Triclinium | Ebrietas |
Personae:
SCOPAS, SIMONIDES, CRITO, DEMOCRITUS, POLAEMON.
Scop.
Ubi nobis Simonides?
Crit.
Illico dixerat se venturum, simul ac convenisset debitorem apud forum.
Scop.
Recte habet; a debitore facilius se extricavit quam a creditore.
Crit.
Qui isthuc?
Scop.
Sicut in victoria belli condiciones fert victor, non victus; nam a debitore, quum ipse idem volet, a creditore, quum alter. Sed convenistisne omnes ut erat condictum, relicta domi severitate afferentes vobiscum hilaritatem, lepores, venustates, gratias?
Crit.
Plane ita spero, et erimus, sicut monet M. Varro, belli homines.
Scop.
Reliqua meae curae sunto.
Crit.
Ecce tibi Simonides.
Scop.
Feliciter.
Sim.
Et vobis fauste.
Scop.
Exspectatissime.
Sim.
Plane rusticane; nam ad prandendum eram invitatus, non ad exspectandum: sed quaeso, fui vobis diu in mora?
Crit.
Non valde.
Sim.
Cur non accumbebatis sine me? Essetis saltem prooemiati de fructibus quibus ego non admodum capior.
Scop.
Bona verba, te absente assedissemus?
Crit.
Satis comitatum; exordiamur jam opus. Optimum panem et levissimum, non plus habet ponderis quam si esset spongia; siligineus est setanius: Industrium habetis pollinctorem.
Scop.
Roscius est pistrini curator.
Sim.
Nunquamne in id conjicitur?
Scop.
Absit, tam frugi servus?
Dem.
Adfer mihi autopyrum.
Sim.
Mihi vero secundarium aut typhaceum.
Scop.
Cur talem?
Sim.
Quoniam audivi, et ita sum expertus, minus me esse, quum panis non est sciti saporis.
Scop.
Heus puer adferto ei panem cibarium[1] et vulgarem, etiam ex atro, si ita mavult: ita demum jucundissime convivabimur, si quisque quod maxime collibitum erit, sumpserit.
Pol.
Panis hic, quem tu tantopere probas spongiosus, aquaticus est, malo densiorem.
Crit.
Mihi vero non displicet spongiosus, modo ne sit speusitius[2]; hic vero etiam hectas attollit,[3] quod focacei solent facere; quum sit, uti satis apparet, fornaceus.
Pol.
Cibarius hic panis et acerosus est et acetosus, typhaceum dicas.
Scop.
Sic consueverunt nostri agricolae triticum omne quod huc important, acerare prius in villa, et miscere multis generibus seminum; sapor autem ex fermento est nimio.
Pol.
Nullum hominum genus est hoc fraudulentius; non male faciunt, nisi quum nesciunt.
Crit.
Panis hic non est satis fermentatus.
Dem.
Puta te hodie Judaeum, qui azymo vescebantur jussu Dei.
Crit.
Id quidem quod homines essent pessimi, ut interdicta est illis suilla, qua nihil palato gratius, nec si moderate sumas, salubrius. Et quidem azyma jussi sunt comedere cum lactucis agrestibus, quae sunt perquam amarae.
Pol.
Illa omnia sensus habent altiores, omittamus haec.
Scop.
Et quidem disputationem de pane. Si de obsoniis fuerit tanta controversia, magna erit in toto convivio discordia.
Crit.
Accidet nimirum quod Horatius inquit:
Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.[4]
Scop.
Appone lances illas et tympana cum cerasis et prunis, et malis granatis, et persicis pomis, et persicis praecocibus.
Pol.
Cur M. Varro dixit convivas non debere excedere numerum Musarum, quum de eo numero non constet? Alii enim ponunt tres, alii sex, alii novem.
Crit.
Dixit tamquam si constaret esse novem, et ita erat vulgo receptum: unde Diogenis jocus in ludimagistrum, qui paucos haberet discipulos, depictas autem Musas in ludo; Praeceptor, inquit, σὺν ταῖς μύσαις[5] multos habet discipulos.
Dem.
Sed est ne verum, Persas pomum hoc quod apud ipsos esset lethale, invexisse in Graeciam ad pestem eorum quibuscum bellum gerebant?
Crit.
Sic accepi.
Dem.
Admirabilis est in ingeniis terrarum varietas.
Crit.
'India mittit ebur', inquit Vergilius, 'molles sua tura Sabaei'[6]. Hem cydonipersica.[7]
Sim.
Novum insitionis inventum priscis incognitum; cedo nobis pateram illam cum ficis duricoriis[8] qui sunt (ut nostis) prodromi.
Scop.
Satis est fructuum: expleamus nos rebus aliis salubrioribus corpori.
Crit.
Quid his salubrius?
Scop.
Nihil, si salubre et sapidum idem sunt, sicut in meridiano somno.
Crit.
Ego condono illis nocumentum propter oblectamentum.
Scop.
Non meministi versiculum Catonis:
Pauca voluptati debentur, plura saluti.
Dato singulis singulas gabatas cum jure carnium ut sorbeant; id vero et calfaciet intestina, et blande abluet ad molliendum ventrem.
Sim.
Profecto puer amo te de suilla hac salita. O pernam sapidissimam! majalis est. Brassicas illas cum larido, si vis mihi auscultare, redde coquo per hoc quidem temporis, aut serva in brumam. Lucanicae hujus scinde mihi bucceam unam aut alteram, quo suavius ebibam primum cyathum.
Crit.
Pareamus Medicorum consilio, admonentium, ut porcinae addatur merum; funde vinum.
Scop.
Sequitur actus fabulae, fortassis hoc anni tempore praecipuus. Spectate hujus actus apparatum, primum omnium a caliculis custos abaci scyphos exposuit vitreos crystallini vitri cum vino albo purissimo, aquam putes solo aspectu. San-Martinium Sanmartinium, ex illo Hispaniae oppido.est, et partim Rhenense, non infectum ut solent in Belgia, sed quale in media Germania bibitur. Oenophorus relevit hodie serias duas, alteram vini heluelli seu flavi ex agro Parisiensi, alteram sanguinei Burdegalensis: habetis in apyroto[9] alia parata, fuscum, Aquitanicum, et nigrum e Sagunto: petat quisque ex sententia palati sui.
Crit.
Quid potest nuntiari laetius? ut nihil est durius quam perire siti. Ego vero mallem optimam nobis aquam prospexisses; hunc nuntium audivissem libentius quam de vino.
Scop.
Nec ea deerit.
Sim.
Nuper quum essem in urbe Roma, bibi apud Cardinalem quendam vina generosissima omnifariam saporis, (nam eram Praefecto cellae vinariae perquam familiaris) vinum dulce, acutum, lene, suave, austerum.
Dem.
Mihi vehementer placet aiglauces.[10]
Pol.
Sic fere Belgicis feminis.
Sim.
In pagis quibusdam Galliae floces apponuntur, secundarium autem vinum et tertiarium habent in deliciis; sed ea villa sunt magis quam vina, et alioqui vinum Gallicum toto genere nec aquam, nec aetatem fert: itaque paulo post quam est diffusum, bibitur; quippe post annum inclinat ilico, et fit dubium, tum fugiens, et acuit; quod si manserit diutius, emulcet, et in vappam vertitur. Hispanum vinum et Italicum bene fert, et aquam et aetatem.
Dem.
Quid rei est vinum fugiens? Vientur probe dolia[11], et obseretur cella, immo et domus claudatur si sit opus.
Pol.
Ut poma fugientia quae aetati cedunt, nec servantur, et discedere vulgo dicimus; cujus contrarium est vinum consistens.
Dem.
Funde mihi prius aquam ad dimidium calicem, super hanc infundes vinum more veteri.
Crit.
Immo et hodierno multarum gentium. Galli et Germani contra faciunt.
Dem.
Quae nationes volunt bibere aquam vinatam, aquae addunt vinum: quae vinum aquatum, vino superinfundunt aquam.
Crit.
Quae vero vino aquam non adfundunt, quid bibunt?
Dem.
Vinum purum putum.
Crit.
Etiam, nisi prius sit a vinario irrigatum.
Pol.
Baptizare id vocant ut vinum sit Christianum: ea erat meo tempore elegantia philosophica.
Dem.
Illi baptizant vinum, et se ipsos exbaptizant.
Pol.
Pejus agunt qui injiciunt calcem, sulphur, mel, alumen, et alia dictu tetriora quibus nihil est corporibus perniciosius, in quos publice deberet animadverti, ut in latrones aut sicarios; inde sunt enim incredibilia morborum genera, et potissimum arthretica.[12]
Crit.
Ex conspiratione cum Medicis id agunt, ut utrique rem augeant.
Dem.
Nimis mihi porrigis plenum calicem: deple quaeso te aliquantum ut sit locus aquae infundendae.
Crit.
Funde mihi in scyphum illum coloris castanei. Quid rei est?
Scop.
Nux praegrandis Indica ab labris argento circumclusa[13], visne in culullo illo ligni hebeni, quod ferunt esse saluberrimum? Ne addas tantum aquae: nescis vetus verbum: Perdis vinum infusa aqua?
Dem.
Immo perdis utrumque, aquam et vinum.
Pol.
Malo utrumque perdere quam ab alterutro perdi.
Scop.
Lubetne potare more Graeco ex illis pateris et capatioribus poculis?
Crit.
Minime vero. Admonebas nos modo antiqui proverbii, vicissim admoneo te praecepti Paulini: 'nolite inebriari vino, in quo inest luxuria': et Servatoris nostri: 'Videte ne graventur corda vestra crapula, et ebrietate'. Unde est haec frigida, tam pura et pellucida?
Scop.
E fonte proximo.
Crit.
Ad vinum diluendum malim cisternam, modo defaecatissimam.
Dem.
Quid putealem?
Crit.
Usibus lavandi aptior est quam bibendo.
Pol.
Fluviatilem commendant plurimi.
Crit.
Recte, si fluant amnes per venas auri, ut fere in Hispania, et sit quieta et liquida.
Sim.
Mihi vero in phiala illa Samia adfer aliquantum cervisiae, quam puto refrigerando corpori hoc aestu utilissimam.
Scop.
Ex qua tandem cervisia?
Sim.
Ex tenuissima; nam aliae nimium incrassant spiritus, et reddunt obesum corpus.
Pol.
Mihi item dato, sed in vitro illo terete.
Scop.
Curre ad culinam; quid illi cessant? Quin mittunt missum alium? Vides jam hinc neminem attingere? Adfer pullos gallinaceos elixos cum lactucis, buglossa hortensi et intybo, vervecinam quoque et vitulinam.
Crit.
Adde etiam in scutulis paulum sinapis aut petroselinati.
Dem.
Violenta res videtur sinapis.
Crit.
Non admodum congruit biliosis; iis tamen qui crassis et frigidis humoribus redundant haud inutilis.
Pol.
Idcirco sapiunt populi septentrionales, quibus illa est magno usui, praecipue cibis crassis et duris addita, ut bubulae et salsamentis.
Scop.
Hoc loco existimo pultes et ptisanas[14] venturas in tempore, leucophagum[15], similaginem, amilum, oryzam, vermiculos; edat quisque ex quibus volet.
Dem.
Vidi qui a vermiculis Vermiculi, vulgo fidei.hujusmodi vehementer aborreret, quod autumaret collectos fuisse ex terra aut coeno, et vixisse aliquando.
Crit.
Scilicet metuebat, ne in aqualiculo suo reviviscerent. Oryzam ferunt nasci in aqua, mori in vino: cedo igitur vinum.
Dem.
Ne bibe statim a cibo calido, intermisce prius frigidi aliquid et solidi.
Crit.
Quid?
Dem.
Crustam panis aliquam, vel turundam unam aut alteram carnium.
Sim.
Vah, pisces cum carnibus in eadem mensa? mare miscetur terrae: hoc vetant medici.
Scop.
Immo hoc placet medicis.
Sim.
Credo, quia illis utile.
Scop.
Cur ergo vetant Medici?
Sim.
Erravi, a Medicina prohiberi dictum oportuit, non a Medicis. Sed qui sunt pisces isti?
Scop.
Appone ordine, primum lupum[16] illum assum cum aceto et capparibus, tum passeres elixos cum succo lapathi acuti, soleas frixas[17], lucium recentem, et capitonem[18]; lucium salitum serva tibi, thynnum assum recentem, et thynnum in salsamento, menas recentes frixas, crustulata Crustulata, quae vulgo pastilli. in quibus insunt mulli barbati, murenae, et truttae multis conditae aromatis, gobios[19] frixos, cammaros et cancros elixos. Admisce scutellas cum intritis alliato, piperato, erucato.
Sim.
Ego vero de piscibus loquar, non edam.
Crit.
Si Philologus coeperit de piscibus movere controversiam, hoc est de re incertissima et controversissima, incipite nobis lectulos insternere, hic erit cubandum.
Scop.
Nemo dignatur vel gustare; tolle haec.
Sim.
Atqui convivia olim Romae lautissima, et ut ipsi soliti erant dicere, pollucibilia[20] ex piscibus constabant.
Crit.
Ita sunt mutata tempora, etsi hoc etiamnum durat apud quosdam.
Scop.
Importate assa, pullos, perdices, turdos, anaticulas, querquedulas, palumbulos, cuniculos, lepusculos, vitulinam et haedinam, et intinctus seu embammata[21], acetum, omphacium, oxypora, mala etiam medica, et cytronia, et olivas Balearicas condititias, quassas, et in muria asservatas.
Dem.
Non adsunt Bethicae?
Scop.
Magis sunt saporis sciti Balearicae.
Crit.
Quid fiet grandibus illis belluis anseri, cygno, pavoni?
Scop.
Ostende tantum et refer in culinam.
Pol.
Hem pavonem. Ubi est Q. Hortensius[22] cui erat in deliciis?
Sim.
Tolle agninam.
Scop.
Cur tolletur?
Sim.
Quia est insalubris: ferunt eam non alia exire, quam qualis intrarit.
Scop.
Vidi quendam devorare ossa olivarum struthionice.
Scop.
Ex quibus carnibus sunt artocreaeArtocreae, pastilli ex carne. istae?
Crit.
Haec est ex cervina.
Scop.
Haec ex damica; illa est ut puto, aprugna.
Crit.
Condituras ipsas malim quam carnes.
Sim.
Plane ita est, etiam res amaras condimentum reddit suavissimas.
Crit.
Ecquod est vitae totius condimentum?
Dem.
Aequus animus.
Crit.
Aliud quiddam ego proferam amplius et augustius.
Dem.
Quid tandem hoc meo?
Crit.
Pietas, sub qua et animi aequitas comprehenditur, et ad res universas asperas, faciles, medias, condimentum aptissimum et jucundissimum.
Scop.
Infunde vinum album Hispanicum in carchesium illud, et circumfer per convivas.
Dem.
Quid paras agere? sub prandii finem propinas nobis vinum forte ac generosum? dilutius erit posthac bibendum si consultum cupimus valetudini.
Sim.
Recte mihi videris admonere: frigida enim oportet esse in convivio postrema, quae pondere suo cibos ad imum ventriculum detrudant, et vapores caput impetentes cohibeant.
Scop.
Tolle ista, muta orbes et quadras, da secundam mensam[23]; nam nemo extendit usquam manum.
Crit.
Adeo voravi initio avide ut statim amisserim appetitum.
Dem.
Ego item non appetitione, sed impetu feror ad primas dapes, inde me expleo.
Pol.
Nescio quid edi de piscibus; id gustum meum prorsus retudit.
Sim.
Tantumne bellariorum apparatum et cupedines, quum nihil superest amplius cupediae? Pyra, mala, caseus multiplex, sed palato meo congruentissimus est hippax[24].
Crit.
Non reor hippacem esse hunc, sed Phrygium ex lacte asini, qualis e Sicilia usque advehitur columellari forma et quadrata, qui quum frangitur, in laminulas funditur sive phyluras.
Dem.
Caseus hic etsi Britannicus, fistulosus est; non erit mea utique sententia vobis gratus.
Crit.
Sed neque hic spongiosus Hollandicus. Parmensis hic est bene compactus, et satis (ut videtur) recens, et ille PenafelliusPenafellius, ex illo oppido Hispaniae. facile cum Parmensi certarit.
Dem.
Non est Parmensis, sed Placentinus.
Crit.
Etiam, si placet: vulgo Germanorum suavissimus est caseus vetus, putris, confricatus et vermiculosus.
Sim.
Qui talem edit caseum, sitim venatur, et edit ut bibat.
Scop.
Pistor dulciarius nimium moratur, quin adfert striblitas[25], et artolagana testuacia et sartaginea conspersione in cacabum injecta olei ferventis, melle superinfuso.
Crit.
Caryotas da mihi aliquot et ad edendum, et ad servandum; fortasse nocte hac nihil edam aliud.
Scop.
Cape igitur spatalium hoc integrum: vin ex malogranatis?
Pol.
Heus Puer spolia nobis hanc palmam agrestem, et da quod est esui.
Scop.
Potionis vos admoneo: scitis Aristotelis esse opinionem, tragemata esse inventa ut ea nos ad bibendum invitent, ne cibus in arido coquatur.
Crit.
Oportet ergo inventorem fuisse vel nautam, vel piscem, qui adeo timeret ariditatem.
Scop.
Adfer ea quae solent vocari sigillum stomachi, post quae nihil est nec edendum nec bibendum: buccellatum, cydoniatum, coriandrum saccharo contectum; hoc vero manducandum est, non edendum; sed quod ex manso reliquum est aridum, exspuendum. Collige frusta et reliquias in canistris: adfer aquas odoriferas, rosaceam, floris mali medici, moscatam.
Pol.
Agamus Christo gratias. Puer Agimus tibi gratias Pater, qui tam multa ad hominum usus condidisti: annue ut tuo favore ad cenam illam veniamus tuae beatitudinis.
Pol.
Agamus nunc domino gratias.
Crit.
Age tu.
Pol.
Immo agat Democritus qui in hisce rebus multum valet.
Dem.
Gratias tibi non possum agere pro merito hoc statu Reipublicae: vides enim omnia a Baccho perturbata; sed recitabo quas Dionysio egit Diogenes, nam mandavi memoriae: tu labenti memoriae, et linguae titubanti, in tanta eluvione habebis veniam.
Scop.
Dic quicquid libuerit scribetur in vino.
Dem.
Defatigasti te ipsum Scopa, uxorem, famulos, famulas, vicinos, coquos, pistores, ut nos magis comedendo et bibendo delassares. Socrates sapienter qui in mercatum celeberrimum ingressus exclamarit: O dii immortales, quam multis ego non indigeo! tu contra posses dicere: Haec omnia quotula portio sunt eorum quibus indigeo? Naturae placent modica, et illis ea sustentatur ac fulcitur; haec tam multa, tam varia obruunt naturam: merito Plinius: Varietas ciborum homini pestilens, pestilentior condimentorum: referimus hinc domum gravata corpora, referimus animos obrutos ac demersos cibis et potionibus, ut nullo hominis officio rite possimus fungi. Tu ipse judicato, ecquam tibi gratiam debemus.
Scop.
Haeccine est gratia quam habetis? Sic rependitis prandium tam opiparum?
Pol.
Ita plane: quod enim majus beneficium quam ut fias sapientior? Tu nos domos remittis plane bruta; nos te domi tuae volumus hominem relinquere, ut scias consulere tuae ac alienae valetudini, et secundum naturae desideria vivere, non juxta corruptas ab stultitia opiniones. Vale et sape.
Notae
- ↑ Adferto ei panem cibarium, panes cibarios vocat Plin. lib. 18. qui pastoribus, et vulgo dantur.
- ↑ Speusitius. In Plinianis codicibus Speusitios panes a festinatioe dictos invenies: sicut dicoquendi ratione furnaceos, et artoptesios.
- ↑ Hectas attollit. Hispane crostas, o vexigas, quasi bietae ab hiando dictae Festus.
- ↑ Horat. lib. 2. Epist. 2. v. 61.
- ↑ Cum Musis, et cum Diis. Boni hominis voces sunt; id est, Diis, Musisque faventibus, et propitiis. Ille autem intellexit, Musis enumeratis una cum discipulis.
- ↑ Georg. I. vers. 57.
- ↑ Cydonia Persica, vulgomelcotones: ex insitione male Cydonia, et Persica.
- ↑ Ficis duricoriis. Hos prodromos esse dicit, hoc est praecoces.
- ↑ In apyroto, apyrotum penultima longa, vas frigidarium.
- ↑ Aiglauces, vinum fortasse dulce, quod vulgo vinum muliebre dicunt.
- ↑ Vientur dolia, hoc est, vinciantur, id enim est viere.
- ↑ Arthetrica, morbus articularis, Hispane gota de pies, o manos, saepius artetis a Graecis.
- ↑ Argento circumclusa. Hispane engastada.
- ↑ Ptisanas. Nonnunquam cremorem ex hordeo, aliisve frugibus expressum significat: imperiti pro aqua cum hordeo fervefacta accipiunt, cum sit pultis genus, ut Plinius ait, ex hordeo, cujus laudibus Hyppocr. unum volumen dicavit.
- ↑ Leucophagum. Hispane manjar blanco. Hermolaus dixit Leucophaeum jus, si modo liber mendo caret.
- ↑ Lupum. Lupus piscis a voracitate dictus est, et fluviatialis: capitur sub hostia fluviorum; Sturionem vulgo appellatum esse Raphael Volaterr. refert.
- ↑ Soleas frixas. Hispane lenguados, a similitudine soleae: eas esse crediderim, quas Varro et Plautus Lingulacas appellant.
- ↑ Lucium recentem, et capitonem. Athenaeus Leuciscum piscem commemorat: et Aelianus Cephalum, quem Athenaeus ait a gravitate capitis dictum, ejusdemque generis esse cum Leucisco.
- ↑ Gobios. Et Gobiones legimus, quos praestantis saporis, sed parvi nutrimenti esse. Athenaeus asserit, retinetque nomen apud Hispanos.
- ↑ Pollucibilia, id est qualia fiebant, quum in honorem cujuspiam Dei aliquid dedicabatur. Pollucere enim est sacrificiale verbum, et reddentium libamenta diis. Plaut. Ut decimam partem Herculi polluceam. Inde pollucibiliter, salariter, opipare, et splendide.
- ↑ Embammata, id est liquamina vel intinctus, a verbo Graeco 'embrapto', quod est intingo, quibus panem vel obsonium intingimus.
- ↑ Ubi est Q. Hortensius. Is enim, ut ait Varro, primus in augulari coena pavones apposuit.
- ↑ Da secundam mensam. Prima mensa est epularum, secunda pomorum, ut Servius ait, ubi mellita, et saccharea, reliquaque, quae Latini bellaria, Graeci 'tragemata' dicunt, apponebantur, et vino latius indulgebantur.
- ↑ Hippax, caseus est equinus, vel coagulum equinum, aut id quod lacte equino sedit postquam agitatum est, a Diosc. hippace femineo genere ponitur.
- ↑ Stribilitas, et artolagana, artolaganos panes, a deliciis nominatos, ait Plin. stribilitae, et artolagana. Forte, hojuelas y bunuelos.