XVII | XIX |
EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM B. PAULI APOSTOLI AD HEBRAEOS. CAPUT PRIMUM.
[recensere]-- Nusquam angelos apprehendit (Hebr. II, 16). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 9, 10, 11, 12.) Omnipotens Deus, sicut ex nihilo bona facere potuit, ita cum voluit per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. Duas autem ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam videlicet et humanam. Utramque vero superbia perculit, et ab ingenitae statu rectitudinis dejecit. Sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque spiritus est solummodo, homo vero spiritus est et caro. Misertus ergo Creator, ut redimeret illam, ad se debuit reducere quam in perpetratione culpae ex infirmitate constat aliquid habuisse. Et eo altius debuit apostatam angelum repellere, quo cum a persistendi fortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Hinc enim scriptum est: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Idcirco namque Redemptor noster non angelus sed homo factus est, quoniam hoc procul dubio fieri debuit quod redemit, ut et perditum angelum non apprehendendo desereret, et hominem in semetipso apprehendendo repararet. Est adhuc aliud quo et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit, quia nimirum angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Humanum ergo genus ad poenitentiam Redemptoris adventu reducitur, apostata vero angelus ad restaurationem nulla spe veniae, nulla conversionis emendatione revocatur. Sic quippe illum perpetratae superbiae caecitas gravat, ut nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat, nec ad veniam cum electis, nec ultra ad illa claritatis intimae agmina superna redeat.
CAP. II.-- Per Abraham Levi decimatus est, adhuc enim in lumbis patris erat (Hebr. VII, 10). (In exposit. B. Job., lib. XXXII, num. 20.) Lumborum nomine propago mortalitatis exprimitur, quia seminaria coitus viris in lumbis, feminis autem in umbilico inesse perhibentur. Hinc est quod Veritas discipulis dicit: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). Hinc Petrus cum luxuriam a corde restringeret, admonebat, dicens: Succincti lumbos mentis vestrae. (I Petr. I, 13). Propter quod etiam et de Levi dicitur: Quia adhuc in lumbis patris erat, cum Melchisedech occurrit Abrahae. Cum enim Paulus per Abrahae sacrificium Melchisedech tempore Levi sacerdotium diceret decimatum, ubi tunc in Abrahae corpore Levi lateret, ostendens, ait; Adhuc enim in lumbis patris erat.
CAP. III.-- Vivus est sermo Dei, et efficax (Hebr. IV, 12). (Lib. II, in Ezech., hom. 9, n. 16, 17.) Ante omnipotentis Dei oculos, vel quae bene gesta, vel quae scienter sunt dicta, depereunt, cum jam non amore Domini, sed intentione laudis transitoriae fiunt. Sic etenim saepe cogitationi bonae cogitatio sinistra subjungitur, ut vix ipse qui easdem cogitationes generat animus agnoscat. Unde praedicator egregius, cum loquens subtiliter, diceret: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus; illico subjungit: Compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Distinguit enim sermo Dei compages et medullas, quia discernit cogitationes, et intentiones cordis. Per compages quippe ossa ossibus junguntur, et saepe dum quid recta cogitatione agimus, sed in laudis amore subito declinamus, et hoc pro laude facimus quod prius facere pro veritate coeperamus, quia cogitationes cogitationibus adjunguntur quasi quaedam compages fiunt. Sed habent ossa quae in compage juncta sunt etiam medullas. Quod praedicator sanctus apertius intulit, cum subjungit: Discretor cogitationum et intentionum cordis (Ibid.). Compages enim nostrae cogitationes sunt, medullae autem intentiones. Etenim aliud cogitamus, et aliud est quod per cogitationem intendimus. Nam si quis proposito nummorum praemio, pupilli vel viduae causam defendat, et fortasse ecclesiam ingrediens in suis precibus Deo dicat: Tu vides quia causam pupilli et viduae defendo, iste procul dubio quae cogitat scit sed quo intendat ejus cogitatio ignorat. Aliud quippe cogitat, atque aliud intendit, non enim defensionem pupilli, vel viduae, sed mercedem nummorum quaerit. Nam tolle temporale praemium, et pupillum ac viduam non defendit. Sermo namque Dei discretor est cogitationum et intentionum cordis, quia non aspicit quid apud temetipsum cogitas, sed per medullam compagis, id est, per intentionem cogitationis, quid accipere requiris.
CAP. IV.-- Necesse est coelestium exemplaria his mundari (Hebr. IX, 23). (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 46, 47.) Quamvis simplici naturae divinitatis non sit aliud esse, et aliud sapere, et aliud fortem esse: quippe quia ipsa fortitudo, quae sapientia, et ipsa sapientia quae divinitatis essentia est; Dominus tamen diabolum quantum ad faciem spectat, non virtute sed ratione superavit. Ipse namque diabolus nulla nos parentis primi radice supplantans, sub captivitate sua hominem quasi juste tenuit, qui libero conditus arbitrio ei injusta suadenti consensit. Ad vitam namque conditus in libertate propriae voluntatis, sponte sua factus est debitor mortis. Delenda ergo erat talis culpa, sed nisi per sacrificium deleri non poterat. Quaerendum erat sacrificium, sed quale sacrificium poterat pro absolvendis hominibus inveniri? Neque enim justum fuit ut pro rationali homine brutorum animalium victimae caederentur. Unde ait Apostolus: Necesse est ergo exemplaria coelestium his mundari; ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis. Ergo si bruta animalia propter rationale animal, id est, pro homine, dignae victimae non fuerunt, requirendus erat homo qui pro hominibus offerri debuisset, ut pro rationali peccante rationalis hostia mactaretur. Sed quid quod homo sine peccato inveniri non poterat, et oblata pro nobis hostia, quando nos a peccato mundare potuisset, si ipsa hostia peccati contagio non careret? Inquinata quippe inquinatos mundare non posset. Ergo ut rationalis esset hostia, homo fuerat offerendus; ut vero a peccatis mundaret hominem, homo et sine peccato; sed quis esset homo sine peccato, si ex peccati commistione descenderet? Proinde venit propter nos in utero Virginis Filius Dei: ibi pro nobis factus est homo. Sumpta est ab illo natura, non culpa. Fecit pro nobis sacrificium corpus suum, exhibuit pro peccatoribus victimam sine peccato, quae et humilitate mori, et justitia mundare potuisset. Hunc ergo cum post baptismavidit antiquus hostis, mox tentationibus impetiit, et per diversos aditus ad ejus interiora molitus irrepere, est victus, atque ipsa inexpugnabilis mentis ejus integritate prostratus. Sed quia ad interiora non valuit, ad ejus se exteriora convertit, ut quia mentis virtute victus est, eum quem decipere tentatione non valuit, carnis saltem videretur morte superare: atque ut ante dictum est, permissus est in illud quod ex nobis mortalibus Mediator acceperat. Sed ubi potuit aliquid facere, ibi devictus est ex omni parte; et unde accepit exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interius potestas ejus qua nos tenebat occisa est. Ipse namque victus interius dum quasi vicit exterius. Et qui nos jure debitores mortis tenuit, jure in nobis jus mortis amisit, quia per satellites suos ejus carnem perimendam appetiit, in quo nil ex culpae debito invenit. Dominus ergo noster pro nobis mortem solvit indebitam, ut nobis mors debita non noceret. Antiquus autem hostis per excessum praesumptionis suae eum etiam perdidit quem iniquae persuasionis lege possedit; et dum audacter eum in quo nil sibi competebat appetiit, jure illum quem quasi juste tenebat amisit. Prudentia itaque non virtute devictus est, qui dum ad tentandum Deum solvitur, ab homine possidendo religatur; ut inde eum qui sub ipso erat perderet unde cum illo qui super ipsum est congredi praesumpsisset.
CAP. V.-- Non deserentes collectionem vestram (Hebr. X, 25). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 7.) Qui plene mortificationem suam appetunt, quanto fiunt ad finem viciniores, tanto se exhibent in opere ardentiores: laborando non deficiunt, sed magis ad usum labores crescunt, quia quo jam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Unde bene Paulus apostolus quibusdam aeternam patriam quaerentibus, dicit: Non deserentes collectionem vestram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes; et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Laborantem quippe consolari est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visitatio collaborantis; sicut cum in itinere comes jungitur, via quidem non abstrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris levatur. Dum itaque Paulus consolantes se in labore quaereret, adjunxit, dicens: Tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Ac si diceret: Eo labor crescat, quo jam praemia laboris appropinquant.
CAP. VI.-- Patres carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur eos; nonne multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus (Hebr. XII, 9, 10)? (Regul. pastor. part. III, cap. 12.) Omnes quos Dominus in hoc flagellat tempore, eo se debent Dei filios sentire, quo illos castigant flagellat disciplinae. Nisi enim correctis haereditatem dare disponeret, eos erudire per molestias non curaret. Hinc namque Dominus ad Joannem per angelum dicit: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19.) Hinc rursum scriptum est: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris, cum ab eo argueris: quem enim diligit Dominus corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 10). Hinc Psalmista ait: Multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII, 20]. Hinc beatus quoque Job in dolore exclamans, ait: Si justus fuero, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job X, 15). Considerare etiam debemus pro percipiendis haereditatibus terrenis, quam dura carnales filios disciplinae flagella castigent. Quae ergo nobis divinae correptionis poena gravis est, per quam et nunquam amittenda haereditas percipitur, et semper mansura supplicia vitantur? Hinc etenim Paulus ait: Patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos; nonne multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos, hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus. Quos ergo Dominus flagellat, sollicite patientiae virtutem studeant servare; incessanter enim quanta Redemptor noster ab his quos creaverat pertulit mala debent considerare: quod tot abjecta conviciorum probra sustinuit, quod de manu hostis antiqui captivorum animas quotidie rapiens, insultantium alapas accepit; quod aqua nos salutis diluens, a perfidorum sputis faciem non abscondit; quod vocatione sua nos ab aeternis suppliciis liberans, tacitus flagella toleravit; quod inter angelorum choros nobis perennes honores tribuens, colaphos pertulit; quod a peccatorum nos punctionibus salvans, spinis caput supponere non recusavit; quod aeterna dulcedine nos inebrians, in siti sua fellis amaritudinem accepit; quod qui pro nobis Patrem, quamvis divinitate esset aequalis, adoravit, sub irrisione adoratus tacuit; quod vitam mortuis praeparans, usque ad mortem ipse vita pervenit. Cur itaque asperum creditur ut homo toleret a Deo flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis? Aut quis sanae intelligentiae de percussione sua ingratus existat, si hinc ipse sine flagello non exiit qui sine peccato vixit?
CAP. VII.-- Sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel (Hebr. XII, 24). (In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 26.) De Abel sanguine dixit Dominus ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Ipse quoque qui sumitur sanguis redemptionis, clamor est nostri Redemptoris. Unde etiam Paulus dicit: Et sanguinem aspersionis melius loquentem quam Abel (Genes. IV, 10). Sanguis quippe Jesu melius loquitur quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricidae fratris petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Unde factum est ut Redemptoris nostri sanguinem quem persecutores saevientes fuderunt postmodum credentes lamberent, eumque Dei Filium esse praedicarent.
CAP. VIII.-- Ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Hebr. XII, 26). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 35.) Tempestas in mari cum oritur, prius leves undae et postmodum volumina majora concitantur, ad extremum fluctus se in alta erigunt, et navigantes quosque ipsa altitudine subvertunt. Sic sic nimirum extrema illa properat quae universum mundum subruat tempestas animarum. Nunc enim bellis et cladibus quasi quibusdam undis sua nobis exordia ostendit, et quanto ad finem quotidie propinquiores efficimur, tanto graviora irruere tribulationum volumina videmus. Ad extremum vero commotis omnibus elementis, supernus Judex veniens, finem omnium apportat, quia videlicet tunc tempestas fluctus in coelum levat. Unde et dicitur: Adhuc modicum, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelam (Reg. II, 7). Hanc tempestatem sancti viri vigilanter aspiciunt, et ex his tribulationibus quae mundum feriunt praevident quae sequuntur, atque extremi judicii adventum in tanta mente considerantes pertimescant, supernaeque majestatis vim ad judicium venientis, et terrorem tanti examinis considerantes, expavescunt. Quomodo autem depressura sunt Dei judicia eos qui se elevant, si et illos ad tempus aliquando deprimunt qui haec semper in humilitate formidant? Unde summopere formidandum est nobis illud examen tantae districtionis. Constat autem quia in hac vita cum percussionem correptio sequitur, disciplina patris est non ira judicis, amor corrigentis est, non districtio punientis. Ex ipso ergo praesenti verbere judicia aeterna pensanda sunt. Hinc etenim perpendere debemus quomodo feratur illa quae reprobat, si ferri modo vix valet ejus ira quae purgat.
CAP. IX.-- Jesus extra portam passus est (Hebr. XIII, 12). (In expos. in VII psalmos Poenit. in psalm. L, n. 9.) Vaccam rufam a filiis Israel adductam praecepit Dominus Moysi tradi Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra immolaret in conspectu Domini. Quid per vaccam rufam nisi assumpta ad sacrificium infirmitas dominicae incarnationis rubra per cruorem passionis figuratur? Quid est quod haec vacca ad immolandum sacerdoti traditur, nisi quod incarnatus Dominus, qui pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, in Judaici populi manibus datur? Qui etiam extra castra in conspectu Domini immolatus est, quia videlicet extra portam passus est. Unde per Paulum dicitur: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Idcirco enim extra portam passus est, ut a conversatione nos vitae praesentis, quasi a civitate foras duceret, et a terrena inhabitatione cor nostrum avellere persuaderet. In conspectu vero Patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena hoc ante oculos Patris fuit sacrificium.
CAP. X.-- Invisibilem tanquam videns sustinuit (Hebr. XI, 27). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 21.) Fide Moyses reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tanquam videns sustinuit. Perversi quippe in actionibus suis verentur homines quos corporaliter vident, Deum sibi praesentem non aestimant esse quem non vident. Quo contra in laude Moysis dicitur, dum Aegypti regem contemneret, et Dei mandatis obediret, quia invisibilem tanquam videns sustinuit. Perversum quippe terrae principem quasi non vidit, quem ab oculis sui cordis abjecit. Regem vero invisibilem tanquam videns sustinuit qui ab ejus timoris intuitu mentis oculum non deflexit.
CAP. XI.-- Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). (Homil. 26, in Evang., n. 8, et 32, in Evang., num. 7.) Cum hoc Paulus apostolus dicit, profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt. Quae etenim apparent, jam non habent fidem, sed agnitionem. Nam quod obtutibus humanis visibiliter praesentatur, et potest videri, melius dicitur sciri quam credi.
CAP. XII.-- Perpaucis scripsi vobis (Hebr. XIII, 22). (Lib. I, in Ezech., homil. 11, n. 16; in exposit. B. Job., lib. V, num. 25.) Curandum est pastoribus quantum loquantur, ne si eis qui multa ferre non valent verbum vel exhortationis vel increpationis longius trahant, auditores suos ad fastidium perducant. Unde praedicator egregius loquitur, dicens: Obsecro vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii, etenim perpaucis scripsi vobis. Hoc tamen infirmis praecipue congruit, ut pauca quidem et quae capere praevalent audiant, sed quae mentem eorum in poenitentiae dolore compungant. Nam si eis uno in tempore exhortationis sermo fuerit multipliciter dictus, quia retinere non valent multa, simul amittunt omnia. Si quando tamen sermo prolixior transeat modum suum, hoc auditoribus non est periculosum. Notandum est autem quod Paulus, dum mire Hebraeos admoneret, de magnis quae dixerat humiliter sentit, et dicta sua verba solatii vocavit. Auditoribus quidem suis humiliter multa dixerat, sed de ipsa exhortatione humili placare eos adhuc humilius satagebat. Ephesiis quoque Mileti valedicens, afflictis ac gementibus humilitatem suam ad memoriam revocat, dicens: Vigilate memoria retinentes, quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Act. XX, 31). Hinc ergo colligat, si quando aliquid recte sentit, quanta humilitate debeat magistro loqui discipulus: si ipse magister gentium in his quae cum auctoritate praedicat tam submisse discipulos rogat. Hinc unusquisque colligat eis a quibus bene vivendi exempla percipit hoc quod bene intelligit quam humiliter dicat, si Paulus illis humili se voce subdidit quos ad vitam ipse suscitavit. Cum itaque quaedam facta meliorum deterioribus displicent, nequaquam hoc quod mentem movet est reticendum, sed cum humilitate magna proferendum, quatenus intentio pie sentientis, eo vere servet formam rectitudinis, quo per iter graditur humilitatis. Et libere ergo dicenda sunt quae sentimus, et valde humiliter promerenda quae dicimus, ne quae recte intendimus haec elate proferendo non recte faciamus.