IX | XI |
EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM B. PAULI APOSTOLI AD GALATAS. CAP. PRIMUM.
[recensere]-- Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). (Regul. Pastor. part. II, c. 8.) Sciendum est quod non oportet ut rectores boni placere hominibus appetant, sed ut aestimationis suae dulcedine proximos in affectum veritatis trahant; non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quamdam viam faciant per quam corda audientium ad amorem Conditoris introducant. Difficile quippe est ut quantumlibet recta denuntians praedicator qui non diligitur libenter audiatur. Debet ergo qui praeest studere se diligi, quatenus possit audiri; et tamen eorum amorem pro semetipso non quaerere, ne inveniatur ei cui servire per officium cernitur occulta cogitationis tyrannide resultare. Quod bene Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta monifestat, dicens: Sicut et ego per omnia omnibus placeo (I Cor. X, 33). Qui tamen rursus dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Placet ergo Paulus, et non placet; quoniam in eo quod placere appetit, non se sed per se hominibus placere veritatem quaerit.
CAP. II.-- Notum vobis facio Evangelium, etc. (Galat. I, 11). (Lib. I, in Ezech., homil. 1, n. 9.) Aliquando prophetiae spiritus ex praeterito tangit animum, nec tangit ex futuro, sicut aperte ostenditur in Paulo apostolo, qui discipulis dicit: Notum vobis facio Evangelium quod evangelizatum est a me: quia non est secundum hominem: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi (Ephes. III, 5). Unde aliis quoque discipulis dicit: Secundum revelationem notum factum mihi sacramentum. Qui tamen hoc ipsum Evangelium quod per revelationem cognoverat, cum Jerosolymam praedicaturus ascenderet, ait: Ecce ego alligatus spiritu, vado in Jerusalem: quae in ea ventura sint mihi ignorans (Act. XX, 22). Hoc quippe Evangelii sacramentum est; quia Unigenitus Patris incarnatus est, atque perfectus homo factus est; qui crucifixus, mortuus et sepultus, die tertia resurrexit, die quoque quadragesima ascendit in coelum, atque in dextera Patris sedet. Qui ergo per revelationem Evangelium agnovit, prophetiae spiritu de praeterito tactus est; sed quia quid pro eodem Evangelio passurus erat ignoravit, de futuro procul dubio tactus non est. Nam sic dicit: Nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates protestatur, dicens: Quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent (Vers. 23). Hinc aperte ostenditur, quia ea quae ipsi ventura essent aliis de ipso revelatum est, non autem ipsi de se, sicut de illo per Agabum dicitur: Virum cujus haec zona est, ita alligari oportet in Jerusalem (Act. XXI, 11).
CAP. III.-- O insensati Galatae (Galat. III, 1). (Lib. I, in Ezech., hom. 11, n. 20.) Mentes asperae et impudentes, si leniter fuerint increpatae, ad majores culpas ipsa lenitate provocantur. Unde Paulus praedicator egregius multum aspere contra Galatas, qui a fide discesserant, erigitur. Nulla enim modestiae patientia praemissa, nulla locutionis dulcedine praerogata, eos quos a fide discessisse cognovit, ab ipso Epistolae suae exordio invehendo redarguit; nam praemissa salutatione sic coepit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi (Galat. I, 6). Quibus etiam in aperta increpatione post caetera subjungit: O insensati Galatae, quis vos fascinavit? Mentes etenim durae nisi aperta essent increpatione percussae, nullomodo cognoscerent malum quod egissent. Nam saepe hi qui impudentes sunt tantum se peccasse non sentiunt, quantum de peccatis quae fecerint, non increpantur; ut minores culpas suas aestiment quas minor invectio castigat, et quas vehementer objurgari viderint majores esse deprehendant. Unde necesse est ut sermo semper praedicantis cum auditorum debeat qualitate formari, ne aut verecundis aspera aut impudentibus loquatur lenia.
CAP. IV.-- Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). (Homil. 23, in Evang., n. 2.) Dominus dicit in Evangelio: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum (Luc. IX, 23). Ille semetipsum relinquit et abnegat qui quod fuit per vetustatem deserit et vitat, et ad hoc nititur quo per novitatem vocatur; semetipsum abnegat, non quia omnino non est in essentia, sed scilicet non est in impietatis culpa. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo ego, jam non ego. Exstinctus quippe saevus fuerat ille persecutor, et vivere coeperat pius praedicator. Si enim ipse esset, pius profecto non esset: sed qui se vivere denegat, dicat unde est quod sancta verba per doctrinam Veritatis clamat. Protinus subdit: Vivit vero in me Christus. Ac si aperte dicat: Ego qudeim a meipso sum exstinctus, quia carnaliter non vivo, sed tamen essentialiter non sum mortuus, quoniam in Christo spiritualiter vivo.
CAP. V.-- Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 47, 48.) Sicut cervae quae incurvantur ad fetum, et pariunt, et rugitus emittunt, sic praedicatores sancti rugiunt, dum per incurvationem suam in conversatione lucis auditorum animas gignunt, quia eos ab aeternis suppliciis removere, nisi flendo non possunt. Nunc enim in lacrymis seminant, ut segetem postmodum gaudiorum metant; nunc quasi cervae in partus sunt dolore, ut spirituali prole postmodum sint fecundi. Ut enim de multis unum loquar, video Paulum quasi quamdam cervam in partu suo magni doloris rugitus emittentem, ait enim: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: vellem apud vos esse modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Ecce mutare vult vocem in partu suo, ut sermo praedicationis in rugitum vertatur doloris. Mutare vult vocem; quia quos jam praedicando pepererat, reformando gemens iterum parturiebat. Qualem rugitum haec cerva pariens emittebat, quando eisdem post se redeuntibus exclamare cogebatur, dicens: O insensati Galatae, quis vos fascinavit (Galat. III, 1)? Et: Cur sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? Vel certe: Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Qualis in hujus cervae partu rugitus fuit, quae diu conceptos filios cum tot difficultatibus peperit, et quandoque partus ad uterum malitiae rediisse cognovit? Consideremus quid doloris habuerit, quid laboris, quae et postquam concepta potuit edere, rursum est compulsa, exstincta suscitare. Notandum vero summopere est quod cervae incurvantur ut pariant, quia nimirum si erectae starent parere non valerent. Similiter praedicatores sancti, nisi ab illa immensitate contemplationis internae quam capiunt, ad infirmitatem nostram humillima praedicatione, quasi quadam incurvatione, descenderent, nunquam utique filios in fide procrearent. Nobis quippe prodesse non possent, si in suae altitudinis erectione persisterent; sed videamus cervam sese ut pariat incurvantem: Ego igitur non potui vobis loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. II, 1, 2). Atque mox eisdem incurvationis causas exsequitur, dicens: Nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (Ibid.). Sed hanc cervam quae propter nos incurvata est quaeso videamus erectam. Ait: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 6). Et rursum: Sive mente excedimus Deo (II Cor. V, 13). Cum vero mente excedit Deo, excessum ejus omnino non accepimus. Ut ergo nos lucretur, incurvatur ad nos, unde illic apte subjungit: Sive sobrii sumus, vobis.
CAP. VI.-- Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt (Galat. V, 24). (In exposit. B. Job, lib. VIII, n. 72, 73.) Omnis hypocrita corpus per abstinentiam afficit, sed tamen per amorem gloriae mundo vivit. Quo contra bene per Paulum de electis dicitur: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Cum vitiis quippe et concupiscentiis carnem crucifigimus, si sic gulam restringimus, ut jam de mundi gloria nihil quaeramus. Nam qui corpus macerat, sed honoribus anhelat, crucem carni intulit, sed mundo per concupiscentiam vivit, quoniam et saepe per sanctitatis imaginem locum regiminis indignus assequitur qui nisi aliquid in se virtutis ostenderet, honorem nullum percipere mereretur. Sed transit quod delectabiliter obtinet, et poenaliter quod sequitur manet.
CAP. VII.-- Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto (Galat. VI, 1). (Regul. pastor. part. II, c. 10.) Cum non malitia sed ignorantia sola, vel infirmitate delinquitur, profecto necesse est ut magno moderamine ipsius delicti correctio temperetur. Cuncti quippe quousque hac mortali carne subsistimus, nostrae corruptionis infirmitatibus subjacemus. Ex se ergo debet quisque colligere qualiter alienae hunc oporteat imbecillitati misereri, ne contra infirmitatem proximi, si ad increpationis vocem ferventius rapiatur, oblitus sui esse videatur. Unde Paulus bene admonet, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis: considerans teipsum, ne et tu tenteris. Ac si aperte dicat: Cum displicet jam ex aliena infirmitate quod conspicis, pensa quid es, ut increpationis zelo se spiritus temperet, dum sibi quoque quod increpat timet.
CAP. VIII.-- Invicem onera vestra portate (Galat. VI, 6). (Lib. II, in Ezech., hom. 1, num. 5; Regul. pastor. part. III, cap. 27.) Sicut in aedificio lapis lapidem portat, quia lapis super lapidem ponitur, et qui portat alterum portatur ab altero, sic in sancta Ecclesia unusquisque portat alterum, et portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium charitatis surgat. Hinc etenim Paulus admonet, dicens: Invicem onera vestra portate: et sic adimplebitis legem Christi. Quid lex hoc loco accipi nisi charitas debet, per quam semper in mente legitur praecepta vitae qualiter in actione teneantur? Lex quippe Christi charitas est, quia ille nobis et largiter sua bona contulit, et aequanimiter mala nostra portavit. Tunc ergo legem Christi imitando complemus, quando et nostra benigne conferimus, et nostrorum mala pie sustinemus, fraterna onera ex amore tolerantes. Hujus legis virtutem Paulus iterum denuntians, ait: Plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10.) Si enim ego vos portare negligo in moribus vestris, et vos tolerare me contemnitis in moribus meis, charitatis inter vos unde aedificium surgit quos vicaria dilectio per patientiam non conjungit? Nunc itaque alii portantur a vobis, nos vero portati sumus ab aliis. Illi vero qui in fine Ecclesiae, id est in extremitate mundi, nascituri sunt, tolerantur quidem a majoribus, ut eorum mores ad bona merita componantur; sed cum non eos sequuntur qui per illos proficiant, nullos super se fidelis fabricae jam lapides portant. Omne autem pondus fabricae fundamentum portat, quia mores simul omnium solus Redemptor noster tolerat, de quo Paulus ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Redemptor itaque omnia nostra tolerat, sed in ipso malum non fuit quod debuisset tolerari; et culpas vestras solus ille sustinet qui totam sanctae Ecclesiae suae fabricam portat; qui per prophetae vocem de perverse adhuc viventibus dicit: Laboravi, sustinens (Jerem. VI, 11).
CAP. IX.-- Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 4.) Electi Dei mori mundo funditus concupiscunt, ut sicut in saeculo ipsi nihil appetunt, ita jam a saeculo nulla obligatione teneantur. Et plerumque contingit ut jam homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus hominem occupationibus astringat; et ipse quidem mundo jam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc mortuus non est. Quasi enim vivus adhuc mundus cum concupiscit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit. Unde bene Paulus cum et ipse saeculum perfecte despiceret, et talem se factum videret quod jam hoc saeculum omnino concupiscere non posset, ruptis hujus vitae vinculis liber dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Mundus quippe ei crucifixus fuerat, quia hunc cordi suo jam mortuum non amabat. Sed et seipsum crucifixerat, quia talem se ei exhibere studuit, ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. Paulus ergo qui se totum huic mundo mortuum esse perhibebat, non sufficit ut diceret: Mundo crucifixus sum, nisi etiam praetermitteret: Mihi mundus crucifixus est, ut non tantummodo mortuum, sed etiam mundum sibi mortuum esse testaretur, quatenus nec ipse mundum, nec ipsum jam mundus appeteret. Si enim duo fortasse in uno sint, quorum unus vivus, alter vero sit mortuus, etsi mortuus vivum non videt, vivus tamen mortuum videt: si vero utrique sint mortui, alter alterum nequaquam videt. Ita qui jam mundum non amat, sed tamen ab illo vel non volens amatur, etsi ipse velut mortuus mundum non videt, hunc tamen mundus adhuc non mortuus videt. Si vero nec ipse mundum in amore retinet, nec rursum a mundi amore retinetur, sibi vicissim utrique sunt exstincti, quia dum alter non appetit quasi mortuus, mortuum non attendit. Quoniam igitur Paulus nec mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, et se mundo et mundum sibi crucifixum esse gloriatur. Ut enim ostenderet quia per abjectionem qua se humiliando dejecerat talis jam factus esset ut nec ipse mundum, nec mundus ipsum concupisceret, non solum ait se mundo crucifixum, ut mundi gloriam quam appeteret ipse tanquam mortuus non videret, sed etiam sibi mundum asseruit crucifixum: in quo se tanta humilitate dejecerat, ut et ipse mundus tanquam mortuus, Paulum humilem atque despectum jam videre nequaquam posset.