VII | IX |
EXPOSITIO SUPER PRIMAM EPISTOLAM B. PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS. CAPUT PRIMUM.
[recensere]-- In omnibus divites facti estis (I Cor. I, 4). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 41, et maxime lib. I, in Ezech., homil. 11, n. 17, 18, 19.) Verecundae mentes, si quas fortasse culpas admiserint, leniter arguendae sunt, quia si asperius increpentur, franguntur potius quam erudiant. Praedicatores itaque justi cum aliquos corrigunt, si in eis ex parte alia fortasse aliquid bonae operationis potuerint invenire, ad eadem objurgationis verba cum magna dispensatione debent descendere. Quod bene in egregio praedicatore beato Paulo discimus, qui cum Corinthios cognosceret pro amore personarum in schismate divisos, eorum verecundiae consulens, locutionem suam eis a gratiarum actione et laudibus coepit dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu: quia in omnibus divites facti estis in illo. Multum profecto laudabat, quos in Christo divites in omnibus dicebat. Ecce adhuc blandimenta multiplicat, dicens: In omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis (Vers. 5). Testimonium Christi confirmatum est in vobis dixit, ac si opere peregissent quod doctrina didicerant. Et mox in laudis consummatione subjunxit: Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi (Vers. 7). Quaeso te, Paule, si jam nihil deest, cur eis scribendo fatigaris? cur in longinquo positus loqueris? Pensemus ergo, fratres charissimi, quantum laudat. Ecce eis gratiam Dei datam asserit, factos divites in omnibus dicit; in omni verbo et in omni scientia Christi testimonium, id est quod de semetipso moriendo et resurgendo testatus est, in eorum vita confirmatum esse perhibet, et nihil eis deesse in ulla gratia testatur. Quis, rogo, credat quia paulo post eos corripiat quos ita laudat? Nam post caetera subjungit: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (II Cor. I, 10) Quod enim potuit tam perfectis tamque laudabilibus schisma subrepere? Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab iis qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos (Vers. 11). De quibus contentionibus paulo post subdidit dicens: Cum enim inter vos sit zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Sequitur: Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi (I Cor. I, 12). Ecce quos in omni verbo et in omni scientia laudaverat, quibus nil deesse in ulla gratia dixerat, paulisper loquens ad increpandum leniter veniens, divisos erga seipsos reprehendit, et quorum prius salutem narraverat postmodum vulnera patefecit. Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sed aegrum timidum esse conspiciens, diu palpavit et subito percussit. Prius blanda manu laudes posuit, et postmodum ferrum increpationis fixit. Nisi enim verecundae mentes fuerint palpando reprehensae, ita ut ex aliis rebus audiant quod in consolatione sumant, per increpationem protinus ad desperationem cadunt. Sed nunquid mentitus est Paulus, ut prius nil deesse in omni gratia diceret quibus postmodum dicturus erat unitatem deesse? Absit hoc ut quis de illo talia vel desipiens credat; sed quia erant inter Corinthios quidam omni gratia repleti, et erant quidam in personarum favoribus excisi, coepit a laudibus perfectorum, ut modesta invectione ad reprehensionem pertingeret infirmorum, et in hoc quoque ad medicinam cordis a medicina corporis usum trahens. Nam cum feriendum vulnus medicus aspicit, prius ea membra quae circa vulnus sana sunt palpat, ut post ad ea quae vulnerata sunt leniter palpando perveniat. Cum ergo Paulus perfectos in Corinthiis laudavit, sana membra juxta vulnus tetigit; cum vero infirmos de divisione reprehendit, vulnus in corpore percussit. CAP. II.-- Quae a Deo donata sunt nobis loquimur: non in doctis humanae sapientiae verbis (I Cor. II, 13). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 74.) Verba mandatorum Dei ab hujus mundi sapientibus differunt, qui dum intendunt eloquentiae, eorum dicta pulchre apparent; et cum rerum virtute careant, aliud esse quam sunt verborum compositione quasi superducto colore mentiuntur. At contra doctrina Dei, et praedicatione pulchra est, et puritate conspicua, nec aliud se per fallaciam praetendit exterius et aliud reservat interius, neque in dictis suis pulchra videri appetit nitore sermonis, sed integritate veritatis. Eloquentiae ornamenta bene Paulus despexerat, cum dicebat: Quae a Deo donata sunt nobis loquimur: non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus. Malebat quippe sapientiam Dei sola puritate veritatis ostendere, non autem compositione eloquii fucare.
CAP. III.-- Quis scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11)? (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 66.) Tunc spiritus hominis ab altero ignoratur, cum verbis vel operibus non demonstratur. Nam cum scriptum sit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16), per hoc quod foris agitur quidquid intus latet aperitur. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Quomodo in aquis resplendet prospicientium vultus, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus (Prov. XXVII, 19).
CAP. IV.-- Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam (I Cor. I, 23). (Homil. 6, in Evang., n. 1.) In Domino nostro Jesu Christo mens infidelium grave scandalum pertulit, cum eum post tot miracula quae fecerat morientem vidit. Stultum quippe visum est hominibus ut pro hominibus auctor vitae moreretur, et inde contra eum homo scandalum sumpsit unde ei amplius debitor fieri ut honoraretur debuit. Nam tanto Deus ab hominibus dignius honorandus exstitit, quanto pro hominibus et indigna suscepit.
CAP. V.-- Non enim judicavi me scire aliquid inter vos nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). (Lib. I, in Ezech., hom. 9, n. 31.) Sacra Scriptura ea quae de natura divinitatis vel de aeternis gaudiis narrat nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secreto sunt cognita; et in sacro eloquio dictis occultioribus atque sublimioribus fortes satiantur; et praeceptis apertioribus nos parvuli nutrimur, qui intelligere alta non possumus, in Christi fide salvamur. Unde Corinthiis a beato Paulo dicitur: Nihil me judicavi scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum; ac si diceret: Quia vos capere divinitatis ejus mysteria non posse pensavi, sola vobis humanitatis ejus infirma locutus sum.
CAP. VI.-- Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 1.) Dominus noster Jesus Christus qui est Dei virtus et est sapientia, de Patre natus ante tempora, in illa nativitate ab humano genere cognosci non poterat. Proinde in humanitate venit ut videretur, videri voluit ut imitaretur. Quae carnis nativitas despecta visa est sapientibus mundi. Contempserunt enim infirma humanitatis ejus, Deo haec indigna judicantes, cui tanto magis homo debitor fuit, quanto pro illo Deus etiam indigna suscepit: et pro eo salvando stultitiam praedicationis assumpsit; scriptum quippe est: Quia enim non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes in se. Verbum quippe Dei, sapientia est. Sed stultitia ejus sapientiae dicta est caro Verbi, ut quia carnales quique per carnis suae prudentiam pertingere non valebant ad sapientiam Dei, per stultitiam praedicationis, id est per incarnationem Verbi sanarentur, ac si diceret: Cum Deum qui est sapientia, nequaquam per sapientiam suam mundus inveniret, placuit ut Deum hominem factum per humilitatis stultitiam cognosceret, quatenus ejus sapientia ad nostra stulta descenderet, et lumen supernae prudentiae luto suae carnis illuminata nostra caecitas videret. Natus igitur ex Patre sine tempore, ex matre nasci dignatus est in tempore.
CAP. VII.-- Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 2). (In exposit. B. Job., lib. XX, num. 41; lib. IV, num. 71.) Intra sanctam Ecclesiam stulti vocantur, sed tamen nobiles sunt qui prudentiam carnis, et stultam mundi sapientiam despiciunt, et sapientem sibi profuturam Dei stultitiam appetentes concupiscunt. Scriptum quippe est: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Hanc nos stultitiam Paulus comprehendere admonet, dicens: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18). Hanc stultitiam qui perfecte secuti sunt, voce Sapientiae audire meruerunt: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ecce relinquentes temporalia, gloriam potestatis aeternae mercati sunt. Quid itaque stultius in hoc mundo quam sua deserere? et quid in aeternitate nobilius quam cum Deo judices venire? Horum scilicet judicum nobilitas; Salomone attestante, memoratur, cum hoc quod jam praefatus sum, dicitur: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Valde quippe nobiles considerat, quos senatores vocat. Hanc in se nobilitatem Paulus aspexerat, cum cognitioni Conditoris per Spiritum junctus dicebat: Genus igitur cum simus Dei, non debemus aestimare auro, vel argento, aut lapidi sculpturae artis, et cognitionis hominis divinum esse simile (Act. XVII, 29). Genus videlicet Dei dicimur, non ex ejus natura editi, sed per spiritum illius, et voluntarie conditi, et adoptive recreati. Tanto ergo ad hanc nobilitatem quisque erigitur, quanto per acceptam imaginem ad similitudinem illius ex imitatione renovatur. At contra sunt stulti et ignobiles, qui supernam sapientiam semetipsos sequentes fugiunt, in sua ignorantia, quasi in abjectae prolis vilitate sopiuntur: qui quo id ad quod conditi sunt non intelligunt, eo etiam cognationem acceptae per imaginem generositatis perdunt. Stulti sunt et ignobiles, quos ab aeternae consortio haereditatis repellit servitus mentis. Scriptum quippe est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34); nimirum quisquis se pravo desiderio subjicit, iniquitatis dominio dudum libera mentis colla supponit. Sed huic dominio contradicimus, cum iniquitati quae nos ceperat reluctamus, cum violentae consuetudini resistimus, et desideria perversa calcantes, contra hanc jus nobis libertatis ingenitae vindicamus, cum culpam poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibus lavamus. Praeterea de stultis et ignobilibus voce praedicatoris egregii dicitur: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Qui ergo dum terrena sapiunt, ab intima generositate repulsi sunt, stulti simul et ignobiles sunt apud Deum.
CAP. VIII.-- Quae stulta sunt mundi elegit Deus (I Cor. I, 27). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 1; lib. I, num. 25; lib. XXXI, num. 1.) In paradiso sano homini diabolus invidens superbiae vulnus inflixit, ut qui mortem non acceperat conditus, mereretur elatus. Contra hoc inflictum vulnus superbientis apparuit medicina inter homines humilitas Dei, ut auctoris exemplo humilitate surgerent qui imitatione hostis elati ceciderunt. Contra superbientem ergo diabolum apparuit inter homines homo factus humilis Deus, qui ad redemptionem nostram veniens, et suos contra mundi superbiam praedicatores mittens, relictis sapientibus insipientes, relictis fortibus debiles, relictis divitibus pauperes elegit. Ad cognitionem quippe fidei prius stulta mundi collecta sunt, ut post ejus etiam astuta vocarentur, attestante Paulo qui ait: Non sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I). Ipsa namque sanctae Ecclesiae principia litterarum perhibentur ignara, ut videlicet cunctis praedicatoribus suis redemptor ostenderet quod ad vitam credentes populos non sermo sed causa suaderet. Praeterea, infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27); actumque est cum pauperibus quod post etiam divites elati mirarentur. Nam dum novas in illis virtutes aspiciunt, eorum quorum prius contempsere vitam, postmodum obstupuere miracula. Unde mox pavidi ad sua corda redeuntes, extimuerunt sanctitatem in miraculis quam despexerant in praeceptis. Per infirma ergo confusa sunt fortia, quia dum in venerationem vita surgeret humilium, elatio cecidit superborum.
CAP. IX.-- Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis (I Cor. III, 3)? (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 42.) Saepe praedicatores justi quodam decenti moderamine suas culpas coram discipulis indicant, ut illi audientes discant quomodo semetipsos de suis actionibus subtiliter reprehendant. Tanta vero dispensatione se temperant, ut neque cum se erigunt intrinsecus rigidi sint, neque rursum cum se humiliant extrinsecus remissi, quia et in disciplina humilitatem custodiunt, et in humilitate disciplinam. Paulus disciplinam tenuit, cum Corinthiis diceret: Cum enim sit inter vos zelus et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Sed hanc humilitatem in disciplina non perdidit, quia deprecando praemisit, dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10). Rursum humilitatem tenuit cum eisdem Corinthiis loquens, paulo latius fortasse quam voluerat, semetipsum reprehendit, dicens: Factus sum insipiens (II Cor. XII, 11). Sed disciplinam in hac humilitate non perdidit, quoniam illico adjunxit: Vos me coegistis (II Cor. IV, 5). Exemplum magnae humilitatis exhibuit cum discipulis dixit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Dominum nostrum Jesum Christum: nos autem servos vestros per Christum (Vers. 21). Sed in hac humilitate disciplinae justitiam non amisit, quoniam eisdem delinquentibus dicit: Quid vultis in virga veniam ad vos, etc.? Sciunt ergo praedicatores sancti utroque moderamine artem magisterii temperare; et cum delinquentium reatus inveniunt, sciunt modo severe corripere, modo humiliter deprecari. Sed tamen cum stimulante justitia eos severe corrigunt, internae dulcedinis charitatis erga eos gratiam non amittunt, et eorum amore ardent in quos aspera correptione saeviunt, seque etiam eis intrinsecus in secreto cordis humiliant quos duris foris animadversionum stimulis quasi despiciendo castigant. Plerumque etiam et non despiciendo despiciunt, et non desperando desperant, ut tanto celerius eos à culpa reviviscere ac resilire faciant quanto quasi jam vicinius mortis foveam ostentant.
CAP. X.-- Ego plantavi, Apollo rigavit (I Cor. III, 6). In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 43; lib. XVII, num. 27.) Dominus praedicatores suos et doctores voce sua foris insonat, sed audientium corda per seipsum interius illustrat, Paulo attestante, qui ait: Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. Nequaquam ergo sibi doctores tribuant quod per exhortationem suam auditores ad summa proficere vident, quia nisi sanctus Spiritus eorum corda repleat, ad aures corporum vox docentium incassum sonat. Formare enim vocem magistri exterius possunt, sed hanc exprimere interius non possunt. Sed inter haec sciendum est quod plerumque etiam Deum, qui imbecillis non est, humiliter agentes adjuvamus. Unde per Paulum dicitur: Dei enim sumus adjutores (Ibid., 9). Nam cum ei quem ipse per internam gratiam infundit nos exhortationis voce concurrimus, hoc quod ille per Spiritum sanctum agit intrinsecus nos exterius ministerio vocis adjuvamus. Et tunc solum nostra exhortatio ad perfectionem ducitur, cum in corde fuerit Deus qui adjuvet. Unde et per Paulum dicitur: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Ibid., 7). Plantare quippe et rigare adjuvare est: quod utrumque vacuum erit ministerium, si Deus in corde non dat incrementum. Sed qui de sensu suo alta sapiunt, esse humiliter Dei adjutores nolunt, quia dum se Deo utiles esse aestimant, a fructu se utilitatis alienant. Unde et voce Veritatis discipulis dicitur: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10).
CAP. XI.-- Fundamentum aliud nemo potest ponere (I Cor. III, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 14.) In Scriptura sacra per fundamenta praedicatores intelliguntur. Unde David propheta cum sanctam Ecclesiam in sublimibus apostolorum mentibus poni aedificarique cons iceret, dixit: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1). Cum vero in sacro eloquio non fundamenta, sed singulari numero fundamentum dicitur, nullus alius nisi ipse Dominus designatur, per cujus divinitatis potentiam nutantia infirmitatis nostrae corda solidantur; de quo et Paulus ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ipse quippe fundamentum fundamentorum est, quia et origo est inchoantium et constantia robustorum.
CAP. XII.-- Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, aurum et argentum, etc. (I Cor. VIII, 12). (Dialog. lib. IV, cap. 39.) De quibusdam levibus culpis ante judicium purgatorius ignis esse credendus est, pro eo quod Veritas dicit: Quia si quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit, non remittetur ei in hoc saeculo neque in futuro. In qua sententia datur intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse laxari. Quod de uno negatur, consequens intellectus patet quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut praedixi, hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur qui culpam qualiter declinare debeant sciunt, aut non in gravibus rebus error ignorantiae. Quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Nam et cum Paulus dicat Christum esse fundamentum, atque subjungat: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit: si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet: si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem; quamvis hoc de igne tribulationis in hac vita nobis adhibito possit intelligi, tamen, si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum est sollicite quia illum dixit per ignem posse salvari, non qui super hoc fundamentum, ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora, et idcirco duriora atque tunc jam insolubilia, sed ligna, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est quia illic saltem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis haec actibus in hac adhuc vita positus ut illic obtineat, promereatur.
CAP. XIII.-- Comprehendam sapientes in astutia eorum (I Cor. III, 19). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 27; lib. VI, num. 2.) Quaerendum video cur Paulus sententiis amicorum beati Job tanta auctoritate utitur, si hae eorum sententiae dominica reprehensione cassantur, cum dicitur: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job, XXXII, 7). Elyphas quippe verba sunt quae Corinthiis Paulus intulit, dicens, sicut scriptum est: Comprehendam sapientes in astutia eorum. Quomodo igitur quasi prava respuemus quae Paulus ex auctoritate astruit? aut quomodo attestatione Pauli recta putabimus quae per semetipsum Dominus non recta definivit? Sed haec utraque citius quam non sint diversa cognoscimus, si ejusdem dominicae sententiae subtilius verba pensamus. Quia nimirum cum diceret: Non estis locuti coram me rectum, illico adjunxit: sicut servus meus Job. Liquet ergo quia quaedam eorum in dictis recta sunt, sed melioris comparatione superantur. Nam inter alia quae irrationabiliter dicunt, multas ad beatum Job fortes sententias proferunt. Sed comparatae dictis fortioribus, vim fortitudinis amittunt. Mira vero sunt multa quae dicunt, nisi in sancti viri adversitatem dicerentur; in semetipsis ergo magna sunt, sed quia virum justum transfigere appetunt, ejusdem magnitudinis pondus perdunt; quia et quamlibet forte frustra jaculum mittitur ut dura saxa feriantur, eo enim obtusum longius resilit quo intortum fortiter venit. Igitur amicorum beati Job dicta, licet in quibusdam valde sint fortia, cum tamen sancti viri vitam fortem feriunt, cunctum sui acuminis mucronem retundunt. Quia ergo et in semetipsis magna sunt, sed contra beatum Job nullo modo assumi debuerunt, et Paulus haec ex virtute pensans in auctoritate proferat; et judex, quoniam incaute prolata sunt, ex quantitate personae reprehendat. Amicos igitur beati Job, haereticorum speciem tenentes, in dictis suis nequaquam per omnia reprobamus, quia dum superna sententia contra eos dicitur: Non estis locuti coram me rectum (Job, XLII, 7), et protinus additur: Sicut servus meus Job, profecto liquet quia non omnino despicitur quod ex melioris comparatione reprobatur. In reprehensione quippe ejus incaute dilabuntur. Sed tamen quia tanti viri amici sunt, ex illius familiaritate mystica multa didicerunt. Unde, sicut diximus, eorum verbis etiam Paulus utitur, et haec in assertionis suae adjutorium assumens, ex Veritate prolata esse testatur; quae tamen Veritas recte reprehendit, quia quamlibet fortis sententia, contra sanctum virum proferri non debuit.
CAP. XIV.-- Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 21, 56, et l. I in Ezech., hom. 9, num. 14.) Justi nequaquam humana judicia sed aeterni judicis examen metuentes aspiciunt, et non solum mala quae reprobi et perversi sibi ingerunt, sed et eorum verba quibus suis actibus derogant contemnunt. Hinc etenim derogantibus sibi Corinthiis Paulus dicebat: Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die. Qui nec in corde suo unde se reprehendere potuisset inveniens, adjungit: Sed neque meipsum judico: nihil enim mihi conscius sum. Videns autem quia ei ad perfectionem sanctitatis nec suum judicium sufficeret, subdidit: Sed non in hoc justificatus sum. Cur vero non sit justificatus, nec sibimetipsi de seipso crediderit, causam reddidit cum subjunxit, Qui autem judicat me, Dominus est; ac si aperte diceret: Recta quidem egisse me recolo, et tamen de meritis meis non praesumo. Idcirco enim in eo quod mihi nihil sum conscius, justificatum me abnego, nec meo de me judicio credendum existimo, quoniam ad ejus examen ducor cujus ego judicium non comprehendo, et ab eo qui me judicabit examinari me subtilius scio. Saepe enim nostra justitia, ad examen divinae justitiae deducta, injustitia est, et sordet in districtione Judicis quod in aestimatione fulget operantis. Districtionem igitur divinae justitiae contemplantes, etiam de ipsis operibus pertimescere debemus quae nos fortia et sancta esse putamus, quoniam ducta ad aeternam regulam nostra rectitudo, si districtum judicium invenit, multis tortitudinum suarum sinibus in intimam rectitudinem impingit. Beatus quoque Job, cum per amicorum derogantium linguas inter dolores vulnerum pateretur jacula verborum, cogitatione protinus ad conscientiam recurrit, atque ubi mentem soli lam haberet aspexit, dicens: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis (Job, XVI, 20). Qui etiam subdidit: Verbosi amici mei, ad Deum stillat oculus meus (Ibid. v. 21). Beatus quippe Job inter linguas derogantium inflexa mente persistens, quia in terra se impugnari falsis sermonibus vidit, in coelo testem quaesivit. In omni ergo quod de nobis dicitur, semper taciti debemus ad mentem recurrere, testem interiorem et judicem quaerere. Nihil enim prodest si omnes laudent, cum accuset conscientia; et nihil potest obesse si nobis omnes derogent, et sola conscientia defendat.
CAP. XV.-- Auditur inter vos fornicatio (I Cor. V, 1). (Regul. pastor. part. III, c. 8.) Nonnunquam protervi dum corriguntur, et se vitium minime perpetrare cognoscunt, compendiosius ad correptionem veniunt, si alterius culpae manifestioris et ex latere requisitae improperio confundantur, ut ex eo quod defendere nequeunt cognoscant se tenere improbe quod defendunt. Unde cum proterve Paulus Corinthios adversum se invicem videret inflatos, alius Apollo, alius Pauli, alius Cephae, alius Christi se esse diceret, incesti culpam in medium deduxit quae apud eos et perpetrata fuerat et incorrecta remanebat, dicens: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes: ita ut uxorem patris quis habeat; et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit? Ac si aperte dicat: Quid vos per proterviam hujus, vel illius esse dicitis, qui per dissolutionem negligentiae, nullius esse monstratis? Tunc etiam protervos melius corrigimus, cum ea quae bene egisse credunt male acta monstramus, ut unde adepta gloria creditur inde utilis confusio subsequatur.
CAP. XVI.-- Saecularia judicia si habueritis (I Cor. VI, 4). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 42; Regul. Pastor. part. II, cap. 2.) A subjectis inferiora gerenda sunt, a rectoribus vero summa cogitanda, ut scilicet oculum qui providendis gressibus praeeminet cura pulveris non obscuret. Caput namque subjectorum sunt cuncti qui praesunt, et ut recta pedes valeant itinera capere, haec proculdubio caput debet ex alto providere, ne a profectus sui itinere pedes torpeant, cum curvata rectitudine corporis sese caput ad terram declinat. Hinc Moyses qui cum Deo loquitur, Jetro alienigenae reprehensione judicatur, quod terrenis populorum negotiis stulto labore deserviat (Exod. XVIII). Cui et consilium mox praebetur ut pro se alios ad jurgia dirimenda constituat, et ipse liberius ad erudiendos populos spiritualium arcana cognoscat. Hinc Paulus religiosorum mentes a mundi consortio contestando, ac potius conveniendo suspendit, dicens: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 4). Hinc Ecclesiae rectoribus et vacandi studia praecipit, et consulendi remedia ostendit, dicens: Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum (I Cor. VI, 5): ut ipsi videlicet dispensationibus terrenis inserviant quos dona spiritualia non exornant. Ac si apertius dicat: Qui minoris meriti sunt in Ecclesia, et nullis magnorum donorum virtutibus pollent, ipsi de terrenis negotiis judicent, quatenus per quos magna nequeunt, bona minora suppleantur quia penetrare nequeunt intima, saltem foris operentur necessaria. Quos et contemptibiles nominat, et tamen sapientes vocat, cum dicit: Sic non est sapiens quisquam inter vos, qui possit judicare fratrem suum. Qua ex re quid colligitur, nisi ut hi terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt? Qui vero spiritualibus donis ditati sunt, profecto non debent terrenis negotiis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, exercitati valeant bonis superioribus deservire. Sciendum est enim quia aliquando in nostris actionibus minora bona praetermittenda sunt pro utilitate majorum. Nam quis ignoret esse boni operis meritum mortuum sepelire? Et tamen cuidam qui ad sepeliendum patrem se admitti poposcerat, dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei (Luc. IX, 60). Postponendum namque erat obsequium hujus ministerii officio praedicationis, quia illos carne mortuos in terram conderet, istos autem anima mortuos ad vitam resuscitaret. Sed inter haec sciendum est quia cum proximorum causis exterioribus qui apte deserviant desunt, debent hi quoque qui bonis spiritualibus pleni sunt eorum infirmitati condescendere, terrenisque illorum necessitatibus, in quantum decenter valent, charitatis condescensione servire. Nec taedere debet animum, si sensus ejus contemplationi spiritualium semper intentus, aliquando dispensandis rebus minimis quasi minoratus inflectitur, quando illud Verbum per quod constant omnia creata, ut prodesset hominibus, assumpta humanitate, voluit paulo minus ab angelis minorari. Quid ergo mirum, si homo se propter hominem attrahit, dum Creator hominum et angelorum formam hominis propter hominem suscepit (Hebr. II)? Nec tamen minoratur sensus cum sic attrahitur, quia quanto subtilius superiora penetrat, tanto humilius pro Conditoris amore nec inferiora contemnit.
CAP. XVII.-- Quare non magis injuriam accipitis (I Cor. VI, 7)? (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 21, 24.) Paulus apostolus discipulos suos cupiens exteriora despicere, ut valeant interna servare admonet, dicens: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis, quare non magis patimini? Et tamen hypocrita assumpto sanctae conversationis habitu, filiorum custodiam deserit, et temporalia quaeque defendere etiam jurgiis quaerit: et plus terrena quam coelestia diligens, contra eum qui temporalia diripit sese in intimis immani odio inflammat. Sciendum vero est quia sunt nonnulli quos charitatis gremio nutriens mater Ecclesia tolerat, quousque ad spiritualis aetatis incrementa perducat, qui nonnunquam et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exsequi non valent. Ad dona namque spiritualia minime assurgunt, et idcirco his qui sibi conjuncti sunt ad ea tuenda quae terrena sunt serviunt, et nonnunquam in defensionis ejusdem iracundia excedunt. Hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum currere, quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare. Hoc itaque inter hoc et hypocritas distat, quod isti juxta modum suae intelligentiae etiam in rebus saeculi militant causis Dei, illi vero pro causis Dei intentioni deserviunt saeculi; quia inter ipsa quoque quae se agere sancta opera ostendunt non conversionem quaerunt hominum, sed auras favorum: isti non metuunt pravis hominibus etiam de bona actione displicere, dum supernis tantummodo judiciis placeant; illi vero nunquam quid agant, sed quomodo de qualibet actione possint hominibus placere considerant. Igitur cum quosdam non despectae conversationis viros iracunde vel nimie defendere terrena conspicimus, debemus hoc in illis per charitatem reprehendere, nec tamen eos reprehendendo desperare, quia plerumque uni eidemque homini et insunt quaedam judicabilia quae apparent, et magna quae latent; in nobis vero saepe magna in facie prodeunt et nonnunquam occultantur quae reprehendenda sunt. Hinc ergo humilianda est nostrae mentis elatio, quia et illorum infirma sunt publica et nostra secreta; et rursum fortia illorum secreta sunt, et in publico nostra vulgantur. Quos ergo de aperta infirmitate reprehendimus, superest ut de occultae fortitudinis aestimatione veneremur: et si se de aperta infirmitate nostra mens elevat, occulta sua infirma considerans, sese in humilitate premat.
CAP. XVIII.-- Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 17.) Saepe hi qui in potestate sunt, dum sese et a licitis retinere nesciunt, ad illicita opera et inquieta dilabuntur. Solus enim in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute restringit. Qua videlicet constrictione religatum bene se Paulus insinuat, dicens: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Atque ut ex ipsa religatione ostenderet in quanta se mentis libertate dilataret, illico adjunxit: Omnia mihi licent: sed ego sub nullius redigar potestate. Cum enim mens concepta desideria sequitur, servire rebus convincitur quarum amore superatur: sed Paulus cui cuncta licent, sub nullius potestate se redegit, quia semetipsum etiam a licitis restringendo, ea quae delectata premerent despecta transcendit.
CAP. XIX.-- Bonum est homini mulierem non tangere (I Cor. VII, 2.) (In exposit. B. Job, lib. XXXII, n. 19 seq., ac Reg. Pastor. part. III, c. 27). Cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si nullus omnino sine peccato evadendi patet aditus, minora semper eligantur: quia et qui murorum undique ambitu clauditur ne fugiat, ubi brevior murus invenitur ibi se in fugam praecipitat. Hinc est quod Paulus, cum quosdam in Ecclesia incontinentes aspiceret, concessit minima, ut declinarent majora, et peritus medicinae coelestis non tam sanos instituit, quam infirmis medicamina monstravit, dicens: De quibus scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (I Cor. VII, 1, 2). Qui enim fornicationis metum praemisit, profecto non stantibus praeceptum contulit, sed ne fortasse in terram ruerent lectum cadentibus ostendit. Unde adhuc infirmantibus subdit: Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Et quia tunc solum conjuges in admixtione sine culpa sunt, cum non pro explenda libidine sed pro suscipienda prole miscentur, ut hoc etiam quod concesserat sine culpa quamvis minima non esse monstraret, postquam in magna honestate conjugii aliquid de voluptate largitus est, illico adjunxit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (Ibid. v. 6). Non enim est sine vitio quod ignoscitur et non praecipitur. Peccatum profecto vidit quod posse indulgeri praevidit. Culpa quippe esse innuitur quod indulgeri perhibetur, sed quae tanto citius relaxetur, quanto non per hanc illicitum quid agitur, sed hoc quod est licitum sub moderatione non tenetur. Conjuges enim scire debent suscipiendae prolis causa se esse conjunctos; et cum immoderatae servientes admixtioni, propagationis articulum in usum transferunt voluptatis, perpendant quod licet extra non exeant, in ipso tamen conjugio conjugii jura transcendunt. Unde necesse est ut crebris orationibus defleant quod pulchram copulae speciem admixtis voluptatibus foedant. Sed cum in dubiis constringimur, utiliter minimis subdimur, ne in magnis sine venia peccemus: ita plerumque antiqui hostis versutia solvitur, cum ad virtutes maximas per commissa minora transitur.
CAP. XX.-- Melius est nubere quam uri (I Cor. VII, 9). (Curae past. part. III, c. 27; in exposit. B. Job, lib. XII, num. 27; curae past. part. II, c. 5.) Qui conjugiis non sunt obligati nequaquam sine judicio damnationis misceri se putent vacantibus feminis. Cum enim Paulus fornicationis vitium tot criminibus exsecrandis inseruit, cujus sit reatus indicavit, dicens: Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9 seq.). Si igitur tentationum procellas cum difficultate salutis tolerant, conjugii portum petant. Scriptum quippe est: Melius est nubere quam uri: sine culpa scilicet ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora voverunt. Nam quisquis bonum majus subire proposuit, bonum minus quod locuit illicitum fecit. Scriptum quippe est: Nemo mittens manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Qui igitur fortiori studio intenderat, retro respicere convincitur, si relictis bonis amplioribus ad minima retorquetur (I Cor. VII, 28). Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi: tribulationem carnis hic pati possunt etiam qui spiritualiter vivunt. Cur ergo inesse conjugibus carnis tribulatio quasi spiritualiter dicitur, quae etiam a vita spiritualium longe non esse cognoscitur? Ideo scilicet quod hi frequenter majores tribulationes ex carne suscipiunt, qui carnis voluptatibus delectantur et eis insistunt. Considerare autem debent pastores et rectores, quod Paulus, qui in Paradisum ducitur coelique tertii secreta rimatur, et tamen illa invisibilium contemplatione suspensus, ad cubile carnalium mentis aciem revocat, et in occultis suis qualiter debeant conversari dispensat, dicens: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro (II Cor. XII, 3). Et paulo post: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 2). Et iterum: Revertimini in idipsum (Vers. 5). Ecce jam coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur. Et quem sublevatus ad invisibilia erigit hunc miseratus ad infirmantium secreta oculum cordis flectit. Coelum contemplatione transcendit, nec tamen statum carnalium sollicitudine deserit. Similiter rectores et doctores alta contemplatione petentes non debent proximorum infirma despicere, aut infirmis proximorum congruentes non debent alta derelinquere.
CAP. XXI.-- De virginibus autem praeceptum Domini non habeo (I Cor. VII, 25). (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 22; lib. XVI, n. 10.) Exercitati in bonis operibus electi nonnunquam plus student agere quam eis Dominus dignatus est jubere: carnis enim virginitas nequaquam est jussa, sed tantummodo laudata. Nam si illa deberetur nimirum jam conjugium culpa crederetur. Et tamen multi virtute pollent virginitatis, ut videlicet plus impendant obsequio quam acceperunt praecepto. Et sciendum quod sunt nonnulli haeretici qui ita virginitati carnis student, et nuptias damnent; sicut etiam sunt nonnulli qui ita abstinentiam laudant, ut sumentes alimenta necessaria detestentur, de quibus scriptum per Paulum dicitur: Prohibentium nubere, et abstinere a cibis: quos creavit Deus ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus (I Tim. IV, 3).
CAP. XXII.-- Qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII, 29). (Curae past. part. 3, c. 27.) Paucis datum est omnia relinquere, curas mundi postponere, solis desideriis aeternis inhiare. Non ergo, fratres, audemus vobis dicere ut omnia relinquatis, sed tamen, si vultis, omnia etiam retinendo relinquitis, si sic temporalia geritis ut tamen tota mente ad aeterna tendatis. Hinc Paulus apostolus dicit: Tempus breve est. Reliquum est, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint: et qui flent, tanquam non flentes: et qui gaudent, tanquam non gaudentes: et qui emunt, tanquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Uxorem namque habet, sed quasi non habens, qui transitoria esse cuncta conspiciens, curam carnis ex necessitate tolerat, sed aeterna gaudia spiritus ex desiderio exspectat, qui scit debita carnis sic exsolvere ut tamen per eam mundo tota mente non cogatur inhaerere. Nam, cum iisdem rursum egregius praedicator dicat: Qui habet uxorem, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 33). Ille uxorem habet quasi non habens qui sic studet placere conjugi, ut tamen non displiceat Conditori; qui sic per illam carnali consolatione utitur, ut tamen nunquam ad prava opera a melioris intentionis rectitudine ejus amore flectatur. Flet quoque, sed tanquam non fleat, qui sic temporalibus damnis affligitur, ut tamen de aeternis lucris semper animum consoletur. Flendo enim non flere est, sic exteriora adversa plangere, ut tamen noverit aeternae spei consolatione gaudere. Gaudet vero, sed tanquam non gaudeat, qui sic de temporalibus bonis hilarescit, ut tamen semper perpetua tormenta consideret: et in hoc quod mentem gaudio sublevat, hanc continuo pondere providi timoris premat. Emit autem, sed quasi non possidens, qui et ad usum terrena praeparat, et tamen cauta cogitatione praevidet, quod haec citius relinquat. Mundo corde utitur, sed quasi non utatur, qui et necessaria cuncta exterius ad vitae suae ministerium redigit, et tamen haec eadem non sinit suae menti dominari, ut subjecta foris serviant, et nunquam intentionem animi ad alta tendentis frangant, ubi aperte quoque subdidit: Praeterit enim figura hujus mundi (Ibid., v. 31), ac si aperte diceret: Nolite constanter mundum diligere, quando et ipse non potest quem diligitis stare. Incassum cor quasi manentes figitis, dum fugit ipse quem amatis. Quos igitur in hoc mundo necessitas ligat, ut ex omni parte exui a mundo non possunt, sic debent ea quae mundi sunt tenere ut tamen eis nesciant ex mentis fractione succumbere: et cum relinquere cuncta quae mundi sunt non possunt, tunc bene exterius agent si ardenter interius ad aeterna festinant.
CAP. XXIII.-- Qui autem cum uxore est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 33.) (In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 44.) In usu vitae mortalis quaedam ex semetipsis sunt noxia, quaedam vero ex his quae versantur circa ipsa. Ex semetipsis quaedam sunt noxia, sicut peccata sunt atque flagitia, quaedam vero nonnunquam nobis ex his nocent quae circa ipsa sunt, sicut temporalis potentia, vel conjugalis copula: bonum namque est conjugium, sed mala sunt quae circa illud ex hujus mundi cura succrescunt. Unde etiam Paulus quibusdam meliora persuadens, eos a conjugio revocat, dicens: Hoc autem dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Domino serviendi (Ibid., v. 35). Dum ergo tenetur quod non nocet, ex rebus juxta positis committitur plerumque quod nocet, sicut saepe rectum mundi iter pergimus, et tamen ortis juxta viam vepribus per vestimenta retinemur. In via quidem munda non offendimus, sed a latere nascitur quo pungamur. Magna est etiam temporalis potentia quae habet apud Deum meritum suum de bona ministratione regiminis, nonnunquam tamen, praeter alia mala, eo ipso quo praeeminet caeteris elatione cogitationis intumescit.
CAP. XXIV.-- Hoc ad utilitatem vestram dico (I Cor. VII, 35). (Curae past. part. III, c. 27.) Paulus cum quosdam ad caelibatus gratiam instrueret, non conjugium sprevit, sed curas mundi nascentes ex conjugio repulit, dicens: Hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam; sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Ex conjugiis quippe terrenae sollicitudines prodeunt, et idcirco magister gentium auditores suos ad meliora persuasit, ne terrena sollicitudine ligarentur. Quem ergo caelibem curarum saecularium impedimentum praepedit, et conjugio nequaquam se subdidit, tamen onera conjugii non evasit.
CAP. XXV.-- Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 72.) Mens hypocritarum, concupiscentiis exterioribus occupata, igne divini amoris non calet, et idcirco ad supernum desiderium inflammare auditores suos nequeunt, quia verba de frigido corde proferunt. Neque enim res quae in seipsa non arserit alios accendit. Unde fit plerumque ut hypocritarum dicta, et audientes non erudiant, et eosdem ipsos qui ea proferunt elatos laudibus deteriores reddant. Attestante enim Paulo: Scientia inflat, charitas aedificat. Cum ergo charitas aedificando non erigit, scientia inflando pervertit.
CAP. XXVI.-- Qui se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 62; lib. XXVIII, c. 3.) Perfecta scientia est in hoc quidem mundo vivere, sed de hujus mundi concupiscentia nihil habere, aliena non appetere, propria non tenere, laudes mundi despicere, et pro Deo opprobria amare, gloriam mundi fugere, despectum sequi, adulantes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, et erga eos dilectionis gratiam immobilem in corde retinere. Perfecta quidem scientia est, haec cuncta sollicite agere, et se de suis meritis scire nihil esse. Unde et ipsi discipuli Domini de hac scientia perfecta docentur, cum eis voce Veritatis dicitur: Cum feceritis haec omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Perfecta scientia est scire omnia, et tamen juxta quemdam modum scientem se esse nescire, de qua bene per Paulum dicitur: Qui se existimat scire aliquid, nundum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. In hoc itaque mundo dum vivimus, tunc perfecte quae scienda sunt scimus, cum proficientes per intelligentiam nil nos perfecte scire cognoscimus. Quia enim prima stultitia angeli elatio cordis fuit, vera sapientia efficitur hominis humilitas suae aestimationis. Quam quisquis vel magna sapiendo deserit, eo ipso vehementer desipit, quo semetipsum nescit.
CAP. XXVII.-- Videte ne licentia vestra offendiculum fiat infirmis (I Cor. VIII, 9). (Curae past. part. III, c. 35.) Cum prava aestimatio, in quantum sine peccato valet, ab intuentium mente non tergitur, cunctis mala credentibus per exemplum culpa propinatur. Unde plerumque contingit, ut qui negligenter de se mala opinari permittunt, per semetipsos quidem nulla iniqua faciant, sed tamen per eos qui se fuerint imitati multiplicius delinquant. Hinc est quod Paulus non munda quaedam sine pollutione comedentibus, sed imperfectis tentationis scandalum sua hac comessatione moventibus dicit: Videte ne forte haec licentia vestra, offendiculum fiat infirmis. Et rursum: Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
CAP. XXVIII.-- Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11). (Homil. 17, in Evang., n. 7.) Dignum est ut praedicatores ab eis terrena consequantur stipendia quibus patriae coelestis offerunt praemia; quia sicut dicit ipsa Dei Sapientia: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7). Quia jam de mercede operis sunt ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae debentur mercedes: una in via, altera in patria; una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat. Merces itaque quae in praesenti recipitur hoc in nobis debet agere ut ad sequentem mercedem robustius tendatur. Verus itaque praedicator quisque non ideo debet praedicare ut in hoc tempore mercedem recipiat, sed ideo mercedem recipere ut praedicare subsistat. Quisquis namque ideo praedicat ut hic vel laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna proculdubio mercede se privat. Quisquis vero vel ea quae dicit ideo placere hominibus appetit ut dum placet quod dicitur per eadem dicta non ipse sed Dominus ametur, vel idcirco terrena stipendia in praedicatione consequitur, ne a praedicationis voce per indigentiam lassetur, huic proculdubio ad recipiendam mercedem nihil obstat in patria, quod sumptus sumpsit in via. Hos itaque sumptus a Corinthiis quibus praedicabat Paulus pro minimo suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus.
CAP. XXIX.-- Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem (I Cor. IX, 20). (Curae past. part. II, c. 5. In exposit. B. Job, lib. VI, num. 54.) Rector debet esse prae cunctis contemplatione suspensus, et singulis compassione proximus, ut per speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat, et per pietatis viscera in se infirmitatem caeterorum transferat. Hinc est quod beatus Paulus compage charitatis summis simul et infimis junctus, et in semetipso virtute spiritus ad alta volante rapitur, et in aliis pietate aequanimiter infirmatur, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. I, 29)? Hinc rursus ait: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer: et his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: et iis, qui sine lege sunt, quasi sine lege essem (cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi), ut lucrifacerem eos qui sine lege sunt. Et paulo post: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Quod videlicet exhibebat non amittendo fidem, sed extendendo pietatem, ut, in personam se infidelium transfigurans, ex semetipso disceret qualiter aliis misereri debuisset, quatenus hoc illis impenderet quod sibi ipse si ita esset mipendi recte voluisset. Neque enim egregius praedicator, ut quasi Judaeus fieret, ad perfidiam erupit, neque ut quasi sub lege esset ad carnale sacrificium rediit, neque ut omnibus omnia fieret simplicitatem mentis in erroris varietatem commutavit, sed condescendendo appropinquavit infidelibus, non cadendo; ut videlicet singulos in se suscipiens, et se in singulos transfigurans, compatiendo colligeret, si ita ipse ut illi esset quod impendi ab aliis sibi recte voluisset, et tanto verius unicuique erranti concurreret, quanto saluti ejus modum ex propria consideratione didicisset. Hinc iterum dicit: Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis (II Cor. V, 13); quia et semetipsum noverat contemplando transcendere, et eumdem se auditoribus condescendendo temperare.
CAP. XXX.-- Sic curro, non quasi in incertum (I Cor. IX, 26). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 59.) Nonnulli omne quod fortiter faciunt, dominante gulae vitio perdunt, et dum venter non restringitur, per carnis concupiscentiam simul cunctae virtutes obruuntur. Hinc est quod Paulus contra Jerusalem moenia decertanti coquorum principi, id est ventri, cui a coquentibus servitur, virtutes animae ad pacis visionem tendentis destruere volenti, vires subtrahebat cum diceret: Castigo corpus meum, et servituti subjicio: ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Hinc etiam praemisit, dicens: Sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans (Ibid. 27). Cum enim carnem restringimus, ipsis continentiae nostrae ictibus non aerem sed immundos spiritus verberamus. Et cum hoc quod est intra nos subjicimus, extra positis adversariis pugnos damus.
CAP. XXXI.-- Castigo corpus meum et servituti subjicio (I Cor. IX, 27). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, n. 32 et 33.) Multos videmus quotidie qui resplendent luce justitiae, et tamen ad finem suum obscuritate tenebrantur nequitiae; et multos cernimus peccatorum tenebris obvolutos, et tamen juxta vitae suae terminum repente reddi luce justitiae liberos. Unde quibusdam conversis a peccatorum nequitia dicitur: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Lucis enim nomine justitia accipitur, per tenebras iniquitas designatur. Multos etiam novimus semel inventam viam justitiae illibatae usque ad obitum tenuisse, et plerosque conspeximus usque ad exitum coepta semel crimina sine cessatione cumulasse. Quis autem inter ista occultorum judiciorum nubila mentis suae radium mittat, ut aliqua consideratione discernat; vel quis perduret in malo, vel quis perseveret in bono, vel quis ab infimis convertatur ad summa, vel quis a summis revertatur ad infima? Latent haec sensus hominum, nec quidquam de cujuslibet fine cognoscitur, quia divinorum judiciorum abyssus humanae mentis oculo nullatenus penetratur. Videmus namque quod illa Deo adversa gentilitas justitiae est luce perfusa, et Judaea dudum dilecta perfidiae est nocte caecata. Scimus etiam quod latro de patibulo transivit ad regnum, Judas de apostolatus gloria lapsus est in tartarum. Rursumque, quia aliquando sortes quae coeperunt non mutant, et latronem alium pervenisse novimus ad supplicium, et apostolos scimus percepisse propositum quod desideraverant regnum. Video praeterea Paulum ex illa persecutionis saevitia ad gratiam apostolatus vocatum, et tamen sic inter occulta judicia formidat, ut reprobari se etiam postquam vocatus est, timeat. Ait enim: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (Act. IX, 15). Et certe jam de illo dominica dictum fuerat voce: Vas electionis mihi est, et tamen adhuc castigans corpus suum, metuit ne reprobaretur. Vae miseris nobis qui de electione nostra nullam adhuc Dei vocem cognovimus, et jam in otio quasi de securitate torpemus! Debet profecto, debet in spe esse securitas, sic et in conversatione timor, ut et illa certantes foveat, et iste torpentes pungat. De spe incassum praesumit qui timere Deum in suis operibus renuit.
CAP. XXXII.-- Bibebant de spirituali consequente eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 97.) In sacro eloquio cum singulari numero petra ponitur et nominatur, quis alius quam Christus accipitur? Paulo attestante, qui ait: Petra autem erat Christus (I Petr. II, 5). Cum vero petrae pluraliter appellantur, membra ejus, videlicet sancti viri qui robore illius solidati sunt, exprimuntur. Quos nimirum Petrus apostolus lapides vocat, dicens: Vos tanquam lapides vivi coaedificamini domus spirituales (I Petr. II, 5).
CAP. XXXIII.-- Neque idololatrae efficiamini (I Cor. X, 7). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 21.) Vana agimus quoties transitoria cogitamus. Ex vanitate autem ad iniquitatem ducimur, cum prius per levia delicta defluimus, et usu cuncta laevigante, nequaquam post committere etiam graviora timeamus. Nam dum moderari lingua otiosa verba negligit, more inolitae remissionis capta, audax ad noxia prorumpit; dum gulae incumbitur, ad levitatis protinus insaniam proditur. Cumque mens subigere delectationem carnis renuit, plerumque et ad perfidiae voraginem ruit. Unde bene Paulus plebis Israeliticae damna conspiciens, ut imminentia ab auditoribus mala compesceret, curavit ex ordine transacta narrare, dicens: Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Esus quippe potusque ad luxum impulit, lusus ad idololatriam traxit, quia si vanitatis culpa nequaquam caute compescitur, ab iniquitate protinus mens incauta devoratur, attestante Salomone, qui ait: Qui modica spernit, paulatim decidet (Eccli. XIX, 1). Si enim curare parva negligimus, insensibiliter seducti, audacter etiam majora perpetramus.
CAP. XXXIV.-- Qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXV, n. 20 et 21.) Summa cura satagendum est vobis omni custodia servare cor vestrum, quoniam ex ipso vita procedit, et sicut scriptum est: Ex corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 18). Formidemus igitur in his bonis quae accepimus, nec eos qui illa necdum assecuti sunt desperemus. Quid enim sumus hodie novimus, quid autem post paululum possimus esse nescimus. Hi vero quos fortasse despicimus, et tarde possunt incipere, et tamen vitam nostram ferventioribus studiis anteire. Timendum itaque est ne etiam nobis cadentibus surgat qui a nobis stantibus irridetur, quamvis stare jam non novit qui non stantem novit irridere. Hunc autem supernorum judiciorum metum Paulus apostolus discipulorum cordibus incutiens ait: Qui se existimat stare, videat ne cadat. Superbi enim possunt amittere bona de quibus superbiunt, et humiles ea percipere quae quia non habeant contemnuntur. Intus ergo vigilandum est, intus servemus omne quod foris agimus, ne si mens se extollat cadamus.
CAP. XXXV.-- Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. X, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 7, et Curae past. part. I, c. 11, paulo ante fin.) Sciendum est aliud esse quod animus de tentatione carnis patitur, aliud vero cum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione prava pulsatur sed renititur, plerumque vero cum perversum quid concipit, hoc inter semetipsum etiam per desiderium volvit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio immunda inquinat cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subjugat. Hinc etenim praedicator egregius dicit: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Humanum quidem est in corde tentationem perpeti, daemoniacum vero est tentationis certamine et in operatione superari. Humana quippe tentatio est qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia ut nonnunquam illicita ad animum veniant hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Jam vero daemoniacum est, et non humana tentatio, cum ad hoc quod corruptibiliter suggerit per consensum se animus astringit. Hinc iterum dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Peccatum quippe in mortali corpore nequaquam non esse, sed regnare prohibuit, quia in carne corruptibili non regnare potest, sed non esse non potest. Hoc ipsum namque ei de peccato tentari peccatum est, quo quia quandiu vivimus peccato omnino non caremus: sancta praedicatio, quoniam hoc expellere plene non potuit, ei de nostri cordis habitaculo regnum tulit, ut appetitus illicitus, etsi plerumque bonis nostris cogitationibus occulte se quasi fur inserit, saltem si ingreditur non dominetur.
CAP. XXXVI.-- Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis (I Cor. X, 13). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 71, et lib. XXIX, n. 35.) Cum maligni spiritus ad vitam redire nequeunt, crudeliter socios ad mortem quaerunt. Indesinenter itaque contra bonos consilium ineunt, ut ii quos servire Deo innocue in tranquillitate considerant, vexatos adversitatibus ad voraginem culpae rapiant. Sed eorum consilii acumen destruitur, quia prius Conditor cum viribus flagella moderatur, ne virtutem poena transeat, et per astutiam fortium humana infirmitas excedat. Unde bene per Paulum dicitur: Fidelis autem Deus qui non patietur vos tentari supra quam potestis: sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Novit autem Conditor noster, quando exsurgere persecutionis procellam sinat, quando exsurgentem reprimat. Novit pro custodia nostra restringere quod contra nos egredi pro nostra exercitatione permittit, ut saeviens nos diluat procella, non mergat. Novit tentationes adversarii dispensando modificare, ut simul multae non veniant, aut ipsae tantummodo quae ferri possunt illustratam jam Deo animam tangant, ut cum tactus sui ardore nos cruciant, perfectionis incendio non exurant. Nisi enim misericors Deus cum verberibus tentamenta modificet, nullus profecto est qui malignorum spirituum insidias non corruens portet; quia si mensuram judex tentationibus non praebet, eo ipso protinus stante dejicit, quo ultra vires onera imponit.
CAP. XXXVII.-- Si quis videtur contentiosus esse (I Cor. XI, 16). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 4.) Haeretici nequaquam inquisitionibus suis veritatem conantur assequi, sed victores videri. Cum foris sapientes appetunt ostendi, intus per stultitiam elationis suae ligantur vinculis. Unde fit ut certamina contentionum exquirant, et de Deo, qui pax est nostra, loqui pacifice nesciant, atque ex pacis negotio rixae inventores fiant, quibus bene per Paulum dicitur: Si quis videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei.
CAP. XXXVIII.-- Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31). (In exposit. B. Job, lib. XII, n. 20; Curae past. part. III, c. 29.) Divinae largitatem misericordiae quis valeat pensare? Omnipotens Deus singula quaeque mala quae fecimus et peccata, subtiliter, et tamen per benignitatis suae gratiam ea poenitentibus misericorditer relaxat. Qui et duritiam in peccantibus conspicit, sed tamen hanc gratia praeveniente ad poenitentiam emollit, et nosmetipsos ad singulas culpas quas fecimus deflendas convertit. Quas misericorditer relaxat, quia dum nos eas punimus, ipse nequaquam in extremo examine judicat. Peccatores igitur qui operum peccata deplorant, debent praesumere de misericordia quam postulant, ne vi immoderatae afflictionis intereant. Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire voluisset. Constat enim quod a suo judicio abscondere voluit quos miserando praeveniens sibimetipsis judices fecit. Hinc enim scriptum est: Praeoccupemus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
CAP. XXXIX.-- Divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus (I Cor. XII, 6). (In exposit. B. Job, lib. XI, n. 8; lib. XXVIII, n. 21; lib. II, in Ezech. hom. 6, n. 2; in exposit. B. Job, lib. XXVIII, n. 21, 22, 23, 24, 25.) Pene nullum latet quod quinque sunt sensus corporis nostri: videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Hi sensus in omne quod sentiunt atque discernunt virtutem discretionis et sensus a cerebro trahunt; et cum unus sit judex cerebri sensus qui intrinsecus praesidet, per meatus tamen proprios sensus quinque discernit, Deo mira operante, ut neque oculus audiat, neque auris videat, neque os olfaciat, neque naris gustet, neque manus oderetur. Et cum per unum sensum cerebri omnia disponantur, quilibet tamen horum sensus aliud facere non potest, praeter id quod ex dispositione Conditoris accepit. Ex istis ergo corporalibus et exterioribus, interiora et spiritualia colligenda sunt, ut per id quod in nobis publicum est transire debeamus ad secretum quod in nobis est et in nobismetipsis latet. Intuendum quippe est quia, cum una sit sapientia, alium minus, alium magis inhabitat; alii hoc, alii illud praestat. Et quasi cerebri more nobismetipsis velut quibusdam sensibus utitur, ut quamvis sibimet nunquam sit dissimilis, per nos tamen diversa et dissimilia semper operetur, quatenus iste sapientiae, ille scientiae donum percipiat; iste genera linguarum, ille gratiam curationum habeat. Omnipotens quippe Conditor noster Deus interni judicii secreto moderamine juxta beati Pauli vocem, Alii sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii plenam fidem, alii gratiam sanitatum, alii operationem virtutum, alii prophetiam, alii discretionem spirituum, alii genera linguarum, alii interpretationem sermonum tribuit (I Cor. XII, 8). Sunt enim quidam qui per donum gratiae et ipsa intelligunt quae exponi a Doctoribus non audierunt: hi videlicet sermonem sapientiae perceperunt. Et sunt quidam qui per semetipsos intelligere audita nequeunt, sed ea quae in expositoribus legerint retinent, et scienter proferunt quae lecta didicerunt, atque isti sermone scientiae pleni sunt. In uno itaque eodemque spiritu iste verbo sapientiae pollet, nec tamen sermone scientiae, id est doctrinae, fulcitur, quia sentire et invenire sufficit etiam quod per discendi studium non apprehendit. Ille sermone scientiae fulget, nec tamen in verbo sapientiae convalescit, quia et sufficit explere quantum didicit, et tamen ad sentiendum ex semetipso subtile aliquid non assurgit. Iste per fidem et elementis imperat, nec tamen per sanitatum gratiam infirmitates corporum curat. Ille orationis ope morbos subtrahit, nec tamen arenti terrae verbo pluvias reddit. Iste operatione virtutum ad praesentem vitam etiam mortuos revocat, et tamen prophetiae gratiam non habens, quae sibi ventura sunt ignorat. Ille ventura quaeque velut praesentia attendit, et tamen in nulla signorum operatione se exerit. Iste per discretionem spirituum in factis subtiliter mentes conspicit sed tamen diversi generis linguas nescit. Ille diversi generis linguas examinat, sed tamen in rebus similibus dissimilia corda non pensat. Alius in una lingua quam novit sermonum pondera interpretando prudenter discutit, et tamen reliquis bonis quae non habet patienter caret. Sic itaque Creator noster ac dispositor cuncta moderatur, ut qui extolli poterat ex bono quod habet, humilietur ex virtute quam non habet. Sic cuncta moderatur, ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, etiam per disparem alteri alterum subdat; et meliorem quisque dono alio eum qui sibi subjicitur attendat, ac licet se praeire et aliis sentiat, eidem tamen quem superat se in aliis postponat. Sic cuncta moderatur, ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine, fiant omnia singulorum; et unusquisque sic quod non accepit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat. Hinc per Paulum dicitur: Per charitatem servite invicem (Galat. V, 13). Tunc enim nos charitas a jugo culpae liberos reddit, cum vicissim nostro per amorem servitio subjicit, cum et aliena bona nostra credimus, et nostra aliis quasi sua offerentes exhibemus. Hinc rursum per eumdem Paulum dicitur: Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Et paulo post: Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa quidem membra, unum vero corpus (I Cor. XII, 14 seq.). Quid enim sancta Ecclesia nisi superni sui capitis est corpus, in qua alius alta videndo oculus, alius recta operando manus, alius ad injuncta currendo pes, alius praeceptorum vocem intelligendo auris, alius malorum fetorem bonorumque fragrantiam discernendo naris est? Qui corporalium more membrorum, dum vicissim sibi accepta officia impendunt, unum de semetipsis omnibus corpus reddunt. Et dum diversa in charitate peragunt, diversum esse prohibent ubi continentur. Si autem unum quid cuncti agerent, corpus utique, quod ex multis continetur, non essent, quia videlicet multipliciter compactum non existeret, si hoc concors membrorum diversitas non teneret. Sanctis itaque membris Ecclesiae virtutum dona Dominus distribuit, et dividens singulis prout vult, quasi mensuras in terminos eis imponit. Cum igitur miro consilio Auctor et Dispositor noster huic illa largitur quae alii denegat; alii illa denegat quae isti largitur, mensuras sibi positas egredi nititur, quisquis posse plusquam acceperit conatur: ut fortasse is cui tantummodo datum est praeceptorum occulta disserere, tentet etiam miraculis coruscare; aut is quem supernae virtutis donum ad sola miracula roborat, etiam divinae legis occulta pandere contendat. Plerumque enim amittit quod portat, qui audacter ea ad quae pertingere non valet arripere festinat. Nam et membrorum nostrorum tunc bene ministeriis utimur, cum sua his officia distincte servamus. Lucem quippe oculis cernimus, vocem vero auribus audimus. Si quis autem ordine mutato, voci oculos, luci aures accommodat, huic utraque incassum patent. Si quis oderes velit ore discernere, sapores aure gustare, utriusque sensus ministerium quia pervertit, interimit. Dum enim propriis haec usibus non aptantur, et sua officia deserunt, et ad extranea non assurgunt. Bene itaque Paulus intra acceptas ex divina largitate mensuras in ipsa praedicationis suae se latitudine coarctabat, cum diceret: Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus (Rom. XV, 18). Mensuram igitur omnipotens Deus nostris profectibus imponit, ut habeamus quaedam virtutum bona, quae nunquam quaesivimus, et quaeramus quaedam, nec tamen habere valeamus, quatenus mens nostra dum haec non potest habere quae appetit, illa se intelligat de semetipsa non habere quae habet; per ea quae sunt considerentur illa quae desunt, et per ea quae utiliter desunt serventur humiliter bona quae sunt.
CAP. XL.-- Quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent (I Cor. XII, 23). (In exposit. B. Job, lib. XIII, n. 6, 7.) Potens et protervus cum pravum aliquid perpetrasse cognoscitur, tempus a praedicatore quaeritur, ut de malo quod fecit increpetur. Nisi enim praedicator sustineat quando proferre congrue correptionem valeat, auget in eo malum quod insequitur, quia saepe contingit ut sit talis qui nulla verba suscipiat increpationis. Magna enim agendum est arte praedicationis, ut qui ex aperta correptione fiunt deteriores ad salutem redeant quodam temperamento correptionis. Unde etiam Paulus dicit: Quae putamus igitur ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent: honesta autem nostra nullius egent. Sicut enim inhonesta membra in corpore, ita sunt quidam intra sanctam Ecclesiam potentes et protervi, qui dum aperta feriri nequeunt invectione, quasi honoris velantur tegmine. Sed haec de occultis potentium loquimur delictis. Nam quando et aliis agnoscentibus peccant, aliis etiam cognoscentibus increpandi sunt, ne si praedicator taceat, culpam approbasse videatur, atque haec crescens in exemplum veniat quam pastoris lingua non secat.
CAP. XLI.-- Vos estis corpus Christi, et membra de membro (I Cor. XII, 27). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, n. 8.) Membra sunt reproborum omnes qui eisdem perverse agentibus conjunguntur, sicut e contra per Paulum de dominico corpore dicitur: Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Aliud quippe est membrum corporis, aliud membrum membri. Membrum quippe corporis pars ad totum, membrum vero membri est particula ad partem; membrum namque membri est digitus ad manum, manus ad brachium: membrum vero corporis est totum hoc simul ad corpus universum. Sicut ergo in spiritali dominico corpore membra de membro dicimus eos qui in ejus Ecclesia ab aliis reguntur, ita in illa antiqui hostis reproba congregatione, membra sunt de membris qui iniquo opere quibusdam se nequioribus conjunguntur.
CAP. XLII.-- Si linguis hominum loquar, et angelorum (I Cor. XIII, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, n. 29, 30.) Ministri Antichristi nonnunquam decipiendis auditoribus exhibent linguae dulcedines, quoniam et spinae proferunt flores, et apparet quidem in eis quod oleat, sed latet quod pungat. Amaris dulcia, noxiis blanda permiscent, et fallendi arte per remissa colloquia, per humilem sermonem de se insinuant quod per exhibitionem negant. Hi nimirum more metalli insensibilis sonum bene loquendi habent, sed sensum bene vivendi non habent; namque quasi humiliter loquendo asserunt quod elate vivendo contemnunt. Unde bene per Paulum dicitur: Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Bona quidem loquens, sed per amorem eadem bona non sequens, velut aes aut cymbalum sonitum reddit, quia ipse non sentit verba quae ipse facit.
CAP. XLIII.-- Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4). (In exposit. B. Job, lib. VIII, n. 2; lib. X, n. 10.) Mens sanctorum in hoc tentationum praelio, et munita patientiae clypeo, et gladiis amoris accincta, ad perferenda mala sumit fortitudinem, et ad rependenda bona exerit benignitatem, quatenus et odiorum tela potenter excipiat, et amoris jacula valenter reddat. Miles Dei adversitatis bello deprehensus, et scutum patientiae debet anteferre, ne pereat, et ad praedicandum promptus amoris inferre jacula ut vincat. Cujus armaturae summa breviter Paulus insinuat, dicens: Charitas patiens est, benigna est. Cum vero unum ex utroque defuerit, charitas non est: si videlicet malos, aut absque benignitate tolerans non amat, aut rursum sese sine patientia exhibens, negligit tolerare quos amat. Ut ergo a nobis charitas vera teneatur, necesse est quatenus et benignitati patientia, et rursum patientiae benignitas suffragetur; ut magnum quoddam in corde nostro aedificium construens, et benignitatis arcem patientia solidet, et patientiae fundata aedificia benignitas exornet. Sed cum una eademque sit charitas, multiplex tamen dicitur, quia nimirum si mentem plene ceperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit. Hujus charitatis diversitatem et multiplicitatem bene Paulus enumerat, dicens: Charitas patiens est, benigna est: non aemulatur, non inflatur, non agit perperam; non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Patiens quippe est charitas, quia illata mala aequanimiter tolerat. Benigna vero est, quia pro malis bona largiter ministrat. Non aemulatur, quia per hoc quod in praesenti mundo nil appetit, invidere terrenis successibus nescit. Non inflatur, quia cum praemium internae retributionis anxia desiderat, de bonis se exterioribus non exaltat. Non agit perperam, quia quo se in solum Dei ac proximi amorem dilatat, quidquid a rectitudine discrepat, ignorat. Non est ambitiosa, quia quo ardenter intus ad sua satagit, foris nullatenus aliena concupiscit. Non quaerit quae sua sunt, quae hic transitorie possidet, velut aliena negligit, cum sibi nihil esse proprium, nisi quod secum permaneat, agnoscit. Non irritatur, quia et injuriis lacessita, ad nullos se ultionis suae motus excitat, dum pro magnis laboribus majora post praemia exspectat. Non cogitat malum, quia in amore munditiae mentem solidans, dum omne odium radicitus eruit, versare in animo quod inquinat nescit. Non gaudet super iniquitate, quia sola dilectione erga omnes inhiat, nec de perditione adversantium exsultat. Congaudet autem veritati, quia ut se caeteros diligens, per hoc quod rectum in aliis conspicit quasi de augmento proprii profectus hilarescit. Multiplex ergo charitas contra uniuscujusque culpae jaculum quod perimendam mentem impetit, instructionis suae munimine occurrit, ut quia antiquus hostis variata circumfusione nos obsidet, ipsa hunc de nobis multipliciter expugnet. Charitas in Petro, et minis terrentium principum fortiter restitit, et in circumcisione submovenda, minorum verba humiliter audivit; charitas in Paulo et manus persequentium humiliter pertulit, et tamen in circumcisionis negotio longe se imparis prioris sensum audenter increpavit.
CAP. XLIV.-- Videmus nunc per speculum, et in aenigmate (I Cor. XIII, 12). (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 38.) Dignum est ut qui praedicat audientis modum consideret, quatenus ipsa praedicatio cum sui auditoris incrementis crescat. Sic quippe agere praedicator unusquisque debet, sicut cum illo divinitus agitur, ut nequaquam cuncta quae sentit infirmis insinuet, quoniam et quousque ipse carne mortali tantum infirmus est, ea quae superna sunt cuncta non sentit. Praedicare ergo rudibus non debet quanta cognoscit, quoniam et ipse de supernis mysteriis cognoscere non valet quanta sint. Hinc est enim quod Paulus apostolus, postquam mysteriis coelestibus interfuit, dicit: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.
CAP. XLV.-- Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). (In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 30.) Magna est interpositio oculis cordis nostri ad contemplandam subtilitatem Dei, ipsa videlicet infirmitas nostra. Sed tunc ad purum intuebimur eum a quo nunc subtiliter intuemur; cum hac infirmitate deposita, ad contemplationis internae gratiam venerimus de qua Paulus dicit: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum.
CAP. XLVI.-- Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus (II Cor. XIV, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 36, 37.) Sunt nonnulli qui cum mira apostolorum opera audiunt, quod accepto Spiritu sancto mortuos verbo suscitarent, ab obsessis daemonia pellerent, umbra infirmitates amoverent, ventura quaeque prophetando praedicarent, et unigenitum Verbum Dei, omnium gentium loquentes lingua, praedicarent, quia virtutes has nunc in Ecclesia non vident, subtractam jam ab Ecclesia supernam gratiam suspicantur, nescientes pensare quod scriptum est: Adjutor in opportunitatibus in tribulatione (Psal. IX, 10). Tunc quippe sancta Ecclesia miraculorum adjutorio indignit, cum eam retributio persecutionis pressit. Nam postquam superbiam infidelitatis edomuit, non jam virtutum signa, sed sola operum merita requirit, quamvis et illa per multos ostendat cum opportunitas exigit. Scriptum quippe est: Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus. Ubi igitur omnes fideles sunt, quae causa exigit ut signa monstrentur? Unde citius satisfacimus, si quid de ipsa apostolica dispensatione memoremus. Paulus namque praedicator egregius Melitem veniens, et plenam infidelibus insulam sciens, patrem Publii dysenteria febribusque vexatum orando salvavit, et tamen aegrotanti Timotheo praecepit, dicens: Modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Quid est, Paule, quod aegrum infidelem orando ad salutem revocas, et tantum adjutorem Evangelii more medici per alimenta curas, nisi quod idcirco fiunt exteriora miracula ut mentes hominum ad interiora perducantur, quatenus per hoc quod mirum visibiliter ostenditur, ea quae admirabiliora sunt invisibilia credantur? Signo quippe virtutis pater Publii sanandus fuerat ut mente revivisceret, dum ad salutem miraculo rediret. Timotheo autem adhibendum foris miraculum non erat qui jam totus intus vivebat. Non est igitur mirum si, propagata fide, crebro miracula non fiunt, quando haec ipsi quoque apostoli in quibusdam jam fidelibus non fecerunt.
CAP. XLVII.-- Si autem omnes prophetent, etc. (I Cor. XIV, 24). (Lib. I, in Ezech., hom. 1, n. 1.) Sciendum est quod aliquando prophetia est de praesenti, sicut Paulus apostolus dicit: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus, occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem, adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Cum igitur dicitur: Occulta cordis ejus manifesta fiunt, profecto monstratur quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae dicatur spiritus, qui nihil futurum indicat, sed praesens narrat? Qua in re animadvertendum est quod recte prophetia dicitur, non quia praedicit ventura, sed quia prodit occulta. Rem quippe quamlibet, sicut ab oculis nostris in futuro subtrahunt tempora, ita ab oculis nostris in praesenti subtrahit causa. Ventura enim res occultatur in futuro tempore, praesens autem cogitatio absconditur in latenti corde. Est etiam prophetia praesens, cum res quaelibet non per animum, sed per absentem locum tegitur, quae tamen per spiritum denudatur. Et ibi fit praesens prophetantis animus, ubi per praesentiam non est corpus. Nam et Giezi longe a propheta recesserat, cum Naaman Syri munera percipiebat, cui tamen idem propheta dicit: Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi (IV Reg. V, 26)?
CAP. XLVIII.-- Ego sum minimus apostolorum (I Cor. XV, 9). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 19, 20, et hom. 10, in Ezech., n. 33.) Quicunque perduci ad summa desiderant, semper necesse est ut meliorum provectibus intendant, quatenus tanto districtius in se culpas judicent, quanto in illis altius quod admirentur, vident. Mira enim nobiscum dispensatione agitur, ut per hoc quod alter habet et iste non habet, unus alteri melior ostendatur, quatenus tanto ardentius ad humilitatem quisque proficiat, quanto ex bonis quae non habet inferiorem se habentibus pensat. Sicque fit ut dum ille in isto, atque hic in illo respicit quod admiretur, distincta bona et ab altitudine elationis reprimant, et ad studium provectus accendant. Unde Paulus cum caeterorum sanctorum sollicitudinem in praedicatione robustius laborando transcenderet, ut ab elatione se premeret, et vires suas in humilitatis gremio nutriret, crudelitatis suae antiquae non immemor, apostolorum omnium innocentiam contemplatus, ait: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus: quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei, et tamen eorumdem omnium apostolorum primus, quasi accepti principatus oblitus, ac si minus ipse aliquid saperet, in Paulo sapientiam miratur, dicens: Sicut et charissimus frater noster Paulus, secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis: sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu (II Petr. III, XV). Ecce Paulus in apostolis miratur innocentiam, ecce princeps apostolorum miratur in Paulo sapientiam. Quid est hoc nisi quod sancti viri virtutum consideratione sibi vicissim alios praeferunt, ut eo ad coelestia sublevando se altius excitet, quo humilius alter in altero quod admiretur videt? Hinc itaque colligendum est, quanta debemus sollicitudine meliorum vitam conspicere, nos qui in infimis jacemus; si et hi qui jam tanta sanctitate sublimescunt, ut per humilitatis gressum ad majora proficiant, adhuc quaerunt in aliis quod imitantes admirentur.
CAP. XLIX.-- Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). (In exposit. B. Job, lib. XVI, num. 30, et lib. XXIV, n. 24.) Cum de Deo scriptum sit: Quia reddet unicuique secundum opera ejus (Prov. XXIV, 29), illum in extremo examine justitia aeterni Judicis salvat quem hic ejus pietas ab immundis operibus liberat. Quisquis igitur ad hoc salvari munditia manuum suarum hic creditur, ut viribus innocens fiat, procul dubio errat, quia si superna gratia nocentem non praevenit, profecto nunquam invenit, quem remuneret innocentem. Unde veridica Moysis voce dicitur: Nullus apud te per se innocens est (Exod. XXXIV, 7). Superna ergo pietas prius agit in nobis aliquid sine nobis, ut subsequenter quoque nostro libero arbitrio bonum quod jam appetimus agat nobiscum, quod tamen gratia in extremo judicio ita remunerat in nobis, ac si solis processisset ex nobis. Quia enim divina nos bonitas ut innocentes faciat praevenit, Paulus ait: Gratia Dei sum, id quod sum (I Cor. XV, 18). Et quia eamdem gratiam nostrum liberum arbitrium sequitur, adjungit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus illis laboravi (Ibid.). Qui dum de se nihil esse conspiceret, ne labores suos sibi tribuisse videretur, illico adjunxit, Non autem ego. Et tamen quia se esse aliquid cum gratia invenit, praevenientem enim Dei gratiam, etiam ipse per liberum arbitrium fuerat subsecutus, apte subjunxit: Sed gratia Dei mecum; ut et divino muneri non esset ingratus, et tamen a merito liberi arbitrii non remaneret extraneus. Non enim diceret Mecum, si cum praeveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet. Ut ergo se sine gratia nihil esse ostenderet, ait: Non autem ego. Ut vero se cum gratia operatum esse per liberum arbitrium demonstraret, adjungit, Sed gratia Dei mecum. Certissime itaque tenendum est quod in omni operatione bona, praeveniente divina gratia, nostrum liberum arbitrium subsequatur; et quicunque hic dono praevenitur ut innocens fiat, cum ad judicium venerit ex merito remuneratur. Ex omnipotentis gratia Dei ad bona quidem opera conari possumus, sed si haec et ipse non adjuvat qui jubet, implere non possumus. Sic Paulus cum discipulos admoneret dicens: Cum metu et tremore vestram ipsorum salutem operamini; illico quis in eis haec ipsa bona operaretur, adjunxit dicens: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. II, 12). Omnipotens quippe Deus aspirando nos praevenit ut bona velimus, qui etiam adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus implere quae volumus. Gratia vero praeveniente, et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei est donum fit meritum nostrum. Quod bene brevi sententia Paulus explicat, dicens: Plus illis omnibus laboravi. Qui ne videretur suae servituti tribuisse quod fecerat, adjunxit, non autem ego, sed gratia Domini mecum. Ac si diceret: In bono opere laboravi, non ego, sed et ego. In hoc enim quod solo Domini dono praeventus sum, non ego. In eo autem quod donum voluntate subsecutus sum, et ego.
CAP. L.-- Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV, 33). (Lib. I in Ezech., hom. 9, n. 23.) Unum est pro quo vitari debet societas malorum, ne si fortasse corrigi non valent, ad imitationem sui et alios trahant: et cum ipsi a sua malitia non mutantur, eos qui sibi conjuncti fuerint pervertant. Unde Paulus ait: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Sic enim verba proximorum audiendo quotidie sumimus in mente, sicut flando atque respirando aerem trahimus corpore. Et sicut malus aer assiduo flatu tractus inficit corpus, ita perversa locutio assidue audita infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravi operis, assidui iniquitate sermonis. Sicut ergo perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quoniam et eos saepe trahunt ad rectitudinem, et ipsi nunquam trahuntur ad perversitatem, ita infirmi quique declinare societatem malorum debent, ne mala quae frequenter audiunt et vident, et corrigere non valent, delectentur imitari.
CAP. LI.-- Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). (Lib. I in Ezech., hom. 2, n. 19.) Omnes sancti, ut ad sanctitatis surgere virtutem valeant, ad Mediatoris Dei et hominum Jesu Christi similitudinem et imaginem tendunt: sancti enim non essent si hujus novi et secundi hominis similitudinem non haberent. Quidquid in eis de visceribus pietatis, quidquid de mansuetudine spiritus, quidquid de zelo rectitudinis, quidquid de custodia humilitatis, quidquid de fervore charitatis est, hoc ab ipso fonte misericordiae, ab ipsa radice mansuetudinis, ab ipsa virtute justitiae, id est a Mediatore Dei et hominum, Domino Deo traxerunt. Hujus se similitudinem hominis habere praedicator egregius ostendit, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Ad ejus imaginem, et similitudinem admonet surgere, cum dicit: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus, qui de coelo descendit (I Cor. XV, 47). Sanctus etenim quisque in tantum ad similitudinem hujus hominis ducitur, in quantum vitam sui Redemptoris imitatur. Nam ab ejus mandatis et operibus discordare, quid est aliud quam a similitudine longe recedere? Ad hujus similitudinem hominis surgere festinabat Propheta, cum diceret: In mandatis tuis me exercebo, et considerabo vias tuas (Psal. CXVIII, 15). Qui enim vias Domini tacitus in mente considerat, et exercere sese in mandatis illius festinat, in semetipso imaginem coelestis et novi hominis reformat.
CAP. LII.-- Haec autem dico, fratres: quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 72; lib. II, in Ezech., hom. 5, n. 22.) In sacro eloquio aliter caro dicitur juxta naturam, atque aliter juxta culpam vel corruptionem. Caro quippe juxta naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23). Et, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Caro vero juxta culpam, sicut scriptum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod caro sunt (Gen. VI, 3). Et sicut Psalmista ait: Memoratus est, quia caro sunt, spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXXVII, 39). Unde et discipulis Paulus dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Nunquid in carne non erant quibus Epistolas transmittebat? sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, jam liberi per virtutem spiritus in carne non erant. Quod ergo idem Paulus dicit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; carnem vult secundum culpam intelligi, non carnem secundum naturam. Unde et mox, quia carnem secundum culpam diceret, ostendit, subdens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionis desideria non erit, quia devicto mortis aculeo, in aeterna incorruptione gaudebit. Ibi quippe suis fidelibus a Domino pro bona operatione palma victoriae retribuetur, ubi jam sine certamine, et sine fine gaudium erit; ibi victoriae palma erit, ubi mortis contentio non erit. Nam praedicator egregius tunc aspexit palmam vincentibus dari, cum resurrectionem praevidit mortuorum fieri, sicut dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus (I Cor. XV, 55)? Tunc igitur erit perfecta victoria, cum mors plene fuerit absorpta.