Expositio Novi Testamenti/13

E Wikisource


 XII XIV 

EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM B. PAULI APOSTOLI AD COLOSSENSES. CAPUT PRIMUM.[recensere]

-- Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 16). (Mixtim ex hom. 14, in Evang., n. 7 seq., ac lib. I in Ezech., hom. 8, n. 20.) Dominationes, principatus, ac potestates jam ad Ephesios loquens Paulus apostolus descripserat, sed ea quoque Colossensibus dicturus praemisit thronos. Illae ergo virtutes angelicae throni vocatae sunt quae ipsos quoque angelos dignitate loci superioris excedunt. Nam cum angeli nuntii dicantur, et angeli saepe ad annuntianda quaedam hominibus veniant, throni missi ad ministerium nuntii nusquam leguntur, quoniam eis longe sublimius. Creator omnium praesidet. Unde Paulus apostolus ordines agminum quos ad tertium coelum raptus viderat, describens, ait: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Thronos igitur ante eos angelorum ordines dixit, quibus illos praelatos esse cognovit. Throni itaque illa agmina sunt vocata, quibus ad exercendum judicium semper omnipotens Deus praesidet. Quia enim thronos eloquio Latino sedes dicimus, throni Dei dicti sunt ii qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam dicitur: Sedes super thronum, qui judicas aequitatem (Psal. IX, 5). Plerumque autem ipsi beatorum spirituum ordines vicinorum sibi ordinum vocabula sortiuntur. Thronos enim, scilicet sedes Dei, specialem beatorum spirituum ordinem diximus, et tamen per Psalmistam dicitur: Qui sedes super cherubim, appare (Psal. LXX, 2): quia videlicet dum in ipsis distinctionibus agminum cherubim thronis superjunguntur, sedere etiam super cherubim Dominus ex vicini agminis aequalitate perhibetur. Sciendum est autem quod sunt nonnulli homines qui dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur, dum intentione sollicita se discutiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis accipiunt ut judicare recte et alios possint. Quorum profecto mentibus dum divina contemplatio praesto est, in his velut in throno suo Dominus praesidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Quid igitur isti nisi throni sui Conditoris sunt, vel quo nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur, per quos dum sancta Ecclesia regitur, plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi judicantur?

CAP. II.-- Ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratur (Coloss. II, 19). (Lib. I, in Ezech., homil. 6, n. 8.) Redemptor humani generis in membris suis quae nos sumus quotidie percussionibus proficit, quia dum nos tundimur et afficimur, ut ejus corpus esse mereamur, ipse proficit. De cujus corpore scriptum est: Ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei. Corpus quippe illius nos omnes sumus, per nexus autem et conjunctiones corpus ligatur, quia dum capiti pectus, dum pectori brachia, dum brachiis manus, digiti manibus sunt conjuncti, ac membra caeteris membris inhaerent, corpus omne perficitur. Sicut sancti apostoli, quia Redemptori nostro propinqui steterunt, quasi capiti pectus inhaesit. Quos quia martyres secuti sunt, quasi conjuncta brachia pectori fuerunt. Quibus dum pastores et doctores subjuncti sunt, per opera bona manus brachiis inhaeserunt. Hoc autem omne corpus Redemptoris nostri quotidie per nexus et conjunctiones subministratur in coelo, quia cum ad cum illuc electae animae ducuntur, ei sua membra colligantur. De quo bene dicitur: Subministratum et constructum crescit in augmentum Dei (Ibid.); quia Deus omnipotens Redemptor noster, qui in se quo proficiat non habet, adhuc per membra sua quotidie augmentum habet. Unde rursum scriptum est: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13).

CAP. III.-- Nam etsi corpore absens sum (Coloss. II, 5). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 31.) Praedicatores sancti, dum in Ecclesiae sinum recipere populos ambiunt, ardore magno succensi, nunc ad hos nunc ad illos colligendos desiderium mittunt: et pro adunandis animabus in modos, in numeros, ac partes diversas esurienti mente discurrunt. Est autem quaedam vagatio ipsa cogitationis aestuatio. Paulus ergo praedicator egregius, quam valida charitate flagrat, tam nimia ex locis ad loca se vagatione permutat. Transire ad alia ex aliis appetit, quoniam ipsa cum quae implet charitas impellit; longe namque a Romanis positus scribit, dicens: Memoriam vestri facio semper in orationibus meis, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos: desidero enim videre vos (Rom. I, 9, 10). Retentus Ephesi, Corinthiis scribit: Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos (II Cor. XII, 14). Rursum Ephesi commorans, Galatis loquitur, dicens: Vellem modo esse apud vos, et mutare vocem meam (Galat. IV, 20). Romae quoque custodia carceris clausus, quia ire per semetipsum ad Philippenses non permittitur, transmittere se discipulum pollicetur, dicens: Spero in Domino Jesu, Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt (Philip. II, 19). Constrictus etiam vinculis, atque Ephesi retentus, Colossensibus scribit: Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum (Coloss. II, 5). Ecce quomodo sancto desiderio quasi vagatur, hic corpore tenetur, illuc spiritu ducitur, et paterni amoris affectum istis exhibet praesentibus, et illis ostendit absentibus. Coram positis impendit opera, audientibus exprimit vota, efficaciter praesens eis cum quibus erat, nec tamen illis absens cum quibus non erat. Cujus vagationem melius agnoscimus, si ejus adhuc ad Corinthios verba pensamus, ait enim: Veniam ad vos, cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo: apud vos autem forsitan manebo, aut etiam hiemabo (I Cor. XVI, 5). Perpendamus, quaeso, quae sit ista vagatio. Ecce alio interim manet, alio se iturum perhibet, atque alio deflexurum promittit. Quid est quod tam anxie per tot loca patitur, nisi quod circa omnes una charitate constringitur? Charitas enim quae divisa unire consuevit, unum cor Pauli dividi per multa compellit. Quod tamen tanto arctius in Deo colligit, quanto latius per sancta desideria spargit. Praedicando igitur Paulus vult simul omnia dicere, amando vult simul omnes videre, quoniam et in carne permanendo vult omnibus vivere, et de carne transeundo per sacrificium fidei vult omnibus prodesse.

CAP. IV.-- Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, etc. (Coloss. II, 23). (Regul. pastor. part. III, cap. 19.) Nisi cogitationes abstinentium nonnunquam superbiae culpa transfigeret, Paulus minime dixisset: Qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3). Qui rursus ad alios loquens, dum de abstinentiae virtute gloriantium praecepta perstringeret, adjunxit: Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Qua in re notandum est quod in disputatione sua praedicator egregius superstitioni speciem humilitatis jungit, quia dum plusquam necesse est caro per abstinentiam atteritur, humilitas foris ostenditur, sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur. Et nisi mens aliquando ex abstinentiae virtute tumesceret, nequaquam hanc velut inter magna merita Pharisaeus arrogans studiose numeraret, dicens: Jejuno bis in sabbato (Luc. XVIII, 12).

CAP. V.-- Super omnia charitatem habentes (Coloss. III, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 46.) Facile omne virtutum bonum tentatione cordis irruente destruitur, nisi ab intimis fixa charitate solidetur. Unde et Paulus in suis praedicationibus, dum quasdam virtutes tentationibus opponeret, illico eisdem virtutibus quasi quoddam robur charitatem adjunxit, dicens: Super omnia autem haec, charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. Perfectionis enim vinculum charitas dicitur, quia omne bonum quod agitur, nimirum per illam ne pereat ligatur. A tentatore namque citius quodlibet opus evellitur, si solutum a vinculo charitatis invenitur. Si vero mens Dei ac proximi dilectione constringitur, cum tentationum motus ei quaelibet injusta suggesserint, obicem se illis ipsa dilectio opponit, et pravae suasionis undas, virtutis ostiis, ac veste intimi amoris frangit, et per inspiratae charitatis fortitudinem nascentium impetus vitiorum reprimendo compescit.

CAP. VI.-- Mortui estis, et vita vestra abscondita est (Coloss. III, 3). (In exposit. B. Job, lib. VIII, n. 45; lib. V, n. 9.) Sunt nonnulli justorum qui ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt, qui se rebus habitis nudant, gloria honoris exspoliant, qui internorum desiderio se per assiduitatem amici moeroris afficiunt, habere de exterioribus consolationem nolunt, qui gaudiis internis dum mente appropiant, vitam in se funditus corporeae delectationis necant, qui semetipsos a tumultu curarum inutilium sacri verbi gladio mortificare non desinunt, et se intus ante Dei faciem in sinu mentis abscondunt. Talibus namque per Paulum dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Perfecte namque mundo mori non possumus, nisi intra mentis nostrae invisibilia a visibilibus abscondamur. Sicut autem sepulcrum locus est quo absconditur corpus, ita divina contemplatio quoddam sepulcrum est mentis quo absconditur anima. Quasi enim huic adhuc mundo vivimus, cum mente foris in eum vagamur, sed mortui in sepulcro abscondimur, cum mortificati exterius in secreto contemplationis internae celamur. Hinc est ergo quod Paulus per contemplationem mortuos et quasi in sepulcro absconditos discipulos viderat, quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.