Jump to content

Exercitatio Linguae Latinae/Triclinium

Unchecked
E Wikisource
 Culina Convivium 

Personae:

ARISTIPPUS, LURCO.

Arist.
Quid tu tam sero surgis et quidem semisomnis?

Lur.
Mirum est me esse toto hoc die experrectum, adeo heri edimus et bibimus.

Arist.
Immo ut apparet devorasti, ingurgitasti, obruisti te epulis et vino. Sed ubinam onerasti celocem?

Lur.
Apud Scopam in convivio.

Arist.
Quin potius more Graeco συμπόσιον[1] vocaris, quam Latino verbo convivium?

Lur.
Bucca buccam impellebat, intriturae et condimenta vellicabant atque instigabant desidentem stomachum, et appetentiam non patiebantur delassari.

Arist.
Refer quaeso ordine omnia ut vel auditione ipsa videar mihi interesse, et quasi vobiscum potare: ut ille qui in caupona Hispaniae duos grandes panes comedit ad nidorem perdicis assae, quo nidore utebatur pro obsonio.

Lur.
Quis enarrabit omnia? Majus negotium id fuerit, quam vel emisse vel apparasse, vel quod omnia superat, comedisse.

Arist.
Assideamus in hoc saliceto ad crepidinem hujus ripulae; et quando sumus otiosi, pro collocutione aliis de rebus utemur hac ipsa; gramen erit nobis vice pulvinorum, innitere hac ulmo.

Lur.
In herba? An non humor nocebit?

Arist.
Quid? insanis? Humor in ortu caniculae?

Lur.
Antea recusabam, nunc animus prurit mihi recensere tibi plus quam postulas: de convivio solum quaerebas, accipies etiam de domino et de triclinio: rogabas ut loquerer, efficiam ut mox paulo silentium roges, indicas, imperes: ut Arabius tibicen qui ad canendum obolo conducitur, ad tacendum tribus.

Arist.
Tu vero quantum libuerit, non eris molestus; quandoquidem in opaco loco consedimus, et orationem tuam carduelis illa vel adjuvabit, vel ad harmoniam moderabitur: ut orationem C. Gracchi servus fistulator.

Lur.
Quid istuc est rei?

Arist.
Postquam tu feceris narrandi finem, audies de Gracchis et Gracculis, et de Graeculis.

Lur.
Deambulabamus forte transverso foro ego et Thrasybulus, nacti plusculum otii quam solemus, adjunxit se nobis Scopas. Is a nobis post primas salutationes et blandum congressum coepit vehementer contendere, ut postero die qui hesternus fuit, apud se essemus: excusare nos primum, alius alia: ego autem vadimonium grave, et apud Praetorem valde irritabilem. Sed ille ut libenter ostentat suam magnificentiam, quasi de capite ageretur, orsus est accuratum sermonem; quid multa? Addiximus, ne molestus esse pergeret.

Arist.
Scin, quaenam fuerit causa convivii?

Lur.
Quae tandem, quaeso?

Arist.
Est quidem ipse homo locuples, ornatus argento, veste, supellectile: sed emerat phialas argenteas tres deauratas, et pateras sex; periisset pretium, ni aliquos invitasset, quibus ostentaret; et alioqui eum ille existimat esse divitiarum fructum, habetque uxorem, a qua exstimulatur ad profusionem quam illa magnificentiam nuncupat.

Lur.
Heri ergo sub meridiem convenimus in ejus triclinium.

Arist.
Qualis erat cenatio?

Lur.
Hypaethra[2] in opaco frigore; omnia sane apparata, ornata, exculta: nihil deerat ad elegantiam, splendorem, et lautitias. Plane primo ingressu exhilarati sunt omnium oculi et animi, aspectu illo pulcherrimo atque amoenissimo. Erat abacus ingens plenus bonis vasis materiae omnis, ex auro, argento, cristallo, vitro, ebore, murrha[3]: alia etiam vilioris materiae, stannea, cornea, ossea, lignea, testacea seu figlina, in quibus ars commendabat vilitatem substantiae; nam erant toreumata permulta, omnia expolita, extersa; fulgor paene perstringebat oculos. Illic vidisses duo magna malluvia argentea oris deauratis: umbilicus erat aureus cum insignibus illius. Habebat utrumque malluvium suum gutturnium,[4] quorum epistomium erat deauratum; stabat et alterum aquiminarium vitreum fistula deaurata cum pollubro figlino, operis Malacensis,Malaca Civitas est in Hispania. probe sandaracato.[5] Phialae omnis generis, et argenteae duae ad vinum generosissimum.

Arist.
Ad usum meum ampullas vitreas malim, aut etiam testaceas, ex iis quae lapideae dicuntur.

Lur.
Quid facias? Ita est hominum ingenium: non tam in his quaeritur commoditas, quam opinio divitiarum.

Arist.
Isti opulentissimi saepius videntur aliis tales, sibi inopes: ideo nullus finis proferendi et ingerendi oculis; praesertim qui nullam habent aliam bonam artem qua fidant. Sed perge.

Lur.
Erat cymatium abaci[6] tapete villoso tectum, ex Turcia usque allato; positae erant duae mensulae procul ab abaco cum quadris et orbibus argenteis, unicuique additum erat suum salinulum, cultellus, panis et mantile: sub abaco refrigeratorium et oenophora grandia: tum sedilia varia, sellae, bisellia, subsellia, et dominae sella plicatilis parata, visendi operis, cum pulvino serico et suppedaneo.

Arist.
Pone tandem mensam, et explica mappam; nam mihi intestina prae fame rugiunt.

Lur.
Erat mensa cibila[7] ingens, segmentata, operis tessellati antiqui, quae fuerat Principis Dicaearchi.

Arist.
O mensa antiqua, quam dispari dominaris domino.

Lur.
Illam ipse emit in auctione satis magno solum quod illius fuisset, ut aliquid haberet Principis: datur aqua lavandis manibus; primum magnis recusationibus et invitationibus mutuis, et cedendo invicem.

Arist.
Idem factum est in consessu, quum quisque se inferiorem altero faceret, illum extolleret comitate arrogantissima, quum unusquilibet potiorem se reliquis omnibus censeret.

Lur.
Sed dominus jure suo distribuit loca; sacrata est mensa a puerulo breviter et perfunctorie, et non sine rhytmo.

Quod appositum est et apponetur,
Christus benedicere dignetur.

Explicat quisque suum chiromactrum[8] et injicit super humerum sinistrum, hinc cultello repurgat panem si quid non satis putabat a ministro purgatum, nam decrustatus erat appositus.

Arist.
Sedebatis commode?

Lur.
Nunquam commodius.

Arist.
Non potuistis male prandere, nam reliqua sat scio suppeditatum iri redundanter, si qua modo fuerant in macello.

Lur.
Nusquam uberius copiaque ipsa nocet. Astat mensae structor cultellos et furcinulas componens; ingreditur magna pompa architriclinus cum longo agmine puerorum et exoletorum, qui gestabant fercula primi missus.


Notae

  1. More Graeco Symposium, id est, compotatio: Latini convivium nominarunt, quia vitae conjunctionem habeat, ut ait Cato major apud Ciceronem.
  2. Hypaethra, id est, sub dio posita in medio areae, aut impluvii. Dicuntur hypaethrae ambulationes, auctore Vitruvio, quae Latini Xysta appellant. Denique aedificia hypaethra, non contecta, sed sub dio.
  3. Murrha. Plinius ait liquorem esse, qui sub terra calore densatur, vulgo Agata, ut ait Nebrissensis, Lucanus. Non auro murrave bibunt. Unde vasa murrhina.
  4. Suum gutturnium, hic pro canaliculo unde aqua manibus descendit, alii pro ipso vase accipiunt. Malluvium igitur, sive malluvia, Hispane 'fuentes'.
  5. Probe sandaracato. Hispane 'bien embarnizado. De sandaracha vide plene in Lexicis.
  6. Cymatium abaci. Pars illa abaci prominens, nam a Graecis labra extantia et prominentia ita dicuntur.
  7. Mensa cibila segmentata. Solitos esse Romanos mensis quadratis in castris uti, rotundis vero domi, quas a cibis cibilas vocabant, auctores sunt Varro, et Festus. Nunc pro qualibet mensa, cui prandentes accubimus. Segmantata, Hispane, de pieza. Operis tessellati, de ataraceo.
  8. Chiromactrum. Rectius Chiromactron, quod est mantile. Hispane 'panisuelo de mesa'.