea vesanis unguibus ora pete.

Die tenerum, die dulce aliquid. Quid vertis ocellos
teque meo lacrimans subtrahis usque sinu?
Pone iram et lacrimas. Sed te lacrimare decorimi est:
tu face, ut hae lacritnae nostra per ora cadant,
tu face, ut has lacrimas siccem, face, ut oscula carpam,
inque meos oculos, candida, fige tuos.
Fixisti simili et rides; nunc oscula iunge;

oscula compositae pignora pacis eant:
oscula complexu gaudent, pax gaudet utrisque,
pace Amor exsultat, pace et amore Venus
Tu pacern, mea vita, colas; recolamus amorem;
sic erit ex aequo mutua nostra Venus.

XXIII Ad Stellam.[recensere]

Cum tenerum, cum dulce aliquid blandumque iocaris,
ah, medio mihi tum corde liquescit amor.
Spem mihi curri et cupidis pacem promittis ocellis,
lux oculis, toto corpore sensus abit.
Curri rides ignemque oculis vultuque fateris, 5

rnens animum, ipse animus pectora destituit.
Amplexu iam, Stella, tuo succurre cadenti,
ore animum et foveas, oreque redde animam.

XXIV Ad Stellam.[recensere]

Libat apis de rore favos mellisque liquorem;
inde hominum mulsum, nectar et inde deum.
De labris, mea Stella, tuis mihi mella liquescunt;
hic ros mella mihi stillai et iste favus,
condit et his Venus ambrosiani. Mihi parcite, divae: 5
sola Venus vera diffluit ambrosia.

XXV De supertiis amantium.[recensere]

Distillat fonte e tenui vagus amnis, et inde
labitur effusis non rediturus aquis;
emanant corde ex imo suspiria moxque
conversa redeunt in sua corda via.
Ex oculis lacrimae postquam fluxere, nec illas
luminibus rursum restituere genae.
Cur revocant ad se rursum suspiria curae,
rursus et infestat tristia corda dolor?
Nulla quidem ratio est, eteniin rationis amantes
expertes, ornni caeca in amore via est.

XXVI De Eridani felicitate.[recensere]

Felices Hermi ripae ditante metallo,
felicesque Tagi, quas rigat unda ferax,
electro felix, felix Mantoide cera
Eridanus, flavis qua petit aequor aquis.

Electrum ramis stillant frondentibus alni
succinaque e lento cortice lapsa fluunt,
fundit niella favis e dulcibus, eque liquenti
rore premit tenera culta Melissa manu.

Illa Bianoreis Minci pulcherrima ripis
regna tenet mellis, pulcher Hymette, tui,
regna tenet laticis, quem florida deliquat Hybla,
Hybla favi et mellis dives et Hybla thymi.

At longe superatque Hyblen superatque et Hymetton
Eridanus, Cypria ditior ambrosia,
ambrosia, teneris spargit quam Stella label 1 is,
spargit et e roseo lucida nympha sinu,
spargit et ex oculis. Ipsi mihi parcite, divi:

Eridani sors est invidiosa deis;
Eridano assurgunt Musae, nova Mincius antro
intonat et varios voce manuque modos,
assurgunt Charites, ipsa et dea mater Amoris
summittitque faces, signaque subdit Amor.

XXVII Ad Stellasi deprecatio.[recensere]

Ne misero, ne, Stella, seni blandire. Quid ignem
exagitas? Facibus ne, precor, adde faces.
Vis misero, vis ipsa seni indulgere? Remitte
blanditias, oculos et mihi dura nega,
verba nega, vultumque nega, mihi dira precare: 5
ipse precor, veniant omnia dira mihi.
Peccatum est, mors poena mihi aut miserabile fatum;
nam veniae misero quis locus esse potest?

Sit pietas periisse reum: fecisse beatimi
ipsa cupis? Miserimi redde, beatus erit.
Supplicium infelix a te prò munere posco:
supplicium meritis grata repende meis.
An potui immorsis denteili fixisse labellis?

An potui lacrimas dente ciere tuas?
Spectavi, flueret crudo dum vulnere sanguis,
admovi iugulo tela nec ipse meo,
spectavi exanimem, viso dum lapsa cruore
concideres (viso namque cruore cadis),
nec cecidi super ipse miser, nec vulnera lavi:

hic error dira caede piandus erat.
Forsitan aut lacrimas siccavi aut denique dixi,
ut misero parcas: « O mea, parce tibi ».
Quid tibi, dens, quid, amare, precer, cum ludere possis,
laedere qui malis vimque in amore sequi?

Imprecor, ut qui regnat Amor nova ponat amandi
iura, ferat leges et deus ipse novas,
nullaque sint concessa viro, concessa puellis
oscula, contineat basia quisquis amat.
I, saevi, dens saeve, i, dure, et consere demens
praelia, nequitiae iatn tibi finis adest.

Tu vero, mea lux (etenim tibi mollia corda),
parce, sed (ut fas est) utere iure tuo.
Suge nota, fige impresso mala vulnera dente;
cavit Amor, capias oscula mille licet.

Id tantum, formosa, vide, vesana, caveto
(quam vereor, noceat ne dolor ipse tibi),
dum saevis, dum dente furis, dum vulnera figis,
livor et insanas linquit in ore notas,
ne linguam nostris committas forte labellis,
ne temere id, quod te laedere possit, agas.
Nulla fides legi, valeat reverentia legum,
culpa tua est, partes dens aget ipse suas;
nec sat erit suxisse genas, strinxisse labellum,
tuta nec in clauso lingua erit ore tibi.

Iam meditor, tunc colla manu, tunc unguibus ora
et mea tum ferro pectora iniqua petes;
ipse tuos miser ante pedes commissa fatebor
et dicam: « In tua nunc inice iura manus ».

Sed non inicies et me complexa fovebis
et tua miscebis basia multa meis;
hinc sopor irrepet lassis resolutaque membra
composito ducent otia grata toro.

XXVIII Quod die nimboso Stella nata sit.[recensere]

Mira fides, periere rosae, cecidere hyacinthi
et violae, nullis est decor arboribus,
non zephyris est veris honos: hac luxit, Adoni,
luce Venus miseris decolor exsequiis,
hac Charites secuere genas, vulsere capillum,
et nymphae maestis ingemuere modis.

En rursum rubuere rosae, nituere hyacinthi
et violae, ipse suis est decor arboribus,
en zephyris est veris honos: hac fulsit in ortu
Stella die auratis concolor a radiis,
hac Charites pinxere genas, compsere capillum
et nymphae teneros concinuere modos,
laeta Venus renovatque faces natusque sagittas
et nova de manibus vulnera uterque iacit.
Hinc tamen eventus licuit spedare futuros:
ecce ades aerumnis, Stella, serena meis.

XXIX De amantium infelicitate.[recensere]

Vere rosas, segetes aestate, subinde racemos,
perque hiemem Genii dona beata legunt;
Flora rosas, messemque Ceres, Pomona racemos,
inde suas Genius sponte ministrat opes.

At miserandus amans et frigore tristis et aestu,
vereque et autumno nil, nisi triste, legit;
hinc, Amor, inde Venus lacrimas, suspiria, questus,
inde Cupido gravem fundit amaritiem.
Sin quandoque rosas legit et legit ipse hyacinthos
perque suas sentis perque rubeta legit.

XXX De Eridano.[recensere]


Heliadum e lacrimis Phaethontiadumque sororum
Eridanus maesto succina in amne legit;
e lacrimis cum Stella suis lavit ora genasque,
stillat et hinc violas, afflat et inde rosas.
Electro felix, felix violisque rosisque,
Eridane; e lacrimis sunt tibi divitiae.

XXXI Ad Ioannem pardum.[recensere]

 

Non arcum meditatur Amor, non spicula, Parde;
et tela et pharetras occupat ipse situs.
Pro pharelra nudis deus utitur ipse papillis,
his tincta Idalio spicula felle latent:
utitur idem oculis in vulnera nostra sagittis;

ex oculis, heu heu, tnissa sagitta ferit.
Tu vero, quotiens felix in amore papillas
tractabis, sis o sis memor usque tui;
illic insidias, illic latitare pharetras,
letiferumque illic virus inesse puta,
cuinque tibi ex oculis mollis spiraverit aura,
et ferro et flammis pectus inerme peti.

Heu heu, non oculis, non me puer iste papillis
aut petit aut urit vel mea corda ferit,
me risu, me Stella eapit; hic ignis et arcus,
hic solus nostro pectore regna tenet.

Nunc ride, formosa, meis nunc ignibus insta
et mea ridendo pectora molle feri,
molle feri, formosa, trucesque averte sagittas;
neu sanguis, neu te funera nostra iuvent.

XXXII Ad Syrianam[recensere]

.

 

« Die age, die, Syriana, deus quis curet amantes?»

« Nempe Amor. » « Ast odit quis deus? » « Odit Amor.
Odit Amor, quoniam ferrum meditatur et ignes
letifera spargens spicula torta manu;
curat Amor, quod et amplexus et grata procurat
oscula, quod placido gaudia mille toro. »

« Quis deus hic Amor est? » « Pacem qui curat et arma,
et pace in media tela cruenta iacit,
haec et acuta iacit, iacit illa retusa; nec igni
indita certa fides: hic cremat, ille gelat,
urit et hinc flammis torrentibus, inde liquentis
solvit et in latices illeque et ille dolet.

Talis Amor deus est; maris hic vestigia servati
nunc saevit; blandis nunc agit ipse modis.
Nil laetum, nil dulce diu sinit, aut sinit aegrum 15
instabilisque puer, et puer ipse deus,
imperium crudele, sed indulgenza mitis,
quin mite imperium, sed sine lege puer,
sed sine mente deus. Procul hinc discedat amator;
solus Amor puer est, sola tyrannis amor. » 20

XXXIII Ad Amorem deum.[recensere]

Nulla, puer, sunt tela tibi, non flexilis arcus,
deque tuo nullus vulnere sanguis abit;
pax colitur, coliturque torus castique penates
et genus et soboles, munus id omne tuum.
Tu vincis animos hominum, tu pectora iungis, 5

iungis et hinc iuvenes, iungis et inde senes;
non puerile tibi ingenium aut variabile numen,
nec volucres alae, nec levis aura placet;
sed constans, sed certa fides concorsque voluntas,
scriptaque sub certa foedera lege probas, 10

nec mens caeca tibi est, caeco seu spicula iactu
moliris, caecum seu ineditaris opus.

Omnia certa vides, sunt omnia nota videnti,
nil tibi cum tenebris, nil tibi cum latebris;
solus Amor videt in tenebris, in luce vagatur, 15

solus et ignotas novit inire vias,
solus, ubi est iter in bivio, discernit utrumque;
nulla illi ignota est semita, nulla via.
Perstat et infixis alte radicibus haerens
crescit et ipse suas sedulus auget opes, 20

nec volucres pennas pernicibus explicat alis,
sed manet et stabili perstat ubique pede.

Non igitur puer est Amor incinctusve pharetra,
nec pennas nudus caecave tela quatit;
sed deus est, qui corda hominum, qui pectora mulcet, 25
et mulcet gratis illaque et illa modis,
quique puellarum mentes regit et regit artem
et thalami sanctas sancit amicitias.

Nani quodcumque in amore malum, quodcumque molestimi
30 de vitiis hominum semina certa trahit;
hinc iuvenes, illine peccant et utrimque puellae,
ut contra nequeat sistere solus Amor;
hinc puer, hinc arcu facibusque armatus et igni,
et caeca spargit spicula caeca manu.
35 Blande puer, deus ipse, deus facilisque potensque,
salve, Amor, et generis conciliator, ave.

XXXIV De palma Brundusina et Hydruntina.[recensere]

Brundusii latis longe viret ardua terris
arbor Iduinaeis usque petita locis;
altera Hydruntinis in saltibus aemula palma;
illa virum referens, haec muliebre decus.
5 Non uno crevere solo, distantibus agris;
nulla loci facies nec socialis amor.

Permansit sine prole diu, sine fructibus arbor
utraque frondosis et sine fruge comis;
at, postquam patulos fuderunt brachia ramos
io coepere et coelo liberiore frui

frondosique apices se conspexere virique
illa sui vultus, coniugis ille suae,
hausere et blanduni venis sitientibus ignem,
optatos fetus sponte tulere sua,

15 ornarunt ramos gemmis (mirabile dictu),
implevere suos melle liquente favos.

Mirum, si ex oculis et Amor sua spicula iactat
et Venus accensas spargit ab ore faces?
Mirum, si Eridanus, si vel regnator aquarum
20 rore suo nostras temperat usque faces?

XXXV De festis Martinalibus.[recensere]

Martinum conviva saturque et potus adoret;
hunc nobis riturn Gallia prima dedit,
hunc patres tenuere, tenent nunc Itala regna;
i, puer, et multo pocula tinge mero.

Dive, fave; nunc te colimus, tua tempia veremur
et numen felix ducimus esse tuum.

Dive, assis; Calabros, famuli, geminate trientis,
instaurent positas fercula crebra dapes.

Numen adest; geminas video splendere lucernas;
intueor triplici tempora cincta face.
Dive parens Martine, ades et tua pocula vise;
te cyathi et calices, te tua musta vocant.
Euge, pater, bibit ipse pater calicemque supinat;
quisquis adest, cyathos sumite, adeste deo,
dicamus bona verba, precemur et otia pacis:

pace penus gravida est, vinea pace nitet,
pace fluunt tua vina, pater; tu Gallica seda
praelia, nam servit Gallia cuncta tibi.
Annuit ipse deus; pueri nova vina ministrent;
vos mecum alternas continuate vices.

XXXVI De Venere lavante se in Eridano[recensere]


ET QUIESCENTE.

Laverat Eridani liquidis Venus aurea lymphis
et fessam choreis presserat alta quies,
mulcebant myrti domi nam flagrante sub aestu,
invitat somnos murmur et aura levis.
Aura levis suras furtim nudabat; at illi
in somnis visus pulcher Adonis erat,
illius in roseis figebat rapta labellis
oscula et in tenero bella gerit gremio.

Hos inter lusus somno dilapsa figura est:
ah miseram in lacrimis linquis, Adoni, deam.
Ipsa querebatur; questuai sopor aeger acerbat:
« Quo fugis? Heu quid me » clamat, « Adoni, fugis? »
Ad gemitum coeunt nymphae, miserantur amantem,
et formam et lacrimas adiuvat ipse sopor.

Illius in placido ridebat gratia vultu,
fulgebat niveo pectore rarus honos,
stillatim ex oculis manabat gutta genasque
signabat tepido flumine gemma fugax.

Hic, ut erat Veneri propior, Bundenis ocellis
admovitque onycem, siccat et ora raanu,
colligit et sparsas candenti in pectore guttas;

sed mirata prius pectora subriguit.

Exuviis his laeta abiit. Venus excita somno
inter olorinos conspicienda choros;
plauserunt dominae volucres, plausere salicta,
submisit canas alnus opaca coraas.

Ipsa vehebatur cycnis, comitantur euntem
Naides et nitidos pietà Napaea sinus;
qua volitat dea, funduntur violaeque rosaeque,
ridet humus, vario vernat odore nemus,
ambrosiae stillant rivi, Chariteia turba

fundit opes Hyblae, fundit, Hymette, tuas.

At laetae volucres concenti bus aera mulcent,
mulcet amor volucres, mulcet amor pecudes,
miscet amor fluviosque simili nymphasque lacustres,
flumina amant et amat rustica turba Dryas,
arridet coelum Veneri, blanditur et aura
ac resides silvas ipse susurrus agit.

At dolet Eridanus Martis memor: « Heu pater, inquit,
armorum, quid te Thessalis ora tenet?

Strymona quid Pindumque colis? Ne, bellice, cessa;
in Veneris teneros, fesse, recurre sinus;
tota tua est, tibi se compsit dea; te nieus amnis
exspectat, tibi nunc regia nostra vacat ».

Illa sequens Minci ripas divertit ad antrum, 45
unde suas versat lubricus amnis aquas.
Hic centum niveae ducebant fila sorores,

Oceano nentes candida texta patri :
accepere deam famulae, pater ipse seniles
praetendit gressus tectaque in ampia vocat; 50

hic citharae cantusque et pocula lenis lacchi,
in luxurrr et thiasos tota parata domus.
Nais at interea Bundenis laeta per hortos
errat et in dextra candidus ardet onyx;
hunc videt, hunc spectat gelida lasciva sub umbra 55
et sibi de lacrimis facta superba placet.

Ecce per adversas anguis se sustulit herbas
sibilus atque oculis taetra venena iacit.
Corruit exanimis nymphe, mens deserit artus,
fusus onyx, lacrimis uda madescit humus. 60

« Da veniam, Venus alma », rogat; Venus alma rogantem
audit et optatam fert dea mitis opem;
quaque liquor maduit, frondescit amaracus illic
et grato viridem fiore colorat humum,
quaque et onyx, ilio candescunt liba prato, 65

aemula candori liba, Cypri, tuo.
Sparge suum florem Veneri, formosa puella,
nec sua non Veneri liba funde, puer.

XXXVII De Nisea et Chariteo.[recensere]

Ora Terentiolae myrram flant, pectora nardum
Dulcidiae, stacten labra, Liquori, tua.
Colligit haec Nisea simul, conspergit et aura
ambrosiae, quam fiat crinibus ipsa suis;
pyxide inox parva, viridi circumdata myrto,
dedicat et ponit, Cypria diva, tibi,
optat et ut pariter cum coniuge transigat annos;
quod Nisea capit, quod Chariteus avet.

XXXVIII De Venere.[recensere]

Evolat e gremio terrae levis halitus, illuni
in rorem vertit noctis amica quies;
e facie tenerae lenis fluit aura puellae,
vertit eam in mentis dulce levamen Amor.

5 Illius aspersu mulcentur roscida prata,
huius at afflatus pectora fessa levat.
E gremio spirant telluris flabra, vicissim

quaeque quieta ferant tempora, quaeque mala;
quos risus, quae det suspiria pectus amantis,
io ipsa eadem facies utraque signa dabit.

Cur non e terra, sed de spumantibus undis,
nata sed irato sit Cytlierea mari?
Fluctuat an semper miseri quia pectus amantis,
aestuat et variis mens agitata modis?

XXXIX De Venere et rosis.[recensere]

Pectebat Cytherea comas madidumque capillum
siccabat; Charites carmina lecta canunt,
ad cantum satyri properant, ad carmina nymphae,
carmina de tacitis saepibus hausta bibunt.
Hinc aliquis petulans ausus prodire Dionen
intuitur, docta dum linit ora manu:
erubuit pudibunda ruborque per ora cucurrit,
occupat et teneras purpura grata genas,
mox interque rosas interque roseta refugit,
delitet et molles spirat ab ore croeos.
Dum spirat funditque crocos, dum purpura fulget,
concipit affiatus daedala terra deae;
hinc et purpureum flores traxere colorem,
quaeque prius candor, purpura facta rosa est.
Has legite, bis tenerne crines ornate, puellae,
Paestano niteat lucida rore coma,
vere rosas, aestate rosas diffundite, divae,
spirent tempia rosas, ipsae et olete rosas.

XL Ad Carbonem.[recensere]

Fictilibus si coena placet tibi, candide Carbo,
coena parata tibi est ruraque nostra patent
et penus et virides horti genialis et umbra ;

quasque suas pandit citria sii va cornasi
vina mihi deprompta et lecta et grata bibenti,
aurea si ve probes, seu mage nigra placent,
lenis aquae siinplexque latex et fertilis urna,
certet ut inde merum, pugnet ut inde latex,
vernarum mihi fida manus tibi nota ministret
Marmaricosque agitet barbara turba choros.
Fictilibus tibi mensa abacusque nitescet acernus,
nullus in extersa non erit aede lepos:
in primis frons laeta et grati ad pocula lusus,
et culti et nulla rusticitate sales.

Principio gravidis ponentur lecta canistris
quae tulit autumnus, quae meus hortus alit;


roscida erunt, matura et erunt et sole recocta,
quaeque sua carpsit Antiniana manu.
Ilinc ponetur avis, fallacis praeda coloni,
20 primaque cui nomen ficus amata dedit;
pingui iure natet salsaque immixta suilla,
condiat et tritum lauta patella piper.
De lanio nihil hic, nihil e caupone morare;
rura dabunt quicquid nostra culina coquit.

25 Altilis inde capus raptique a matre columbi
anser et implumis et bene pastus anas,
post tener et lactens et primis cornibus haedus,
quem corno et ceraso farserit apta manus.
Forsitan accedet callosum tergus et apri
30 aut celeris catuli devia praeda lepus,

certus et in verubus fumat iam porcus obeso
et turdo et merulis atque palutnbe satur.
Cuique suus praesto sapor, aut quem coerula limon
temperet aut quem dant Punica pressa liquor,
35 seu quem bacca liquat myrti, liquat herba virentis
serpilli aut dulci corna recocta sapa.

Feltrius accedat tecum; te culta Patulcis,
illuni prò foribus Antiniana manet.
Nec desunt vina et lances mensamque secundam
40 qui curent, missas nec sine lege dapes;
nec tibi post epulas deerit praeceptor amorum,
ingenio periit qui miser ipse suo,
nec formosa suis quem Cynthia cepit ocellis
contactum nullis ante cupidinibus,

45 Delia nec lasciva neget tibi carmen et ille,
qui cupit in gelidis montibus esse lapis;
basia vel tibi mille dabit, dabit altera mille
Lesbia, quique senes nullius assis habet.
Tu modo linque forum, linque et vadimonia, Garbo,
tantisper, tibi dum rustica coena datur.

XLI Ad Fortem Teramanum[recensere]


CONSOLATORIA.

Sic quereris, Teramane, dolor sic pectora vexat,
audiat ut questus Daunias ora tuos;
sic miser erepto sensim tabescis amico,
nulla sit ut lacrimis meta futura tuis.

Pirithoum Theseus, Patroclum llevit Achilles, 5

sed finem lacrimis fecit uterque suis;
et mortem Euander nato licet optet adempto,
insiliit maestos non tamen ipse rogos;
nec minus in patriam nato moriente superstes

et caram voluit Nestor adire Pylon; io

Daunus et exstincto crudeli funere Turno
solatur nati fata cruenta pater.

Nil adeo durum est, quod non sua molliat aetas,
et quem mens nequiit, tempora certa levant.

Acide quod haud lacrimis dignus, sed laudibus ille est, 15
prò patria voluit quisquis obire sua;
illuni venturis retinentein nomina saeclis
tollet ab obscura fama perennis humo.

Hac duce Tarpeiam Decius se vovit ob arcem,
Coclitis et virtus hac duce nota fuit ; 20

hinc duo Scipiadae repetito et vulnere fortis
Porcius, hinc animae, prodige Paule, tuae.

Mars pater et defensa Iovis Capitolia magni
et servata suis Vesta verenda focis
illis Elysias sedes tribuere piorum 25

certa loca; hic patriae est iura tuentis honor.

Hic honor, haec loca certa tuo concessa Camillo,
prò patria Elysium cui datur omne nemus;
hic inter Marsosque suos priscumque Sabellum

Romanosque patres Argolicosque duces 30
ostentans decus eximium, sua vulnera, plausu
excipitur; plausum reddit et omnis ager,
laeta canunt heroes et alta silentia rumpunt,
fama coronatis celsa vagatur equis.

Quare, age, nec gratas iuveni depone querelas,
et lacrimis parcas hunc onerare tuis.

Ille deo fruitur fatis melioribus usus,
felix, quem patria fas sit in urbe coli;
quemque coles, Teramane, memor patriaeque tuique,
heroem et culta concine culte lyra.