Expositio Novi Testamenti/17

E Wikisource


 XVI XVIII 

EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM II B. PAULI APOSTOLI AD TIMOTHEUM. CAPUT PRIMUM.[recensere]

-- Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 55.) Sancti viri ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahunt, ac terrenarum actionum strepitum deserunt, et per quietis studium ab exterioribus operibus cessantes, interna penetrare satagunt. Neque enim ad interna contemplanda perducuntur, nisi ab his quae exterius implicant studiose subtrahantur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicat: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Hinc per Prophetam Dominus admonet, dicens: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Nequaquam enim interna notitia conspicitur, nisi ab externa implicatione cessetur, et mens nostra nullo modo ad vim intimae contemplationis rapitur, nisi studiose prius a terrenorum desideriorum tumultu sopiatur.

CAP. II.-- Praedica verbum, insta opportune, importune (II Tim. IV, 1). (Regul. pastor. part. II, c. 4.) Providendum est intentione sollicita rectoribus, ut ab eis non solum prava nullo modo sed ne recta quidem nimie et ordinate proferantur, quia saepe dictorum virtus perditur, cum apud audientium corda incautae loquacitatis importunitate levigatur. Unde Paulus, cum discipulum de instantia praedicationis admoneret, dicebat: Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ejus, et regnum ipsius: Praedica verbum, insta opportune, importune. Dicturus importune, praemisit opportune, quia scilicet apud auditoris mentem; ipsa sua utilitate se destruit si habere importunitas opportunitatem nescit.

CAP. III.-- Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). (Regul. pastor. part. III, c. 16; lib. I, in Ezech., hom. 11, n. 15.) Mansueti praelati debent studere ut etiam aemulationem justitiae habeant, iracundi vero ut aemulationi quam se habere aestimant mansuetudinem subjungant. Idcirco namque Spiritus sanctus in columba nobis et igne monstratus est, quia videlicet omnes quos implet, et columbae simplicitate mansuetos, et igne zeli ardentes exhibet. Nequaquam ergo Spiritu sancto plenus est qui aut in tranquillitate mansuetudinis fervorem aemulationis deserit, aut rursum in aemulationis ardore virtutem mansuetudinis amittit. Quod fortasse melius ostendimus, si in medium Pauli ministerium proferamus, qui duobus discipulis, et non diversa charitate praeditis, diversa tamen adjutoria praedicationis impendit. Timotheum enim admonens, ait: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Titum quoque admonet, dicens: Haec loquere, et exhortare: et argue cum omni imperio (Tit. II, 15). Quid est quod doctrinam suam arte tanta dispensat, ut in exhibenda hac, alteri imperium, et alteri patientiam proponat, nisi quod mansuetioris spiritus Titum, et ferventioris vidit esse Timotheum? Illum itaque per aemulationis studium inflammat, hunc per lenitatem patientiae temperat. Illi quod deest jungit, huic quod superest subtrahit; illum stimulo implere nititur, hunc freno moderatur. Leni quippe per auctoritatem imperii injungenda erat severitas verbi, is autem qui per spiritum fervebat, per patientiam temperandus fuerat, ne si plus justo fervesceret, non ad sanandum vulnera subjectorum reduceret, sed sana vulneraret. Nam saepe verba quae hunc ad sanandum revocant, alium vulnerant.

CAP. IV.-- De reliquo reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 8). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 36, 37; homil. 37, in Evang., n. 1.) Sancti viri quia fideliter Domini praeceptis inserviunt, adventum illius spe certa praestolantur: extremum venire judicium, ostendi coelestem patriam, persolvi praemia justis appetunt. Sciendum enim est quod beatorum mens, quo duriora pro veritate tolerat, eo aeternitatis praemia certius sperat, et tanto spes in Deum solidior surgit, quanto pro illo quisque graviora pertulerit. Labores quippe suos sancti considerantes, mercedem retributionis quaerunt, et causae suae meritum scientes, praesentiam Judicis expetunt: eumque ut veniat in flamma ignis, dans vindictam impiis, et contemplationis suae speciem in retributione deferens piis, ardore summo concupiscunt. Labores ergo suos intuens praedicator egregius dicit: Ego enim jam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus Judex. Quia enim contra mala transeuntia sine defectu certaverat, de mansuris nimirum gaudiis sine dubietate praesumebat; ubi et aperte subjungit: Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum ejus. Ac si dicat: Sed et in omnibus qui sibi de bona operatione sunt conscii. Adventum enim Judicis non diligunt nisi qui in causa sua habere se justitiae meritum sciunt. Nequaquam quippe gaudium, vel corona retributionis de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione et labore seminatur. Hinc Paulus ait: Si commorimur, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II, 11). Hinc sanctorum gloriam angelus Joanni indicans, ait: Sunt qui venerunt de tribulatione magna (Apoc. VII, 14). Hinc discipulos Paulus admonet, dicens: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21). Hinc iterum ait: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Ad coronam enim et ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores. Quemcunque ergo coelestium delectat magnitudo praemiorum, non deterreat certamen laborum.