Surrectio matutina | Deductio ad ludum |
Personae:
PUER, MATER, PATER, ISABELLULA.
Puer
Salvus sis mi Pater, salve mea matercula, precor vobis felicem hunc diem germanuli, propitium vobis opto Christum sororculae.
Pat.
Mi fili, sospitet te Deus, evehat ad ingentes virtutes.
Mat.
Servet te Christus, mea lux. Quid agis mea dulcedo? quid vales? quomodo nocte hac quievisti?
Puer
Recte valeo, et placide dormivi.
Mat.
Christo gratia: proprium hoc velit tibi esse.
Puer
Ad mediam tamen noctem excitatus sum e dolore capitis.
Mat.
Me perditam, et miserrimam! Quid narras? Qua parte capitis?
Puer
Ad brechma.[1]
Mat.
Quamdiu?
Puer
Vix octava parte horae: postea redormii, nec sensi amplius.
Mat.
Respiravi, nam exanimaras me.
Puer
Bene sit tibi Isabellula, para mihi jentaculum. Ruscio, Ruscio huc, canicule festivissime: en ut cauda adulatur, ut se in posteriores pedes erigit: quomodo habes? quomodo vales? Heus tu, adfer panis bucceam unam aut alteram, quam ei demus: videbis lusus scitissimos. Non esuris? nihilne edisti hodie? profecto plus est in cane isto intelligentiae, quam in illo mulione crasso.
Pat.
Tulliole mi, lubet mihi tecum paulisper confabulari?
Puer
Quid mi pater? nam nihil mihi accidere potest suavius, quam te audire.
Pat.
Hic tuus Ruscio est belua, an homo?
Puer
Belua , ut credo.
Pat.
Quid tu habes cur sis homo, non ille? tu edis, bibis, dormis, ambulas, cursitas, lusitas: haec ille omnia.
Puer
Atqui ego sum homo.
Pat.
Quomodo id cognoscis? quid tu nunc habes plus quam canis ? Sed hoc interest, quod ille non potest homo fieri: tu potes, si vis.
Puer
Obsecro, mi Pater, effice id primo quoque tempore.
Pat.
Fiet, si eas quo eunt beluae, redeunt homines.
Puer
Ibo pater multo libentissime, sed ubi id est?
Pat.
In ludo litterario.
Puer
Nulla, est in me ad rem tantam mora.
Pat.
Nec in me. Isabellula, audin? da huic jentaculum in cistella.
Isab.
Ecquid nam?
Pat.
Frustum panis butyro illitum, vel ficus aridas, aut uvas passas pro obsonio, sed insolatas:Insolatas, ad solem exsiccatas. nam alterae illae viscosae inficiunt puerorum digitos, et vestes, nisi malit cerasa aliquot, vel pruna aurea, et oblonga: insere brachiolum cistulae, ne excidat.
Notae
- ↑ Ad Brechma, brechma, tis; sive bregma, pars anterior capitis, synciput; a Breco Graeco, quod est pluo, et irrigo; haec enim pars maxime humida, et tenera esse solet praecipue infantibus: Gaza tamen aliquoties occiput vertit.