Jump to content

Expositio Novi Testamenti/23

Checked
E Wikisource


 XXII XXIV 

EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM III B. JOANNIS APOSTOLI. CAPUT PRIMUM.

[recensere]

-- Nos ergo suscipere debemus ejusmodi, ut cooperatores simus veritatis (III Joan. I, 7). (Homil. 20, in Evang., n. 12.) Saeculares viri intra sanctam Ecclesiam quamvis spiritualium virtutum dona non habent, dum tamen sanctos viros donis spiritualibus plenos sua largitate sustentant, in spiritualibus eorum donis cooperatores fiunt; hoc ante Dei oculos exhibentes, quod adjuvant. Hinc est enim quod de quibusdam peregrinantibus fratribus, Gaio per Joannem dicitur: Pro nomine enim Christi profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus suscipere ejusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Qui enim spiritualia dona habentibus, temporalia subsidia tribuit, in ipsis donis spiritualibus cooperator existit. Nam cum pauci sunt qui spiritualia dona percipiunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites pauperum virtutibus inserunt quo eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis solatiantur.

CAP. II.-- Diotrephes non recipit nos (III Joan. I, 9). (Lib. I, in Ezech., homil. 9, num. 17, 18.) Magna indiget inquisitione, cum recti viam operis tenemus, utrum semper debeamus derogantium verba despicere, an certe aliquando compescere. De qua re sciendum est quia linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat. Aliquando etiam compescere, ne, dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant, innocentium corda corrumpant. Hinc est enim quod Joannes obtrectatoris sui linguam redarguit, dicens: Is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes non recipit nos. Propter hoc si venero, commonebo ejus opera quae facit, verbis malignis garriens in nos. Hinc Paulus detrahentibus Corinthiis loquitur, dicens: Epistolae, inquiunt, graves sunt, et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis. Hoc cogitet, qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales sumus praesentes in opere (II Cor. X, 10). Hi enim quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent si possunt detrahentium sibi verba compescere, ne praedicationem eorum non audiant, qui audire poterant; et in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant. Sed hac in re subtili inquisitione necesse est ut semetipsum animus investiget, ne fortasse suae laudis gloriam quaerat, et animarum lucra se quaerere nostra cogitatio simulet. Saepe enim sui nominis laude animus pascitur, et quasi sub obtentu lucrorum spiritualium, cum de se bona dici cognoverit, laetatur. Et saepe gloriae suae defensione contra detrahentes irascitur, et fingit sibimet quod hoc ex eorum zelo faciat quorum corda a bono fervore detrahentis sermo perturbat. Illi ergo debent magnopere curare, ne contra eorum opinionem detrahentium verba praevaleant, qui suam conscientiam subtiliter discutientes, se in ea inveniunt de amore privatae gloriae nihil habere.