Jump to content

Expositio Novi Testamenti/4

Checked
E Wikisource


 III V 

LIBER QUARTUS.

[recensere]

Expositio Evangelii secundum Joannem. CAPUT PRIMUM.-- In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 35, 36; lib. XXXII, num. 7.) Deus Pater omnipotens Unigenitum consubstantialem sibi Filium genuit, sicut beato Job Heliu subtiliter loquens, dicit: Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit (Job. XXXIII, 14). Hoc intelligi subtilius potest, quod Pater unigenitum consubstantialem sibi Filium genuit. Loqui enim Dei est Verbum genuisse. Semel autem loqui est Verbum aliud praeter Unigenitum non habere. Unde et apte subditur: Et secundo idipsum non repetit: quia videlicet hoc ipsum Verbum, id est Filium, nonnisi unicum genuit. Hinc Joannes unum tantum Verbum expressit. Quod autem non ait: In principio fuit Verbum, sed erat, non videlicet praeteritum absolute ponens, liquet omnibus, quia Deo tempus nec praeteritum congruit nec futurum. Tanto igitur in eo quodlibet tempus ponitur libere, quanto nullum licet vere. Neque enim quodlibet poterat dici libere, si saltem unum diceretur proprie. Inde itaque dici in Deo tempus audacter quodlibet licet, unde in eo dici proprie nullum licet. Verbum namque Pater sine tempore genuit. Et quis digne fari queat illam ineffabilem nativitatem, quod de aeterno natus est coaeternus, quod existens ante saecula genuit aequalem, quod gignente natus posterior non est? Quae videlicet nos mirari possumus, sed intueri minime valemus; illius vero nativitatis vim jam mirari posse aliquatenus videre est, sed quomodo videmus quod nequaquam comprehendimus? Est autem quod de carnis usu trahere ad sensum spiritus debemus. Nam si quis in tenebris clausis oculis jaceat, et ante eum subitum lucernae lumen erumpat, clausi ejus oculi ipso adventu luminis feriuntur ut patescant. Cur ergo turbati sunt si nihil clausi viderunt, nec tamen perfectum aliquid fuit quod videre clausi potuerunt? Nam si perfecte totum vidissent, cur aperti quaererent quod viderent? Sic itaque, sic sumus, cum de incomprehensibili nativitate intueri aliquid conamur. Eo ipso enim quod admirationis fulgore percutitur animus, et quasi videt quod videri non valet, velut in tenebris positus, vim lucis oculis clausis videt; divinae quippe naturae secreta admiratio non facile occupatis per terrena desideria mentibus innotescit. Sed aptissime dixit: Erat, aliquid perfecti et praesentis involvens, quia unigenitus Filius, idem Verbum Patris, et perfectione natus dicitur, et pro aeternitate semper nasci perhibetur. In eo enim quod perfectum Verbum genuit, et locutus est Pater, in eo quod semper gignit utique loquitur, quamvis hoc quod perfectum diximus proprie non dicamus; neque enim quod factum non est proprie dicitur esse perfectum, sed ejus plenitudinem per quamdam angustiam nostrae locutionis exprimimus. Solerter autem intuendum est quod quaedam similitudines de insensatis rebus aliquando dicantur in Deo propter effectum operis, aliquando autem ad indicandam ejus substantiam majestatis. Nam cum in Deo oculus, scapulae, pes nominantur, effectus quidam operationis ostenditur. Cum vero manus, brachium, dextera, vox, vel verbum in Deo dicitur, per haec vocabula consubstantialis ei Filius demonstratur. Ipse quippe manus est et dextera, de cujus ascensione per Moysen Pater loquitur, dicens: Tollam in coelum manum meam, et jurabo per dexteram meam (Deut. XXXII, 40). Ipse brachium de quo propheta ait: Et brachium Domini cui revelatum est (Isa. LIII, 1)? Ipse vox et verbum, quia eum Pater gignendo dixit, et de quo Joannes scripsit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Per quod Verbum fecisse Patrem omnia David asserit, dicens: Dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9).

CAP. II.-- Ecce Agnus Dei (Joan. I, 29). (Homil. I, in Ezech., n. 5.) Aliquando prophetiae spiritus ex praesenti animum tangit, et ex futuro non tangit, sicut Joannes venientem videns Dominum ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Sed cum jam morituris esset, missis discipulis, requirebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3)? In quibus verbis ostenditur quia in terris quidem venisse Redemptorem noverat, sed an per semetipsum ad aperienda inferni claustra descenderet dubitabat. Ex praesenti ergo prophetiae spiritu tactus fuerat, qui humanitatem Mediatoris videns et divinitatem ejus intelligens, confitebatur Agnum qui peccata mundi tolleret; sed tactus ex futuro non fuerat, quia adventum illius in inferno nesciebat.

CAP. III.-- Super quem videris Spiritum descendentem et manentem (Joan. I, 33). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 50, 91, 92.) Dona sancti Spiritus prophetiae scilicet, genera linguarum, et virtutes curationum non semper eodem modo sunt in mente eorum quibus dantur, quoniam ne se mens in praesumptione elevet, utiliter aliquando subtrahuntur. Unde bene in Evangelio scriptum est: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. In cunctis fidelibus Spiritus venit, sed in solo Mediatore singulariter permanet, quia ejus humanitatem nunquam deseruit ex cujus divinitate procedit. In illo igitur manet qui solus et omnia et semper potest. Nam fideles qui hunc accipiunt, cum signorum dona habere semper ut volunt non possunt, hunc se accepisse quasi in transitus ostensione testantur. Sed cum rursum de eodem Spiritu Veritatis ore discipulis dicitur: Apud vos manebit, et in vobis erit, quid est quod divina voce Mediatoris signum hoc eadem sancti Spiritus mansio declaratur, cum dicitur: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum? Si igitur juxta Magistri vocem et in discipulis manet, quomodo singulare jam signum erit quod in Mediatore permanet? Quod tamen citius cognoscimus, si dona ejusdem Spiritus discernamus. Alia namque sunt dona illius, sine quibus ad vitam nequaquam pertingitur, alia quibus vitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur. Mansuetudo namque, humilitas, patientia, fides, spes, charitas, dona ejus sunt, sed ea sine quibus ad vitam homines pervenire nequaquam possunt. Prophetiae autem, virtus curationum, genera linguarum, interpretatio sermonum, dona ejus sunt, sed quae virtutis ejus praesentiam pro correctione intuentium ostendunt. In his igitur donis, sine quibus ad vitam perveniri non potest, Spiritus sanctus sive in praedicatoribus suis, seu in electis omnibus semper manet; in illis autem quibus per ostensionem illius non nostra vita servatur, sed aliorum quaeritur, nequaquam in praedicatoribus semper permanet, quia semper quidem eorum cordi ad bene vivendum praesidet, nec tamen per eos virtutum signa semper ostendit, sed aliquando se eis a signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes ejus habeantur, quo habitae teneri non possunt. Mediator autem Dei et hominum, homo Christus Jesus, in cunctis eum et semper et continue habet praesentem, quia et ex illo idem Spiritus per substantiam profertur. Recte ergo et cum in sanctis praedicatoribus manet, in Mediatore singulariter manere perhibetur, quia in istis per gratiam manet ad aliquid, in illo autem per substantiam manet ad cuncta. Sicut enim corpus nostrum sensum tantummodo tactus agnoscit, caput autem corporis usum simul omnium quinque sensuum possidet, ut videat, audiat, gustet, odoretur, tangat, ita membra superni capitis in quibusdam virtutibus emicant, ipsum vero caput in cunctis virtutibus flagrat. Dissimiliter ergo Spiritus in illo manet a quo per naturam nunquam recedit Dona vero ejus, quibus ad vitam tenditur, sine periculo amitti non possunt; dona autem quibus vitae sanctitas demonstratur plerumque, ut dictum est, sine dispendio subtrahuntur. Illa ergo pro nostra eruditione tenenda sunt, haec pro alienis profectibus exquirenda. In illis nos terreat formido ne pereant, in istis autem ad tempus aliquando sublatis consoletur humilitas, quia ad elationem mentem fortasse sublevant. Cum igitur concessa nobis virtutum signa subtrahuntur, tunc vere ostendimus quoniam accepta recte tenuimus, cum profecto aequanimiter ad momentum sublata toleramus.

CAP. IV.-- Vidit Jesus Nathanaelem venientem ad se, et dicit de eo: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 32.) Unigenitus Dei Filius ad redemptionem nostram veniens, et suos contra mundi superbiam praedicatores mittens, relictis sapientibus insipientes, relictis fortibus debiles, relictis divitibus pauperes elegit, et praedicatores infirmos abjectosque, qui potentes quosque et fideles populos colligerent, habere studuit. Hinc est quod Nathanaelem laudat, nec tamen in sorte praedicantium numerat, quia ad praedicandum eum tales venire debuerant qui de laude propria nil habebant, ut tanto solidius veritatis cognosceretur esse quod agerent, quanto et aperte cerneretur quia ad hoc agendum per se idonei non fuissent. Ut ergo mira potentia per praedicatorum linguas claresceret, prius mirabilius actum est ut eorumdem praedicantium meritum nullum esset. Quod autem Nathanaeli dicenti, unde me nosti? respondit Jesus: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te (Ibid. v. 48): sciendum quod videre ibi ponitur pro eligere. Sub ficu vidi te, id est positum te sub umbra Legis elegi.

CAP. V.-- Implete hydrias aqua (Joan. II, 7). (Hom. 6, lib. I, in Ezech., II. 7.) Praecepta sacrae Scripturae quae perfectioribus spiritualiter dicuntur, infirmis juxta litteram congruunt; et ipsa quae parvuli juxta litteram intelligunt docti per spiritualem intelligentiam altius percipiunt. Quem non parvulorum ipsa evangelica historia in miraculi operatione reficiat, quod hydrias vacuas Dominus aqua impleri praecepit, eamdemque aquam protinus in vinum vertit? Sed cum haec ingenio vigilantiores audiunt, et sacram historiam credendo venerantur, et quid interius innuat requirunt. Qui enim mutare aquam in vinum potuit, etiam vacuas hydrias vino statim replere valuit. Sed impleri hydrias jubet aqua, quia per sacram lectionis historiam corda nostra prius sunt replenda. Et aquam nobis in vinum vertit, quando ipsa historia per allegoriae mysterium in spiritualem nobis intelligentiam commutatur. Sacra igitur Scriptura parvulis humili sermone concordat, et tamen magis spiritali infundens eos altius levat.

CAP. VI.-- Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 5). (In exposit. B. Job, lib. IV, in praefat. praevia; lib. IX, n. 32.) Nonnulli prius a praesenti luce subtrahuntur quam ad promerenda bona, malave merita vitae activae perveniant. Quos quia a culpa originis sacramenta salutis non liberant, et hic ex propria nil egerunt, et ad tormenta aeterna perveniunt. Quisquis enim regenerationis unda non solvitur, reatu primi vinculi ligatus tenetur; quod vero apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierant mysterium circumcisionis. Nam quia unusquisque cum primi parentis culpa concipitur, Propheta testatur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7). Et quia is quem salutis unda non diluit, originalis culpae supplicia non amittit, aperte per semetipsam Veritas perhibet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam. Perpetua igitur tormenta percipiunt etiam qui nihil ex propria voluntate peccaverunt. Non est enim mundus in conspectu Dei, nec unius diei infans super terram; et qui nullum proprium adjungit, ex solo originali peccato damnatur. Sub divina quippe districtione justum est ut propago mortalis, velut fructuosa arbor, etiam in ramis servet amaritudinem quam traxit ex radice.

CAP. VII.-- Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 41.) Cum peccatorum incuria negligentiaque torpentem respectus divinae gratiae subito pavore percusserit, excitat ipsam vocem supervenientis Spiritus quae se in aurem cordis insinuat, nec ipsa mens quae per hanc illustrata fuerit investigat. Pensare enim non valet invisibilis virtus quibus sibi meatibus influat, quibus ad se modis veniat, quibus recedat; unde bene per Joannem dicitur: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat, et quo vadat. Vox Domini auditur, cum gratiae ejus aspiratio mente concipitur, cum insensibilitas occultae surditatis rumpitur, et cor ad studium summi amoris excitatum virtutis intimae clamore penetratur. Vocem enim Spiritus audire est vim compunctionis intimae in amorem invisibilis Conditoris assurgere; sed nemo scit unde veniat, quia ignoratur per ora praedicantium quibus se ad nos occasionibus fundat. Et nemo scit quo vadat, quia cum unam praedicationem multi audiunt, intelligi proculdubio non potest quem deserens abjiciat, et cujus ingrediens corde requiescat. Una quippe res foris agitur, sed non per hanc uno modo intuentium corda penetrantur, quia qui invisibiliter visibilia modificat, in humanis cordibus causarum semina incomprehensibiliter plantat. Hinc est quod resuscitato Lazaro, multi crediderunt, sed tamen Judaeorum plurimi ad persecutionis zelum ex hac ipsa resuscitatione commoti sunt (Joan. XI). Unum igitur idemque miraculum quod aliis lumen fidei praebuit, alios per invidiae tenebras a lumine mentis excaecavit. Hinc est quod uterque latro et eamdem et suae morti similem mortem Redemptoris vidit, sed eum superbiendo alter contumeliis lacessere non timuit quem timendo alter honoravit; et in una re una utriusque cogitatio non fuit, quia hanc internus arbiter invisibiliter modificando distinxit. Modi igitur occultae aspirationis nostra cogitatione nequeunt comprehendi, et aspiratio divinae gratiae quibus modis se infundat nequaquam ipsius acie mentis comprehenditur, cujus ad melius intentio commutatur.

CAP. VIII.-- Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit (Joan. III, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, n. 29, 30.) Dominus noster Jesus Christus, qui propter nos minor angelis exstitit, aequales nos angelis virtute suae minorationis fecit. Unde et moriendo docuit mortem non metui, resurgendo de vita confidi, ascendendo de coelestis patriae haereditate gloriari, ut quo caput praeisse conspiciunt, illuc se subsequi et membra gratulentur. Unde bene ab eodem nostro capite dicitur: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 28); unde Paulus dicit: Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Sed si nos quoque, qui editi sumus in terra, coelum conscendimus, ubi est quod rursum Veritas dicit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit filius hominis qui est in coelo. Cui nimirum sententiae statim obviat quod haec eadem Veritas dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Quod sibi in verbis suis non discrepat, sed ad inquirenda haec quasi discordantia studium nostrae mentis inflammat. Omnes enim nos quia in ejus fide nati sumus ejus proculdubio corpus existimus. Quia igitur mira dispensatione pietatis membrorum suorum caput Dominus factus est, repulsa reproborum multitudine, solus est etiam nobiscum. Nemo ergo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius hominis qui est in coelo, quia dum nos unum cum illo jam facti sumus, unde solus venit in se, illuc solus redit etiam in nobis. Et is qui in coelo semper est, ad coelum quotidie ascendit, quia qui divinitate super omnia permanet, humanitatis suae compage se quotidie ad coelos trahit. Non ergo se desperet humana fragilitas, Unigeniti sanguinem consideret, et in pretio suo conspiciat quam magna est quae tanti valet. Perpendat sollicite quo caput praecessit, et quo ad vivendum praeceptis astringitur, ad sperandum exemplo roboretur. Confidat coelos, speret supernam patriam, angelorum se sociam sciat, et in suo capite se praelatam etiam angelis gaudeat.

CAP. IX.-- Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 41.) Sicut adhuc timenti populo lex est transmissa per servum, sic diligentibus filiis Evangelii gratia est collata per Dominum. Ipse quippe ad redemptionem nostram veniens, Novum nobis Testamentum condidit, sed de ejusdem nos Testamenti mandato discutiens, quandoque etiam judex venit. Erit ergo tunc auctor judicii qui nunc est Conditor Evangelii, ut tunc districtus exigat quod modo mansuetus jubet et imperat. Sic namque quotidie conspicimus quod magistri pueris elementa litterarum blandientes imponunt, sed haec ab eis saevientes exigunt, et quae dant cum mansuetudine exquirunt cum verbere. Blanda namque nunc consonant eloquii divini mandata, sed erunt aspera in actione sentienda. Mansueta modo est admonitio vocantis, sed tunc districta ventura est justitia Judicis, eo quod certum est quia nil vel minimi mandati in discussione praetereat, quo videlicet constat quia ipse dedit Evangelium qui judicat. Hinc est quod ipsa per se Veritas dicit: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.

CAP. X.-- Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). (Homil. 20, Evang., n. 4, 5.) Beati Joannis Baptistae esse sponsam populi sanctam Ecclesiam credebant, qui hunc quia Christus esset existimabant. Sed ipse ait: Qui habet sponsam, Sponsus est: amicus autem Sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem Sponsi; hoc autem gaudium meum impletum est. Ac si diceret: Ego Sponsus non sum, sed amicus Sponsi sum. Nec propter vocem suam, sed in Sponsi voce gaudere se perhibebat, quia non ideo laetabatur in corde, quoniam humiliter a populis audiebatur loquens, sed quia ipse Veritatis vocem audiebat intus ut loqueretur foris. Quod bene gaudium impletum dicit, quia quisquis de sua voce gaudet, plenum gaudium non habet, a quo et subditur: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 31). Qua in re quaerendum est in quo Christus crevit, in quo minutus est Joannes, nisi quod populus Joannis abstinentiam videns, remotum hunc ab hominibus esse conspiciens, eum esse Christum putabat: Christum vero cum publicanis comedentem, inter peccatores ambulantem intuens, eum non Christum, sed prophetam esse credebat. Sed dum per accessum temporis et Christus, qui propheta esse putabatur, Christus agnitus est, et Joannes, qui Christus esse credebatur propheta esse innotuit, impletum est quod de Christo suus praecursor praedixit; Illum oportet crescere, me autem minui. In aestimatione quippe populi, et Christus crevit quia agnitus est quod erat, et Joannes decrevit quia cessavit dici quod non erat.

CAP. XI.-- Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. V, 30). (Regul. pastor. part. III, cap. 18.) Pertinaces plus de se quam sint sentiunt, et idcirco alienis consiliis non acquiescunt. Nisi enim meliores se caeteris aestimarent, nequaquam cunctorum consilia suae deliberationi postponerent. Pertinacia quippe generatur ex superbia; pertinaces igitur elationem suae cognitionis agnoscant, et semetipsos vincere studeant, ne dum aliorum rectis suasionibus foras superari despiciunt, intus a superbia captivi teneantur. Solerter etiam aspiciant quia filius hominis, cui una semper cum Patre voluntas est, ut exemplum nobis frangendi nostram voluntatem praeberet, dicit: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris. Qui ut hujus adhuc virtutis gratiam commendaret, servaturum se hoc in extremo judicio praemisit, dicens: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio, judico. Qua itaque conscientia dedignatur homo alienae voluntati acquiescere, quando Dei atque hominis filius cum virtutis suae gloriam venit ostendere, testatur se non a semetipso judicare?

CAP. XII.-- Jesus cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum, etc. (Joan. VI, 15). (Regul. pastor. part. I, cap. 3.) Ne temerare sacra regimina quisquis impar est audeat, et per concupiscentiam culminis ducatum suscipiat perditionis, Jacobus pie prohibet, dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jac. III, 1). Hinc ipse Dei hominumque Mediator regnum percipere vitavit in terris qui, supernorum spirituum quoque scientiam sensumque transcendens, ante saecula regnat in coelis. Scriptum quippe est: Jesus cum cognovisset, quia venturi essent, ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit in montem ipse solus. Quis enim hominibus principari tam sine culpa potuisset, quam is qui nimirum hos regeret quos ipse creaverat? Sed quoniam idcirco in carne apparuit ut non solum nos per passionem redimeret, verum etiam per conversationem doceret, exemplum se sequentibus praebens, rex fieri noluit. Ad crucis vero patibulum sponte pervenit, oblatam gloriam culminis fugit, poenam probrosae mortis appetiit, ut membra ejus videlicet discerent favores mundi fugere, terrores minime timere, pro veritate adversa diligere, prospera formidando declinare, quia et ista saepe per tumorem cor inquinant, et illa per dolorem purgant: in istis se animus erigit, in illis autem, etiam quando se erexerit, sternit; in istis sese homo obliviscitur, in illis vero ad sui memoriam nolens etiam coactusque revocatur.

CAP. XIII.-- Quaeritis me, quia manducastis de panibus (Joan. VI, 26). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 49.) In Scriptura sacra panis aliquando ipse Dominus accipitur, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51.) Aliquando per panem gratia doni spiritualis accipitur, sicut de sancta Ecclesia per David Dominus dicit: Pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI, 15); quia in illo positae mentes humilium spiritualium implentur refectione donorum. Aliquando per panem subsidium vitae praesentis accipitur, sicut ipse in Evangelio Dominus turbis se sequentibus dicit: Quaeritis me, non quia vidistis signa: sed quia manducastis de panibus, et saturati estis. De septem enim panibus fuerant satiati. Et per eorum personam Dominus illos intra sanctam Ecclesiam detestatur, qui per sacros ordines ad Dominum propinquantes, non in eisdem ordinibus merita, sed subsidia vitae praesentis exquirunt, nec cogitant quid vivendo imitari debeant, sed quae compendia percipiendo satientur. Satiatos quippe de panibus Dominum sequi est de sancta Ecclesia temporalia alimenta sumpsisse. Et non pro signis Dominum, sed pro panibus quaerere est ad religionis officium non pro virtutibus augendis, sed pro requirendis subsidiis inhiare.

CAP. XIV.-- Eum qui venit ad me, non ejiciam foras (Joan. VI, 17). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 12.) Obedientia sola virtus est quae virtutes caeteras menti inserit insertasque custodit. Unde et primus homo praeceptum quod servaret accepit, cui si se vellet obediens subdere, ad aeternam beatitudinem sine labore perveniret. Hinc in Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras: quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Quid enim, si suam faceret, eos qui ad se veniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia suam voluntatem facere voluit, a paradisi gaudio exivit secundus ad redemptionem hominum veniens, dum voluntatem se Patris et non suam facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem facit, eos qui ad se veniunt foras non ejicit quia, dum exemplo suo nos obedientiae subjicit viam nobis egressionis claudit. Hinc rursum ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio, judico (Joan. V, 30). Nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Ipse autem si sicut audit, judicat, tunc quoque obedit cum judex venit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat quia hanc etiam cum judex venerit servat. Non ergo mirum si peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit, quando hanc Mediator Dei et hominum et cum obedientes remunerat non relinquit.

CAP. XV.-- Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 58; lib. XI, num. 14; homil. 10, in Ezech., n. 6; in exposit. B. Job, lib. XII, num. 8.) Beatus Job dicit de Domino quod in petris rivos excidit, id est in duris gentilium cordibus fluvios praedicationis aperuit, sicut per Prophetam quoque de irriganda dicitur ariditate gentilium: Posuit desertum in stagnum aquae, et terram sine aqua in exitus aquarum (Psal. CLX, 30); atque in Evangelio promittit Dominus, dicens: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, quod promissum tunc audivimus. Ecce enim in sanctis praedicatoribus et non ex Judaea progenitis per cunctam Ecclesiam in toto orbe diffusam, fluenta mandatorum coelestium ubertim manant ore gentilium, quia cum in petris rivos aperuit, ex duris quoque cordibus fluvius sanctae praedicationis emanavit. Per aquam enim aliquando scientia praedicationis accipitur, juxta quod scriptum est: Aqua profunda, verba ex ore viri: et torrens redundans, fons sapientiae. In verbis quoque sacri eloquii nonnunquam venter pro mente poni consuevit. Quia igitur de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivae flumina decurrunt. Per aquam quoque nonnunquam sancti Spiritus irrigatio, vel gratia, vel infusio solet designari, sicut scriptum est: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Item Dominus dicit: Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus; ubi evangelista secutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum.

CAP. XVI.-- Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 33, 34; lib. 1, num. 16.) Contra nosmetipsos corrigendos erigi debemus, ut, mala propria recognoscentes, districta nosmetipsos ultione poenitentiae feriamus, et nullis erga cogitationum illecebras blandimentis inclinantes, nequaquam nobis in peccatis parcamus. Qui si districte nostra prius in nobis mala insequimur, justum quoque est ut etiam contra aliena mala utiliter erigamur, ut ea quae in nobis punimus, etiam in aliis redarguendo superemus. Sed hanc corrigendi erectionem mali nesciunt, quia sese relinquunt et bonos impetunt sibique se intra conscientiam suam mollitie adulationis blandae inclinantes, contra bonorum vitam districtione asperitatis eriguntur; semetipsos redarguendos relinquentes, alios districtis sententiis increpant. Qui vero semetipsum prius non judicat, quid in alio rectum judicet ignorat. Et si novit fortasse per auditum quod rectum judicare debeat, recte tamen aliena merita judicare non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam judicii regulam praebet. Hinc est enim quod quibusdam insidiantibus et puniendam adulteram deducentibus dicitur: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat; ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua reliquerant; revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant et tunc aliena reprehendant. Ordo quippe corrigendi iste est ut primum contra nos, et postmodum contra malos corrigendos erigamur, nam qui contra bonos erigitur, per superbiam inflatur. Considerandum est autem quod incarnatus Dominus simplicitatem cum rectitudine tenuit, quia nec in mansuetudine districtionem justitiae, nec rursum in districtione justitiae virtutem mansuetudinis amisit. Unde cum quidam, ut praedictum est, adultera deducta hunc voluissent tentare, ut in culpam aut immansuetudinis aut injustitiae laberetur, ad utraque respondit, dicens: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Dat simplicitatem mansuetudinis, qui sine peccato est: dat zelum justitiae, primus in illam lapidem mittat. Plerumque autem nos cum justitiae rectitudinem exsequimur, mansuetudinem relinquimus; et cum mansuetudinem servare cupimus, justitiae rectitudinem declinamus.

CAP. XVII.-- Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur (Joan. IX, 2)? (In exposit. B. Job, praefat., num. 12.) Percussionum diversa sunt genera. Alia namque est percussio qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia qua peccator percutitur ut corrigatur; alia qua nonnunquam quisque percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia qua plerumque percutitur, per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur. Sed dum inopinata salus percussionnem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius amatur; cumque innoxius flagello atteritur, ei per patientiam meritorum summa cumulatur. Aliquando enim peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur, sicut periturae Judae dicitur: Plaga inimici percussi te castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). Et rursum: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (Ibid. XV). Aliquando peccator percutitur ut corrigatur, sicut cuidam in Evangelio dicitur: Ecce sanus factus es: jam noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat (Joan. V, 14). Verba enim salvantis indicant quia peccata praecedentia habiti vim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura vitanda percutitur; quod aperte Paulus de semetipso testatur, dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet (I Cor. XII, 7). Qui enim non ait, quia extulit, sed, ne extollat, aperte indicat quod ex illa percussione ne eveniat compescitur, non autem quae evenerit culpa purgatur. Nonnunquam vero quisque nec pro praeterita, nec pro futura iniquitate percutitur, sed ut sola divinae virtutis potentia ex amputata percussione monstretur. Unde cum Domino de caeco nato diceretur: Hic peccavit, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit, dicens: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei. In qua manifestatione quid agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur? Cum enim nulla praeterita iniquitas tergitur, magna de patientia fortitudo generatur.

CAP. XVIII.-- Lutum fecit ex sputo Dominus, et linivit super oculos meos (Joan. IX, 6). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 49; Homil. 10, in Ezech., n. 6.) Saliva in nos ex capite delabitur, ab ore vero ad ventrem ducitur cum glutitur. Quid itaque est caput nostrum nisi divinitas, per quam existendi principium sumimus ut creatura simus? Paulo attestante, qui ait: Caput viri, Christus; caput autem Christi, Deus (I Cor. XI, 3). Quid autem venter noster est nisi mens quae dum cibum suum supernum, videlicet intellectum, suspicit, refecta proculdubio omnium membra actionum regit? Nisi enim sacra eloquia aliquando mentem nomine ventris exprimerent, Salomon utique non dixisset: Lucerna Domini spiraculum hominis: quae investigat omnia secreta ventris (Prov. XX, 27). Quia nimirum dum nos gratia superni respectus illuminat, cuncta etiam mentis nostrae nobis absconsa manifestat. Hinc etiam per Jeremiam dicitur: Ventrem meum, ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19). Quod quia de spirituali et non corporeo ventre dixerat, subjungit: Et sensus cordis mei conturbati sunt. Neque enim ad salutem populi pertinebat, si propheta ventrem corporeum se dolere praedicaret. Sed ventrem doluit, quia mentis afflictionem sensit. Sed cur exemplum prophetae proferimus, cum testimonium Domini apertius habeamus? Et necesse est ut cum per semetipsam Veritas loquitur, propheta taceat, quia lucerna claritatem non habet in sole, ait enim: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Quia enim de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivae flumina decurrunt. Quid autem salivae nomine nisi sapor intimae contemplationis accipitur, quae ad os a capite defluit, quia de claritate Conditoris adhuc in hac vita nos positos vix gustus revelationis tangit? Unde et Redemptor veniens salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit; quia superna gratia carnalem cogitationem nostram per admixtionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat. Nam quem a paradisi gaudiis expulsum in hoc jam exsilio natura edidit, quasi a nativitate homo sine oculis processit.

CAP. XIX.-- Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. III, 34). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 71.) Quisquis se pravo desiderio subjicit, iniquitatis dominio dudum libera mentis colla supponit. Sed huic dominio contradicimus, cum iniquitati quae nes ceperat reluctamur; cum consuetudini violenter resistimus, et desideria perversa calcantes, contra hanc jus nobis libertatis ingenitae vindicamus; cum culpam poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibus lavamus. Plerumque autem jam mens quidem quod se perverse meminit egisse, deplorans, jam prava acta non solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis punit, et tamen adhuc se perfecte in securitatem non erigit. Nam quam prava commiserit meminit, sed an commissa digne defleverit nescit, ac ne culpae immanitas modum poenitentiae transeat metuit. Et plerumque culpam veritas jam relaxat, sed afflicta mens inter spem et formidinem adhuc de venia, dum valde sibi est sollicita, formidat, quia justus judex veniens quid de perpetratis reputet, quid relaxet, ignorat. Servus ergo jam fugit in hac vita Dominum, sed liber non est, quia peccatum suum homo jam corrigendo et poenitendo deserit, sed tamen adhuc districtum judicem de ejus retributione pertimescit. In alia ergo vita servus a Domino liber erit, ubi jam de peccati venia dubietas non erit, ubi jam securam mentem culpae suae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de ejus indulgentia liber exsultat.

CAP. XX.-- Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 72.) Aeterna Dei sapientia ad redimendum genus humanum, non sanctos angelos, non justos homines misit, sed in manifestatione visionis per semetipsam venit. Nullus quippe angelorum, nullus justorum hominum missus est, ut humanum genus a culpa redimeretur, quia per Creatorem necesse erat ut creatura Dei liberaretur, sicut ipsa Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Quoniam igitur aeterna Dei sapientia, cum Patre manens per saecula, in fine saeculorum erat incarnanda, ad hoc homines justi et sancti sunt missi, ut in cordibus hominum viam huic sapientiae praedicando praepararent, qui nisi se servos hujus sapientiae cognoscerent, sancti nullatenus esse potuissent. Quia enim certum erat quod per accessum temporum deficientis saeculi languores excrescerent, actum est ut aeterna Dei sapientia per semetipsam in fine saeculorum veniret ad grandem hunc et nimiae infirmitatis aegrotum, id est per totum mundum jacens languidum genus humanum; ut transmissis prius praedicatoribus quasi quibusdam visitatoribus, tanto postmodum major fieret potentia medici, quanto magis morbus crevisset aegroti.

CAP. XXI.-- Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). (In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 38, inverso ordine.) Antiquus hostis omnium princeps perversorum alios socios habet atque alios filios. Qui namque sunt ejus socii nisi illi apostatae angeli qui cum eo de patriae coelestis sede ceciderunt? Vel quos alios habet filios nisi perversos homines qui de ejus prava persuasione in malitiae generantur operatione? Unde etiam voce Veritatis infidelibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Ita vero unum corpus sunt diabolus et omnes iniqui, ut plerumque nomine capitis censeatur corpus, et nomine corporis caput appelletur. Nam capitis nomine censetur corpus, cum de perverso homine dicitur: Ex vobis unus diabolus est (Joan. VI, 71). Et rursum nomine corporis caput appellatur, cum de ipso apostata angelo dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28).

CAP. XXII.-- Qui non intrat per ostium in ovile, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro: qui autem intrat per ostium, pastor est ovium (Joan. X, 1). (Homil. XIII, in Ezech., n. 8, et maxime homil. XIII, n. 1.) Si pastor bonus intrat per ostium, et ipse ostium, et ipse pastor, ipse proculdubio intrat per semetipsum. Quaerendum est itaque nobis qualiter et ipse intret et per semetipsum. Dominus etenim ac Redemptor noster cum sancta Ecclesia quam redemit secundum carnem una substantia est, Paulo attestante, qui ait: Adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesias. (Coloss. I, 24). Hujus capitis corpus Ecclesia est, et hujus corporis caput Christus. De quo suo capite exsultat corpus, id est sancta Ecclesia cum Psalmista dicente: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos (Psal. XXVI, 6). Quia enim quandoque ipsa etiam exaltanda est, jam nunc caput suum super inimicos suos exaltatum gaudet in coelis. Cum igitur electi quique ad vitam perveniunt; quia membra ejus per eum intrant ad eum, ipse per se intrat ad se. Ipse enim in membris suis est qui intrat ipse caput, ad quod intrantia membra perveniunt.

CAP. XXIII.-- Si quis per me introierit, salvabitur (Joan. X, 9). (Homil. 1, lib. II, in Ezech., n. 16, et Homil. 14, lib. I, in Evang., n. 5.) Semper oculos cordis ad exitum nostrum ponere, et meditari debemus sine cessatione, quando a praesenti vita exeamus, et ad aeterna gaudia pertingamus. Propter hoc quippe Patris Unigenitus est incarnatus, ut nos ad Ecclesiae sanctae fidem introducat, et ad speciem suae visionis educat. Unde loquitur, dicens: Si quis per me introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ingredietur videlicet ad fidem, egredietur vero a fide ad speciem, a credulitate ad contemplationem; pascua autem inveniet in aeterna refectione et satietate. Quisquis enim Dominum Jesum corde simplici sequitur, aeternae viriditatis pabulo nutritur. Quae autem sunt pascua nisi paradisi semper virentis aeterna gaudia? Pascua namque electorum sunt vultus praesens Dei, qui dum sine defectu conspicitur, sine fine mens vitae cibo satiatur. Propter hunc egressum nostrum, quem quotidie meditari mente debemus, de Redemptore nostro Paulus quoque loquitur, dicens: Ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes: non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 12).

CAP. XXIV.-- Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, n. 2, 3, 4 et 5, aliquando inverso ordine.) Omne genus humanum inimica illa persuasio in culpae contagio ab ipsa radice polluerat, nullusque erat qui apud Deum pro peccatoribus intercedens a peccato liber appareret, quoniam ex eadem massa editos aeque cunctos par reatus involverat. Proinde venit ad nos Unigenitus Patris: assumpsit ex nobis naturam, non perpetrans culpam. Sine peccato quippe debuit esse qui pro peccatoribus intervenire potuisset, quia nimirum alienae pollutionis contagia non tergeret, si propria sustineret. Mediator itaque Dei et hominum, homo Christus Jesus intercedens pro peccatoribus, semetipsum justum hominem qui pro aliis indulgentiam mereretur ostendit. Veniens itaque ad nos desuper medicus noster, tantisque nos inveniens languoribus pressos, quiddam nobis simile et quiddam contrarium apposuit. Ad homines quippe homo venit, sed ad peccatores justus. Concordavit nobis veritate naturae, sed discrepavit a nobis veritate justitiae. Vitiosus enim homo corrigi non poterat, nisi per Deum; videri autem debuit qui corrigebat, ut praebendo imitationis formam, anteactae malitiae mutaret vitam. Sed videri ab homine non poterat; Deus homo factus est, ut videri potuisset. Justus igitur et invisibilis Deus apparuit, similis nobis homo visibilis, ut dum videretur ex simili, curaret ex justo; et dum veritate generis concordat conditioni, virtute artis obviaret aegritudini. In carne ergo veniens Dominus non culpam nostram ex vitio, non poenam ex necessitate suscepit, nulla enim peccati labe pollutus, reatus nostri teneri conditione non potuit, et ideo mortem nostram omni necessitate calcata, cum voluit, sponte suscepit. Nequaquam enim ita ut nos fuit natus, nec ita mortuus, nec ita resuscitatus. Non enim cooperante coitu, sed Spiritu sancto superveniente, conceptus est; natus autem materna viscera, et fecunda exhibuit, et incorrupta servavit. Rursum nos omnes cum nolumus morimur, quia ad solvendae poenae debitum culpae nostrae conditione coarctamur. Ille autem quia nulli admixtum est culpae, nulli ex necessitate succubuit poenae. Sed quia culpam nostram dominando subdidit, poenam nostram miserando suscepit, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Qui etiam praemisit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Rursum non ut nos suscitatus est, quia nostra resurrectio in finem saeculi est dilata, illius vero die tertio celebrata. Et nos quidem per illum resurgimus: nam ipse per se; neque enim qui Deus erat sicut nos ut ab alio resuscitari potuisset indigebat. In eo ergo ejus resurrectio distat a nostra quod non per nosmetipsos resurgimus, sicut ille; pro eo enim quod simpliciter homines sumus, adjutorio superiori ut resurgere valeamus indigemus. Ille autem ejusdem resurrectionis vim cum Patre et sancto Spiritu Deus exhibuit, quam tamen solus in humanitate percepit. Dominus igitur natus, vere mortuus, vere resuscitatus, in omnibus distat a nobis magnitudine potentiae, sed sola concordat nobis veritate naturae; et cum in cunctis operibus suis immensa nos virtute transcendat, in uno tamen a nobis, id est in formae veritate, non discrepat. Quia ergo, ut praedictum est, nullus erat cujus meritis nobis Dominus propitiari debuisset, Unigenitus Patris formam infirmitatis nostrae suscipiens, solus justus apparuit, pro peccatoribus intercedens: qui dum poenam nostram moriendo toleravit, corruptionem nostram resurgendo mutavit. Ex ea etiam carne quam sumpsit hanc ostendit liberam quam redemit. Quae redempta caro videlicet nos sumus, qui cognitione nostri reatus astringimur, sed Mediatoris tanti aequitate liberamur, sicut ipse ait: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36).

CAP. XXV.-- Facta sunt encoenia in Jerosolymis: et hiems erat (Joan. X, 22). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 2.) Servata historiae veritate, divina eloquia aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, aliquando a qualitate temporis causas designant quas aperto sermone non indicant. A positione quippe locorum, sicut Scriptura de Israele dicit, quia verba Dei in monte audire non potuit, sed praecepta in campestribus accepit (Exod. XIX, XXIV, XXXIV.) Subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans, quia ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in infimis neglecte vivendo laxavit. (Num. 36). Carnali itaque Israelitico populo, descendente de monte Moyse, Lex in campestribus data est: sed sanctis apostolis Dominus in monte sedens summa et spiritualia praecepta locutus est (Matth. V), ut ex locis videlicet monstraretur quia et illis tanquam carnalibus mandata minima dabantur in valle terrarum, et isti, tanquam spirituales et sancti, in monte coelestia mandata audirent; quatenus aperte monstraretur quod ascendentes corde ad coelestia, infirma relinquerent, et in mentis culmine starent. A positione corporis divina Scriptura futura denuntiat, sicut in Actibus apostolorum Stephanus Jesum, qui a dextris virtutis sedet, stantem se vidisse manifestat (Act. VII). Stare quippe adjuvantis est. Et recte stare cernitur qui in bello certaminis opitulatur. A qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut evangelista cum praedicante Domino nullos tunc ex Judaeis credituros diceret, praemisit, dicens: Hiems autem erat. Scriptum namque est: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Idcirco ergo curavit hiemis tempus exprimere, ut inesse cordibus auditorum malitiae frigus indicaret; inter illa enim mysteria quae Veritas loquebatur, quid causae fuit ut nomen hiemis adderetur, nisi ut per qualitatem temporis et aeris ostenderet frigus cordis? Quia et cum verba Veritatis acciperent frigida Judaeorum corda remanebant. Hinc est etiam quod de negaturo Petro praemittitur: Quia frigus erat, et stans ad prunas, calefaciebat se (Joan. XVIII, 18). Jam namque intus a charitatis calore torpuerat, et ad amorem praesentis vitae quasi ad persecutorum prunas infirmitate aestuante recalebat. A qualitate quoque temporis finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam ad traditionis perfidiam nocte Judas exisse perhibetur, cum ingrediente illo ab evangelista dicitur: Erat autem nox (Joan. XIII, 30). Hinc enim et iniquo diviti dicitur: Hac nocte repetunt animam tuam a te (Luc. XII, 20.) Anima quippe quae ad tenebras ducitur, non in die repeti sed in nocte memoratur (III Reg. III). Hinc est quod Salomon, qui sapientiam non perseveraturus accepit, in somnis hanc et nocte describitur accepisse. Hinc est quod angeli ad Abraham meridie veniunt: punituri vero Sodomam, ad eam vespere venisse memorantur.

CAP. XXVI.-- Lazare, veni foras (Joan. XI, 43). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 31; hom. 26, in Evang., num. 6.) Dum peccator quisque de vitio suo reprehensus sub defensionum et excusationum verbis fugit, dum non vult cognosci quod fecit, non se Domino, sed sibi Dominum abscondit. Agit quippe ne omnia videntem videat, non autem ne ipse videatur. Quo contra cuique peccatori jam exordium illuminationis est humilitas confessionis, quia sibimetipsi jam parcere renuit qui malum non erubescit confiteri quod fecit, et qui defendendo accusari potuit, accusando se celerrime defendit. Unde et mortuo Lazaro qui mole magna premebatur nequaquam dicitur Revivisce, sed veni foras. Ex qua videlicet resurrectione quae gesta in illius est corpore signatur qualiter nos resuscitemur in corde, cum videlicet mortuo dicitur: Veni foras; ut nimirum homo in peccato suo mortuus, et per molem malae consuetudinis jam sepultus, quia intra conscientiam suam absconsus jacet per nequitiam, a seipso foras exeat per confessionem. Mortuo enim Veni foras dicitur, ut ab excusatione et occultatione peccati ad accusationem suam ore proprio exire provocetur. Unde David propheta ab illa tanti mole facinoris reviviscens ad vocem Domini quasi foras exiit, dum per Nathan correctus quod fecerat accusavit. Post confessionem igitur ab his qui ligandi et solvendi auctoritatem susceperunt causae pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum quippe quae culpa, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum arbitrium aeterni sequitur judicis. Quod bene praedicta quatriduani mortui resuscitatio illa significat, qui videlicet demonstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit, dicens: Lazare, veni foras; et postmodum is qui vivens egressus fuerat a discipulis solutus est, sicut scriptum est: Cumque egressus esset qui fuerat ligatus institis, tunc dixit discipulis: Solvite eum, et sinite abire (Joan. XI, 45). Ecce illum discipuli jam viventem solvunt quem magister resuscitaverat mortuum. Si enim discipuli Lazarum mortuum solverent, fetorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod illos debemus per pastoralem auctoritatem solvere quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quae nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in ipsa jam cognoscitur confessione peccati. Unde et huic ipsi mortuo Lazaro nequaquam dicitur: Revivisce, sed veni foras. Omnis quippe peccator, dum culpam suam intra conscientiam abscondit, introrsus latet, in suis penetralibus occultatur; sed mortuus venit foras cum peccator nequitias suas sponte confitetur. Lazaro ergo dicitur: Veni foras. Ac si aperte cuilibet mortuo diceretur: Cum reatum tuum intra conscientiam tuam abscondis, foras per confessionem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator; venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit.

CAP. XXVII.-- Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, n. 3, 4, 5, 7, 8). Cum per angelicam creaturam voluntatem suam Dominus indicat, aliquando eam verbis, aliquando imaginibus cordis oculis extensis, aliquando coelestibus substantiis demonstrat. Verbis namque per angelum loquitur, cum nihil in imagine ostenditur, sed supernae verba locutionis audiuntur, dicente Domino: Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te: protinus respondetur: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Neque enim Deus, qui sine tempore vi impulsionis intimae clamat, in tempore per suam substantiam illam vocem edidit quam circumscriptam tempore per humana verba distinxit, sed nimirum de coelestibus loquens, verba sua quae audiri ab hominibus voluit rationali creatura administrante formavit. Aliquando imaginibus, cordis oculis extensis, per angelos loquitur Deus, sicut Jacob subnixam coelo scalam dormiens vidit, sicut Petrus linteum reptilibus et quadrupedibus plenum in exstasi raptus aspexit, qui nisi corporeis haec oculis cerneret, in exstasi non fuisset; sicut Paulo in visione noctis vir Macedo apparuit qui transire cum in Macedoniam rogavit. Aliquando coelestibus substantiis loquitur Deus, sicut baptizato Domino scriptum est, quia de nube vox sonuit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17).

CAP. XXVIII.-- Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus (Joan. XII, 41). (Lib. I, in Ezech., hom. 8, num. 30, 31.) Quantalibet intentione se mens humana tendat, etiamsi phantasias quasque imaginum corporalium a cogitatione compescat, si jam omnes circumscriptos spiritus ab oculis cordis amoveat, adhuc tamen in carne mortali posita videre gloriam Dei non valet sicut est; sed quidquid de illa est quod in mente resplendet similitudo et non ipsa est. Unde Ezechiel propheta dixit: Hic erat aspectus splendoris per gyrum, et haec visio similitudinis gloriae Domini (Ezech. I, 28, et II, 1). Inde etiam ille praedicator qui raptus ad tertium coelum fuerat, dicebat: Videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12). Qua in re non despicienda nobis oritur quaestio, quomodo Joannes evangelista, cum erga miracula Redemptoris nostri Judaeorum perfidiam etiam ex verbis propheticis descripsisset, adjungit, dicens: Haec dixit Isaias quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. Et si Ezechiel vidit, quid est quod iste similitudinem gloriae, et ille gloriam ejus vidisse describitur? Sed cum Joannes evangelista prius miracula Redemptoris nostri narravit, et infidelitatem Judaeorum postmodum subdidit, hanc ejusdem Redemptoris nostri gloriam quae in mundo apparuit, Isaiam vidisse manifestat. Omne enim quod in terra mirum divinitus agitur gloria omnipotentis Dei est, et ejus gloria in omnibus factis videtur. Isaias igitur ejus gloriam in terra vidit, Ezechiel vero ejus gloriam in coelo sicut est videre non potuit, quia aliter est ejus gloria in rebus factis, et aliter in semetipso. Haec ergo gloria quae in rebus est videri potest, illa vero quae in ipso est videri modo nisi per similitudinem non potest.

CAP. XXIX.-- Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). (Homil., in Evang., n. 8.) Dominum Jesum Christum Redemptorem nostrum ut eum sequamur hic admonentem, in quem, fratres charissimi, credimus, operibus bonis sequi studeamus; aspiciamus qua graditur, et ejus vestigia imitando teneamus. Jesum etenim sequitur qui imitatur. Hinc namque dixit: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Sequere enim dicitur imitare. Consideremus ergo qua graditur ut sequi mereamur. Ecce cum sit Dominus et Creator angelorum, suscepturus naturam nostram quam condidit, in uterum virginis venit: nasci tamen in hoc mundo per divites noluit, pauperes parentes elegit. Unde cum agnus qui pro illo offerretur defuit, columbarum pullos et par turturum ad sacrificium mater invenit. Prosperari in hoc mundo noluit, irrisiones et opprobria toleravit, sputa, flagella, alapas, spineam coronam crucemque sustinuit; et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua amaritudine illuc redeamus ostendit. Quid itaque pro se debet homo pati, si tanta Deus pro hominibus pertulit? Qui igitur in Christum jam credidit, sed adhuc avaritiae lucra sectatur, in superbia honoris extollitur, invidiae facibus inardescit, libidinis immunditia se polluit, prosperari ad ea quae sunt in mundo concupiscit, Jesum in quem credidit sequi contemnit. Diverso quippe itinere ambulat et pergit, si gaudia delectationesque appetit cui dux suus viam amaritudinis ostendit.

CAP. XXX.-- Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 32). (Homil. 22, in Evang., n. 6.) Per resurrectionem nostri Redemptoris, omnes electi qui quamvis in sinu tranquillitatis tamen claustris tenebantur inferni, ad amoena paradisi sunt reducti. Quod ante passionem promisit in resurrectione sua Dominus adimplevit; omnia enim traxit qui de suis electis apud inferos nullum reliquit, omnia abstulit utique electa. Neque enim infideles quosque, et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit, sed illos ex inferni claustris rapuit quos suos in fide et actibus recognovit.

CAP. XXXI.-- Dominus lavit pedes discipulorum (Joan. XIII, 4). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 22.) Vix aliqua praedicatio sine aliquo transitur admisso. Unde recte sanctis apostolis post praedicationem Dominus pedes lavit, ut videlicet monstraret quia plerumque et in bono opere peccati pulvis contrahitur, et inde inquinantur vestigia loquentium unde audientium corda mundantur. Nam saepe nonnulli, dum exhortationis verba faciunt, aut ad quantulamcumque gloriam, si audientibus venerantur, et quamlibet tenuiter se intrinsecus, quia per eos purgationis gratia derivatur, extollunt. Cumque verbo aliena opera diluunt, quasi ex bono itinere pulverem malae cogitationis sumunt. Quid ergo fuit post praedicationem pedes discipulorum lavare, nisi post praedicationis gloriam cogitationum pulverem tergere gressusque cordis ab interna elatione mundare? Pedes igitur apostolorum loti sunt, ut a quamlibet parvo contagio in ipsa praedicatione contracto, quasi a quodam itinere collecto pulvere mundarentur.

CAP. XXXII.-- In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 17; lib. XXII, in Job, num. 23.) Omnipotentis Dei nos esse discipulos sola custodia charitatis probat; virtutem quippe manuum sine charitate testatur praedicator egregius nihil valere, qui ait: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil prodest (I Cor. XIII, 3). De haereticis quoque signa ac miracula facientibus, sed hic praemia afflictionis suae et abstinentiae laudes, videlicet quas amant, recipientibus, Redemptoris voce dicitur: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22). Qua nimirum sententia quid datur intelligi, nisi ut in hominibus charitas et humilitas, non autem debeant virtutum signa venerari? Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de semetipso sentire. Nam quia vera virtus in amore est, non autem in ostensione miraculi, Veritas demonstrat, quae ait: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Qui enim non ait, in hoc cognoscetur quia discipuli mei estis si signa feceritis, sed ait: Si dilectionem habueritis ad invicem, aperte indicat quia veros Dei famulos non miracula sed sola charitas probat. Testimonium ergo superni discipulatus est donum supernae dilectionis. Quae nimirum dilectio si cor nostrum veraciter replet, duobus modis ostendi solet, scilicet si et amicos in Deo, et inimicos diligimus propter Deum. Sed sciendum est quia inimici dilectio tunc veraciter custoditur, cum nec de profectu addicimur, nec de ruina illius laetamur. Nam saepe in dilectionis imagine erga inimicum animus fallitur, seque hunc diligere aestimat, si ejus vitae contrarius non existat; sed dilectionis vim occultae veraciter, aut profectus inimici, aut casus interrogat. Hac etenim de re ad plenum semetipsam mens hominis nescit, nisi eum quem sibi adversarium credit in defectu vel profectu ejus mutasse se modum sui status invenerit. Si enim de prosperitate addicitur et de calamitate se odientis laetatur, constat quia non amat quem non vult esse meliorem se, eumque etiam stantem voto persequitur quem recidisse gratulatur. Sed inter haec sciendum est quia evenire plerumque solet ut non amissa charitate, et inimici nos ruina laetificet, et rursum ejus gloria sine invidiae culpa contristet, cum et ruente eo quosdam erigi bene credimus, et proficiente illo plerosque injuste opprimi formidamus. Qua in re mentem nostram, nec ejus jam defectus erigit, nec ejus profectus addicit, si recta nostra cogitatio non quid in ipso, sed quid de ipso circa alios agatur attendit. Sed ad haec servanda valde est necessarium subtilissimae discretionis examen, ne cum nostra odia exsequimur, fallamur sub specie utilitatis alienae. Si autem de inimici morte gaudendum omnino non esset, Psalmista non diceret: Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum (Psal. LVII, 11). Sed aliud est impium, aliud vero inimicum perpeti. Nam sunt plerique inimici qui non sunt impii, et sunt nonnulli impii qui nobis specialiter non videntur inimici. Humana autem mens omnem quem inimicum tolerat etiam impium et iniquum putat, quia ejus culpas apud cogitationem livor accusator exaggerat. Quibuslibet vero flagitiis prematur, minus iniquus creditur si adversarius minime sentitur. Qua in re discernendum est, aliud esse quod nobis, aliud vero quod sibi et caeteris noster inimicus nocet. Nam si aliis bonus est, sine nostra forsitan culpa non potest esse nobis malus, nec omnino jam de ejus ruina gaudendum est cujus nos solos certum est adversa tolerasse. Cum vero noster ac multorum hostis punitur, de ereptione proximorum potius quam de inimici interitu necesse est ut animus laetetur. Oportet namque ut pereunte adversario, subtiliter pensare debeamus, et quid debemus ruinae peccatoris, et quid justitiae ferientis. Nam cum perversum quemque omnipotens percutit, et condolendum est miseriae pereuntis, et congaudendum justitiae judicis, ut nobis et in luctu sit poena morientis proximi, et rursus in gaudium veniat exhibita aequitas judicantis Dei; quatenus nec pereunti homini existamus adversarii, nec judicanti Deo inveniamur ingrati.

CAP. XXXIII.-- In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joann. XIV, 2). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 76; lib. II, in Ezech., hom. 4, num. 6.) Quoniam electis Dei in hac vita discretio operum, in alia quoque vita erit proculdubio discretio dignitatum, ut quo hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione praecellat. Et licet dignitas eadem omnibus non sit; una tamen erit omnibus vita beatitudinis, unde in Evangelio ipsa Veritas dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si enim dispar retributio in illa beatitudine aeterna non esset, una potius mansio quam multae essent. Multae ergo mansiones sunt, in quibus distincti bonorum ordines, et propter meritorum consortium communiter laetentur. Illi quippe qui diversis horis in vineam ducti venerunt, licet non aeque laborassent, eumdem tamen aeque cuncti denarium perceperunt. Qua itaque ratione conveniunt mansiones multae cum uno denario, nisi quia diversae quidem beatorum civium dignitates erunt, sed tamen una requies aeternae retributionis? Nam si dispar erit retributionis qualitas quam opera diversa consequentur, una tamen est beatitudo quam illic percipient qui in multis mansionibus distinguuntur; et si dispar erit meritum singulorum, non erit diversitas gaudiorum, quia etsi alter minus, et alius amplius exsultat, omnes tamen unum gaudium de Conditoris sui visione laetificat, et una cunctis est beatitudo, laetitiae, quamvis non una sit omnibus sublimitas vitae. In domo igitur Patris sui mansiones multas esse Veritas dicit, quia in illa beatitudinis vita non dispari unusquisque juxta dispar meritum locum disparem percipit, sed ejusdem disparilitatis damna non sentit, quia tantum sibi quantum perceperit sufficit. In eisdem namque multis mansionibus erit aliquo modo ipsa retributionem diversitas concors, quia tanta vis amoris in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit hoc se accepisse in alio exsultet; quas bene Paulus mansiones juxta merita distributas insinuat, cum ait: Alia claritas lunae, et alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41).

CAP. XXXIV.-- Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis (Joan. XIV, 16). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 50.) Aspiratio sancti Spiritus humanam mentem tangendo sublevat, et temporales cogitationes deprimens, aeternis hanc desideriis inflammat, ut nihil ei jam nisi quae superna sunt libeat, et cuncta quae inferius de humana perstrepunt corruptione contemnat. Unde et Veritatis voce dicitur: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere. Sicut enim isdem Paraclitus, id est post Mediatoris ascensum alius humani generis consolator, in semetipso invisibilis est, ita omnem quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit; et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Saeculares enim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant. Valde quippe pauci in humano genere inveniuntur, qui a desideriorum carnalium sorde purgati, ad perceptionem sancti Spiritus ipsa hac purgatione dilatentur.

CAP. XXXV.-- Qui diligit me, diligetur a Patre meo (Joann. XIV, 21). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 90.) Fuere nonnulli qui Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime videri, quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit. Neque enim illi simplici et incommutabili essentiae aliud est claritas, aliud natura, sed ipsa natura sua claritas ipsa claritas natura est. Quod enim suis dilectoribus haec Dei sapientia se quandoque ostenderet ipse pollicetur dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Ac si patenter dicat: Qui in vestra me cernitis, restat ut in mea natura me videatis. Hinc rursus ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).

CAP. XXXVI.-- Si quis diligit me, sermonem meum servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). (Homil. 7, in Evangel., n. 2.) Viam Domino ad cor nostrum venienti facimus, cum ad praeceptum vitam praeparamus. Mansionem in corde nostro venienti Domino praeparamus, cum Veritatis sermonem humiliter audimus, et cum dilectione servamus. Quisquis autem in superbia mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se inquinationibus luxuriae polluit, cordis ostium contra Veritatem claudit, et ne Dominus ad se veniat, et mansionem faciat, animi claustra seris vitiorum damnat.

CAP. XXXVII.-- Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joann. XIV, 27). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 35.) In Scriptura sacra aliter pax plena dicitur, et aliter inchoata. Inchoatam quippe Veritas discipulis dederat, cum dicebat: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et plenam Simeon desideraverat, cum exoraret, dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. II, 29). Pax enim nostra ex desiderio Conditoris inchoatur. Ex manifesta autem visione perficitur. Plena quippe tunc erit, cum mens nostra nec ignorantia caecatur, nec suae carnis impugnatione percutitur.

CAP. XXXVIII.-- Item unde supra. (Regul. pastor. part. III, cap. 22.) Sollicite pacati debent curare ne dum plus quam necesse est pacem quam possident amant, ad perpetuam pervenire non appetant. Plerumque enim gravius intentionem mentium rerum tranquillitas tentat, ut quo non sunt molesta quae obtinent, eo minus amabilia fiant quae vacant, et quo delectant praesentia, eo non inquirant aeterna. Unde et per semetipsam Veritas loquens, cum terrenam pacem a superna distingueret, et ad venturam discipulos ex praesenti provocaret, ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: relinquo scilicet transitoriam, do mansuram. Si ergo cor in eam quae relicta est figitur, nunquam ad illam quae danda est pervenitur. Pax igitur praesens ita tenenda est, ut et diligi debeat et contemni, ne si immoderate diligitur, diligentis animus in culpa capiatur.

CAP. XXXIX.-- Venit enim princeps hujus mundi (Joan. XIV, 30). (Homil. 39, in Evang., n. 8, 9, 10.) Maligni spiritus non solum ingredientibus perversorum animabus opera sua requirunt, ut eas ad tormenta trahant, verum ad electos quoque veniunt, et suum in illis aliquid requirunt, si praevaleant. Unus autem in hominibus exstitit, qui ante passionem suam libera voce dixit: Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Quia enim hunc mortalem hominem vidit, suum in illo mundi princeps aliquid invenire se posse credidit. Sed sine ullo peccato a mundi corruptione exiit, qui sine peccato in mundum venit, hoc de se contra mundi principem nullus dicere potuit. Nam cum propheta dicat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7): nemo sine culpa in mundo potuit esse qui in mundum venit cum culpa. Constat enim quia omnes qui de carnis delectatione concepti sunt, in eorum procul dubio vel actione, vel locutione, vel cogitatione, aliquid suum princeps mundi hujus habuit. Sed idcirco illos vel post capere, vel prius tenere non potuit, quoniam eos ille a debitis suis eripuit, qui pro nobis sine debito mortis debitum solvit, ut nos ideo sub jure hostis nostri debita nostra non teneant, quia pro nobis Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus gratuito reddidit quod non debebat. Qui enim pro nobis mortem carnis indebitam reddidit, nos a debita animae morte liberavit. Ait ergo: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Unde curandum nobis est, et cum magnis quotidie fletibus cogitandum, quam rapidus, quam terribilis sua in nobis opera requirens, in die nostri exitus princeps hujus mundi veniat; si etiam ad Deum carne morientem venit, et in illo aliquid quaesivit, in quo nihil invenire potuit, quid itaque nos miseri dicturi, quid acturi sumus, qui innumera mala commisimus? Quid requirenti adversario, et multa sua in nobis invenienti dicemus, nisi solum quod nobis est certum refugium et solida spes: quia cum illo unum facti sumus, in quo princeps hujus mundi et suum aliquid requisivit, et invenire minime potuit, quoniam solus est inter mortuos liber, et a peccati jam servitio veraci libertate solvimur, quoniam ei qui vera libertas est unimur? Constat enim nec negare possumus, sed veraciter fatemur, quia princeps hujus mundi habet in nobis multa, sed tamen in mortis nostrae tempore jam nos rapere non valet, quia ejus membra sumus effecti, in quo non habet quidquam. Sed quid prodest quod eidem Redemptori nostro per fidem jungimur, si ab eo moribus disjungamur? Ipse enim dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 1). Recta enim opera rectae fidei sunt jungenda, mala quae fecimus per quot diana lamenta sunt diluenda, et ea quae possumus bona fratribus impendenda. Neque enim aliter Redemptoris nostri membra efficimur, nisi inhaerendo Deo et compatiendo proximo. Multum enim valet compassio fraterna, et nos omnipotenti Deo conjungunt misericordiae viscera. Inde enim ei qui est super omnia propinquamus unde nos per compassionem proximi etiam sub nosmetipsos deponimus. In rebus corporalibus nemo alta tangit nisi qui tenditur. In rebus quoque spiritualibus certum est quia quanto plus per compassionem attrahimur, tanto altis verius appropinquamus.

CAP. XL.-- Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). (Lib. I, in Ezech., hom. 9, num. 1.) Ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus, sed haec implere, si ipse non adjuvat qui jubet, non valemus. Sic Paulus cum discipulos admoneret, dicens: Cum metu et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philip. II, 12), illico quis in eis haec ipsa bona operaretur adjunxit, dicens: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle, et perficere pro bona voluntate. Hinc est quod ipsa Veritas discipulis dicit: Sine me nihil potestis facere. Sed in his considerandum est quia si bona nostra sic omnipotentis Dei dona sunt, ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis aeternam retributionem quaerimus? Si autem ita nostra sunt, ut dona Dei omnipotentis non sint, cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus? Sed sciendum est quia mala nostra solummodo nostra sunt, bona vero nostra et omnipotentis Dei sunt et nostra, quia ipse aspirando nos praevenit ut velimus, qui adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus adimplere quae volumus. Praeveniente autem gratia, et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est fit meritum nostrum. Quod bene Paulus brevi sententia explicat, dicens: Plus illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10). Qui ne videretur suae virtuti tribuisse quod fecerat adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Ac si diceret: In bono opere laboravi, non ego, sed et ego. In eo enim quod solo Domini dono praeventus sum, non ego; in eo autem quod donum voluntate subsecutus, et ego. Haec breviter contra Pelagium dicta sunt et Coelestium.

CAP. XLI.-- Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis (Joan. XV, 15). (In exposit. B. Job. lib. XXVII, num. 28.) Amicus Veritatis est rectae amator actionis. Unde et ipsa Veritas discipulis dicit: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Amicus quippe animi custos dicitur. Unde et non immerito qui custodire voluntatem Dei in praeceptis illius nititur ejus amicus vocatur. Hinc est quod rursum eisdem discipulis Veritas dicit: Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ibid., 15).

CAP. XLII.-- Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26). (Homil. XXVI, in Evang., n. 2.) Paracletum sanctum Filius a se discipulis promittit mittendum, qui se quoque a Patre missum eisdem alibi asserit, dicens: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Isa. XX, 21). In quibus verbis, quamvis missio intelligatur ejus incarnatio (Pater quippe Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit), tamen etiam juxta naturam divinitatis potest intelligi. Eo enim ipso a Patre Filius mitti dicitur, quo a Patre generatur; sic quoque sanctum Spiritum, qui, cum sit Patri coaequalis et Filio, non tamen incarnatus est, eisdem se Filius mittere perhibet: Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre. Si enim mitti solummodo incarnari deberet intelligi, sanctus procul dubio Spiritus nullomodo mitti diceretur, qui nequaquam est incarnatus, sed ejus missio ipsa est processio, qua de Patre procedit et Filio. Sicut itaque Filius non incongrue mitti dicitur quia generatur, ita et Spiritus sanctus dicitur mitti quia procedit.

CAP. XLIII.-- Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7). (Dialog. lib. II, cap. 38, et in exposit. B. Job, lib. VIII, num. 41.) Dominus noster ut fidem discipulis augeret, dixit: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Cum enim constet quia Paracletus spiritus ex Patre procedat semper et a Filio cur se Filius recessurum dicit, ut ille veniat qui a Filio nunquam recedit? Sed quia discipuli in carne Dominum cernentes, corporeis hunc oculis semper videre sitiebant, recte eis dicitur: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet. Ac si aperte diceret: Si ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem per consolatorem Spiritum non perduco. Si corpus non subtraho, qui sit amor spiritunon ostendo; et nisi me desieritis corporaliter cers nere, nunquam discetis spiritualiter amare.

CAP. XLIV.-- Amen dico vobis, quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 23.) Omnes qui Redemptoris nostri desideriis accensi prospera fugiunt, adversa patiuntur, cruciatus persequentium tolerant, seque ipsos per lamenta castigant, tanto sublimiorem in futuro laetitiam recipiunt, quanto nunc cunctis mundi gaudiis devote moriuntur. Hinc est quod eadem Veritas dicit: Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis: iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Ibid. 22). Omnes enim qui nunc pro Dei amore despiciuntur, et pro eo temporaliter affliguntur, vera laetitia aeternaliter in coelesti gloria consolabuntur.

CAP. XLV.-- Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo (Joan. XVI, 23). (Homil. 27, in Evang., n. 6, 7.) Si omne quod petimus in nomine Filii dat nobis Pater, quid est quod Paulus ter Dominum rogavit, et exaudiri non meruit, sed dictum est illi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9)? Nunquid ille tam egregius praedicator in Filii nomine non petiit? Quare autem non accepit quod petiit? Quomodo ergo verum est quia quidquid petierimus in nomine Filii, dat nobis Pater, si auferri a se angelum Satanae petiit Apostolus in nomine Filii, et tamen quod petiit non accepit? Sed quia nomen Filii Jesus est, Jesus autem Salvator, vel etiam Salutaris dicitur, ille ergo in nomine Salvatoris petit qui illud petit quod ad veram salutem pertinet. Nam si id quod non expedit petitur, non in nomine Jesu petitur Pater. Unde et eisdem apostolis adhuc infirmantibus Dominus dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Ac si aperte diceretur: Non petistis in nomine Salvatoris, qui salutem aeternam quaerere nescitis. Hinc est quod et Paulus non exauditur, quia non ei proderat ad salutem si a tentatione liberaretur. Cum ergo, fratres charissimi, convenitis ad ecclesiam, pensate, quaeso, petitiones vestras; videte si in nomine Jesu petitis, id est si gaudia salutis aeternae postulatis. In domo enim Jesu Jesum non quaeritis, si in aeternitatis templo importune pro temporalibus oratis. Et quidem cum haec desunt, ab omnipotente Deo petenda sunt; sed meminisse continuo debemus quod ex mandato ejusdem nostri Redemptoris accepimus: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Et haec itaque ab Jesu petere non est errare, si tamen non nimie petantur.

CAP. XLVI.-- Palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 17.) Infirmitati nostrae Dominus non aperta specie majestatis suae, sed praedicatorum suorum loquitur voce, et corda adhuc carnalia carnis lingua pulsat, ut tanto facilius insueta percipiant, quanto ea per sonitum consuetae vocis audiunt. At postquam per mortem in pulverem caro resolvetur, et per resurrectionem pulvis animabitur, tunc de Deo audire verba non quaeremus, quia unum ipsum quod implet omnia jam per speciem Dei Verbum videbimus, et ultra a doctoribus vitae praedicationem accipere non requiremus; tunc quippe implebitur quod per Jeremiam Dominus dicit: Non docebit ultra vir proximum suum, et vir patrem suum, dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 34). Cum ergo nobis post resurrectionem Dominus ostendetur per speciem, tunc semetipsum quomodo omnibus creaturis praesit nobis insinuabit; ac tunc detersa nostrae mentis caligine, clara se visione manifestabit, et tunc implebitur quod in Evangelio dicit ipsa Veritas: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. Filius enim de Patre palam annuntiat quia per hoc quod Verbum est ex natura nos divinitatis illustrat. Palam itaque de Patre annuntiare se asserit, quia per patefactam tunc majestatis suae speciem, et quomodo ipse Genitori non impar oriatur, et quomodo utrorumque Spiritus utrique coaeternus procedat ostendit. Aperte namque tunc videbimus quomodo is qui oriundus est ei de quo oritur subsequens non est, quomodo is qui per processionem producitur a proferentibus non praeitur. Aperte tunc videbimus quomodo et unum divisibiliter tria sint, et indivisibiliter tria unum.

CAP. XLVII.-- Jesus sciens quae ventura erant super eum, processit, et dixit: Quem quaeritis (Joan. XVIII, 4)? (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 17.) Quam incomprehensibilis sit et inconsiderabilis illa magnitudo qua in secunda Dominus ostensione venturus est, bene utrumque perpendimus, si primi adventus pondera sollicita consideratione pensamus. Certe ut nos a morte redimeret, mori Dominus venit, et defectum carnis nostrae in suo corpore poenasque toleravit, qui priusquam ad crucis patibulum perveniret, teneri, conspui, illudi, alapis caedi se pertulit. Ecce ad quanta venire propter nos probra consensit et tamen priusquam se teneri permitteret, persecutores suos requisivit, dicens: Quem quaeritis? Cui illico responderunt: Jesum Nazarenum. Quibus cum repente diceret: Ego sum, vocem solummodo mitissimae responsionis edidit, et armatos persecutores suos protinus in terram stravit. Quid ergo facturus est cum judicaturus venerit qui in una voce hostes suos perculit, etiam cum judicandus venit? quod est illud judicium quod immortalis exerit qui in una voce ferri moriturus non potuit? Quis ejus iram tolerat cujus et ipsa non potuit mansuetudo tolerari? Nemo quippe celsitudinis ejus terrorem ferre poterit, cum adventus secundi potentia per ignem judicium exercens, in suae potestatis majestate canduerit.

CAP. XLVIII.-- Adducunt ergo Jesum a Caipha in praetorium ad Pilatum (Joan. XVIII, 28). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 49, 50, 51, 52.) Contra antiquum hostem prophetae vocibus de sancta Ecclesia in antiquo statu restauranda promittitur: Et mala bestia non ascendet per eam (Isa. XXXV, 9). Antiquus quippe hostis nomine bestiae accipitur, qui deceptionem primi hominis saevus impetiit, et integritatem vitae illius male suadendo laniavit. Haec bestia omnium reproborum corda possidet, ea per occultam malitiam quasi proprium antrum tenet, et ad omne quod nocere bonis appetiit, in eorum se obscuris mentibus abscondit. An Judaeorum persequentium corda antrum hujus bestiae non fuerunt, in quorum diu consiliis latuit, sed repente vocibus erupit clamantium: Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6)? Et quia ad lacerationem mentis pertingere tentando non potuit, in Redemptore nostro ad mortem anhelavit. Haec nimirum bestia et electorum corda tenuit, sed hanc ab illis moriens Agnus excussit. Unde et in Evangelio dicit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31). Intrare quippe in mentes bonorum potest, sed in eis morari non potest, quia cor justi hujus bestiae antrum non est. Huic nimirum bestiae impulsu subitae formidinis victus, januam cordis negando Petrus aperuit, sed citius cognoscendo restitit, flendo clausit. Judaeorum autem persequentium corda non solum intrando haec bestia tenuit, sed etiam tenendo et immorando possedit, quia et prius in eis cogitationes usque ad iniqua desideria, et post iniqua desideria usque ad nequissima opera perduxit. Quantum namque in eorum mentibus demorata sit discimus, cum illorum consilia attestatione narrationis Evangelicae audimus. In illa namque describitur, cum Redemptorem nostrum vivificare mortuos cernerent, in ejus morte crudelitatis anxietate insanirent: quot explere contra illum prava desideria ardenter vellent, sed populum timerent; quot occasiones occidendi quaererent, et invenire non possent; quot ad votum suae nequitiae manibus alienigenarum usi sunt: quoniam eum legaliter interimere ipsi non poterant, feriendum gentibus tradiderunt, ut ex sola potestate praeses Romanus ageret quod ipsi ex sola malitia anhelarent ut agi debuisset. Invidiae quippe malitia pleni fuerant, qui visis miraculis invidentes, dicebant: Ecce mundus totus post eum vadit (Joan. XII, 19). Conspiciebant signa, cernebant per ministros ejus miracula, totum jam mundum fidei praevidebant secuturum praedicamenta: a Judaeis igitur invidentibus surrexit malitia persequens, et a gentilibus potestas premens. Neque enim miracula fieri legis praecepta vetuerant, et tamen Judaei pro eisdem miraculis interimere generis humani Redemptorem quaerebant. Unde hoc quod coeperant explere non valentes, ad Pilati praetorium concurrerant, ut ipse hunc perimeret quem injuste perimere lex nulla cohiberet. Quod autem ex invidia Judaea petiit, hoc gentilis judex ex auctoritate Romana perpetravit.

CAP. XLIX.-- Ingressus praetorium Pilatus, dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei, etc. (Joan. XVIII, 33). (In exposit. B. Job, lib. XXII, n. 40 et 41.) In hac vita qui nulla prospera appetit, nulla adversa procul dubio pertimescit: et nequaquam terret illum exterius numerus hominum, quem non devastat interius turba vitiorum. Unde Redemptor noster ad multitudinem nimiam non expavit, qui persecutores suos cum gladiis et fustibus venientes una tantum responsione perculit, dicens: Ego sum (Joan. LVIII, 6). Ipsum etiam contemptus et despectio propinquorum non terruit, qui nos ab aeternis suppliciis liberans in facie palmas aequanimiter accepit. Ipse tacuit, et qui esset non ostendit, qui sub ipsa jam hora passionis cum humanitatis infirma pateretur, divinitatis potentiam exercere noluit. Mediator quippe Dei et hominum qui esset apparuisset, si cum teneretur ut homo majestatis suae potentiam voluisset ostendere, et per divinitatis magnitudinem susceptae carnis infirma transire; ut enim apertius homo mori posset, Deus mansit occultus: Quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Requisitus corpus passioni obtulit, quod pro electis assumpserat, et resistentibus noluit demonstrare quod erat. Infirmitatem persecutoribus suis prodidit, potentiam vero suae majestatis et divinitatis occultavit.

CAP. L.-- Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Joan. XIX, 11). (In exposit. B. Job, lib. III, n. 28, 29.) Satanae membra sunt omnes qui ei perverse vivendo junguntur. Membrum quippe ejus Pilatus exstitit, qui usque ad mortis extrema venientem in redemptionem nostram Dominum non cognovit. Corpus ejus sacerdotum principes exstiterunt, qui Redemptorem mundi a mundo repellere usque ad crucem persequendo conati sunt. Membra illius exstiterunt qui juxta prophetiae vocem dicunt: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium (Jerem. XI, 19). Lignum quippe in panem ejus mittere est configendo ejus corpori stipitem crucis adhibere, et vitam illius de terra viventium eradicare se posse aestimant, quem dum mortalem conspiciunt, finiri morte suspicantur. Cum ergo se pro nostra redemptione Dominus membrorum Satanae manibus tradidit, quid aliud quam ejusdem Satanae manum in se saevire permisit, ut unde ipse exterius occumberet, inde nos exterius interiusque liberaret? Potestatem itaque corporis Satanae usque ad sputa, colaphos, flagella, crucem lanceamque toleravit. Unde et Pilato ejus videlicet corpori, ad passionem veniens, dicit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Joan. XIX, 11). Sed tamen hanc potestatem quam contra se ei extrinsecus dederat suis servire lucris intrinsecus compellebat. Pilatus enim vel Satan, qui ejusdem Pilati caput exstiterat, sub potestate illius super quem potestatem acceperat tenebatur, et superior ipse disposuerat hoc quod inferius accedens a persecutore tolerabat; ut cum ex mala mente infidelium surgeret, utilitati tamen electorum omnium ipsa quoque crudelitas deserviret. Pie igitur disponebat intus quod semetipsum pati nequiter pertimebat foris. Hinc est enim quod de illo in coena dicitur: Sciens Jesus, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua (Joan. XIII, 3). Ecce in manus persequentium iturus, sciebat quod in manu sua ipsos etiam persecutores acceperat. Qui enim omnia accepisse se noverat, constat quia ipsos a quibus tenebatur tenebat, ut in se ipse ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum circa se malitia permissa saeviret.

CAP. LI.-- Susceperunt autem Jesum a Pilato sibi traditum, et educentes in eum qui dicitur Calvariae locum, ubi eum crucifixerunt (Joan. XIX, 17) (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 30; lib. IX, num. 44.) Antiquus ille Judaeorum populus, qui fidelis esse Deo videbatur, reprobatus corde, repulsus est; ut sua perfidia deceptus, contra ipsum post insurgeret quem ante praedicavit. Summi quippe sacerdotes et seniores populi, suo consilio ei conabantur obsistere quem prius praedicabant venturum esse. Cumque nomen ejus persequendo molirentur exstinguere, decepti sua malitia per invium frustra conabantur incedere, quia eorum crudelitati via non poterat patere contra auctorem omnium. Terrebantur quidem, cum auctoris omnium tot miracula cernerent, virtutes viderent, sed credere renuentes, adhuc signa requirebant cum dicerent: Quod ergo tu facis signum, videamus; ut et credamus tibi quid operaris (Joan. VI, 30). Aliquando etiam ostendebantur credere, cum dicerent: Nisi hic esset a Deo non poterat facere quidquam (Joan. IX, 33). Aliquando vero hunc a Deo esse denegabant, cum despicientes dicerent: Nonne hic est fabri filius: nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas: et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt (Matth. XIII, 55). Videbant quippe suscitare cum mortuos, et tamen esse mortalem. Quis non crederet Deum quem conspiciebant suscitare mortuum? Sed rursum cum hunc mortalem conspicerent, despiciebant credere hunc esse Deum immortalem. Per hoc ergo quod omnipotens Deus talem se eorum oculis exhibuit qui posset et divina ostendere et humana pati, errare eos quasi ebrios fecit. Omnis quippe qui errat nunc huc nunc illuc ducitur, ut eorum superbia, quae incarnationis ejus mysterium despicere maluit quam sequi, et se extolleret contra ejus humanitatem et divinitatis ejus potentiam miraretur intus lucentem. Tandem igitur ministri manusque diaboli facti sunt, quia in Redemptoris nostri morte grassati sunt. Antiquus quippe hostis Redemptoris mentem corrumpere per se tentando non valuit, sed ejus carnem per suos satellites ad triduum permissus exstinxit, et dispensationi supernae pietatis nesciens ex hac ipsa permissione servivit. Tribus etenim Redemptorem nostrum tentationibus pulsans, cor Dei temerare non valuit; sed cum Judae mentem ad carnis ejus mortem excitavit, cumque ei cohortem atque a pontificibus et Pharisaeis ministros tradidit, nimirum ipse diabolus ad carnem ejus manus extendit. Satellites enim ejus et ministri, Sacerdotes et principes, Pilatus atque milites illusores fuerunt, quorum vultum et corda operuit et excaecavit, et ne suum aucorem cognoscerent malitiae nubilo velavit. Vultus quippe ministrorum ejus opertus exstitit, quia mens persequentium eum quem carne tenere potuit Deum nec per miracula agnovit. Unde per Paulum dicitur: Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum (II Cor. III, 15). Qui rursus ait: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8).

CAP. LII.-- Et inclinato capite Jesus emisit spiritum (Joan. XIX, 30). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 31.) Sicut vera mors est qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est qua caro separatur ab anima. Mediator autem Dei et hominum solam pro nobis mortem carnis suscepit, et veram mortem delinquentium per umbram suae mortis delevit. Ad nos quippe venit qui in morte spiritus carnisque tenebamur; unam ad nos suam mortem detulit, et duas nostras quas reperit solvit. Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret, sed unam misericorditer accepit, et utramque juste damnavit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit. Unde et non immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus jacuit, quia videlicet lucem suae simplae mortis tenebris duplae nostrae mortis adjunxit. Qui ergo solam pro nobis mortem carnis accepit, umbram mortis pertulit, et a Dei oculis culpam quam fecimus abscondit. Ut igitur nos a morte carnis et spiritus debitores eriperet, mortem carnis Dominus non debens solvit.

CAP. LIII.-- Oportebat Christum resurgere a mortuis (Joan. XX, 9). (Lib. II, in Ezech., hom. 4, num. 2.) Universum hoc tempus septem diebus evolvitur, aeterna vero dies octava est, quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur. Per octonarium quippe numerum resurrectio et gaudium futurae beatitudinis significatur. Hujus octonarii numeri causa est quod post sabbatum voluit Dominus a morte resurgere. Dies quippe Dominicus, qui tertius est a morte dominica, a conditione dierum numeratur octavus, quia septimum sequitur. Unde et ipsa vera Redemptoris nostri passio, et vera resurrectio, figuravit aliquid de suo corpore in diebus passionis suae. Sexta enim feria passus est, sabbato quievit in sepulcro, Dominico autem die resurrexit a morte. Praesens enim vita nobis adhuc sexta est feria, quia in doloribus ducitur, et in angustiis cruciatur; sed sabbato quasi in sepulcro quiescimus, quia requiem animae post corpus invenimus. Dominico vero die, videlicet a passione tertio, a conditione, ut diximus, octavo, jam corpore a morte resurgemus, et in gloria animae etiam cum carne gaudebimus. Quod ergo mire Salvator noster in se fecit hoc veraciter in nobis signavit, ut nos et dolor in sexta, et requies in septima, et gloria excipiat in octava.

CAP. LIV.-- Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum (Joan. XX, 2). (In exposit. B. Job, lib. III, num. 22.) Aliquando Scriptura sacra totum pro parte consuevit ponere, sicut hic ad monumentum Maria conqueritur, dicens: Tulerunt Dominum meum. Solum quippe dominicum corpus in monumento jacuerat, et illud solum Maria quaesitura venerat. Dum ergo quasi totum simul Dominum sepultum deplorabat, et non corpus Domini, sed Dominum sublatum quaerebat, videlicet ex toto partem significabat.

CAP. LV.-- Cum esset sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum (Joan. XX, 19). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 26.) Post Domini passionem apostoli pro mentis teneritudine et formidinis infirmitate, clausis foribus residebant. Cum enim nequaquam contra membra diaboli in voce liberae praedicationis exsurgerent, et necdum post passionem Domini, sancti Spiritus infusione solidati, Redemptorem suum auctoritate firma praedicarent, adhuc contra adversarios suos quasi in antris insidiabantur. Clausis quippe foribus, quasi in quibusdam abditis specubus suis catuli rapturi mundum cubabant, ut animarum praedam postmodum praesumentes diriperent, de quibus tunc certum est quod mundi impetum etiam sibimetipsis latendo formidarent. Illis foribus clausis, isti catuli mortem nostrae mortis insidiati quaesierunt, ut culpam interficerent, omnemque in nobis peccati vitam necarent. Horum primo illi esurienti catulo, sed jam valenti, ostensa per linteum gentilitate, quasi monstrata praeda dicitur: Macta et manduca (Act. X, 13): his catulis velut adhuc infirmis, ut in antris cubare debeant jubetur, cum eis voce dominica dicitur: Sedete hic in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Apostoli enim recte catuli sanctae Ecclesiae vocari possunt, qui in Ecclesia editi adversantem mundum ore et praedicatione sua rapuerunt.

CAP. LVI.-- Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 23). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 34; homil. 26, in Evang., n. 4.) Quos sancti Spiritus replet gratia, prius eos de terrena actione terrificat, et postmodum spe coelestium consolatur, ut tanto post confitendo de praemiis gaudeant, quanto prius sola supplicia conspiciendo metuebant. Cum igitur sancti apostoli nequaquam contra membra diaboli in vocem liberae praedicationis assurgere, et necdum per passionem Domini sancti Spiritus infusione solidati, Redemptorem suum auderent auctoritate firma praedicare; et pro mentis teneritudine et formidinis infirmitate una sabbatorum clausis foribus propter metum Judaeorum residentes metuerent exire, veniens Dominus et stans in medio eorum insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Ecce conversorum terror vertitur in potestatem, quia eum mala sua poenitendo puniunt, usque ad exercendum judicium ascendunt, ut hoc in Deo posse accipiant quod prius ipsi de Deo metuebant. Judices quippe fiunt qui supernum judicium perfecte timuerunt, et aliena peccata dimittere jam incipiunt qui prius ne sua retinerentur formidaverunt. Libet autem intueri, fratres charissimi, discipuli Domini ad tanta onera humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam obligationis alienae potestatem relaxationis accipiunt; principatum superni judicis sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. Ecce qui districtum Dei judicium metuunt, animarum judices fiunt, ut alios damnent vel liberent qui semetipsos damnari metuebant.

CAP. LVII.-- Venite et prandete (Joan. XXI, 12). (Homil. 24, in Evang., n. 6; 14, n. 5, 6; 24, n. 6; 25, n. 9, 10.) Resurgens Dominus, apparens ultimo jam convivio cum septem discipulis comedisse describitur, quia hi qui in illo nunc perfecti sunt aeterna per illum refectione satiantur. Petrus quippe et Thomas, Nathanael, filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo, cum eo fuisse memorantur. Cur autem cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, nisi quod eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt, futuros secum in aeterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur, et saepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos amor hujus mundi non ligat, quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit De hoc extremo convivio alibi per Joannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt (Apoc. XIX, 9). Idcirco enim non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo finito praesentis vitae tempore ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed ad coenam vocantur. Quae videlicet coena hoc ultimo convivio exprimitur, cui septem discipuli adesse memorantur, quia illos, ut diximus, tunc interna refectio reparat qui pleni nunc septiformi gratia in amore spiritus anhelant. Hanc refectionem bonus Pastor ovibus suis vocem suam audientibus et se sequentibus promittit, dicens: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 9). Ingredietur quippe ad fidem, egredietur vero a fide ad speciem, a credulitate ad contemplationem; pascua autem inveniet in aeterna refectione. Oves ergo ejus pascua invenient, quia quisquis illum corde simplici sequitur, aeternae viriditatis pabulo nutritur. Quae sunt autem istarum ovium pascua, nisi interna sempiternae vitae paradisi gaudia? Pascua namque electorum sunt vultus praesens Dei, qui dum sine defectu conspicitur, sine fine mens cibo satiatur. In istis pascuis de aeternitatis satietate laetati sunt quique jam laqueos voluptuosae temporalitatis evaserunt. Ibi hymnidici angelorum chori, ibi societas supernorum civium, ibi dulcis solemnitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium, ibi providi prophetarum chori, ibi judex apostolorum numerus, ibi innumerabilium martyrum victor exercitus, tanto illic laetior, quanto hic durius afflictus, ibi confessorum constantia praemii sui perceptione consolata, ibi fideles viri, quos a virilitatis suae robore voluptas saeculi non potuit emollire; ibi sanctae mulieres quae cum saeculo et sexum vicerunt, ibi pueri qui hic annos suos moribus transcenderunt, ibi senes quos hic et aetas debiles reddidit, et virtus operis non reliquit. Quaeramus ergo, fratres, haec pascua, in quibus cum tantorum civium solemnitate gaudeamus, ipsa nos laetantium festivitas invitet. Ecce in coelestibus electorum civium laetitia agitur, de se vicissim omnes in suo conventu gratulantur, et tamen nos ab amore aeternitatis tepidi, nullo desiderio ardemus, interesse tantae solemnitati non quaerimus, privamur gaudiis, et laeti sumus. Accendamus igitur animum, fratres; recalescat fides in id quod credidit; inardescant ad superna desideria nostra; et sic amare jam ire est. Ab internae solemnitatis gaudio nulla nos adversitas revocet, nulla nos prosperitas blandiens seducat. Toto ergo desiderio ad supernam patriam animus anhelet; nihil in hoc mundo appetat quod constat quia citius relinquat; ut si coelestis Pastoris veraciter oves sumus, quoniam in vitae delectatione non figimur, aeternis pascuis in perventione satiemur. Haec ergo, fratres, nobiscum agamus, septiformis sancti Spiritus gratia repleri desideremus, quid nos in futurum sequi possit ex praesenti perpendamus. Pensemus si sancto Spiritu pleni sumus, et sic noscimus si ad aeternae pascua refectionis, si ad illud ultimum convivium pervenire valeamus. Quisquis enim ille est quem nunc Spiritus iste non reparat, profecto ab illa aeterni convivii refectione jejunat. Meminisse debemus quid de eodem Spiritu dicat Paulus apostolus: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quasi quidam titulus divinae possessionis est iste Spiritus amoris. Nunquidnam Spiritum Christi habet is cujus mentem odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, avaritia cruciat, luxuria enervat? Pensare debemus quis sit Christi Spiritus; profecto ille qui facit amicos et inimicos diligi, terrena despici, pro coelestibus aestuari, carnem propter vitia conteri, mentem a concupiscentiis frenari. Si ergo volumus cognoscere possessiones Dei, personam perpendamus possessoris nostri. Ecce enim quod diximus voce veridica Paulus clamat: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Ibid.). Ac si aperte dicat: Qui nunc Deo inhabitante non regitur, de divinae claritatis specie postmodum non laetatur. Sed nos tamen qui ad haec quae dicta sunt infirmamur, necdum culmen perfectionis attingimus, in via Dei quotidie sancti desiderii gressus ponamus. Consolatur nos Veritas quae per Psalmistam dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII, 16). Non omnino erit nobis noxia imperfectio nostra, si in Dei itinere constituti, et ad transacta non respicimus, et ad ea quae restant transire festinamus. Nam quem imperfectorum desideria indignanter inflammant hunc quandoque ad perfectionem Dominus noster Jesus Christus roborat, qui pro peccatoribus carnem sine peccato assumens, de coelis ad terras descendit, et pro humano genere, quod pro culpa primi parentis morti perpetuae fuerat obnoxium, qui morti nihil debebat occubuit. Hinc est quod nos quotidie ad vitam post culpas revertimur, quoniam ad poenam nostram Conditor sine culpa descendit. Ecce jam antiquus hostis ea quae de humano genere spolia ceperat amisit, et quos jure tenebat mortales perdidit, quoniam eum in quo jus non habuit morte appetere immortalem praesumpsit. Quotidie peccatores ad vitam revertuntur, et post perpetratas culpas ad innocentiam per poenitentiae remedium convertuntur. Adest testis divinae misericordiae Maria Magdalene, de qua Pharisaeus dum pietatis fontem vellet obstruere, dicebat: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII, 39). Sed lavit lacrymis maculas cordis et corporis, et Redemptoris sui vestigia tersit quae itinera sua prava dereliquit. Sedebat ad pedes Jesu verbumque de ore illius audiebat, viventi adhaeserat, mortuum quaerebat, viventem reperit quem mortuum quaesivit. Tantumque apud eum locum gratiae invenit, ut illum viventem ipsis quoque apostolis, ejus videlicet nuntiis, ipsa nuntiaret. Quid itaque, fratres, quid in hac re debemus aspicere, nisi immensam misericordiam Conditoris nostri? Qui nobis, velut in signo, exemplum poenitentiae posuit eos quos per poenitentiam vivere post lapsum fecit. Perpendo etenim Petrum, considero latronem, aspicio Zachaeum, intueor Mariam, et nihil in his aliud video nisi ante oculos nostros posita spei et poenitentiae exempla. Fortasse enim in fide lapsus est aliquis; aspiciat Petrum qui amare flevit quod timide negaverat (Matth. XXVI). Alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit; aspiciat latronem, qui ipso mortis articulo ad vitae praemia poenitendo pervenit (Luc. XXIII). Alius avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit; aspiciat Zachaeum, qui si quid alicui abstulit quadruplum reddidit (Luc. XIX). Alius libidinis igne succensus, carnis munditiam perdidit: aspiciat Mariam quae in se amorem carnis igne divini amoris excoxit (Luc. VII). Ecce omnipotens Deus ubique nostris oculis quos imitari debeamus objicit, ubique exempla suae misericordiae opponit. Mala ergo jam displiceant vel experta. Libenter obliviscitur Deus, quod nocentes fuimus; paratus est nostram poenitentiam deputare nobis ad innocentiam. Inquinati igitur post aquas salutis, renascamur ex lacrymis. Itaque juxta primi pastoris vocem: Sicut geniti infantes, lac concupiscite (I Petr. II, 1), redite parvuli filii ad sinum nostrae matris aeternae sapientiae, sugite larga ubera pietatis Dei; et si transacta plangitis, imminentia vitetis. Redemptor enim noster momentaneos fletus nostros aeterno consolabitur gaudio.

CAP. LVIII.-- Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 15)? (Regul. pastor. part. I, cap. 5; homil. 26, in Evang. n. 5, 6.) Sunt nonnulli qui eximia virtutum dona percipiunt, et pro exercitatione caeterorum magnis muneribus exaltantur, qui studio castitatis mundi, abstinentiae robore validi, doctrinae dapibus referti, patientiae longanimitate humiles, auctoritate fortitudinis erecti, pietatis gratia benigni, justitiae severitate districti sunt. Qui nimirum culmen regiminis si vocati suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt quae non pro se tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. Cum sua et non aliorum lucra cogitant, ipsi se quae parata appetunt habere bonis privant. Hinc namque Veritas ad discipulos dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15). Hinc Petro ait: Simon Joannis, amas me? Qui cum se eum amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas. Si ergo dilectionis est testimonium cura passionis, quisquis virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, Pastorem summum convincitur non amare. Beato ergo Petro primo pastori Dominus noster bonus Pastor, ante passionem suam dans claves regni coelestis, ait: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19). Post resurrectionem vero suam, eamdem ligandi et solvendi potestatem communiter discipulis cum beato Petro commisit, dicens: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 23). Horum profecto nunc in Ecclesia episcopi, et caeteri pastores locum tenent; solvendi et ligandi suscipiunt auctoritatem qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex vitae fiat alienae. Et plerumque contingit ut hic judicii locum teneat cui ad locum vita minime concordat, ac saepe agitur ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat; saepe erga quoslibet odio vel gratia movetur, et in illis solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur; unde fit ut ipsa ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro sua voluntate, et non pro subjectorum moribus exercet. Sub magno igitur moderamine pastores Ecclesiae vel solvere studeant, vel ligare; sed utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est; ne is qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel injuste, nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne etsi injuste ligatus est, ex ipsa temerariae reprehensionis superbia culpa quae non erat fiat.

CAP. LIX.-- Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget (Joan. XXI, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 69; homil. 3, in Evang., n. 3; in exposit. B. Job, lib. XXXI, n. 70; homil., 3, in Evang., n. 4; homil. 26, in Evang., n. 10, ordine saepe inverso.) Fortis quisque praedicator cum certamen passionis sibi propinquare considerat, de exercitio virtutis exsultat; nec terretur pugnae periculo, quia victoriae laetatur triumpho. Sed si praedicator fortis gloriam passionis appetit, si discrimen mortis subire pro Domino laetus quaerit, quid est quod ipsi fortissimo praedicatori, qui ex robusto corde virtutem traxit in nomine, Petro Veritas dicit: Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis? Quomodo de passione gaudet qui cinctus ab alio ire quo ducitur non volet? Sed si pensamus qualiter animus appropinquante passione et mortis metu quatitur, et tamen de venturo regni praemio laetatur, intelligimus quomodo gloriosi certaminis subire periculum volens nolit; quia et in morte considerat quod tolerans paveat, et in fructu mortis aspicit quod appetens quaerat. Neque enim si plenissime Petrus nollet, pro Christo pati potuisset, sed martyrium, quod per infirmitatem carnis noluit, per virtutem spiritus amavit. Qui dum per carnem ad poenas trepidat, per spiritum ad gloriam exsultat; actumque est ut cruciatum martyrii nolendo voluisset, sicut nos quoque cum gaudium quaerimus salutis, amarum poculum sumimus purgationis. Amaritudo quidem in poculo displicet, sed restituenda per amaritudinem salus placet. Videamus Paulum quomodo amet quod refugit, quomodo refugiat quod amat, ait enim: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse: et mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. II, 23). Et tamen dicit: Qui sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4). Ecce et mori desiderat, et tamen exspoliari carne formidat. Cur hoc? Quia etsi victoria in perpetuum laetificat, ipsa nihilominus ad praesens poena turbat. Et quamvis vincat amor subsequentis muneris, tangit tamen non sine moerore animum pulsus doloris. Sicut enim vir fortis cum vicino jam belli certamine armis accingitur, palpitat, et festinat, et tremit, et saevit, quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur; ita vir sanctus cum propinquare passioni se conspicit, et naturae suae infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur; et de vicina morte trepidat, et tamen quod moriendo verius vivat exsultat. Ad regnum quippe non potest, nisi interposita morte transire, et idcirco confitendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit, et gaudens metuit, et metuens gaudet, quia scit quod ad bravium quietis non perveniat, nisi hoc quod interjacet cum labore transcendat. Sic nos cum morbos a corpore repellere cupimus, tristes quidem, ut supra diximus, amarum purgationis poculum sumimus, certi vero de subsequenti salute gaudemus. Quia enim pervenire corpus aliter ad salutem non valet, in potu libet etiam quod taedet. Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, moerore turbatus hilarescit. Bene ergo Dominus beato Petro praedicatori suo fortissimo post resurrectionem suam de futura ejus passione praedixit: Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis; quoniam etsi ut homo ad vim persecutionis et mortis trepidavit, per spei tamen certitudinem ad praemium remunerationis exsultat, quoniam erat vis interior amoris quae dolorem vinceret carnis. Nos igitur, fratres charissimi, Redemptorem nostrum pro nobis passum et mortuum vere resurrexisse scientes, et nos quoque in futuro resurrecturos, et ei de nostris actibus rationem reddituros certissime credentes, beatum Petrum imitantes, in quantum possumus, adversitates et hujus mundi persecutiones pro vitae perennis gloria patienter et gaudenter sustineamus. Despiciamus cuncta praesentia, nulla etenim sunt in hoc mundo quae transire possunt. Turpe sit diligere quod constat citius perire. Non nos terrenarum rerum amor superet, non superbia inflet, non ira dilaniet, non luxuria polluat, non invidia consumat. Amore nostro, fratres charissimi, Redemptor noster occubuit, et nos amore ejus discamus vincere nosmetipsos. Quod si perfecte agimus, non solum imminentes poenas evadimus, verum etiam cum beato Petro et caeteris martyribus communi gloria remuneramur. Nam quamvis occasio desit persecutionis, habet tamen pax nostra martyrium suum, quia etsi carnis colla ferro non subdimus, spiritali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus. Vitam igitur vestram, fratres, moresque componite: is qui mitis resurrexit ex morte, quam districtus in judicio veniet praevidete. Certe in die tremendi examinis sui cum angelis, cum archangelis, cum Thronis et dominationibus, cum principatibus et potestatibus apparebit, coelis ac terris ardentibus, cunctis videlicet elementis in sui obsequii terrore commotis. Hunc ergo tanti pavoris judicem ante oculos ponite, hunc venturum timete, ut hunc cum venerit, non timidi sed securi videatis. Timendus est enim ne timeatur; terror ejus nos ad usum bonae operationis exerceat, metus illius vitam nostram a pravitate compescat. Mihi, fratres, credite, quia tanto tunc erimus securi de ejus sententia, quanto nunc esse satagimus suspecti de culpa. Si autem tanta cura pertimescitur judicium cujuslibet potentis qui futurus est post hominem vermis, post vermem abjectissimus pulvis, qua intentione cogitandum est, qua formidine providendum tantae judicium majestatis? Hoc ergo, fratres charissimi, tota intentione pertimescite, hoc apud vos sollicita mente cogitate. Ecce solemnia dominicae resurrectionis annue agimus, sed ita vivendum est nobis, ut ad aeterna pervenire festa mereamur. Transeunt enim cuncta quae temporaliter celebrantur festiva. Curate, qui his solemnitatibus interestis, ne ab aeterna solemnitate separemini. Quid prodest interesse festis hominum, si contingat deesse festis angelorum? Umbra futurae solemnitatis est solemnitas praesens et temporalis. Idcirco hanc annue agimus, ut ad illam quae non est annua, sed continua, perducamur. Cum haec statuto tempore geritur, ad illius desiderium memoria nostra refricatur. Frequentatione ergo gaudii temporalis ad aeterna gaudia mens incalescat et ferveat, ut ex veritate laetitiae perfruatur in patria quod de umbra gaudii meditatur in via, praestante Domino et Redemptore nostro Jesu Christo: qui resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per infinita saeculorum saecula. Amen.

Pars secunda. IN QUA EXPLANANTUR ACTA APOSTOLORUM, EPISTOLAE B. PAULI, EPISTOLAE CATHOLICAE, ET APOCALYPSIS.