Jump to content

Expositio Novi Testamenti/24

Checked
E Wikisource


 XXIII

EXPOSITIO SUPER APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI. CAPUT PRIMUM.

[recensere]

-- Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia (Apoc. I, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 6.) Septenario numero solet universitas designari. Unde Joannes in hac Apocalypsi septem Ecclesiis scribit. Sed per eas quid aliud quam universalem Ecclesiam intelligi voluit? Quae nimirum universalis Ecclesia, ut plena septiformis gratiae spiritu signaretur, Elisaeus super puerum mortuum septies oscitasse describitur (IV, Reg. IV). Super exstinctum quippe populum Dominus veniens quasi septies oscitat, quoniam ei dona spiritus septiformis gratiae misericorditer aspirat. Septem igitur Ecclesiis scribit apostolus Joannes, ut unam catholicam septiformis gratiae plenam spiritu designaret. Et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). Qui ut id de septem Ecclesiis dixisse innotesceret, secutus etiam sacramenta ipsa diligenter inseruit dicens: Immolavit victimas, et miscuit vinum, et proposuit mensam. Per septem quippe columnas omnes Ecclesias non incovenienter accipimus, quae unam catholicam faciunt toto terrarum orbe diffusam.

CAP. II.-- Ego Joannes fui in insula quae appellatur Pathmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu Christi. Fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tanquam tubae dicentis: Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiceae. Et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum. Et conversus, vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum, similem Filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea (Apoc. X, 11 seq.). (In exposit. B. Job. lib. XXI, n. 5; lib. XXIV, n. 26.) Malum luxuriae, aut cogitatione perpetratur, aut opere. Per Moysen vero luxuria perpetrata, per auctorem vero munditiae luxuria damnatur cogitata, sicut ipse dicit: Scriptum est: Non adulterabis. Ego autem dico vobis: Quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 27). Redemptor quippe noster veniens et Legis praecepta transcendens, ut ab electis suis non solum luxuriam carnis sed etiam cordis aboleret, jussit non tantum lumbos carnis succingi, id est luxuriam ab effectu refrenari, sed etiam lumbos mentis praecepit succingi, id est hanc etiam a cogitatione restringi. Hinc est quod angelus qui Joannem in Pathmos insula relegatum alloquitur, aurea zona super mamillas cinctus esse perhibetur. Solet enim nomine auri plerumque charitas intimari. Quia ergo testamenti munditia etiam cordis luxuriam refrenat, angelus qui in eo apparuit pectore cinctus venit. Quem bene aurea zona restringit, quia quisquis supernae patriae civis est, non jam timore supplicii sed amore charitatis immunditiam deserit. Vel ideo ad mamillas zona aurea cinctus Joanni angelus apparuit, quia supernorum civium pectora, dum poenali jam nequaquam timori subjecta sunt, et a se vicissim nulla scissione solvuntur, ex sola charitate constringuntur. Zonam quippe auream circa mamillas habere est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius jam amoris vincula restringere.

CAP. III.-- Et angelo Pergami Ecclesiae scribe (Apoc. II, 4). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 14.) Saepe Scriptura sacra praedicatores Ecclesiae, pro eo quod gloriam patriae coelestis annuntiant, angelorum nomine solet designare. Hinc est quod Joannes septem Ecclesiis scribens, angelis Ecclesiarum loquitur, id est praedicatoribus populorum. Hinc propheta ait: Angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII, 7).

CAP. IV.-- Scio ubi habitas, ubi sedes et satanae. (Apoc. II, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 10.) Sic Dominus Deus vias omnium examinatione subtili considerat, ut in unoquoque nostrum, nec ea quae remunerat bona praetereat, nec mala quae videlicet displicent sine increpatione derelinquat. Hinc est quod angelum Pergami Ecclesiae in quibusdam Dominus laudat, et in quibusdam redarguit, dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Ibid. v. 19). Et paulo post: Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam. Hinc angelo Thyatirae dicitur: Novi opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et sapientiam tuam, et opera tua novissima plena prioribus; sed habeo adversum te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, et fornicari, et manducare idolothytum. Ecce bona memorat, nec tamen resecanda mala sine poenitentia relaxat, quia scilicet sic singulorum vias considerat, sic gressus enumerans pensat; ut examine subtili perpendat, vel quantum ad bona quisque proficiat, vel quantum ad mala devians, suis profectibus contradicat. Incrementum quippe meritorum quod bonae vitae studiis augetur, plerumque mali admistione retrahitur; et bonum quod animus operando construit, hoc alia perpetrando pervertit.

CAP. V.-- Habes illic tenentes doctrinam Balaam (Apoc. II, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 15.) Cain, et Judas, et Simon, et alii multi longe ab Antichristi temporibus exstiterunt, et tamen se ei perverse vivendo conjunxerunt. Sic iniquum corpus suo capiti, sic membris membra junguntur, cum et in cognitione se nesciunt, et tamen prava sibi actione copulantur. Neque enim Pergamus Balaam libros aut verba cognoverat, et tamen ejus nequitiam sequens, supernae vocem increpationis audiebat: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari. Thyatirae quoque Ecclesiam ab Jezabel notitia, et tempora et loca dividebant; sed quia eam par vitae reatus astrinxerat, inesse ei Jezabel dicitur, atque perversis operibus insistere, angelo attestante, qui ait: Habeo adversum te aliqua, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit Propheten, docere et seducere servos meos, et fornicari, et manducare de idolothytis (Vers. 20). Ecce quia reperiri poterant qui Jezabel vitam actione reproba videlicet secuti sunt, Jezabel illic inventa memoratur: quia pravum corpus conjuncti mores unum faciunt, etiamsi hoc loca vel tempora scindunt. Unde fit ut in perversis suis imitatoribus et iniquus quisque maneat qui jam praeteriit, et in suis operationibus ipse iniquorum auctor jam appareat qui necdum venit. Hinc Joannes ait: Nunc Antichristi multi facti sunt (I Joan. II, 18), quia iniqui omnes jam membra ejus sunt, quae scilicet perverse edita caput suum male vivendo praevenerunt.

CAP. VI.-- Dabo tibi calculum candidum (Apoc. II, 17). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 4.) Videre perfecte coaeternam Dei sapientiam, hoc est quod habere. Unde ad Joannem de munere vincentis dicitur: Dabo tibi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. In hac enim vita scire aliquid, vel videre possumus, etiam quod non accipimus. Nomen vero novum in calculo scriptum est in aeterno praemio notitiam Dei humanis mentibus inusitatam, quam scire non potest nisi qui acceperit, habere.

CAP. VII.-- Esto vigilans, et confirma caetera (Apoc. III, 2). (Regul. Pastor. part. III, c. 34.) Qui inchoata bona minime consummant, cauta circumspectione debent considerare, quia dum proposita non perficiunt, etiam quae fuerant coepta convellunt. Si enim quod videtur gerendum sollicita intentione non crescit, etiam quod fuerat bene gestum decrescit. Hinc Sardis Ecclesiae ab angelo dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant: non enim inveni opera tua plena coram Deo meo. Quia ergo plena coram Deo ejus opera inventa non fuerant, moritura reliqua quae etiam erant gesta praedicebat. Si enim quod mortuum in nobis est ad vitam non accenditur, hoc etiam exstinguitur quod quasi adhuc vivum tenetur. In hoc quippe mundo humana anima quasi more navis contra fluminis ictum conscendentis, uno in loco nequaquam stare permittitur, quoniam ad ima relabitur nisi ad summa conetur. Si ergo inchoata bona fortis operantis manus ad perfectionem non sublevat, ipsa operandi remissio contra hoc quod operatum est pugnat. Hinc est quod per Salomonem dicitur: Qui mollis et dissolutus in opero suo fuerit, frater est sua opera dissipantis (Prov. XVIII, 9). Quia videlicet qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur.

CAP. VIII.-- Qui vicerit, faciam illum columnam (Apoc. III, 12). (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 42.) Summi praedicatores Ecclesiae, super quos in coelestibus crescens universa spiritualis fabricae structura surgit, columnae vocantur, sicut Apocalypsis Joannis testatur, dicens: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Quisquis enim in Dei opere recta intentione firmatur, columna in structura fabricae spiritualis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia, positus, et utilitati sit et decori. De hujusmodi columnis loquitur Apostolus, dicens: Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi (Gal. II, 9).

CAP. IX.-- Utinam frigidus esses, aut calidus (Apoc. III, 15). (Regul. Pastor. part. III, c. 34.) Qui bona incipiunt, nec ea perficiunt, debent perpendere quod tolerabilius potius esset semitam rectam illam non arripere, quam post arreptam, post tergum redire. Nisi enim retro respicerent, erga coeptum studium nullo torpore languerent. Audiant ergo quod scriptum est: Utinam frigidus esses, aut calidus: sed quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. Calidus quippe est qui bona studia et arripit et consummat, frigidus vero est qui consummanda nec inchoat; et sicut a frigore per teporem transitur ad calorem, ita a calore per teporem reditur ad frigus. Quisquis igitur, amisso infidelitatis frigore, sed nequaquam tepore superato exardescit ut ferveat, proculdubio calore desperato, dum noxio in tepore demoratur, agit ut frigescat. Sed sicut ante teporem frigus est sub spe, ita post frigus tepor in desperatione. Qui enim adhuc est in peccatis, fiduciam non amittit conversionis. Qui vero post conversionem tepuit, spem quae potuit esse de peccatore subtraxit. Calidus ergo quisque aut frigidus esse quaeritur, ne tepidus evomatur: ut videlicet aut necdum conversus adhuc de se spem conversionis praebeat, aut jam conversus in virtutibus inardescat, ne evomatur tepidus qui a calore quem proposuit torpore ad noxium frigus redit.

CAP. X.-- Dicis, Quod dives sum (Apoc. III, 17). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 6.) Egestas reproborum proprie dicitur, qui dum vitiis replentur, virtutum divitiis vacuantur. Quibus saepe contingit ut per elationis dementiam sublevati, dum ruinae suae damna non considerant, esse se etiam a bonis actionibus inopes non agnoscant. Unde voce angeli praedicatori Laodiceae dicitur: Dicis, Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et pauper, et caecus, et nudus. Quasi divitem se asserit qui se per arrogantiam extollit, sed pauper, caecus et nudus arguitur. Pauper utique, quia virtutum divitias non habet. Caecus, quia nec paupertatem quam patitur videt. Nudus, quia primam stolam perdidit; sed pejus, quia se nec perdidisse cognoscit.

CAP. XI.-- Suadeo tibi emere a me aurum ignitum (Apoc. III, 18). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 61.) Per aurum sapientia intelligitur, de qua per Salomonem dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20). Aurum nempe sapientiam vidit, quam thesaurum vocavit. Quae recte auri appellatione signatur, quia sicut auro temporalia, ita sapientia bona aeterna mercantur. Quia igitur aliquando per aurum sapientia intelligitur, praedicatori Laodiceae ab angelo dicitur: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum. Aurum quippe emimus, cum accepturi sapientiam prius obedientiam praebemus: ad quem videlicet contractum nos quidam Sapiens excitat, dicens: Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi (Eccli. I, 33).

CAP. XII.-- Collyrio inunge oculos tuos, ut videas (Apoc. III, 18). (Regul. Pastor. part. I, c. 11.) Lippus est cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen hoc vitae carnalis operatio prava obscurat: sensum natura exacuit, sed conversationis pravitas confundit. Cui bene per angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos, ut videas. Collyrio quippe ut videamus oculos inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus.

CAP. XIII.-- Ego quos amo arguo et castigo (Apoc. III, 19). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 35.) Omnis divina percussio, aut purgatio in nobis est vitae praesentis, aut initium poenae sequentis. De his qui ex flagello proficiunt Dominus ipse voce angeli ad Joannem ait: Ego quos amo redarguo et castigo, sicut alibi dicitur: Quem diligit Deus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). E contra de flagello damnationis per Jeremiam Dominus dicit, dum incorrigibiliter delinquentes populos videt, quos non jam sub disciplina filios, sed sub districta percussione hostes intuetur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). Hos enim damnant flagella, et non liberant: his flagella, ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarcit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum (Deut. XXXII, 22). Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur: ignis exarsit ab ira mea; quantum ad aeternam damnationem, apte mox subditur: Et ardebit usque ad inferos deorsum; licet a quibusdam dici soleat illud quod, juxta septuaginta Interpretes, in Naum propheta scriptum est: Non vindicabit Deus bis in idipsum (Naum. I, 9). Qui tamen hoc quod per Jeremiam prophetam de iniquis dicitur non attendunt: Et duplici contritione contere eos (Jerem. XVII, 18), et id quod alibi scriptum est: Jesus populum de terra Aegypti salvans: secundo eos qui non crediderunt perdidit (Judae V). Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis et in peccato suo morientibus debet aestimari: quoniam eorum percussio hic coepta, illic perficitur; ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum. Unde hoc semper electi praevident, ut ante ad justitiam redeant quam sese ira Judicis inexstinguibiliter accendat; ne ultimo flagello deprehensi, simul eis finiatur vita cum culpa. Flagellum namque tunc diluet culpam, cum mutaverit vitam; nam cujus mores non mutat, non expiat actiones.

CAP. XIV.-- Qui vicerit, dabo ei sedere mecum (Apoc. III, 21). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 53.) Sancti viri qui nunc juste et irreprehensibiliter vivunt, in futuro judicandi potentiam nanciscuntur. Hinc Laodicensi Ecclesiae Dominus dicit: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vincens Dominus in throno cum Patre se sedisse asserit, quia post passionis certamina, post resurrectionis palmam, clarius se omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit, eique se non disparem calcato mortis aculeo innotuit. Unde et Mariae necdum se credenti se Patris similem dicit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17). Nobis in throno Filii sedere est ejusdem Filii potestate judicare. Quia enim judicii principatum ex ejus virtute percipimus, velut in ejus throno residemus. Nec abhorret a vero quod alibi super duodecim thronos sessuros testatur esse discipulos: hic autem in throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippe duodecim, universale judicium; per thronum vero filii, singulare culmen judiciariae potestatis ostenditur. Hoc ergo duodecim thronis quod uno throno filii designatur, quia videlicet universale judicium ex nostri Mediatoris interventione percipitur.

CAP. XV.-- Et ecce sedes posita erat in coelo: et supra sedem sedens. Et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro (Apoc. IV, 2 seq.). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 94.) Ezechiel propheta, dum sub animalium specie quatuor evangelistas se vidisse describeret, in eis sibi hominis, leonis, bovis et aquilae faciem apparuisse testatur. Cui nimirum propheticae sententiae ipse Joannes quoque in hac revelatione sua non dissonat, dicens: Animal primum simile leoni, secundum animal simile vitulo, tertium animal habens faciem hominis, quartum animal simile aquilae volanti (Ibid. v. 7). Haec quatuor animalia singula ad unumquemque evangelistam recte conveniunt, dum alius humanae nativitatis ordinem, alius per mundi sacrificii mactationem, quasi vituli mortem, alius potestatis fortitudinem quasi leonis clamorem insinuat, alius nativitatem verbi intuens, quasi solem ortum aquila aspectat. In Scriptura sacra aliquando vocabulo aquilae, vel subtilis sanctorum intelligentia, et sublimis eorum contemplatio figuratur, vel incarnatus Dominus ima celeriter transvolans, et mox summa repetens designatur; per quartum igitur animal, id est aquilam, quae cunctarum avium visum acie superat, ita ut solis radius fixos in se ejus oculos nulla lucis suae coruscatione reverberans, claudat, Joannes significatur, qui volando terram deseruit, quia per subtilem intelligentiam interna mysteria Verbi videndo penetravit. Possunt praeterea haec quatuor animalia ipsum suum caput cujus sunt membra signare. Ipse namque et homo est, quia naturam nostram veraciter suscepit; et vitulus, quia pro nobis patienter occubuit; et leo, quia per divinitatis fortitudinem susceptae mortis vinculum rupit; et ad extremum aquila, quoniam ad coelum, de quo venerat, rediit. Homo igitur nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ad coelos ascendendo vocatus est. Possunt etiam sancti per haec animalia designari, quoniam alius cuncta rationabiliter agendo fit homo: alius in passionibus fortis, adversa mundi non timendo fit leo; alius per abstinentiam, semetipsum vivam hostiam offerendo fit vitulus: alius se in alta rapiendo contemplationis volatu fit aquila.

CAP. XVI.-- Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas, et in circuitu, et intus plena sunt oculis (Apoc. IV, 8). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 20.) Omnes sancti foris se intusque circumspiciunt, et vel reprehendendos se exterius vel iniquos se interius videri invisibiliter timent. Hinc est quod animalia quae per Joannem videntur, in circuitu et intus plena oculis esse memorantur. Quisquis enim exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet, sed intus non habet. Sancti vero omnes, quia et exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla fratribus praebeant, et interiora sua vigilanter attendunt, quia sese irreprobabiles interni judicis obtutibus parant, et in circuitu oculos et intus habere perhibentur.

CAP. XVII.-- Et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui est, et venturus est (Apoc. IV, 8). (Lib. II, in Ezech., homil. 4, n. 7.) Considerandum est quod una fuit fides veterum ac novorum Patrum, et omnipotentem Deum Trinitatem esse crediderunt. Ecce Joannes in revelatione sua dicit quator animalia in coelo clamantia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus omnipotens. Ut enim personarum Trinitas monstraretur; tertio Sanctus dicitur. Sed ut una esse substantiae Trinitatis appareat, non Domini Dei, sed Dominus esse perhibetur. Quod David quoque similiter sentiens, ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus (Psal. LXVI, 8). Qui cum tertio dixisset Deus, ut unum hunc esse ostenderet, subdidit: Et metuant eum omnes fines terrae. Paulus quoque loquitur, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36.) Ex ipso, videlicet ex Patre. Per ipsum, per Filium. In ipso autem, in Spiritu sancto. Quem ergo ipsum tertio dixisset, manifestans adjunxit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Qui enim non dixit ipsis, sed ipsi, dicendo ter ipsum, distinxit personas; et subjungendo, ipsi gloria, non divisit substantiam.

CAP. XVIII.-- Et cum darent illa quatuor animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum; procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum Dei (Apoc. IV, 9, 10). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 20.) Sancti viri quidquid in se boni inspiciunt immortalis gratiae donum esse cognoscunt, eique de accepto munere debitores fiunt qui et praeveniendo dedit eis bonum velle quod noluerant, et subsequendo concessit bonum posse quod volunt. Unde bene per Joannem dicitur: Adoraverunt viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas suas ante thronum Dei. Coronas namque suas ante thronum Dei mittere est certaminum suorum victorias non sibi tribuere, sed auctori; ut ad illum referant gloriam laudis a quo se sciunt vires accepisse certaminis. Auctoris enim sui gratiam negare convincitur quisquis sibi tribuit quod operatur; et Deum negat, cujus despecta gratia, sibi vires boni operis arrogat. Omne autem peccatum quod ex infirmitate est spem nequaquam perdit, quoniam a superno Judice veniam requirit. Praesumptio vero virtutis propriae tanto gravius est in desperatione, quanto longius ab humilitate. Cumque vires sibi tribuit operis, ad ajutorium non recurrit auctoris, fitque ut eo gravius peccator pereat, quo et ipsum hoc quia peccator est ignorat.

CAP. XIX.-- Et vidi in dextera sedentis super thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem (Apoc. V, 1). (Lib. I in Ezech., homil. 9, n. 30 et 31.) Per librum qui est in dextera sedentis super thronum Scripturae sacrae paginae signantur, quae profunditate sententiarum sic clauduntur, ut non facile sensu omnium penetrentur. Qui liber sacri eloquii intus scriptus est per allegoriam, foris per historiam: intus per spiritualem intellectum, foris vero per sensum litterae simplicem, adhuc infirmantibus congruentem. Intus, quoniam invisibilia promittit: foris, quia visibilia praeceptorum suorum rectitudine disponit. Intus, quia coelestia pollicetur; foris autem, quia terrena et contemptibilia qualiter sint vel in usu habenda vel ex desiderio fugienda praecipit. Alia namque de secretis coelestibus loquitur, alia vero in exterioribus actionibus jubet. Et ea quidem quae foris praecipit patent, sed illa quae de internis narrat plane deprehendi nequeunt. Ea enim quae de natura divinitatis, vel de aeternis gaudiis narrat, nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secreto sunt cognita. De quibus tamen occultis jam partem per spiritualem intelligentiam sentimus, jam sancti Spiritus pignus accepimus, quoniam haec et plene necdum cognovimus, et tamen medullitus amamus, et in multis spiritualibus sensibus quos jam cognovimus veritatis pabulo pascimur. Dicat ergo: qui erat scriptus intus et foris; quoniam in sacro eloquio dictis occultioribus atque sublimioribus fortes satiantur, et praeceptis apertioribus nos parvuli nutrimur.

CAP. XX.-- Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? Et nemo poterat neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum (Apoc. V, 2). (Dialog. lib. IV, cap. 42.) Hunc librum signatum septem sigillis postmodum per leonem de tribu Juda dicit Joannes aperiri. In quo videlicet libro quid aliud quam sacra Scriptura signatur? Quam solus Redemptor noster aperuit, qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Et nullus in coelo, quia neque angelus; nullus in terra, quia neque homo vivens in corpore: nullus subtus terram dignus inventus est, quia neque animae corpore exutae aperire nobis praeter Dominum sacri eloquii secreta potuerunt. Praeterea cum ad solvendum librum nullus subtus terram inventus esse dignus dicitur, quid obstet non video ut sub terra infernus esse credatur.

CAP. XXI.-- Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus (Apoc. V, 5). (Lib. II in Ezech., hom. IV, n. 19.) Sacrae Scripturae profunditas est quasi puteus, quam nobis ad irrigationem mentis praebuit omnipotens Deus. Et ut ad intelligentiam Scripturarum perveniremus, facta est nobis via humilitas passionis Unigeniti, per quam nobis apertum est hoc quod prius latenter Scripturae sacrae fluenta loquebantur. Nisi enim unigenitus Dei Filius incarnatus, tentatus, apprehensus, colaphis caesus, sputis illitus, crucifixus ac mortuus fuisset, nobis hujus putei, id est sacrae Scripturae, profunditas non pateret. Quid ergo fidelibus humilitas passionis ejus via facta est, nisi clavis apertionis, per quam mysteriorum Dei puteum invenimus, ut aquam scientiae de profundo biberemus? Incarnationem quippe, passionem, mortem, resurrectionem et ascensionem illius, sacri eloquii paginae loquuntur. Quae quia facta cognovimus, jam nunc intelligimus audita. Haec autem prius legi poterant, sed quia nondum evenerant, intelligi non valebant. Unde et per Joannem dicitur: Vicit leo de tribu Juda aperire librum, et solvere signacula ejus. Ipse enim librum aperuit, et signacula ejus solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo et ad coelos ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit.

CAP. XXII.-- Et vidi, et ecce in medio throni, et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum; et venit, et accepit de dextera sedentis in throno librum. Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram agno, et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo nostro in sanguine tuo (Apoc. V, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 66.) Nemo judicet indignum incarnatum Dominum posse per agnum figurari, cum constet omnibus quia, per significationem quamdam, in Scriptura sacra et vermis et scarabeus ponitur; sic enim Scriptum est: Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXI, 7). Vel sicut apud septuaginta Interpretes per prophetam dicitur: Scarabeus de ligno clamavit (Habac. II, 2). Cum ergo nominatis rebus tam abjectis et vilibus figuratur, quid de illo contumeliose dicitur de quo constat quod proprie nil dicatur? Vocatur itaque agnus, sed propter innocentiam; vocatur leo, sed propter potentiam: aliquando etiam serpenti comparatur, sed propter mortem vel sapientiam; atque de eo per haec omnia dici figuraliter potest, quia de his omnibus credi aliquid essentialiter non potest. Si enim unum horum quodlibet essentialiter existeret, alterum jam dici non posset. Nam si agnus proprie diceretur, leo jam vocari non posset; si leo proprie diceretur, serpente signari non posset. Sed haec in illo omnia dicimus tanto latius in figura, quanto longius ab essentia.

CAP. XXIII.-- Et vidi audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum, et erat numerus eorum millia millium, voce magna dicentium: Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem (Apoc. V, 11). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 8 et 10). Aliter loquitur Deus ad angelos, et aliter angeli ad Deum. Deus Angelis loquitur, cum eis voluntas ejus intima vivendo manifestatur. Angeli autem loquuntur Domino, cum per hoc quod super semetipsos respiciunt in motum admirationis surgunt, loquuntur ad Deum, sicut per Joannem dicitur: Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam. Vox namque angelorum est in laude Conditoris ipsa admiratio intimae contemplationis: virtutis divinae miracula obstupuisse dixisse est quoniam excitatus cum reverentia motus cordis magnus est ad aures incircumscripti spiritus clamor vocis. Quae vox se quasi per distincta verba explicat, dum sese per innumeros modos admirationis format.

CAP. XXIV.-- Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Domini, et propter testimonium quod habebant, et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra (Apoc. VI, 9)? (In exposit. B. Job., lib. II, num. 11.) Aliter Deus ad animas sanctorum, aliter animae sanctorum loquuntur ad Deum. Quid est enim animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi judicii et resurrectionem exstinctorum corporum desiderare? Magnus quippe clamor earum magnum est desiderium. Tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Animarum igitur verba ipsa sunt desideria. Nam si desiderium sermo non esset, Propheta non diceret: Desiderium cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17): sed cum aliter moveri soleat mens quae petit, aliter quae petitur, et sanctorum animae in interni secreti sinu Deo inhaereant, ut inhaerendo requiescant, quomodo dicuntur petere quas ab interna voluntate constat nullatenus discrepare? Quomodo dicuntur vindictam desiderare quas et voluntatem Dei certum est et ea quae futura sunt non ignorare? Sed in ipso positae, ab ipso aliquid petere dicuntur, non quod quidquam desiderent quod ab ejus quem cernunt voluntate discordat, sed quo Deo mente ardentius inhaerent, eo etiam de ipso accipiunt, ut ab ipso petant quod eum facere velle noverunt. De ipso ergo bibunt quod ab ipso sitiunt, et modo nobis adhuc incomprehensibili in hoc quod petendo esuriunt praesciendo satiantur. Discordarent igitur a voluntate Conditoris, si quae vident eum velle non peterent, eique minus inhaererent, si volentem dare desiderio pigriori pulsarent.

CAP. XXV.-- Et datae sunt illis stolae albae (Apoc. VI, 11). (In exposit. B. Job, lib. II, n. 11, et lib. XXXV, num. 25.) Joannes qui in revelatione sua ante resurrectionem corporum clamantes sanctorum animas vidit, eas accepisse stolas singulas aspexit; ante resurrectionem quippe sancti stolas singulas accepisse dicuntur, qui sola adhuc animarum et mentis beatitudine perfruuntur. In fine vero mundi binas accepturi sunt quia cum mentis beatitudine etiam carnis gloriam possidebunt; et cum animarum perfecto gaudio etiam corporum incorruptione vestientur. Unde bene per prophetam dicitur: In terra sua duplicia possidebunt (Isa. LXI, 7). Sancti quippe in terra viventium duplicia possident, qui nimirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent, et non solum animarum gaudium, sed etiam beatitudinem habebunt corporum.

CAP. XXVI.-- Et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur numerus conservorum et fratrum eorum (Apoc. VI, 11). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 11.) Desiderantibus animabus requiescite adhuc modicum dicere, est inter ardorem desiderii ex ipsa praesentia solatium consolationis aspirare, ut et animarum vox sit hoc quod amantes desiderant, et respondentis Dei sermo sit hoc quod eas retributionis certitudine inter desideria confirmat. Respondere ergo ejus est ut collectionem fratrum exspectare debeant eorum mentibus libenter exspectandi moras infundere; et cum carnis resurrectionem appetunt, etiam ex colligendorum augmento fratrum gratulentur.

CAP. XXVII.-- Et cum aperuisset sigillum sextum, ecce terrae radius factus est magnus: et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus (Apoc. VI, 12). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 8.) Aliquando in sacro eloquio solis nomine praedicatoris claritas designatur. In extremo quippe tempore sol quasi saccus cilicinus ostenditur, quia fulgens vita praedicantium ante reproborum oculos aspera et despecta monstratur.

CAP. XXVIII.-- Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et linguis, et populis, stantes ante thronum, et in conspectu agni amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum (Apoc. VII, 9). (Lib. II, in Ezech., homil. 5, n. 22.) Quid per palmas nisi praemia victoriae designantur? Ipsae quippe dari vincentibus solent. Illos itaque qui in certamine martyrii antiquum hostem vicerant, et victores in patria gaudebant, palmas in manibus habere, est victorias in operatione tenuisse. Cujus operationis palma ibi retribuetur ubi jam sine certamine gaudetur.

CAP. XXIX.-- Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXX, n. 52, 53, et lib. II, in Ezech., homil. 3, n. 14.) Nihil prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis. Qui enim corpore remotus vivit, sed tumultibus conversationis humanae terrenorum desideriorum cogitatione se inserit, non est in solitudine. Si vero prematur aliquis corporaliter popularibus turbis, et tamen nullos curarum saecularium tumultus in corde patiatur, non est in urbe. Itaque bene conversantibus primum solitudo mentis tribuitur, ut exsurgentem intrinsecus strepitum terrenorum desideriorum premant, ut ebullientes ab infimis curas cordis per superni gratiam restringant amoris: omnesque motus importune se offerentium levium cogitationum, quasi quasdam circumvolantes muscas, ab oculis mentis abigant manu gravitatis; et quoddam sibi cum Domino intra se secretum quaerant, ubi cum illo, exteriore cessante strepitu, per interna desideria silenter loquantur. De hoc secreto cordis dictum est: Factum est silentium in coelo, quasi media hora. Coelum quippe est anima justi, sicut per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1). Et: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Anima itaque justi, dum ad aeterna sublimia per sublevationem contemplationis intendit, surgentes ab infimis cogitationum tumultus premit, et intra se Deo quoddam silentium facit. Cum ergo quies contemplativae vitae agitur in mente, silentium fit in coelo, quia terrenorum actuum strepitus quiescit a cogitatione, ut ad secretum intimum aurem animus apponat. Sed quia hoc silentium contemplationis, et haec quies mentis in hac vita non potest esse perfecta, nequaquam hora integra factum in coelo silentium dicitur, sed quasi media, ut nec media plene sentiatur, dum praemittitur quasi, quia mox ut se animus sublevare coeperit, et quietis intimae lumine perfundi, redeunte motu cogitationum, stupidus de semetipso confunditur, et confusus caecatur. Nolenti quippe animo cogitationum tumultuosi se strepitus ingerunt, et jam sublimibus intendentem rursum ad respicienda terrena cordis oculum violenter trahunt. Unde scriptum est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Bene ergo factum hoc silentium non integra sed media hora describitur, quoniam hic contemplatio nequaquam perficitur, quamvis ardenter inchoetur.

CAP. XXX.-- Et vidi equos in visione, et capita eorum erant tanquam capita leonum: et tertia pars hominum occisa est igne, et sulphure et fumo, quae procedebant de ore ipsorum. Potestas enim equorum in ore ipsorum est, et in caudis eorum (Apoc. IX, 18, 19). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 46, 47). Antichristus veniens ipsas etiam summas hujus saeculi potestates obtinebit: qui duplici saeviens errore, conabitur ad se corda hominum, et missis praedicatoribus trahere, et commotis potestatibus inclinare. Praedicatio quidem ministrorum ejus facile despici ab auditoribus poterit; sed hanc ante humana judicia adjunctus potestatum saecularium terror exaltat. Nam quos illi appetent loquendo seducere multi potentium studebunt saeviendo et affligendo terrere. Quale itaque illud persecutionis tempus apparebit, quando ad pervertendam fidelium pietatem alii verbis saeviunt, alii gladiis? Quis enim etiam infirmus Antichristi praedicatores non despiceret, si non eos per circuitum potestatum saecularium terror muniret? Sed duplici contra eos calliditate agetur, quia quod eis ab aliis verbis blandietibus dicetur hoc ab aliis ferientibus imperabitur. Quae utrorumque actio, id est potentium atque loquentium, in Apocalypsi Joannis brevi est sententia comprehensa, qua dicitur: Potestas equorum in ore ipsorum, et in caudis erat. Equi nomine praedicator in sacra Scriptura aliquando intelligitur. In ore itaque doctorum scientia, in cauda vero saecularium potentia figuratur. Per caudam quippe, quae retro est, hujus saeculi postponenda temporalitas designatur, de qua Paulus apostolus dicit: Unum autem quae retro sunt, oblitus; ad ea quae ante sunt, extentus (Philip. III, 13): retro est enim omne quod transit, ante vero est omne quod veniens permanet. Istis igitur equis, id est nequissimis praedicatoribus ubique carnali impulsu currentibus, in ore et in cauda potestas est, quia ipsi quidem perversa suadendo praedicant, sed temporalibus potestatibus fulti, per ea se quae retro sunt exaltant. Et quoniam ipsi apparere despicabiles possunt, ab iniquis auditoribus suis per eos sibi reverentiam exigunt quorum patrociniis fulciuntur. Multis quippe terroribus agetur ut in perversis eorum praedicationibus, etsi non veritatis sententia, certe temporalis potentia timeatur.

CAP. XXXI.-- Et vidi alium angelum descendentem de coelo amictum nube, et iris in capite ejus: et habebat in manu sua librum apertum (Apoc. X, 1). (Dialog. lib. IV, cap. 42.) Iste liber qui hic apertus videri legitur, paulo superius signantis sigillis septem videtur; de quo etiam beato Joanni dicitur: Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum. In quo videlicet libro quid aliud quam sacra Scriptura signatur? Quam solus Redemptor noster aperuit, qui homo factus, moriendo, resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit.

CAP. XXXII.-- Et levavit angelus manum suam in coelum: et juravit per viventem in saecula saeculorum: quia tempus non erit amplius (Apoc. X, 6). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 5.) Tempus nostrae mutabilitatis ita quandoque transiturum est, ut penitus non sit, angelo in sacro eloquio attestante, qui ait: Per viventem in saecula, quia tempus jam non erit. Nam etsi Propheta dicit: Erit tempus eorum in aeternum (Psalm. LXXX, 16): quia per momenta tempus deficit, nomine temporis eorum defectum vocavit, ostendens quod sine fine omnimodo defectu deficiunt hi qui a visionis intimae consolatione separantur.

CAP. XXXIII.-- Et abii ad angelum, dicens ut daret mihi librum (Apoc. X, 9). (Lib. I, in Ezech., hom. 18, n. 3.) Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum. Scriptura sacra cibus et potus est, unde etiam per prophetam alium Dominus minatur: Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbi Domini. Qui ergo subracto suo eloquio, fame ac siti nos dicit atteri, quia ejus verba et cibus noster et potus sint demonstrat. Sed notandum est quod aliquando cibus, aliquando sunt potus. In rebus enim obscurioribus quae nequeunt intelligi nisi exponantur Scriptura sacra cibus est, quia quidquid exponitur, ut intelligatur quasi manditur ut glutiatur. In rebus autem apertioribus potus est: potum enim non mandendo glutimus. Apertiora ergo mandata bibimus, quia etiam non exposita intelligere valemus. Pro eo autem quod Joannes obscura multa et perplexa auditurus est, nequaquam ei de sacro libro dicitur: Bibe, sed, devora et comede (Amos VIII, 11). Ac si diceretur: Pertracta et intellige, id est prius mande et nunc degluti.

CAP. XXXIV.-- Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo dulce tanquam mel (Apoc. X, 10). (Lib. I, in Ezech., homil. 10, n. 11, 12.) Librum devoramus cum verba vitae cum aviditate sumimus. In quo devorationis verbo quid aliud quam torpor pigritiae nostrae reprehenditur, verba Domini atque mysteria et per nosmetipsos non requirimus et dicta ab aliis audimus inviti? Librum ergo devoramus et comedimus, dum verbum Dei legimus: multi autem legunt, et ab ipsa lectione jejuni sunt; multi vocem praedicationis audiunt, sed post vocem vacui et jejuni recedunt, quia etsi mente intellectum sacri eloquii percipiunt, obliviscendo et non servando quae audierint, haec in cordis visceribus non reponunt. Legunt autem, et jejuni a lectione non sunt, qui intelligunt et reservant ea in quibus laborant. Saepe enim quosdam vidimus tota se mente ad sacrae lectionis studium contulisse, atque inter verba dominica recognoscentes in quantis deliquerint, semetipsos in lacrymis mactare, moerore continuo afficere, in nullis hujus mundi prosperitatibus delectari; ita ut eis vita praesens oneri, et lux ipsa fastidium fieret: vix ad colloquendum communia admittere, atque a rigore disciplinae animum difficile relaxare, pro amore Conditoris, luctu solummodo et silentio gaudere. Hi sanctum librum devorant et comedunt, et jejuni non sunt, quia praecepta vitae quae sensus capere potuit memoria non amisit, sed haec collectus in Deo animus legendo et recolendo servavit. Et fit plerumque ut tales quique ex dono gratiae coelestis etiam verbum doctrinae percipiant, atque de veritatis pabulo quod ipsi dulciter nutriti secus ruminant proximos suaviter pascant. De quorum profecto ore pradicatio tanto audientibus dulcis est, quanto eorum actio contraria suis praedicationibus non est, quia de propria vita sumunt quod per linguan proximo conferunt. Unde recte dicitur: Et devoravi illum: et erat in ore meo dulce tanquam mel. Liber qui comeditur et devoratur dulcis in ore sicut mel factus est, quia ipsi sciunt de omnipotente Domino suaviter loqui qui didicerint hunc in cordis sui secreto veraciter amare. In ejus quippe ore Scriptura sacra dulcis est cujus vitae viscera mandatis illius replentur, quoniam ei suavis est ad loquendum cui interius impressa fuerit ad vivendum. Nam sermo Dei dulcedinem non habet, quem vita reproba intra conscientiam remordet. Unde necesse est ut qui verbum Dei loquitur, prius studeat scire qualiter vivat, ut post ex vita colligat quae et qualiter dicat. Ad praedicandum namque plus conscientia sancti amoris aedificat quam exercitatio sermonis, quoniam amando coelestia intra semetipsum praedicator legit quomodo persuadeat ut despici debeant terrena. Qui enim vitam suam interius pensat, et exemplo suo foris admonendo alios aedificat, quasi in corde linguae calamum tingit, in eo quod manu verbi proximis exterius scribit. Inde admirabilis praedicator, cum multa discipulis exhortando dixit, quia nullam intra semetipsum de conscientia contrarietatem pertulit secutus adjunxit: Si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate, quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me: haec agite: et Deus pacis erit vobiscum (Phil. IV, 8, 9).

CAP. XXXV.-- Et cum devorassem librum, amaricatus est venter meus (Apoc. X, 10). (Lib. I, in Ezech., homil. 10, n. 6.) In sacro eloquio nonnunquam venter pro mente poni consuevit. Unde Jeremias dicit: Ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19). Ventrem quippe doluit qui mentis afflictionem sensit. Hinc etiam Veritas ait: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Quia enim de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivae flumina decurrunt. Sed quaerendum est, cum superius de libro quem acceperat scriptum sit: Et erat in ore meo dulce tanquam mel, qua ratione postmodum dicitur: Et cum devorassem librum, amaricatus est venter meus? Mirum quippe est valde si dulcedo simul conveniant et amaritudo. Sed sciendum est quia cui sermo Dei in ore cordis dulcis esse coeperit, hujus proculdubio contra semetipsum anima amarescit. Quo enim in illo subtiliter discit qualiter se reprehendere debeat, eo se durius per amaritudinem poenitentiae castigat, quia tanto magis sibi displicet, quanto amplius in sacro libro de omnipotente Deo videt quod amet.

CAP. XXXVI.-- Et dixit mihi angelus: Oportet te iterum prophetare populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis (Apoc. X, 11). (Lib. I, in Ezech., homil. 10, n. 3.) In verbis sacri eloquii iste debet studii nostri ordo servari, ut haec ideo cognoscamus quatenus, de iniquitate nostra compuncti, cognoscentes mala quae fecimus, vitemus ne alia faciamus. Et cum jam ex magno usu lacrymarum de peccatorum remissione coeperit esse fiducia, per verba Dei quae intelligimus ad vitam quoque et alios trahamus. Ad hoc enim intelligenda sunt, ut et nobis prosint, et intentione spirituali aliis conferantur. Unde bene postquam angelus dixit beato Joanni: Accipe librum, et devora illum; paulo post subdidit: Oportet te prophetare populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis. Ac si ei de sacro cibo diceretur: Comede et pasce, satiare et eructa, accipe et sparge, confortare et robora [ Text. labora].

CAP. XXXVII.-- Et datus est mihi calamus similis virgae, dicens: Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in eo: atrium autem, quod foris templum est, ejice foras: et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus (Apoc. XI, 1, 2). (Lib. II, in Ezech., homil. 1, n. 14, 13, et in exposit. B. Job, lib. XXVIII, n. 15, 16.) In carne Dominus ad Ecclesiam veniens, mensuras eidem Ecclesiae posuit, et fines ejusdem Ecclesiae occulti judicii subtilitate distinxit; intra quos alii vocati retinentur, alii ne accedant arcentur. Sacra Scriptura calamus mensurae est, quia in sacro Dei eloquio, quod nobis circumscriptum est, occultas esse dispensationes ejus agnoscimus. Nam per incomprehensibile ejus judicium in collectione hominum alios a suis iniquitatibus educit, alios in sua iniquitate derelinquit; alter intra mensuram electorum mittitur, et alter foris relinquitur, ut nullomodo ad electorum numerum pertinere mereatur. Sancto quippe Evangelio teste didicimus quod cuidam dicenti: Magister, sequar te quocunque ieris, ejusdem magistri voce responsum est: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII, 19). Alii dicenti: Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum; ejusdem Magistri voce responsum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem sequere me, et annuntia regnum Dei (Ibid. 21). Ecce alius secuturum se promittit, et repellitur; alius relaxandum se postulat, et retinetur. Ille non suscipitur, iste nec ad horae momentum ab obsequio relaxatur. Praedicatores quoque scientia, gente, spiritu, in alias partes mundi vocabantur, ut irent; ab aliis partibus arcebantur, ne accederent. Paulus namque apostolus cum Macedoniae praedicare negligeret, per visum apparuit illi vir Macedo, qui diceret: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. At contra sicut scriptum est: Tentabant Apostoli ire per Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 9), Dum ergo praedicatores sancti, et vocantur ad Macedoniam, ubi fortasse pergere non cogitabant, et ab Asia prohibentur, ubi pergere desiderabant, iste occultarum mensurarum calamus illic ductus est, hinc reductus. Illic tenditur ut Macedonia intra sanctae Ecclesiae spatia colligatur; hinc attrahitur, ut extra fines fidei Asia relinquatur. Erant quippe tunc in ea qui colligendi non erant, quibus juxta meritum suum perditis, jam nunc Asia intra mensuras Ecclesiae Deo largiente suscepta est. Intra has ergo mensuras sunt omnes electi, extra has omnes reprobi, etiamsi intra fidei limitem esse videantur. Unde bene sancto Joanni dicitur: Atrium cum foris templum est, foras ejice, et ne metiaris illud. Quid enim atrium aliud quam latitudinem significat vitae praesentis? Et recte foris templum sunt qui designantur per atrium, atque ideo metiendi non sunt, quoniam angusta est porta quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14); et latitudo vitae pravorum non admittitur ad mensuras et regulas electorum.

CAP. XXXVIII.-- Et apertum est templum Domini in coelo; et visa est arca testamenti ejus in templo ejus; et signum magnum apparuit in coelo; et mulier amicta sole et luna sub pedibus ejus (Apoc. XI, 19; XII, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 25.) In Scriptura sacra cum sol figurate ponitur, aliquando Dominus per eum designatur, sicut sapientiae libro perhibetur quod omnes impii in extremi judicii cognita sua damnatione dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis; et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6). Ac si aperte dicant: Interni nobis luminis radius non refulsit. Unde et Joannes ait: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. In sole enim illustratio veritatis, in luna vero, quae menstruis suppletionibus deficit, mutabilitas temporalitatis accipitur. Sancta autem Ecclesia, quia superni luminis splendore protegitur, quasi sole vestitur, quia vero cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibus premit.

CAP. XXXIX.-- Et visum est aliud signum in coelo, et ecce draco magnus, rufus, habens capita septem, et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata: et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram (Apoc. XII, 3, 4). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 25; lib. IV, num. 17; lib. XXXII, in Job, num. 25.) Hoc de Antichristo sub draconis specie dicitur. Coelum enim est Ecclesia quae in hac nocte praesentis vitae, dum innumeras in se sanctorum virtutes continet, radiantibus desuper sideribus fulget. In Scriptura sacra quippe stellarum nomine aliquando sanctorum justitia, quae in hujus vitae tenebris lucet, aliquando vero hypocritarum fictio demonstratur, qui bona quae faciunt ad percipiendum laudes hominibus ostendunt. Si enim recte viventes stellae non essent, nequaquam Paulus discipulis diceret: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Phil. II, 15). Rursum si inter eos qui recte videntur agere quidam de actione sua retributionem favoris humani non quaererent, nequaquam stellas Joannes ruere a coelestibus videret, dicens: Misit draco caudam, et traxit tertiam partem stellarum, et misit eas in terram. Illa quippe Satanae extremitas per audaciam assumpti hominis erecta quosdam, quos velut electos Dei in Ecclesia invenit, obtinendo, reprobos ostendit; et extrema persuasione Antichristi quidam, qui videntur lucere, rapientur. Stellas namque in terram trahere est eos qui videntur studio vitae coelestis inhaerere ex amore terreno iniquitate aperti erroris involvere. Stellas de coelo in terram cadere est relicta nonnullos spe coelestium illo duce ad ambitum gloriae saecularis inhiare.

CAP. XL.-- Et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura; ut cum peperisset, filium ejus devoraret (Apoc. XII, 4). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 12.) Scriptura sacra ita nonnunquam tempus praeteritum futurumque permiscet, ut aliquando futuro pro praeterito, aliquando vero utatur praeterito pro futuro. Futuro namque pro praeterito utitur, cum Joanni mulier paritura masculum qui regat gentes in virga ferrea demonstratur. Quod quia incarnato Domino veniente jam tunc factum fuerat, res gesta nuntiabatur. Rursum praeterito utitur pro futuro, sicut per Psalmistam Dominus loquitur, dicens: Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 18). Quibus videlicet verbis species dominicae passionis quasi jam transacta describitur, sed tamen adhuc longe post futura nuntiatur.

CAP. XLI.-- Et factum est praelium magnum in coelo, Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone. Et draco pugnabat et angeli ejus, et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Et projectus est draco ille magnus (Apoc. XII, 7). (Homil. 34, in Evang., n. 8, 9.) Serpens antiquus qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem, projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. Coelestis patriae spiritus idcirco privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Et cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomen a ministeriis trahunt. Michael namque, quis ut Deus; Raphael vero dicitur medicina Dei. Et quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur, ut ex ipso actu et nomine detur intelligi quia nullus potest facere quod facere praevalet Deus. Unde et ille hostis antiquus qui esse Deo per superbiam similis concupivit, dicens: In coelum ascendam, super astra coeli exaltabo solium meum; similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13); dum in fine mundi in sua virtute relinquetur, extremo judicio perimendus, cum Michaele archangelo praeliaturus esse perhibetur, ut qui se ad Dei similitudinem superbius extulerat, per Michaelem peremptus discat quia ad Dei similitudinem nullus per superbiam exsurgat. Raphael quoque interpretatur, ut diximus, medicina Dei; quia videlicet dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit, caecitatis ejus tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur dignum videlicet fuit ut Dei medicina vocaretur.

CAP. XLII.-- Et audivi vocem magnam dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Domini nostri, et potestas Christi ejus; quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Domini die ac nocte (Apoc. XII, 10). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 15.) Astutus adversarius cum sanctum quemlibet virum inter prospera bene egisse considerat, reprobare apud Judicem per adversa festinat. Scriptura vero sacra saepe diem pro prosperis, noctem autem pro adversis ponere consuevit. In die ergo et in nocte accusare non desinit, quia modo nos in prosperis, modo in adversis accusabiles ostendere contendit. In die accusat, cum prosperis male nos uti insinuat; in nocte accusat, cum in adversis nos non habere patientiam demonstrat.

CAP. XLIII.-- Vae terrae et mari, quia ascendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet (Apoc. XII, 12). (In exposit. B. Job. lib. XXXIV, num. 1.) Antiquus hostis extrema mundi atrocius tentaturus aggreditur, quia tanto fit ferventior ad saevitiam, quanto se viciniorem sentit ad poenam. Considerat quippe quod juxta sit ut licentiam amittat nequissimae libertatis, quoniam a tentandi licentia abstractus, aeternis incendiis religabitur. Et quantum brevitate temporis angustatur, tantum multiplicitate crudelitatis expanditur: habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet, sicut de illo, voce angelica Joanni dicitur. Tunc ergo in magnae irae fervorem se dilatat, ne qui in beatitudine stare non potuit in damnationis suae foveam cum paucis ruat. Tunc quidquid nequiter valuerit callidius exquirit, tunc superbiae cervicem altius erigit; et per damnatum illum quem gestat hominem, omne quod temporaliter praevalet nequiter ostendit.

CAP. XLIV.-- Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco: et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus, et fecit signa magna, ut etiam faceret ignem de coelo descendere in terram in conspectu hominum (Apoc. XIII, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, n. 59, 61, 62.) Praedicatores Antichristi sanctitatis sibi speciem arrogabunt, sed tamen opera iniquitatis exercebunt: clari erunt per justitiae simulationem, sed obscuri per nequitiae perpetrationem. Horum igitur simulationis malitiam Joannes brevi descriptione comprehendit. Priorem quippe bestiam, id est Antichristum, superiori jam descriptione narraverat: post quem etiam haec alia bestia ascendisse dicitur, quia post eum multitudo praedicatorum illius ex terrena potestate gloriatur. De terra quippe ascendere est de terrena gloria superbire. Quae habet duo cornua agni similia, quia per hypocrisim sanctitatis eam quam in se veraciter Dominus habuit, sibi singularem inesse et sapientiam mentietur et vitam. Sed quia sub agni specie auditoribus reprobis serpentinum virus infunditur, recte illic subditur: Et loquebatur ut draco. Ista ergo bestia, id est praedicantium multitudo, si aperte ut draco loqueretur, agno similis non appareret, sed assumpsit agni speciem, ut draconis exerceat operationem. Illo tempore complebitur quod veritatis ore per Evangelium dicitur: Surgent pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia: ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Marc. XIII, 22). Electi namque dum eorum signa conspicient, dum contemnentes vitam tanta ministrorum Antichristi miracula perhorrescent, quoddam dubietatis nubilum in corde patientur, quia dum se per prodigia illorum malitia elevat, in istis aliquatenus visus certior caligat. Ex praedicatorum igitur Antichristi signis et prodigiis mendacibus ad momentum dubietas in bonis mentibus generabitur, et in electorum cordibus conspectis terribilibus signis, obscura cogitatio conglobabitur. Tunc unaquaeque electorum anima cogitationum suarum impetus quasi spumas undarum in olla ferventium sustinebit, quas et ignis zeli commovebit, et ipsa temporalis oppressio more ollae intrinsecus clausas tenebit. Unde cum Joannes hujus bestiae signa narraret, adjunxit: Ita ut ignem faceret de coelo descendere. Ignem quippe de coelo descendere est de coelestibus electorum animis sancti zeli flammas emanare.

CAP. XLV.-- Vidi supra Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia. Et cantabant quasi canticum novum, et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia (Apoc. XIV, 1). (Regul. pastor. part. III, cap. 28.) Hoc de virginibus peccatum carnis ignorantibus per Joannem dicitur. Singulariter quippe canticum Agni cantare est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de carnis incorruptione gaudere. Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. De hac incorruptione et carnis integritate per semetipsam Veritas dicit: Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX, 11); quod eo innotuit summum esse, quo denegavit omnium; et dum praedicit quia difficile capitur, audientibus innuit captum cum qua cautela teneatur.

CAP. XLVI.-- Vidi nubem candidam, et supra nubem sedentem similem filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam (Apoc. XIV, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 21.) Potestas divini judicii, quia intra se omnia incidendo complectitur, falcis appellatione signatur. In falce enim quidquid inciditur, quaquaversum flectatur, intus cadit. Et quia potestas superni judicii nullatenus evitatur, intra ipsam quippe sumus, quolibet fugere conemur: recte cum venturus judex ostenditur, falcem tenere perhibetur, quia cum potenter ad omnia obviat, incidenter circumdat.

CAP. XLVII.-- Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu afficere homines et igne (Apoc. XVI, 2). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 25.) Solis nomine sapientium intellectus exprimitur: phialam videlicet in sole effundere est persecutionis supplicia viris sapientiae splendore fulgentibus irrogare. Et datum est illi ut afficeret homines aestu et igne, quia dum sapientes viri cruciatibus victi, male agendi errore tanguntur illorum exemplo persuasi infirmi quique temporalibus desideriis inardescunt. Ruinae namque fortium augmenta praestant perditionibus infirmorum. Quia sole acumen sapientium designatur, per comparationem quoque a Salamone dicitur: Sapiens ut sol permanet, stultus ut luna mutatur (Eccl. XXVII, 12).

CAP. XLVIII.-- Et ecce venio sicut fur (Apoc. XVI, 8). (Homil. 13, in Evang., n. 5, 6.) Ad excutiendum mentis nostrae desidiam, et ut animus ad suam suscitetur custodiam, per similitudinem in Evangelio Dominus loquitur, dicens: Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, quae hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam (Luc. XII, 39). Ex qua praemissa similitudine etiam exhortatio subinfertur, cum dicitur: Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, filius hominis veniet. Nesciente autem patrefamilias, fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens nostrae carnis habitaculum irrumpit, et eum quem Dominus domus invenerit dormientem necat: quia cum ventura damna spiritus minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum Judicis qui occulte animam rapit praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur. Quia ergo et venturae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus. Sic enim, sic mors ipsa cum venerit vincitur, si priusquam veniat semper timeatur.

CAP. XLIX.-- Beatus qui vigilat (Apoc. XVI, 15). (Homil. 13, in Evang., n. 3.) Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet. Vigilat qui servat operando quod credit. Vigilat qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc enim Paulus dicit: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Hinc rursus ait: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11).

CAP. L.-- Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet (Apoc. XVI, 15). (In exposit. B. Job, lib. XII, n. 9, et lib XVI, num. 63.) Sicut corpus cooperiunt vestimenta, sic animam bona protegunt opera. Vestem innocentiae primus homo bene conditus accepit, male persuasus a serpente perdidit. Et quia concessa prius in paradiso veste innocentiae nudamur, contra hanc nuditatem dicitur: Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Vestimenta quippe custodimus, cum innocentiae servamus in mente; ut cum nos judicii culpa nudat, ad amissam redeuntes innocentiam poenitentia operiat.

CAP. LI.-- Et videant turpitudinem ejus (Apoc. XIV, 15). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 81.) Turpitudo nostra tunc cernitur, cum vita reprehensibilis ante justorum oculos in judicio nequaquam subsequentis boni operis tegmine velatur. Apud Deum nostrum nostra nos opera quasi vestimenta tegunt.

CAP. LII.-- Quantum glorificavit se Babylon, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum (Apoc. XVIII, 7). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 98.) Nequaquam omnipotens Deus qui mala bene punit, inordinata esse ullo modo vel tormenta permittit, quoniam ipsa quoque supplicia, quae ex lance justitiae prodeunt, inferri sine ordine nequaquam possunt. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque juxta modum criminis et retributio sequetur ultionis, sicut supra dictum in damnatione Babylonis? Si igitur juxta modum culpae poena distinguitur, constat nimirum quod in suppliciis ordo servatur.

CAP. LIII.-- Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt (Apoc. XIX, 9). (Homil. 24, in Evang., n. 6, et homil. 36.) Per hanc coenam nuptiarum Agni aeternum et ultimum convivium designatur, ad quod quisquis semel intraverit, amplius non exibit. Idcirco autem hoc ultimum convivium Dei non prandium, sed coena vocatur, quia post prandium coena, post coenam vero nullum convivium restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit ut hoc non prandium, sed coena vocaretur. Idcirco ergo Joannes non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo finito praesentis vitae tempore ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed ad coenam vocantur. Illo ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulabuntur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi hujus amor non ligat; quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit. Illos tunc interna refectio reparabit, quia nunc pleni septiformi gratia in amore Spiritus anhelant. Hujus ergo, fratres, Spiritus repleri praesentia desideremus, quia si hoc Spiritu pleni fuerimus, ad illud convivium pervenire valebimus. Quisquis namque ille est quem nunc Spiritus sanctus non reparat, profecto ab illa aeterni convivii refectione jejunat.

CAP. LIV.-- Et vidi coelum apertum: et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax. Et vestitus erat veste aspersa sanguine, et vocatur nomen ejus Verbum Dei. Et exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis (Apoc. X, 11, seqq.). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 27.) Multitudinem sanctorum quae in hoc martyrii bello sudaverat exercitum recte vocat. Qui idcirco in equis albis sedere referuntur, quia nimirum eorum corpora et luce justitiae, et castimoniae candore claruerunt. Equus quippe est unicuique animae corpus suum, quod videlicet novit ab illicitis continentiae freno restringere, et rursum charitatis impulsu in exercitatione boni operis relaxare.

CAP. LV.-- Et habebat in vestimento suo et in femore scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16). (Lib. II in Ezech., homil. 1, n. 2.) Vestimentum Domini Jesus Christi est corpus quod sumpsit ex Virgine; nec tamen aliud ejus vestimentum est, atque aliud ipse. Nam nostrum quoque vestimentum caro dicitur, sed tamen ipsi nos nostra sumus caro qua vestimur. Hoc autem vestimentum illius longe ante Isaias aspiciens per crucem passionis sanguine cruentatum, dixit: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari (Isa. LXIII, 2)? Per femur vero propagatio carnis est. Quia ergo per propagationem generis humani, sicut generationum ordines Matthaeo vel Luca narrantibus describuntur, in hoc mundo venit ex Virgine; et per incarnationis suae mysterium quia Rex esset et Dominus cunctis ubique gentibus indicavit; in vestimento et in femore scriptum habuit Rex regum et Dominus dominantium. Unde etenim in mundo innotuit ibi de se lectionis scientiam infixit.

CAP. LVI.-- Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua, et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consumentur mille anni: et post haec oportet illum solvi modico tempore (Apoc. XX, 2 seq.) (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 16; lib. XXXII, num. 22.) Antiquus hostis et draco et serpens vocatur. Draco dicitur, quia nos ad nocendi malitiam inflammat, et malitiose nobis nocere appetit. Serpens dicitur, quia semper insidias molliter infundit: abyssum vero corda hominum vocat, quae et per lapsum fluida, et per duplicitatis caliginem sunt tenebrosa. Antiquus itaque serpens catena ligatus in abyssum mittitur, quia religatus a bonorum cordibus apud reproborum mentes reclusus, eis atrocius dominatur, et potentia divinae dispensationis astringitur, ne, inquantum nocere valet, effrenetur; ut quamvis per eos occulte saeviat, ad violentas tamen rapinas superbiae non erumpat. Ille igitur apostata angelus, qui ita conditus fuerat ut angelorum caeteris legionibus emineret, ita superbiendo succubuit, ut nunc stantium angelorum dominationi substratus sit, quatenus vel nunc ad utilitatem nostram eis ministrantibus religatus lateat, vel post ad probationem nostram eis relaxantibus totis se suis contra nos viribus solutus exerceat. Electi itaque angelorum spiritus superbum apostatam nunc in abyssi puteo clausum comprimunt, qui humiles hunc sequi noluerunt; ipsisque administrantibus disponitur, ut ad intentionem aperti certaminis destruendus funditus quandoque revocetur.

CAP. LVII.-- Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima (Apoc. XX, 6). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 19.) Mors peccatum est quod ab interiore vita animam occidit. Ille itaque post in carne feliciter resurgit qui, in hac vita positus, a mentis suae morte surrexit.

CAP. LVIII.-- Et in his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis (Apoc. XX, 6). (In exposit. B. Job, lib. IX, num 3.) In Scriptura sacra millenarius numerus pro universitate solet intelligi. Hinc etenim Psalmista ait: Verbi quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8); cum profecto constet quod ab ipso mundi exordio, usque ad Redemptoris adventum, per evangelistam non amplius quam septuaginta et septem propagines numerentur. Quid igitur in millenario numero nisi ad proferendum novam sobolem perfecta universitas praescitae generationis exprimitur? Hinc ergo per Joannem dicitur: Et regnabunt cum eo mille annis, quia videlicet regnum sanctae Ecclesiae universitatis perfectione solidatur.

CAP. LIX.-- Et postquam consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo; et exibit, et seducet gentes (Apoc. XX, 7). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 67; lib. XIX, n. 15; lib. XVIII, n. 67; lib. XXXII, num 23, 27.) Millenario numero non quantitatem temporis, sed universalitatem qua regnat Ecclesia designavit; et ipso numero universum pro perfectione sua hoc quantumlibet sit sanctae Ecclesiae tempus expressit. Quo peracto, draco de puteo abyssi educetur, quia diabolica malitia quae in iniquorum subdolis occultatur cordibus tunc revelabitur, et quod modo prae timore tegitur, tunc contra Ecclesiam publice de iniquorum ore omne serpentinum virus aperietur. Nunc enim abscondit se sub blandiente lingua saeviens conscientia, et malitia calliditatis quasi quadam se tegit abysso simulationis. In fine vero mundi antiquus hostis vas proprium, illum perditum hominem ingredietur qui specialiter Antichristus nuncupatur, qui mensuras hominum transcendens, modo honoris saecularis culmine, modo signis et prodigiis fictae sanctitatis, in tumore potentiae elevari permittetur. Spiritus enim illo erit qui, in sublimibus conditus, potentiam naturae suae non perdidit vel dejectus. Cujus virtus idcirco nunc minime ostenditur, quia dispensatione divinae fortitudinis a bonorum cordibus religatur; et ab electis angelorum spiritibus nunc in abyssi puteo, id est in reproborum mentibus, reclusus premitur. Tempore vero Antichristi de abyssi puteo, id est de iniquorum cordibus nunc occulte saevientibus, eductus procedet; et tunc accepta potestate, contra Ecclesiam in vim apertae persecutionis erumpet. Per semetipsam Veritas dicit: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet (Matth. XXIV, 21). Tunc enim antiquus hostis suis viribus traditus, pauco quidem in tempore, sed in multa contra nos relaxabitur virtute, sicut supra scriptum est: Post haec oportet illum solvi modico tempore. Quem quamvis saevitia ad crudelitatem dilatet, superna tamen misericordia brevitate dierum angustabit, sicut ipsa Veritas ait: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro. Quia enim et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit, misericorditer breviatos dicit: profecto ut et superbiam terreat de temporis adversitate, et infirmitatem refoveat de brevitate. Superba itaque Antichristi celsitudo super reprobas mentes hominum fastu gloriae saecularis erigetur, ita ut homo peccator, et tamen homo despiciens aestimari, Deum se super homines mentiatur. Unde Paulus apostolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus (II Thess. II, 4). Sed haec ejus superbia districti Judicis erit adventu ferienda, sicut scriptum est: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8). De hoc quoque perdito homine per Danielem dicitur: Contra principem principum consurget, et sine manu conteretur (Dan. VIII, 25); quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum Judicis, solo oris spiritu aeterna morte ferietur. Joannes quoque in hac revelatione sua subsequitur, dicens: Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos (Apoc. XX, 9), Antichristum videlicet, et ejus ministros et praedicatores.

CAP. LX.-- Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris; ubi et bestia et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. Amen (Apoc. XX, 9, 10). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII num. 37.) Aeterno quippe Judice terribiliter apparente, astantibus legionibus angelorum, assistente cuncto ministerio coelestium potestatum, atque electis omnibus ad hoc spectaculum deductis, ista bellua crudelis et fortis in medium captiva deducetur, et cum suo corpore, id est cum reprobis omnibus, aeternis gehennae incendiis mancipabitur, cum dicetur: Discedite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41). O quale erit illud spectaculum, quando haec immanissima bellua electorum oculis ostendetur! quae hoc belli tempore nimis illos terrere potuerat si videretur; sed occulto ac miro Dei consilio agitur, ut et nunc per ejus gratiam oppugnantibus non visa vincatur, et tunc ab electis victoribus jam captiva videatur. Tunc autem justi divino adjutorio quantum debitores sunt plenius recognoscunt, quando tam fortem bestiam viderint quam nunc infirmi vicerunt, et in hostis sui immanitate conspiciunt quantum debeant gratiae defensoris sui. Redeunt enim de hoc praelio tunc milites nostri, virtutum tropaea referentes; et receptis corporibus, cum jam in illo judicio regni coelestis introitum sortiuntur, prius immanissimas vires hujus antiqui serpentis aspiciunt, ne vile aestiment quod evaserunt. Visa vero mors ejus tunc gaudium exhibet, cujus tolerata vita nunc justis quotidie in cruciatibus bellum movet.

CAP. LXI.-- Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum; a cujus conspectu fugit terra et coelum. Et vidi mortuos magnos, et pusillos stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae: et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum (Apoc. XX, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 16.) Justorum debet vitam conspicere qui vult suam subtiliter deprehendere. Viva lectio est vita bonorum. Unde non immerito iidem justi in sacro eloquio libri nominantur, sicut a Joanne dicitur: Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitae. Liber namque vitae est ipsa visio Judicis advenientis, in quo quasi scriptum est omne mandatum, quia quisquis eum viderit, mox, teste conscientia, quidquid non fecit intelligit. Libri etiam aperti referuntur, quia justorum tunc vita conspicitur, in quibus mandata coelestia opere sic expressa cernuntur. Et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, quoniam in ostensa vita justorum quasi in expansione librorum legunt bonum quod agere ipsi noluerunt, atque damnantur ex eorum comparatione qui fecerunt. Ne ergo unusquisque tunc videns eos quod non fecit defleat, nunc in eis quod imitetur attendat. Illorum videlicet species quasi quaedam forma nobis imitanda proponitur. Qui enim plenissime intelligere appetit qualis est, tales nimirum debet conspicere qualis non est, ut ex bonorum forma metiatur quantum ipse deserto bono deformis est. Ex his quippe quibus plenissime bona adsunt, perpendit recte quae sibi minus sunt; et in illorum pulchritudine conspicit foeditatem suam quam in seipso perpeti potest et sentire non potest.

CAP. LXII.-- Et vidi coelum novum, et terram novam; primum enim coelum et prima terra abiit (Apoc. XX, 1). (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 11.) Quaeri potest, cum per Salomonem dicitur: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat, cur beatus Joannes coelum et terram abiisse asserit? Quod tamen facile discutimus si terra et coelum qualiter transeant vel qualiter maneant distinguamus. Utraque namque haec per eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35). Hinc ad Joannem angelica voce dicitur: Erit coelum novum, et terra nova. Quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra transit, et erit: quoniam ab ea quam nunc habet specie per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea et mutabuntur (Psal. CI, 27). Quam quidem ultimam commutationem suam ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, humore vernali viridescit. Coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurna claritate renovatur. Hinc ergo fidelis quisque colligat, et interire haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue velut ex defectu reparari.

CAP. LXIII.-- Et venit unus de septem angelis, et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Ecclesiam descendentem de coelo a Deo, habentem claritatem Dei: et habebat murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et erat structura ejus muri ex lapide jaspide, ipsa vero civitas aurum mundum, simile vitro mundo (Apoc. XXI, 17, 18). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 77, et lib. XXXIV, num. 26.) Appellatione auri in sacro eloquio aliquando splendor supernae civitatis accipitur. Aurum namque ex quo civitas illa constat simile vitro dicitur, ut per aurum clara et per vitrum perspicua designetur. Auri quippe metallum novimus potiori metallis omnibus claritate fulgere, vitri vero naturae est ut extrinsecus visum pura intrinsecus perspicuitate perluceat. In alio metallo quidquid intrinsecus continetur absconditur, in vitro vero quilibet liquor qualis continetur interius talis exterius demonstratur, et, ut ita dixerim, omnis liquor in vitreo vasculo clausus patet. Quid igitur aliud in auro vel vitro accipimus, nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et claritate fulgent, et puritate translucent? Quia enim omnes sancti in aeterna beatitudine summa claritate fulgebunt, instructa auro dicitur. Et quoniam ipsa eorum claritas sibi vicissim in alternis cordibus patet, et cum uniuscujusque vultus attenditur, simul et conscientia penetratur, hoc ipsum aurum simile vitro mundo esse memoratur. Ibi quippe uniuscujusque mentem alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam harmonia corporis. Sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc non potest esse conspicabilis sibi. Nunc autem corda nostra quandiu in hac vita sumus, quia ab altero in alterum videri non possunt, non intra vitrea, sed intra lutea vascula concluduntur. Cui scilicet luto per passionem mentis inhaerere Propheta formidabat, cum diceret: Eripe me de luto, ut non inhaeream (Psal. LXVIII, 15). Quod nimirum habitaculum corporum Paulus domum terrestrem nominat, dicens: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V, 1). In hac itaque terrestri domo ac corruptibili carne, quousque vivimus, ipsum ut ita dicam, corruptionis nostrae parietem mentis oculo nullatenus penetramus, et vicissim cogitationes nostras et occulta in alterutrum videre non possumus. Unde rursum per eumdem Paulum dicitur: Quis scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. II, 11)? Et rursum: Nolite ante tempus judicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Illa itaque civitas in qua omnes sancti tanta claritate fulgent, tanta perspicuitate translucent, quae sua vicissim singulis corda manifestat, ex auro dicitur similis vitro mundo, ut designetur auro clara, vitro perspicua.

CAP. LXIV.-- Longitudo, et latitudo, et altitudo civitatis aequalia sunt. Et mensus est angelus muros ejus mensura hominis quae est angeli (Apoc. XXI, 16, 17). (Lib. II in Ezech., homil. 2, num. 15.) Civitas sancta Jerusalem quam inhabitat Deus, ex angelica simul et humana natura perficitur; per hoc quod angelica creatura sursum est, et humana adhuc deorsum, potest per latitudinem et altitudinem, civitatis haec utraque creatura signari, quoniam ista adhuc in imis degit, illa vero in sublimibus permanet. Sed latitudo et altitudo aequalia sunt, quoniam humilitas hominum ad aequalitatem quandoque perducitur angelorum. Unde scriptum est: Non nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 30). Unde etiam per Joannem dicitur: Mensura hominis quae est angeli. Quia usque ad illam altitudinem gloriae homo perducitur, in qua se solidatos angeli laetantur. Latitudo ergo civitatis tanta est quanta altitudo, quoniam electi quique qui modo laborant in imis quandoque non erunt inaequales illis spiritibus beatissimis.

CAP. LXV.-- Et ego Joannes qui audivi, et vidi haec, postquam audissem et vidissem cecidi ad pedes angeli qui mihi haec ostendebat, ut adorarem, et dixit mihi: Vide ne feceris, conservus tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba libri hujus (Apoc. XXII, 9). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 29.) Ante incarnationem Domini in Testamento veteri adorasse homo angelum legitur, nec tamen adorasse prohibetur; sed post Mediatoris adventum, cum se Joannes adorando angelo prostravisset, prohibetur. Quid est hoc quod prius aequanimiter concedebant adorari, post ab homine adorari angeli recusant, nisi quod prius hominem carnalibus corruptionibus deditum, nec ab eisdem carnalibus corruptionibus redemptum, quo abjectiorem noverant, justius contemnebant; postmodum vero humanam naturam eo jam substratam habere non poterant, quo hanc in auctore suo etiam super semetipsos ductam videbant? Neque enim debebat jam in membris subjecta despici quae in ipso membrorum capite meruit praelata venerari.

CAP. LXVI.-- Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus, tempus enim prope est (Apoc. XXII, 10). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 15; lib, XX, num. 66.) Urgente mundi fine, superna scientia proficit, et largius cum tempore excrescit. Hinc namque per Danielem dicitur: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4). Hinc Joanni in priori parte revelationis angelus dicit: Signa quae locuta sunt septem tonitrua (Apoc. X, 4). Cui tamen in ejusdem revelationis termino praecepit, dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus. Pars quippe revelationis anterior signari praecipitur, terminus prohibetur, quia quidquid in sanctae Ecclesiae initiis latuit, quotidie finis ostendit. Signare autem dicitur, quasi signaculo claudere. Unde per beatum Job dicitur de Domino: Qui stellas claudit quasi sub signaculo (Job. IX, 9). Sicut coelorum vel nubium nomine coelestis vita praedicantium signatur, qui super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbres fundunt, de quibus per Psalmistam dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1); sic stellarum claritate etiam ipsi praedicatores figurantur; quia dum recta peccatoribus praedicant, tenebras nostrae noctis illustrant. Unde et subtractis praedicatoribus per prophetam dicitur: Prohibitae sunt stellae pluviarum (Jerem. III, 3). Si autem praedicationis sermo pluvia non esset, Moyses minime dixisset: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII, 2). Et nequaquam per Isaiam Veritas diceret: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6). Dominus ergo sub signaculo stellas claudit, quia dum praedicatores suos per silentium intra semetipsos retinet, caecis iniquorum sensibus coeleste lumen abscondit. Pensandum vero est quia idcirco aliquid sub sigillo claudimus, ut hoc cum tempus congruit ad medium proferamus. Hinc est quod duo illi eximii praedicatores Enoch et Elias, dilata morte, subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur. De quibus per Joannem dicitur: Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae astantes (Apoc. XI, 3). Hi habent potestatem claudendi coelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum quorum unum in Evangelio per semetipsam Veritas pollicetur, dicens: Elias venturus est, et restituet omnia (Matth. XVII, 11). Nam etsi ad coelum raptus Elias esse perhibetur, mortem tamen distulit non evasit. Veniet autem restituturus omnia, quoniam ad hoc nimirum huic mundo restituetur, ut et munera praedicationis impleat, et carnis debitum solvat; sicut de ambobus, id est Enoch et Elia, Joannes subdit, dicens: Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum, et vincet illos, et occidet illos. Enoch igitur et Elias quasi sub signaculo stellae clausae sunt, quae et nunc occultantur ne appareant, e post ut prodesse valeant apparebunt.

CAP. LXVII.-- Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 23; lib. V, num. 35). Cum omnipotens Deus ad poenitentiam tempus indulget, et humana malitia ad usum suae iniquitatis intorquet, nimirum justo judicio augeri culpa permittitur, ut ad feriendum altius quandoque cumuletur. Hinc de quibusdam Paulus apostolus dicit: Ut impleant peccata sua semper (I Thess. II, 16). Hinc David ait: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum; et non intrent in justitiam tuam (Psal. LXVIII, 28). Quia sicut scriptum est: Dominus patiens redditor est (Eccli. V, 4). Saepe diu tolerat quos in perpetuum damnat, ut et justorum mundius vita purgetur, et ut considerantibus insinuet ad quod eos judicium servat. Nonnunquam vero concite percutit, et eorum interitu innocentium corda confirmans, innocentium pusillanimitati consolando concurrit, et etiam ostendit quoniam multa mala non deserit. Si enim nunc omnes mala agentes percuteret, extremum jam judicium quibus exhiberet? Si autem nullum omnino percuteret, quis res Deum humanas curare crederet?

CAP. LXVIII.-- Et Sponsus et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII, 17). (Regul. Pastor. part. III, c. 25; Matth. 25.) Omnes qui cum praedicare digne valeant, prae nimia tamen et immoderata humilitate formidantes refugiunt, divinas contra se sententias terribiliter audiant, quatenus ab eorum cordibus timorem timor expellat. Audiant quod talentum qui erogare noluit, cum sententia damnationis amisit. Audiant quod Paulus eo se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum vitiis non pepercit, dicens: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium, non enim subterfugi, quominus aununtiarem vobis omne consilium Dei (Act. XX, 26). Audiant quod Isaias, qui a verbi Dei ministerio tacuit, illustratus superno lumine magna voce poenitentiae seipsum reprehendit, dicens: Vae mihi, quia tacui (Isa. VI, 5). Audiant quod David hoc Deo pro munere obtulit, quod praedicationis gratiam quam acceperat non abscondit, dicens: Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti: justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam, et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 10, 11). Audiant quod Sponsi colloquio ad sponsam dicitur: Quae habitas in hortis: amici auscultant te: fac me audire vocem tuam (Cant. VIII, 13). Ecclesia quippe in hortis habitat, quae ad viriditatem intimam exculta plantaria virtutum servat, cujus vocem amicos auscultare est electos quosque verbum praedicationis illius desiderare. Quam videlicet vocem Sponsus audire desiderat, quoniam ad praedicationem ejus per electorum suorum animas anhelat. Voce quippe angeli Joannes admonetur, dicens: Qui audit, dicat: Veni. Cui enim jam vox Dei vocantis efficitur in corde necesse est ut proximo per praedicationis officium erumpat in voce, et idcirco alium vocet quoniam ipse jam vocatus est. Nimirum enim cui se vox interna insinuat, illuc etiam clamando alios quo ipse rapitur debet trahere, ne clausas fores etiam vocatus inveniat, si vocanti vacuus appropinquat.

CAP. LXIX.-- Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina (Apoc. XXII, 16). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 75; lib. II, in Ezech., homil. 8, num. 5, 6, 7, 8, 10; homil. 4, num. 19, 20.) Conditor et Redemptor noster postquam omnia creavit, ut nos de captivitate redimeret, inter nos de stirpe David incarnatus apparuit, suaque passione a perpetua morte liberavit. Qui flagellatus, derisus, palmis caesus, corona spinea coronatus, sputis illitus, crucifixus, mortuus et sepultus, tertia die surrexit, et resurrectionem quam in se factam ostendit, quia capitis sui gloriam sequuntur membra, nobis futuram promisit. Qui natus ex Virgine velut lucifer inter tenebras nostrae noctis apparuit, quoniam obscuritate fugata, peccati nobis aeternum mane nuntiavit. Luciferum vero se innotuit, quia diluculo de morte surrexit, et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae tetram caliginem pressit. Bene ergo per Joannem dicitur: Stella splendida et matutina. Vivus quippe apparens post mortem matutina nobis stella factus est, quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicavit. Primus enim nobis aeternae patriae gloriam in sua resurrectione monstravit. Qui surgens a mortuis jam non moritur: et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); nobisque exemplum dedit, ut ea fieri in die ultimo de nostra carne credamus, quae facta de carne in die resurrectionis cognovimus.

Sed quia sermo nobis de carnis resurrectione se intulit, triste nimis et lugubre est valde quod quosdam in Ecclesia stare et de carnis resurrectione cognoscimus dubitare. Hanc autem antiqui Patres venturam esse certissime crediderunt, etiam cum nullum adhuc ejusdem resurrectionis exemplum tenerent. Quia igitur damnatione digni sunt qui et exemplum jam dominicae resurrectionis acceperunt, et tamen adhuc de resurrectione diffidunt: pignus tenent, et fidem non habent; Ecclesiam replent, sed quia de resurrectione sua dubitant, mente vacua stant: de hac per beatum Job dicitur: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt (Job XIX, 25). Hinc Psalmista dicit: Aufer spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur (Psal. CIII, 29). Moxque de carnis resurrectione subjungit: Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Hinc per Ezechielem prophetam dicitur: Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis: et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vos cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis (Ezech. XXXVII, 4). Hinc est quod propheta alius per resurrectionem Domini genus humanum vidit in finem suscitari, atque ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos; et vivemus in conspectu ejus (Osee VI, 3). Hinc est quod cum de semetipso Dominus loqueretur, adjunxit: Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, qui bona egerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28). Hinc Paulus ait: Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo (I Thess. IV, 14). Qui rursus ait: Primitiae dormientium Christus (I Cor. XV, 20). Si enim nos a mortis somno non surgimus, quomodo resurrectionem dominicam primitias habemus.

Ecce veteres et novi Patres uno sibi spiritu de carnis resurrectione concordant, ecce ipsa per se Veritas prius voce docuit quod de resurrectione carnis postmodum opere demonstravit, et tamen adhuc quorumdam infirmitas fidem non habet, etiam in domo fidei stans, sed mirari solent qualiter caro reviviscere possit ex pulvere. Mirentur igitur amplitudinem, et molem terrae, abyssos aquarum, omnia quae in mundo sunt, ipsos quoque angelos creatos ex nihilo. Minus est valde aliquid ex aliquo facere, quam omnia ex nihilo fecisse; ipsa nobis elementa, ipse rerum species resurrectionis imaginem praedicant. Sol enim quotidie nostris oculis moritur, quotidie resurgit: stellae quoque matutinis horis nobis occidunt, vespere resurgunt; arbusta temporibus aestivis plena foliis et frugibus videmus, quae hiemali tempore nuda floribus ac fructibus et quasi arida remanent, sed vernali sole redeunte, cum humor a radice surrexit, suo iterum decore vestiuntur. Cur ergo de hominibus diffiditur quod in lignis fieri videtur? sed saepe pulverem putrescentis carnis aspiciunt et dicunt: Unde ossa et medullae, unde caro et capilli poterunt hic reparari? Haec itaque requirentes, parva semina ingentium arborum videant, atque si possunt dicant ubi latet in eis tanta moles roboris, tanta diversitas ramorum, tanta multitudo et viriditas foliorum, tanta species florum, tanta ubertas saporum, atque odor fructuum? Nunquidnam semina arborum odorem vel saporem habent quem ipsae post arbores in suis fructibus proferunt? Si ergo ex semine arboris quod videri non potest produci potest, cur de pulvere carnis humanae diffiditur, quia ex eo reparari forma valeat quae non videtur?

Saepe autem objicere inanem quaestiunculam solent, quia dicunt: carnem hominis lupus comedit, lupum leo devoravit, leo moriens ad pulverem rediit. Cum pulvis ille suscitabitur, quomodo caro hominis a lupi et leonis carne dividetur? Quibus quid respondere debemus, nisi ut prius cogitent qualiter in hunc mundum venerint et tunc inveniant qualiter resurgant? Certe tu homo qui loqueris, aliquando in matris utero spuma sanguinis fuisti. Ibi quippe ex patris semine et matris sanguine parvus ac liquidus globus eras. Dic, rogo, si nosti qualiter ille humor seminis in ossibus duruit, qualiter in medullis liquidus remansit, qualiter in nervis solidatus est, qualiter in capillis atque unguibus distinctus est: ut ita capilli molliores carnibus, et ungues essent teneriores ossibus, carnibus duriores. Si igitur tot et tanta ex uno semine et per speciem distincta sunt, et tamen in forma remanent conjuncta, quid mirum si possit omnipotens Deus in illa resurrectione mortuorum, carnem hominis distinguere a carne bestiarum, ut unus idemque pulvis et non resurgat in quantum pulvis lupi et leonis, et tamen resurgat in quantum pulvis est hominis? Vide itaque, homo, qualiter ad vitam venisti, ne quando dubites ad vitam qualiter redeas. Cur autem ratione vis comprehendere quomodo redeas qui ignoras quomodo venisti? Da potentiae Conditoris tui quod comprehendere non vales de temetipso. Certe enim, quia tu ex terra factus es, terra vero ex nihilo, tu es creatus ex nihilo. Ne ergo de carnis tuae resurrectione desperes, perpende prudenter quia minus est Deo reparare quod erat quam fecisse quod non erat. Si non potes resurrectionis effectum ratione comprehendere, perpende quam multa sunt quae non intelligis qualiter sint et tamen esse non dubitas. Dic ergo, si nosti, gyrus coeli, terrae cardines, aquarum abyssus ubi finiuntur, ubi suspensi sunt? Scimus autem quia quod ex nihilo factum est pendet in nihilo, sed si est aliquid quod dicitur nihilum, jam nihilum non est. Si autem nihil est, nihilum nusquam mundi moles dependet, nec est ubi sit quod creatum est ut sit. Quomodo ergo nusquam est quod novimus quia est? Sed haec fortasse ad te multa sunt, ad temetipsum homo revertere. Certe ex spiritu es creatus et limo: uno invisibili, altero visibili; uno sensibili, altero insensibili. Quomodo ergo permisceri potuit in te spiritus et limus, atque ex diverso fieri res non diversa, ita ut in tanta convenientia misceretur spiritus et limus; ut cum caro atteritur, spiritus marceat: et cum spiritus affligitur, caro contabescat? Sed forsitan necdum praevales discutere temetipsum. Perpende ergo si vales, quomodo Rubrum mare virga divisum est (Exod. XIV); quomodo petrae duritia percussione virgae undas emanavit (Num. XX); quomodo virga Aaron sicca floruit (Num. XVII); quomodo ex ejus genere veniens virgo concepit, quomodo et in partu virgo permansit; quomodo quatriduanus mortuus jussione suscitatus, ligatus manibus et pedibus de sepulcro exiit, quem postmodum solvi Dominus per discipulos jussit (Joan. XX); quomodo idem Redemptor noster, in carne atque ossibus resurgens, clausis ostiis ad discipulos intravit.

Ecce haec investigare non vales, et tamen credis. Cur ergo de resurrectionis gloria disputando et discutiendo dubitas, qui tam multa mysteria sine discussione credidisti? Qui tamen si resurrectionem carnis non credis, omnia sine causa credidisti, quia et in hoc angelorum spectaculo videris quidem velociter currere, sed postquam cursum peregeris, ne bravium accipias adversaris. Unde per Paulum dicitur: Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Qui rursus ait: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Divinae autem virtutis mysteria, quae comprehendi non possunt, non intellectu sunt discutienda, sed fide veneranda. Sciendum itaque nobis est quia quidquid ratione hominis comprehendi potest, mirum esse jam non potest; sed sola est ratio in miraculis potentia facientis. Ecce dum de resurrectione carnis loquimur, in ea tractanda paululum immorati sumus. Considerare autem libet qui nos sumus qui ista tractamus: certe ex gentibus venimus, certe patres nostri lignorum ac lapidum cultores fuerunt. Unde igitur hoc nobis ut tam profunda mysteria Scripturarum memoremus? Agamus gratias uni qui cuncta quae de eo in sacro eloquio scripta sunt opere implevit, ut quae intelligi audita non poterant visa panderentur. Ibi quippe incarnatio, ibi passio, ibi mors, ibi resurrectio, ibi continetur illius ascensio. Sed quis nostrum haec audita crederet, nisi facta cognovisset? Signatum ergo librum sicut in hac Joannis Apocalypsi (Cap. V) legitur, quem aperire et legere nullus poterat, leo de tribu Juda aperuit: quoniam omnia ejus nobis mysteria in sua passione ac resurrectione patefecit. Et per hoc quod infirmitatis nostrae mala pertulit, suae nobis potentiae et claritatis bona monstravit. Caro enim factus est, ut nos spirituales faceret; benigne inclinatus est, ut elevaret: exiit, ut introduceret: visibilis apparuit, ut invisibilia monstraret: flagella pertulit, ut sanaret: opprobria et irrisiones sustinuit, ut nos ab opprobrio aeterno liberaret; mortuus est, ut vivificaret. Agamus ergo gratias vivificanti et mortuo, et ideo amplius vivificanti quia mortuo, qui per hoc quod infirmans mala nostra sustinuit, nos qui creatura illius sumus ad fortitudinis suae gloriam perduxit, in qua vivit et regnat cum Patre, in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.