Expositio Novi Testamenti/9

E Wikisource


 VIII X 

EXPOSITIO SUPER II EPISTOLAM B. PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS. CAPUT PRIMUM.[recensere]

-- Non quia dominamur fidei vestrae (II Cor. I, 23). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 45, 46.) Cunctos homines natura aequales genuit; ut autem alii ad regendum aliis committantur, non eos natura, sed culpa postponit. Bene igitur potestatem regiminis exercet qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. Humana enim mens plerumque extollitur etiam cum nulla potestate fulcitur, quanto magis se in altum erigit, cum se etiam ei potestas adjungit, et tamen corrigendis aliorum vitiis apta exsecutione praeparatur. Unde et per Paulum dicitur: Minister enim Dei est, vindex in iram (Rom. XIII, 4). Paulus bene agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri; atque illico adjunxit: Fide enim statis. Ac si diceret: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis. Aequales enim vobis sumus, ubi vos stare cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus esse nesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). Et rursus: Nos autem servos vestros per Jesum (II Cor. IV, 5). Sed cum culpam quae corrigi debuisset invenit, illico se magistrum esse recoluit, dicens: Quid vultis? In virga veniam ad vos? Summus itaque locus bene regitur, cum is qui praeest vitiis potius quam fratribus dominatur, quia vitiis se debent rectores erigere quorum et causa praeferuntur.

CAP. II.-- Gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 42, 43; lib. VIII, n. 82.) Ante subtile veritatis examen omnino securi non sumus, etiamsi humano judicio quod in nostris actibus reprehendi debeat non habemus. Nam plerumque negligentius cogitantes, elatione pulsamur quam tamen tacentes premimus. Sed nisi retractatione concita tumor occultus in ipso cubili cordis in quo oritur suffocetur, coram districto Judice omne meritum nostrae actionis exstinguitur. Hinc ergo pensandum est, illa cordis elatio quanta animadversione damnabitur, quae usque ad vocis audaciam nutritur; sine qua haec est excusabilis quae in corde latenter oboritur. Considerandum quoque qualis intrinsecus regnat quae eo usque servata est ut etiam foras erumpere non erubescat. Intus ergo, fratres charissimi, servanda sunt bona quae agimus, si ab interno arbitro vicem recipere operis nostri exspectamus. Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14). Et sapientes virgines in vasis oleum ferre referuntur. Unde et sanctorum voce per Paulum dicitur: Gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae. Arrogantes quia coram Deo conscientiae suae testimonium non habent, quaerunt coram hominibus testimonium vocis alienae. Quia enim foris est quod appetunt, quid sit intus desiderabile sentire non possunt; gloriam vero suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia favores oris alieni non appetens, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat.

CAP. III.-- Nunquid levitate usus sum; aut quae cogito, secundum carnem cogito (II Cor. II, 17)? (Curae past. part. III, c. 18.) Inconstantes mentem suam gravitate habent roborare. Tunc enim genimina in se mutabilitatis arefiunt, cum a corde prius radicem levitatis abscindunt, quia tunc fabrica robusta construitur, cum prius locus solidus in quo poni fundamentum debeat providetur. Nisi ergo ante mentis levitas caveatur, cogitationum inconstantia minime vincitur; a quibus alienum Paulus se fuisse perhibuit, cum dicit: Nunquid levitate usus sum, aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me, est, et non? Ac si aperte dicat: Idcirco mutabilitatis aura non moveor, quia levitatis vitio non succumbo.

CAP. IV.-- Cui aliquid donastis, et ego (II Cor. II, 10). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 15; lib. I, in Ezech., hom. 7, n. 3.) Saepe bonorum vias antiquus hostis cauta arte circumvolat, ut per ea quae ab eis bene gesta cognoverit ad malitiam aditum quaerat. Nam cum alium largiri quid conspicit, inde alium in discordiae flamma succendit. Et cum hunc respicit misereri, illi persuadet irasci, ut dum bonum quasi non communiter factum insinuat, concordes animos a bono gratiae communis abscindat. Quia enim justorum mentes ad mala suadendo non valet frangere, bonis satagit actionibus inter eas mala seminare. Sed sancti viri has ejus insidias tanto celerius vincunt, quanto et subtilius deprehendunt. Quod melius ostendimus, si unum e multis assertoribus veritatis in testimonium Paulum vocemus. Sub quo quidam Corinthius, dum incesti facinus perpetrasset, eum doctor egregius in carnis interitum, ad satisfactionem poenitentiae Satanae tradidit, et in diem Domini salvum ejus spiritum reservavit. Magna quippe arte magisterii ipsi traditus est, coactus in poenam, cui sponte substratus est in culpa, ut qui auctor fuerat ad vitium nequitiae, ipsi flagellum fieret disciplinae. Qua tamen bene gesta poenitentia dum cognovisset Corinthios super eum jam misericorditer motos, ait: Cui aliquid donastis et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi. Communionis itaque gratiam cogitans ait: Cui aliquid donastis, et ego. Ac si diceret: A bono vestro non dissentio. Meum sit quidquid ipsi fecistis. Atque mox subdidit: Et ego si quid donavi, propter vos. Ac si diceret: Vestris actibus bonum addidi quidquid propter vos misericorditer feci. Vestra igitur est utilitas bonitas mea; mea est utilitas, bonitas vestra. Qui mox ipsam compagem cordium in qua sic tenetur adjungens, subdidit: In persona Christi. Cui velut si dicere praesumamus, quare te ita caute discipulis copulas? Quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus, tam sollicita mente conformas? Illico subjunxit: Ut non circumveniamur a Satana. Qui videlicet solet de bonis mala generare, et hoc quod per charitatem agitur ad discordiam contrahere. Cujus etiam sagaces insidias quam acuto sensu transfigat insinuat, subdens: Non enim ignoramus cogitationes ejus. Ac si verbis aliis dicat: Acutos, auctore Domino, sensus habemus, et antiqui hostis callidas insidias subtiliter circumspiciendo penetramus, ne hoc quod bene mens inchoat ipse in malitiae finem vertat, quia videlicet inde in alterius corde rixae malum solet immittere unde conspicit alterum pietatis negotium fecisse. Cum igitur lapso et ab Ecclesia abjecto sed jam poenitenti de facinore perpetrato parcendum esset, humilitate magna voluntati discipulorum se magister egregius sociat, ut neque ipse a discipulis, neque ab eo discipuli in compassionis causa viderentur divisi. Sollicito enim providentiae oculo attendit quod plerumque dum alter donat, alter irascitur; et quale est jam misericordiae sacrificium quod cum discordia proximi offertur? Imperfectum quippe bonum est quod sic agitur, ut ne quid ei ex alio latere male subrepat non attendatur.

CAP. V.-- Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. II, 15). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 76.) Unus atque idem sermo Dei est in ore praedicantis, quem dum isti gaudendo, illi vero invidendo audiunt, isti vocem sanctae praedicationis humiliter accipiunt, illi vero bene dicenti invidentes, non salutis causam sed elationis gloriam quaerunt. Exhortatione ergo sancta, qua boni ad vitam redeunt, pravi deterius in culpa moriuntur. Unde bene per Paulum dicitur: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Verbum itaque suum auditoribus odorem vitae simul et mortis esse vidit, per quod et alios ab iniquitate suscitari, et e contra sopiri alios in iniquitate conspexit. Quod quia occultis Dei judiciis agitur quae in hac vita comprehendi non possunt ab hominibus, recte illic subdidit: Et ad haec quis tam idoneus? Ac si diceret: Idonei quidem sumus ad haec consideranda quae fiunt, sed idonei non sumus ad haec investiganda cur fiant.

CAP. VI.-- Non sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei (II Cor. II, 17). (In expos. B. Job, l. XXII, n. 38, 39; l. XVI, n. 74; lib. XXII, n. 12.) Quoties auditores nostri volunt nostra quasi laudanda cognoscere, non autem sua perversa mutare, debemus omnino tacere, ne si ostentationis studio verbum Dei loquimur, et illorum culpa quae erat non esse desinat, et nostra quae non erat fiat. Dicat fortasse aliquis, unde novimus quo corde quis audiat? Sed multa sunt quae audientis animum produnt: maxime si auditores nostri et semper laudant quod audiunt, et nunquam quod laudant sequantur. Hanc inanem loquendi gloriam praedicator egregius fugerat, cum dicebat: Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo coram Deo in Chrisio loquimur. Adulterari namque verbum Dei est aut aliter sentire de illo quam est, aut ex eo non spiritales fructus sed adulterinos fetus quaerere laudis humanae. Adulter quippe in carnali coitu non prolem sed voluptatem quaerit. Et perversus quisque ac vanae gloriae serviens recte adulterari verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostendere. Quem enim libido gloriae ad loquendum trahit, voluptati magis quam generationi operam impendit. Ex sinceritate vero loqui est nil in eloquio extra quam oportet quaerere. Sicut ex Deo autem loquitur, qui scit non se a se habere sed ex Deo accepisse quod dicit. Coram Deo vero loquitur, qui in omne quod dicit non humanos favores appetit, sed omnipotentis Dei praesentiae intendit: non suam sed Auctoris gloriam requirit. Qui autem scit quidem ex Deo se accepisse quod dicit, et tamen dicendo propriam gloriam quaerit, sicut ex Deo loquitur, sed non coram Deo, quia eum quem cordi suo non proponit dum praedicat quasi absentem putat. Sed sancti viri et ex Deo loquuntur, et coram Deo, quia ab eo se sciunt habere quod dicunt, et ipsum suis sermonibus adesse judicem adjutoremque considerant. Ex Deo et coram Deo loquuntur, qui praedicationis verbum et quia a Deo acceperunt intelligunt, et placere per istud Deo non hominibus quaerunt. Unde fit ut cum se a proximis despici cognoscunt, suaque dicta vitae audientium non prodesse, abscondant quantae virtutis sint, ne si secretum cordis inutiliter sermo prolatus aperiat, ad inanem gloriam prorumpat.

CAP. VII.-- Fiduciam talem habemus ad Deum, non quia sufficientes sumus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 38.) Nequaquam, ut divina nos gratia subsequatur, aliquid Deo contulimus. Nam si nos Deum bene operando praevenimus, ubi est quod Propheta ait: Misericordia ejus praeveniet me (Ps. LIII, 11)? Si quid nos bonae operationis dedimus ut ejus gratiam mereremur, ubi est quod Paulus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus (Ephes. II, 8)? Si nostra dilectio Deum praevenit, ubi est quod Joannes apostolus dicit: Non quia nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10)? ubi est quod Dominus per Osee dicit: Diligam eos spontanee (Osee XIV, 5)? Si sine ejus munere nostra virtute Deum sequimur, ubi est quod per Evangelium Veritas protestatur: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5)? ubi est quod ait: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum? ubi est quod iterum dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Ibid., 16)? si saltem dona bonorum operum virtute nostra bene cogitando praevenimus, ubi est quod rursum per Paulum tam salubriter dicitur, ut omnis de se humanae mentis fiducia ab ipsa cordis radice succidatur, cum ait: Non quia sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est? Nequaquam igitur Deum meritis nostris praevenimus, sed omne bonum quod aspirante ejus gratia agimus, et Dei est et nostrum: Dei per praevenientem gratiam, nostrum per obsequentem liberam voluntatem. Si enim Dei non est, unde ei in aeternum gratias agimus? Rursum si nostrum non est, ubi nobis retribui praemia speramus? Quia ergo non immerito gratias agimus, scimus quod ejus munere praevenimur; et rursum, quia non immerito retributionem quaerimus, scimus quod subsequente libero arbitrio bona eligimus quae ageremus.

CAP. VIII.-- Ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). (Curae past. part. III, c. 13.) Qui flagella metuunt et propterea innocenter vivunt, si malis veraciter carere desiderant, aeterna supplicia perhorrescant, neque in hoc suppliciorum timore remaneant, sed ad amoris gratiam nutrimento charitatis excrescant. Scriptum quippe est: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Et rursum scriptum est: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater (Rom. VIII, 15). Unde idem doctor iterum dicit: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Si ergo adhuc a prava actione formidata poena prohibet, profecto formidantis animum nulla spiritus libertas tenet. Nam si poenam non metueret, culpam procul dubio perpetraret. Ignorat itaque mens gratiam libertatis quam ligat servitus timoris. Bona enim pro semetipsis amanda sunt, et non poenis compellentibus exsequenda. Nam qui propterea bona facit quia tormentorum mala metuit, vult non esse quod metuat, ut audenter illicita committat. Unde luce clarius constat quod coram Deo innocentia amittitur, ante cujus oculos desiderio peccatur

CAP. IX.-- Licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem (II Cor. XLI, 16). (In exposit. B. Job, lib. VI, n. 14 et 15; hom. 37, in Evang., n. 1.) Curandum magnopere est ut cum in rebus exterioribus pondere doloris afficimur, spe ad superna tendamus, quatenus eo mens ad alta perveniat, quo nos exterior poena castigat. Valde enim impossibile est ut haec peregrinationis nostrae tempora sine gemitu evadamus. Unde bene Paulus cum tribulationes suas discipulis enumeraret, adjunxit: Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (II Thess. III, 3). Sed in eo quod caro flagellis afficitur, mens ad appetenda altiora sublevatur, Paulo rursus attestante, qui ait: Et licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Inde enim mens evolans ad summa, renovatur, unde caro diutius in infimis laborat et atteritur. Considerandum est autem quod ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores. Unde et Paulus egregius praedicator dicit: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Nulla vero lingua dicere, nullusque intellectus sufficit capere, quae pro se laborantibus Deus promisit praemia, supernae scilicet civitatis gaudia, choris angelorum interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae Conditoris assistere, praesentem vultum Dei cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo metu mortis affici, incorruptionis perpetuae munere laetari. Quicunque igitur illic cupit assistere ubi se sperat sine fine gaudere, si mentem illius tantorum delectat magnitudo praemiorum, non deterreat in hoc mundo certamen laborum. Sciendum est autem quod alta dispensatio judiciorum Dei idcirco saepe bene merentes famulos vel minis impellit, vel flagellis premit, vel quibusdam superimpositis oneribus gravat, vel laboriosis occupationibus implicat, quia mira potentia praevidet quod si quieti ac liberi in tranquillitate persisterent, tentationes adversarii ferre non valentes, mentis prostrati vulneribus jacerent. Dum ergo foris eos tolerandis flagellis vel oneribus occupat, a suscipiendis intus tentationum jaculis occultat. Moris quippe medicinalis est ut saepe fervorem vulnerum in pruriginem cutis trahat, et plerumque inde interius curat unde exterius sauciat. Ita nonnunquam divinae dispensationis medicamine agitur ut exterioribus doloribus internum vulnus adimatur, et sectionibus repellatur flagellorum ea quae mentem occupare poterat interior putredo vitiorum. Et tamen saepe dum patentis culpae sibi conscii homines non sunt, et aut doloribus cruciantur, aut laboribus deprimuntur, contra justum et omnipotentem judicem in querelam prosiliunt, scilicet minus intuentes contra quam fortem adversarium bellum gerunt. Cujus si vires intolerabiles sollicite attenderent, nequaquam de his quae exterius tolerant murmurarent. Sed ideo videntur nobis haec gravia, quia bella occulti adversarii nolumus pensare graviora, a quibus plerumque bellis, ut diximus, dum flagellamur, defendimur, dum affligimur, occultamur. Caro enim nostra priusquam resurrectionis incorruptione solidetur, si nullo moerore afficitur, in tentationibus effrenatur. Quis autem nesciat quod multo sit melius ardere flamma febrium, quam flamma vitiorum? Et tamen cum febre corripimur, quia vitiorum aestum qui nos occupare poterat considerare negligimus, de percussione murmuramus. Quis nesciat quod multo sit melius duris in servitio hominibus subjici, quam blandientibus daemoniacis spiritibus subdi? Et tamen cum alto Dei judicio conditionis humanae atterimur jugo, in querelam prosilimus, nimirum quia minus attendimus quod si nos nulla conditio servitutis opprimeret, fortasse mens nostra multis iniquitatibus pejus libera deserviret. Ideo igitur haec quae toleramus gravia credimus, quoniam hostis callidi bella quam sint contra nos dura et intolerabilia non videmus. Mentis enim nostrae pondus omne vilesceret, si ea quae se poterant opprimere occulti adversarii bella pensaret. Quid enim si omnipotens Deus onera quae patimur sublevet, sed tamen sua nobis adjutoria subtrahat, et inter hostis antiqui tentamenta nos derelinquat? Saeviente tanto hoste, quo ibimus, si nullis Auctoris nostri defensionibus protegamur? Cum ergo, Deo corripiente, dura flagella vel labores toleramus, ut aequanimiter ea ferentes, nequaquam in vitio murmurationis excedamus, hostem nostrum ad memoriam revocare debemus; et durum non aestimemus omne quod patimur, dum externis cruciatibus ab interna passione liberamur.

CAP. X.-- Ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri (II Cor. V, 4). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 70.) Cum foris quisque praedicator certamen sibi passionis propinquare considerat, gloriosi certaminis subire periculum vult, et tamen trepidat, quoniam in morte considerat quod tolerans paveat, et in fructu mortis aspicit quod appetens quaerat. Videamus Paulum quomodo amet quod refugit, quomodo refugiat quod amet. Ait enim: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Et tamen dicit: Quandiu sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri: ut absorbeatur quod mortale est, a vita. Ecce et mori desiderat, et tamen exspoliari carne formidat. Cur hoc? Quia si victoria in perpetuum laetificat, ipsum nihilominus praesens poena perturbat; et quamvis amor subsequentis vincat muneris, tangit tamen animum non sine moerore pulsus doloris. Sicut enim vir fortis cum vicino jam belli certamine armis accingitur, palpitat et festinat, tremit et saevit, quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur: ita vir sanctus cum propinquare passioni se conspicit, et naturae suae infirmitate concutitur, et suae spei soliditate roboratur, et de vicina morte trepidat, et tamen quod moriendo verius vivat exsultat. Ad regnum quippe non potest nisi morte interposita transire, et idcirco gaudens metuit et metuens gaudet, quia scit quod ad bravium quietis non perveniat nisi hoc quod interjacet cum labore transcendat.

CAP. XI.-- Ut absorbeatur quod mortale est, a vita (II Cor. V, 4). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 45.) Electi Dei quantalibet coruscatione operis fulgeant, quantolibet se igne compunctionis accendant, nimirum constat quia dum corruptibili adhuc carne gravati sunt, aeternum lumen sicut est videre nequaquam possunt; saepe autem ita mens eorum accenditur, ut quamvis in carne sit posita, in Deum tamen omni subjugata carnali cogitatione rapiatur. Nec tamen Deum sicut est conspicit, quia nimirum hanc, sicut dictum est, in carne corruptibili pondus primae damnationis premit. Saeperita ut est se absorberi desiderat, ut aeternam vitam, si possit fieri, sine interventu corporeae mortis attingat. Unde Paulus, cum ardenter internam lucem quaereret, sed tamen utcunque mortis exterioris damna formidaret, ait: Quandiu sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri: ut absorbeatur quod mortale est, a vita. Sancti igitur viri videre verum lumen appetunt, et si concedatur, etiam cum corpore illud attingere lucis intimae secretum volunt. Sed quantolibet ardore intentionis exiliant, adhuc antiqua nox, videlicet consensus primi parentis, ad culpam gravat; et corruptibilis hujus carnis oculos, quos hostis callidus ad concupiscentiam aperuit, Judex justus a contuitu interni sui fulgoris premit.

CAP. XII.-- Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus qui dedit nobis pignus Spiritus (II Cor. V, 5). (In exposit. B. Job, lib. XVI, num. 6.) In Scriptura sacra aliquando donum sancti Spiritus pignus appellatur, quia per hoc ad interioris spei certitudinem anima nostra roboratur. Bene ergo per Paulum dicitur: Qui dedit nobis pignus Spiritus. Ad hoc enim pignus accepimus ut de promissione quae nobis fit certitudinem teneamus.

CAP. XIII.-- Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). (In exposit. C. Job, lib. XVIII, n. 48.) Pereginus populus est omnium numerus electorum, qui hanc vitam quoddam sibi exsilium deputantes, ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant, de quibus Paulus dicit: Confitentur, quia peregrini et hospites sunt super terram (Heb. XI, 13). Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Hanc peregrinationem isdem quoque apostolus tolerabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Hujus peregrinationis aerumnas satagebat evadere, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I, 23). Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Ibid.).

CAP. XIV.-- Vetera transierunt, et facta sunt nova (II Cor. V, 17). (Lib. I, in Ezech., hom. 10, n. 8, 9, 10.) Saepe vidimus quosdam ad vocem praedicationis quasi ex conversatione compunctos habitum non animum mutasse, ita ut religiosam vestem sumerent, sed anteacta vitia non calcarent, lucra mundi praesentis inhianter quaerere, et de solo exteriori habitu quem sumpserunt sanctitatis fiduciam habere. Quibus quid aliud dicendum est, nisi hoc quod Magister egregius quibusdam legis exteriora servantibus loquitur, dicens: Quia in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura (Gal. V. 6)? Non enim magni est meriti si quid foris erga nos agatur in corpore, sed magnopere pensandum est quid agatur in mente. Nam praesentem mundum despicere, transitoria non amare, mentem medullitus in humilitate Deo et proximis sternere, contra illatas contumelias patientiam servare, et custodita patientia malitiae dolorem a corde repellere, egenis propria tribuere, aliena minime ambire, amicum in Deo diligere propter Deum, et eos qui sunt inimici amare, de afflictione proximi lugere, de morte ejus qui inimicus est non exsultare: haec est nova creatura quam idem magister gentium apud alios discipulos vigilanti oculo requirit, dicens: Si qua igitur in Christo nova creatura, velera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Ad veterem quippe hominem pertinet mundum diligere, transitoria ex concupiscentia amare, mentem in superbiam erigere, patientiam non habere, ex livore malitiae de proximi laesione cogitare, sua indigentibus non dare, atque ad multiplicandum aliena quaerere, nullum pure propter Deum diligere, inimicitias inimicis reddere, de afflictione proximi gaudere. Cuncta haec vetusti sunt hominis, quae videlicet de radice trahimus corruptionis. Sed qui jam ista exsuperat, et ad praecepta Domini mentem in benignitatem commutat, de hoc recte dicitur: Quia vetera transierunt, et ecce facta sunt nova. Tunc ergo in nostris mentibus nova fiunt, cum a nobis vetusti hominis vitia transeunt.

CAP. XV.-- Obsecramus pro Christo: reconciliamini Deo (II Cor. V, 20). (Homil. 32, in Evang., n. 5.) Si contingat ut fortasse cum proximo jurgium habeamus, satisfacere priores erubescimus. Cor quippe carnale, dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit, et plerumque ipse homo qui irascitur discordanti sibi reconciliari appetit, sed ad satisfactionem ire prior erubescit. Pensemus facta Veritatis ut videamus quo jaceant actiones nostrae pravitatis. Si enim membra summi capitis sumus, eum imitari cui connectimur debemus. Quid namque exemplum eruditionis nostrae Paulus egregius praedicator dicit: Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo: reconciliamini Deo (II Cor. V, 20). Ecce inter nos et Deum discordiam peccando fecimus, et tamen ad nos Deus suos legatos prior misit, ut nos ipsi qui peccavimus ad pacem Dei rogati veniamus. Erubescat ergo humana superbia, confundatur quisque si non satisfaciat prior proximo, quando post culpam nostram, ut ei reconciliari debeamus et ipse qui offensus est legatis intervenientibus obsecrat Deus.

CAP. XVI.-- Per gloriam et ignobilitatem, etc. (II Cor. VI, 8). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 17.) Sciendum est quia ne immoderatis laudibus erigamur plerumque miro Rectoris nostri moderamine, etiam detractionibus lacerari permittimur, ut cum nos vox laudantis elevat, lingua detrahentis humiliet, quoniam et arbor saepe quae unius venti impulsu ita impellitur, ut pene jam erui posse videatur, alterius e diverso venientis flatu erigitur; et quae inflexionem hac ex parte partulit, ab alia ad statum redit. Unde et arbor illa alte radicata quasi inter ventos adversantes fixa steterat quae dicebat: Per gloriam, et ignobilitatem: per infamiam, et bonam famam.

CAP. XVII.-- Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, etc. (I Cor. VI, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, n. 42.) Cum ab infirmis auditoribus se intelligi non posse conspiciunt, solent plerumque etiam justi laudare bona quae dicunt; non quo ipsi suis laudibus inhient, sed quo suos auditores ad audiendi sollicitudinem accendant ut dum eorum voce proferuntur, ab illorum cordibus ardentiori affectu rapiantur. Unde Paulus cum mira Corinthiis et multa dixisset, adjunxit: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Cum igitur sancti doctores laudem praedicationis exaltant, quasi manu vocis ab imis cogitationibus corda audientium levant, ut excussa velociter dictis sequentibus velut in itinere occurrant, et tanto ea intelligentiae amplexu constringant, quanto illa et quasi priusquam cernerent, in voce laudantis amaverant.

CAP. XVIII.-- Non angustiamini in nobis (II Cor. VI, 12). Debent audientes verba praedicationis in amplo suscipere gremio charitatis: Doctori namque spatiosus ad manendum locus debet esse in corde auditoris, latitudo bonitatis. Unde quibusdam a Paulo dicitur: Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus. Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VII, 2). Ac si eis aperte diceretur: Ad suscipiendam doctrinam, spatiosum mentis locum facite, sed ad cogitanda carnalia, angusti remanete.

CAP. XIX.-- Cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra (I Cor. VII, 5). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 55.) Vir Deo bene subditus sic adversis non frangitur, sicut nec prosperis elevatur, quoniam adversa non dejiciunt quem prospera nulla corrumpunt. Plerumque vero quia exerceri se utilius contritionis suae laboribus novit, in adversis hilarescit: quae dum constanter pro veritate patitur, augeri sibi virtutis merita laetatur. Hinc est quod tunc apostolos legimus exsultasse, cum illos pro Christo contigit flagella tolerasse, sicut scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii: quoniam digni sunt habiti pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 4). Hinc Paulus cum duris in Macedonia fuisset persecutionibus pressus, in eo quod se afflictum insinuat etiam jucundatum demonstrat, dicens: Nam cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Ac si aperte diceret: Quia spiritus requiem habuit, dum per profectum animae persecutionum supplicia caro toleravit.

CAP. XX.-- Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 6). (In exposit. B. Job, lib. III, n. 39 et 40.) Sancti viri tribulationum bello deprehensi, cum uno eodemque tempore alios ferientes, atque alios suadentes ferunt, illis opponunt scutum patientiae, istis intorquent jacula doctrinae: perversa suadentes intus sapienter edocent, et foris fortiter adversa inferentes contemnunt; hos docentes corrigunt, illos tolerantes premunt, insurgentes hostes patiendo despiciunt, infirmantes vero cives compatiendo ad salutem reducunt. Videamus castrorum Dei militem contra utraque praeliantem, ait enim: Foris pugnae, intus timores. Enumerat bella quae extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). In hoc autem bello, quae contra adversarium spicula intorqueat, adjungit: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Sed inter tot certamina deprehensus dicat quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat, nam protinus adjungit: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce in se bella fortiter suscipit, et tuendis se proximis misericorditer impendit: narrat mala quae patitur, subjungit bona quae impertitur. Pensemus ergo cujus laboris sit, uno eodem tempore foris adversa tolerare, intus infirma sustinere; foris pugnas patitur, quia verberibus scinditur, catenis ligatur: intus metum tolerat, quia passionem suam non sibi, sed discipulis obesse formidat. Unde et eisdem scribit dicens: Nemo moveatur in tribulationibus istis, ipsi enim scitis, quod in hoc positus sum (II Thess. III, 3). Aliorum quippe casus in propria passione metuebat, dum ipsum discipuli afflictum pro fide verberibus agnoscerent, fideles se profiteri recusarent. O immensae charitatis viscera! Despicit quod ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis in corde discipuli patiantur; in se contemnit vulnera corporis, et in aliis medetur vulnera cordis. Habent quippe hoc justi proprium, ut in dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae. Et cum de se adversa patientes dolent, aliis necessaria docontes praevident. Valde autem minoris est laboris, aut docere cum nihil toleras, aut tolerare cum nihil doces. Unde sancti viri ad utraque se solerter extendunt, et tamen in tribula tionibus fortasse feriuntur: sic exteriora bella suscipiunt, ut sollicite cogitent ne proximorum interiora lacerentur.

CAP. XXI.-- Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio (II Cor. VIII, 13). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 68, 69.) Scire necesse est quia ille perfecte tribuit qui cum eo quod afflicto porrigit afflicti quoque in se animum sumit, ut prius in se dolentis passionem transferat, et tunc contra dolorem illius per ministerium concurrat. Nam saepe largitorem muneris rerum facit abundantia, et non virtus compassionis. Qui enim afflicto perfecte compatitur, plerumque et hoc indigenti tribuit in quo ipse qui dederit angustatur. Et tunc est plena cordis nostri compassio, cum malum inopiae pro maximo suscipere non metuimus, ut illum a passione liberemus. Quam videlicet pietatis formam Mediator Dei et hominum nobis dedit, qui cum posset nobis etiam non moriendo succurrere, subvenire tamen hominibus moriendo voluit, quia nos videlicet minus amasset, nisi et vulnera nostra suscepisset: nec vim nobis suae dilectionis ostenderet, nisi hoc quod a nobis tolerat ad tempus ipse sustineret. Passibiles quippe mortalesque nos reperit, et qui nos existere fecit ex nihilo, revocare videlicet etiam sine sua morte potuit a passione. Sed ut quanta esset virtus compassionis ostenderet, fieri pro nobis dignatus est quod esse nos voluit, ut in semetipso temporaliter mortem susciperet quam a nobis in perpetuum fugaret. Annon in divinitatis suae divitiis nobis invisibilis permanens, miris nos potuit virtutibus ditare? Sed ut ad internas divitias rediret homo, foris apparere dignatus est pauper Deus. Unde et praedicator egregius, ut ad largitatis gratiam viscera nostrae compassionis accenderet, dixit: Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives (II Cor. VIII, 9). Qui sic etiam dicit: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio: sed ex aequalitate in praesenti tempore nostra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum. Haec procul dubio condescendendo infirmis intulit, ne plurima praebentes, et ipsi postmodum inopiam minime tolerantes, ad impatientiam erumpant. Cum enim dantis mens ferre inopiam nescit, si multa sibi subtrahit, occasionem contra se impatientiae exquirit. Prius quippe praeparandus est patientiae animus, et tunc aut multa sunt aut cuncta largienda, ne dum minus aequanimiter inopia irruens fertur, et praemissae largitatis merces pereat, et adhuc mentem deterius murmuratio subsequens perdat. Quibusdam enim inopiam ferre non valentibus tolerabilius est minus tribuere, quam post largitatem suam ex inopiae angustia murmurare. Nam ut ad magna largienda audientium mentes accenderet, paulo post intulit, dicens: Haec autem dico: Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Plus autem nonnunquam esse dicimus compati ex corde quam dare, quia quisquis indigenti perfecte compatitur, minus aestimat omne quod dat. Nisi enim dantis manum bona voluntas vinceret, et eisdem praedicator egregius discipulis non dixisset: Qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore (II Cor. VIII, 10). Facile quippe est in bono opere obedire etiam volentem, sed haec magna in discipulis virtus exstiterat, eos bonum quod illis praeceptum est et ante voluisse. Idcirco autem plus compassionem quam datum dicimus, quia rem quamlibet plerumque dat etiam qui non compatitur, nunquam autem qui vere compatitur quod necessarium proximo conspicit negat.

CAP. XXII.-- Epistolae graves sunt, praesentia vero corporis infirma (II Cor. X, 10). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 51.) Sciendum est quod justus quisque aut temporalem gloriam non habet, aut hanc sub semetipso frangit si habet, ut honori suo liber emineat, ne ei victus delectatione succumbat. Hinc est enim quod ille praedicator egregius ante humanos oculos apostolatus sui gloriam humiliaverat, qui dicebat: Non usi sumus hac potestate, cum possimus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). In die nimirum apud auditores suos contemptus habebatur, cum dicebat: Epistolae graves sunt, et fortes: praesentia vero corporis infirma, et sermo contemptibilis. Quem enim talia dicere posse cognoverant secum communiter vivere non posse judicabant. Dumque eum et humilem vivendo cernerent, et altum sermone pensarent, sua eos elatio compulit ut quem per scripta timuerant per praesentiae verba despicerent. Paulus igitur unde magisterium humilitatis exhibuit inde a rudibus discipulis superbiae contumelias recepit. Horrendo enim modo languor superbientium unde detumescere debuit excrevit, dum mens elata carnalium hoc quasi dedignabile repulit quod magister imitabile ostendit.

CAP. XXIII.-- Cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui (II Cor. XI, 9). (Lib. II, in Ezech., homil. 6, n. 12, 13.) Beati Pauli mansuetudinem consideremus, et pensemus, si possumus: ille qui tanti ardoris est in zelo praedicationis, ut apostolorum quoque primo non parceret, quantae mansuetudinis erat in studio longanimitatis. Taceamus autem quod ter virgis caesus est, quia semel lapidatus est, quia ter naufragium fecit, quia nocte ac die in profundo maris fuit, quia a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepit (I Cor. XI). Minus enim animum ad iracundiam commovent ea mala quae nobis ab apertis adversariis irrogantur, hoc plus solet dolere quod a propriis patimur. Unde et ipsa Veritas per Psalmistam contra traditorem suum loquitur, dicens: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique: tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 13). Pensemus ergo, si possumus, Paulus apostolus qui tantum patiens inter persecutores erat, quantum mansuetus inter discipulos fuerat. Certe Corinthum veniens, ab idolorum servitio Corinthios retraxit, quis esset Deus verus innotuit, aeternae eis vitae gaudia praedicavit. Et cum magnam multitudinem populi in fide collegisset, tantam illic inopiam pertulit, ut victus sui gravi necessitate laboraret, et terrae panem a discipulis non accepit quibus panem coeli praedicavit. Insistebat verbo pro vita audientium, pro vita sui corporis insistebat labori manuum. De terris quoque aliis stipendia mittebantur a discipulis, ut praedicare sufficeret Corinthiis; ipse quippe ad eosdem Corinthios post per epistolas loquitur, dicens: Cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia. Quibus ad magnum quoque improperium praemisit, dicens: Alias Ecclesias exspoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. Pensemus ergo, si possumus, cujus hoc mansuetudinis fuerat, panem spiritualem praedicare, et panem carnis non accipere: corda audientium de divitiis aeternis instruere, et inter eosdem discipulos fideles et abundantes fame laborare; inter satiatos pati inopiam, nec tamen quod patiebatur dicere, nec tamen dolere: videre dura erga se corda auditorum tenacium, nec a praedicatione desistere. Nam sicut apostolorum Acta testantur, anno et sex mensibus in eadem civitate continue praedicavit (Act. XVIII). Cumque ab eisdem Corinthiis recessisset, ad eosdem postmodum scribit quod apud eos positus pertulit. Quare autem hoc eis cum inter eos viveret nunquam dixit? Ne quod erga eum factum ex bona voluntate non fuerat fieret ex jussione, et cum innotesceret eorum miseria, remaneret voluntas ignota. Quare autem hoc ad hos postmodum longe positus scribit? Ne omnimodo discipuli incorrecti remanerent, et quales in tenacia magistro fuerant, aliis quoque fratribus tales essent. Vere et in hoc Paulus, vere magister gentium, sua negligens, aliena curans, implevit quod praedicaverat: Nemo quod suum est, quaerat; sed quod alterius (I Cor. X, 24): et non quae sua sunt singuli cogitantes, sed ea quae aliorum. Quanta itaque ista mansuetudinis est virtus! quanta tranquillitas spiritus! Quis autem nostrum, si unum hujus mundi divitem ad omnipotentis Dei servitium convertisset, seque egere conspiceret, et illum sibi vitae subsidia non praebere, non protinus de ejus vita desperasset? Quis non incassum laborasse se diceret? quis non ab ejus exhortatione obmutesceret quem in semetipsum primum ferre fructum boni operis non videret? Sed Paulus per mansuetudinem in virtutum vertice solidatus perstitit, praedicavit, dilexit, et bonum quod coeperat, explevit, atque portando et persistendo discipulorum corda ad misericordiam perduxit; nam eorum profectum postmodum scire se indicans, in eadem Epistola scribit: De ministerio quod fit in sanctos, ex abundantia est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas: quoniam Achaia parata est ab anno priore, et vestra aemulatio provocavit plurimos (II Cor. IX, 8). De quibus rursus ait: Qui non solum facere, sed velle coepistis ab anno priore. In quibus non tam opera quam pia vota requirebat, in eis procul dubio plus laudat pia vota quam opera. Notandum tamen est quia habet improperium haec ipsa consolatio, cum dicitur, ab anno priore. Bonum quidem sed tarde fecerant, atque ideo hoc magister non sine reprehensione laudabat. Medicus quippe est qui vulneri medicamentum apponit quod et ea quae purgata sunt refovet, et ea quae putrida inveniuntur mordet; sed haec tolerando atque praedicando explevit quod coepit, et mirae longanimitatis virtus ad viscera misericordiae discipulorum duritiam emollivit.

CAP. XXIV.-- Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 44.) Aliter antiquus hostis religiosas hominum mentes, aliter vero huic mundo deditas tentat. Nam pravis mala quae desiderant aperte objicit, bonis autem latenter insidians, sub specie sanctitatis illudit: illis velut familiaribus suis iniquum se manifestus insinuat, istis vero, velut extraneis, cujusdam quasi honestatis praetextu se palliat, ut mala quae eis publice non valet, tecta bonae actionis velamine subintromittat. Unde et membra ejus saepe cum aperta nequitia nocere non possunt, bonae actionis habitum sumunt, et prava quidem exhibent opere, sed sancta mentiuntur specie. Iniqui enim si aperte mali essent, a bonis recipi minime possent; sed sumunt aliquid de visione bonorum, ut dum boni viri recipiunt in eis speciem quam amant, permixtum sumant etiam virus quod vitant. Unde quosdam Paulus apostolus intuens, sub praedicationis velamine ventris studio servientes, ait: Satanas transfigurat se in angelum lucis. Quid ergo mirum si ministri ejus tranfigurentur velut ministri justitiae? Hanc tranfigurationem Josue timuit, quando videns angelum, cujus esset partis inquisivit, dicens: Noster es, an adversariorum (Josue V, 13)? ut videlicet si adversae virtutis esset, eo ipso quo se suspectum cognosceret, ab illusione resiliret.

CAP. XXV.-- Ministri Christi sunt, et ego (II Cor. XI, 23). (Lib. I in Ezech., homil. 9, n. 19; in exposit. B. Job, lib. XIX, n. 37.) Justi atque perfecti gloriam laudis fugientes, et animarum lucra quaerentes, aliquando virtutes suas praedicant; bona quae divinitus acceperunt, narrant: non ut ipsi apud homines ostensione sua proficiant, sed ut eos quibus praedicant exemplo suo ad vitam trahant. Unde Paulus apostolus quoties fustibus caesus, quoties lapidatus, quoties naufragium pertulit, quanta pro veritate sustinuit, quod ad tertium coelum raptus, quod in paradisum ductus sit, Corinthiis narrat (II Cor. XI, 2), ut eorum sensum a falsis praedicatoribus avertat; et dum se innotesceret qualis esset, illi eis vilescerent quos ab eis cognoverat inique venerari. Eisdem igitur Corinthiis, honorem fugiens, dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum Christum (II Cor. IV, 5). Quos tamen videns falsorum apostolorum persuasionibus a verae fidei tramite deviare, eis se summopere quantum esset venerandus ostendit, dicens: In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego. Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, et ego. Semen Abrahae sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego: (ut minus sapiens dico) plus ego (II Cor. XI, 21). Quibus etiam subjungit quod ei quoque tertii coeli secreta patuerunt, quod raptus etiam arcana paradisi penetravit. Ecce honorem fugiens, servum se discipulorum praedicat: ecce honorem pro utilitate audientium quaerens, falsis apostolis vitae suae merita superponit. Egit quippe doctor egregius, ut dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male praedicantium ejus comparatione vilesceret; illos videlicet commendaret si se absconderet, cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Miro igitur modo, et humilitatis quaerit incrementa, ut et servum se discipulis praedicet, et adversariis potiorem demonstret. Ostendit discipulis quid humilitatis acceperat, ostendit adversariis quid sublimitatis. Innotescit contra adversarios quid haberet ex munere, innotescit discipulis qualis apud se maneat in cogitatione. Sancti ergo viri cum coguntur bona narrare quae faciunt, non elationi sed utilitati serviunt.

CAP. XXVI.-- Damasci praepositus gentis Aretae regis (II Cor. XI, 32). (In exposit B. Job, lib. XXXI, n. 56, 57, 58, 59, 60.) Si ad aeternae vitae desiderium noster animus exarsit, si jam verum lumen intrinsecus respicit, si in se flammam sancti fervoris accendit, inquantum locus admittit, inquantum causa exigit, debemus pro defensione justitiae nosmetipsos objicere, et perversis ad injusta erumpentibus, etiam cum ab eis non quaerimur, obviare. Nam cum justitiam quam nos amamus in aliis feriunt, nos nihilominus sua percussione confodiunt, etiamsi venerari videantur. Intueri libet quantus Paulum fervor accenderat, quando eum Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rapiebat. Scriptum quippe est: Repleti sunt ira, et exclamaverunt, dicentes: Magna Diana Ephesiorum. Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatro, rapto Caio et Aristarcho, comitibus Pauli. Atque mox subditur: Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli: quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum (Act. XIX, 28, seq.). In quibus profecto verbis agnoscimus quo impetu contra cuneos adversantes irrueret, nisi eum per amicos et discipulos charitatis frena tenuissent. Sed si obviare hostibus, si ultro pugnam petere, si nosmetipsos semper relinquere in cursum nostri fervoris debemus, quid est quod idem praedicator egregius de semetipso fatetur, dicens: Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus? Quid est quod modo sponte cuneos armatorum impetit, et modo se ab armatis hostibus quasi trepidus abscondit, nisi hoc quod necesse est ut in ejus artificiosa virtute discamus adversariorum pugnam et constanter aliquando appetere, et prudenter aliquando declinare? Necesse quippe est ut per omne quod agimus, in mentis trutina positum hinc pondus, illinc fructum nostri laboris aestimemus. Et cum pondus fructum superat, laborem quisque innoxie declinat dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero subsequenti quantitate fructuum mensura laboris aut aequatur aut vincitur, labor sine gravi culpa declinatur. Unde praedicator sanctus cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum voluit adversitati confligere, quia et semetipsum, quem profuturum multis noverat, vidit posse deficere, et aut nullis se illic aut paucis prodesse. Secessum igitur a certamine petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servavit. Non enim loco virtus, sed locus virtutis defuit, et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quaesivit. Ubi vero subjuganda regi proprio multa adversariorum colla conspexit, subire bellum, vel cum morte non timuit; sicut ipse cum Jerosolymam pergeret, eumque discipuli passione illius per prophetiam praescita prohiberent, sibimetipsi attestaretur, dicens: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu: neque enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XXI, 13). Qui igitur hic hostiles cuneos etiam praescita passione sua imperterritus petiit, illic de dispensatione fuisse edocuit, non de timore, quod fugit. Qua in re pensandum est quia ille labores quosdam per dispensationis judicium laudabiliter declinat, qui pro Deo majores alios fortiter tolerat. Nam saepe ab hominibus timor debilis, cauta dispensatio vocatur, et quasi prudenter impetum declinasse se asserunt, cum fugientes turpiter in terga feriuntur. Unde necesse est ut in causa Dei cum res dispensationis agitur, metus cordis subtilissima libratione pensetur, ne per infirmitatem timor subrepat, et sese per dispensationis imaginem rationem confingat ne culpa se prudentiam nominet, jamque nec ad poenitentiam animus redeat, quando hoc quod inique perpetrat virtutem vocat. Restat igitur in dubiis quisque deprehensus, cum sibi quaelibet adversitas imminet, prius intra semetipsum contra formidinem et praecipitationem pugnet, quatenus nec formidolose se subtrahat, nec praecipitanter opponat. Valde enim praeceps est qui semper se adversis objicit, et valde pavidus qui semper abscondit. Sed haec melius in bellis spiritualibus discimus, si formam exercitii a corporalibus bellis trahamus. Neque enim ille dux sapiens est, qui contra cuneos hostiles exercitum praeceps admovet, neque ille dux fortis qui semper hunc ab hostis facie cavendo subducit. Scire namque dux debet, modo ab hostili impetu exercitum caute subtrahere, modo hostem circumfusis cornibus coarctare. Quod nimirum sollicite perfecti praedicatores exhibent, cum modo persecutionis rabiem declinantes, noverunt sapienter sed non enerviter cedere: modo vero persecutionis impetum contemnentes, noverunt ei fortiter sed non praecipitanter obviare.

CAP. XXVII.-- Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me (II Cor. XII, 6). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 13.) Qui veraciter sancti sunt non solum gloriam super modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum videri refugiunt quod esse meruerunt. Unde ille praedicator egregius veritatis contra pseudoapostolos loquens, dum virtutes eximias operationis suae pro discipulorum eruditione narraret, dum tot se pericula tolerasse coacervata persecutione describeret, et post haec usque ad tertium coelum, rursumque in paradisum se raptum esse memoraret, ubi tanta cognoscere potuisset quanta loqui omnino non posset, erat de se fortasse adhuc mirabiliora locuturus, sed ab humana laude alta consideratione se temperans subdidit: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Habebat ergo de se dicendum aliquid adhuc qui parcit dicere, sed egit utrumque doctor egregius, ut et loquendo quae egerat discipulos instrueret, et tacendo se intra humilitatis limitem custodiret. Nimis namque esset ingratus si de se discipulis tota reticeret, et fortasse nimis incautus si de se tota vel discipulis proderet. Sed mirabiliter, ut dictum est, egit utrumque: ut loquendo vitam audientium erudiret, tacendo vero suam custodiret.

CAP. XXVIII.-- Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, etc. (II Cor. XII, 7). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 11; lib. XXXI, num. 71.) Electi Dei quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant quibusdam tentationibus reprimuntur, ut ne tantum proficere valeant quantum volunt; sed ne extollantur superbia, non fit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum. Sic Paulum video fluminum et latronum, civitatis et solitudinis, maris ac falsorum fratrum pericula sustinentem, frenantem jejuniis ac vigiliis corpus, sustinentem frigoris et nuditatis aerumnam, ad Ecclesiarum custodiam vigilanter se et pastoraliter exercentem, ad tertium coelum raptum, rursumque eum in paradisum raptum, et audisse arcana verba quae non licet homini loqui; et cum Satanae angelo ad tentandum conceditur orat ut eximi debeat, et non exauditur, sicut ipse dicit: Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, ut me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me. Hujus cum initia conversationis aspicio, perpendo quod ei superna pietas coelos aperit, seseque illi Jesus de sublimi ostendit. Qui lumen corporis ad tempus perdidit, lumen cordis in perpetuum accepit: ad Ananiam mittitur, Vas electionis vocatur, et tamen de civitate eadem quam post visionem Jesu ingressus fuerat fugiens recedit, sicut ipse testatur, dicens: Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus (II Cor. XI, 32). Cui licenter dicam: O Paule, in coelo jam Jesum conspicis, et hominem in terra fugis; in paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis, et adhuc a Satanae angelo tentaris? Unde sic fortis, ut ad coelestia rapiaris? Unde sic infirmus, ut hominem in terra fugias, et adhuc a Satanae angelo adversa toleres? quia ecce qui te sublevat, rursus te subtilissima mensura moderatur, ut et in miraculis tuis praedices nobis virtutem Dei, et rursum in timore tuo reminisci nos facias infirmitatis nostrae. Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrahat cum pulsat, dum in infirmitate tua Dominum rogares, quia auditus non es, nobis quoque locutus es quod audisti: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Aperta ergo Dei voce ostenditur, quia custos est virtutis infirmitas. Tunc quippe bene interius custodimur, cum per dispensationem Dei tolerabiliter tentamur exterius aliquando vitiis, aliquando pressuris, et persecutionum adversitatibus. Qui vero mentem certamini vult ante tentationis certamen parare, adversa neque longe adhuc posita debet cogitando praenoscere, ne fortasse valeant improvisa superare. Unde Paulus discipulos admonebat, cum diceret: Vosmetipsos tentate: si estis in fide, ipsi vos probate (II Cor. XIII, 5). Ac si aperte praeciperet, dicens: Certamina persecutionum ad mentem reducite, et vestri cordis intima atque occulta pensantes, quales inter supplicia existere valeatis invenite. Paulus ergo praedicator egregius, qui raptus ad tertium coelum fuerat, arcana paradisi penetraverat, esse post revelationem tranquillus et intentatus volebat. Sed quia omnipotens Deus terminos constituit homini qui non poterunt praeteriri, et elevavit hunc ad cognoscenda sublimia, et reduxit iterum ad infirma toleranda, ut modi sui mensuras aspiciens, dum securitatem comprehendere conaretur et non posset, ne per elationem extra se iret, per humilitatem cogeretur intra suos semper terminos redire. Nonnunquam itaque electi Dei in virtutibus proficere conantur, et quaedam dona percipiunt. A quibusdam vero repulsi in imis jacent. Nemo est enim qui tantum virtutis apprehendat quantum desiderat, quia omnipotens Deus interiora discernens, ipsis spiritualibus profectibus modum ponit; ut ex hoc homo quod apprehendere conatur et non valet, in illis se non elevet quae valet.

CAP. XXIX.-- Factus sum insipiens (I Cor. XII, 11). (Lib. I, in Ezech., homil. 9, n. 19, 20.) Justi et perfecti nunquam bona sua detegunt, nisi eos aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas cogat. Unde Paulus quoque apostolus multa de se fortia pro discipulorum suorum aedificatione narravit, sed haec narrando minime deliquit, quoniam a veritatis tramite et attestatione certa et corde humili non recessit. Qui vero necessitate cogente vera de se bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto et veritati sociatur. An idem Paulus non fuit, quando veritatis aemulatione contra falsos apostolos tot de se discipulis fortia gesta narravit? Cui nimirum veritati inimicus existeret, si abscondendo virtutes proprias praedicatores errorum praevalere permisisset. Unde etiam cum virtutes suas Corinthiis enumerasset, adjunxit: Factus sum insipiens: vos me coegistis. Fit autem aliquando ut, necessitate compulsi, in bonis quae de se referunt non aliorum utilitatem sed suam requirant, sicut beatus Job facta sua enumerat, dicens: Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Job, XXIX, 15); et multa alia quae saepe egisse se commemorat. Sed quia in vulnere doloris positus, ab amicis increpantibus impie egisse, et violentus proximis atque oppressor pauperum fuisse dicebatur, vir sanctus inter flagella Dei et humanae increpationis verba deprehensus, mentem suam graviter concuti atque ad desperationis foveam conspexit impelli: qui jamjamque cadere poterat, nisi ad memoriam sua bene acta revocasset, ut ad spem animi reduceretur, ne oppressus verbis et vulneribus in desperatione periret. Quod ergo sua bona enumerat, non innotescere aliis quasi ex laude desiderat, sed ad spem animum reformat. Justi itaque cum virtutes suas quas habent infirmis loquuntur, reprehensibiles non sunt, quia per vitam suam quam referunt aliorum animas ad vitam quaerunt.