II | IV |
LIBER TERTIUS.
[recensere]Expositio Evangelii secundum Lucam. CAPUT PRIMUM.-- Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus Elizabeth. Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 5). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 10.) Coram Domino saepe multorum vita displicet, quae etiam foris hominibus placet. Caute ergo nimis in laudem justorum conjugum, Zachariae et Elizabeth, ab evangelista dictum est: Erant justi ambo ante Deum. Non enim secura laus est justos ante homines apparere; saepe enim humana sententia velut in Deo magnum quempiam approbat, sed hunc omnipotens Deus, qui quasi ex se approbatur, ignorat. Hinc est enim quod Psalmista vigilanter exorat, dicens: Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9), nimirum quia plerumque in conspectu hominum recta via creditur etiam quae a veritatis itinere depravatur.
CAP. II.-- Angelus Gabriel de Joannis promissione ad Zachariam dicit: Elizabeth uxor tua pariet tibi filium: et vocabis nomen ejus Joannem: ipse praecedet ante Dominum in spiritu, et virtute Eliae (Luc. I). (Homil. 7, in Evang., n. 1.) Joannes idcirco in spiritu et virtute Eliae venturus dicitur, quia sicut Elias secundum Domini adventum praeveniet, ita Joannes praevenit primum. Inde est quod alio loco Dominus a discipulis inquisitus de adventu Eliae, respondit: Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quaecunque voluerunt. Et si vultis scire, Joannes ipse est Elias (Matth. XVII, 12). Requisitus autem Joannes a sacerdotibus et Levitis si esset Elias, dixit: Non sum Elias. Quid est hoc quia quod Veritas affirmat hoc propheta Veritatis negat? Sed si subtiliter veritas ipsa requiritur, hoc quod inter se contrarium sonat, quomodo non sit contrarium, invenitur. Joannes quippe in spiritu Elias erat, in persona Elias non erat; sicut enim ille praecursor venturus est judicis, ita iste praecursor factus est Redemptoris. Quod ergo Dominus fatetur de spiritu, hoc Joannes denegat de persona, quia et justum sic erat ut discipulis Dominus spiritualem de Joanne sententiam diceret, et Joannes eisdem turbis carnalibus non de suo spiritu, sed de corpore responderet. Contrarium ergo veritati videtur esse quod Joannes sonuit, sed tamen a veritatis tramite non recessit.
CAP. III.-- Missus est angelus Gabriel (Luc. I, 26). (Homil. 34, in Evang., n. 9.) Coelestis patriae spiritus tunc solum angeli vocantur, cum per eos aliqua nuntiantur. Graeca autem lingua angeli nuntii, archangeli summi nuntii vocantur. Hi enim qui minima nuntiant, angeli, qui vero summa annuntiant, vocantur archangeli. Hinc est quod ad Mariam Virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus mittitur. Ad hoc quippe mysterium summum angelum dignum venire fuerat, qui summum omnium nuntiabat. Gabriel autem fortitudo Dei dicitur: ad Mariam ergo Gabriel mittitur qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe veniebat nuntiare qui ad debellandas aereas potestates humilis dignatus est apparere, de quo per Psalmistam dicitur: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 9). Et rursum, Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus, et potens in praelio, ad debellandas aereas potestates veniebat.
CAP. IV.-- Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 33.) Obumbratio in sacro eloquio aliquando incarnatio Domini ponitur, vel mentis refrigerium a fervore carnalium cogitationum, quod servata veritate historiae sermo testatur angelicus, qui ad Mariam dicit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Per obumbrationis vocabulum incarnandi Dei utraque natura signatur: umbra enim a lumine et corpore formatur. Dominus autem per divinitatem lumen est, qui mediante anima in Virginis utero fieri dignatus est per humanitatem corpus. Quia ergo lumen incorporeum in ejus utero erat corporandum, ei quae incorporeum concepit ad corpus dicitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi, id est, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis; ex qua videlicet obumbratione omne in te refrigerium accipies mentis.
CAP. V.-- Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 84, 85.) Nullus sanctorum, quibuslibet virtutibus plenus existat, aequari potest ei de quo beatae Mariae ab angelo dictum est: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Nos quippe, etsi sancti efficimur, non tamen sancti nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut cum Propheta dicamus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Ille autem veraciter solus sanctus natus est qui ut ipsam conditionem naturae corruptibilis vinceret, ex commixtione carnalis copulae conceptus non est. Huic se quidam haeresiarches aequare voluit, cum dixit: Non invideo Christo facto Deo, quoniam si volo, et ipse possum fieri. Qui Dominum nostrum Jesum Christum non per mysterium conceptionis, sed per profectum gratiae Deum putavit, perversa allegatione astruens eum purum hominem natum, sed ut Deus esset per meritum profecisse, atque ob hoc aestimans et se et quoslibet alios ei posse coaequari, qui filii Dei per gratiam fiunt, non intelligens nec attendens quia nemo potest ei coaequari. Aliud est enim natos homines gratiam adoptionis accipere, aliud unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodiisse. Nec aequari potest gloria Unigeniti habita per naturam, aliis accepta per gratiam. Mediator quippe Dei et hominum, homo Christus Jesus, non sicut iste haereticus desipit, alter in humanitate, alter in deitate est; non purus homo conceptus et editus, post, per meritum, ut Deus esset accepit, sed nuntiante angelo et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro, et manente incommutabili essentia, quae ei est cum Patre et cum Spiritu sancto coaeterna, assumpsit intra virginea viscera unde et impassibilis pati et immortalis mori, et aeternus ante saecula, temporalis posset esse in fine saeculorum; ut per ineffabile sacramentum conceptu sancto et partu inviolabili secundum veritatem utriusque naturae, eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. Sic quippe ei ab Elizabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43)? Et ipsa Virgo concipiens, dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Vers. 38). Et quamvis ipse est aliud ex Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine; sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre, ipse qui fecit, ipse qui factus est, ipse speciosus forma prae filiis hominum per divinitatem, et ipse de quo dictum est: Vidimus eum, ei non erat aspectus (Isa. LIII, 2); et non est species ei neque decor, per humanitatem ipse ante saecula de Patre sine matre, ipse in fine saeculorum de matre sine patre, ipse conditoris templum, ipse conditor templi, ipse auctor operis, ipse opus auctoris. Manens itaque unus ex utraque et in utraque natura, nec naturarum est copulatione confusus, nec naturarum distinctione est geminatus.
CAP. VI.-- Beata quae credidisti (Luc. I, 45). (Homil. 6, in Ezech., n. 8.) Aliquando ex praeterito, et praesenti, atque ex futuro pariter animus tangitur prophetantis, sicut Elizabeth Mariam ad se venire conspiciens, quia Verbum incarnatum gestaret in utero agnovit, eamque jam Domini sui matrem vocavit, dicens: Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43). De cujus conceptione per angelum quoque ad Joseph dicitur: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Quae videlicet Elizabeth dicit: Beata quae credidisti; quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Dicens enim: Beata, quae credidisti, aperte indicat quia verba angeli quae dicta fuerant ad Mariam per Spiritum agnovit; atque subjungens: Perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, quae etiam in futuro sequerentur praevidit. Simul ergo de praeterito, et praesenti, atque ex futuro per prophetiae spiritum tacta est: quae et eam promissionibus angeli credidisse cognovit, et matrem nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret intellexit; et cum omnia perficienda praedicaret, quid etiam de futuro sequeretur, aspexit.
CAP. VII.-- Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Luc. I, 76). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 6.) Via Domini non inconvenienter accipitur hoc quod ad cor nostrum venit, seque nobis intrinsecus infundit. Hinc ergo Joanni per Spiritum dicitur: Praeibis ante faciem Domini parare vias ejus. Quisquis enim praedicando a sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti Domino viam praeparat.
CAP. VIII.-- Illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent (Luc. I, 79). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 4.) In Scriptura sacra umbra mortis aliquando oblivio mentis accipitur, quia sicut mors hoc quod interficit agit ut non sit in vita, ita et oblivio hoc quod intercipit agit ut non sit in memoria. Unde recte quia Joannes Hebraeorum populo eum cujus obliti fuerant Dominum praedicare veniebat, per Zachariam dicitur: Illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent. In umbra enim mortis sedere est a divini amoris notitia in oblivione latescere.
CAP. IX.-- Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Luc. I, 79). (Homil. 36, in Evang., n. 4.) Viam pacis graditur quisquis a veritatis itinere in viam scandali non flectitur. Unde per Zachariam dicitur: Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus, quando per illud actionum iter pergimus, in quo ab auctoris nostri gratia non discordamus.
CAP. X.-- Et peperit Maria filium suum primogenitum, et reclinavit eum in praesepio (Luc. II, 7). (Mixtim ex lib. VII exposit. B. Job, II. 7.) Ante Redemptoris nostri adventum ex electis gentilibus et ex Hebraico populo sancti quique longo tempore redemptionem suam exspectando gemuerunt, et desideraverunt. Gentiles, quoniam eos necdum Redemptoris sui gratia reficiebat; Judaei, quia, legem tenentes, legis auctorem non videbant. Beati enim Job attestante vita cognoscimus, ut exspectasse Redemptoris nostri adventum multos etiam gentiles credamus: et nascente Domino, Simeone in Spiritu in templum veniente, didicimus quanto desiderio ex plebe Israelitica sancti viri incarnationis ejus mysterium videre cupierunt. Unde et per eumdem Redemptorem discipulis dicitur: Multi justi et prophetae desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt (Luc. X, 24): sed hoc utrorumque desiderium per Redemptoris incarnationem impletum est et satiatum. Quia enim per prophetam dicitur: Omnis caro fenum (Isa. XL, 6); universitatis Conditor ex nostra substantia carnem sumens, fenum fieri voluit, ne nostra in perpetuum caro fenum remaneret. Unde et natus Dominus in praesepe ponitur, ut videlicet signaretur quia sancta animalia, quae jejuna diu apud legem sunt inventa, incarnationis ejus feno satiarentur. Praesepe enim natus implevit qui cibum semetipsum mentibus mortalium praebuit, dicens: Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57). Ipsa igitur generis humani, quae venit in fine mundi, redemptio, ab iis qui a mundi praecesserunt initio tarda credebatur, et ab eis multum desiderabatur, quia longo temporis spatio a coelestium remuneratione disjungebantur.
CAP. XI.-- Et pastores erant in regione eadem: et ecce angelus Domini stetit juxta illos, dicens eis: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Luc. II, 8). (Homil. 10, in Evang., n. 1.) Quaerendum est quidnam sit quod Redemptore nato pastoribus in Judaea angelus apparuit, et ad adorandum hunc ab Oriente Magos non angelus, sed stella perduxit. Quia videlicet Judaeis tanquam ratione utentibus rationale animal, id est angelus praedicare debuit: gentiles vero, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per vocem sed per signa perducuntur; quoniam illis prophetiae tanquam fidelibus, non infidelibus, et istis signa tanquam infidelibus, non fidelibus data sunt.
CAP. XII.-- Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 15). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 34, et lib. XXVII, n. 29, ac homil. 8, in Evang., n. 2.) Deus Pater omnipotens unicum Filium, quem sine tempore genuit, salvandis hominibus cum tempore ostendit; qui profecto Filius humanam naturam suscipiens, ad ima de sublimibus venit. Cujus incarnationis mysterium etiam electi angeli mirati sunt, qui eodem mysterio redempti non sunt; et cum redemptis in fine mundi hominibus largitatem gratiae supernae glorificaverunt. Ipsi quippe ut nos ad laudem Conditoris accenderent, orto per carnem Domino, clamaverunt: Gloria in excelsis Deo. Redemptoris ergo potentiam laudant et glorificant, quia redemptioni nostrae voces suae exsultationis accommodant; quia dum nos conspiciunt recipi, suum gaudent numerum impleri. Antequam igitur Redemptor noster per carnem nasceretur, discordiam cum angelis habuimus, a quorum claritate et munditia per primae culpae meritum et per quotidiana delicta longe distabamus. Quia enim peccando extranei eramus a Deo, extraneos nos a suo consortio deputabant angeli cives Dei. Sed eorumdem spirituum ad nos Conditor venit, seque hominem etiam sub ipsis exhibuit, sicut de illo Patri per Prophetam dicitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Et quia inter nos et eosdem spiritus discordantis vitae scandalum reperit, mira potentia, mirabiliori etiam pietate summa creans, ima suscipiens, ima cum summis junxit. Hinc est igitur quod eodem rege nato, angelorum chori in ejus annuntiatione prodeunt, hymnum dicunt, et devicta pravae vitae discordia, nos quos dudum despexerant cives agnoscunt, consono ore praedicantes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Ac si aperte dicant: Quos a nobis malitia disjunxerat jam nunc in terra nata bonitas jungat. Is ergo qui propter nos minor angelis exstitit, aequales nos angelis virtute suae minorationis fecit. Et quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Quia enim rex coeli terram nostrae carnis assumpsit, infirmitatem nostram illa jam angelica celsitudo non despicit, ad pacem nostram angeli redeunt, intentionem prioris discordiae postponunt, et quos prius infirmos abjectosque despexerant jam socios venerantur. Hinc est enim quod Loth et Josue angelos adorant, nec tamen adorare prohibentur; Joannes vero in Apocalypsi adorare angelum voluit, sed tamen hunc idem angelus ne se debeat adorare compescit, dicens: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XXII, 9). Quid est quod ante Redemptoris adventum angeli ab hominibus adorantur et tacent, postmodum vero adorari refugiunt; nisi quod naturam nostram, quam prius despexerant, postquam hanc super se assumptam conspiciunt, prostratam sibi videre pertimescunt? Non enim jam sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se videlicet in coeli rege venerantur, nec habere dedignantur hominem socium qui super se adorant hominem Deum.
CAP. XIII.-- Pastores venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph, et infantem positum in praesepio (Luc. II, 16). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 3.) Praesepe Scriptura sacra non inconvenienter accipitur, in qua verbi pabulo animalia sancta satiantur, de quibus per Prophetam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11). Natus igitur Dominus a pastoribus in praesepe reperitur, quoniam ejus incarnatio in ea qua nos reficiunt prophetarum Scriptura cognoscitur.
CAP. XIV.-- Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 17.) In Scriptura sacra aliquando per gladium sancta praedicatio, aliquando temporalis designatur tribulatio. Gladius sancta praedicatio ponitur, sicut Paulus ait: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Gladius tribulatio temporalis accipitur, sicut beatae Mariae de secuturis tribulationibus dicitur: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius.
CAP. XV.-- Invenerunt puerum Jesum parentes ejus in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos (Luc. II, 42). (Regul. pastor. part. III, c. 25.) Redemptor noster, cum in coelis sit Conditor, et ostensione suae potentiae semper angelorum doctor, ante tricenale tempus in terra magister fieri noluit hominum, ut videlicet praecipitatis vim saluberrimi timoris infunderet, cum ipse etiam qui labi non posset perfectae vitae gratiam nonnisi perfecta aetate praedicaret. Scriptum quippe est: Cum factus esset annorum duodecim, remansit puer Jesus in Jerusalem: de quo a parentibus requisito paulo post subditur: Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem illos. Vigilanti itaque consideratione pensandum est quod cum Jesus annorum duodecim dicitur, in medio doctorum sedens, non docens, sed interrogans invenitur. Quo exemplo scilicet ostenditur ne infirmus docere quis audeat, si ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit. Hinc vero per Paulum discipulo dicitur: Praecipe haec, et doce: et nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12). Sciendum nobis est quoniam in sacro eloquio aliquando adolescentia juventus vocatur, quod citius ostenditur si Salomonis ad medium verba proferantur, qui ait: Laetare juvenis in adolescentia tua (Eccl. XI, 9). Si enim unum utraque esse non discerneret quem monebat in adolescentia, juvenem non vocaret.
CAP. XVI.-- Item unde supra. (Homil. 2, in Ezech., n. 3.) Juxta rationis igitur usum sermo doctrinae non suppetit, nisi in perfecta aetate, nec praesumat aliquis praedicare in infirma aetate, quia ille anno duodecimo aetatis suae interrogare dignatus est homines in terra, qui per divinitatem suam angelos semper docet in coelo. Quia enim ipse est Dei sapientia, de ipso angeli videndo vivunt hoc quod beatitudine aeterna satiantur.
CAP. XVII.-- Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Luc. III, 8). (Mixtim ex lib. XVIII exposit. in B. Job, n. 52. et lib. XX, n. 60, ac homil. in Ezech. 11, n. 19.) In Scriptura sacra aliquando lapides in malo, aliquando vero in bono solent accipi. Nam cum lapides pro insensibilitate ponuntur, dura per lapides corda signantur. Unde quod praemisimus per Joannem dicitur: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Qui videlicet nomine lapidum corda designat gentilium, dura tunc et insensibilia per infidelitatem; et per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis carneum. Per lapides itaque pro ipsa duritia gentiles populi designantur. Ipsi quippe lapides coluerant, et de eis per Prophetam dicitur: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Unde Joannes Judaeos aspiciens se de aestimatione generationis extollere, et gentiles praevidens ad Abrahae prolem cognitione fidei transire, ait: Ne velitis dicere intra vos, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae: lapides utique duros perfidia gentiles vocans; et rursum per lapides solent designari fortium mentes, unde per Petrum sanctis dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spirituales (I Petr. II).
CAP. XVIII.-- Jam securis ad radicem arborum posila est (Luc. III, 9). (Regul. pastor. part. III, c. 21.) Noverint tenaces quod hanc primum Deo injuriam faciunt, quia danti sibi omnia nullam misericordiae hostiam reddunt. Hinc etenim Psalmista ait: Non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII, 8). Pretium namque redemptionis dare est opus bonum praevenienti nos gratiae reddere. Hinc Joannes exclamat, dicens: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Qui ergo se innoxios quia aliena non rapiunt aestimant, ictum securis vicinae praevideant, et torporem improvidae securitatis amittant, ne cum ferre fructum boni operis negligunt, a praesenti vita funditus quasi ex viriditate radicis exsiccentur. Sollicite etiam tenaces attendant, quod ficulnea quae fructum non habuerit, contra hanc districtius agricola queritur, quod etiam terram occupavit. Terram quippe ficulnea sine fructu occupat, quando mens tenacium hoc quod prodesse multis poterat inutiliter servat. Terram sine fructu ficulnea occupat, quando locum quem exercere alius per solem boni operis valuit stultus per desidiae umbram premit. Hi autem tenaces nonnunquam dicere solent, cum concessis utimur, aliena non quaerimus, etsi digna misericordiae retributione non agimus, nulla tamen perversa perpetramus. Quod idcirco sentiunt, quia videlicet aurem cordis a verbis coelestibus claudunt. Neque enim dives in Evangelio (Luc. XVI), qui induebatur purpura et bysso, qui epulabatur quotidie splendide, aliena rapuisse, sed infructuose propriis usus fuisse perhibetur. Eumque post hanc vitam ultrix gehenna suscipit, non quia aliquid illicitum gessit, sed quia immoderato usu totum se licitis tradidit.
CAP. XIX.-- Qui habet duas tunicas, det non habenti (Luc. III, 8). (Homil. 17, in Evang., n. 3.) In pace sanctae Ecclesiae possumus probare si amicos diligamus, si persecutionis tempore mori pro dilectione valeamus. Certe Joannes evangelista dicit: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo (I Joan. III, 17). Hinc etiam Joannes Baptista ait: Qui habet duas tunicas, det non habenti. Qui ergo tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, quando in persecutionis tempore daturus est animam suam? Virtus ergo charitatis, ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate, quatenus omnipotenti Deo primum discat sua impendere, postmodum se.
CAP. XX.-- Venit fortior me post me (Luc. III, 16). (Homil. 20, in Evang., n. 4). Joannem Baptistam quia mira sanctitate praeditum populus viderat, hunc esse Christum putabat, sicut per Evangelium dicitur: Aestimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, quem et requirebant, dicentes: Nunquid Christus es tu (Luc. III, 15)? Sed nisi idem Joannes apud se humilis existeret, repletus spiritu gratiae non fuisset, qui ut hoc quod erat ostenderet ait: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus. Ecce cum pro mira operatione virtutum talis esset, ut Christus esse crederetur, non solum Christum se non esse respondit, sed etiam corrigiam calceamenti ejus solvere, id est incarnationis ejus mysterium perscrutari, se non dignum esse perhibuit.
CAP. XXI.-- Cujus ventilabrum in manu sua est, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Luc. III, 17). (In exposit. B. Job, lib. XVII, n. 12, 13, et lib. XXVII, n. 54.) Aristae in spica prodeunt conjunctae, sed crescendo paulisper a se hirsutae disjunguntur et rigidae. Sic nimirum ad hujus mundi gloriam pravi divites surgunt: naturae enim sibi communione conjuncti sunt, sed contra se vicissim crescendo dividuntur. Alius quippe alium despicit, et alter in alterum invidiae facibus ignescit. Qui ergo ex tumore mentis a charitatis unitate se separant, quasi aristarum more contra se rigidi stant. Quid igitur pravos hujus mundi divites dixerim, nisi aristas quasdam humani generis? Qui dum contra se superbiunt, sed honorum vitam unanimiter affligunt, adversum se quidem divisi sunt, sed tamen concorditer grana deorsum premunt. Nunc igitur aristae ad alta prosiliunt, grana latent, quoniam et reproborum potentia eminet, et electorum gloria non apparet: illi se honorum fastibus ostendunt, isti in humilitate se deprimunt; sed triturae tempus adveniet, quod et aristarum rigiditatem frangat, et solida grana non conterat. Tunc quippe superbia iniquorum comminuitur, tunc electorum vita, quanta fulgeat integritate, declaratur; quia cum injusti deficiunt, ex hac ipsa aristarum contritione agitur ut grana appareant quae latebant. Cumque aristae franguntur, granorum candor ostenditur, quia iniquis in aeterna supplicia cadentibus, sanctorum justitia, quanta veritate candeat, demonstratur. Unde recte per Joannem de Domino dicitur: Cujus ventilabrum in manu sua est et permundabit aream suam, et triticum recondet in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Electi quippe in sancta Ecclesia sunt frumenta Dei coelestibus recondenda horreis. Quae nunc in area triturae paleas tolerant, quoniam in hac Ecclesiae sanctae purgatione mores contrarios reproborum portant, quousque hanc internus agricola ventilabro judicii dirimat, et in habitacula superna suos electos quasi munda jam grana suscipiens, aeternis paleas ignibus tradat.
CAP. XXII.-- Ascendit Jesus in naviculam Petri, et rogavit ut a terra reduceret pusillum (Luc. V, 3). (In exposit. B. Job, lib. XVII, n. 36, 37.) Apostoli curaverunt summopere rudibus populis plana et capabilia, non summa atque ardua praedicare. Nam si scientiam sanctam, ut hauriebant corde, ita ore funderent, immensitate ejus auditores suos opprimerent potius quam rigarent. Unde suos auditores distillatione verborum nutriens Paulus apostolus loquebatur, dicens: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1, 2). Quis enim ferre potuisset, si raptus usque ad tertium coelum, raptus in paradisum, etiam arcana verba audiens quae loqui homini non liceret, tam immensos supernae patriae sinus aperiret? Aut cujus virtutem auditoris non opprimeret, si ea quae intrinsecus haurire poterat, in quantum carnis lingua sufficeret, extrinsecus inundans aquae hujus immensitas emanasset? Ut igitur auditores rudes non inundatione scientiae, sed moderata praedicationis distillatione foveantur, praedicationem doctorum Deus temperat, ut auditorum infirmitas doctorum rore nutrita convalescat. Quod bene in Evangelio mystica descriptione narratur, dum dicitur: Ascendit Jesus in naviculam Petri, et rogavit ut a terra reduceret pusillum: et ita sedens praedicabat turbis. Per navem Petri quid aliud quam commissa Petro Ecclesia designatur? De qua ut Dominus turbis confluentibus praedicet, eam a terra paululum reduci jubet. Quam nec in altum duci, et tamen a terra praecipit removeri: profecto significans praedicatores suos rudibus debere populis nec alta nimis de coelestibus nec tamen terrena praedicare.
CAP. XXIII.-- Exi a me, quia homo peccator sum, Domine (Luc. V, 8). (Homil. 9, in Evang., n. 3.) Sunt plerique in Ecclesia qui melioris vitae vias aggredi metuunt, et tamen jacere in sui corporis ignavia non pertimescunt. Cumque se peccatores considerant, sanctitatis vias arripere trepidant, et remanere in suis iniquitatibus non formidant. Quorum bene Petrus adhuc in infirmitate positus speciem tenet, cum viso miraculo piscium, dixit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Imo, si te peccatorem consideras, oportet ut a te Dominum non repellas. Sed qui idcirco melioris habitus vias, et vitae rectioris arcem apprehendere nolunt quia se infirmos esse conspiciunt, quasi peccatores se fatentur, et Dominum repellunt, eumque in quo sanctificari debuerant fugiunt, et velut in perturbatione consilium non habent dum moriuntur et vitam timent.
CAP. XXIV.-- Quae vultis ut faciant vobis, homines, et vos eadem facite illis (Luc. VI, 31). (Homil. 38, in Evang., n. 11.) Charitas in duobus praeceptis, in dilectione Dei scilicet, et proximi continetur; et ipsa dilectio proximi in duobus praeceptis subdividitur, cum quidam sapiens dicat: Omne quod odis tibi fieri, vide ne ipse facias alteri (Tob. IV, 16). Et per semetipsam Veritas praedicat, dicens: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Si enim et quod impendi nobis recte volumus, hoc aliis impartimur; et quod nobis fieri nolumus, hoc aliis ipsi facere devitamus, charitatis jura illaesa servamus. Sed nemo cum quempiam diligit, habere se charitatem protinus putet, nisi prius ipsam vim suae dilectionis examinet. Nam si quis quemlibet amat, sed propter Deum non amat, charitatem non habet, sed habere se putat. Charitas autem vera est, cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Ille enim propter Deum diligit eos quos diligit, qui jam et eos diligere a quibus non diligitur scit. Probari etenim charitas per solam odii adversitatem solet; unde et per semetipsum Dominus dicit: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 44). Ille ergo securus amat qui propter Deum et illum amat a quo se intelligit non amari. Duo igitur praecepta charitatis; dilectionem Dei videlicet et proximi, necesse est ut custodiat quisquis habere in nuptiis, id est in sancta Ecclesia, vestem nuptialem curat. Hinc est enim quod apud Ezechielem prophetam portae civitatis in monte constitutae vestibulum duobus cubitis mensuratur, quia nimirum accessus nobis coelestis civitatis non panditur, si in hac Ecclesia quae pro eo quod adhuc foris est vestibulum dicitur Dei et proximi dilectio non tenetur.
CAP. XXV.-- Dimittite, et dimittetur vobis: date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 27.) Quia, teste Paulo (I Cor. XIII), charitas patiens et benigna describitur, per patientiam aliena mala debemus aequanimiter tolerare, et per benignitatem bona nostra misericorditer impendere, sicut Redemptor humani generis nos admonet, et dicit: Dimittite, et dimittetur vobis: date, et dabitur vobis. Dare namque nostrum ad res pertinet quas exterius habemus, dimittere autem ad relaxandum dolorem quem interius ex aliena culpa contrahimus. Sed sciendum est quia qui omnino dimittit et non dat, etsi non plene operatus est, meliorem tamen partem misericordiae tenuit. Qui vero dat et minime dimittit, omnino misericordiam nullam facit, quia ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur quod obligato corde in malitia profertur. Mundari etenim debet prius animus qui eleemosynam praebet, quoniam omne quod Deo datur ex dantis mente pensatur.
CAP. XXVI.-- Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, etc. (Luc. VI, 41)? (Regul. pastor. part. III, cap. 9.) Dominus in Evangelio dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos: orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Luc. VI, 27). Virtus est coram hominibus adversarios tolerare, sed virtus coram Deo, diligere, quia hoc solum sacrificium Deus accipit quod ante ejus oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. Hinc est quod rursum quibusdam patientibus, nec tamen diligentibus, dicitur: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Perturbatio quippe impatientiae festuca est, malitia vero in corde, trabes in oculo. Illam enim aura tentationis agitat, hanc consummata nequitia pene immobiliter portat. Recte igitur illic subjungitur: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Ac si dicatur menti iniquae interius dolenti, et sanctam se exterius per patientiam demonstranti: Prius a te molem malitiae excute, et tunc alios de impatientiae levitate reprehende, ne dum non studes simulationem vincere, pejus sit tibi aliena prava tolerare.
CAP. XXVII.-- Ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis (Luc. XV, 10). (Regul. pastor. part. III, cap. 28.) Saepe nonnulli ad Dominum post carnis peccata redeuntes, tanto se ardentius in bonis operibus exhibent, quanto damnabiliores se de malis vident; et saepe nonnulli in carnis integritate perdurantes, cum minus se respiciunt habere quod defleant, plene sibi sufficere vitae suae innocentiam putant, et ad fervorem spiritus nullis se ardoris stimulis inflammant. Et fit Deo plerumque gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia. Unde et voce judicis dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Et: Gaudium erit in coelo super uno poenitente, quam super nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia (Luc. VII, 47). Quod citius et ex ipso usu colligimus, si nostrae mentis judicia pensemus. Plus namque terram diligimus, quae post spinas exarata fructus uberes producit, quam quae nullas spinas habuerit, sed tamen exculta sterilem segetem gignit.
CAP. XXVIII.-- Convocatis Dominus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent: et misit illos praedicare regnum Dei, et infirmos curare (Luc. IX, 1). (Homil. 4, in Evang., n. 3.) Concessa sunt et adjuncta sanctis praedicatoribus a Domino miracula, ut fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent. Florente enim mundo, crescente genere humano, diu in hac vita carne subsistente, rerum opulentia exuberante, quis cum audiret aliam esse vitam, crederet? quis invisibilia visibilibus praeferret? Sed ad salutem redeuntibus infirmis, ad vitam resurgentibus mortuis, carnis munditiam recipientibus leprosis, ereptis a jure spirituum immundorum daemoniacis, tot visibilibus miraculis exactis, quis non crederet quod de invisibilibus audiret? Ad hoc quippe visibilia miracula coruscant ut corda audientium ad fidem invisibilium pertrahant; ut per hoc quod mirum foris agitur, hoc quod intus est longe mirabilius esse sentiatur. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas intra sanctam excrevit Ecclesiam, multi sunt qui vitam virtutum tenent, sed signa virtutum non habent, quia miraculum frustra foris ostenditur si deest quod intus operetur. Nam juxta magistri gentium vocem: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Unde idem praedicator egregius Melitem veniens, et plenam infidelibus insulam sciens, patrem Publii dysenteria febribusque vexatum orando sanavit (Act. XXVIII), et sanctae praedicationis adjutorem Timotheum ex infirmitate stomachi lassescentem non verbo curat, sed medicinali arte mederi parat, dicens: Modico vino utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Qui ergo infirmum infidelem una prece salvat, cur aegrotum socium prece non liberat? Quia nimirum ille foris per miraculum sanandus erat qui vivus interius non erat, ut per hoc quod exterior potestas ostenderet, hunc ad vitam interior virtus animaret; aegrotanti autem fideli socio signa foris non fuerant exhibenda qui salubriter intus vivebat.
CAP. XXIX.-- Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos (Luc. IX, 58). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 2.) Cuidam diviti superba sapienti dicitur a Domino: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Vulpes valde fraudulenta sunt animalia quae in fossis vel specubus se abscondunt. Cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt; volucres vero, ut novimus, alto volatu se in aera sublevant. Nomine vero vulpium dolosa et fraudulenta, nomine vero volucrum haec eadem superba designantur daemonia; ac si dicat: Fraudulenta et elata daemonia in corde vestro, id est in cogitatione superbiae inveniunt habitationem suam: Filius autem hominis ubi caput suum reclinet non habet, id est humilitas mea requiem in superba mente vestra non invenit. Quasi in quodam volatu volucris illa prima se extulit quae per elatam cogitationem dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum: ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13). Ecce quam alta superbe volando petiit, quem etiam volatum et primis hominibus persuasit. Ipsi quippe volando quasi super se ire conati sunt, quando eis dictum est ut gustarent et essent sicut dii. Cumque similitudinem divinitatis appetierunt, immortalitatis munera perdiderunt. Qui in terram moriendo non iissent, si super terram humiliter stare voluissent.
CAP. XXX.-- Sine ut mortui sepeliant mortuos suos (Luc. IX, 60). (In exposit. B. Job, lib. IV, sparsim, a n. 49 ad num. 53.) Quatuor modis peccatum consummatur in opere. Prius namque latens culpa agitur, postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur, dehinc et in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque, vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur. Cum autem culpa in usum venerit, ei jam animus, etiamsi appetat, debilius resistit, quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur, quasi tot vinculis ad mentem ligatur. Unde fit ut cum enervis animus solvi non valet, ad quaedam se solatia falsae consolationis inclinet, quatenus venturum judicem tantae sibi misericordiae spondeat, ut eos etiam quos arguendos invenerit penitus non occidat; cui rei hoc deterius accidit quod ei multorum similium lingua consentit, cum etiam male gesta laudibus exaggerant, sicut per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et cum iniqua egerit iniquus, benedicitur (Psal. IX, 24). Unde fit ut incessanter crescat culpa favoribus nutrita. Curari vero vulnus negligitur quod dignum praemio laudis videtur. Unde et per Salomonem dicitur: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov. I, 10). Peccatores etenim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. Sciendum quoque est quod illi tres modi peccantium juxta sui descensus ordinem facilius corriguntur; quartus vero iste difficilius emendatur. Unde et Redemptor noster puellam in domo, juvenem extra portam, in sepulcro vero Lazarum suscitavit. Adhuc quippe mortuus in domo jacet qui in peccato latet. Jam quasi extra portam educitur cujus iniquitas usque ad inverecundiam publicae perpetrationis aperitur. Sepulturae vero aggere premitur qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur. Sed hos ad vitam miseratus revocat, quia plerumque divina gratia non solum in occultis sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos et mole pravae consuetudinis pressos lumine sui respectus illustrat. Quartum vero mortuum, nuntiante discipulo, Redemptor noster agnoscit, nec tamen suscitat, quia valde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt a mentis suae morte revocetur, de quo bene dicitur: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos. Mortui enim sepeliunt mortuos, cum peccatores peccatorum favoribus premunt. Quid enim est aliud peccare quam occumbere, et sepelire quam abscondere? sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Erat autem et Lazarus mortuus, sed tamen non a mortuis sepultus. Fideles quippe illum mulieres obruerant quae et ejus mortem vivificatori nuntiabant. Unde et protinus ad lucem rediit, quia cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hunc sollicitae cogitationes vivunt. Aliquando, sicut superius dictum est, nequaquam falsa spes divinae misericordiae mentem peccatoris intercipit, sed hanc pro peccatis quae fecit factorem suum inordinate formidantem deterior desperatio configit, et omnem spem veniae ne redeat ad correctionem funditus interimit.
CAP. XXXI.-- Tu autem vade, et annuntia regnum Dei (Luc. IX, 60). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 42.) Sciendum est, quia aliquando in actionibus nostris minora bona praetermittenda sunt pro utilitate majorum. Nam quis ignoret boni operis esse mortuum sepelire? Et tamen cuidam qui ad sepeliendum patrem dimitti se poposcerat a Domino dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Postponendum namque erat obsequium hujus ministerii officio praedicationis, quia illo carne mortuos in terram conderet, isto autem anima mortuos ad vitam resuscitaret.
CAP. XXXII.-- Nemo mittens manum ad aratrum, etc. (Luc. IX, 62). (Homil. 3, in Ezech., n. 16 et 17, 14, 3 et 4.) Electi Dei sic a terrenis actibus ad spiritualia pertranseunt, ut ad ea quae reliquerunt ulterius nullatenus reflectantur. Quo contra de reprobis dicitur: Quia corde reversi sunt in Aegyptum. Et per semetipsam Veritas dicit: Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Manum quippe in aratrum mittere est quasi per quemdam compunctionis vomerem ad proferendos fructus terram sui cordis aperire; sed retro post aratrum aspicit qui post exordia boni operis ad mala revertitur quae reliquit. Quod electis Dei minime contigit, quia ad ea quae reliquerunt nullo jam appetitu respiciunt, et in aeternis quae appetunt suae mentis contemplatione semper intendunt. Unde et magnus ille praedicator dicebat, qui usque ad coeli tertii secreta penetraverat: Unum vero quae quidem retro sunt oblitus, in ea quae sunt ante, extendens me, sequor ad palmam supernae vocationis (Philip. III, 13, 14). Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia, quia et illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Paulus igitur, in anteriora extentus, eorum quae retro sunt oblitus fuerat, quia temporalia despiciens, sola quae sunt aeterna requirebat.
CAP. XXXIII.-- Et misit illos binos ante faciem suam (Luc. X, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 41.) Cum praedicatores ad annuntiandum Dominus mitteret, binos misisse testatur Evangelium, cum dicit: Designavit Dominus Jesus septuaginta duos discipulos: et misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Ideo autem bini missi esse describuntur, ut quia vel duo sunt praecepta charitatis, vel quia societas haberi minus quam inter duos non potest, sancti praedicatores ex ipsa qualitate suae missionis cognoscerent quantum concordiam societatis amarent.
CAP. XXXIV.-- Videbam Satanam velut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 13.) Quatuor sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur: cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut sibi desuper datum credunt, et pro suis hoc se meritis accepisse putant, aut certe cum se jactant habere quod non habent, aut despectis caeteris, videri singulariter appetunt habere quod habent. A semetipso enim bonum se habere jactabat, cui per Apostolum dicitur: Quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Rursum ne dari nobis bonum gratiae pro nostris praecedentibus meritis crederemus, idem apostolus admonet, dicens: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 8). Qui etiam de semetipso ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Quibus verbis aperte declarat quod gratia non pro meritis tribuatur, dum ex seipso docuit, et quid de malitia meruit, et quid de benevolentia accepit. Rursum nonnulli jactant se habere quod non habent, sicut angelo Ecclesiae Laodiceae dicitur: Quia dicis quod dives sum et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus (Apoc. III, 17). Rursum nonnulli, despectis caeteris, videri appetunt singulariter bonum habere quod habent. Unde et Pharisaeus idcirco de templo absque justificatione descendit, quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti Publicano se praetulit. Sancti quoque apostoli ab hoc elationis vitio revocantur, qui de praedicatione redeuntes, cum elati dicerent: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt (Luc. X, 17): ne de hac miraculorum singularitate gauderent illico eis respondit Dominus, dicens: Videbam Satanam velut fulgur de coelo cadentem (Isa. XIV, 13). Ipse quippe singulariter elatus dixerat: Super astra coeli exaltabo solium meum: sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, similis ero Altissimo. Et mire Dominus ut in discipulorum cordibus elationem premeret, mox judicium ruinae retulit quod ipse magister elationis accepit; ut in auctore superbiae discerent quid de elationis initio formidarent.
CAP. XXXV.-- Gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). (Lib. II, in Ezech., hom. 7, n. 17; in exposit. B. Job, lib. XXIII, n. 13.) A privato gaudio Veritas ad commune discipulos revocat, cum eos de praedicatione redeuntes, et de subjectione daemonum laetantes, admonet, dicens: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete et exsultate quia nomina vestra sunt scripta in coelo. Non enim omnes electi daemonia ejiciunt, sed tamen electorum omnium nomina coelo tenentur ascripta. Admonentur ergo discipuli privatam laetitiam deponere, de communi autem et perpetua felicitate gaudere. In hac itaque arrogantiae quarta specie crebro humanus animus labitur, ut id quod habet habere se singulariter glorietur. In qua tamen diabolicae similitudini vicinius appropinquat, quia quisquis bonum se habere singulariter gaudet, quisquis videri sublimior caeteris quaerit, illum videlicet imitatur qui despecto bono societatis angelorum, sedem suam ad Aquilonem ponens, et Altissimi similitudinem superbe appetens, per iniquum desiderium quasi ad quoddam culmen conatus est singularitatis erumpere.
CAP. XXXVI.-- Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens vinum et oleum (Luc. X, 34). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 14.) Disciplina vel misericordia multum in pastoribus destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos suos inesse rectoribus debet, et juste consulens misericordia, et pie corrigens disciplina. Hinc est quod semivivi illius vulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et vinum adhibetur et oleum: ut per vinum mordeantur vulnera, per oleum foveantur; quatenus unusquisque qui sanandis vulneribus praeest in vino morsum districtionis adhibeat, in oleo mollitiem pietatis, ut per vinum mundentur putrida, per oleum foveantur sananda. Miscenda est ergo lenitas cum severitate, faciendum quoddam temperamentum ex utroque, ut neque multa asperitate subditi exulcerentur, neque nimia benignitate solvantur.
CAP. XXXVII.-- Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam: et huic erat soror nomine Maria (Luc. X, 38). (Mixtim ex lib. VI, in expos. B. Job, num. 57 et 61, et hom. 3, in Ezech., n. 9, ac praesertim lib. II in Ezech., hom. 2, n. 8.) Duae sunt sanctorum vitae, activa scilicet et contemplativa. Activa vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant dispensare, et commissa nobis qualiter subsistere valeant providere. Contemplativa vero vita est charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio Conditoris inhaerere, ut nil jam agere libeat, sed calcatis curis omnibus, ad videndam sui Creatoris faciem animus inardescat; ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, civibus admisceri coelestibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere; sed activa prior est tempore quam contemplativa, quia ex opere bono tenditur ad contemplationem. Contemplativa autem major est merito quam activa, quia haec in usu praesentis operis laborat, illa vero sapore intimo venturam jam requiem degustat. Quod enim contemplativa minor quidem tempore, sed merito major sit quam activa, sacris Evangelii verbis ostenditur, in quo duae mulieres, Martha scilicet et Maria, diversa egisse referuntur. Martha quippe circa frequens ministerium satagebat: Maria vero sedens ad pedes Domini, ejus verba audiebat. Quid enim per Martham exterioribus obsequiis occupatam nisi activa vita signatur? et quid per Mariam, quae verba Domini residens audiebat, nisi contemplativa exprimitur? Una quippe earum erat intenta operi, altera contemplationi: una serviebat activae vitae per exterius ministerium, altera contemplativae per suspensionem cordis in verbum. Et quamvis activa sit bona, melior tamen est contemplativa, quia ista cum mortali vita deficit, illa vero in immortali vita plenius excrescit. Unde cum contra Mariae suae sororis otium Martha quereretur, quod se negligeret adjuvare, audivit a Domino respondente: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Ecce pars et cura Marthae non reprehenditur, sed Mariae pars etiam laudatur; neque bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam: ut etiam pars Marthae judicaretur bona, quia magna sunt activae vitae merita, sed contemplativae potiora. Quare pars Mariae sit optima subinfertur cum dicitur: quae non auferetur ab ea. Activae enim vitae opera cum corpore transeunt: Contemplativae autem gaudia melius ex fine convalescunt. Quis enim in aeterna patria panem porrigat esurienti ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat ubi nemo moritur? Activa igitur vita cum corpore deficit, et cum praesenti saeculo aufertur, contemplativa vero nec deficit nec aufertur. Hic enim incipit, sed subtracta praesentis saeculi luce, in coelesti patria perficitur. Amoris quippe ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore ipsius amplius ignescit. Solendum est enim quod activa vita perfecte teneri potest, et illam opere perficimus, sed in hac vita positi contemplationis intimae sola initia degustamus: de ea etiam cum contendimus, vix parum aliquid attingere valemus. Quantolibet enim amore animus ardeat, quantalibet virtute cogitationis in Deum tendat, non jam quod amat perfecte videt, sed adhuc inchoat videre quod amet; quia sicut fortissimus praedicator dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: et nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12).
CAP. XXXVIII.-- Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa quaerens requiem, et non invenit, etc. (Luc. XI, 24). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 8.) Mentes saecularium temporali gloriae deditae, dum ad appetitum exterioris gloriae defluunt, dum excedere caeteros honorum altitudine ambiunt, locum antiquo hosti ubi apud se requiescere debeat tribuunt. Unde et in Evangelio Veritas dicit quod spiritus exiens in locis aridis et inaquosis requiem non invenit; quia domum quam reliquerat vacuam scopisque mundatam reperit, hanc multiplicior intravit. Quia enim fluxa fit terra quae infunditur, loca arentia et inaquosa sunt corda justorum, quae per disciplinae fortitudinem ab omni carnalis concupiscentiae humore siccantur. Loca autem humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humore carnalis concupiscentiae quia replet fluidas facit; loca quoque humentia sunt opera voluptuosa. Pes quippe in arida terra non labitur, fixus vero in lubrica vix tenetur. In locis igitur humentibus iter vitae praesentis faciunt qui in hac ad justitiam recti stare non possunt. In his itaque locis humentibus, id est in reproborum hominum operatione lubrica, requiem invenit hostis antiquus.
CAP. XXXIX.-- Tunc assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi (Luc. XI, 24). (In exposit. B. Job, lib. VII, num. 20.) Plerumque vitiorum contritionem in nobis agere per flagella Dominus inchoat, sed cum mens ex ipso profectus exordio extollitur, cumque se quasi jam de virtutibus erigit, saevienti contra se adversario aditum pandit, qui, cordis intima penetrans, omne quod in ea de studio bonae inchoationis invenerit, confringit; tantoque se vehementius in ejus destructione exhibet, quanto et gravius, quia vel ad modicum fuerat projectus, dolet. Unde et teste Evangelio, voce Veritatis, ad neglectam domum conscientiae spiritus immundus, qui solus exiit, cum spiritibus septem redit.
CAP. XL.-- Nemo lucernam ponit sub modio, sed super candelabrum (Luc. XI, 33). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 77.) Omnes electi Dei gratiam praedicationis habent pro magno, corporum autem utilitatem pro minimo. Hinc Dominus ait in Evangelio: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum. In modio namque commodum temporale, in lucerna vero lux praedicationis accipitur. Lucernam ergo ponere sub modio est propter temporale commodum gratiam praedicationis abscondere, quod nemo utique electorum facit. Et bene illic subditur: Sed super candelabrum. In candelabro enim status corporis designatur, cui lucerna superponitur dum eidem corpori cura praedicationis antefertur.
CAP. XLI.-- Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus simplex fuerit, etc. (Luc. XI, 34). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 30.) Curandum sollicite est, cum a nobis quidlibet agitur, ne fiat pravum quod in opere sequitur, si non ex recta cogitationis intentione generatur. Unde bene in Evangelio dicit Dominus: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si oculus autem tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Quid enim per oculum exprimitur, nisi opus suum praeveniens cordis intentio, quae, priusquam in actione se exerceat, hoc jam quod appetit contemplatur? Et quid appellatione corporis designatur nisi unaquaeque actio, quae intentionem suam quasi oculum intuentem sequitur? Lucerna itaque corporis est oculus, quia per bonae intentionis radium merita illustrantur actionis. Et si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; quia si recte intendimus per simplicitatem cogitationis, bonum opus efficitur, etiam si minus bonum esse videatur: et cum intentione bona quid agitur, ejus intentionis actio apud Deum minime fuscatur. Et si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit; quia cum perversa intentione quid vel rectum agitur, etsi splendere coram hominibus cernitur, apud examen interni judicis obscuratur. Unde et recte subjungitur: Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. Si lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 23)? Quia si hoc quod bene nos agere credimus ex mala intentione fuscamus, quanta ipsa mala sunt quae mala esse etiam cum agimus non ignoramus? Et si ibi nil cernimus ubi quasi discretionis lumen tenemus, qua caecitate in illa offendimus quae sine discretione perpetramus? Vigilanti itaque cura per cuncta opera intentio nostra nobis est pensanda.
CAP. XLII.-- Decimatis mentham, et anethum, et cyminum; et relinquitis quae graviora sunt legis (Luc. XI, 42). (Regul. pastor. part. III, c. 33.) Illi qui se a pavis peccatis custodiunt, et aliquando in gravibus demerguntur, debent considerare quod cum majora mala perpetrant coram Deo, apertae iniquitatis sint, et cum parva bona custodiunt coram hominibus, simulatae sanctitatis sint. In illis iniqua faciunt, et per ista se hominibus quia sunt iniqui tegunt. Hinc est quod Pharisaeis dicitur: Liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. XXIII, 24). Ac si aperte diceretur: Minima mala discernitis, majora devoratis. Hinc est quod rursum ore Veritatis increpantur, cum audiunt: Decimatis mentham, anethum, et cyminum; et relinquitis quae graviora sunt legis, judicium et misericordiam et fidem. Neque enim negligenter audiendum est quod cum decimari minima diceret, extrema quidem de oleribus maluit, sed tamen bene olentia memorari; ut profecto ostenderet quia simulatores cum parva custodiunt, odorem de se extendere sanctae opinionis quaerunt; et quamvis implere maxima praetermittunt, ea tamen minima observant quae humano judicio longe lateque redoleant.
CAP. XLIII.-- Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? etc. (Luc. XII, 17). (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 26.) Omnis avarus prius anhelat per avaritiam concupita congregare, et postquam quasi in quodam ventre avaritiae multa congesserit, satiatus arctatur; quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa cum sua satietas angustat. Divitis enim cujusdam uberes fructus ager attulerat, sed quia ubi eos tantos reponeret non habebat, dixit: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora aedificabo. Qui igitur ex abundantia coangustatus dicebat: Quid faciam? quasi multo cibo pressus aestuabat. Pensemus quot votis appetiit ut uberes fructus ager illius afferret, Ecce autem vota completa sunt, quia fructus uberes ager attulit; sed quoniam ad recondendum loca non sufficiunt, multiplicatus dives quid faciat ignorat. O angustia ex satietate nata! de ubertate agri angustatur animus avari, Dicens namque: quid faciam? profecto indicat quia votorum suorum aflectibus pressus, sub quodam rerum fasce laborabat. Mentem igitur avari divitis, quae prius ex abundantia requiem quaesierat, post ad custodiam sollicitudo gravius fatigat.
CAP. XLIV.-- Anima, habes bona multa (Luc. XII, 19). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 19; lib. XXVIII, num. 4.) Saepe videmus quosdam divites qui et opes et gloriam habere sine culpa potuissent, si haec habere cum humilitate voluissent; sed extolluntur rebus, inflantur honoribus, dedignantur caeteros, omnemque vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum ponunt. Unde et quidam dives dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare. Ecce hic in rebus dubiis spem fixerat, et in rebus labentibus spei suae fiduciam posuerat et solidaverat. De Creatore autem desperasse fuerat spem in creatura posuisse. Stante enim Deo in perpetuum, omnia transeunt. Quid ergo nisi ab stante fugere est transeuntibus rebus inhaerere? Quisquis igitur defluere devitat, superest ut quod defluit fugiat, ne per hoc quod amat in hoc cogatur venire quod vitat. Qui enim rebus labentibus inhaeret, illo videlicet trahitur quo tendit quod tenet. Prius itaque curandum est ne quisque temporalia diligat, ac deinde ne in eisdem temporalibus, quae non ad delectationem sibi sed ad usum retinet, fiduciam ponat, quoniam conjunctus decurrentibus statum suum mox animus perdit; nam vitae praesentis fluctus trahit quem levat.
CAP. XLV.-- Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te (Luc. XII, 20). (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 3.) Quamlibet sero de hac vita tollantur iniqui, subito et repente tolluntur, quia finem suum cogitando praevidere nesciunt, Subitum enim est quod ante cogitari non potuit. Subito dives ille stultus raptus est, qui horrea quae praeparabat deseruit, et inferni locum quem non praevidebat, invenit. Eadem enim nocte sublatus est qui in rerum sibi abundantia multa tempora fuerat praestolatus, ut scilicet qui in longum sibi subsidia colligendo prospiceret subsequentem diem vel unum minime videret. Ad aliud exercebat animam per cogitationem, sed ad aliud emisit per sententiam; aliud dum viveret contemplatus est, aliud dum moreretur expertus; reliquit enim diu tractata temporalia, et inopinata invenit aeterna. Unde ei propter hanc ignorantiam caecitatis suae bene per divinam sententiam increpando dicitur: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te. In nocte quippe ablata est quae in obscuritate cordis est amissa. In nocte ablata est quae considerationis lucem habere noluit, ut quod poterat pati praevideret. Unde bene discipulis futura cogitantibus Paulus apostolus dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris; ut vos dies illa tanquam fur comprehendat (I Thess. V, 4) Dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit, quando stultorum animas futura non praevidentes ejicit.
CAP. XLVI.-- Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 12.) Sanctis praedicatoribus a Domino dicitur: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Lumbos praecingere est in opere luxuriam refrenare, delectatio namque carnis est in lumbis. Per lumbos itaque luxuria, per lucernas autem bonorum operum claritas designatur. Jubentur ergo sancti praedicatores lumbos accingere, et lucernas tenere. Ac si aperte audiant: Prius in vobismetipsis luxuriam restringite, et tunc de vobis aliis bonorum operum exempla monstrate.
CAP. XLVII.-- Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit Dominus meus, etc. (Luc. XII, 45). (Reg. pastor. part. II, cap. 6.) Debent studere sine intermissione qui praesunt, ut eorum potentia quanto magna exterius cernitur, tanto apud eos interius deprimatur, ne eorum animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur. Hinc Petrus ait: Non dominantes in cleris, sed forma facti gregis (I Petr. V, 3). Hinc per semetipsam Veritas ad altiora nos virtutum merita provocans, dicit: Quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 26). Hinc est quod servum ex suscepto regimine elatum quae post supplicia maneant indicat, dicens: Quod si dixerit malus ille servus in corde suo: Moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis: veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis. Inter hypocritas enim jure deputatur qui ex simultatione disciplinae ministerium regiminis vertit in usum dominationis.
CAP. XLVIII.-- Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum eam, vapulabit, etc. (Luc. XII, 47). (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 51.) Sunt nonnulli qui ex eo quod Veritas dicit: Servus qui non cognovit voluntatem domini sui, et fecit digna plagis, vapulabit paucis: et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens juxta eam, vapulabit multis, nolunt scire quod faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant, si quod operari debuerunt nesciant. Sed aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescit namque qui apprehendere vult, et non valet. Qui autem ut nesciat aurem a voce Veritatis avertit, iste non nesciens sed contemptor dicitur.
CAP. XLIX.-- Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo (Luc. XII, 48). (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 1.) Quoniam ab internis atque invisibilibus oculos clausimus, et visibilibus pascimur, plerumque hominem non ex eo quod ipse est, sed ex his quae circa ipsum sunt veneramur. Cumque non intuemur quid ipse sit, sed quid possit, in acceptione personarum non ex personis sed ex rebus adjacentibus ducimur. Sicque fit ut is quoque apud nos intus in despectionem veniat qui foris honoratur, quia dum pro his quae circa illum sunt honorabilis habetur, rebus suis in examine nostro postponitur. Sed omnipotens Deus vitam hominum ex sola qualitate interrogat meritorum, et saepe inde plus punit unde hic majora ad ministerium contulit, Veritate attestante, quae ait: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo.
CAP. L.-- Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). (Homil. 2, in Ezech., n. 12.) Ignis nomine, cum per significationem dicitur, aliquando Spiritus sanctus, aliquando vero mentis malitia designatur. Per ignem Spiritus sanctus solet figurari, de quo in Evangelio Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? Ignis quippe in terram mittitur, cum per ardorem sancti Spiritus afflata terrena mens a carnalibus suis desideriis concrematur. Cum enim carnalis mens sanctum Spiritum accipit, amore spirituali succensa, malum plangit quod fecit. Et terra ardet, quando accusante se conscientia, cor peccatoris uritur, et in dolore poenitentiae crematur. De malo autem igne dicitur: Et nunc ignis adversarios consumit (Hebr. X, 27), quia cor pessimum ex sua malitia tabescit.
CAP. LI.-- Cum vadis cum adversario tuo ad principem in via, da operam, etc. (Luc. XII, 58). (Homil. 39, in Evang., n. 5; in exposit. B. Job, lib. IV, num. 69.) Quoniam pravi quilibet et perversi homines in hac vita Dei praecepta contemnunt, illis in extremo vitae inimicis tradentur, cum quibus in aeterno judicio damnationis perpetuae societate colligabuntur, sicut scriptum est: Cum vadis cum adversario tuo ad principem in via, da operam liberari ab illo, ne forte tradat te ad judicem: et judex tradat te exactori: et exactor mittat te in carcerem. Adversarius quippe noster in via est sermo Dei contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita, a quo ipse liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur; alioquin adversarius judici, et judex tradet te exactori, quoniam, ex sermone Domini contempto reus peccator tenebitur in examine judicis. Quem judex exactori tradet, quoniam hunc maligno spiritui ad ultionem tradi permittet, ut compulsam animam ipse de corpore exigat ad poenam quae ei sponte consensit ad culpam. Exactor quippe intelligitur importunus ille persuasor qui humano generi semel nummum deceptionis contulit, et adhuc quotidie mortis expetere debitum non desistit, qui in paradiso pecuniam homini peccanti commodavit, sed iniquitate crescente hanc quotidie cum usuris exigit. Exactor diabolus est, qui male suadendo spem contulit immortalitatis, decipiendo, tributum exigit mortis, qui suadendo intulit culpam, saeviendo exigit poenam. Exactor ergo peccatorem mittet in carcerem, quia per malignum spiritum in inferno detruditur quousque dies judicii veniat, ex quo jam in ignibus inferni simul et ipse crucietur.
CAP. LII.-- Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII, 24). (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 68.) Mens humana cum ad meliora nititur, quasi contra fluminis ictum conatur. Cum vero ab intentione ascendendi resolvitur, sine labore ad ima ducitur. Quia enim in ascensu labor est, in descensu otium, intraturos per angustam portam Dominus admonet, dicens: Contendite intrare per angustam portam. Quae est autem angusta porta, nisi in hoc mundo vivere, sed de hujus mundi concupiscentia nil habere, aliena non appetere, propria non tenere, laudes mundi despicere, et pro Deo opprobria amare, gloriam mundi fugere, despectum sequi, adulantes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, et erga eos dilectionis gratiam immobilem in corde retinere? Dicturus itaque Dominus hujus angustae portae introitum, praemisit: Contendite, quia nisi mentis contentio fuerit, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur. Mens enim mutabilitatis suae pondere ad aliud semper impellitur quam est, et nisi in statu suo arcta custodiae disciplina teneatur, semper in deteriora delabitur; quia etiam semper stantem deseruit, statum quem habere poterat amisit.
CAP. LIII.-- Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, etc. (Luc. XIV, 28). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 40 et 41.) Saepe videmus quosdam praesentis vitae desideria non habere, mundum et opere et professione spernere, sed tamen pro inordinatis affectibus propinquorum, praetoria irrumpere, terrenarum rerum jurgiis vacare, libertatem intimae quietis relinquere, et mundi in se studia jamdudum destructa reparare. Hos a praesenti saeculo inchoata jam vitae perfectio solverat, sed inordinatus amor terrenae cognationis ligat. Qui vero districto studio sponsionis a ternae sequuntur praemium, sicut semetipsos pro divino amore despiciunt, sic cuncta quibus se sentiunt praepediri postponunt, et cum pro Deo necesse est ut quibus valent cunctis inserviant, pro Deo privata obsequia etiam propinquis negant. Hinc est enim quod quidam cum diceret: Permitte mihi prius ire, et sepelire patrem meum (Matth. VIII, 21), Veritatis ore protinus audivit: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei. Qua in re notandum est quia electus discipulus dum a parentis sepultura compescitur, hoc devotum quemque exhibere patri mortuo ex affectu carnali propter Dominum non licet, quod propter Dominum etiam exteris debet. Hinc rursum Veritas dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Quo in loco videlicet, dum propinquorum odio animae quoque nostrae odium subinfertur, patenter ostenditur quia sic propinquos sicut nosmetipsos odio habere praecipimur, ut hos ad aeterna rapientes, eorumque carnalem gratiam, cum praepedit, postponentes, discamus temperata eos discretionis arte, et convenienter diligere et salubriter odio habere, quatenus sic sciat per amorem odium surgere, ut valeamus eos verius per odium amare.
CAP. LIV.-- Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). (Homil. 32, in Evang., n. 1; in exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 22.) Quia Dominus ac Redemptor noster novus homo venit in mundum, nova praecepta edidit mundo. Vitae enim nostrae veteri in vitiis enutritae contrarietatem opposuit novitatis suae. Quid enim vetus, quid carnalis homo noverat, nisi aliquid in hoc mundo possidere, se contra pericula immensi laboris accingere, temporalia quaeque laboriosa observatione etiam cum jurgiis defendere? Quid noverat nisi sua retinere, aliena rapere si posset, concupiscere si non posset? Sed coelestis et novus homo cum se sequentibus nova mandata proponeret, dixit: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Ac si aperte dicat: Qui per veterem vitam aliena concupiscitis, per novae conversationis studium et vestra largimini. Perfectus igitur christianus quomodo debet res terrenas jurgando defendere, quas nunc praecipitur non possidere? Itaque cum res proprias amittimus, si perfecte Deum sequimur, in hujus vitae itinere a magno onere levigati sumus. Cum vero curam rerum ejusdem nobis itineris necessitas imponit, quidam dum eas rapiunt, solummodo tolerandi sunt, quidam vero servata charitate prohibendi, non tamen sola cura ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant. Plus quippe ipsis raptoribus debemus metuere, quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Ista namque etiam non rapta morientes amittimus, cum illis vero et nunc conditionis ordine, etsi corrigi studeant, post perceptionem muneris unum sumus. Quis autem nesciat quia minus ea quibus utimur, et plus debemus amare quod sumus? Si igitur et pro sua utilitate raptoribus loquimur, non jam solum nobis quae temporalia, sed ipsis etiam quae sunt aeterna vindicamus. Qua in re illud est solerter intuendum, ne per necessitatis metum cupiditas subrepat rerum, et zelo succensa prohibitio, impetu immoderatiore distensa, usque ad odiosae turpitudinem contentionis erumpat. Dumque pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, liquido apparet quia plus res quam proximus amatur. Si enim charitatis viscera etiam circa raptorem proximum non habemus, nosmetipsos pejus ipso raptore persequimur, graviusque nos quam alter poterat devastamus, quia dilectionis bonum sponte deserentes, a nobisipsis intus est quod amittimus qui ab illo sola exteriora perdebamus.
CAP. LV.-- Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus (Luc. XV, 17)! (Dialog. lib. II, cap. 3.) Quoties per cogitationis motum extra nos nimium ducimur, et nos sumus, et nobiscum non sumus, quia nosmetipsos minime videntes, per alia vagamur. An illum secum fuisse dicimus qui in longinquam regionem abiit, portionem quam acceperat consumpsit, uni in ea civium adhaesit, porcos pavit, quos cum manducare siliquas videret, et has esuriret? Tamen cum postmodum coepit cogitare bona quae perdidit, scriptum de illo est: In se reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus! Si igitur secum fuit, unde ad se rediit? De Petro quoque apostolo scriptum est, dum de carcere ab angelo ductus fuisset, quia ad se reversus dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum (Act. XII, 11). Duobus ergo modis extra nos ducimur, quia aut per cogitationis lapsum sub nosmetipsos recidimus, aut per contemplationis gratiam super nosmetipsos levamur. Ille itaque qui porcos pavit, vagatione mentis et immunditia sub semetipsum cecidit, iste vero quem angelus solvit, ejusque mentem in ecstasim rapuit, extra se quidem sed super semetipsum fuit. Uterque igitur rediit, quando et ille ab errore operis ad cor se collegit, et iste a contemplationis culmine ad hoc rediit quod in intellectu communi prius fuit.
CAP. LVI.-- Cito proferte stolam primam, et induite illum (Luc. XV, 22). (Homil. 36, in Evang., n. 7; lib. XII in Job, num. 9.) Illos elegit Deus quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio revocat hominem ad semetipsum. Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae quam perceperat prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus! ego autem hic fame pereo; surgam et ibo ad patrem meum. Longe quippe a se discesserat quando peccabat, et si non esurisset, in semetipsum minime redisset, quia postquam terrenis indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritualibus amisit. Et quia concessa prius in paradiso veste justitiae nudatus fuerat et innocentiae, nuditatem peccatoris filii dignatus est pater operire, qui eo redeunte dixit: Cito proferte stolam primam, et induite illum. Prima quippe stola est innocentiae vestis, quam homo bene conditus accepit, male autem a serpente persuasus perdidit.
CAP. LVII.-- Et date annulum in manu ejus (Luc. XV, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 12.) Solet Scriptura sacra pro fide annulum appellare, vel signaculum. Nam filius junior, qui consumpta substantia ad patrem rediit, in munere annulum accepit. Gentilis enim populus, qui, immortalitate perdita, ad Deum poenitendo revertitur, per fidei signaculum munitur.
CAP. LVIII.-- Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 29, 30.) Omnibus qui dant eleemosynas pauperibus duae virtutes, humilitas scilicet atque pietas ita sibimet connexae debent inesse, ut vicario semper fulciantur opere, quatenus nec humilitas cum veneratur proximum largitatis gratiam deserat, nec pietas cum largitur erga indigentiam intumescat. Itaque proximi humilitatem pietas fulciat, humilitas pietatem; ut cum indigentem rebus necessariis naturae tuae consortem vides, nec per pietatem desinas regere, nec per superbiam negligas venerari quem regis. Nam sunt nonnulli qui mox ut ab egenis fratribus fuerint necessaria postulati, postea dona largituri prius in eis contumeliosa verba jaculantur. Qui etsi rebus ministerium pietatis perficiunt, verbis tamen gratiam humilitatis perdunt, ita ut plerumque videantur quia illatae jam injuriae satisfactionem solvunt cum post contumelias dona largiuntur. Nec magni est operis quod postulata tribuant, quia ipso dationis suae munere vix eumdem excessum sermonis tegunt Beneficium ergo debet exhiberi per pietatem, et bonum verbum tribui per humilitatem. At contra alii egenos fratres non student rebus fulcire, cum possint, sed blandis tantum sermonibus fovere. Sed dilectio nostra semper exhibenda est cum veneratione sermonis et ministerio largitatis. Praeterea sunt nonnulli qui pietatis suae viscera tendere usque ad incognitos nesciunt, sed solis quos per assiduitatem notitiae didicerint miserentur; apud quos nimirum plus familiaritas quam natura valet, dum quibusdam necessaria, non quia homines sed quia noti sunt, largiuntur. Apud piam igitur mentem plus debet natura valere quam notitia, quanquam et unusquisque qui indiget eo ipso quo homo est etiam incognitus non est. Multum autem ad edomandam dantis superbiam valet, si, cum terrena tribuit, verba sollicite magistri coelestis penset, qui ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Si enim eorum amicitiis aeterna tabernacula acquirimus, dantes procul dubio pensare debemus quia patronis munera potius offerimus quam egenis dona largimur. Hinc per Paulum dicitur: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 14); ut videlicet sollicite perpendamus quia et eos quos nunc inopes cernimus abundantes quandoque videbimus, et qui abundantes aspicimur, si largiri negligimus, quandoque inopes erimus. Qui itaque nunc temporale subsidium pauperi tribuit, ab eo postmodum perpetua recepturus, ut ita dicam, quasi ad frugem terram excolit, quae quod acceperit uberius reddit. Restat ergo ut nunquam elatio surgat ex munere, quando videlicet dives ex eo quod pauperi tribuit, agit in perpetuum ut pauper non sit. Quisquis autem super eum cui aliquid donavit fastu se elationis extollit, majorem culpam intrinsecus superbiendo peragit quam extrinsecus largiendo mercedem. Fit ipse bonis interioribus nudus cum nudum despicit vestiens, eo quod agit, ut seipso deterior fiat, quo se indigenti proximo meliorem putat. Minus quippe inops est qui non habet vestem quam qui humilitatem. Unde necesse est ut cum naturae nostrae consortes exteriora non habere conspicimus, quam multa nobis desint interiora bona pensemus, quatenus sese super inopes cogitatio nostra non elevet, cum solerter videt quia nos tanto verius quanto et interius indigentes sumus.
CAP. LIX.-- Cum intrasset Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, ecce quidam hydropicus erat ante illum. Quem apprehendens, sanavit ac dimisit (Luc. XIV, 2). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 14.) Redemptor noster ante Pharisaei domum hydropicum curat, ut contra avaritiam disputaret. Scriptum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum (Luc. XVI, 14). Quid est ergo quod ante Pharisaei domum hydropicus curatur, nisi quod per alterius aegritudinem corporis in altero exprimitur aegritudo cordis? Hydropicus quippe quo amplius bibit, amplius sitit, sic et omnis avarus ex potu sitim multiplicat, quia cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad appetenda alia amplius anhelat. Qui enim adipiscendo plus appetit huic sitis ex potu crescit.
CAP. LX.-- Quod hominibus altum est, abominabile est apud Deum (Luc. XVI, 15). (Homil. 28, in Evang., n. 2, 3.) Quia in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores veneramur et divitias, si quilibet pauper ut ad eum ire deberemus nos rogaret, protinus superbia nostra nobis in tacita cogitatione responderet: Non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de coelo venit qui servo in terra occurrere non despicit, et tamen humiliari in terra contemnimus qui de terra sumus! Quid autem apud Deum vilius, quid esse potest despectius, quam apud homines honorem servare, et interni testis oculos non timere? Unde in sacro Evangelio ad Pharisaeos ait: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus. Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominabile est apud Deum. Notate, fratres, notate quod dicitur. Si enim quod hominibus altum est abominabile est apud Deum, cogitatio cordis nostri tanto apud Deum in imo est, quanto hominibus in alto; humilitas cordis nostri tanto apud Deum in alto est, quanto hominibus in imo. Despiciamus ergo si quid boni gerimus, nulla nos nostra inflet operatio, non rerum abundantia, non extollat gloria. Si quibuslibet ex bonis affluentibus intus intumescimus, Deo despecti sumus. Haec ergo, fratres, cogitate, haec intentione tota pensate, nolite in proximis vestris hujus mundi bona venerari, hoc propter Deum honorate in hominibus, quibus tamen non estis commissi, quod ad imaginem Dei sunt facti. Quod tunc in proximis vere servatis, si apud vosmetipsos prius in corde non intumescitis. Nam qui se adhuc pro rebus transitoriis extollit, nescit in proximo quod maneat venerari. Nolite ergo in vobismetipsis pensare quod habetis, sed quid estis, et in aeternitatis amore cor figite, ut dum adipisci terrena culmina contemnitis, perveniatis ad gloriam quam per fidem tenetis.
CAP. LXI.-- Deum non timebat, et hominem non reverebatur (Luc. XVIII, 2). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 31.) Sunt quidam qui postquam Deum in mente contempserint, multo magis humana judicia spernunt, et omne malum quod appetunt audacter peragere non erubescunt. Quos ad perpetrandum malum iniquitas occulta invitat, et nulla aperta verecundia retardat. Sicut de quodam iniquo judice dicitur: Deum non timebat, et hominem non reverebatur; quoniam a perpetrandis malis nec Dei timore, nec hominum pudore refrenabatur.
CAP. LXII.-- Rogavit Dominum Jesum quidam de Pharisaeis, ut manducaret cum illo. Et discumbente in domo Pharisaei ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, attulit alabastrum unguenti (Luc. VII, 36, 37). (Homil. 33, in Evang., n. 1.) Hanc quam Lucas peccatricem mulierem, Joannes vero Mariam nominat, illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia ejecta fuisse commemorat; et quid per septem daemonia, nisi universa designantur vitia! Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo daemonia Maria habuit quae viliis universis plena fuit. Sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit, lavando ad fontem misericordiae cucurrit, convivantes non erubuit. Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris.
CAP. LXIII.-- Et stans retro secus pedes Jesu, lacrymis coepit rigare pedes ejus (Luc. VII). (Homil. 8, in Ezech., n. 2.) Omnipotens Deus et ipse implet mentes sanctorum desiderio coelesti, et ipse impletas exaudit: ipse enim creat in sanctorum cordibus amorem, et ipse ex amantibus cordibus suscipit precem. Negationem suam Petrus flevit amare, sed tamen illud praemittitur: quia Jesus respexit Petrum (Luc. XXII, 61). Venit Maria Magdalene post multas maculas culpae ad pedes nostri Redemptoris cum lacrymis. Sed quis illam intus infundit nisi qui benigne foris suscepit? Quis iliam ad lacrymas per compunctionis spiritum urgebat, nisi qui hanc exterius coram simul recumbentibus ad veniam recipiebat? Redemptor igitur noster peccatricis mulieris mentem extrahebat, cum de culpa compungeret, suscipiebat ut a culpa liberaret. Quidquid enim in sanctorum virtutibus agitur ejus est gratiae qui merita largitur.
CAP. LXIV.-- Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). (Homil. 25, in Evang., n. 9 et 8, ordine inverso.) Ubique vobis, fratres charissimi, superna medicina occurrit, quoniam dedit homini praeceptum ne peccet, et tamen peccanti dedit remedia per poenitentiam ne desperet. Hinc est quod Maria Magdalene, quae fuerat in civitate peccatrix, ad vitam post culpas poenitentiam agens rediit, et eam de faucibus antiqui serpentis manus Redemptoris eripuit. Unde bene ad beatum Job voce dominica dicitur: Nunquid capies Leviathan hamo: aut armilla perforabis maxillam ejus (Job XL, 19)? Per Leviathan quippe, quod additamentum eorum dicitur, antiquus ille serpens devorator humani generis designatur, qui dum se divinitatem homini addere spopondit immortalitatem sustulit, qui praevaricationis culpam quoque, quam primo homini propinavit, dum se sequentibus pessima persuasione multiplicat, poenas eis sine cessatione coacervat. Armilla ubi ponitur ambiendo constringit. Quid igitur per armillam nisi circumplectens nos divina misericordia designatur? Quae Leviathan istius maxillam perforat, dum nobis post perpetrata quae prohibuit adhuc poenitentiae remedium ostendit. Armilla Dominus maxillam Leviathan perforat, quoniam ineffabili misericordiae suae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat, ut eos aliquando etiam quos jam cepit amittat. Et quasi ab ore illius cadunt qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Quis enim ore illius semel raptus maxillam ejus evaderet, si perforata non esset? Annon in ore Petrum tenuit cum negavit (Matth. XXVI)? Annon in ore David tenuit, cum in tantam se luxuriae voraginem mersit (I Reg. II)? Sed dum ad vitam uterque per poenitentiam rediit, Leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramen amisit. Quis autem hominum Leviathan istius os evadat, ut illicita nulla committat? Sed hinc cognoscimus quantum Redemptori generis humani debitores sumus, qui non solum nos in ore Leviathan ire prohibuit, sed ab ore ejus redire concessit. Qui spem peccatori non abstulit, quia maxillam ejus ut evadendi viam tribueret, perforavit, ut saltem post morsum fugiat qui incautus ne morderetur prius cavere noluit. Cavendum enim summopere est ne quis delectatione peccati Leviathan istius ore rapiatur, et tamen si raptus fuerit, non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla ejus invenit per quod evadat. Adest testis divinae misericordiae Maria Magdalena, quam in ore Leviathan iste tenuit, quoniam universorum vitiorum dominio succubuit. Sed per foramen maxillae ab ejus ore subtracta, quia post perpetrationem tantarum nequitiarum poenitendo est reversa. Veritatem enim amando, lavit lacrymis maculas criminis. Et vox Veritatis impletur qua dicitur: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quae enim prius frigida peccando remanserat, postmodum amando fortiter ardebat; et eam Conditor noster velut in signo nobis ad exemplum poenitentiae posuit quam per poenitentiam vivere post lapsum fecit.
CAP. LXV.-- Fides tua te salvam fecit, vade in pace (Luc. VII, 50). (Homil. 25, in Evang., n. 10; homil. 33, in Evang.; n. ult.) Quotidie peccatores ad vitam revertuntur, et post perpetratas culpas ad innocentiam per poenitentiae remedium convertuntur. Adest testis divinae misericordiae Maria Magdalena, de qua Pharisaeus, dum pietatis fontem vellet obstruere, dicebat: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Ibid., 39). Sed lavit lacrymis maculas cordis et corporis, et Redemptoris sui vestigia tetigit quae itinera sua prava dereliquit. Sedebat ad pedes Jesu verbumque de ore illius audiebat; viventi adhaeserat, cum sepultus esset mortuum quaerebat, viventem reperit quem mortuum quaesivit tantumque apud eum gratiae locum invenit, ut hunc ipsis quoque apostolis, ejus videlicet nuntiis, ipsa nuntiaret. Quid itaque, fratres, quid in hac re debemus aspicere, nisi immensam Conditoris nostri misericordiam? Qui nobis velut in signo eam ad exemplum poenitentiae posuit quam per poenitentiam vivere post lapsum fecit. Si aliquis libidinis igne succensus carnis munditiam perdidit, aspiciat Mariam quae in se carnis amorem igne divini amoris excoxit. Ad vos igitur, fratres charissimi, mentis oculos reducite, et poenitentem peccatricem mulierem vobis in exemplum imitationis anteferte. Redemptoris nostri vestigia, quia peccando contempsistis, amate; quaeque vos in adolescentia, quaeque in juventute deliquisse meministis, deflete; morum operumque maculas lacrymis tergite; nam revertentes nos Dominus clementer amplectitur, quoniam vita peccatorum etiam indigna non potest esse quae fletibus lavatur.
CAP. LXVI.-- Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso: et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, e. nemo illi dabat; sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus (Luc. XVI, 19 seq.). (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 31, 32.) Per epulantem splendide divitem Judaicus populus designatur, copiam scilicet legis non ad necessitatem salutis, sed ad pompam elationis assumens, et in praeceptorum verbis non semetipsum ordinate reficiens, sed jactanter ostendens. Per vulneratum vero Lazarum, qui interpretatur adjutus, forma populi gentilis exprimitur, quem divinum adjutorium tanto magis erigit, quanto minus de virium suarum facultate confidit. Qui pauper et ulceribus plenus esse describitur, quia gentilitas corde humilis peccatorum suorum confessiones aperuit. Nam sicut in vulnere trahitur ab intimis virus in cute, ita in confessione peccati, dum secreta panduntur in publicum, quasi mali humores a visceribus intimis foras prorumpunt. Et bene per divitem splendide viventem superbia Judaeorum, per ulcerosum vero Lazarum, qui adjutus interpretatur, humilitas designatur, quia dum Judaei, in gloria vitae praesentis superbientes, humilitatis dominicae celsitudinem et abjecta facta quae in se ille ostendit intelligere despexerunt, gentiles peccata sua confitentes ad Deum credendo gratia ipsius adjuti pervenerunt, et illis cadentibus, in locum eorum pauperes, id est spiritu humiles, subrogati sunt. Lumen enim intelligentiae humilitas aperit, superbia abscondit. Nam secretum quoddam est pietatis; et tanto minus ad illud animus pervenit, quanto magis intumescit, quoniam eo ipso foras repellitur, quanto insanius inflatur. Immensa vero profundaque Dei judicia debemus perhorrescere, nec ea ratione discutere, sed venerari nos convenit admiratione. Nemo gentilitatem discutiat assumptam, et Judaeam perditam. Nemo discutiat cur, Judaico stante populo, dudum in infidelitate gentilitas jacuit, et cur ad fidem gentilitate surgente Judaicum populum infidelitatis culpa prostravit. Nemo discutiat cur alius trahatur ex dono, et alius repellatur ex merito. Consilium summae et occultae virtutis satisfactio sit apertae rationis; et in cunctis quae disponuntur exterius, aperta causa sit rationis occultae justitia voluntatis.
CAP. LXVII.-- Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno (Luc. XVI, 22). (Regul. pastor. part. III, c. 21.) Nequaquam dives iste aliena rapuisse, sed infructuose perhibetur propriis usus fuisse, cumque post hanc vitam ultrix gehenna suscepit, non quia aliquid illicitum gessit, sed quia immoderato usu totum se licitis tradidit. In his autem dictis evangelicis colligere possumus quia incendium anima non solum videndo, sed etiam experiendo patiatur. Veritatis enim voce, dives mortuus dicitur in inferno sepultus. Cujus anima quod in igne teneatur insinuat vox divitis qui Abraham deprecabatur dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Vers. 24). Dum ergo peccatorem divitem damnatum Veritas in ignem perhibet, quisnam sapiens reproborum animas teneri ignibus neget? Si autem quaeritur quomodo res incorporea teneri et affligi possit a re corporea, certe audiamus quid reprobis Veritas in fine est dictura: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Si ergo diabolous ejusque angeli, cum sint incorporei, corporeo sunt igne cruciandi, non mirum si animae, antequam recipiant corpora, possint corporea sentire tormenta. Teneri etiam per ignem potest anima, ut in tormento ignis sit videndo et sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur quod videt, et quia concremari se aspicit crematur. Sicque fit ut corporea res incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor et dolor invisibilis trahitur, ut per ignem corporeum mens incorporea etiam in flamma corporea crucietur.
CAP. LXVIII.-- Elevans autem oculos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus (Luc. XVI, 23). (In exposit. B. Job, lib. X, n. 49; homil. 40, in Evang. n. 3, 7; in exposit. B. Job, lib. IV, n. 56.) Dives iste idcirco punitus, et inferni damnatione percussus, non quia vi quempiam oppresserit, vel quia aliena diripiens abstulerit, sed quia propria non dederit, et acceptis rebus, semetipsum male derelinquens, se extollenter elevaverit. Sunt enim nonnulli quos census per tumorem non elevat, sed per opera misericordiae exaltat; et sunt nonnulli qui se terrenis opibus abundare conspiciunt, veras Dei divitias non requirunt, atque patriam aeternam non amant, quoniam hoc sibi sufficere quod rebus fulciuntur temporalibus putant. Non est ergo census in crimine, sed affectus, cuncta enim sunt bona quae condidit Deus. Sed qui bonis male utitur, profecto agit ut quasi per edacitatis ingluviem eo quo vivere debuit pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum vero divitem tormenta cruciabant; sed tamen dives Abraham fuerat qui Lazarum in sinu tenebat, qui tamen auctori suo colloquens, dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27). Quid itaque iste divitias suas aestimare noverat qui semetipsum pulverem cineremque pensabat? Aut quomodo res hunc extollerent possessae qui de se quoque earum videlicet possessore tam abjecta sentiret? Superbi itaque divites et elati venturi Judicis respectum non habent, dum superbis apud se cogitationibus tument. Hoc ergo fuit quod hunc superbum divitem inferno tradidit, quia in sua felicitate timidus non fuit; quia percepta dona ad usum arrogantiae inflexit, quia viscera pietatis ignoravit; quia peccata sua redimere, etiam cum sibi abundaret pretium, noluit. Sero autem dives iste oculos elevans aperuit, quando Lazarum requiescentem vidit, quem jacentem ante januam videre contempsit. Intellexit ibi quod hic facere noluit, in damnatione sua compulsus est cognoscere quid fuit, quod perdidit, quando proximum indigentem non agnovit. Propter hoc autem quod de hoc divite in tormentis posito dicitur, quod viderit Abraham et Lazarum in sinu ejus, credendum est quod ante retributionem extremi judicii injusti quosdam in requie justos conspiciunt, ut eos videntes in gaudio non solum de suo supplicio sed etiam de illorum crucientur bono. Justi vero in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt, tantoque majores Redemptori suo gratias referant, quanto vident in aliis quod ipsi perpeti si essent derelicti potuerunt. Nec illam tantae beatitudinis claritatem apud justorum animum fuscat aspecta poena reproborum, quia ubi compassio miseriae jam non erit, minui procul dubio beatorum laetitia non valebit. Justorum enim animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, etiamsi misereri vellent, jam tunc omnino non possunt, quia justitiae auctoris sui conjunctae tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur, et erecti jam per justitiam judicii, eis nullomodo misereantur. Ipsi quippe judici concordant cui inhaerent, et eis quos eripere non possunt nec ex misericordia condescendunt, quia tantum illos tunc a se videbunt esse extraneos, quanto ab eo quem diligunt auctore suo conspiciunt esse repulsos. Quid autem mirum si dum justi injustorum tormenta conspiciunt, hoc eis eveniat in obsequio gaudiorum, quando et in pictura niger color substernitur, ut albus vel rubeus clarior videatur. Sed, sicut dictum est, tanto bonis sua gaudia excrescunt, quanto eorum oculis damnatorum mala subterjacent. Quamvis eis sua gaudia plene sufficiant ad perfruendum, mala tamen reproborum absque dubio semper aspiciunt, quia cum Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possunt. Praeterea de ipsis animabus sciendum est quoniam sicut ii qui adhuc viventes sunt mortuorum animas quo loco habeantur ignorant, ita mortui vitam in carne viventium post eos qualiter disponatur nesciunt, quia et vita spiritus longe est a vita carnis; et sicut corporea et incorporea diversa sunt genere, ita etiam distincta cognitione. Quod tamen de animabus sanctis dicendum non est, quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident nullo modo credendum est quia sit foris aliquid quod ignorent. Et sciendum quod electi et perfecti postquam de corporibus transeunt, nequaquam per morarum spatia, sicut antiqui Patres, a coelestis patriae perceptione differuntur. Mox quippe ut a carnis colligatione exeunt, in coelesti sede requiescunt, attestante Paulo, qui ait: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Prius autem quam Redemptor noster morte sua humani generis poenam solveret, eos etiam qui coelestis patriae vias sectati sunt, post egressum carnis inferni claustra tenuerunt, non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut eos in locis remotioribus quiescentes, quia necdum intercessio Mediatoris advenerat, ab ingressu regni reatus primae culpae prohiberet. Unde juxta ejusdem Redemptoris nostri testimonium, dives qui apud inferos torquetur in sinu Abrahae Lazarum requiescere contemplatur. Qui profecto si adhuc in imis non essent, hos ille in tormentis positus non videret. Unde et idem Redemptor noster pro nostrae culpae debito occumbens, inferna penetrat, ut suos qui ei inhaeserant ad coelos reducat. Sed quo nunc homo redemptus ascendit, illuc profecto si peccare noluisset etiam sine redemptione pertingeret.
CAP. LXIX.-- Pater Abraham, miserere mei (Luc. XVI, 24). (In exposit. B. Job, lib. I, n. 11; Regul. pastor. part. III, cap. 19; in exposit. B. Job, lib. XVIII, n. 30.) Pene semper epulas sequitur loquecitas, cumque venter reficitur lingua disfrenatur. Nisi enim gulae deditos immoderata loquacitas raperet, dives ille qui epulatus quotidie splendide dicitur, in lingua gravius non arderet, nec aquam peteret, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Quibus profecto verbis ostenditur quia epulando quotidie crebrius in lingua peccaverat, qui totus ardens refrigerari se praecipue in lingua requirebat. Prius quippe epulatus quotidie splendide dicitur; et post aquam petere in lingua memoratur: quia enim, ut diximus, inter epulas valde defluere loquacitas solet, ex poena indicat culpam, cum eum quem epulatum splendide Veritas dixerat, in lingua plus ardere perhibebat. Hi qui chordarum harmoniam temperant, tanta hanc arte dispensant, ut plerumque cum una tangitur, longe alia ex multis interjacentibus posita chorda quatiatur. Cumque ista sonitum reddit, illa quae in eodem cantu temperata est aliis impercussis tremit. Sic ergo Scriptura sacra plerumque de virtutibus, sic de vitiis agit, ut dum loquendo aliud insinuat, tacendo aliud innotescat. Nihil enim contra divitem de loquacitate memoratur, sed dum poena in lingua dicitur, quae in convivio inter alias gravior fuerit, culpa monstratur. Videamus autem nunc inopiam divitis ardentis cujus tanta fuit abundantia epulantis. Ait enim: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Quibus verbis nobis non hoc innotescitur quia illic in tanto ardore una tunc ad sufficientiam refrigerii aquae stilla requiratur, sed quod is qui de abundantia peccaverat illic aestuanti nimis cremetur inopia. Videmus enim in verbis divitis, ex subtilissimo Dei judicio, quam magna tali culpae poena responderit. Agente namque inopia, illic usque ad minima petenda compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad neganda minima pervenit. Quid tribui subtilius, quid districtius potest? Guttam aquae petiit qui micas panis negavit.
CAP. LXX.-- Memento, fili, quia bona recepisti in vita tua, et Lazarus similiter mala (Luc. XVI, 25). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 1.) Cum valde occulta sint divina judicia, cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, et malis bene; tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis hic male est et malis bene, hoc fortasse deprehenditur quia et boni si qua deliquerunt hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur; et mali bona quae pro hac vita faciunt hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde est utrum boni idcirco bona accipiant ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant, et utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis corrigendo defendant. An hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae tormenta perducat. Sancti igitur viri, cum sibi suppetere prospera hujus mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur; timent enim ne hic laborum suorum fructus recipiant, timent ne quod divina justitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans ab intimis repellat.
CAP. LXXI.-- Rogo te, pater Abraham, ut mittas eum in domum patris mei (Luc. XVI, 27). (In exposit. B. Job, lib. VIII, n. 29, et lib. IX, num. 101.) Postquam tempus vitae praesentis abscindetur, nequaquam reprobi et peccatores ad operationem promerendae veniae ulterius revertentur, nec ad adhibenda recta opera revocabuntur. Hinc est quod dives quem inferni flamma cruciabat, quia semetipsum reparare operando non posset agnoverat; nam nequaquam sibi, sed relictis fratribus prodesse satagebat, dicens: Rogo te, pater Abraham, ut mittas eum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Solet namque moestum animum spes vel falsa fovere; sed ut poenam suam reprobi gravius sentiant, etiam de venia spem amittunt. Unde flammis ultricibus traditus, non sibi, ut diximus, sed opitulari fratribus concupivit, quia se nunquam igneo carere tormento, adjuncto desperationis supplicio, agnovit. Sic quoque debemus indubitanter credere quod iniqui postquam aeternis damnati suppliciis fuerint, de parentibus et cognatis et proximis suis, quos reliquerunt, cogitabunt, cum per semetipsam Veritas dicat quia dives qui in inferno sepultus fuerat de quinque fratribus quos reliquerat etiam in supplicio positus curam gerebat. Praeterea sciendum est quod ignis in inferno, et ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi, flamma illustrante, visuri sunt, quorum amore deliquerunt, quatenus eorum qui vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverunt, ipsorum quoque interitus eos in augmento suae damnationis affligat. Quod profecto hoc eodem Evangelio teste collegimus, in quo, Veritate nuntiante, dives ille quem contigit ad aeterni incendii tormenta descendere, quinque fratrum describitur meminisse. Qui Abraham petiit ut ad eorum eruditionem Lazarum mitteret, ne illuc eos quandoque venientes par poena cruciaret. Qui igitur ad doloris sui cumulum propinquorum absentium meminit, constat procul dubio quia eos ad augmentum supplicii paulo post potuit etiam praesentes videre. Quid autem mirum si secum quoque reprobos aspiciat cremari, qui ad doloris sui cumulum eum quem despexerat in sinu Abrahae Lazarum vidit? Si ergo ei ut poena cresceret et vir electus apparuit, cur non credendum sit quod in supplicio videre eos etiam quos contra Deum dilexerat possit? Qua ex re colligitur quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt, miro judicii ordine secum tunc in tormentis videbunt, ut poenam propriae punitionis exaggeret illa auctori praeposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione damnata.
CAP. LXXII.-- Item unde supra. (Dial. lib. IV, cap. 33.) Quod boni bonos in regno, et mali malos in supplicio cognoscant, in verbis dominicis luce clarius est demonstratum. In quibus cum dictum esset quod mortuus Lazarus portatus est ab angelis in sinu Abrahae, et mortuus dives sepultus est in inferno, subjunctum est: Qui elevans oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus, et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Cui Abraham dixit: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Dives autem de seipso jam spem salutis non habens, ad promerendam suorum salutem convertitur, dicens: Rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Quibus verbis aperte declaratur quia et boni bonos, et mali cognoscant malos. Si igitur Abraham Lazarum minime recognovisset, nequaquam ad divitem in tormentis positum de transacta ejus contritione loqueretur, dicens quod mala receperit in vita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam dives in tormentis positus fratrum suorum etiam absentiam meminisset. Quomodo enim praesentes non posset agnoscere qui etiam pro absentium memoria curavit exorare? Qua in re illud quoque ostenditur quod et boni malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives ab Abraham cognoscitur, cui dictum est: Recepisti bona in vita tua: et electus Lazarus a reprobo est divite cognitus, quem mitti precatur ex nomine, dicens: Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam. In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit, et ut boni amplius gaudeant qui secum eos laetari conspiciunt quos amaverunt; et mali, dum cum eis torquentur quos in hoc mundo despecto Deo dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem quiddam mirabilius in electis, quia non solum eos agnoscunt quos in hoc mundo noverant, sed velut visos atque cognitos recognoscunt bonos quos nunquam viderunt. Qui enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, non est quod ibi nesciant ubi scientem omnia sciunt.
CAP. LXXIII.-- Si habueritis fidem tanquam granum sinapis (Luc. XVII, 6). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 9.) Sicut unguenta redolere latius nesciunt nisi commota, et sicut fragrantiam suam nonnisi cum incenduntur expandunt, ita sancti viri omne quod virtutibus redolent in tribulationibus innotescunt. Unde et recte in Evangelio dicitur: Si habueritis fidem tanquam granum sinapis. Granum quippe sinapis nisi conteratur, nequaquam vis virtutis ejus agnoscitur, nam non contritum, lene est, si vero conteritur, inardescit, et quid in se acerimum lateat ostendit. Sic unusquisque vir sanctus cum non pulsatur, despicabilis et lenis aspicitur; si qua vero illum tritura persecutionis opprimat, mox omne quod calidum sapit ostentat, et in fervorem virtutis vertitur quidquid in illo ante despicabile infirmumque videbatur, quodque in se per tranquillitatis tempora libens operuerit, exagitatus tribulationibus coactus innotescit.
CAP. LXXIV.-- Occurrerunt ei decem leprosi, etc. (Luc. XVII, 12). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 26.) Haeretici hoc habent proprium ut bonis mala permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si enim prava semper dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent minime persuaderent. Rursum si semper recta sentirent, profecto haeretici non fuissent. Itaque permiscent recta perversis, ut ostendendo bona auditores ad se attrahant, et exhibendo mala latenti eos peste corrumpant, ex rectis sensibus trahant, et ex perversis feriant. Hi in praeceptis Dei sana insanaque locutione variantur. Unde in Evangelio decem leprosorum sunt specie designati. Quorum colori sano dum vitiosus candor aspergitur, immoderato hoc candore foedantur. Unde admonemur: Non plus sapere, quam oportet sapere; sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Quoniam igitur in lepra et pars cutis in fulgorem ducitur, et pars in colore sano retinetur, recte leprosi haereticos exprimunt, quia dum rectis prava permiscent, et sanis insana, colorem sanum maculis aspergunt. Qui etiam, quia nec Deum diligunt, de quo male sentiunt, nec proximum, a quo dividuntur. Decalogi praeceptis adversi sunt, et ideo ad deprecandum Dominum Christum veniunt. Et quoniam in ejus praeceptis offenderant, ad illum unde offenderant vocant, ut salventur clamant, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri; quia enim in verbis illius se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant. Cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt et curari meruerunt.
CAP. LXXV.-- Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII, 37). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 105; lib. IV Dial., cap. 25.) Ante restitutionem corporum quorumdam animae justorum a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur, quia de perfecta justitia aliquid minus habuerunt. Perfectorum vero justorum animae mox ut hujus carnis claustra exeunt, in coelestis regni sedibus recipiuntur. Quod et ipsa per se Veritas attestatur, dicens: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Ac si aperte dicat: Qui coelesti sedi incarnatus vester Redemptor praesideo, electorum quoque animas cum carne solvero, ad coelestia sublevabo. Ubi igitur ipse Redemptor noster est corpore, illuc proculdubio colliguntur justorum animae; et Paulus dissolvi desiderat, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Qui ergo Christum esse in coelo non dubitat, nec animam Pauli in coelo esse negat.
CAP. LXXVI.-- Jejuno bis in sabbato (Luc. XVIII, 12). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 33, et homil. 7, in Ezech., n. 6; lib. XIX Mor. n. 34.) Si qua civitas contra insidiantes inimicos magno valletur aggere, fortibus cingatur muris, ex omni parte insomni muniatur custodia, unum vero foramen in ea tantummodo immunitum per negligentiam relinquatur, inde proculdubio hostis ingreditur qui undique exclusus esse videbatur. Pharisaeus qui in templum oraturus ascendit, civitatem mentis suae quanta munitione vallaverit, audiamus: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo; qui praemisit: Deus, gratias ago tibi. Recte quippe Deo gratias agebat, a quo acceperat bona quae facerat. Magna certe munimina adhibuit, sed videamus ubi insidianti hosti foramen immunitum reliquit. Quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Ecce civitatem sui cordis insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per jejunium et eleemosynas clausit. Incassum caetera sunt munita, cum locus unus de quo hosti pateret aditus non est munitus. Gratias recte egit, sed se perverse super publicanum extulit. Civitatem sui cordis extollendo prodidit, quam abstinendo et largiendo servavit; victa est per abstinentiam gula, ventrisque ingluvies destructa, superata est largitate tenacia et avaritia depressa. Quibus hoc laboribus actum credimus? Sed o quot labores uno vitio percussi ceciderunt! quanta bona unius culpae gladio perempta sunt! Unde magnopere oportet bona semper agere, et ab ipsis nos bonis operibus in cogitatione caute custodire; ne si mentem elevant bona non sint, quae non auctori militant, sed elationi. De qua re non inordinate agimus, si ex libris licet non canonicis, sed tamen ad aedificationem Ecclesiae editis, testimonium proferamus. Eleazar namque in praelio elephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit (I Mach. VI). Quos ergo iste significat quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant, sed sub ipsa quae subigunt superbiendo succumbunt? Quasi enim sub hoste quem prosternit moritur, qui de culpa quam superat elevatur. Sancti igitur in omni opere suo sollicite invigilent ne aut prava agant, aut postquam recta quae praecepta sunt egerint, bonis actibus expletis in suis cogitationibus intumescant, et tanto gravius offendant, quanto in his quae juste videntur agere foris occultius peccant. Perit enim omne quod agitur, si non humilitate sollicite custodiatur.
CAP. LXXVII.-- Egressus Jesus perambulabat Jericho, et ecce Zachaeus quaerebat videre eum, quis esset (Luc. XIX, 4). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 79.) Si veraciter esse sapientes et ipsam Dei sapientiam contemplari appetimus, stultos nos humiliter cognoscamus. Relinquamus noxiam sapientiam, discamus laudabilem fatuitatem. Hinc quippe scriptum est: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18). Hinc evangelicae historiae verba testantur quia Zachaeus cum videre prae turba nil posset, sycomorum arborem ascendit, ut transeuntem Dominum cerneret. Sycomorus quippe ficus fatua dicitur. Pusillus itaque Zachaeus sycomorum subiit, et Dominum vidit; quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter contemplantur. Pusillitatem namque nostram ad videndum Dominum turba praepedit, quia infirmitatem humanae mentis ne lucem veritatis intendat, curarum saecularium tumultus premit. Sed prudenter sycomorum ascendimus, si provide eam quae divinitus praecipitur stultitiam mente teneamus. Quid enim in hoc mundo stultius quam amissa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis injuriam reddere, imo adjunctis aliis patientiam praebere? Qusai enim sycomorum nos ascendere Dominus praecepit, cum dicit: Qui aufert quae tua sunt, ne repetas (Luc. VI, 30). Et rursum: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39). Per sycomorum transiens Dominus cernitur, quia per hanc sapientem stultitiam, etsi necdum ut est solide, jam tamen per contemplationis lumen quasi in transitu Dei sapientia videtur. Quam videre nequeunt qui sibi sapientes videntur, quia ad conspiciendum Dominum in elata cogitationum suarum turba deprehensi, adhuc sycomori arborem non invenerunt.
CAP. LXXVIII.-- Dixit Zachaeus ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). (Homil. 5, in Evang., n. 2, et homil. 25, n. 10.) Aestimationem pretii non habet, sed tamen regnum Dei tantum valet quantum habes; valuit Petro et Andreae, dimissis retibus et navi; valuit viduae duobus minutis, valuit alteri calice aquae frigidae, valuit etiam Zachaeo dimidio substantiae, quia dimidium aliud ad hoc quod injuste abstulit restituendum in quadruplum reservavit. Exteriora enim nostra Domino quamlibet parva sufficiunt; cor namque et non substantiam pensat, nec perpendit quantum in ejus sacrificio sed ex quanto proferatur. Regnum itaque Dei, ut diximus, tantum valet quantum habes. Pensate igitur, fratres, quid vilius cum emitur, quid carius cum possidetur? Praeterea si quis avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit, aspiciat hunc Zachaeum, qui si quid alicui abstulit quadruplum reddidit.
CAP. LXXIX.-- Negotiamini dum venio (Luc. XIX, 13). (Homil. 17, in Evang., n. 16, 17, 18.) Debent sollicite sacerdotes pensare quod lucrum Deo faciunt, qui accepto talento ab eo ad negotium missi sunt. Etenim ipse Dominus dicit: Negotiamini dum venio. Ecce jam venit, ecce de nostro negotio lucrum requirit. Quale ei animarum lucrum de nostra negotiatione monstrabimus? Quot ejus conspectui manipulos animarum de praedicationis nostrae segete illaturi sumus? Ponamus ante oculos nostros illum tantae districtionis diem, quo judex veniet, et rationem cum servis quibus talenta credidit ponet. Ecce in majestate terribili, inter angelorum et archangelorum choros videbitur, in illo tanto examine electorum omnium et reproborum multitudo deducetur, et unusquisque quid sit operatus ostendetur. Ibi omnes dominici gregis arietes cum animarum lucris apparebunt, qui sanctis suis praedicationibus Deo post se subitum gregem trahunt. Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante aeterni Pastoris oculos venerint, quid nos miseri dicturi sumus, qui ad Dominum nostrum post negotium, vacui redimus, qui pastoris nomen habuimus, et oves quas ex nutrimento nostro debeamus ostendere non habemus? Hic pastores vocati sumus, et ibi gregem non ducimus. Et per nos quidem fideles ad sanctum baptisma veniunt, nostris precibus benedicuntur, et per impositionem manuum nostrarum a Domino Spiritum sanctum accipiunt atque ipsi ad regnum coelorum pertingunt, et ecce nos deorsum per negligentiam nostram tendimus. Ingrediuntur electi, sacerdotum manibus expiati, coelestem patriam, et sacerdotes ipsi per vitam reprobam ad inferni supplicia festinant. Cui ergo rei, cui similes dixerim sacerdotes malos, nisi aquae baptismatis quae peccata baptizatorum diluens, illos ad coeleste regnum mittit, et ipsa postea descendit ad cloacas? Timeamus haec, fratres; conveniat actioni nostrae ipsum ministerium nostrum. De peccatorum nostrorum quotidie relaxatione cogitemus, ne nostra vita peccato obligata remaneat, per quam omnipotens Deus alios quotidie solvit. Consideremus sine cessatione negotium nostrum; pensemus pondus quod suscepimus; faciamus quotidie nobiscum rationes quas cum judice nostro habebimus, et de negotio quod accepimus omnipotenti Domino fructum nos reddere praeparemus.
CAP. LXXX.-- Ecce mna tua quam habui repositam in sudario (Luc. XIX, 20). (Regul. pastor. part. I, cap. 9.) Ille qui virtutibus pollet coactus ad regimen debet venire, virtutibus vacuus nec coactus praesumat accedere. Ille si omnino renititur, caveat ne acceptam pecuniam in sudario ligans, de ejus occultatione judicetur. Pecuniam quippe in sudario ligare est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. At contra, iste cum regimen appetit, attendat ne per exemplum pravi operis Pharisaeorum more ad ingressus regni tendentibus obstaculum fiat, quia juxta summi magistri vocem, nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt.
CAP. LXXXI.-- Tollite ab eo talentum, et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores (Luc. XIX, 24). (Homil. 6, in Evang.) Unusquisque vestrum inquantum sufficit, inquantum aspirationis supernae gratiam accepit, a pravitate proximorum animos revocare, et ad bene operandum exhortari, aeternum quoque regnum vel supplicium erranti debet denuntiare. Et nemo dicat: Admonere non sufficio, exhortari idoneus non sum. Quantum potes, exhibe, ne talentum male servatum quod acceperas in tormentis pendere exigaris. Neque enim plus quam unum talentum acceperat qui hoc abscondere magis studuit quam erogare. Et scimus quod in Dei tabernaculo non solum phialae, sed, praecipiente Domino, etiam cyathi facti sunt. Per phialas quippe exuberans doctrina, per cyathos vero parva et angusta designatur scientia. Alius doctrina veritatis plenus audientium mentes inebriat, per hoc ergo quod dicit profecto phialam porrigit. Alius quod sentit explere non valet, sed quia hoc utcunque denuntiat, profecto per cyathum gustum praebet. In Dei tabernaculo, id est in sancta Ecclesia positi, si per doctrinam sapientiae ministrare phialas minime potestis, in quantum pro divina largitate sufficitis, boni verbi cyathos date proximis vestris. Inquantum vos profecisse pensatis, etiam alios trahite, in via Dei habere socios desiderate. Si ad Deum tenditis, curate ne ad eum soli veniatis. Hinc enim scriptum est: Qui audit, dicat: veni (Apoc. XXII, 17). Ut qui jam in corde vocem superni amoris acceperit, etiam foris proximis vocem reddat exhortationis. Et fortasse panem ut indigenti porrigat eleemosynam non habet, sed majus est quod tribuere valet qui linguam habet. Plus est enim verbi pabulo victuram in perpetuum mentem reficere, quam ventrem moriturae carnis pane terreno satiare. Nolite ergo, fratres, proximis vestris eleemosynam verbi subtrahere.
CAP. LXXXII.-- In patientia vestra possidebitis animas vestras. (Luc. XXI, 19). (Regul. pastor. part. 3, cap. 9; in exposit. B. Job, lib. V, n. 33.) Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus. Jus vero animae a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit, quia in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Quanta ergo sit impatientiam culpa cognoscimus, per quam et hoc ipsum amittimus possidere quod sumus. Quia vero perfectio de patientia nascitur, statim subinfertur: Ille enim vere perfectus est qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Qui patientiam servare contemnit, socialem vitam citius per impatientiam deserit; neque enim servari unquam concordia nisi per solam patientiam valet. Crebro namque in humana actione nascitur unde mentes hominum vicissim a sua unitate et dilectione separentur. Et nisi ad adversa toleranda in animo se praeparent, cum adversitatis aliquid acciderit quod animus ferre non valet, fraternam concordiam relinquunt. Sed qui alienam imperfectionem ferre non valens deserit, ipse sibi testis est quod perfecte necdum proficit. Hinc est quod in Evangelio, ut supra commemoravimus, Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Quid est enim animas possidere nisi perfecte in omnibus vivere, cunctis mentis motibus ex virtutis arce dominari? Qui igitur patientiam tenet, animam possidet, quia inde contra adversa omnia fortis efficitur unde sibi et seipsum vincendo dominatur. Et quod laudabiliter frangit, infractum se fortiter exerit, quia cum in suis se voluptatibus superat, sese ad contraria invictum parat.
CAP. LXXXIII.-- Accepto pane, gratias egit (Luc. XXII, 19). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 61.) Dominus noster Jesus Christus in se credentes edocet, ut in flagellis positi benedicere Domino sciant et gratias agere. Cum enim, teste Evangelio, propinquare passioni dicitur, accepto pane, gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit qui flagella alienae iniquitatis suscipit, et qui nil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit; ut hinc videlicet ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipsae aequanimiter flagella culpae portat alienae, ut hinc ostendat quid in corruptione faciat subditus, si in flagello positus Patri gratias agit aequalis.
CAP. LXXXIV.-- Jesus factus in agonia, prolixius orabat (Luc. XXII, 44). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 32.) Electi Dei semper districta Dei judicia super se metuunt, tunc tamen haec vehementer pertimescunt, cum ad solvendum humanae conditionis debitum venientes, districto judici propinquare se cernunt, et fit tanto timor acrior, quanto et retributio aeterna vicinior. Crescit pavor vicina retributione justitiae, et urgente solutione carnis, quanto magis districtum judicium jamjamque cernitur, tanto vehementius formidatur. Et si ea quae sciunt nunquam se praetermisisse meminerunt, formidant tamen illa quae nesciunt; quia videlicet semetipsos dijudicare et comprehendere omnino non possunt, et urgente exitu, subtiliori terrentur metu. Unde Redemptor noster solutioni carnis appropinquans et membrorum suorum speciem servans, factus in agonia, coepit prolixius orare. Quid enim pro se ille cum agonia peteret, qui in terris positus coelestia cum potestate tribuebat? Sed appropinquante morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris et formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno judicio propinquamus. Neque enim tunc cujuslibet anima immerito terretur, quando post pusillum hoc invenit quod in aeternum mutare non possit.
CAP. LXXXV.-- Amice, ad quid venisti (Matth. XXVI, 50)? (In exposit. B. Job, lib. III, num. 46.) Illos qui nobis adversantur amicos nominare debemus, sicut a Domino ipsi quoque traditori dicitur: Amice, ad quid venisti? Et dives qui inferni igne exuritur, Abraham filius vocatur, quia etsi per nos mali corrigit negligunt, dignum tamen est ut a nobis non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate nominentur.
CAP. LXXXVI.-- Cum autem vidisset ancilla quaedam ostiaria sedentem Petrum ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius? Negavit ille, et dixit: non sum (Luc. XII, 56). (Homil. 30, in Evang., n. 7 et 8.) Quales doctores sanctae Ecclesiae ante adventum sancti Spiritus fuerint scimus, et post adventum illius cujus fortitudinis sint facti conspicimus. Certe ipse pastor Ecclesiae et primus Apostolorum, ad cujus sacratissimum corpus sedemus, quantae debilitatis quantaeque formidinis fuerit ancilla ostiaria requisita dicat. Una enim mulieris voce perculsus, dum mori timuit, vitam negavit. Qui non poenis, non afflictionibus, non terribili cujusquam potestate, sed unius mancipii sola est prostratus interrogatione. Et quidem mancipium: ne sexus firmior terribilis demonstraretur, ancilla est inquirente tentatus. Rursusque ut talis sexus infirmitas etiam officii sui dejectione vilesceret, non ab ancilla tantummodo, sed ab ostiaria ancilla requisitus est. Ecce quam vilis est ad tentandum persona requisita, ut aperte proderetur quantum eum timoris infirmitas possideret qui nec ante vocem ostiariae ancillae subsisteret. Et pensandum quia comprehensum Petrus negavit in terra quem suspensum latro confessus est in cruce. Sed vir iste tantae formidinis qualis post adventum sancti Spiritus existat audiamus. Fit conventus magistratus et seniorum, caesis denuntiatur apostolis ne in nomine Jesu loqui debeant. Petrus auctoritate magna respondit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et rursum: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus, quae vidimus et audivimus, non loqui. Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii; quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Ecce gaudet Petrus in verberibus, qui quandoque in verbis timebat; et qui prius ancillae vocem requisitus timuit, post adventum sancti Spiritus, vires principum caesus premit. Considerandum vero nobis est cur omnipotens Deus eum quem cunctae praeferre disposuerat Ecclesiae, ancillae vocem pertimescere et seipsum permisit negare? Quod nimirum actum esse pietatis magnae cognoscimus dispensatione, ut is qui futurus erat pastor Ecclesiae, in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum sibi ostendit, et tunc caeteris praeposuit, ut ex infirmitate sua cognosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret.
CAP. LXXXVII.-- Et conversus Dominus, respexit Petrum (Luc. XXII, 61). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 30; lib. XXXII in Job, num. 10; in exposit. B. Job, lib. XXV, num. 28, 29.) Duobus modis a Domino peccator unusquisque respicitur, cum aut a peccato convertitur, aut pro peccato punitur. De respectu conversionis dicitur, quia respexit Dominus Petrum, et recordatus est Petrus verbi quod dixerat Jesus, et egressus foras flevit amare. Misericordia quippe Redemptoris insensibilitatis nostrae duritiam cum respicit, ad poenitentiam emollit. Nequaquam enim post mortem liberat quem ante mortem ad veniam gratia non reformat. Hinc Psalmista ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. XVII, 1). Quia nimirum quem nequaquam modo misericordia eripit, sola post praesens saeculum justitia addicit. De respectu rursus ultionis dicitur: Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17). Sciendum est autem quod omne peccatum tribus modis admittitur; nam aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio perpetratur. Et gravius quidem infirmitate quam ignorantia, sed multo gravius studio quam infirmitate peccatur. Ignorantia Paulus peccaverat, cum dicebat: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum: quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Petrus vero infirmitate peccavit, quando omne in eo robur fidei quod Domino perhibuit una vox puellae concussit, et Deum quem corde tenuit voce denegavit. Sed quia infirmitatis culpa vel ignorantia eo facilius tergitur, quo non studio perpetratur, Paulus qui ignoravit sciendo correxit, et Petrus motam et quasi arescentem jam radicem fidei lacrymis rigando solidavit. Si ergo fortasse aliquis labitur in fide, Petrum aspiciat qui amare flevit quod per infirmitatem timoris negaverat. Ex industria vero peccaverant ii de quibus ipse per se Magister dicebat: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). Et paulo post: Et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum. Aliud est enim bona non facere, aliud bonorum odisse doctorem; sicut aliud est praecipitatione, aliud deliberatione peccare. Saepe enim peccatum praecipitatione committitur, quod tamen consilio et deliberatione damnatur. Ex infirmitate enim plerumque solet accidere, amare bonum, sed implere non posse; ex studio non peccare, est bonum nec facere nec amare. Sicut ergo nonnunquam gravius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse justitiam quam non fecisse. Sunt ergo nonnulli in Ecclesia qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur; et quae ipsi facere negligunt etiam in aliis detestantur. Horum peccatum scilicet non ex infirmitate vel ignorantia, sed ex solo studio perpetratur, quia videlicet si vellent implere bona, nec tamen possent, ea quae in se negligunt saltem in aliis amarent. Si enim ea ipsi vel solo voto appeterent, facta ab aliis non odissent; sed quia bona eadem audiendo cognoscunt, vivendo despiciunt, animadvertendo persequuntur. Sunt item quidam in Ecclesia qui bona quae facere despiciunt, etiam scire contemnunt. Quia enim scriptum est: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis. Et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens juxta eam, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47); impunitatem peccandi existimant remedium nesciendi. Qui nimirum sola superbiae caligine tenebrescunt, et ideo non discernunt, quia aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescire enim est ignorantia, scire noluisse superbia. Et tanto magis excusationem non possunt habere quia nesciant, quanto magis eis etiam nolentibus humilitatis dominicae facta et bene vivendi exempla opponuntur ab eo monstrata quae cognoscant.
CAP. LXXXVIII.-- Interrogabat Jesum Herodes multis sermonibus: at ipse nihil ei respondebat (Luc. XXIII, 9). (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 53, et lib. XXII, num. 38.) Sancti viri cum audientibus prodesse nequeunt, etiam despici tacentes volunt, ne de suae sapientiae glorientur ostentatione. Cumque prudenter aliquid dicunt, non suam gloriam, sed auditorum vitam quaerunt. Cum vero conspiciunt quia vitam auditorum loquendo lucrari non possunt, tacendo scientiam suam abscondunt. Ad imitandum quippe vitam Domini quasi ad quoddam nobis propositum signum currimus, qui pro redemptione nostra moriens in cruce, tenebrosis nostris mentibus lucem per lignum sicut lampas fudit. Hac nos lampade Joannes illuminari conspexerat, cum dicebat: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Hujus lampadis flammas Herodes explorare voluit, cum ejus miracula videre concupivit, sicut scriptum est: Herodes, viso Jesu, gavisus est: erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, eo quod audisset multa de illo, et sperabat signum aliquod ab eo videre fieri; ubi et subditur: Interrogabat autem eum multis sermonibus: at ipse nihil ei respondebat. Lampas quippe ante ejus oculos nullo radio lucis emicuit, quia ei qui se non pie sed curiose quaesierat, nil de se mirabile ostendit. Inquisitus itaque Dominus tacuit, exspectatus miracula exhibere contempsit, quia Herodem non profectum quaerere, sed scientiam vel signa mirari velle perspexit. Sese igitur in occultis retinens, apud se eos quos exteriora quaerere comperit, ingratos foris reliquit, magis eligens aperte a superbientibus despici, quam a non credentibus vacua voce laudari. Quia enim constanter tacuit, ab Herode derisus et despectus exivit, sicut scriptum est: Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba. Quod videlicet factum oportet nos audientes discere, ut quoties auditores nostri nostra nolunt quasi laudanda cognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus, ne si ostentationis studio verbum Dei loquimur, et illorum culpa quae erat esse non desinat, et nostra quae non erat fiat.
CAP. LXXXIX.-- Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31)? (In exposit. B. Job, lib. XII, num. 5.) In Scriptura sacra, ligni nomine, aliquando crux, aliquando vir justus, aut injustus, aliquando vero incarnata Dei sapientia figuratur. Crux enim per lignum signatur, cum dicitur: Mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19). Lignum quippe mittere in panem est dominico corpori crucem adhibere. Rursum ligni nomine vir justus, aut injustus exprimitur, sicut per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile (Ezech. XVII, 24); quia juxta ejusdem Veritatis vocem: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Rursum per lignum incarnata Dei Sapientia figuratur, sicut de ea scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam (Prov. III, 18). Et sicut ipsa ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31)? Se enim lignum viride, et nos aridum lignum dixit, quoniam ipse vim divinitatis in se habuit, nos vero, qui puri homines sumus, lignum aridum sumus.
CAP. XC.-- Postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ubi crucifixerunt Dominum Jesum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris (Luc. XXIII, 33). (Homil. 25, in Evang., n. 7 et 8.) Ecce, fratres charissimi, ad poenam crucis Conditor noster sine culpa pro peccatoribus advenit; et pro humano genere, qui morti nihil debebat per crucis supplicium occubuit; et inde antiquum hostem in aeternum perculit unde saevire contra se manus persequentium temporaliter permisit; quod aperte Dominus beato Job indicat, dicens: Nunquid capies Leviathan hamo (Job XL, 19)? In hamo esca ostenditur, aculeus occultatur. Leviathan igitur, id est antiquum serpentem diabolum, Pater omnipotens hamo cepit, quoniam ad mortem illius unigenitum Filium incarnatum misit, in quo et caro passibilis videri posset, et divinitas impassibilis videri non posset. Cumque in eo serpens iste per manus persequentium escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Prius autem eum in miraculis Deum cognoverat, sed de cognitione sua ad dubitationem cecidit, quando hunc passibilem vidit. Quasi hamus ergo fauces glutientis tenuit, dum in illo carnis esca patuit quem devorator appeteret, et divinitas tempore passionis latuit quae necaret. In hamo ejus incarnationis captus est, quia dum in illo appetiit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis. Ibi quippe inerat humanitas quae devoratorem ad se duceret, ibi divinitas quae perforaret, ibi aperta infirmitas quae provocaret, ibi occulta virtus quae raptoris faucem transfigeret. In hamo igitur captus est, quoniam inde interiit unde momordit. Quos ergo jure tenebat mortales perdidit, quoniam eum in quo jus non habuit morte crucis appetere immortalem praesumpsit. Ecce antiquus hostis ea quae de humano genere ceperat spolia amisit, et supplantationis suae victoriam, cum Redemptor noster in cruce moreretur, perdidit.
CAP. XCI.-- Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). (Homil. 27, in Evang., n. 2.) Una et summa est probatio charitatis, si et ipse diligitur qui adversatur. Hinc est quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dum in cruce Patrem exorat pro eis. Quid ergo mirum si inimicos diligant discipuli dum vivunt, quando et tunc inimicos diligit Magister eum occiditur? Sciendum est autem quod absque iniquitate manus suae Dominus ab inimicis cum occideretur pertulit, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. LIII), et tamen crucis dolorem pro nostra redemptione toleravit. Qui solus prae omnibus ad Deum preces mundas habuit, qui in ipso dolore passionis pro persecutoribus exoravit, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid enim dici, et quid in prece mundius potest cogitari, quam cum et illis misericordia intercessionis impenditur a quibus dolor toleratur? Unde factum est ut Redemptoris nostri sanguinem quem persecutores saevientes fuderant postmodum credentes lamberent, eumque Dei Filium esse praedicarent.
CAP. XCII.-- Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). (Lib. XVIII in Job, num. 63, 64, 65.) Ad indignam mentem veniens Deus dignam sibi exhibet veniendo, et facit in ea meritum quod remuneret; qui hoc solum invenerat quod puniret. Libet inter haec mentis oculos ad illum latronem reducere qui de fauce ascendit crucem, de cruce paradisum. Intueamur qualis ad patibulum venit, et a patibulo qualis abscessit. Venit reus fraterno sanguine, venit cruentus, sed interna gratia est in cruce mutatus. Et ille qui mortem fratri intulit, morientis Domini vitam praedicavit, dicens: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. In cruce clavi manus ejus pedesque ligaverant, nihilque in eo a poenis liberum nisi cor et lingua remanserant; inspirante Deo, totum illi obtulit, quod in se liberum invenit, ut juxta hoc quod scriptum est, corde crederet ad justitiam, ore confiteretur ad salutem (Rom. XII). In corde vero fidelium tres summopere manere virtutes testatur apostolus dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13); quas cunctas subita repletus gratia, et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem namque habuit qui regnaturum Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit. Spem habuit qui regni ejus aditum postulavit, dicens: Memento mei cum veneris in regnum tuum. Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et colatronem pro simili scelere morientem de iniquitate sua arguit, et ei vitam quam non cognoverat praedicavit, dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es. Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit (Luc. XXIII, 40). Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce qualis a cruce recedit ex gratia. Confitebatur Dominum quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli eum quem miracula viderant divina virtute facientem. Sed hi qui salvari hominem propriis viribus astruunt, eamdem confessionem hominis ab ipsius esse virtute suspicantur. Quod si ita esset, in Dei laude Psalmista non diceret: Confessio et magnificentia opus ejus (Psal. CX, 3). Ab eo itaque accipimus recta confiteri a quo nobis et magna datur operari.
CAP. XCIII.-- Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). (Homil. 20, in Evang., num. 15, et homil. 25, n. 10.) Praestat, fratres charissimi, magnam veniae fiduciam latro ille venerabilis, qui non inde venerabilis, unde latro. Nam latro ex crudelitate, venerabilis ex confessione. Cogitate ergo, cogitate, quam sint incomprehensibilia in omnipotente Deo misericordiae viscera; latro iste cruentis manibus abstractus a fauce itineris, suspensus est in patibulo crucis. Ibi confessus, ibi sanatus est, ibi audire meruit: Hodie mecum eris in paradiso. Quid est hoc? quis tantam bonitatem Dei dicere, quis aestimare sufficiat? De ipsa poena criminis pervenit ad praemia virtutis. Si quis igitur contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit, aspiciat hunc latronem qui in ipso mortis articulo ad vitae praemia poenitendo pervenit. Ab spei ergo certitudine nulla nos malorum nostrorum qualitas, nulla quantitas frangat, quoniam omnipotens Deus, si ad Deum toto corde consurgimus, spem veniae reddet, et nobis per lamenta poenitentiae viam misericordiae et pietatis aperiet.
CAP. XCIV.-- Una sabbati quibusdam mulieribus valde diluculo ad monumentum venientibus; ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti, qui dixerunt eis: Quid quaeritis viventem cum mortuis? non est hic, sed surrexit (Luc. XXIV, 1 seq.). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 69.) Dei Filius idcirco inter nos homo factus est, ut non solum nos sanguine fuso redimeret, sed etiam ostenso exemplo commutaret. In conversione igitur nostra, et veniendo alia invenit, et vivendo alia docuit. Studebant enim omnes superba Adam stirpe progeniti prospera vitae praesentis appetere, adversa devitare, opprobria fugere, gloriam sequi. Venit inter eos incarnatus Dominus adversa appetens, prospera spernens, opprobria amplectens, gloriam fugiens. Nam cum Judaei illum regem sibi constituere voluissent, fieri rex refugit; cum vero eum interficere molirentur, sponte ad crucis patibulum venit. Fugit ergo quod omnes appetunt, appetiit quod omnes fugiunt, sed cum fugit quod omnes appetunt, appetiit quod omnes fugiunt, fecit quod omnes mirarentur, ut et mortuus ipse resurgeret, et morte sua alios de morte resuscitaret. Duae quippe vitae sunt hominis in corpore consistentis, una ante mortem, alia post resurrectionem, quarum unam omnes agendo noverant, aliam nesciebant, et humanum genus soli huic quam noverat intendebat. Venit per carnem Dominus, et dum suscepit unam, alteram demonstravit, quia dum hanc nobis cognitam suscepit, illam quae nobis est incognita ostendit. Moriendo quippe vitam exercuit quam tenemus, resurgendo aperuit quam quaeramus; exemplo suo nos docens quod haec vita quam ante mortem ducimus non propter se sit amanda, sed propter alteram toleranda. Redemptor ergo noster suscepit mortem ne mori timeremus, ostendit resurrectionem ut nos surgere posse confidamus. Unde et eamdem mortem non plusquam triduanam esse voluit, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnimodo desperaretur. Mortem igitur transitorie, id est ad triduum, contigit, atque in eam mortem quam contigit nequaquam sicut nos usque ad finem saeculi remansit. Dum ergo die tertio resurrexit, quid in ejus corpore, id est in Ecclesia sequatur ostendit. Exemplo quippe monstravit quod promisit in praemio; ut sicut ipsum resurrexisse fideles agnoscerent, ita in se ipsi in fine mundi resurrectionis praemia sperarent.
CAP. XCV.-- Duo ex discipulis ibant ipsa die in castellum, nomine Emmaus (Luc. XXIV, 13). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 58; lib. I, in Job, num. 3.) Sancti apostoli in hoc Ecclesiae corpore quasi dentes idcirco sunt positi, ut vitam carnalium correptione mordeant, eamque a suae pertinaciae duritia confringant. Unde et primo apostolorum quasi denti in ejus corpore posito dicitur: Macta et manduca (Act. X, 13). Sed dominicae passionis tempore isti dentes prae timore mortis amiserunt morsum correptionis, amiserunt fiduciam roboris, amiserunt efficaciam omnimodae operationis; ita ut duo ex illis ambulantes post ejus mortem et resurrectionem in via loquerentur ac dicerent: Nos sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 2). Confabulabantur adhuc de Domino, sed jam in illo minime credebant; virtutem bonae operationis amiserant, et sola de illo confabulationis verba retinebant. Perdiderunt morsum correptionis, et habebant motum locutionis: confabulari noverant, sed praedicare jam eum aut mordere infidelium vitia formidabant. Sciendum est autem moris esse sacrae Scripturae ut ipsi qui scribunt sic de se in illa quasi de aliis loquantur. Hinc Joannes dicit: Discipulus ille quem diligebat Jesus (Joan. XIX, 26). Hinc Lucas ait quod ambularent duo ex discipulis in via, Cleophas et alius; quem profecto alium dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, seipsum monstravit.
CAP. XCVI.-- Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via (Luc. XXIV, 32)? (Homil. 7, in Evang., n. 5.) Omnes quos Spiritus sanctus repleverit, ardentes pariter et loquentes facit. Ideo sancti doctores, cum Deum amando praedicant, corda audientium inflammant. Nam et otiosus est sermo doctoris si praebere non valeat incendium amoris. Hoc doctrinae incendium ab ipso Veritatis ore conceperant qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Exaudito quippe sermone animus inardescit, torporis frigus recedit. Fit in superno desiderio mens anxia, a concupiscentiis terrenis aliena; amor verus qui hanc repleverit fletibus cruciat, et quae torpebat prius per desideria postmodum ardet per verba, et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur.
CAP. XCVII.-- Stetit Jesus in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis (Luc. XXIV, 36). (In exposit. B. Job, lib. XII, num. 8; Regul. pastor. part. III, cap. 25.) Dominus et Redemptor noster quamvis occidi per passionem potuit, per resurrectionis tamen gloriam rursus ad vitae viriditatem venit: et per virtutem Dei exstincta caro illius ad vitam rediit; juxta quod scriptum est: Quem Deus suscitavit a mortuis (Act. IV, 10). Quia enim Deus Trinitas est, exstinctam carnem unigeniti filii sancta Trinitas, id est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, resuscitavit. Resurrectionis vero suae solemnitate celebrata, quibusdam provectionum accessibus innotuit incorruptio corporis quod resumpsit. Luca quippe attestante didicimus quod quibusdam in monumento se quaerentibus prius angelos misit, et rursum de se in via loquentibus ipse quidem, sed non cognoscendus, apparuit, qui post exhortationis moras se cognoscendum in fractione panis monstravit; ad extremum vero repente ingrediens, non solum se cognoscibilem, sed etiam palpabilem praebuit. Praeterea eadem ipsa Veritas quae repente quos vellet roborare potuisset, ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare praesumerent, ipso die quo coelos ascendit, postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, illico adjunxit: Vos autem sedete in civitate, quo ad usque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). In civitate quippe consedemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur; ut cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus. Quia igitur infirma gestabant adhuc corda discipuli in cognitione tanti mysterii, fuerant ista dispensatione nutriendi, ut paulisper aliquid quaerentes invenirent, invenientes crescerent, et crescentes cognita robustius tenerent. Illa igitur apostolorum debilitas, quae in morte Domini expavit et negavit, et negando aruit, per resurrectionis ejus gloriam rursum ad fidem irruit; et praedicatione ejus ab apostolis per Gentes diffusa (quia Judaeorum perfidia despecta fuit) quoniam occidi carne potuit, ex resurrectione illius multiplicati longe lateque fideles creverunt.
CAP. XCVIII.-- Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV, 44). (Homil. 24, in Evang. n. 2.) Hoc Dominus post resurrectionem suam suis dicit discipulis, et cum ipsis positus fatetur se non esse cum ipsis. Neque enim cum ipsis non erat, quibus praesens corporaliter apparebat, sed tamen jam se cum ipsis esse denegabat, a quorum mortali corpore carnis immortalitate distabat.
CAP. XCIX.-- Palpate et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 68. 74, 75.) Redemptor noster resurrectionem quam in se ostendit nobis promisit, et eam in nobis quandoque est facturus, quia sui capitis gloriam membra sequuntur. Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ejusdem resurrectionis exquiro. Credo namque quia resurrecturus sim, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse, vel aereo, an in eo quo morior corpore resurgam. Sed si in aereo corpore surrexero, jam ego non ero qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera esse non poterit caro? Aperta ergo ratio suggerit quia si vera caro non fuerit, proculdubio resurrectio vera non erit. Haec enim recte resurrectio dici non potest ubi non resurgit quod cecidit. Credendum est igitur quia nequaquam sicut Eutycius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritualis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Unde etiam Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus et latus, palpanda ossa carnemque praebuit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Qui cum eidem Eutycio, in Constantinopolitana urbe positus, hoc evangelicae veritatis testimonium protulissem, ait: Idcirco hoc Dominus fecit ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui inquam: Mira est res valde quam astruis, ut inde nobis dubietas surgat unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt. Quid enim deterius dici potest quam ut hoc nobis de ejus carne vera dubium fiat, per quod discipuli ejus ad fidem ab omni sunt dubietate separati? Si enim hoc non habuisse astruitur quod ostendit, unde fides discipulis ejus confirmata est inde nostra destruitur. Qui adjungebat etiam dicens: Corpus palpabile habuit quod ostendit, sed post confirmata corda palpantium, omne illud in Domino quod palpari potuit in subtilitatem est aliquam redactum. Ad haec ipse respondi dicens: Scriptum est: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Si quid igitur in ejus corpore post resurrectionem potuit immutari, contra veridicam Pauli sententiam post resurrectionem Dominus rediit in mortem. Quod quis dicere vel stultus praesumat nisi qui veram carnis resurrectionem denegat? Tunc mihi objecit dicens, cum scriptum sit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50); qua ratione credendum est resurgere veraciter carnem? Cui inquam: In sacro eloquio aliter caro dicitur juxta naturam, et aliter juxta culpam vel corruptionem. Caro quippe juxta naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Genes. II, 23). Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). De carne vero juxta culpam scriptum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod caro sunt (Genes. VI, 3). Et sicut Psalmista ait: Memoratus est, quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens (Psal. LXXVII, 39). Unde et discipulis Paulus dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu. Neque enim in carne non erant quibus epistolas transmittebat, sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, jam liberi per virtutem spiritus in carne non erant. Quod ergo Paulus apostolus dicit: Quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50): carnem vult secundum culpam intelligi, non secundum naturam. Unde et mox quia carnem secundum culpam diceret ostendit subdens: Neque corruptio incorruptelam possedit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionis desideria non erit, quia, devicto mortis aculeo, in aeterna incorruptione regnabit. Quibus dictis, idem Eutycius consentire se protinus respondit, sed tamen adhuc corpus palpabile resurgere posse denegabat. Qui etiam in libello quem de resurrectione scripserat, Pauli quoque apostoli testimonium indiderat dicentis: Quod tu seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur: et quod seminas, non corpus quod futurum est, seminas, sed nudum granum (I Cor. XV, 36). Hoc nimirum ostendere festinans, quia caro vel impalpabilis, vel ipsa non erit, dum sanctus apostolus, de resurrectionis agens gloria non corpus quod futurum est seminari dixerit; sed ad haec citius respondetur: Paulus Apostolus dicens: non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, hoc insinuat quod videmus, quia granum cum culmo et foliis nascitur quod sine culmo et foliis seminatur. Ille itaque in augmento gloriae resurrectionis non dixit grano seminis deesse quod erat, sed adesse quod non erat; iste autem dum verum corpus resurgere denegat, nequaquam dicit adesse quod deerat, sed deesse quod erat. Tunc itaque de hac re in longa contentione perducti, gravissima a nobis coepimus simultatione resilire, cum piae memoriae Tiberius Constantinus imperator secreto me et illum suscipiens, quid inter nos discordiae versaretur agnovit, et utriusque partis allegationem pensans, eumdem librum quem de resurrectione scripserat, suis quoque allegationibus destruens, deliberavit ut flammis cremari debuisset. A quo ut egressi sumus, me aegritudo valida, eumdem vero Eutycium aegritudo et mors protinus est secuta. Quo mortuo, quia pene nullus erat qui ejus dicta sequeretur, dissimulavi coepta persequi, ne in favillas viderer verba jaculari. Dum tamen adhuc viveret, et ego validissimis febribus aegrotarem, quicunque noti mei ad eum salutationis causa pergebant, ut ex eorum relatione cognovi, ante eorum oculos pellem manus suae tenebat dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus; quod, sicut ipsi fatebantur, omnino prius negare consueverat. Sed nos ista postponentes, et Redemptoris nostri post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram, et eamdem, et diversam: eamdem per naturam, diversam per gloriam, eamdem per veritatem, diversam per potentiam. Erit itaque spiritualis quia et incorruptibilis, erit palpabilis quia non amittet essentiam naturae veracis. Sunt autem plerique qui post resurrectionem extremum esse judicium verbotenus sciunt, sed agendo perverse testantur quia nesciunt. Qui enim hoc non formidat ut debet, necdum cognovit cum quanto turbine terroris adveniet. Si enim pensare tremendi pondus examinis nosset, irae diem utique timendo praecaveret, et animadversionis districtae sententiam priusquam appareat placaret. Vitari namque terror judicis nonnisi ante judicium potest, modo non cernitur, sed precibus placatur. Cum vero in illo tremendo examine sederit, et videri potest, et placari jam non potest, quia facta pravorum, quae diu sustinuit tacitus simul omnia reddet iratus. Unde necesse est nunc timere judicem, cum necdum judicium exercet, cum diu mala sustinet, cum adhuc mala tolerat quae videt, ne cum semel manum in retributionem ultionis excusserit, tanto districtius in judicio feriat, quanto ante judicium diutius exspectat Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.