XI | XIII |
EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM B. PAULI APOSTOLI AD PHILIPPENSES. CAP. PRIMUM.
[recensere]-- Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I, 23). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 68.) Electi Dei duris molestiae vinculis in hac vita ligantur, quoniam adhuc corruptionis suae poena deprimuntur. Esurire quippe, sitire, lassescere, vincula corruptionis sunt, sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his quibus nunc astringimur molestiae vinculis relaxamur. Praesentari namque jam Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis obligatione praepedimur. Jure ergo vincti dici debemus, quoniam adhuc incessum nostri desiderii ad Dominum liberum non habemus. Unde bene Paulus aeterna desiderans, sed tamen adhuc corruptionis suae sarcinam portans, vinctus clamat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Dissolvi enim non quaereret, nisi se procul dubio vinctum videret. Haec vero vincula, quia certissime rumpenda in resurrectione conspexerat, jam quasi rupta, Propheta gaudebat, cum diceret: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 7).
CAP. II.-- Superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. II, 3). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 43; homil. 10, in Ezech., num. 32.) Hoc esse proprium specimen solet electorum, quod de se semper sentiunt infra quam sunt. Hinc Salomon ad sapientiam parvulos vocat, dicens: Si quis est parvulus, veniat ad eam (Prov. IX, 4). Qui enim necdum semetipsum despicit, humilem Dei sapientiam non apprehendit. Hinc magister gentium dicit: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). Hinc discipulos admonens, ait: Superiores sibi invicem arbitrantes. Nam quia unusquisque iniquus inferiorem se omnem quem cogitat putat, e diverso justus studet ut superiorem quemlibet proximum attendat. Ac ne, dum se alii humiliat, iret alter in elationem, bene utramque partem admonet, dicens: Superiores sibi invicem arbitrantes, ut in cogitationibus cordis, et ego illum mihi praeferam, et vicissim ille me sibi, ut cum ab utraque parte cor inferius premitur, nullus ex impenso honore sublevetur. Evenire autem electis solet ut cum multarum gratia virtutum polleant, unum eos vel tenuissimum vitium valde fatigans pulset, quatenus dum ex quadam parte infirmari se considerant, de virtutibus his in quibus praevalent se minime extollant, dumque de infirmitate trepidant, hoc quoque ubi fortes sunt humilius servant. Praeterea non omnes virtutes uni dantur, ne in superbiam elatus cadat; sed huic datur quod tibi non datur, et tibi datur quod illi denegatur, ut dum iste considerat bonum quod habes et ipse non habet, te sibi in cogitatione praeferat. Et rursum, dum tu habere illum conspicis quod ipse non habes, te illi in cogitatione tua postponas, et fiat quod praedictum est: Superiores sibi invicem arbitrantes. Mira quippe dispensatione omnipotens Deus sic in electis suis sua dona disponit, ut et isti det quod illi denegat, et alteri majus quod alteri minus tribuat; quatenus dum vel iste conspicit illum habere quod ipse non habet, vel ille hunc majus accepisse considerat, quod sibi minus adesse pensat, dona Dei alter in altero, id est, vicissim omnes admirentur; et ex hac admiratione alter alteri humilietur, et quem videt habere quod non habet eum divino sibi judicio praelatum putet.
CAP. III.-- Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num 1; homil. 25, in Evang., num. 6.) Dominus noster Jesus in eo quod virtus et Dei sapientia est, de Patre ante tempora natus est; vel potius quia nec coepit, nec desiit nasci, dicamus verius, semper natus. Non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero ut aeternus valeat designari, et perfectus, semper dicamus, et natus. Natus ad perfectionem pertinet et semper ad aeternitatem: ut quocunque modo illa essentia sine tempore, et temporali valeat designari sermone, quamvis hoc ipso quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviemus, quia quod factum non est perfectum dici non potest. Et tamen infirmitatis nostrae verbis condescendens Dominus ait: Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48). Dominus noster Jesus Christus natus ex Patre sine tempore, ex matre nasci dignatus est in tempore. Quem firmiter et veraciter debemus credere Dei Filium esse Patri coaeternum et coaequalem aeternitate substantiae. Sed fortasse tacita quaestione pulsatur aliquis, quomodo Filius Patri possit esse aequalis. Qua in re humana natura quod admirando non valet comprehendere, restat ut hoc sibi esse credibile ex alia sciat admiratione: habet enim quod ad haec sibi respondeat sub brevitate. Constat namque quoniam ipse creavit matrem, in cujus utero virgineo crearetur ex humanitate. Quid ergo mirum, si aequalis est Patri qui prior est matre? Paulo quoque attestante, didicimus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Qui ergo Filium minorem putat, Patri specialiter derogat, cujus sapientiam esse ei inaequalem fatetur. Quis etenim homo potens ferret aequanimiter, si quis ei diceret: Magnus quidem es, sed tamen sapientia tua te minor est? Ipse quoque Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et rursum ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28). De quo etiam scriptum est: Quia subditus erat parentibus suis (Luc. II, 51). Non ergo mirum si ex humanitate sua minorem se Patre asserit in coelo, ex qua subjectus erat etiam parentibus in terra. In corde igitur Pauli Jesus Patri per fidem aequalis erat, qui idem dicebat: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.
CAP. IV.-- Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 42.) Venit inter homines Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ad praebendum hominibus exemplum vitae: cui similis in terra non est, quia omnis homo tantummodo est homo, ipse autem Deus et homo; et quamvis adoptivus quisque filius ad percipiendam divinitatem proficiat, nequaquam tamen ut Deus naturaliter esset, accepit. Deo itaque formam servi accipiente, nec majestati injuriam intulit humilitas assumpta carnis, quia et ut servanda susciperet, nec tamen habita permutaret, nec divina humanitate minuit, nec humana divinitate consumpsit, quia sicut per Paulum dicitur: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ei semetipsum exinanivisse est ab invisibilitatis suae magnitudine se visibilem demonstrasse, ut servi forma tegeret hoc quod incircumscripte omnia ex divinitate penetraret.
CAP. V.-- Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus (Philip. III, 5). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num 44.) Sancti viri certissime sciunt quia requiem in hac vita nequaquam habere possunt, et idcirco sibi suspendium inferunt, quia nimirum desideria terrena deserentes, animum ad alta tollunt. Omne quippe quod suspenditur, procul dubio ab imis elevatur. Suspensi igitur electi Dei mortem fortitudini suae carnis inferunt, et amore supernae patriae in virtutum studiis accincti, hoc quod fortes prius in mundo fuerant vinculo humilitatis insequuntur. Intueri libet quomodo animam suam Paulus suspenderat, qui dicebat: Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Et rursum: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et: Mihi vivere Christus est, et mori lacrum (Ibid.) Qui gesta terrenae fortitudinis ad memoriam revocans numerabat, dicens: Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei. Sed suspendium animi qui has in se fortitudines interficit protinus asserit qui subjungit: Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Quas adhuc fortitudines in semetipso insinuat vehementius exstinctas, cum subdit: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora. Mortuis vero fortitudinibus, quam exanimis pendeat, ostendit qui illico subjungit, dicens: Ut Christum lucrifafaciam, et inveniar in illo non habens eam justitiam, quae ex lege est; sed eam quae ex fide est Jesu Christi (Philip. III, 9). Ecce collatis ejus testimoniis Paulum ad alta suspensum mundo mortuum testati sumus, quia dum mentis intent onem ad alta sublevavit, omnem in se fortitudinem exterioris vitae necavit.
CAP. VI.-- Ego me non arbitror apprehendisse (Philip. III, 13). (In exposit. B. Job, l. XXII, n. 11, 12, 13.) Sunt nonnulli qui cum aliqua bona faciunt, iniquitatum suarum protinus obliviscuntur, et cordis oculum in consideratione bonorum operum quae exhibent figunt, atque eo se jam sanctos existimant, quo inter bona quae agunt malorum suorum in quibus fortassis adhuc implicati sunt memoriam declinant. Qui scilicet si districtionem Judicis vigilanter attenderent, plus de malis suis metuerent quam de bonis imperfectis exsultarent; plus inspicerent quod de illis quae adhuc eis agenda sunt debitores tenentur, quam quod operantes quaedam jam debiti partem solvunt. Neque enim absolutus est debitor qui multa reddit; sed qui omnia; nec ad bravium victoriae pervenit qui in magna parte spectaculi velociter currit, si juxta metas veniens in hoc quod reliquum est deficit. Amplius igitur debemus inspicere quae bona necdum fecimus quam ea quae jam nos fecisse gaudemus. Plerumque enim hoc vitio tentantur etiam electi: plerumque eorum cordi suggeritur ut bona quae fecerint ad animum revocent, et jam laetitia securitatis exsultent. Sed si veri electi sunt, ab eo in quo sibi placent mentis oculos divertunt: omnem in se de peractis bonis laetitiam deprimunt, et de his quae se minus egisse intelligunt tristitiam requirunt. Indignos se aestimant, et pene soli bona sua non vident quae in se videnda omnibus ad exemplum praebent. Hinc est quod Paulus dum expleta in se bona postponeret, et sola adhuc reliqua quae essent explenda cogitaret, dixit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Hinc est quod ut posset se de bonis quae agebat humiliare, studebat ad animum praeterita mala reducere, dicens: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus (I Tim. I, 13). Qui etsi aliquando dixit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7), intuendum summopere est quoniam illud eo tempore intulit quo jam ex corpore discessurum se esse cognovit. Ibi quippe praemisit, dicens: Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat (Ibid., v. 6). Tunc igitur ad memoriam perfectionem reduxit operis, cum jam praevidit ad largitatis spatium minime subesse tempus operationis. Sicut enim dum vivimus, debemus bona nostra a memoria repellere ne extollant, ita appropinquante exitu, plerumque ea ad memoriam juste revocamus, ut videlicet fiduciam praebeant et desperatum timorem premant. Qui etsi Corinthiis enumerando bona sua narravit, illos confirmare non se ostendere studuit. Nam quia eadem bona non in se, sed in Domino attenderet, patefacta tribulatione propriae tentationis edocuit, qua expresse subjunxit: Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 10). Ut ergo discipulos instrueret, de se summa referebat; ut vero se custodiret in humilitate, considerationis oculum non in virtutibus suis, sed in infirmitatibus fixerat. Habent itaque sancti viri proprium, ut bona quidem quae agunt videant, et tamen cum peregerint, ab eorum memoria oculos avertant.
CAP. VII.-- Quae retro oblitus, in ea quae sunt ante, extendo me (Philip. III, 13). (Lib. I, in Ezech., homil. III, num. 17.) Electi Dei ad ea quae reliquerunt nullo jam appetitu respiciunt, sed in aeternis quae appetunt suae mentis contemplatione semper intendunt. Unde et magnus ille praedicator dicebat quod usque ad tertii coeli secreta volaverat. Unum vero quae retro oblitus, in ea quae sunt ante, extendens me, sequor ad palmam supernae vocationis. Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia: quoniam et illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Paulus igitur in anteriora extentus, eorum quae retro sunt oblitus fuerat, quia temporalia despiciens sola quae sunt aeterna requirebat.
CAP. VIII.-- Scio humiliari, et scio abundare (Philip. IV, 12). (Lib. II, in Ezech., homil. 7, num. 15, 16, 17, 18, 19, 20.) Omnes qui ad coelestem patriam tendimus, ex dextro et sinistro latere fortitudinem habere debemus: a dextro quidem, ne prospera nos extollant, a sinistro vero, ne nos adversa dejiciant. In utraque parte fortis Paulus erat, cum diceret: Per arma justitiae a dextris et a sinistris: per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces (II Cor. VI, 7). Non hunc adversa frangebant, non in mentis tumore prospera sublevabant, fortis in adversitate, et humilis permanebat in prosperitate. Adesse igitur semper nostris mentibus debet et in adversis fiducia, et in prosperis timor: ne aut adversa in desperationem pertrahant, aut prospera animum in sui fiduciam extollant. Hinc est quod idem praedicator egregius dicebat: Scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. Nunquidnam, fratres, ars est aliqua humiliari et abundare, et satiari et esurire, abundare et penuriam pati, ut pro magno se scire ista tantus praedicator insinuet? Cordis omnino et mira disciplinae scientia, quae nobis toto cordis est adnisu discenda. Quem enim penuria sua non frangit, a gratiarum actione non retrahit, in rerum temporalium desiderium non accendit, scit humiliari. Hoc enim loco dicit Apostolus humiliari, penuriam pati, nam statim e contrario subjunxit: Scio et abundare. Qui enim rebus acceptis non extollitur, qui eas ad usum vanae gloriae non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed hoc cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris utitur, sed ad reparationem virtutis, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitatibus victus agit aliquid unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire. Quem ergo nec in abundantia superbia elevat, nec in necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Qui cum statim subdiderit: Omnia possum, ne elationis esse verba crederemus, adjunxit: in eo qui me confortat. Ecce in altum ramus prodiit, sed quoniam in radice stetit, in viriditate permansit. In altum enim surgens aresceret, si se a radice divisisset: sibi enim nihil tribuit, qui omnia se posse, non in se, sed in eo qui se confortat, fatetur. Hinc et inde ergo praedicator egregius fortis existit quem nec abundantia in superbiam, nec inopia ad avaritiam pertrahit. Discamus itaque, fratres, non solum in prosperis, sed in adversis quoque gratias agere. Pater enim nobis ex pietate sua factus est Conditor noster, nos quoque filios adoptivos ad haereditatem regni coelestis nutrit, et non solum donis reficit, sed etiam flagellis erudit. Discamus igitur abundare, ut cuncta quae ab eo accipimus cum indigentibus partiamur, ut mentem abundantia non elevet, ne fortasse gaudeat, quoniam hoc adest sibi quod deest alteri, et non jam communi bono sed proprio laetetur. Ideo enim aliquid omnes, et ultra quam necesse est, concupiscunt habere, ut habendo superbiant, quia hoc alius non habet, in cogitationibus se extollant. Quisquis itaque talis est, adhuc ad portandam abundantiam doctus non est. Saepe vero quod avaritia ex appetitu suggerit, necessitatem putat: et cum minora sufficiant, dolet majora deesse; atque incautus animus quamdam quasi necessitatem patitur quam parit. Et cum nimia sunt quae desiderat, suam aliquo modo sibi avaritiam excusat. Abundantia itaque superbiae vicina est; quam si quando etiam cupiditas intercipit, hanc, ut ita dixerim, quasi peregrina captivitas invasit. Si igitur abundantiae artem scire volumus, necesse est ut non solum ea quae vicina sunt, sed etiam ea quae de longinquo veniunt, vitia fugiamus. Discamus penuriam pati, ne ea quae non habemus habere etiam cum culpa requiramus, ne felices putemus quos rebus onustos cernimus. Nimia valde sunt ea quae sibi quasi in sumptus vitae praesentis praeparant: multa portant, sed in brevi via magna nobis est in hoc itinere paupertas socia, quae animam non angustat, cum deest terrena substantia, de qua cum aeterno Judice rationes ponamus. Liberius ad patriam tendimus, quia quasi in via pondere careamus. Discamus satiari in sumendis alimentis corporis, ne gulae magis quam necessitati serviamus; plus enim saepe concupiscentia quam necessitas petit, et saepe dum carnis inopiae satisfacere curamus, voluptas subrepit, modum refectionis excedit. Unde fit ut culpa transeat ad culpam, quia plerumque et alia carnis tentatio nascitur, dum carni immoderatius in refectione servitur. Ex peccato enim primi hominis infirmante natura cum nostris in hoc mundo tentationibus nascimur. Et caro nobis aliquando adjutrix est in bono opere, aliquando vero seductrix est in malum. Si ei igitur plus quam debemus tribuimus, hostem nutrimus; et si necessitati ejus quae debemus non reddimus, civem necamus. Satianda ita que est caro, sed ad hoc usque ut in bono opere famulari sufficiat. Ars itaque magna est satiari, ne unusquisque per satietatem carnis ad iniquitatem prorumpat turpitudinis. Discamus esurire, ut nobis propter abundantiam sequentem nostra hic inopia placeat. Nec nos ventris necessitas ad culpam trahat, ne menti peccatum ipsa indigentia suggerat: et dum caro fame afficitur, ad cupiditatem animus irritetur, et quaerat cum culpa providere unde carni valeat in necessitate satisfacere, ne cor in indignationem prosiliat, et linguam in murmurationis amaritudinem accendat. Qui igitur in suae carnis inopia se hinc inde circumspicit, et a peccati laqueo custodit, novit esurire. Nos itaque, fratres charissimi, iram atque avaritiam in adversitate fugiamus, elationem et immoderata gaudia in prosperitate declinemus, atque fortitudinem hinc et inde teneamus. Libet adhuc alterum civem coelestis patriae ad mentem reducere, et qualiter utrobique fortis fuerit demonstrare. Beatus etenim Job, cum esset viris Orientalibus ditior, et ei prospera cuncta suppeterent, filiis polleret, familia cresceret, greges exuberarent, in tanto Dei omnipotentis timore perstitit, ut inter custodiam disciplinae, inter acta justitiae, inter multa humilitatis obsequia, misericordiae operibus intentus, sacrificiis offerendis deditus, holocaustum Domino pro singulis filiis immolaret, ne quis eorum saltem in corde peccasset. Pensemus ergo quanta erat custodia boni operis, qui in filiis suis expiabat sacrificiis culpas cordis. Sed quam justus esset, in prosperitate innotuerat: valde autem ignotum erat si perseverare justus et inter flagella potuisset. Tangendus ergo erat verbere vir ille sanctus in prosperis, ut interrogaretur adversis, et qui notus erat Domino omnipotenti, notus per flagella fieret nobis et sibimetipsi. Disponente itaque Domino, consumpti sunt greges, interfecti custodes, eversa domus, exstincti filii, percussa caro a planta pedis usque ad verticem. Remansit uxor incolumis, quae verborum jaculis vulnera augeret: sed hanc vir sanctus in tentatione, sanus in vulnere, prudenter docet, eique respondet, dicens: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus (Job II, 10)? Amici quoque ad consolandum veniunt, ad contumelias prorumpunt, et in dolore vulnerum addunt adhuc vulnera verborum: immisericordem dicunt, raptorem nominant, violentum denuntiant, oppressorem pauperum fatentur. Quid igitur miles Dei faceret inter dolentia vulnera, et amara verba depressus? Ecce flagella Dei et verba hominum simul afflicti animum ad desperationem premunt; sed plenus virtute spiritus, carnis vulneribus jacens, mentis robore stans, contra desperationis impulsum reduxit ad memoriam bona quae egerat. Quia misericors fuerat, dicit: Oculus fui caeco, et pes claudo (Job XXIX, 15). Et rursum: Pater eram pauperum (Vers. 16). Quia et disciplinae custos, et benignus fuerit, dicit: Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator (Vers. 25). Quia humilis fuerat, dicit: Si contempsi subire judicium cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me (Job XXXI, 13). Quia hospitalis fuerat, fatetur: Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum (Vers. 19). Quia largus in donis fuit, dicit: Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est (Vers. 20). Quia violentus non fuerat, testatur, dicens: Si levavi super pupillum manum meam, cum me videret in porta superiorem (Vers. 21). Quia de inimici periculo nunquam exsultaverit, dicit: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat (Vers. 29). Quia patiens fuerit, et etiam suorum malititam aequanimiter pertulerit, et etiam suorum malitiam aequanimiter pertulerit, dicit: Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur (Vers. 31). Quid est ergo quod vir sanctus tot suas virtutes inter flagella enumerat? Quid est quod ore suo opera quae fecerat, laudat, nisi quia inter vulnera et verba quae hunc ad desperationem trahere poterant ad spem animum reformat? Et qui in prosperitate humilis fuit, revocatis bonis suis ad memoriam, infractus in adversitate permansit. Cujus enim animum inter tot flagella illa verba ad desperationem non impellerent, nisi sibi ad memoriam bona quae egerat revocasset? Vidit igitur sanctus mentem suam, auditis tot malis, ad desperationem concuti, et mirabiliter studuit in spe certa ex bonis suis actibus solidari. Sic impletur quod scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum: et die malorum, ne immemor sis bonorum (Eccle. XI, 27). Si enim, cum in bonis sumus, malorum reminiscimur quae aut passi sumus aut adhuc pati possumus, accepta bona mentem non elevant, quoniam eorum gaudia timor memoriae malorum premit, et si cum mala habemus, bonorum reminiscimur quae aut jam accepimus, aut adhuc nos accipere posse speramus, malorum pondus animum in desperationem non deprimit, quia hunc ad spem memoria bonorum levat. Sic itaque, fratres charissimi, et per praecepta Domini et per sanctorum exempla gradiamur, ut nec nos prosperitas elevet, nec adverstitas frangat, et nos in prosperis et in adversis fortitudinem habere monstremus.
CAP. IX.-- Nostra conversatio in caelis est (Philip. III, 20). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 74.) Sicut domus exterioris conversationis est aedificium quod inhabitat corpus, ita domus cogitationis est res quaelibet quam per dilectionem inhabitat animus. Omne quippe quod diligimus, quasi in hoc quiescentes inhabitamus. Unde Paulus, quia in supernis cor fixerat, in terra quidem positus, sed tamen a terra extraneus, dicebat: Nostra conversatio in coelis est.
CAP. X.-- Unde etiam exspectamus Salvatorem Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philip. III, 30). (Lib. I, in Ezoch., homil. 2, num. 21.) Post resurrectionem erit similitudo Domini nostri Jesu Christi in cordibus nostris, et similitudinem illius etiam corpora nostra percipient in configuratione. Erunt enim tunc electorum corpora claritati dominici corporis configurata. Quae etsi aequalitatem gloriae ejus non habent per naturam, similitudinem tamen configurationis habebunt per gratiam.
CAP. XI.-- Non quaero datum, sed quaero fructum (Philip. IV, 17). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 22.) Sanctis praedicatoribus debita ab audientibus stipendia debent conferri, et quos fatigat injunctus labor praedicationis exhibita a discipulis pinguendo boni foveat operis: non quod praedicent ut alantur, sed ideo alantur ut praedicent, id est ut praedicare subsistant. Non intentionem sumendi victus transeat actio praedicationis, sed ut ad utilitatem praedicationis deserviant ministeria sustentationis. Unde ergo a bonis praedicatoribus non causa victus praedicatio impenditur, sed causa praedicationis ab eis victus accipitur: et quoties praedicantibus necessaria conferuntur ab audientibus, non solent de rerum munere, sed de conferentium gaudere mercede. Unde per Paulum dicitur: Non quaero datum, sed quaero fructum. Datum quippe est res ipsa quae impenditur, fructus vero dati est si benigna mente futurae studio mercedis aliquid impendatur. Ergo datum accipimus in re, fructum in corde. Et quia discipulorum suorum Apostolus mercede potius quam munere pascebatur, nequaquam datum, sed fructum se quaerere fatebatur. Unde et subdidit protinus, dicens: Habeo autem omnia, et abundo (Philip. IV, 18). Praedicatores igitur sancti ipsa praedicatione fatigati, auditorum suorum bonis operibus debent foveri, sicut ille faciebat qui audiebat: Viscera sanctorum requieverunt per te, frater (Philem. VII); hic opere bono fotus fuerat qui in catena religatus dicebat: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, qui saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit (I Tim. II, 16).