Etsi Nos

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

LEO PP. XIII.


Leonis PP. XIII . 14


EPISTOLA ENCYCLICA

QUA DE MALIS IN ITALICA REGIONE

INGRAVESCENTIBUS CONQUERITUR

ATQUE OPPORTUNA REMEDIA ADHIBENDA

PROPONIT

LEO PP. XIIL
VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

>
Etsi Nos, pro auctoritate atque amplitudine A-
postolici muneris, et universam christianam rem-
publicam et sing-ulas ejus partes maxima, qua
possumus, vig-ilantia et caritate complectimur:
nunc tamen singulari quadam ratione curas co-
gitationesque Nostras ad se Italia convertit. —
Quibus in cogitationibus et caris altius quiddam
rebus humanis diviniusque suspicimus : anxii enim
et solliciti sumus de salute animarum sempiterna ;
in qua tanto niagis fixa et locata esse omnia stu-
dia Nostra oportet, quanto eam majoribus peri-
culis videmus oppositam. — Cujus generis pericula,
si magna unquam in Italia fuerunt, maxima pro-
fecto sunt hoc tempore, cum ipse rerum publica-
rum status mag-nopere sit incolumitati relig-ionis
calamitosus. Eamque ob caussam Nos movemur
vehementius, quod sing-ulares conjunctionis ne-
cessitudines Nobis cum Italia intercedunt, in qua
Deus domicilium Vicarii sui, magisterium verlta-



— 211 —

tis, et catholicse unitatis centrum collocavit. —
Alias quidem multitudinem monuimus, ut sibi ca-
veret, et sing-uli intellig-erent, quse sua sint in
tantis oflfensionum caussis officia. Nihilominus,
ingravescentibus malis, volumus in ea Vos, Ve-
nerabiles Fratres, mentem dilig-entius intendere,
et, communium rerum inclinatione perspecta, mu-
nire vig-ilantius populorum animos, omnibusque
prsesidiis firmare, ne thesaurus omnium pretiosis-
simus, fides catholica, diripiatur.

Perniciosissima hominum secta, cujus auctores
et principes non celant neque dissimulant quid
velint, in Italia jamdiu consedit: denunciatisque
Jesu Christo inimicitiis, despoliare penitus insti-
tutis christianis multitudinem contendit. Quantum
audendo processerit, nihil attinet dicere hoc loco,
prsesertim cum extent Vobis, Venerabiles Fratres,
ante oculos vel fidei vel moribus illatag jam labes
et ruinae. — Apud italas g"entes, quse in avifa reli-
g^ione constanter et fideliter omni tempore per-
manserunt, imminuta nunc passim Ecclesias liber-
tas est, atque acrius in dies hoc agitur, ut ex o-
mnibus publice institutis forma illa et veluti cha-
racter christianus deleatur, quo semper fui Italo-
rum non sine caussa nobilitatum genus. Sublata
sodalium relig-iosorum collegla: proscripta Eccle-
siss bona : rata citra ritus catholicos connubia: in
institutione juventutis nullae potestati ecclesiasticfe
partes relictge. — Neque finis est nec modus ullus
acerbi et luctuosi belli cum Apostolica Sede su-
scepti, cujus caussa incredibiliter Ecclesia laborat,
Romanusque Pontifex in summas angustias com-
pulsus est. Is enim civili principatu spoliatus ,
necesse fuit ut in alienam ditionem potestatemque
concederet. — Urbs autem Roma , aug-ustissima
urbium christianarum, exposita est et patet qui-
buslibet Ecclesise hostibus, profanaque rerum no-
vitate polluitur, scholis et templis ritu hseretico
passim dedicatis. Quin immo exceptura fertur hoc
ipso anno leg-atos et capita inimicissimse rerum



— 212 —

catholicarum sectse, huc ad singulare quoddam
concilium coetumque profecturos. Quibus quidem
hujus deligeudi loci satis apparet quse caussa fue-
rit: videlicet conceptum adversus Ecclesiam odium
explere procaci iujuria volunt, Romanoque Pon-
tificatu in ipsa sede sua lacessendo, funestas belli
faces proxime admovere. — Dubitandum profecto
non est, quin impios hominum conatus Ecclesia
aliquando victrix effugiat: certum tamen explora-
tumque est, his artibus eos hoc. assequi velle,
una cum Capite totum Ecclesise corpus afficere et
religionem, si fieri possit, extinguere.

Quod sane velle eos, qui se italici nominis aman-
tissimos profitentur, incredibile videretur; nam ita-
licum nomen, iutereunte fide catholica, maxima-
rum utilitatum fonte prohiberi necesse esset. Et-
enim si relig-io christiana cunctis uationibus opti-
ma salutis prsesidia peperit, sanctitatem jurium,
tutelam justitise; si caecas ac temerarias hominum
cupiditates virtute sua ubique edomuit, comes et
adjutrix omnium rerum quse honestse sunt, quse
laudabiles, qu£fi mag^nse: si varios civitatum or-
dines, et diversa reipublicae membra ad perfectam
stabilemque concordiam ubique revocavit, horum
profecto beneficiorum copiam uberius quam cete-
ris Italorum g-eneri impertivit. — Estquidem nimis
multorum hsec labes et macula, ut obesse et nocere
saluti aut incremento reipublicse Ecclesiam dicant,
Romanumque Pontificatum prosperitati et magni-
tudini italici nominis inimicum putent. Sed isto-
rum querelas absurdasque criminationes aperte
superiorum temporum omnia monumenta convin-
cunt, Revera enim Ecclesise summisque Pontiflci-
bus Italia maxime debet, quod g-loriam suam
apud omnes g-entes propagavit, quod iteratis bar-
barorum impressionibus non succubuit, et imma-
nes Turcarum impetus invicta repulit, et multis
in rebus sequam legitimamque libertatem diu
conservavit, et pluribus iisdemque immortalibus
optimarum artium monumentis civitates suas lo-



— 213 —

cupletavit. — Neque postrema Romauorum Pontifi-
cum haec laus est, quod provincias italicas ing-e-
nio moribusque diversas communi fide et religione
unas semper conservaverint, etadiscordiis omnium
funestissimis liberaverint. Atque in trepidis cala-
mitosisque temporibus non semel erant publicse
res ad extremos casus prsecipitaturse, nisi Ponti-
ficatus Romanus ad salutem valuisset. — Neque
futurum est, ut minus valeat in posterum, modo
ne voluntas hominum obsistens virtutem ejus in-
tercipiat, neu libertatem impediat. Etenim vis illa
benefica, quae in institutis catholicis inest, quo-
niam ab ipsa eorum natura sponte proficiscitur,
immutabilis est et perpetua. Quemadmodum pro
salute animarum omnia religio catholica et loco-
rum et temporum intervalia complectitur , ita
etiam in rebus civilibus ubique et semper sese
ad hominum utilitates porrig-it atque explicat.

Tot vero ereptis tantisque bonis, summa mala
succedunt: quoniam qui sapientiam christianam
oderunt, iidem, quidquid contra fieri a se dicant,
ad perniciem devocant civitatem. Istorum enim
doctrinis nihil est magis idoneum ad inflamman-
dos violenter animos, concitandasque perniciosis-
simas cupiditates. Sane in iis quas cognitione
scientiaque continentur, caeleste fidei lumen repu-
diant: quo extincto , mens humana in errores
saepissime rapitur, nec vera cernit, atque illuc
facile evadit, ut in humilem foedumque materia-
lismum abjiciatur. Spernunt in genere morum se-
ternam immutabilemque rationem, et supremum le-
gum latorem ac vindicem Deum despiciunt: qui-
bus sublatis fundamentis, consequens est, ut, nulla
satis idonea legum sanctione, omnis vivendi nor-
ma ab hominum voluntate arbitrioque sumatur.
In civitate vero ex immodica libertate, quam prse-
dicant et volunt, licentia g-ignitur: licentiam se-
quitur perturbatio ordinis, quae est maxima et fu-
nestissima pestis reipublicae. Revera nulla fuit aut
deformior species, aut miserior conditio civitatis,



- 214 —

quam illa in qua tales et doctrinse et homines va-
lere aliquamdiu potuerunt. Ac nisi recentia exem-
pla suppeterent, id fidem excedere videretur, po-
tuisse homines scelere £.udaciaque furentes in tanta
excidia ruere, et retento ad ludibrium libertatis
nomine, in csede et incendiis debacchari. — Quod
si tantos nondum sensit Italia terrores, primo
quidem singulari Dei beneficio tribuere, deinde id
quoque caussse fuisse statuere debemus, quod,
cum itali homines numero long-e maximo in reli-
gione catholica studiose perseverarint, idcirco fla-
g^itiosarum opinionum, quas diximus, dominari
libido non potuit. Verum si hsec, quse relig-io prae-
bet, munimenta perrumpantur, continuo Italia in
eos casus ipsos delaberetur, qui maximas et flo-
rentissimas nationes aliquando perculerunt. Etenim
necesse est, ut simihtudinem doctrinarum exitus
similes consequantur : et quoniam in eodem vitio
sunt semina, fieri non potest, quin fructus plane
eosdem efi"undant. Immo vero majores fortasse
poenas violatas relig-ionis gens italica lueret, quia
perfidiam et impietatem culpa ingrati animi cu-
mularet. Non enim casu aliquo, aut levi hominum
voluntate datum est Italiae, ut partse per Jesum
Ch-ristum salutis vel a principio esset particeps,
et beati Petri Sedem in sinu gremioque suo collo-
catam possideret, et long-o sstatum cursu iis, quae
a relig-ione catholica sponte fluunt, maximis et
divinis beneficiis perfrueretur. Quapropter metuen-
dum sibi magnopere esset quod ingratis populis
Paullus Apostolus minaciter nunciavit, « Terra
scepe venienterii super se Mbens wibrem^ et ge-
nerans herdam opportunmn illis a quibus colitur^
accipit benedictionem a Deo: proferens autem
spinas et tribulos, reproba est et maledicto pro-
xima , cujus consummatio in comljustionem i ».
Prohibeat Deus hanc tantam formidinem ; atque
omnes pericula serio considerent, quae partim jam

1 Hebr. vi, 7, 8.



— 215 —

adsunt, partim impendent ab iis, qui non com-
muni utilitati, sed sectarum commodis servientes,
capitales cum Ecclesia inimicitias exercent. Qui
si saperent, si vera caritate patrise tenerentur,
certe nec de Ecclesia difEderent, nec de nativa
ejus libertate detrahere , iajariosis suspicionibus
adducti, conarentur; immo vero consilia ab ea
oppugnanda ad tuendam adjuvandamque verte-
rent: idque in primis providerent, ut Pontifex
Romanus sua jura reciperet. — Etenim suscepta
cum Apostolica Sede contentio quanto plus Ec-
clesise nocet , tanto minus est incolumitati re-
rum italicarum profutura. De qua re alio loco
mentem Nostram declaravimus: « Dicite, pu-
« blicas Italise res neque prosperitate florere,
« neque diuturna tranquillitate posse consistere,
« nisi Romanae Sedis dig-nitati et summi Pontificis
« libertati, prout omnia jura postulant, fuerit con-
« sultum. »

Quapropter, cum nibil mag-is velimus, quam ut
res christiana salva sit, cumque praesenti italica-
rum g-entium discrimine commoveamur, Vos ve-
hementius quam unquam alias, Venerabiles Fra-
tres, hortamur, ut studium caritatemque Vestram
ad comparanda tot malorum remedia Nobiscum
conferatis. — Et primum quidem edocete summa
cum cura populos, quanti sit fidem catholicam
possidere, et quam mag-na ejusdem tuendse ne-
cessitas. — Quoniam vero hostes et oppug-natores
catholici nominis, quo facilius male cautos deci-
piant, multis in rebus aliud agunt, aliud simulant,
valde interest occulta eorum consilia patefieri in
lucemque proferri, ut scilicet, comperto quid rea-
pse velint et qua caussa contendant, excitetur in
catholicis hominibus ardor animi, et Ecclesiam,
Romanum Pontificem, hoc est salutem suam, vi-
riliter aperteque defendant.

Multorum ad hanc diem virtus, quse plurimum
potuisset, visa est aliquantum in agendo lenta et
in labore remissa, sive quod insueti rerum essent


animi, sive quod periculorum non satis fuerit
magnitudo perspecta. Nunc vero, cog-nitis expe-
riendo temporibus, nihil esset perniciosius, quam
perferre oscitanter long-inquam improborum mali-
tiam, expeditumque ipsis locum relinquere rei
christiansB ad libidinem suam diutius vexandse.
li quidem prudentiores quam filii lucis multa
jam ausi : inferiores numero, calliditate et opi-
bus validiores, haud longo tempore magna apud
nos malorum incendia excitaverunt. Intelligant
igitur quicumque amant catholicum nomen, tem-
pus jam esse couari aliquid, et nuUo pacto lan-
guori desidiaique se dedere, cum nemo celerius
opprimatur, quam qui vecordi securitate quie-
scunt. Videant quam nihil reformidarit veterum
illorum nobilis et opercsa virtus: quorum et la-
boribus et sanguine fides catholica adolevit. Vos
autem, Venerabiles Fratres , excitate cessantes,
cunctantes impellite: exemplo et auctoritate Ve-
stra universos confirmate ad exercenda constanter
et fortiter officia, quibus actio vitae christianse
continetur. — Ad hanc alendam aug-endamque
experrectam virtutem, curare ac providere opus
est, ut numero, consensu, efficiendis rebus, flo-
reant lateque amplificentur societates, quibus ma-
xime propositum sit fidei christianse virtutumque
ceterarum retinere et incitare studia. Tales sunt
consociationes juvenum, opificum ; quaeque consti-
tutse sunt aut coetibus catholicorum hominum in
tempora certa agendis, aut inopias miserorum le-
vandse, et tuendas dierum festorum religioni, et
pueris ex infima plebe erudiendis ; aliaeque ex eo-
dem genere complures. — Et cum rei christianse
quam maxime intersit Pontificem Romanum in
gubernanda Ecclesia et esse et videri ab omni
periculo, molestia, difficultate liberum, quantum
lege possunt agendo, rogando, contendendo, tan-
tum, Pontificis caussa, enitantur et efficiant; ne-
que ante quiescant, quam sit Nobis, reapse non
specie, libertas restituta, quacum non modo Ec-


clesiae bonum, sed et secundus rerum italicarum
cursus , et christianarum g-entium tranquillitas
necessario quodam vinculo conjuDgitur.

Deinde vero permagmi refert publicari et long-e
lateque fluere salubriter scripta. — Qui capitali
odio ab Ecclesia dissident, scriptis editis decer-
tare, iisque tamquam aptissimis ad nocendum ar-
mis uti consueverunt. Hinc teterrima librorum
colluvies, hinc turbulentse et iniquse ephemerides,
quarum vesanos impetus nec leg"es frenant, nec
verecundia continet. Quidquid est proximis his
annis per seditionem et turbas gestum, jure g-e-
stum esse defendunt: dissimulant aut adulterant
verum: Ecclesiam et Pontificem maximum quoti-
dianis maledictis falsisque criminationibus hosti-
liter petunt: nec ullae sunt tam absurdae pestife-
rseque opiniones, quas non disseminare passim
ag-g-rediautur. Hujus igitur tanti mali, quod ser-
pit quotidie latius, sedulo prohibenda vis est : ni-
mirum oportet severe et graviter adducere multi-
tudinem, ut intento animo sibi caveat, et pruden-
tem in legendo delectum religiosissime servare
velit. Prseterea scripta scriptis opponenda, ut ars
quse potest plurimum ad perniciem eadem ad ho-
minum salutem et beneficium transferatur, atque
inde remedia suppetant, unde mala venena quse-
runtur. — Quam ad rem optabile est, ut saltem
in singulis provinciis ratio aliqua instituatur de-
monstrandi publice, quae et quanta sint singulo-
rum christianorum in Ecclesiam officia, vulg-atis
ad id scriptionibus crebris, et, quoad fieri potest,
quotidianis. In primis autem sint in conspectu
posita religionis catholicse in omnes gentes prae-
clara merita: explicetur oratione virtus ejus pri-
vatis publicisque rebus maxime prospera et salu-
taris ; statuatur quanti sit, celeriter Ecclesiam ad
illum dignitatis locum in civitate revocari, quem
et divina ejus magnitudo, et publica g-entium uti-
litas vehementer postulat. — Harum rerum caussa
necesse est, ut qui animum ad scribendum appule-


rint, plura teneant : videlicet idem omnes in scriben-
do spectent : quod maxime expedit, id constituant
judicio certo et efficiant : nihil ex iis rebus prseter-
mittant, quarum utilis atque expetenda cognitio vi-
deatur: g-ravitate et moderatione dicendi retenta,
errores et vitia reprehendant, sic tamen ut careat
acerbitate reprehensio, personisque parcatur: dein-
de orationem adhibeant planam atque evidentem,
quam facile queat multitudo percipere. — Reliqui
autem omnes, qui vere et ex animo cupiunt, flo-
rere res et sacras et civiles ing^enio hominum lit-
terisque defensas, hos litterarum ingeniique fru-
ctus tueri liberalitate sua studeant; et ut quisque
ditior est, ita potissimum re fortunaque sustineat.
lis enim, qui scribendo dant operam, omnino af-
ferenda sunt hujus generis adjumenta: sine qui-
bus aut nullos ipsorum industria habitura est
exitus, aut incertos et perexig-uos. — In quibus
rebus omnibus si quid nostris hominibus incom-
modi impendet, si qua est dimicatio subeunda,
audeant tamen sese obvios ferre , cum homini
christiano nulla sit adeundi vel incommoda vel
labores caussa justior, quam ne lacerari ab impro-
bis relig^ionem patiatur. Neque enim hac filios
leg-e Ecclesia aut genuit aut educavit, ut, cum
tempus et necessitas cogeret, nullam ab iis opem
expectaret, sed ut singuli eorum otio privatisque
utilitatibus salutem animarum et incolumitatem
rei christianae anteponerent,

Praecipuse autem curae cogitationesque Vestrse,
Venerabiles Fratres, in eo evigilare debent, ut
ministros Dei idoneos rite instituatis. Quod si Epi-
scoporum est plurimum operae et studii in fingenda
probe omni juventute ponere , longe plus ipsos
elaborare in clericis verum est, qui in Ecclesiae
spem adolescunt, et participes adjutoresque mu-
nerum sanctissimorum sunt aliquando futuri. —
Caussae profecto g^raves et omnium setatum com-
munes decora virtutum multa et mag-na in sacer-
dotibus postulant: verumtamen nostra hsec aetas



plura quoque et majora admodum flagitat. Re-
vera fidei catholicse defensio, in qua laborare ma-
xime sacerdotum debet industria, et qu8B est tan-
topere his temporibus necessaria, doctrinam desi-
derat non vulgarem neque mediocrem, sed exqui-
sitam et variam; quse non modo sacras, sed etiam
philosophicas disciplinas complectatur, et physi-
corum sit atque historicorum tractatione locuples.
Eripiendus est enim error hominum multiplex,
sing-ula christianae sapientiae fundamenta convei-
lentium: luctandumque persaepe cum adversariis
apparatissimis , in disputando pertinacibus , qui
subsidia sibi ex omni scientiarum genere astute
conquirunt. — Similiter cum hodie mag-na sit et
ad plures diffusa corruptela morum, singularem
prorsus oportet in sacerdotibus esse virtutis con-
stantiseque prsestantiam, Fugere quippe consue-
tudinem hominum minime possunt: immo appli-
care se propius ad multitudinem ipsis officii sui
muneribus jubentur: idque in mediis civitatibus,
ubi nuUa jam fere libido est, quin permissam
habeat et solutam licentiam. Ex quo intelligitur,
virtutem in Clero tantum habere virium hoc tem-
pore debere, ut possit se ipsa tueri firmiter, et
omnia cum blandimenta cupiditatum vincere, tum
exemplorum pericula sospes superare. — Prseterea
conditas in Ecclesiae perniciem leges consecuta
passim clericorum paucitas est : ita plane, ut eos,
qui in sacros ordines Dei munere leguntur, du-
plicare operam suam necesse sit, et excellenti se-
dulitate, studio, devotione exig-uam copiam com-
pensare. Quod quidem utiliter facere non possunt,
nisi animum g-erant tenacem propositi, abstinen-
tem, incorruptum, caritate flagrantem, in labori-
bus pro salute hominum sempiterna suscipiendis
promptum semper atque alacrem. Atqui ad hujus-
modi munera est adhibenda praeparatio diuturna
et dilig-ens: non enim tantis rebus facile et cele-
riter assuescitur. Atque illi sane in sacerdotio inte-
gre sancteque versabuntur, qui sese in hoc genere



 

ab adolescentia excoluerint, et tantum disciplina
profecerint, ut ad eas virtutes, quse commemoratae
sunt, non tam instituti quam nati videantur.

His de caussis, Venerabiles Fratres, jure Semi-
naria clericorum sibi vindicant plurimas et maxi-
mas animi, consilii, vigilantise Vestrse partes. Quod
ad virtutem et mores, minime fugit sapientiam
Vestram, quibus abundare prseceptis et institutis
adolescentem clericorum aetatem oporteat. — In
gravioribus autem disciplinis, Litterse Nostrae En-
cyclicae — ^terni Patris — viam rationemque
studiorum optimam indicaverunt. Sed quoniam in
tanto ing-eniorum cursu plura sunt sapienter et
utiliter inventa, quse minus decet non habere per-
specta, prsesertim cum homines impii quidquid in-
crementi affert dies in hoc gen^re, tamquam nova
tela in veritates divinitus traditas intorquere con-,
sueverint, date operam, Venerabiles Fratres, quan-
tum potestis, ut alumna sacrorum juventus non
modo sit ab investig-atione naturse instructior, sed
etiam iis artibus apprime erudita, quae cum sacra-
rum Litterarum vel interpretatione vel auctoritate
cog-nationem habeant. — IUud certe non ig-nora-
mus, ad elegantiam studiorum optimorum multas
res esse necessarias: quarum tamen sacris Semina-
riis italicis adimunt aut minuunt importunse leg-es
facultatem. — Sed hac etiam in re terapus postu-
lat, ut larg-itate et munificentia bene de religione
catholica promereri nostrates studeant. Voluntas
majorum pia et benefica egregie ejusmodi necessi-
tatibus providerat; atque illud Ecclesia assequi
prudentia et parsimonia potuerat, ut tutelam et
conservationem rerum sacrarum nequaquam ha-
beret necesse caritati filiorum suorum commen-
dare. Sed patrimonium ejus leg"itimum seque ac
sacrosanctum, cui superiorum sstatum injuria pe-
percerat, nostrorum temporum procella dissipavit:
quare caussa renascitur, cur qui diligunt catholicum
nomen, animum inducant majorum liberalitatem
renovare. Profecto Gallorum, Belgarum, aliorum-



que in caussa haud multum dissimili illustria sunt
munificentise documenta, non modo sequalium, sed
etiam posterorum admiratione dignissima. Neque
dubitamus, quin italica gens, communium rerum
consideratione permota, id pro viribus actura sit,
ut et se patribus suis dig-nam impertiat, et ex fra-
ternis exemplis capiat quod imitetur.

In his rebus, quas diximus, profecto haud mini-
mam habemus spem solatii incolumitatisque repo-
sitam. — Verum cum in omnibus consiliis, tum
maxime in iis, quse salutis publicae caussa susci-
piuntur, omnino ad humana praesidia accedere ne-
cesse est opem omnipotentis Dei, cujus in potestate
sunt non minus sing-ulorum hominum voluntates,
quam cursus et fortuna imperiorum. Quapropter
invocaudus summis precibus Deus, orandusque, ut
tot ejus beneficiis ornatam atque auctam respiciat
Italiam; in eaque fidem catholicam, quod est ma-
ximum bonum, cunctis periculorum suspicionibus
depulsis, perpetuo tueatur. Hanc ipsam ob caus-
sam imploranda suppliciter est Immaculata Virg-o
Maria, mag-na Dei parens, fautrix et adjutrix con-
siliorum optimorum, una cum sanctissimo Sponso
ejus Josepho, custode et patrono gentium christia-
narum. Ac pari studio obsecrare opus est Petrum
et Paullum, mag-nos Apostolos, ut in italicis gen-
tibus fructum laborum suorum incolumem custo-
diant, nomenque catholicum, quod majoribus no-
stris suo ipsi sang-uine pepererunt, apud seros po-
steros sanctum inviolatumque conservent.

Horum omnium cselesti patrocinio freti, auspi-
cem divinorum munerum, et prsecipuae benevolen-
tiae Nostrse testera , Apostolicam Benedictionem
Vobis universis, Venerabiles Fratres, et popuhs
fidei Vestrae commissis , peramanter in Domino
impertimus.

Datum Romse apud S. Petrum, die xv Februarii
an. MDCCCLXXXII, Pontificatus Nostri anno quarto.

LEO PP. XIII.