Jump to content

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus)/1

Checked
E Wikisource


Liber Primus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


 Expositio in Matthaeum 2 

Paschasius Radbertus

Expositio in Matthaeum

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne p. 0101B


PRAEFATIO Contra eos qui dicunt genealogiam Christi ad Evangelium non pertinere. p. 0037|

p. 0037A| Sanctarum Scripturarum virtus nec adeo est obscurata mysteriis ut eam simpliciores non valeant intelligere, neque tam aperta ut ad purum, dum hic vivitur, eam possit aliquis penetrare. Verum magis tanta praeeminet dignitate, ut ad se nisi cum pietate ac devotionis affectu volentes accedere cominus non permittat, sed infra suas tenebras suo erroris vitio circumseptos, interdum vacuos derelinquat. Quia, etsi lux in tenebris lucet, tamen tenebrae eam non comprehenderunt; quia, si eam tenebrae comprehenderent, profecto tenebrae nequaquam remanerent. Aliquando enim magis possit fieri, ut non solum quosque vacuos exhibeat; verum etiam, quia in his divina vis latet, si qui eam impure tractare disponant, damnet. Unde nimirum Demetrius Antiocho regi vim divinae p. 0037B| legis cum exponeret, aiebat, teste Josepho, quemdam Theopompum exstitisse nomine, qui, volens ex divinis litteris in sua historia quippiam contrectare, illico mente turbatus fuit plus ferme triginta diebus, donec veniam vix precibus impetraret; ac deinde quod fuerit ei per visum 9 coelitus declaratum, hoc illi ideo accidisse, quoniam irreligiose divina scrutatus esset, atque hominibus ea proferre impuris vellet. Quae dum scribere quievisset, mox mentem dicitur recepisse. Referebat etiam et de Theodecte tragoediarum poeta, quod nisus esset in aliquo dramaticorum genere quae in divinis habentur interserere; ideoque obscuratis oculis caecitatem subito incurrisse. Quo facto itaque discimus Faustum Manichaeum mentis oculos subito p. 0037C| perdidisse. Qui cum ad exponendum Evangelium temere potius quam devote, per contrarium sibi denique infaustus accessisset, mox ut principium beati Matthaei attigit, velut coelesti lumine reperculsus, rotare quasi prae vertigine coepit, et infra suas se tenebras profundius reclinavit. Quibus nimirum se non valens explicare tenebris, majorem profecto impegit caliginem. Ait enim sibi ipse, nescio sub quo dialogo, quasi in persona cujusdam Christiani se interrogans: Accipisne Evangelium?--Maxime, inquit. Tumque ille: Proinde ait, et natum accipe Christum. --Non ita est, inquit. Neque enim consequens est, ut si Evangelium accipio, idcirco et natum Christum accipiam: quia Evangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit, et nominari. In quo tamen p. 0037D| Evangelio nusquam se natum ex hominibus esse dixit. At vero genealogia adeo non est Evangelium, ut ipse ejus scriptor nec ausus sit eam Evangelium nominare. Quid enim scripsit? Liber generationis Jesu Christi filii David.--Non ergo, inquit, Evangelii, sed liber generationis. Quippe ubi et stella inducitur, quae confirmat genesim, ut recte Genesidium nuncupari possit, quam Evangelium. Nam post inclusum Joannem p. 0038A| in carcere, primum legitur Jesum Evangelium regni praedicare coepisse. Ergo quidquid ante hoc narratum est, genealogiam esse constat, non Evangelium. Alioquin quid impediebat et Matthaeum, Evangelium Jesu Christi Filii Dei ponere, sicut et Marcum fecisse cernimus? nisi quia improbum putavit genealogiam vocare Evangelium. O insanum caput! Nunquid non manifeste colligimus, hunc, cum esset de gente tenebrarum, quam omnes Manichaei praedicant, lumen veritatis a principio ferre non potuisse, et ideo talia vomuisse? Praesertim quia totus hic locus contra eosdem facit, qui nec Vetus recipiunt Testamentum, nec Christum verum fuisse hominem, neque nasci de Maria Virgine asseverant potuisse. Unde nos, catholicam tenentes fidem, profecto asserimus eum secundum Matthaeum 10 genealogia declaratum, et juxta quod p. 0038B| Verbum caro factum est de Maria Virgine natum: necnon et verum hominem verumque Deum exstitisse, non solum ab istis evangelistis, sed etiam et ab angelo praedicatum agnovimus. Quid ergo? Nunquid liber Evangelii dici non potuit merito vel non debuit, sicut hic Faustus conatur asserere; maxime cum Paulus apostolus clamet segregatum se in Evangelium Dei, quod ante promiserat in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem? Quod verbum Evangelii si Faustus intelligeret, nunquam Christum per hanc genealogiam secundum carnem ex semine David venisse omnino negaret. Evangelium quippe Graece dicitur, quod Latine bonum nuntium, vel bona p. 0038C| annuntiatio ex integro praedicatur. Quod quidem, cum aliquid bonum annuntiatur, etsi semper omnino dici potest, proprie tamen profecto hoc vocabulum tenere debuit illa annuntiatio Salvatoris in carne, quae nobis omne bonum contulit: licet Matthaeus, qui, secundum patrios usus, ex principio libri magis nomen indidit, Liber generationis dixerit. Nam et in ortu Salvatoris angelum ad pastores cecinisse legimus: Ecce, inquit, evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator (Luc. II, 10). Quod autem evangelizat, quid est, nisi quia secundum proprietatem linguae Latinae bonum nobis nuntium, videlicet Christum natum, annuntiat? Quod erit, inquit, gaudium omni populo. Unde liquido constat p. 0038D| quia angelus dicit: Bonum annuntio vobis nuntium, quod erit gaudium omni populo, eo quod natus sit vobis hodie Salvator in civitate David, de cujus olim stirpe nobis fuerat repromissus. Quia Faustus Manichaeus profecto mentitur, quod Matthaeus generationem vel nativitatem Christi Evangelium non sit ausus nominare, sed Genesidium potius debuerit appellari. Ignorat enim manifeste, quibus modis p. 0039A| Evangelium recte dicatur. Evangelium quippe septem principaliter modis dicitur, quia de Christo nobis primum bonum incarnationem nuntiat. Secundum autem, quod ipsum, ut nostrum sanctificaret baptisma, baptizatum monstrat. Tertium vero, eum pro nobis passum manifeste declarat. Quartum, quod sepultus sit, infernum adiens jura confregerit inimici. Porro quintum nobis bonum praedicat, quod tertia die ab 11 inferis victor ascendit; ac deinde, ad confirmandam fidem apostolorum, per quadraginta dies in terra conversatus ostenditur. Sextum namque, quod quadragesimo die coram discipulis secundum carnem coelos petiit, et quinquagesimo post resurrectionem Spiritum sanctum de coelis ante promissum clementer effudit. Septimum vero p. 0039B| nobis bonum adhuc denuntiat et promittit, illud scilicet, quando venturus ad Judicium redditurus est unicuique prout gessit. Dicturus est enim sanctis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Ex his ergo conjicimus quod haec sunt septem illa sigilla, quibus in Apocalypsi liber signatus monstratur (Apoc. V, 1); in quo profecto libro quaecunque sunt impleta in Christo, mystice scripta fuisse probamus. Unde duobus in via de se loquentibus exprobrat dicens: O tardi corde ad credendum in omnibus quae locutae sunt Scripturae! Et incipiens a Moyse et prophetis, interpretabatur illis omnia in omnibus Scripturis quae scripta erant de eo (Luc. XXIV, 25). Interpretabatur autem non aliud quam Evangelium, p. 0039C| id est, seipsum quem exponebat; quod quidem jam olim Deus promiserat in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem. Nemo igitur recte potest ambigere, in Christo septem illa sigilla esse soluta, quoniam divinitus responsum est: Ecce leo de tribu Juda, radix David aperire librum, et solvere septem signacula ejus (Apoc. V, 5). Quae signacula manifeste tunc soluta fuisse probantur, cum omnia haec mysteria in Christo sunt adimpleta. Quippe et in eisdem sigillis septem dona sancti Spiritus omnibus sunt revelata. Nam in eo quod nasci secundum carnem voluit, quid aliud quam sapientia Dei Patris tunc primum in terris se innotuit? Antea vero semper absconditus fuit, de quo propheta dicit: Tu es Deus absconditus, et nesciebamus p. 0039D| te (Isa. XLV, 15). Unde, cum se nascendo manifestius mundo infulsit, quid aliud quam tunc primum sigillum solvit? Ac perinde quod dudum mundus nescivit, donum sapientiae credendo percepit. Cum autem perventum est ad baptisma, quasi secundum salutis nostrae sigillum solvit; in quo nobis spiritum intelligentiae, coelos reserando, dignanter patefecit. Quia altissimum est intelligere quod fuimus, et modo gratia Redemptoris quod facti sumus. Necnon et illud, quod vox Patris manifestando Filium desuper intonuit: Quia hic est Filius meus dilectus, in quo mihi 12 complacui: ipsum audite (Matth. III, 17, et XVII, 5). Sed et Spiritus sanctus in specie columbae, inibi (quod nondum aperte praedicatum p. 0040A| fuerat), quod Deus Trinitas esset, luce clarius designavit; ex quo profecto intelligimus mysterium quod saeculis et generationibus necdum fuerat declaratum. Sequitur interea passio Salvatoris, per quam patefactum est consilium quod nec angelis erat creditum, nec in terris penitus demonstratum. Quod si cognovissent, inquit Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Unde et per Isaiam, idem magni consilii angelus nuncupatur. Quo profecto liquet, in aeterno suo consilio hoc mysterii sacramentum semper fuisse absconditum, quod novissimis temporibus omnibus est declaratum. Caeterum consilii nostri summa ex hoc colligitur, ut mortui saeculo commoriamur Christo, si quo modo ei convivere possimus qui ex mortuis resurrexit. p. 0040B| At vero quod sepultus ad infernos descendit, quid aliud quam virtus fortitudinis fuit? De quo Psalmista quasi ex praeconio coelestium angelorum canit: Tollite, inquit, portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7). Quibus respondentes adversariae potestates, dixerunt: Et quis est iste Rex gloriae? Tum sancti angeli: Dominus, inquiunt, fortis et potens, Dominus potens in praelio. Verum, quod nisi primum alligasset fortem, et arma ipsius auferret, nunquam spolia ejus suo jure distribuens Ecclesiae potenter diceret, quod portae inferni adversus eam non praevaleant (Matth. XVI, 73). Unde suis militibus adhuc de coelo clamat dicens: Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Ac si dicat: Fortes estote contra omnia adversantia, p. 0040C| quia in mea fortitudine vestra profecto erit victoria. Spiritum ergo nobis scientiae in quinto suae revelationis sigillo nimirum tunc aperuit, cum idem victor ab inferis resurgens, et spem nobis resurgendi solidius confirmavit; pro quo Apostolus dilecto filio monens ait: Memento Jesum Christum a mortuis resurrexisse ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Magnum igitur est scire sacramentum resurrectionis, in qua Christi in nobis charitas confirmatur. Unde idem Apostolus scire nos desiderat supereminentem charitatem Christi (Ephes. III, 19). Ergo et cum sextum sigillum, videlicet ascensionem suam, nobis in carne exhibuit, liquido juxta pietatis suae mysterium, tunc viam nobis coelestem patefecit, et magnum sacramentum reconciliationis p. 0040D| ostendit: ut, qui digni infra terrenum paradisum 13 non fuimus diutius permanere, uniti in corpore ejus ad coelestia in melius reformati transferamur. Ad ultimum vero Spiritus timoris manifestatur, quando ad judicium venturus repromittitur. Et ideo interea, dum vivimus, sub metu ac tremore versemur. Unde Salomon in fine libri sui ait, dicens: Deum time, et mandata ejus observa; hoc est, inquit, omnis homo (Eccle. XII, 13). Hinc David ait: Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). His ergo septem in Christo reseratis coelestium sacramentorum mysteriis, illud Isaiae vaticinium adimpletur, ubi ait: Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus p. 0041A| consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2). Cur ergo, inquam, unus Spiritus super eum requievisse dicitur, cum in septem spiritibus continuo subdistinguitur? nisi ut ostenderet gratiam, quae simul ei inerat, omnia adimplendo, nobis per intervalla distribuisse? Unde et Joannes in Apocalypsi sua (Apoc. V, 6) introducit Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, in quibus mortem devicit, et oculos septem, qui sunt septem Spiritus Dei missi in omnem terram: Quid enim est Agnum, in medio throni et animalium ac seniorum, septem cornua septemque oculos habere, nisi septenaria Spiritus sancti operatione ubique per orbem in sua Christum Ecclesia, morte divicta, regnare? p. 0041B| His quippe septem cornibus, virtute Spiritus sancti, Ecclesia in regni fortitudinem sublimata, omnia peccatorum cornua confringit; istis siquidem oculis illuminata, signis et virtutibus illustratur. Eisdem sane columnis domus, quam sibi Sapientiam aedificasse legimus, fulcitur ac firmatur. Quae domus sancta Dei Ecclesia fore probatur, quam sibi Christus, Dei virtus, ac Dei sapientia Patris, isto septenario virtutum opere dedicavit. Ista sunt autem septem lucentia candelabra coram Domino; quia nimirum in Christo, ad illuminationem et redemptionem nostram, fuerunt haec impleta: et modo cum universo suo opere jugiter coram Deo Patre idem interpellat pro nobis. Unde et hi septem spiritus coram Dominatore dicuntur assistere: quoniam p. 0041C| quidquid est illud quod nos sumus, hoc totum in illius operatione consistit, qui, pro nobis immolatus, quotidie coram oculis divinae majestatis offertur. In hac igitur sapientia Dei Patris mundum cum sua discimus calcare sapientia; quoniam 14 stulta mundi elegit Deus, ut, fortia quaeque calcantes, agamus qualiter coram Deo sapientes inveniamur. Porro tali intellectu si quid est quod percipimus, omnino intelligimus ut renati in Christo ad vocem Patris desuper intonantem obtemperemus, Hic est, inquit, Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui; ipsum audite (Matth. XVII, 5). Hujuscemodi, inquam, vox nusquam audita est, nisi super unigenitum Filium Dei. Idcirco mandatis ejus obtemperemus, si quo modo possimus dicere cum Propheta: A mandatis p. 0041D| tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis (Psal. CXVIII, 103). Consilium autem nostrum salutare ac unicum est, ut Christo commoriamur; quia si compatimur, et conregnabimus. Caeterum fortitudo nostra quae esse poterit, nisi ejus victoria? manifeste cum Apostolus clamet: Quod neque volentis, neque currentis, sed miserentis sit Dei (Rom. IX, 16). Hinc et Propheta dicit: Dominus fortitudo plebis suae (Ps. XXVII, 11). Deinde magnum est pietatis xenium, quod jam coelos uniti in Christi corpore penetrare speramus. Ultimum vero timoris spiritum tunc recte percipimus, si, juxta Petri vocem, cum timore ac tremore nostram denique salutem operamur. Isti sunt igitur spiritus in septem filiis Job p. 0042A| mystice praesignati, ejus scilicet qui, pro nobis clementer passus, doluit. Singuli ergo isti, in domibus suis secundum dierum transcursum convivia celebrantes, mittunt et vocant tres sorores suas. Quia nimirum fides, spes ac charitas in nullo alio recte epulantur convivio, nisi ubi haec septem dona Spiritus sancti pariter in Christo dignissime participantur. Alioquin vacua est fides nostra, et vacua spe extollimur, si nescio ex quo altero, vel forte quasi ex nobis inaniter gloriamur: quia de se quisque dum inflatur, nescio quid sibi aliud repromittens, alienus a regni consortio velut palea ventilatur. Sed quia, dum ista explicare volumus, nostris involvimur verbis, quomodo celatum sit saeculis ac generationibus mysterium, quod nobis nunc in p. 0042B| tempore revelatur. Nunquid igitur aut supernae patriae angelicis spiritibus, aut sanctis hominibus, sive in carne viventibus sive defunctis, ventura Redemptoris dispensatio latuit, ut eam saltem a longe spiritalibus oculis respicere non possent? Quis hoc dixerit? cum Isaias tanquam in praesenti posito, dicat: Quare rubrum est indumentum tuum? (Isa. LXIII, 2.) Ac si diceret, quid est quod in carne mori voluisti? cum nullum de carne peccatum traxisti? 15 cui ille respondit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Solus utique torcular calcavit, quia solus mortem, quam pettulit, superavit. Unde et Joannes angelum se vidisse testatur fortem, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere septem signacula ejus? Ubi continuo subinfertur: p. 0042C| Et nemo poterat neque in coelo neque in terra, neque subtus terram, aperire librum, neque respicere illum (Apoc. V, 2, 3). Id est, nemo in coelo; quia neque angelus humanae salutis dispensationem perficere poterat. Hinc Isaias ait, non angelus, non legatus, sed ipse Dominus salvos faciet eos. Nemo in terra; quia neque homo vivens in corpore, eo quod homo redimendus solius Dei creatoris egebat auxilio. Neque subtus terram; quoniam nec anima exuta corpore. Si enim homo vivens in corpore, qui utique potest tanquam victima mori, hoc implere non poterat; quanto minus anima, quae sine corpore mori essentialiter jam non potest? Sed quid est quod dicit: Quia nemo poterat respicere illum? Nunquid non ipse conspexerat qui paulo ante fassus est, p. 0042D| Quia vidi librum in dextera sedentis in throno, scriptum intus et foris? Ubi quaeso erat? An forte neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram erat, quando eum vidit? Unde profecto mihi videtur respicere hoc loco pro comprehendere dixisse. Quis enim capiat; quomodo incarnatus sit sine semine Deus, quomodo clauso exierit utero, quomodo Dominus gloriae crucifigatur, cum solus homo moriatur? Et reliqua omnia quae de Christo ineffabilia narrantur? Hinc est quod apostolus incomprehensibiles divitias Christi gentibus praedicare se dicit (Ephes. III, 8). Ex quo liquet quia non solum nemo angelorum vel hominum librum aperire potuit, verum etiam nec respicere, sicut in Dei Filio completa p. 0043A| sunt omnia. Quia etsi revelandam a longe Christi dispensationem praevidere poterant; non tamen ad liquidum, ut postea sunt impleta, eorum quispiam potuit intueri. Sed, quia in Christo fuisse haec impleta commemoravimus, super quem spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, ac spiritum timoris requievisse cognovimus: profecto et in Ecclesia, quasi in uno corpore, videlicet in sponso et sponsa, in viro atque nupta, requievisse minime dubitemus. Sed excellentius in capite, quam in membris claruisse novimus. Sunt enim per eum haec 16 in nobis dona. Sed nunquid tam amplissima ut in Domino patuerunt? Constat nimirum quia ex eo percepimus, quibus gratis eo favente proficimus. Sed alias ista p. 0043B| explicare debemus. Nunc de Christo, quod summum bonum nascendo intulerit, et reliqua perficiendo consummaverit, copiosius gratulemur. Hinc namque sancta Dei Ecclesia hunc sibi ad salutem sufficere credit, hoc summum esse Evangelium patenter cunctis praedicat. Nam et omnium Christianorum spes in his pendet muneribus, et charitas dilatatur et crescit, si quo modo diligamus eum qui prior dilexit p. 0044A| nos. Quae si profecto Faustus Manichaeus scire quivisset, nequaquam Genealogiam Christi Genesidium appellasset, neque natum Christum omnino negasset. Hinc Dominus, in Evangelio, ad Patrem ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli ac terrae, quia abscondisti ea a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Hinc rursus apostolis ait: Vobis datum est nosse mysterium, caeteris autem in parabolis (Luc. VIII, 10). Quod si profecto huic nosse datum esset, nunquam sic ebrius talia vomuisset? Nescivit enim miser, quia non Manichaeo praestita est Apocalypsis Evangelii, sed Jesu Christo, quam dedit illi Deus palam facere, non philosophis, neque humanae sapientiae deditis, non Judaeis in lege gloriantibus, non variis doctrinarum occupatis p. 0044B| erroribus, neque his qui de gente tenebrarum fuerunt; sed servis suis, sed divinae gratiae subjectis. Ipsis enim revelatio coelestis Evangelii manifestius aperitur. Nimirum ut videntes non videant, et intelligentes non intelligant; et qui erant humiles de tenebris eruantur. Haec ita duntaxat ad hoc sufficiant dicta, quod vere Genealogia Christi initium sit Evangelii.


LIBER PRIMUS. p. 0043|

p. 0043B| CAP. I. Liber, inquit Matthaeus, generationis Jesu p. 0043C| Christi filii David, filii Abraham. Cur autem tali exorsus sit prooemio, non abs re factum credimus. Futurum enim forsitan hunc Faustum noverat, qui Testamentum Vetus non reciperet: et ideo tali usus est principio, ut ex eo hunc continuo 17 repercutiat ac condemnet. Nam liber principii Veteris Testamenti Geneseos denique ex initio voluminis appellatur; quia in eo, secundum nostram interpretationem, scriptum legimus: Hic est liber generationis Adae (Gen. V, 1). Et illud, Istae generationes coeli ac terrae, quando creatae sunt (Gen. II, 4). Ex quo constat, quocunque tamen modo, ex eo quod in primordio ibidem generatio coeli ac terrae inscribitur, quia inde Genesis appellatur. Et ideo dignum profecto fuit Novi Testamenti initium, quantum possibile p. 0043D| erat, simili modo praesignari; ut ejusdem Novi ac Veteris Testamenti unum Deum auctorem taliter promulgando Evangelista monstraret. Praesertim cum idem Matthaeus, Hebraeo sermone, eisdem qui ex Hebraeis crediderant scripserit: ut quod dudum jam ex lege perceperant, manifestius recognoscerent, et probarent quod vere Evangelium Christi testimonium a lege habeat et prophetis, sicut consequenter in multis declarabitur locis. Nec dubium hoc innuere voluisse, per quem creata et redempta sunt omnia unum eumdemque Deum, utraque pagina designari. Alioquin, quamvis consuetudo sit Hebraeorum ex initio libris nomen imponere; videtur nimium consonum esse, ut utriusque Testamenti principium uno vocetur nomine. Et notandum quod, sicut illud secundum litteram carnali Israeli proponitur, ita istud in Christo spiritali copiosius destinatur. Nam et uterque eorum p. 0044B| liber apud Graecos Biblos Geneseos [ βίβλος γενέσεως] p. 0044C| titulo praenotatur. Quamvis et hic non immerito coeli ac terrae generatio inferri possit; quia videlicet in Christo cum sit Deus et homo, utraque natura verissime comprehenditur. Unde et Jesu Christi sub duobus nominibus apte titulus inscribitur, ut per regiam et sacerdotalem personam, Dei et hominis natura quasi in fronte illico designetur. Jesus autem sub figura nominis in alio jam praecessit. Sed quod ille typice vocatus est, hic tandem substantialiter designatur. Caeterum Christus nomen officii est, non naturae; eo quod unctus sit prae consortibus suis in sacerdotium, ad expiandum pro nobis. In Veteri quoque Testamento, quia in una haec eadem persona expleri non poterant, venit mediator Dei et hominum homo Christus Jesu, factusque nobis regnum et sacerdotium, p. 0044D| ut ad terram multum diuque patribus repromissam filios introduceret. Unde secundum proprietatem nominis Jesu, velut 18 Deus potens est salvare credentes; secundum vero officii dignitatem quotidie Christus interpellat pro nobis. Igitur notandus etiam hoc in loco litterae textus, qui juxta usitatum humanae locutionis modum, minus habere videtur. Plenior enim sensus redderetur, si praepositis duarum orationum particulis, id est pronominis ac verbi, Hic est liber generationis diceretur. Sed frequentissimus divinarum Scripturarum mos est ut in principiis librorum praenominatae partes orationum non anteponantur. Unde nec Marcus ait: Hoc est initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei, sed tantum: Initium Evangelii. Hac consuetudine usus est Isaias, non addens: Haec est visio Isaiae, sed simpliciter: Visio Isaiae, tantum incipit. Hac p. 0045A| usus est Salomon in duobus libris suis, hac utique Jeremias, hac etiam illi qui Psalmos titulis praenotarunt. Sed et Joannes Apocalypsin suam ita incipit. Apocalypsis Jesu Christi, et non addidit haec est. Quod videlicet agentes, non solum secundum idioma divinarum litterarum, verum etiam juxta consuetudinem saecularium, brevitati studentes, subauditionem tales sententias etiam alibi habere docuerunt. Verbi gratia, cum legitur Liber generationis Jesu Christi, subintelligamus plenius, Hic est liber generationis Jesu Christi. Cur autem generationis liber singulari notetur numero, cum quadraginta per ordinem replicentur, nulli dubium quia unius tantum generatio quaeritur Jesu Christi, caeterae vero propter hanc insinuandam ad medium deducuntur. Et non solum p. 0045B| in principio, sed etiam usque in finem libri totum hoc agitur de hac sola generatione, ut idem qui natus est pro nobis Deus et homo intelligatur. Quaeri etiam potest, et profundissima quaestio videtur, cur Matthaeus publica voce Liber generationis Jesu Christi dixerit, cum Isaias clamet et dicat, Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII, 8.) Si enim, quis pro impossibilitate ibi accipitur, quomodo hic iste generationem ejus narrare sibi possibile judicavit? Nisi quia ibi de generatione, quae secundum Divinitatem est, dictum putamus: hic autem de generatione, quam pro nobis secundum hominem suscepit, quanquam et ista magna ex parte inenarrabilis esse credatur. Verumtamen illa, per quam genitus est ab aeterno, tota ineffabilis et incomprehensibilis esse p. 0045C| probatur. Nisi illud obsistat quod Joannes ait: In principio erat Verbum, 19 et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Ergo dum ait, In principio erat Verbum, narravit aliquid, et cum addidit quid hoc Verbum esset, et quod apud Deum Patrem esset, jam non solum aliquid de eo, sed multa dixit. Unde non inconvenienter sane quaeritur, quomodo ineffabilis, si effari possit, recte dicatur? Aut si non possit, quomodo ut probamus, quidpiam de eo narratur? Nam et sancta Dei Ecclesia ex omnium divinarum Scripturarum auctoritate colligens, plura de hac divina nativitate catholice confitetur. Forsitan ergo quando dictum est, Generationem ejus quis enarrabit? non impossibilitatem, sed raritatem narrandi ostendit, sicut et in aliis Scripturarum locis legitur. p. 0045D| Denique habes in psalmo: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? (Psal. XIV, 1.) Non enim dicit quod nullus habitabit, nec hoc, quod nemo requiescat, sed quod rarus et non nisi electus. Et, ut scias hoc verum esse, continuo definit qualis loci illius habitator esse debeat. Et in alio psalmo: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in monte sancto ejus? (Psal. XXIII, 3.) Ut sit sensus, non quicunque de vulgo vel plebe, sed vitae egregiae, singularisque meriti. Quotiescunque quis dicitur in divinis litteris, non nullus, sed aliquis interdum significatur. Interdum autem, impossibilitatem ostendit: sicut illud, quis audivit unquam tale, aut quis vidit huic simile? Et p. 0046A| sicut hoc in loco fortassis ex quo nunc agitur. Et alibi, ut, in inferno quis confitebitur tibi? (Psal. VI, 5.) Caeterum ubi dicit: Quis sapiens et intelligit haec? (Ose. XIV, 10.) Et inibi: Quis fidelis est dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam? (Luc. XII, 42.) Nec non et illud: Si autem in Deum peccaverit homo, quis orabit pro eo? (I Reg. II, 25.) In his igitur locis idoneus requiritur interventor, aut certe sapiens; nec excluditur aliquis, sed quaeritur. Unde si hoc loco, quis raritatis esset, videretur quodammodo quaestio esse soluta. Sed, quia hic quis, impossibilitatis est, ut verius reor, fatendum quod dici vere possit, quia est Filius Dei ab aeterno Patre genitus, ita tamen ut nunquam sine ipso fuisse Pater intelligatur; et omnia illa quae de p. 0046B| Dei Filio catholica fides confitetur, dicibilia quidem esse. Sed quomodo sit, vel qualiter aeternus genitus sit, nimirum sacrae nativitatis arcanum, nec apostolorum quispiam didicit, nec prophetarum comperit, nec angelorum scivit, neque creatura ulla cognovit. Idcirco videte, si ejus nativitas a propheta non potuit 20 enarrari, quis recte valeat profiteri se nosse quomodo potuerit a Patre Filius generari? Narramus itaque de eo ac verissime confitemur quoniam a Patre est Filius coaeternus, sed quomodo sit, penitus ignoramus. Hinc illud in libro Job: Sapientiam Dei Patris unde invenies? Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus coeli absconsa est (Job. XXVIII, 20), id est, etiam ipsis angelis incognita. Et alibi: Radix sapientiae cui revelata est? (Eccl. I, 6.) Origo scilicet Filii Dei, eo quod super angelorum etiam intelligentiam p. 0046C| atque scientiam est. Unde probatur omnino generatio ejus secundum Divinitatem, ex toto quod ineffabilis est. Idcirco ad eam quae juxta carnem est, quanquam et ipsa ex parte inenarrabilis sit, Domino favente, veniamus.

 Filii David, filii Abraham. Non abs re factum creditur cur, ex omni prosapia Veteris Testamenti, hos duos tantum patres posuerit, quorum filius solum secundum carnem Christus dicatur. Ex quo profecto liquet quia, cum eis scriberet qui ex lege Christum noverant repromissum, voluit luce clarius aperire quod ipse esset qui eisdem longe fuerat diu repromissus. Ad hos etenim tantum ex omnibus, in Veteri Testamento facta legitur repromissio, ut qui p. 0046D| de istorum semine futurum sibi scierant Salvatorem, liberius reciperent, cum vidissent in eum consona voce legis et prophetarum omnia vaticinia adimpleri. Nam Abrahae per semetipsum Deus, quando Filium suum obtulit, jurat, dicens: Per memetipsum juravi quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris. Et possidebit semen tuum portas inimicorum suorum; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae (Gen. XXII, 16). Quem locum Paulus apostolus ita edisserit dicens: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non enim dicit: et seminibus, inquit, quasi in multis, sed quasi in uno: et semini p. 0047A| tuo, quod est Christus (Gal. V, 16). In quo nimirum semine, id est in Christo, benedicentur omnes gentes: ut idem Abraham per immutationem nominis, qui erat Pater excelsus, fieret pater multarum gentium. Non quod interpretatio nominis hoc totum contineat; sed quia Spiritus sanctus per Moysen subdendo gentium voluit subintelligi. Pater autem multarum gentium non aliunde quam per Christum, de quo David canit juxta promissum hujus loci: Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes 21 gentes magnificabunt eum (Psal. LXXI, 18). Vides autem quam consona voce Spiritus sanctus adhuc per Prophetam repromittit benedictionem omnium in Christo, quem dudum semen Abrahae nominabat. Idcirco praesens Evangelista filium eum Abrahae modis p. 0047B| omnibus approbat; ut eum non solum Judaei, quorum erat repromissio, verum etiam omnes gentes, vel omnes tribus terrae gaudenter, de semine ejus jam venisse susciperent, per quem et Abraham pater fieret multarum gentium. Sed, quia de semine ejus duplex repromissio erat, una videlicet carnis, alia vero spiritus; primum dictum est quia erit semen tuum sicut pulvis terrae. Deinde, quamvis et ipsi de pulvere erigantur, qui in secundo repromittuntur, tamen sicut stellae coeli, futuri non natura, sed gratia, pollicentur. At vero haec ultima benedictio sui utrumque genus benedictionis amplectitur, eo quod in Christo renati filii Abraham, et carnales quodammodo et spirituales inveniuntur; ut alii nomine tenus tantum, alii vero secundum electionis gratiam in semine computentur. p. 0047C| Nam et de hoc semine simili modo, quod in eo omnes gentes benedicantur, longe post per Isaiam prophetam repetitum legimus, ut manifestius patesceret, nequaquam de Isaac qui jam mortuus erat, neque de alio quam de Christo, debere intelligi. Hinc quippe per eumdem Isaiam Deus loquitur: Educam, inquit, de Jacob semen, et de Juda possidentem montes sanctos meos (Isa. LXV, 8). Quorum utrumque, ex quibus hic futurus repromittitur, de Abrahae stirpe fuisse manifestum habemus. Et ideo Deo grata societas collegium sanctum fidenter teneat verum alvearium monachorum, sicut in catholica fide, non lacte tantum, sed etiam solido cibo pasti sumus. Quia, etsi dictum est: Quaerite Dominum, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4), non p. 0047D| alium tamen a Deo oportet quaerere, quod unus est; sed unum eumdemque ardenter investigare, quod infinitus est. Unde istum teneat fides nostra, si forte cum venerit Filius hominis, saltem fidem reperiat super terram. Interea, si Zacharias ad testimonium quaeritur, qui utique ex Evangelio justus probatur, quoniam Judaei Evangelio contradicunt, manifeste colligimus hunc esse semen Abrahae, de quo dicit: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae; sicut locutus est, inquit, per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetarum ejus (Luc. I, 68). Deinde ut subaudiatur, hoc est 22 ait, Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis (Luc. I, 54). Nec non et p. 0048A| beata Virgo Maria canit: Recordatus misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, scilicet Abraham et semini ejus, usque in saeculum. Hujus itaque Filium, sicut oportet, Christum profecto credimus: super quem et alia quamplurima concinunt sanctarum eloquia Scripturarum. Unde nec debemus ullam de eo ultra dubitationem recipere; quin potius de David semine, secundum Scripturas sanctas quomodo sit repromissus videamus. Juravit Dominus David, inquit Spiritus sanctus, veritatem, et non frustrabitur eum (Psal. CXXXI, 1). Quid ergo juravit? Juravit illi: De fructu ventris tui ponam super sedem meam. Hinc namque beatus Paulus apostolus in Epistola ad Hebraeos ait: Omnis controversiae finis juramentum est (Heb. VI, 16). Et, quia homines p. 0048B| per majores suos jurant, Deus autem cum non haberet majorem se, per quem juraret, per semetipsum juravit dicens, per memetipsum juravi (Gen. XXII, 16), ut supra ostendi. Et ad David rursus dictum probamus: Juravit Dominus David veritatem. Et ideo quisque juramentum Dei audis, etiamsi incredulus es, emolliri debes, ut fide Christum ex horum semine natum percipias. Hinc in alio quoque psalmo scriptum legimus: Semel juravi in sancto meo (Psal. LXXXVIII, 35). Et quid est in sancto meo, nisi ni unico Filio sibi coaequali ac dilecto, qui solus Sanctus et Veritas appellatur? Quid autem juraverit, illico subinfertur: Si David mentiar, pro eo quod est non mentiar, semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo; et sicut luna perfecta p. 0048C| in aeternum, et testis in coelo fidelis. Ergo qui volunt de Salomone hoc dictum accipere, cogitent quomodo thronus ejus sicut sol in conspectu Patris fuerit, cum Scriptura sancta dicat quod aversum sit cor ejus propter concupiscentias feminarum, et adoraverit Astaroth et Chamos Deum Sidoniorum, ac reliqua portenta gentium (III Reg. XI). Unde ad ultimum infert quod non erat Deus cum Salomone. Si ergo non erat Deus cum Salomone, quomodo thronus ejus sicut sol in conspectu Dei Patris fulgebat? Praesertim cum et foedatus dicatur omni immunditia libidinis, et propter idololatriam sit condemnatus. Aut quomodo sicut luna perfectus sit in aeternum, cum subito velut flagitiosus corruerit in ruinam? Quinimo, si perfectus esset, quod penitus non probatur, quomodo p. 0048D| testis in coelo fidelis foret, qui nunquam penetraverat coelos? Vel 23 unde in coelo fidelis, qui super terram, idola venerando, falsus inventus est testis? Similes enim, ait Scriptura, illis fiunt qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Sed quia de Salomone nequaquam istud potest intelligi, necesse est super Christum, velit nolit inimicus, interpretari; ut sit idem David semen, cujus thronus in conspectu Dei Patris jugiter splendet. Unde et in monte, quando transfiguratus est coram discipulis suis, facies ejus refulsit velut sol cum lucet in virtute sua. Nam et propheta de eo: Vobis, inquit, qui timetis Deum, orietur sol justitiae (Malac. IV, 2). Qui sit autem iste thronus, multis in locis Scriptura sancta p. 0049A| Ecclesiam esse declarat, in qua Deus velut rex in suo throno praesidet. Quae nimirum, quia caput ejus Christus est, sicut sol in conspectu Patris fulgere dicitur, et sicut luna perfecta in aeternum manere. Luna vero propter praesentis vitae defectum dicitur: perfecta vero, quia jam inhaeret capiti suo, ex quo immortalis atque aeterna modis omnibus praedicatur. Et notandum quod hic thronus seminis repromissi unus cum suo capite constat, et totius sui corporis membris. Ut caput videlicet nostrum unitum corpori propter naturae consortium intelligatur: praesidere vero, quia Deus est, recte in suo throno, id est in sua Ecclesia, divinitus intimetur. Ponamus adhuc et aliud testimonium, quod idem de semine David futurus annuntietur. Et factum est, inquit in libro Verba p. 0049B| dierum, verbum Domini ad Nathan prophetam dicens, Vade et dic servo meo David, Haec dicit Dominus. Annuntio tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus. Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit, et stabiliam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum, et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum (I Par. XVII). Haec omnia quisquis in Salomone putat fuisse impleta, multum errare videtur. Nam qualiter intelligendum sit quod dictum est: Postquam dormieris cum patribus p. 0049C| tuis, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum illius? Nunquid de illo Salomone credendum est prophetatum? Minime. Ille adhuc patre suo vivente coepit regnare. Hic vero dicitur, Quia cum completi fuerint dies tui, et dormieris 24 cum patribus tuis, suscitabo semen tuum. Ex quo revera intelligitur alius repromissus qui non ante mortem David, sed post mortem suscitandus erat. De quo per Jeremiam: Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam super terram. In diebus ejus salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter et hoc nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster (Jer. XXIII, 5). Nunquid hic Jeremias, qui longe post Salomonem fuisse probatur, p. 0049D| aliquid de eo rursus repromittit, dicens, suscitabo David germen justum? Manifestius de Christo datur intelligi; qui non solum Rex sapiens, sed etiam Sapientia Patris appellatur. Revera in cujus diebus salvatus est verus Juda, videlicet ille qui confitetur Jesum Christum in carne venisse. Reliqui vero omnes, ut Joannes fatetur, non Judaei, velut ipsi mentiuntur; sed synagogae sunt Satanae. Talibus ergo et hujusmodi Scripturarum indiciis, certum tenemus, Matthaeum hos duos quorum sit filius tantum ideo posuisse; quatenus qui vellent templum, id est Ecclesiam, per ostium introire, has duas columnas, de quorum medio Christus exorsus est, hinc inde antepositas circumspicerent. Ipse enim de se loquitur: p. 0050A| Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9). Sunt enim ante fores templi quasi columnae antepositi, quia nimirum adhuc uterque eorum in lege, velut in vestibulo domus versabatur. Et habebant, inquit Scriptura, columnae altitudinem decem et octo cubitorum (III Reg. VII, 15); videlicet Novi ac Veteris Testamenti fastigio praeeminentes: quatenus juxta fortitudinem columnarum utrumque populum ad fidem corroborantes, non alium esse ostium ostenderent, quam hunc Jesum Christum, eorum semine propagatum; et eum fore ingressum templi, quasi qui inter medium eorum intimus versabatur. Hinc est quod in nomine Jesu secundum Graecos [ ΙΗΣΟΥΣ,] prima quae conscribitur littera decem, secunda vero octo significat. Ut ex utroque semine p. 0050B| secundum repromissiones Scripturarum unus erigatur in titulum; in cujus nomine unitus uterque populus, mensura plenitudinis Christi, juxta fidei firmitatem, ad superna enixius sublimetur. Hinc est enim quod utramque earum funiculus ambit duodecim cubitorum, id est, fides apostolorum hos tantum amplectitur in genealogia patres, de quorum medio praedicat ostium Jesum Christum credentibus quotidie aperiri, non credentibus 25 vero voluit introitum coelestis patriae penitus denegari. Sed quia quibusdam sanctarum Scripturarum testimoniis has interdum columnas volumus roborare, longe admodum progressi sumus, jam tandem ad expositionis ordinem redeamus. Ubi adhuc interdum non absurde a multis quaeritur quid sit quod David prior p. 0050C| ponitur, cum aetatis privilegio longe posterior invenitur? Ad quod dicendum, quod loquendi necessitas id exegit, et factus est ordo praeposterus, decenter utique commutatus. Quia, si primum Abrahae filium eum dixisset, et David postea copulasset, rursus Abraham repetendus erat, ut origo David ejus ex semine monstraretur, et fieret inhonesta constructio verborum, quantum ad eloquentiam attinet.
 Abraham, inquit, genuit Isaac. Recte itaque ab initio fidei genealogia Christi supputatur: ut in quo primum de eo facta legitur repromissio, fieret et exordium successionis, donec ventum esset ad eum qui de coelo tunc divinitus fuerat repromissus. Quis enim in genealogia Christi aptius in principio poni posset, quam is de cujus semine benedictio omnium p. 0050D| gentium propagatur? Quod factum itaque credimus, ut ad eum currerent non tam Judaei, quam omnes gentes, cujus origo ex eo repromissa luce clarius divinarum Scripturarum oraculis declaratur. Quatenus primum in patre discerent, quid vel quales esse debeant, qui volunt in semine benedictionem haereditatis percipere. Quia, sicut idem Dominus Judaeis testatur, si filii essent Abrahae, veraciter opera Abrahae ipsi fecissent (Joan. VIII, 39), et tantum talemque patrem imitarentur ne degeneres essent. Nam Abraham primum credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6). Dehinc vero ivit ultra proficiens atque crescens, sicut Scriptura refert, et pervenit usque Bethel, et progressus est p. 0051A| in meridiem (Gen. XII, 8, 9), ubi sponsus, in Canticis, cubat (Cant. I, 6), et pascitur inter lilia (Cant. VI, 2). Post quae virtutum insignia tentatus, et inventus est fidelis ac justus. Qui contra spem, in spe credidit, et omni obedientia consummatus, pater omnium gentium futurus divina voce praedicatur. Hinc igitur ab eo restis genealogiae recte nectitur, ut in summitate ejus hamus carne coopertus ad capiendum mundi maris cetum, id est diabolum, et ad perforandam ejus maxillam, obscurius religetur. 26 Unde sequitur:

Isaac autem genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres ejus. Porro quod hic Matthaeus dicit genuit, Lucas qui fuit, per omnem textum successionis posuit. Quia nimirum Matthaeus tantum naturae filios p. 0051B| annumerat, Lucas vero secundum legem, vel per adoptionem, quibusdam in locis filios interponit. Et notandum quod Matthaeus, genuit, et non generavit, dixerit. Fortassis ut eum recognosceres in finem ostensum, de quo Pater dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Hoc itaque quasi proprium illi verbum et familiarissimum ubique super eum ponitur. Cur autem dixerit, Jacob genuit Judam et fratres ejus, non absurde quaeritur. Verum cum Abraham plures genuerit filios, et Isaac fratrem Jacob habuerit, quid est ergo quod Evangelista hos omnes praetermittit, et fratres tantum Juda commemorat? Ad quod dicendum, quod illi quasi alieni a populo Dei, teste Scriptura, merito repelluntur; hi vero quasi haeredes, in libro vitae collectim ascribuntur; p. 0051C| et quasi patriarchae duodecim tribuum, quia de populo Dei non sunt exclusi, etiam de generatione Christi non merentur excludi. Praesertim cum in eis apostolorum numerus et forma signatur, in quorum consortio per fidem coadunatae omnes tribus terrae divinitus consecrantur. Sed ideo nominatim non exprimuntur, ne genealogia ultra praefinitum mystici sacramenti numerum multiplicetur. Nec hoc sane magno profunditatis vacat mysterio, quod, tribus praetermissis, Ruben scilicet, et primogenito Simeon, atque Levi, prioribus fratribus, Judam solum Spiritus sanctus elegerit, per quem seriem nativitatis usque ad Christum texeret. Quo profecto jam, quia quartus eligitur, quadratus Evangelii numerus consecratur. Deinde quod majus est, idcirco ex omnibus duodecim p. 0051D| patriarchis hic solus cognominatim exprimitur, ut eum sine aliquo mentis scrupulo manifestius recognosceres, qui per Spiritum sanctum ex ejus stirpe olim fuerat repromissus. Dicit enim Jacob ita: Non deficiet princeps de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est (Gen. XLIX, 10). Quem ut manifestius exprimeret quisnam futurus esset, signanter adjecit, dicens: Et ipse, inquit, erit exspectatio gentium. Quo facto videant falsi Judaei quem suscepturi sint, quod omnis exspectatio gentium 27 diu desideratum jam complectitur, adorat, veneratur et colit. Unde liquido constat quod omnis multitudo gentium, ab oriente usque in occidentem, jam eum qui mittendus erat, exspectando fide suscepit, suscipiendo p. 0052A| confitetur et colit, colendo autem quotidie ad coelestem patriam comitatur. Inde est igitur quod omnis Ecclesia adhuc in terris infatigabiliter pugnat, quia jam illi qui eum confessi sunt, hinc per mortem discedentes cum Christo regnant. Quorum doctrina pollet, miracula coruscant, virtutes ubique praedicantur. Sed quia hujus capituli de Juda fecimus mentionem, necessarium reor interim latius exsequi, propter quorumdam duritiam vel caecitatem cordis, qui putant hoc totum ita super Judam interpretari, ut nihil ex his ad Christum debeat pertinere. Nos autem, recte intelligentes, dicimus quod quaedam ex his, licet Judae coaptentur, tamen secundum mysticos sensus et Christo convenire possint. Neque omnino negamus, nonnulla ex his ad solum Judam pertingere, p. 0052B| sicut et aliqua quae videmus illum excedere, ad solum Christum dicimus pertinere. Nam quod dicit: Non deficiet princeps de Juda, et dux de femoribus ejus, cogimur intelligere de Juda, seu de ipsa tribu quae denique Juda est appellata. Caeterum quod sequitur: Donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium, ad solum Christum novimus pertinere. Non enim illum Judam intelligimus Christum, de cujus semine penitus dux non defecit, donec Christus in carne veniret; sed eum qui fuerat repromissus, et, continuo ut advenit, a gentibus est susceptus. Princeps autem ac dux de femore hujus eo usque in Juda fuit; exinde vero Herodes alienigena, sicut postea multis indiciis Scripturarum monstrabimus, regnum suscepit. Et hoc potissimum fuit indicium eum p. 0052C| advenisse cui repositum erat (subintelligitur regnum), vel, sicut in nostra legimus translatione, donec veniret qui mittendus erat a Patre, quoniam ipsum gentes illico susceperunt. Interea illud quod dicitur Juda, te laudabunt fratres tui, quocunque modo secundum historiam ad eum Judam referri potest, ut sint manus ejus super cervices inimicorum pugnando. Sed melius in Christo intelligitur, quem omnes renati publice fratrem in Ecclesia laudant et confitentur. Cujus itaque manus super cervices inimicorum triumphant, 28 ut postea adorent eum filii Patris per adoptionem facti, qui dudum fuerant inimici. Sequitur: Ad praedam, Fili mi, ascendisti, vel sicut alia interpretatio habet, de germine ascendisti, accubans dormisti, et sicut catulus leonis, quis suscitabit p. 0052D| eum? In his itaque versibus Judaei non tam concluduntur, quam penitus excluduntur. Et ideo non est admittendum ut de Juda ullo modo possit intelligi, quod nos de Christo manifeste dictum probamus. Nam si ponamus catulum leonis Judam pro virtute bellandi, quomodo de germine filius dicitur ascendisse? Germen autem hic de Graeco, magis virgultum vel ramus, sicut quidam asserunt interpretatur. Ex quo virgulto Judas ascendisse dicitur. Sed, quia hoc illi non congruit, multo convenientius huic loco mystica expositio coaptatur. Ascendit ergo Christus ex germine, quando ex Virgine natus est sine semine. Ex germine, inquit, quod est absque coitu viri, et absque semine, veluti virgultum nascens. Aut sicut p. 0053A| flos de radice ejus, id est ex virgine Veritas carnis ascendisse probatur. Si autem ita legendum est: Ad praedam, Fili mi, ascendisti, et super Judam et super Christum utrumque referri potest. Quod autem accubans dormivit ut leo vel sicut catulus leonis, nulli alteri quam Christo congruit; ut sit illud in Christo mystice promulgatum, quod physici de catulo leonis narrant. Aiunt enim, cum natus fuerit, quod tribus diebus ac noctibus dormiat; tum deinde patris fremitu suscitatur: ita sane et Christus tribus diebus ac tribus noctibus in corde terrae sepultus somnum mortis implevit, et velut catulus die tertia suscitatus resurrexit. Unde Joannes in Apocalypsi sua: Ecce vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Tunc itaque vicit, cum accubuit, quia tunc mortem moriendo confregit. p. 0053B| Omnem namque praedam quam leo ille contrarius invaserat homine prostrato ac devicto, hic leo noster restituit, et totum resurgendo in melius reformavit, dum captivitatem nostram sua duxit virtute captivam. Hoc quippe modo triumphans leo fuit, tertia vero die maturius suscitatus, catulum leonis se fuisse ostendit. Hinc est ergo quod sequitur: Et quis suscitabit eum? Quia revera propheta considerans Dei et hominis personam, Christum in morte accubuisse admirans, ait: Et quis suscitabit eum? Ac si diceret, Contueor Dei Patris Filium, dum Verbum caro fieri dignatus est, per mortem immortalem 29 quodammodo accubuisse; quis eum resuscitabit? Ipse se? An Deus Pater? Aut, quod verissimum est, simul ipse se, et Deus pater, eum p. 0053C| resuscitavit. Unde Apostolus clamat et dicit, Quia Deus illum suscitavit a mortuis. Et qui suscitavit Christum a mortuis, suscitabit, inquit, et mortalia vestra corpora propter inhabitantem spiritum ejus in nobis (Rom. VIII, 11). Quod autem ipse suscitaverit, dicit in Joannis Evangelio: Solvite templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19). Ad quod Evangelista, Hoc autem dicebat, inquit, de templo corporis sui. His ita a longe Propheta conspectis, recte stupore pro tanta Patris ac Filii unitate attonitus dicit, Et quis suscitabit eum? Sequitur quod jam ante paulo praemisimus, Non deficiet princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est. Ubi profecto declarat alium esse de quo duces futuri erant, et alium eum, qui quasi p. 0053D| unicus ac specialis mittendus erat, quem gentes exspectasse denuntiat. Sed quomodo praemissae benedictiones Christo congruant, cum usque ad hunc locum sermo Patris velut ad Judam solum intendit, ac per Judam omnem tribum benedicat, obscurum esse videtur. Dehinc autem nulli dubium quasi contemplando qualis futurus fuerit quod spiritu prophetiae manifeste demonstret. Unde, quia adhuc Christus in lumbis erat Judae, cui erant (ut multi codices habent) reposita, tantum ut subintelligamus regnum, et omnia quae de eo promissa Judaeis ac gentibus fuerant, dirigit quasi in radice, vel in grano seminis benedictionem, atque in eo superextollit illum, qui velut fructus de radice germinandus p. 0054A| erat. Hinc est enim tanta benedictionis obscuritas, ut, nisi diligenter sit inspecta, vix discerni possit quid Judae quidve Christo soli conveniat. In eo namque adhuc erat illud semen Abrahae, retro jam repromissum, in quo benedictio omnium gentium pollicebatur: et ideo hic dicit quod ipse est exspectatio gentium. Exspectabatur autem ac si repromissus; suscipitur mox ut advenit, quasi redditus. Cujus oculi pulchriores fuere vino, scilicet apostoli et omnes sancti praedicatores; quia mentes credentium musto sancti Spiritus inebriarunt. Et dentes lacte candidiores, per quos sibi omnes gentes, velut animalium carnes in suum trajecit corpus; ut in eo uniti, id est, in Christi corpore transpositi, omnes gentes in uno semine benedicerentur. Unde alibi dictum p. 0054B| legimus, Vos estis semen cui benedixit 30 Dominus (Isa. LXI, 9). Semen enim dicit, et non semina, quia omnes in Christo unum semen effecti sumus. Unum ergo granum frumenti in terram cadens solum mortuum fuit, sed multas segetes de se genuit. Et idcirco qui vult introire in horreum Domini, videat ipse si de hujus radice processit. Sequitur, Alligans, inquit, ad vineam asinam suam, et ad vitem pullum suum. Pullus hic gentilitas designatur, quem alligavit ad vitem, de qua dicit, Ego sum vitis vera, et vos palmites (Joan. XV, 5). Quod eum hic alligasse dicitur, alias inseruisse monstratur; ut, sicut palmes manet in vita, iste asellus corpori Christi coadunatus perfectam vineam, sanctam videlicet Dei Ecclesiam, sine macula et sine ruga ex omnibus membris p. 0054C| suis se videntibus exhiberet. Nullum enim vinculum unitatis vinculo majus est, quod unitas divisionem non recipit, neque patitur sectionem; sed ex suis saepe partibus unitas corporis sic confringitur, ut id quod est unum, efficiatur. Et ideo feritas gentilitatis Christi corpore inserta, quasi ad vitem religata dicitur, dum fidei vinculis illi per gratiam est unita. Et ad vineam asinam suam. Ad vineam quippe asinam alligasse dicitur, cum synagogam Ecclesiae fidei vinculis copulavit. Quia nimirum synagogam Christus provexit in Ecclesiam, et non Ecclesiam rursus mutavit in synagogam. Sed quia benedictionem quantisper longe propagavimus, quippe ut eum non abs re in hac genealogia ex nomine positum sciremus, imo per eum mox animus recurreret ad vaticinium p. 0054D| tanti prophetae, et crederet jam venisse, quem gentes exspectando percipiebant: et dux, quia defecerat ex Juda, et princeps de femoribus ejus nullus inveniebatur, his saltem conventis testimoniis duritia cordis mollesceret, et omnes pie gaudentes susciperent, quem diu noverant tunc temporis venturum utique prophetas praedixisse: restat nunc sensim ad aliud narrationis mysterium succedere, et quod ibi lateat fidei sacramentum paulo enucleatius aperire.

 Judas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Ecce hic duo gemini fratres cognominatim in genealogia Christi advocantur, qui ex Thamar fuisse dicuntur. Nunquid vacat mysterio, Evangelistam Esau simili modo geminum praetermisisse, et Rebeccam p. 0055A| debitam uxorem, aliasque legitimas non nominasse? Nequaquam hoc dixerim, quod tantus Evangelista, imo per eum Spiritus sanctus, 31 absque magno et profundo mysterio quatuor in hac narrationis serie feminarum personas induxerit, quae omnino non minus secundum Vetus Testamentum, quam secundum Novum, reprehensibiles judicantur. Quarum Thamar, quamvis justior appelletur Juda, non tamen excluditur a culpa (Gen. XXXVIII). Etsi profecto ille per incontinentiam, teste Scriptura, criminosior invenitur, dum modis omnibus de illicito concubitu filii generantur. Ex quo facto quoddam parabolarum genus inducitur, per quod non solum in hoc loco, quin in quamplurimis Scripturarum locis mystica prophetiae sacramenta texuntur. Cuncta namque illius temporis p. 0055B| in eodem populo gesta, prophetiam futurorum esse docet Apostolus dicens: Omnia enim haec in figuram contingebant illis (I Cor. X, 11). Et alibi: Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis (Heb. I, 1). Quod autem dicit multifarie Deum in prophetis locutum, verbis eos ostendit prophetasse. Quod autem multis modis, rebus insinuat futura Dei mysteria praesignasse. Ex quibus itaque modis, per quem Deus nobis locutus est in patriarcha, unum in manibus nunc tenemus, quo, ut diximus, inspecto multae divinarum litterarum obscuritates in eo revera panduntur. Fit enim hic modus aliquando in parabolis rerum; et de ipsis peccatis hominum, et transgressionibus adulterorum, prophetiam insinuat operum futurorum. Sicut est illud publicum p. 0055C| David regis peccatum, de quo paulo post suo dicetur in loco; atque illud quod de Loth dicitur; et illud Osee factum, et alia quamplurima, multis in locis, divinis referta mysteriis. Quae quamvis secundum rerum gestarum fidem nefandissima probentur, et velut criminosa divina auctoritate damnentur: quocunque tamen pacto divina virtus ex ipsis aut dispensationis incarnati Verbi praeparabat effectum, aut aliud quid futurorum praevidebat agendum. Foris namque peccata parebant; intus quoque mysteria latebant. Sed quia de Thamar loqui coepimus, libet breviter indagare cur Evangelista eam hic posuerit, vel quid recordandum per hanc illicitam commixtionem monuerit, vel quid ex hoc mysticum designaverit. Quia nimirum illorum hominum non tantum p. 0055D| linguam, verum etiam vitam fuisse propheticam; et non solum quorumdam illorum vitam, sed etiam totum illud regnum gentis 32 Hebraeorum, non tantum prophetiam, ut dixi, sed etiam magnum quemdam fuisse prophetam, quia rebus et gestis multa ex se de Christo et Ecclesia explet vaticinia. Quod ut ex hoc loco evidentius quae dicuntur appareant, jam tandem ad ipsam historiam veniamus, in qua Judas tres genuisse filios narratur, quorum primus Her, id est pelliceus, dicebatur; secundus vero Onan, quod interpretatur moeror eorum, est appellatus: porro tertius Selo, qui dimissio dicitur, est vocatus. Ex quo profecto in Thamar nurum Judae, accipimus plebem regni Judaeorum, cui de tribu Juda reges tanquam p. 0056A| mariti adhibebantur. Unde et nomen ejus amaritudo interpretatur, eo quod Dominum poculo fellis potaverit. In quibus duobus Judae filiis, quos maritos accepisse legitur, duo genera principum, qui non recte operabantur in plebe, accipiuntur. Unum eorum, qui multum oberant, alterum qui nihil proderant. Quorum unus malignus dicitur fuisse ante Dominum; alter in terram fundebat semen, ne daret fecunditatem. Ista sunt enim duo genera nimium inutilia; unum sane nocentium, alterum praestare nolentium. Quorum unus pelliceus appellatur, qualibus induti sunt tunicis primi homines, ob poenam damnationis suae dimissi ex paradiso. Alter vero, moeror eorum; quorum? nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, idque perdat in terram. p. 0056B| Deus tamen ambos occidisse dicitur, ubi regnum talibus hominibus abstulisse significatur. Tertius vero filius Judae, quod illi mulieri non conjungitur, tempus significatur, ex quo reges plebis Judaeorum coeperunt de tribu Juda non esse. Et ideo erat quidem filius Judae, sed maritum eum Thamar non accipiebat: quia erat eadem tribu Juda, sed jam inde populo nemo regnabat. Unde et dimissio ejus idem Selo interpretatur. Cujus dimissio? nisi Thamar, per quam, ut diximus, tribus Juda signatur, de qua tribu coeperant jam reges non esse tunc temporis, quando Christus advenit? Illo ergo tempore, quia de tribu Judae regnum defecerat, venturus erat Christus, qui non obesset, multumque prodesset. Sic enim praedictum fuerat: Non deficiet princeps de Juda, p. 0056C| neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est. Nam Herodes, qui tunc in Judaea regnare videbatur, tanquam maritus Thamar 33 visus exstitisse; sed erat alienigena, nec sacramento mysticae unctionis tanquam conjugali foedere cohaerebat, sed tanquam extraneus dominabatur: quam potestatem idem a Romanis dudum acceperat. Unde, quia non erat de tribu Juda, neque de femoribus ejus exisse probatur, restat eum debere suscipere cui repositum erat; quia adeo iste illo in regno mystico non computabatur in regem, ut Judaei publice clamarent: Nos non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15), quanquam et hoc adulando dicerent, eo quod Caesar non proprie rex Judaeorum esset, sed ut Christum negarent. Caeterum p. 0056D| Herodes, qui per ambitionem regni potestatem arripuerat, ad eos non pertinebat: quia dux et princeps de Judae semine defecerat, eo quod advenisset ille qui mittendus erat, quem gentes ac populi exspectabant. Porro Judaei impudentissime dicunt, mentientes nondum esse hoc tempus completum, nescio quem regem quasi ex femoribus Judae in extremis Orientis partibus adhuc regnum tenere. Nec enim attendunt infelicissimi, sua dissimulatione caecati, quia jam, sicut eis nullum templum, nullum altare, nullumque sacrificium restat, ita nullus rex, nullusque sacerdos ultra jam eis remansit. Neque mentiri poterat Oseas propheta dicens: Sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine p. 0057A| altari et sine sacerdotio. Igitur sine ullis manifestationibus (Osee. III, 4). Quae omnia, velint nolint Judaei, completa cum eis ipsi cernimus. Nullus igitur eis restat locus mentiendi, quod in quibusdam partibus terrae de tribu Juda nunc habeant regem, quia propheta, sicut pollicitus est, Sedebunt filii Israel sine altari et sine sacrificio, ita interminatus est, sine rege ac sine principe. Ostendant ergo nobis templum et sacrificium, aut altare: tunc eis quodammodo credere valebimus, quod fortassis habeant regem. Alioquin sibi obducunt pervicaci mentis ingenio caliginem caecitatis. Cum praesertim si aliquis nunc, ut ipsi fingunt, de tribu Juda rex existeret, negare non possunt, quod tunc defecerit; cum Herodes alienigena, ac post eum filii ejus tetrarchae super Judam p. 0057B| regnassent. Quod non solum Evangelium, sed etiam omnes gentilium historiae, nec non ipse Josephus ejusdem generis historicus, publice testantur, Herodem alienigenam in Judaea regnasse, neque tunc interim de his principem fuisse. 34 At vero Jacob, non deficiet, dixisse liquet, quousque veniat ille cui repromissum est. Et, ideo quia tunc probatum est defecisse, atque omnia, ut praemissum est, completa esse; etiamsi nunc, ut aiunt, aliquis invenitur ex eis qui regnum teneat alicubi (quod penitus non probatur), manifeste constat tunc ducem ex Juda ideo defecisse, ut, sicut Daniel ait, oleo exsultationis Sanctus sanctorum prae participibus suis ungeretur (Dan. IX, 24). Ad quem demonstrandum Thamar induximus jam venisse. Non superfluum p. 0057C| esse reor si prosequar factum Judae, ut cur positus sit in hac genealogia Christi, evidentius hinc pandatur. Legimus itaque quod ierat ad tondendas oves suas in Themna (Gen. XXXVIII, 13), quod interpretatur deficiens. Jam enim tunc defecerat princeps ex Juda, et omnis unctio Judaeorum cessarat; quod is qui repromissus fuerat, ad oves perditas domus Israel jam tandem venerat. Venit autem cum suo pastore Odollamite, quod interpretatur testimonium habens in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne, sed tamen propter oves infirmas, in aqua usus est hoc testimonio. Nam et ipsius pastoris nomen fuit Iras, quod sonat interpretatum, fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannem, secundum quod p. 0057D| semen est Abrahae, vel secundum cognationem Mariae matris ejus et Elizabeth. Hic quippe vidit eum, et ideo non surrexit major illo in natis mulierum. Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est peccatorum sarcinis exonerandas. De quibus Ecclesiae dicitur in Canticis canticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro (Cant. IV, 2). Jam Thamar habitum mutet, quae et commutans interpretatur: sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius de qua Dominum felle potavit, sed qua Petrus amare flevit. Judas quoque Latine confessio appellatur. Confessioni ergo amaritudo commisceatur, ut vere poenitentia praesignetur. Hac igitur poenitentia per omnes gentes Ecclesia p. 0058A| fecundatur. Oportebat enim Christum pati ac resurgere, et praedicari in nomine ejus poenitentiam ac remissionem peccatorum per omnes gentes. Nam et ipse habitus meretricis confessio peccatorum est. Typum quippe Thamar Ecclesiae gerit ex gentibus evocatae, sedens in bivio civitatis. Illic enim a non agnoscente fetatur, 35 quod scriptum est: Populus quem non cognovi servivit mihi (Psal. XVII, 48). Accepit itaque primum annulum, qui fidei sacramentum vocatur: deinde armillam virtutis, per quam justificabitur; ac baculum, in quo sublimius glorificatur. Quia quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; et quos justificavit, illos et glorificavit. Mittitur autem promissus haedus tanquam meretrici, per eumdem Odollamitem, id est increpatio p. 0058B| peccati, dicente Joanne, Generatio viperarum (Matth. III, 7). Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam feliciter commutavit confessionis amaritudo. Jam vero proferentes annulum et armillam ac virgam in testimonium, et convincamus Judaeos temere judicantes, qui dicunt nos Christum suscepisse; unde prolatis rerum Scripturarum indiciis, forsitan nos magis quam se justificatos esse arbitrabuntur. Haec igitur si ad purum consideremus, aliud isti ut hoc facerent, intenderunt, aliud Deus, qui hoc sic fieri permittebat; ut etiam inde aliquid, agente providentia Dei, futurum signaret. Proinde illud factum, cum in sancta Scriptura narratur, prophetia est; cum vero in eorum actu consideratur, reprehensio est. Sed Deus, qui nostris p. 0058C| malis semper bene utitur, de reatu contexuit sacramentum, et de ipsis progenitoribus magnum sibi exhibuit prophetiae mysterium, et nobis indidit non solum loquendo, sed etiam de ipsis taliter nascendo, doctrinae magisterium. Fideles enim ejus venturi ex omnibus gentibus, etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt, parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. Proinde sponsus ipse suis congruens invitatis, qui vocaturus erat ad nuptias bonos et malos, idem nasci voluit non minus ex bonis etiam quam ex malis. Unde et agnus qui praeceptus est in Pascha immolari, secundum quamdam interpretationem, ex ovibus et ex capris, tanquam ex justis et peccatoribus, ad se praefigurandum jussus est assumi. Scilicet ut parentes bonos ac malos propter p. 0058D| convenientiam humanitatis non sperneret, verum etiam ut justis agnus, peccatoribus haedus fieret. Quatenus in suo corpore utrosque, ut unum fierent, per gratiam suam consociaret. Justum quippe fuit ut qui pro peccatoribus venerat, de peccatoribus etiam nasci dignaretur. Ex quo profecto nullam sanctarum feminarum evangelista Matthaeus in hac genealogia Christi computavit; sed eas omnino quas Scripturarum auctoritas reprehendit. Volens 36 ex his quatuor apertissime demonstrare, Christi Ecclesiam a peccatoribus congregandam. Quarum similitudo eidem in omnibus comparatur. Unde, quia jam in Thamar magna ex parte attigimus mysteria veneranda, restat ut ad ea quae supersunt, indaganda p. 0059A| succedat oratio: ut ex toto appareat profunditas sacramenti, si quo modo Christus ex ipsa prosapia longe diuque praesignatus fuisset, ejus Ecclesia in his praefigurata manifestetur. Quae quia in corpore suo fuerat unienda, recte factum est etiam ut ex ipsis nasceretur in quibus mysterium pietatis tegebatur: quatenus species per sacramentum transiret ad genus, et per speciem quod futurum erat jam claresceret in genere. Inerat enim jam tunc genus in specie. Et idcirco earum tantum historiae recordatur, quarum et actio, genus et ordo, ac numerus omnem futuram Dei Ecclesiam mysticis commendat muneribus. Actio quidem, ut ex operis negotio recognosceres per speciem futurum Dei munus in genere. Genus vero et ordo, quia primam earum et p. 0059B| ultimam fuisse constat ex stirpe Judaeorum, et medias duas de gentibus advenisse. Scilicet quia futura Christi Ecclesia primum per apostolos de Judaeis colligitur, exinde quasi ex duabus, videlicet ex praecedentibus et sequentibus, hactenus de gentibus adunatur. Porro ultima quae restat, puteus satietatis, rursus de Judaeis esse inscribitur. Quia, cum venerit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. In quibus nimirum evangelistarum quadratus consignatur numerus; quorum primus et ultimus ex Judaeis fuere, et duo velut de gentibus, qui Dominum in carne non viderunt, tanquam filii amplectendi medii circumponuntur. Quatuor autem ex omnibus eliguntur, ut in his quadrata Dei Ecclesia ad misericordiam solidius confirmetur. Denique ut ad Phares p. 0059C| et Zaram tandem redeamus; cur praescripti simul in genealogia sint, videamus. Quorum Zara cum de utero praemisit manum, obstetrix coccino ligavit dicens: Hic prior egredietur (Gen. XXXVIII, 28). Sed in matris utero illo manum revocante, exivit alter, cui obstetrix dixit: Quare divisa est propter te maceria? Unde et vocavit nomen ejus Phares, id est divisio. Post quem exivit frater ejus, qui prior manum de utero praemiserat, quam et coccino obstetrix ligaverat. Vocavitque nomen ejus Zara, quod interpretatum oriens sonat. Quis hic non videat quanta aenigmata mysteriorum 37 prodantur? Quid itaque in his duobus geminis nisi gemina describitur populorum vita, una secundum fidem, altera secundum legem? Et quis alius in Zara, qui prior ex utero manum praemisit, p. 0059D| sed post natus fuit, nisi populus fidei, populus gratiae figurabatur? Manum igitur Zara ex utero praemisit, quia populus fidei, gratiae videlicet, et in patriarchis justitias fidei ac gratiae operari coepit. In Abel scilicet et Seth, Enoch, Melchisedec, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, et Job, et aliis, qui eorum imitari potuerunt exempla. Hi etenim vitae suae actum, qui figuratur per manum, per gratiam in hoc saeculo primum libere praemiserunt. In quorum profecto manu, nostri quoque actus tanquam integri corporis, qui adhuc quodammodo gestantis utero tenebamur, figura praecessit. Unde et ipsa manus secum in utero coccum retraxit; indicia videlicet Christi passionis, cujus effusio sanguinis actum illustravit p. 0060A| Christianum. Hinc etiam idem Zara nomen accepit. Zara quippe oriens dicitur, tanquam populum orientis Redemptoris videlicet ostendens, de quo Zacharias propheta: Visitavit nos oriens ex alto (Luc. I, 78). Qui populus, etsi post natus, mystica tamen obstetricis voce primatum accepit, dicentis: Hic egredietur prior. Sed non mirum, si post sequens primatum teneat, qui prior ad opus gratiae manum misit. Utinam cum ad hoc opus manum praetendit, perfecte natus exisset, et non illo manum retrahente, alter maceriam incidisset! Et quid maceriam, nisi opus fidei, nisi aedificationem gratiae, nisi Evangelii sacramentum, intelligimus figurari? Sed cum manum Zara in uterum retraxit, Phares exiens maceriam dividit; quia nimirum cum opus fidei et gratiae p. 0060B| in patriarchis cessavit, tum lex Moysi apparens quasi quidam paries, medium semet interseruit, et quodammodo vitam patriarcharum et Christianorum divisit. Sed veniens Dominus parietem legis de medio tulit, et divisam maceriam conjunxit, et ex duabus quodammodo unam effecit, Paulo attestante, qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem faciens pacem (Ephes. II, 14). Ubi notandum quod ipsum parietem, qui maceriam divideret, inimicitias Apostolus vocat. Observatio etenim legis quasi quoddam 38 divortium inter vitam simplicem patriarcharum, et vitam sequentem Christianorum erat, donec uno angulari p. 0060C| lapidi Christo Jesu jungerentur. Et ideo in genealogia sua Christus jam tunc praemittebat mysterium, ex quo futurum praesagiendo signaret effectum. Praesertim cum in eo jam tunc Christus inerat semine, quamvis nondum propalatus, futurorum tamen ad se trahens in rerum figuris fidem; quatenus, cum adesset, melius eum fides credentium recognosceret, qui futura per successiones praecedentium patrum talia praemonstrabat. Unde et Matthaeus volens eum manifestius designare, simul Phares et Zaram de Thamar supputavit, ut per eos linea generationis deducta exhiberet Christum sibi Ecclesiam in se mystice olim dedicasse, quam ex rerum prophetia adfuturam suo in tempore praesignabat.

Phares autem genuit Esrom. Esrom genuit Aram. p. 0060D| Aram genuit Aminadab. Aminadab genuit Naasson. Naasson genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz de Rahab. Hic Phares, sicut ex lectione comperimus, simul cum Juda patre suo ingressus est in Aegyptum, ac deinceps horum interdum nulla narrantur mystica, donec [Naasson] Salmon, sicut in Numeris (I, 7; II, 3) legimus, quando Israel exiit de Aegypto, princeps fuisse tribus Judae signetur, quorum in semine Christum velut repromissum, Aegyptum introiisse, nulli dubium est. Et ideo quasi ex praesagio jam tunc populus premebatur. Sentiebat forsitan inimicus ex eodem semine affuturum, qui ejus jura quassaret, et ideo non feminas, sed mares tantum interimere cupiebat, ut vel sic eum quem p. 0061A| moliebatur exstingueret. Egit quippe postea hac arte idem inimicus, etiam per Herodem multos interficiens, ut solum necaret Christum. De quo nimirum praesagio Josephus in libro secundo Antiquitatis historiae commemorat dicens, quod quidam fuerit in Aegypto sacrorum scriba, cum sint, inquit, experti de futuris dicere veritatem, qui denuntiavit regi, illo in tempore, quemdam pariendum inter Israelitas, qui humiliaret quidem principatum Aegypti, augeret autem suo incremento Israelitarum genus, virtuteque transcenderet universos, et gloriam in perpetuum memorabilem possideret. Cujus rei consilio factum est ut omne masculinum, quod ex Israel nasceretur, Aegyptiorum fluctibus necaretur. Sed avertit 39 illud Deus, cui postea maria ac flumina p. 0061B| mirabiliter imperanti paruerunt. Qui denique suo, ut fertur, auspicio longe post sacerdos videns Moysen infantulum de capite Pharaonis coronam evellere, suspicatus est eum esse per quem regnum Memphiticum deperiret. Nec immerito quidem, quia per hujus postea exsequium, tota Aegyptus subvertitur. Sed alius tamen jam major illo futurus monstrabatur, per quem omnis mundus, cujus figuram Aegyptus tenet, et verus Pharao Diabolus, abyssi fluctibus mergeretur. Porro Salmon, quem supra in fine versus texuimus, sicut diximus in exitu filiorum Israel de Aegypto, princeps ex tribu Juda fuisse probatur. Qui accipiens Rachab, quam alibi in Veteri Testamento Raab meretricem legimus: sed hic Rachab juxta Graecorum exemplaria, propter χ p. 0061C| Graecam per CH inscribitur; illic vero secundum Hebraicum Raab sine aspiratione enuntiatur; quod Hebraei χ Graecum non habent. Per quam nimirum Raab rursus Ecclesiae sacramentum ad memoriam reducitur, ut idem semper figuris et aenigmatibus promissus insinuetur, qui jam per patriarchas, ex quorum carne futurus erat, sibi Ecclesiam non solum de Judaeis, verum etiam ex gentibus clementissime copulabat. Ipse enim verus erat Patriarcha in patriarchis, qui et verus Propheta in prophetis. Ipse denique Judex in judicibus, sicut et saepe in angelis Angelus est appellatus. Unde liquido constat in Salmon jam tunc ducem verae confessionis fuisse, et illam tribum, de qua fuerat repromissus, ex Aegypto eduxisse, quia Christum non nisi veri confessores p. 0061D| sequuntur. Qui denique Raab, id est Ecclesiam de gentibus, subversis muris Jericho, sibi in conjugio copulavit (Jos. VI, 25). Non enim ex omni illa civitate quidpiam salvatur, nisi tantum domus Raab, et omnia quae in ea fuisse probantur. Quia nimirum extra sanctam Dei Ecclesiam quidquid est anathemate percutitur; et si exinde amore quidpiam Deo praefertur, tormento mortis acrius exquiritur. Quoniam quicunque voluerit esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei profecto constituitur. Jericho quippe praesens designat saeculum, septem vitiorum muris circumvallatum, quod per septem dierum circulum tubis doctrinarum Dei clangentibus jugiter circumlustratur; donec in novissima tuba omnes vitiorum p. 0062A| muri corruant, et novissima 40 mors destruatur, eo quod jam tunc absorpta sit in victoriam. Interdum autem sola salvatur Raab, videlicet Christi Ecclesia, ejusdem sanguine rubricata, quia nuntios veri Jesu sola suscepit. Et ideo non solum inter Israel Dei connumeratur; verum etiam principi ex Juda, Christo scilicet, velut matrona pulcherrima, quae fuerat sordida flagitiis, copulatur. De cujus nimirum sanguine Christus nasci non erubuit, scilicet ut qui peccatores venerat quaerere in terra, de peccatoribus carnem traheret: quatenus ejus uniti corpore per fidei sacramentum, jam ultra peccatores non essent. Quod sacramentum Matthaeus bene intelligens, eo quod et ipse de publicano factus fuerat evangelista, omnes peccatrices commemorando facinorosos p. 0062B| quoque ad poenitentiam invitat.

Porro Booz genuit Obed ex Ruth. De qua siquidem Isaias exorando vaticinatur dicens: Emitte, inquit, Agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion (Isa. XVI, 1). Quam dum evangelista in hanc prosapiam intromittit, profecto vaticinium tanti prophetae impletum iri testatur, cum per eam origo seminis Abrahae recto tramite usque ad Christum deducitur. Nec non et per eamdem Ecclesia de gentibus, id est de Moab, futura praefiguratur. Moab enim de patre interpretatur. Et quid est de patre, nisi quod Dominus ait, Vos autem de patre diabolo estis? (Joan. VIII, 44.) Nimirum quia omnem Ecclesiam, priusquam ad Booz, qui fortis interpretatur, id est ad Christum transisset, p. 0062C| ex patre diabolo fuisse Scriptura testatur. Unde et Psalmista in Epithalamio sponsae canit dicens: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Ex quo ista nimirum oblita domum patris sui, videlicet diaboli, et transiens ad Israel, mulier virtutis insigniter appellatur. Ex quo Booz quippe affatur dicens: Norunt omnes qui intra portas civitatis sunt mulierem fore virtutis (Ruth. III, 11). Nec immerito: quia contemnens populum suum, dum ad Dei populum jure viduitatis intraret, socrui suae fatetur, dicens: Populus tuus, populus meus erit, et Deus tuus, Deus meus; quae te terra morientem susceperit, in ea moriar, ibique locum accipiam sepulturae (Ruth. I, 16). Nonne manifestissime haec verba sunt Christi Ecclesiae, p. 0062D| quae de gentibus ad unius Dei cultum congregatur? nonne in hac figura unius Veteris ac Novi Testamenti Deus exprimitur? Dicit enim Ecclesia 41 Christi, etsi non voce, operis ac fidei effectu, his qui primum de Synagoga in Christum crediderunt, Deus tuus, Deus meus, et populus tuus, populus meus erit, quia pax nostra Christus est, qui fecit utraque unum. Nurus autem Synagogae non immerito Ecclesia accipitur, quae utique sponsa meruit appellari. Nam et ex ea patres fuerunt ex quibus Christus nasci dignatus est. Ideo ejusdem Synagogae filius recte nuncupatur: Ergo Booz iste hoc in loco figuram Christi tenuit. Unde et fortis interpretatur; quia solus potens fuit suscitare semen fratris sui, p. 0063A| scilicet Moysi, qui velut sine liberis hinc discessit; eo quod neminem lex ad perfectum perduxit. Hinc est quod Joannes quoque non se dignum fatetur ut ejus corrigiam calceamenti solvat, quod ipse est cui jure sponsa debetur. Ex quo profecto velut amicus sponsi stans, propter vocem ejus gaudet, ut ad nuptias saltem sero veniat, quem diu omnis prophetarum ordo cum summo desiderio venturum exspectabat. Sed cum hic in Bethlehem natus venit, velut Moyse quodammodo discalceato, simul agrum cum eadem sponsa jure propinquitatis emit. In quo siquidem agro thesaurus absconditus est, qui venditis omnibus quotidie a credentibus comparatur. Hic est, inquam, ager quem benedixit Dominus, in quo omnis pulchritudo credentibus reservatur. Quem qui p. 0063B| invenit homo, juste relinquit omnia, ut eum valeat possidere. Sed quia longum est omnia hujus mysterii sacramenta typice explicare, satis sit declarasse Evangelistam propter vaticinium Ruth ad medium deduxisse. Et non solum ob hoc tantum, verum etiam propter figuras mysticas, per quas tunc jam, ut diximus, Ecclesia in Christi corpore fundabatur. Ad hanc igitur genealogiam, prophetarum eloquia concinunt. Ad hanc aenigmata diversarum rerum hinc inde confluunt. Ad hanc figurarum obscuritates quamplurimae referuntur. Et omnia recto tramite manifestant eum esse per quem salus gentibus repromittitur. Ipse est, inquam, Agnus diu de petra desideratus, qui, multotiens olim in lege immolatus, istius repromittebat adventum, per quem omnia peccata p. 0063C| penitus solverentur. Ista est etenim petra deserti, secundum intelligentiam paulo superius promulgatam, de qua potens est Deus suscitare filios Abrahae; ne sint jam ulterius petra deserti propter idololatriam, sed lapides pretiosi, 42 qui vivi siquidem volvuntur ac tenentur super terram. Vide, diligens lector, quam frequenter Spiritus sanctus super hanc Christi prosapiam, varias ac profundas revolvit promissionum figuras. Vide quam assidua depromit pietas oracula. Nescit enim silere, nescit occultare thesaurum, donec veniat is in quo cunctae Patris promissiones impleantur, et obscura quaeque luce clarius manifestentur. Unde et sequitur:

Obed genuit Jesse, et Jesse genuit David. Cur autem dixerit Jesse genuit David, cum idem filius sit p. 0063D| Isai, non abs re factum dixerim. Praesertim cum in Regum volumine manifeste per omnem textum pater ejus Isai legatur, et Jesse tantum in paucioribus locis invenitur. Unde liquido constat biganorum [binomium] eum fuisse. Sed cur hic Jesse potius filius inscribatur, Spiritus sancti est praesagium, ut eum venisse jam susciperes, qui dudum, eodem Spiritu sancto testante, per Isaiam Prophetam futurus ex ejusdem semine nuntiabatur: Egredietur ergo, inquit, virga de radice Jesse; et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1). Unde et Joannes p. 0064A| in aqua vidit super eum in specie columbae Spiritum sanctum descendentem et manentem (Joan. I, 72). Quia, sicut Apostolus dicit, in ipso inhabitat omnis plenitudo Divinitatis (Col. II, 9). Ipse est enim qui non secundum visionem oculorum, neque secundum auditum aurium judicabit: quia homo tantum videt in facie, Deus autem omnia cordis arcana conspicit. Et ideo recte Deus intelligitur, qui ex Jesse radice futurus adscribitur. Porro radix Jesse virgo est Maria, de David stirpe generata, de cujus nimirum radice flos Christus ascendit. Flos utique ille, qui de se in Canticis sponsae loquitur: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Quem florem Isaac in filio suo longe diu odorans, aiebat, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit p. 0064B| Dominus (Gen. XXVII, 27). Agri, inquit, pleni; quia Spiritus sanctus abundantissime eum repleverat, et plenitudo Divinitatis corporaliter in eo habitasse probatur. Rursus quod de Jesse semine sit futurus, idem Isaias repetit dicens: In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI, 10). Quem gentes, inquit, deprecabuntur; ac si diceret: quia ipsum est semen, in quo Abraham pater multarum 43 gentium futurus repromittitur; etiam qui per Jacob de Juda exspectatio gentium praedicatur. Idcirco, duricordes, cum videritis in eo omnia compleri, saltem sero suscipite quem gentes, sicut repromissum est, deprecabuntur, qui primi ad adorandum debuistis, etiam miraculis non invitati, venire. p. 0064C| Patent enim legis et prophetarum aenigmata super eum, et omnia jam in illo sunt completa, quem gentes longe diu desideratum, ut praedictum fuerat, cum gaudio susceperunt, susceptum ubique venerantur et colunt. Vos autem indignos vos judicastis aeternae vitae. Sequitur:

Jesse, inquit, genuit David regem. Regem autem dicit, non quod ipse solus rex in hac genealogia fuisse probetur, cum ab ipso usque ad transmigrationem Babylonis, omnes qui ibi ponuntur constet reges fuisse; sed quia David primus de tribu Juda rex fuit, per quam tribum ordo genealogiae usque ad Christum manifeste decurrit. Et quidem non quasi hic solus rex fuerit, sed quasi primus et regum principium; ex quo, nec immerito, p. 0064D| velut solus hic rex prae omnibus nuncupatur. Praesertim cum pene omnes propter istum, Scriptura teste, in solio regni positi reservantur; et nemo inventus sit ex omnibus, etiam, ut ita dicam, nec ipse Osias rex justissimus, ad hujus meriti dignitatem potuerit pervenire. Porro alii dicunt, ad distinctionem alterius David hunc regem verius nominatum, quem non regem, sed militem fuisse existimant, qui in Regum volumine et Paralipomenon, inter tres fortes fortior de triginta dubie numeratur (II Reg. XXIII, 8). Sed utrum sit ita necne accipiendum, prudens lector intelligat. Nos tamen magis credimus quod ideo voluerit eum regem nominari, ut recoleres quid ei repromissum fuerat, et agnosceres hunc esse, p. 0065A| cujus prosapiam declarabat, qui in solio regni scilicet patris sui David rex collocandus erat. De quo idem David velut propheta futurum orat: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1). Filio, inquit, regis, quia aeterni Patris Filius factus est etiam filius David, ut possit illud impleri: Super solium David, et super regnum ejus sedebit in aeternum (Isa. IX, 7). Et quis est qui sedeat super thronum David rex in aeternum, nisi Filius David, qui, secundum quod in principio erat Verbum, coaeternus est Patri, cujus regni non erit finis, ut possit idem vere sedere Rex in aeternum? Alioquin de Salomone minime constat 44 praedictum fuisse, cujus pene regnum simul cum ipso corruit: et omne genus Judaeorum, quia hunc in p. 0065B| dextera Patris magno videlicet in solio collocatum venisse non credidit, huc illucque propriis expulsum sedibus jam disperiit. Sequitur:

David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. Quaeritur ergo, nec immerito, cum tres reliquae mulieres in hac serie lectionis retro propriis nominibus jam sint positae, quid sit quod sola Bersabea suo hic nomine non exprimitur, sed quod uxor fuerit Uriae hoc solum innuitur? Ad quod sane non incongrue fatendum creditur, quia tres praescriptae feminae, per quas Christi opera pietatis insignia typice praesignantur, non solum culpari, verum laudari recte meruerint. Unde et sine ullo nominis pudore quasi virtutis egregiae in hac genealogia recensentur. Haec quoque adulterio fuscata, simul et viri p. 0065C| homicidio cruentata, merito videtur praetermissa: saltem ut silentio nominis, quia loquendo nequiverat, quod turpe videbatur omnino tacendo tegeret. Unde et nomen viri ejus, quod est Urias, velut justi hominis ponitur: ut ex hoc etiam sceleris immanitas verecundius memoretur, dum ipsius causa idem occisus ad medium revocatur. Non quod David poenitenti hoc jam a Domino remissum imputeter peccatum; sed, quamvis pudice quolibet affatu ut demonstraret, quia nostris malis Deus nonnunquam bene utendo, etiam per ea quae nequiter gesta sunt, maxima indulgentiarum beneficia praefigurat. Et notandum quod non solum indulgentia criminis, sed et satisfactio in David legitur: Bersabea autem, sicut nec principaliter culpatur in scelere, ita nec p. 0065D| poenitentia, quod consenserit in adulterium regis, crimen suum diluisse scribitur. Et ideo propter mysticum potius Ecclesiae sacramentum, quae in conjugium veri regis, diabolo interempto, clementer adsciscitur, uxor Uriae hic tantum commemoratur: propter suam vero adhuc indeletam culpam, ut conjicio, de nomine penitus reticetur. Nam si hoc publicum David regis peccatum inspicimus, de ipso quidem opere malo magnum aliquid bonum futurorum prophetatum agnoscimus. David namque interpretatur, manu fortis; Urias autem, lux mea Dei; Ethaeus, abscissus; Bersabee puteus satietatis, sive puteus septimus. Cujus itaque figuram illo in loco David manufortis gessisse creditur, nisi Domini p. 0066A| Jesu Christi? de quo per Psalmistam dicitur: 45 Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Cujus autem Urias, qui interpretatus lux mea Dei sonat, nisi antiqui adversarii, qui superbiae inflatus tumore dixit: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIV, 14)? Quia vero creatrici ac sempiternae lux orta in tempore se similem fieri concupivit, hoc ipsum etiam quo a Conditore elucebat, amisit. Unde, quia et in veritate non stetit, etiam a luce sua, quam a Creatore prae omnibus creaturis clariorem acceperat, superbiae merito, tanquam horrendae tenebrae, exclusus est, recte ei convenit quod Ethaeus, id est abscissus vocatur. Quique cadendo, vera fortitudine amissa, nunc p. 0066B| etiam transfigurat se velut angelum lucis, audens adhuc dicere, lux Dei mea est. Et quid mirum, si lucem Dei dicat suam, cum de illo Apostolus clamet: Adversatur et extollitur supra omne quod dicitur, aut quod colitur Deus (II Thess. II, 4). Cujus vero Bersabeae, quae in Latinam linguam puteus satietatis, vel puteus septimus vertitur, nisi Ecclesiae figuram expressit? recte enim sanctorum Ecclesia puteus satietatis, sive puteus septimus vocatur; quia nimirum illa septiformis Spiritus doctrina in electis suis cernitur redundare, quae saepe in divinis voluminibus aquarum fluentis apertissime comparatur. Hinc Dominus in Evangelio ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Et qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37). p. 0066C| Quae autem esset ipsa potatio subsecutus Evangelista exposuit dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Hinc mulieri Samaritanae typum Ecclesiae gerenti, ad puteum dicit: Qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dabo fiet ei fons aquae vivae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13). Super solarium itaque domus lavante Bersabea, David rex manu fortis petulanti oculo vidit, concupivit et abstulit. Quia videlicet redemptor noster Deus ac Dominus Jesus Christus Ecclesiam, quam ex gentibus acquisivit, lavacro aquae in verbo mundatam, terrena calcantem, coelestibus inhiantem, praedestinatam vidit providus, vocatam dilexit sponsus, ut justificatam p. 0066D| sibi conjungeret legitimus spiritali conjugio maritus. Sed ut Bersabeae David conjungatur, Urias vir ejus interficitur; quia ut justorum Ecclesia coelesti sponso adhaereat, antiqui hostis virtus confringitur, confracta pedibus electorum calcanda prosternitur. Unde et per Evangelium 46 illis a Domino dicitur: Ecce dedi potestatem vobis calcandi super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19). Si autem hoc factum juxta litterarum attendimus, quid unquam potest inveniri scelestius? Si vero mysterium figurandae rei in ipso facto consideramus, quid aliquando valet reperiri salubrius? Est autem in hoc facto aliud adhuc quod evidentius figuratur. David itaque in solario deambulans, typum exprimit Redemptoris. Bene autem in p. 0067A| solario, quia in sole posuit tabernaculum suum. Solarium quippe non ab eo tantum nomen accepit, quod ad similitudinem terrae solum habeat; sed etiam ab eo quod eminentius caeteris domibus in sole sit positum. Nam et Judaica plebs non sicut nos tectum super solaria habet, quod in Absalon facto Scriptura demonstrat dicens: Cum ingrederetur ad concubinas patris sui, quod ministri ejus super solarium illi tabernaculum tetendissent (II Reg. XVI, 22). Unde et videntibus cunctis, sicut Scriptura testatur, ad easdem concubinas ingredi potuit. Quid autem est David Bersabeae ad se perducere, nisi datorem legis carnali populo legem conjunctam spiritali sibi intellectu sociare? Bersabea autem, ut praefati sumus, puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis infusio p. 0067B| spiritalis gratiae perfecta nobis sapientia monstratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat, cujus nomen interpretatum diximus, lux mea Dei? Judaicus autem populus quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit, sibique sociavit; quia Redemptor in carne apparens de se spiritaliter loqui legem innotuit; ac per hoc, hanc Judaico populo extraneam demonstravit, sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Et ideo carnalis populus, dum mandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert indicium quasi per Epistolas, unde damnetur. Quod forsitan volens Evangelista credentibus ad confirmandam fidem ostendere, deduxit ad medium rem gestam, per quam carnalis p. 0067C| Israel morti notaretur obnoxius, et spiritalis Christi in corpore sociatus, veram Regis conjugii in fide perciperet firmitatem. Quia nimirum in his quatuor mulieribus Ecclesia de gentibus congreganda manifestius approbatur, et per eas rectissima genealogiae linea repromittendo quod futurum erat usque ad Christum tenditur. Unde et sequitur:

47 Salomon autem genuit Roboam, et Roboam genuit Abiam. Abia vero Asa. Asa autem Josaphat, et Josaphat genuit Joram. Quid sit autem quod in Regum volumine legimus? Auferam, inquit Dominus ad Jeroboam regem Samariae, regnum de manu Roboam filii David, et dabo tibi decem tribus, filio autem ejus, id est, ipsi Roboam, dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus p. 0067D| coram me in Jerusalem civitatem, quam elegi ut esset nomen meum ibi (III Reg. XI, 35). Sed et Abiae (III Reg. XV, 4), propter David patrem suum, dedit Dominus Deus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus. Quae quamvis sic secundum litteram videantur posse accipi, non dixerim simpliciter esse intelligendum, sed mysticis repromissionum sacramentis praesentem historiam involutam esse. Nam in eo quod dicit: Ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem, liquido constat secundum Judaicum sensum stare non posse; quia nec ipsa Jerusalem cunctis diebus stare meruit; eo quod non sit in ea lapis super lapidem derelictus. Neque de semine regis David in omni Judaea, post p. 0068A| adventum Redemptoris, dux aliquis super solium ejus reperitur. Unde intelligant mendosi Judae qui sibi, ut jam supra dixi, applaudunt nescio in qua terrarum regione de David stirpe quempiam populo praeesse: quia neque in Juda, ut Jacob promittit, neque in Jerusalem, ut hic sermo divinus sonat, aliquis, qui super solium regni lucerna sit in populo, potest reperiri. Et ideo necesse est, ut promissio divina non infirmetur, alium requirere intellectum, et altiora sacramentorum Dei in eo beneficia cogitare. Quae sit autem lucerna cunctis diebus lucens coram Deo in Jerusalem, vel quae sit Jerusalem ista, in qua cunctis diebus lucerna lucens de semine David propter eum futura repromittitur, Apocalypsis Joannis manifestat dicens: Et eduxit me, inquit, in spiritu p. 0068B| in montem excelsum et magnum, et vidi Jerusalem descendentem de coelo, ornatam monilibus suis, et lumen ejus tanquam lapis de chrysolitho (Apoc. XXI, 10). Et paulo postquam introducit in ea nomina duodecim tribuum filiorum Israel, ait dicens: Et templum non vidi in ea. Dominus enim templum illius est et Agnus. Et civitas, inquit, non eget sole aut luna ut luceant in ea, quia claritas Dei illuminat eam, et lucerna ejus est Agnus (Apoc. XXI, 22, 23). Ex quo profecto liquet quia ista est Jerusalem illa quam elegit Dominus, ut sit 48 nomen ejus ibi, et sedeat in ea super thronum David de semine ejus Rex in aeternum; et non istam quam videmus ad solum usque dirutam, et multis hactenus maledictionibus subjacere. Quae si electa secundum electiotionem p. 0068C| gratiae esset, nunquam post tantas promissiones una cum populo tam subito corruisset. Ubi si mihi opponis callidus tergiversator, quia peccatis suis factum sit; verum omnino probamus quod dicis. Sed omnipotens Deus praescius futurorum, sicut propheta testatur, qui est conspector omnium saeculorum (Eccli. XXXVI, 19), nunquam se talibus obligaret promissis, si ista esset de qua typice prophetarum eloquia concrepabant, quam secundum electionem gratiae antiquitus nulli dubium est elegisse. Istam vero terrenam Jerusalem, quam dicis, elegit quidem ad tempus, sed ut figuram coelestis Hierusalem portaret, quousque venisset ille de semine David, qui in ea Rex in aeternum sederet. Unde quia juraverat illi Dominus veritatem: De fructu p. 0068D| ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Et alibi: Stabiliam, inquit, regnum ejus; et thronus ejus in aeternum erit firmissimus (I Par. XVII, 11, 14), quanquam peccatores fuerint idem filii ejus, servatur tamen semper successio seminis, et Jerusalem penitus non deletur, donec veniret semen, cui repromissum est ut sedeat in aeternum. Et hoc est quod hic dicitur: Non faciam propter David servum meum, sed dabo filio ejus tribum unam, ut remaneat lucerna ei cunctis diebus coram me in Jerusalem (III Reg. XI, 35). Quid igitur est dicere: non faciam propter David servum meum, nisi non faciam propter juramentum quod ei juravi, ut non auferrem semen ejus de conspectu meo, sed darem ei lucernam quae luceret p. 0069A| coram me in Jerusalem cunctis diebus aeternitatis? Quam lucernam quasi coram oculis idem David ponens, aiebat dicens: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis (Ps. CXVIII, 104). De hac nimirum lucerna constat dictum: Ut remaneat lucerna David servo meo coram me cunctis diebus in Jerusalem. Quia, siabrumperetur de semine ejus successio filiorum usque ad Christum, forsitan poterat eventu aliquolibet advenire; sed, secundum quod Abraham primum et postea David juraverat, omnis repromissio velut in irritum duceretur. Quamvis nec sic completum, quod repromissum fuerat ullo modo dubitari deberet; quia Deus est qui futurum hoc sine commutatione repromiserat. Unde, quia 49 omnem genalogiam per successionem usque in p. 0069B| Christum, sine ambiguo de David stirpe tenemus, et eum in aeternum super solium et super regnum ejus sedere credimus, nullum alium jam venturum exspectemus; ne, quod absit, pro eo Antichristum, qui futurus est in mundo, recipiamus. Et si quempiam movet, quomodo hic sedere dicatur super solium et regnum David, cum ipse David non sederit rex super solium et regnum illius coelestis Jerusalem, neque Christus super hanc terrenam Jerusalem rex sedisse legatur; praesertim cum ipse dicat Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo: quia si de hoc mundo esset, utique ministri mei decertarent ne traderer Judaeis (Joan. XVIII, 36). Dicimus ergo hanc civitatem Jerusalem, illius figuram coelestis habuisse, et hoc regnum illius schema gessisse. p. 0069C| Ac per hoc in eo regno illud jam inerat per figuram, sicut in isto terreno illud coeleste quodammodo fuisse videtur per umbram. Sed umbra jam exinanita cernitur, ut lux vera succederet; et figura tunc viguit, ut veritas interea celaretur, donec plenitudo temporis veniret. Et ideo sane recte dicimus Christum super solium David sedisse; quia in illo solio David jam regnum Christi inerat per figuram, super quod eumdem David tunc sedisse, nemo qui recte sapit ambigit. In quod profecto Christus regnum veniens carnem de semine ipsius suscepit, evacuavit futurorum umbras, et sedit super claritatem lucis quae tunc intus in regno latebat; ac per hoc civitas illa non eget sole vel luna, quia lucerna quae diu repromittebatur de semine David, jam in ea lucet; p. 0069D| et lux illa ipse est Agnus, diu in figura pro populo immolatus. Idcirco etiam ad Joram et reliquos qui Deum malis suis irritaverant, recte dicitur lucernam successionis propter David et propter Jerusalem cunctis diebus coram Domino reservasse. Quia non solum in eorum, sed etiam nec in omnium sceleribus, quae sibi mundus per partes contraxerat, adeo potuit provocari, uti juramentum misericordiae suae irritum duceret. Unde etsi quidam ex ipsis in hac genealogia non meruerunt adscribi, nemo tamen inventus est usque ad Christum, cui per successionem filius negaretur. Quod continuo manifestius approbatur in sequentibus.

50 Joram, inquit, genuit Oziam. Et Ozias genuit p. 0070A| Joathan. In quarto igitur Regum volumine legimus, quod Joram Ochoziam genuerit, et de Ochozia sit genitus Joas: ac deinde quia Joas genuerit Amasiam, cui successit in regnum hic Ozias, quia ab Evangelista hoc in loco filius Joram inscribitur (IV Reg. VIII, 24; XI, 2; XII, 21; XV, 1). Quod factum non abs re omnino creditur, si intentio Matthaei, imo per eum Spiritus sancti ad purum consideretur. Propositum enim erat ei tres tessarescaedecadas in diversum statum ponere, et ita obtemperare ut mysticus sacramentorum numerus in quadraginta et duos surgeret. Ideoque tres istos de medio tulisse cernitur. Et non solum itaque ob hoc ut istud conficeret sacramentum, verum etiam ut nos legaliter institueret, et magnum nobis tribueret documentum. p. 0070B| Joram quippe generi se miscuerat impiissimae Jezabel: et ideo usque ad tertiam generationem ejus memoria de sanctae nativitatis ordine recte tollitur. Quod etiam in lege prius per Moysen Deus dixerat: Ego sum Dominus, Deus fortis, zelotes, visitans peccata patrum in filios in tertiam ac quartam generationem, eorum qui oderunt me; et faciens misericordiam in multa millia, his qui diligunt me, et custodiunt mandata mea (Exod. XXX, 5). Ubi notandum quod de illa progenie dicitur, quae in peccatis patrum et in odio pertinax fuerit virtutum: sicut et misericordia in illis fit, qui in dilectione Domini continui permanserint. Bonus namque homo, quamvis de malis parentibus sit natus, misericordia fit dignus: sicut e contrario, malus quilibet ex bono generatus, p. 0070C| poena plectitur, Dei judicio rectissime condemnatus. Joram itaque qualis fuerit divina prodit historia, quod Deus ei dixerit: Quod non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, incessisti autem per viam itineris regum Israel, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab; insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti; ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, et universam substantiam tuam, tu autem aegrotabis pessimo languore uteri, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies (II Par. XXI, 12). Et ita factum legimus, atque ita consumptus est tabe ut egereret etiam viscera sua; languore pariter et vita caruit. Mortuusque p. 0070D| est infirmitate pessima, et non fecit 51 ei populus secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat majoribus ejus, neque sepelierunt eum in sepulcro regum. Quem secutus quoque Ochozias filius ejus, Scriptura teste: Ingressus est per vias domus Achab. Ipsi enim fuerunt et consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus (II Par. XXII, 3). Sed hoc omnino nos movet, quia in libro Paralipomenon (I, XXII, 2) legimus quod quadraginta duorum annorum erat cum regnare coepisset, quid sit quod pater ejus Joram triginta duorum annorum fuisse legitur cum regnare coepisset, et octo annis regnaverit, qui simul fiunt anni quadraginta (II Par. XXI, 20). Quod verum esse omnino non constat. Quia si Ochozias quadraginta p. 0071A| annorum esset cum post patrem suum regnare coepisset, erat profecto patri suo duobus annis ante natus, quod facere penitus ipsa natura prohibet. Unde constat illud verius fore, quod in Regum volumine legimus, quia viginti duo annorum fuerit cum regnare coepisset (IV Reg. VIII, 26). Et est illud quod in multis Paralipomenon libris habetur, scriptorum vitio, sicut et aliis in locis quamplurimis, depravatum. Caeterum Joas filius Ochoziae qualis fuerit, postquam obiit Joiada sacerdos, Scriptura testatur dicens: Quia ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem, qui delinitus eorum obsequiis, acquievit eis; et dereliquerunt templum Domini Dei sui patrum suorum, et servierunt lucis et sculptilibus, et facta est ira Domini contra Judam p. 0071B| et Jerusalem propter hoc peccatum (II Par. XXIV, 17, 18). Occidit etiam Zachariam prophetam, filium, ut dicunt, Joiadae sacerdotis, qui eum in templo Domini nutrierat et constituerat regem. Quem Zachariam, cum esset collactaneus ejus et consobrinus, et Spiritus Domini induisset eum ac fecit stare in conspectu populi, qui dixit ei: Haec dicit Dominus, quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit, et reliquistis Dominum ut relinqueret vos? Qui congregati adversus eum, miserunt lapides super eum juxta regis imperium in atrium domus Domini, et non est recordatus Joas rex misericordiae quam fecerat Joiada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur ait, Videat Dominus et requirat (Ibid., 20, 21, 22). Quod p. 0071C| profecto postea Dominus testatur dicens: Et requiretur omnis sanguis qui effusus est a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, quem occidistis inter templum et altare (Matth. XXIII, 35). Successit igitur mortuo Joas rege filius ejus Amasias 52 in regnum, qui post caedem Idumaeorum, allatos deos filiorum Seir statuit sibi in deos et adoravit, illisque adolebat incensum. Quamobrem iratus Dominus misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum? Cui ille: Num consiliarius regis es? Quiesce, ne interficiam te (II Par. XXV, 15, 16). Haec autem omnia ideo hic ad praesens posui, ut animadverteres, quia tres isti Joram patrem suum in omni impietate sequentes, ac continuum tenentes odium in Deum, merito prae p. 0071D| omnibus de genealogia Christi excluduntur. Reliqui enim reges, quamvis mali fuerint et impii, ubicunque in genealogia ponuntur, aut a bonis omnino generantur, aut ipsi de se bonos generant: id est, aut boni patris est filius, aut certe pater est cujusdam boni filii. Joram ergo fuit filius Josaphat justi viri, qui reliquit sibi filium regni et impietatis suae haeredem. Quem secuti omnes ingressi sunt per lineam eamdem pravitatis viam, donec perventum est ad Oziam. Qui Ozias pene in omnibus fecit rectum coram Domino nisi quod in templo super altare thymiamatis voluit adolere incensum. Tamen qui idololatra non fuit, impiis de medio praetermissis, in eumdem genealogiae rectissimus ordo decurrit; ne p. 0072A| aut a lege videretur excedere ultio divina, aut certe, qui patrum noluit imitari impietates, ipse eorum in peccatis videretur involvi. Quo loco probatur sicut et in aliis quam plurimis, unumquemque in peccato suo mori debere: et, si secutus fuerit mores priorum patrum bonos malosve, poenas sibi aut praemia benedictionis accumulari. Quo profecto et isti penitus hinc de medio sub silentio auferuntur, videlicet propter poenam peccati; et tamen fructu benedictionis in semine, propter praecedentium patrum repromissa, minime privantur. Idcirco et de Joram recte dicitur, quod noluerit Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo, quia promisit illi dare lucernam ac filiis ejus in omni tempore (II Par. XXI, 7). Quam lucernam propter juramentum p. 0072B| constat omnino quia nullus peccatorum scelera quiverint exstinguere, et adhuc miseri Judaei pro caecitate sua suis quotidie peccatorum tenebris obscurantur.

Ozias autem, qui et Azarias, genuit Joathan. Joathan vero genuit Achaz. Achaz autem Ezechiam. Sub quibus ergo quatuor regibus Isaias propheta, non tam prophetiam de Christo, quod de domo 53 David futurus esset contexuit, quam Evangelium omnibus praedicavit. Unde cum ad Achaz, quia idola colebat, diceret: Pete tibi signum a Deo de coelo, sive de profundo inferni (Isai. VII, 11). Et ille nolens diceret: Non petam, et non tentabo Dominum (Ibid., 12), versus ad omnem domum David aiebat, dicens: Audite utique domus David. Nunquid parum p. 0072C| est vobis molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propterea, inquit, ipse Dominus dabit vobis signum: Ecce Virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel (Ibid., 13, 14). Atque ad extremum: Nisi credideritis, inquit, non intelligetis. Quod testimonium suo in loco Deo annuente tractabimus. Caeterum Ezechias cum adhuc esset sine liberis, quia audierat a Domino per Prophetam: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives (IV Reg. XX, I), conversus ad parietem illico dixisse fertur: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. Flevit autem non propter plurimos, inquam, vitae annos, quia omnino noverat p. 0072D| idcirco placuisse Deo Salomonem quod annos vitae non petierit ampliores; sed hinc prorsus iturus flevit fletu magno, propter promissionem Domini ad David, quam videbat tunc in sua morte penitus perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat. Unde et amariter flebat, ne propter eum lucerna diu patribus repromissa exstingueretur, antequam plenitudo temporis adveniret. Pro certo namque sciebat se de David stirpe generatum, per quem nimirum venire oportebat juxta successionem carnis illum quem ipse et multi alii quamplurimi venturum desiderabant. Unde idem inter lamenta doloris sui aiebat, dicens: Quaesivi residuum annorum meorum, dixi, non videbo Dominum Deum in p. 0073A| terra viventium (Isa. XXXVIII, 10). Pro quo Septuaginta dixere: Nequaquam ultra videbo salutare Dei in terra viventium. De qua et alibi scriptum est: Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV, 9). Hoc autem est omne quod hic metuit Ezechias, ne salutare Dei, id est Jesum, ductus ad inferos nequaquam mereatur aspicere. Hinc est quod sequitur, ita dicens: Non aspiciam hominem ultra et habitatorem. Timet ergo satis ne non videat Dominum in terra viventium, ne generatio illius subito instar tabernaculi dissolvatur, ne in telae similitudinem in ipso lucis exordio praecidatur, et nequaquam de semine ejus Christus oriatur. Sed misericors Dominus cito flectitur 54 ad clementiam, provocatur ad misericordiam. Et immutat illico sententiam, quam secundum p. 0073B| praescientiam promulgarat ad probationem fidei ejus, et dat spatium generandi etiam in quo mystica futurorum sacramenta monstrentur. Unde et post tertium annum concessae vitae Manasses nascitur, per quem origo Christi duceretur, quia post mortem patris duodennis legitur regnasse. Ex quo fit ut quidquid antea fuerat desperatum, hoc totum quamvis malus fuerit, per successionem patris, postea in eo sit reparatum. Ergo iste omnis erat fletus, quia desperabat Christum de suo semine nasciturum, quem multis Dei oraculis noverat repromissum, et coram positus plurimis Isaiae verbis quotidie audierat prophetatum. Sed, ut verius loquar, credebat hic, et dubitabat, ideoque sic amarissime flebat. Flebat igitur, quia dictum ei fuerat, p. 0073C| cum esset sine liberis, Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives; credebat autem, quia qui promiserat non mentitur, Deus. Sed vicit fides timorem. Idcirco sub spe vitae, sicut sermo divinus narrat, tam subito consolatur. Unde et nos ergo credamus, quem post tantas Patrum promissiones laeti suscepimus, atque, eo ducente, per ipsam successionis lineam, usque ad ipsum firmi perveniamus.

Manasses quippe genuit Amon. Amon autem Josiam. Josias vero genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis. Josias iste est rex justissimus, qui, antequam nasceretur, proprio ex nomine quia futurus erat per prophetiam Spiritus sancti est promissus. Sed tamen ejus justitia non invenitur in filiis quos in transmigratione Babylonis genuisse dicitur. p. 0073D| Non quod Josias in transmigratione filios suos genuerit, qui nusquam legitur transmigratus; sed quia non sunt secuti eum filii ejus, dicuntur quasi ex praedestinatione Dei geniti ad transmigrandum. Non, inquam, in transmigratione, sed ad transmigrationem, id est, utique ad transmigrandum. Jechoniam autem et fratres ejus idcirco simul ponit, ut quorum erat communis impietas, et coaequalis infamia, fieret simul una supplicii sui et miseriarum memoria. Etenim, vulnerato Josia in bello contra Nechao regem Aegypti, atque defuncto, Joachaz filius, qui et Sellum, successit in regnum, et regnavit tribus mensibus in Hierusalem, deinde est translatus in Aegyptum. Et constituit pro eo rex Aegypti fratrem ejus p. 0074A| Eliachim regem, qui altero 55 nomine Joachim vocatur. Quem post undecim annos Nabuchodonosor rex vinctum catenis perduxit in Babylonem: et regnavit Joachim filius ejus pro eo, qui et Jechonias est appellatus. Regnavit autem et ipse tribus mensibus: quem postea mittens Nabuchodonosor vinctum, abduxit in Babylonem, et constituit Sedechiam patruum ejus filium Josiae, fratrem videlicet Joachim, pro eo. Quem et ipsum postea idem rex caecavit, et in cavea veluti bestiam clausum, in Babylonem adduxit: ut quorum erat, ut dixi, par impietas, fieret simul par poena, et ab evangelista communis infelicitatis eorum memoria. Illud sane recte quaeritur, quare Jechoniam dixerit Matthaeus, et fratres ejus a Josia genitos, cum Jechonias, qui et Joachim, p. 0074B| non filius sed nepos Josiae fuisse manifeste probetur, id est, filius Joachim, sicut in toto Veteris Testamenti textu declaratur. Ac deinde quod si in fine secundae tessarescaedecadis Jechoniam ponimus, in tertia non erunt quatuordecim, sed tredecim tantum inveniuntur. Restat ergo ut Jechoniam priorem, quem a Josia dicit genitum, sciamus ipsum esse Joachim patrem Jechoniae, filium Josiae, qui in Danielis principio scribitur: secundum vero Jechoniam, quem post transmigrationem Evangelista scribit genuisse Salathiel, intelligamus ipsum esse Joachim filium Joachim, hoc est prioris Jechoniae, nepotem autem Josiae, qui et ipse in Ezechielis commemoratur exordio. Quorum alter Joachim per κ et μ alter vero per χ et ν scribitur. Apud Graecos p. 0074C| autem et Latinos hoc confusum est nomen, ita ut ab aliquibus eorum unus idemque in duorum prophetarum principiis habeatur. Joachim autem patrem Jechoniae, Jechoniam fuisse vocatum, nullo alio in loco praeter istum Evangelii locum legimus. Cujus auctoritati, si tamen hoc ita voluit intelligi, nullus est sane fidei interventor qui contradicat: sive isto nomine olim vocatus sit ipse, et tamen modo in Scriptura divina taceatur: sive solus evangelista eumdem hoc ideo nuncupat nomine, quia Jechonias interpretatur praeparatio Domini. Praeparatio namque ideo recte dicitur, quia hunc sicut et filium ejus Jechoniam, Dominus olim praeparaverat ad transmigrandum. Unde, sicut jam supra diximus, Josias non transmigratione, sed ad transmigrandum, eos p. 0074D| dicitur generasse. Utique quasi ad hoc nati esse dicantur, qui eos Dominus pro suis ac populi peccatis captivandos 56 praescierat, ut in transmigrationem irent. Sciat namque prudens lector quia in his quae modo de duorum virorum distinctione nominis diximus, veritatem historiae secuti sumus; ut alterum in fine prioris tesserescaedecadis, alterum in principio sequentis, quatenus utramque quaterdeno compleret numero, poneremus. Secundum mysticum autem sensum unus idemque Jechonias, bis quasi in angulo constitutus, annumeratur. Cum enim, inquam, quaterdenas generationes tribus distinxisset articulis, dicens ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem p. 0075A| Babylonis, generationes quatuordecim, totidemque alias usque ad Christum, non eas tamen duxit in summam, ut diceret: fiunt omnia quadraginta duae. Unus quippe in illis progenitoribus bis numeratur Jechonias, videlicet a quo facta est in extraneas gentes quaedam deflexio, quando in Babyloniam transmigravit. Ubi autem ordo a rectitudine flectitur, atque ut eat in diversum intendit, quasi angulum facit; et illud quod in angulo est in fine prioris ordinis, et in capite ipsius deflexionis, bis numeratur. Hoc autem ipsum jam praefigurabat Christum a circumcisione ad praeputium, tanquam ab Hierusalem ad Babylonem quodammodo migraturum, atque utrisque in se credentibus hinc atque hinc, tanquam lapidem angularem, medium adfuturum. p. 0075B| Haec quidem tunc in figura praeparabat Deus rebus in veritate venturis. Nam et ipse Jechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, praeparatio Dei interpretatur. Ac per hoc jam non quadraginta duae, quod faciunt ter quatuordecim; sed propter unum bis numeratum quadraginta et una generationes fiunt. De quo postea, Domino juvante, plenius suo in loco dicemus. Porro Joachim pater Jechoniae, secundum ejusdem doctoris intelligentiam, cur sit praetermissus non satis elucet: quod reticuit idem occultarum rerum quaestionum conspicuus perscrutator. Nisi forte accipere debeamus quod evangelista, ut typum Christi faceret, ideo Jechoniam bis voluerit numerari; et Joachim, ne numerus augeretur, praetermitti decreverit.

p. 0075C| Jechonias autem post transmigrationem Babylonis genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Quod autem Zorobabel sit filius Salathiel, multis Scripturarum sanctarum in locis sine ambiguo reperitur. Sed in Paralipomenon 57 longe aliter habetur.

Sic enim inibi legimus quod Jechoniae filii fuerunt, Asir, Salathiel, Melchiam, et Phadaia. De Phadaia autem orti sunt Zorobabel et Semei. Nos autem quid de hoc medium dicamus non facile reperitur. Quod si dixerimus quod hi duo fratres unam diverso in tempore duxissent uxorem, ex qua alter genuerit filium, qui alteri ex lege sit adoptatus, refellunt hoc ipsa Scripturarum verba, dum Matthaeus dicit quod Salathiel genuerit Zorobabel. Ac deinde Paralipomenon liber loquitur, quia de p. 0075D| Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Nam neque genuit aliunde potest hic intelligi, quam quia illum de semine proprio generavit. Neque orti sunt aliunde, nisi de istius carne nati. Sed simul de amborum semine, ipsa prohibente natura, natos eos absurdum est intelligi. Unde, sicut tradunt Hebraei, verum est trinomium eum fuisse, scilicet Asir et Salathiel et Phadaia. Interpretatur autem Asir caecatus, Salathiel frutex Dei, Phadaia redemptus Domini. Aut fortassis sic accipiendum est, quod Salathiel et Phadaia duo fratres, filios quos genuerint, simul uterque eorum proprium Zorobabel vocaverit, ita ut duo fuissent. Quod non approbo, maxime cum evangelista dicat de isto Zorobabel Abiu quoque genitum esse. Paralipomenon p. 0076A| vero liber habet quod Zorobabel genuerit Mosollam, Ananiam, ac reliquos, inter quos Abiu nusquam annumeratur. Tali igitur vel alio quolibet exitu agendum est, ne divina dissentire videatur auctoritas. Alioquin evangelistam rectius protulisse credendum est; super quod divina consonat auctoritas, etiam aliis in quamplurimis locis: ita tamen si ulla de hoc quod dicimus dubitatio possit fieri. Praesertim cum in hoc libro propter vitia scriptorum, sicut et in Esdra, genealogiarum quamplures interminatae veniunt quaestiones. Unde et Apostolus: Inutiles autem et interminatas genealogiarum quaestiones devita (Tit. III, 9). Ex hinc quoque eorum qui inscribantur usque ad Christum, in gestis sanctarum Scripturarum nullam reperimus mentionem. Sed fides p. 0076B| apostolo et evangelistae est accommodanda; cum et de vicino, quamvis in archivis Judaeorum quiverint inveniri, poterat hoc cognoscere, et per diligentiam parentum litteris mandare, quod omnibus Judaeis notum erat, quia de David carne Christus deberet venire. Unde et diligentius omnis illa prosapia memoriae 58 tradebatur. Hinc est enim quod Africanus, de consonantia evangelistarum scribens, quaerit quid sit quod Matthaeus dicit Joseph filium fuisse Jacob, et Lucas eum commemorat filium fuisse Heli. Atque rursus Heli quod fuerit Mathat, et Jacob filium Mathan Matthaeus evangelista probat. Mathat, inquit, et Mathan diverso fuere tempore, qui de una eademque uxore Estha nomine singulos filios procrearunt. Quia Mathan, qui per Salomonem descendit, p. 0076C| uxorem eam primus acceperat, et relicto uno filio Jacob nomine, defunctus est. Post cujus obitum, quod lex viduam alio viro non vetat nubere, Mathat, qui per Nathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex eodem genere, relictam Mathae accepit uxorem, ex qua et ipse accepit filium nomine Heli, per quod ex diverso patrum genere efficiuntur Jacob et Heli uterini fratres. Quorum alter, id est, Jacob, fratris Heli sine liberis defuncti uxorem ex mandato legis accipiens genuit Joseph, natura quidem germinis suum filium, propter quod et scribitur: Jacob autem genuit Joseph. Secundum legis vero praeceptum Heli efficitur filius: cujus Jacob, quia frater erat, uxorem ad suscitandum semen fratris acceperat. Ac per hoc rata invenitur et integra generatio. Haec autem, idem inquit, non nobis p. 0076D| ad subitum reperta, aut absque ullis auctoribus commentata sunt, sed ipsi haec Salvatoris nostri secundum carnem propinqui seu studio tanti seminis demonstrandi, seu docendi quae secundum veritatem gesta sunt, tradiderunt. Si enim historiographus iste tantam curam habuit perquirendi rei veritatem, quanto magis evangelista, qui cum ipso Domino moratus in carne, etiam inter parentes ipsius quotidie versabatur? Verumtamen quod hic etiam et nostrum aliqui Joseph dicunt filium Heli fuisse, non quasi ex carne, sed quasi ex lege; quia Jacob susceperit defuncti fratris uxorem, ad suscitandum semen ejus, sicut constat ex lege, quia sine liberis obierat: videtur infirmari haec solutio quaestionis, quod defuncti fratris p. 0077A| nomen habere debuerat, ut in eo nomen patris suscitaretur, sicut ex lege sonare videtur; nisi forte inveniatur de hoc alia quaelibet rationabilis causa, per quam probetur sic praemissam stare posse sententiam. Praesertim cum et Juda in Thamar nuru sua, licet ignaro suscitante semen defuncti filii, non ideo eorum quisque, qui ex hoc uno concubitu generantur, Her vocatus fuisse legitur; sed profecto alter eorum Phares, alter vero Zara vocitatus est. 59 Unde non contra auctoritatem Veteris Testamenti venire probatur, quod hic Joseph, et non Eli, quamvis filius ejus sit per legem, alio vocatus nomine accipitur. Similiter et Booz cum accepisset Ruth ex lege, filium qui ex ea natus est, non Abimelech, in cujus nomine suscitatur, sed Obeth vocari p. 0077B| placuit. Ergo si ex lege mandatum esset semen defuncti non alio posse vocari nomine quam ejus in cujus suscitabatur, nequaquam credimus viros et mulieres virtutum contra legem venire voluisse. Unde liquido constat hanc quaestionem sic solidam manere, sicut a majoribus explanata atque litteris commendata cernitur. Caeterum quod Matthaeus, genuit hic aut ille, per omnia ponit, probat se filios tantum carnis de semine uniuscujusque posuisse. At vero Lucas, quia dixit qui fuit Heli, qui fuit Mathat, sic demum et in reliquis, ostendit se etiam in hac genealogia alios quam carnis filios posuisse. Unde et beatus Augustinus in libro concordiae Evangelistarum: « Quos autem, inquit, movet, quod alios progenitores Matthaeus enumerat, descendens p. 0077C| a David usque ad Joseph; alios autem Lucas ascendens a Joseph usque ad David: facile est ut advertant Joseph duos patres habere potuisse, unum a quo genitus, alterum a quo fuerit adoptatus. Antiqua est enim consuetudo adoptandi, etiam in illo populo Dei, ut sibi filios facerent quos utique non ipsi genuissent. Nam, excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptaverat, illa quippe alienigena fuit, ipse Jacob nepotes suos, ex Joseph natos, verbis manifestissimis adoptavit, dicens: Nunc itaque duo filii tui, qui facti sunt tibi priusquam ad te venirem, mei sunt, Effrem videlicet et Manasses, tanquam Ruben et Simeon, mei erunt; alios autem quos postea genueris, tibi erunt (Gen. XLVIII, 5). Unde et factum est ut duodecim tribus essent. Israel absque tribu Levi, p. 0077D| quae templo serviebat. » Ex quo intelligitur Lucas patrem Joseph non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus in Evangelio suo suscepisse, cujus progenitores sursum versus commemoraret, donec ad David exiret. Quem igitur probabilius adoptantis tenuisse originem, quam eum qui noluit Joseph genitum dicere ab illo cujus eum esse filium narrabat? Commodius enim filius ejus dictus est, a quo fuerat adoptatus, quam si diceretur ab eo genitus, de cujus carne non erat natus. Nam Matthaeus dicens: Abraham genuit 60 Isaac, atque ita in hoc verbo, quod est genuit, perdurans, donec in ultimo diceret, Jacob autem genuit Joseph, satis expressit ad eum patrem semper duxisse ordinem generantium, a quo Joseph p. 0078A| non adoptatus, sed genitus erat. Quanquam etiamsi Lucas genitum diceret Joseph ab Heli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet, ut aliud crederemus, quam ab uno eorum gignentem, ab altero vero adoptantem patrem fuisse commemoratum. Neque enim absurde quisque dicitur, non carne, sed charitate genuisse filium quem sibi adoptaverat. Unde et Deus, quibus potestatem dedit filios Dei fieri, non natura eos atque substantia genuit, sicut unicum Filium, sed utique dilectione adoptavit, ut, Apostolus inquit, adoptionem filiorum Dei reciperemus (Gal. IV, 5). Et tamen dicimur accepta potestate nati ex Deo, ut filii ejus efficiamur, qui jam homines eramus. Efficimur ergo filii per gratiam, non per naturam. Nam si per naturam filii essemus, p. 0078B| nunquam aliud fuissemus. Tamen quia per adoptionem ex Deo nati dicimur, nunquam alienum esset a veritate, si Lucas etiam ab illo esse Joseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. Sic quippe eum genuit non ut homo esset, sed ut Filius esset, sicut nos genuit Deus, ut filii ejus essemus, quos dudum fecerat ut homines essemus. Unicum autem genuit, non solum ut Filius esset, quod pater non est, sed etiam ut Deus esset quod et Pater est. Sed si hoc verbo Lucas uteretur, ambiguum esset quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset. De caetero quid horum magis sequendum sit, utrum ex lege, an per quamlibet adoptionem filius fuerit Heli, frustra certatur, dum omnimodo utrosque Evangelistas verum dixisse probamus.

p. 0078C| Quod autem sequitur, quia Jacob genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Christus, non credentibus utique satis difficillimam generat quaestionem, quid pertineat ad Christum generatio ex David origine ad Joseph usque deducta, cum omnes, secundum Scripturam divinam, catholice confiteamur quia Christus de Joseph semine non sit natus, sed de Spiritu sancto ex Maria Virgine, sicut in Symbolo confitemur, procreatus. Quibus primum facile respondendum est, non esse consuetudinis sanctarum Scripturarum, ut mulierum in generationibus 61 ordo texatur, quod ex omnibus libris divinae legis probare possumus. Et ideo non per Mariam generationis series inducitur, sed per Joseph, ut idioma p. 0078D| Scripturarum in principio non violetur. Deinde ex una tribu Joseph et Mariam fuisse probamus, unde et praecepto legis eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne se tribus in aliam commisceret tribum; sed unusquisque de sua tribu legitime sibi acciperet uxorem. Et ideo cum descriptio prima Romani imperii celebratur, ut singuli in suam profiterentur civitatem, Joseph et Maria, non solum quasi de una tribu, verum etiam velut de una stirpe generati, simul in Bethleem censentur nomine. Ubi, si non esset de una tribu ac de eadem civitate, non diceretur, Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam civitatem David, quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo ac familia David, ut p. 0079A| profiteretur cum uxore sua desponsata (Luc. II, 4). Quia, sicut legimus, singuli ibant ut profiterentur in suam civitatem. Quod si singuli, et Maria tunc ad suam conscendit utique civitatem, ut Joseph, qui erat ejus sponsus, ibidem cum ipsa profiteretur. Nam et supra Prophetarum oraculis satis ostendimus Christum de semine David venturum. Ex quo probamus evidenter Mariam de ejus stirpe descendisse. Unde et specialius per prophetam domui David dicitur: Audite itaque, domus David, quia molesti estis Deo, propterea ipse Dominus dabit vobis signum. Ecce virgo concipiet et pariet filium (Isa. VII, 13). Ac si diceret: Vobis quidem dabitur omnino, quia de vobis, et in vobis, ac pro vobis erit. Ubi notandum, quod et Virginem profitetur, ne forte p. 0079B| existimemus, sicut nonnulli haereticorum, cum virum audimus, Christum de Joseph semine generatum. Virum autem eum Mariae cur dixerit, paulo post apertius monstrabitur. Neque enim fas erat ut ob hoc eum a conjugio Mariae separandum putaret, quod non ex ejus concubitu, sed Virgo Christum peperit. Hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus conjugatis, etiam servata pari consensu continentia, posse permanere conjugiumque vocari, non permisto corporis sexu, sed custodito mentis affectu. Neque enim propterea non erat appellandus Joseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat; quandoquidem recte pater esset etiam ejus, quem, non ex sua conjuge procreatum, sibi aliunde adoptasset. Nunc autem 62 quia ex sua sponsa nascitur, p. 0079C| qui ab omnibus filius putabatur, recte vir uxoris et pater filii nuncupatur. Putabatur quidem Christus filius Joseph, tanquam ex ejus carne genitus, sed ab his quos Mariae latebat virginitas. Nam Lucas ait: Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph (Luc. III, 23). Atque alibi, Erant, inquit, pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo (Luc. II, 33). Cum igitur recte putative pater appelletur, quid mirum si eum virum Mariae recte appellatum dicimus sine commistione carnis? Multo itaque conjunctius pater Christi dicitur, quia ex ejus conjuge nascitur, quam si aliunde in filium adoptaretur. Et ideo quod dicit evangelista quia putabatur filius Joseph, propter illos utique constat dixisse, qui eum ex Joseph, sicut alii homines p. 0079D| nascuntur, natum arbitrabantur. Ac per hoc, inquam, si possit aliquis demonstrare, quod sane non potest, Mariam ex David nullam consanguinitatis originem ducere, satis erat, secundum istam rationem, Christum filium David accipere, cum Joseph virum Mariae, et patrem Salvatoris, ut praemissum est, recte intelligamus. Quanto magis nunc, cum prophetarum eloquia et Evangelium, multis in locis de David cum stirpe asseverant generatum? Unde et Paulus apostolus: Segregatum se dicit in Evangelium Dei, quod ante promiserat in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1). Idcirco dubitare omnino non debemus Mariam de David stirpe consanguinitatis p. 0080A| originem deduxisse, quod nec sacerdotale genus ejus, Luca insinuante, tacetur, quod cognata ejus esset Elisabeth, quam dicit de filiabus Aaron fuisse. Unde nos carnem Christi de utroque genere propagatam minime dubitamus; regum scilicet et sacerdotum. In quibus personis apud illum populum Hebraeorum etiam mystica Christi unctio figurabatur, quod futurus erat in quo simul regalis et sacerdotalis ordo per unum eumdemque mediatorem Dei et hominum melius impleretur, Virum, inquit, Mariae de qua natus est Christus. Pulchre itaque, de quo natus est, et non, de quibus dixit, quia sine viri coitu ubique generatus de Maria praedicatur. Quibus ita decursis, rursus evangelista in fine concludendo mystice cunctam sub numero genealogiam recapitulat.

 p. 0080B| Abraham, inquit, usque ad David generationes 63 quatuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim. In qua nimirum distinctione, tria ad Christum declarantur tempora concurrisse; scilicet ante legem, sub quo versatus est Abraham, naturale servans ex devotione mandatum: post legem, cum Judaei praevaricantes in captivitatem ducuntur: post gratiam, per quam omnes de eadem misera Babylonis captivitate solvuntur. Et in omnibus istis temporibus monstrantur hi qui ad Christum veniunt, manifestius designari: quod aliter per fidem tantum in primordio renati justificantur, aliter autem secundum electionis gratiam, qui a David in p. 0080C| Babyloniam, videlicet in tentationem, mittuntur: ipsique rursus de ipsa tentatione probati ad coronandum post certamina, velut victores, usque ad Christum ascendunt. Quae distinctio aequo partitur numero, ut per singulas partes bis septem inveniantur. Scilicet quia gratia sancti Spiritus in homine, propter utramque substantiam, tam intrinsecus quam extrinsecus, geminatur. Quippe qui, si non utrasque partes possidet, nequaquam recte dicimus cum propheta: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII, 2). Ille nimirum totus in Deum exsultat, quem gratia sancti Spiritus ad plenum implet. Ad plenum igitur interdum repletur quisque, si anima et carne pinguedine sacrae unctionis Christi pariter saginatur. Quod autem ter quaterdeni p. 0080D| connumerantur, verum religionis cultum in eum qui ad Christum festinat dedicant. Quatuor enim et decem, quid aliud quam Vetus atque Novum legis Testamentum insinuant? Quia nimirum via quae ad Christum credentes invitat, per decem verba legis, et quatuor regni coelestis Evangelia praedicatur. Ita tamen, si quidquid in eisdem lineis conscribitur; quasi hoc in nobis triplicantes, Trinitati, quod Deus est, per omnia consecramus. Alioquin praeceptorum perfectio minime adimpleretur, si hoc quilibet numero colendi Deum in aliquo vacuatur. Et ut hanc esse viam perveniendi ad patriam evidentius appareat, totus hic numerus in summa colligatur, et quadraginta duo generationes veniunt. p. 0081A| Quo numero mansionum verus Hebraeus proficiscitur ex Aegypto; ut quandoque ad patriam post laborem itineris ingrediatur. Quam patriam Christum diu patribus repromissum omnino intelligimus: quia 64 ipse est terra illa viventium, in qua Propheta credit se bona Domini videre (Psal. XXVI, 19); eo quod sint in ipso omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei. Per has igitur mansiones generationes Christi, ut diximus, currit verus Hebraeus, qui de terra transire festinat ad coelum; et Aegypto saeculi derelicta, terram repromissionis ingreditur. Nec mirum, si in illo numeri sacramento perveniamus ad regna coelorum, sub quo Dominus atque Salvator a primo patriarcha, cui fuerat repromissus, pervenit ad Virginem, quasi ad Jordanem, quae pleno fluens gurgite, p. 0081B| Spiritus sancti gratia redundabat. Nam Matthaeus ab Abraham orsus est genealogiam, velut coelestis patriae mansiones texere, et numeravit, quibuslibet praetermissis, quadraginta duo generationes. Quae ut totidem essent, Christum in fine supputavit: eo quod ipse sit consummatio totius itineris, et mansio perpetuae vitae, ante tempora saecularia credentibus praeparata. Abraham quippe, in quo gens Hebraeorum a caeteris gentibus primum distingueretur, idcirco Deus de terra sua et de cognatione separavit, ut ex hoc distinctius ad prophetandum Christum ac praenuntiandum maxime pertineret, quod promittebatur ex qua gente esset venturus. In eo quippe primum fides ad justitiam reputatur; et ideo quasi initium viae ad Paradisum ab p. 0081C| ipso usque ad Christum per quadraginta duo generationes dirigitur. Si quidem praesens sanctae Ecclesiae tempus per hunc numerum designatur, quod Dominus nobiscum, si quid agimus quod rectum sit, intrinsecus cooperatur. Septies enim seni quadraginta duo faciunt. Et rarus est quidem, qui sane sex ad opera, septem vero ad requiem futurae vitae significandam pertinere dubitet. Unde bene populus ille de terra Aegypti salvatus, quia sub spe intrandi in requiem, virga disciplinae Dei corrigitur, per septies senas, id est per quadraginta duo mansiones arctissimae viae ad patriam castrametatur. In quarum ultima, dum Jesum ducem suscepit, mox Jordane patefacto, et devictis hostibus, promissam olim intravit requiem, et propriam regni haereditatem obtinuit. p. 0081D| Sic itaque Dominus Jesus noster quadragesima secunda generatione, postquam mundus caecitatis antiquae tenebras, atque Abraham credente Chaldaeorum incendia dereliquit, adveniens in carne, baptismi nobis lavacra, et coeli januas patefecit. Unde profecto virtutum cursu, sub ejusdem 65 numeri sacramento, ad id quod nondum videmus tendimus: sed sperantes per patientiam exspectamus donec veniat quod in Christo laeti percepimus, et jam quotidie praelibando, gustu coelestium sacramentorum fruimur. Quapropter ut hanc viam tam angusti itineris melius desuper, Spiritu sancto illustrante, pertransire possimus, libeat paululum articulum reflectere, quatenus per singulos Patres p. 0082A| virtutum tramite moraliter castra metentes, possimus vastam vitiorum solitudinem pertransire, et ad Christum ocius, divina juvante gratia, pervenire. Per hos igitur Patres ad nostram salutem Christus in mundum veniebat, et horum omnium in seipso gerebat officium, ut horum interpretatione nominum nostram designaret salutem. Quam recte salutem quaerentes, primum cum Abraham de incendio vitiorum exire curemus, et ad patriam virtutum, quam Deus nobis per semetipsum monstravit, tendamus. Ubi primum fides, quae per dilectionem operatur, necesse est interveniat; ut per eamdem fidem, quia per carnem nequimus, filii simus Abrahae, quatenus cohaeredes ejus esse postea valeamus. Scriptum namque legimus, Credidit Abraham Deo, et reputatum p. 0082B| est ei ad justitiam (Gen. XV, 6). Credamus ergo et nos quia pro nobis haec scripta sunt, et exeamus de terra carnis nostrae, ultra proficiscentes ad meridiem, ubi Christus pascit atque cubat in omni plenitudine charitatis. Tunc igitur quisque recte pater excelsus nuncupatur, cum tanta fidei fortitudine sublimatur, ut magis Christum fide, quam ex se carne generet. Neque enim Abraham primum nisi per fidem justificatur, atque ideo obediens factus meruit audire quod in semine ejus omnes gentes benedicentur. Ideo et tu, si vis pater excelsus fieri, imitare tantum patriarcham; quia tunc veri sumus filii Abrahae sicut Dominus dicit, si ejus facimus opera (Joan. VIII, 39). Abraham quippe pater multarum gentium postea commutatur, quia per gratiam quisque pater multarum p. 0082C| virtutum efficitur. Fides namque Christi gratiae copulata, plurimarum virtutum copiam in nobis generat, et facit nos aliquando exire obedientes in locum per contemplationem, quem accepturi postea sumus in haereditatem. Exiit ergo ille nesciens quo iret; et nos quidem per fidem ambulantes tenebrarum caligine involvimur, quia nondum per speciem ambulamus. Haec est, inquam, sicut ait Apostolus, 66 victoria quae vincit mundum, fides nostra (Joan. V, 4). Et ideo si cohaeredes tanti patris esse cupimus, fidem, quae per dilectionem operatur, in omnibus teneamus, quia sine fide Deo nequaquam placere possumus. Haec est namque prima mansio, in qua verus Hebraeus Aegyptum fugiens supra petram, quae Christus est, firmissime castrametatur. De qua fide, p. 0082D| quae multarum virtutum initiatrix est, verus Isaac profecto nascitur. Isaac quippe risus vel gaudium interpretatur, siquidem quia tunc vere gaudemus, si per fidem Domino cohaerentes virtutum opera adimplemus. Unde Apostolus clamat, dicens: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete (Philip IV, 4). Gaudium itaque verum nonnisi de fidei substantia et virtutum operibus generatur: substantiam autem sperandorum Apostolus eamdem fidem appellat (Heb. XI, 1). Unde non aliud per ipsam fidem de Deo sentire oportet, quam quod adhuc sperantes in futurum per Christum exspectant. Sperandorum autem substantia fides interdum ideo dicitur, quoniam quidquid illud est quod Deus est, habitare per p. 0083A| fidem in cordibus nostris, aut intelligendo, aut certe credendo debet, donec in via sumus. Unde quod coelum et terra minime capiunt, sinu fidei oportet comprehendere; et de Deo, ut est, sentire; et in omnibus etiam quae incomprehensibilia videntur, ut se rei veritas habet, per fidem omnia comprehendere. Alioquin error magis quam fides est appellanda, si aliud fide concipitur, quam quod Deus est, et ipse de se credentibus ut crederent Spiritus sanctus Deus revelavit. Nam fides omnem intelligentiam, dum sumus hic in via, antecellit. Quoniam quidquid est quod intelligere non valemus, quia Deus veritas non mentitur, fide credimus, et in fide per substantiam, quidquid est illud quod est, jam tenemus. Hanc igitur sperandorum substantiam ad liquidum non quomodo p. 0083B| est scientes, sed quia est plenissime credentes; etsi nondum adhuc in re tantum, quia in spe profecto gratulamur; merito in Isaac, qui risus interpretatur, castrametamur. Isaac quippe totus in spe, quod repromissus concipitur per fidem, quod nascitur per gratiam, gaudium parentibus generavit. Ita sane et Apostolus ipse gaudentes nos esse voluit; quia de spe bonae conscientiae, quam in Christo per fidem, quae per dilectionem operatur, habemus, risus nobis ex gratia generatur. 67 Hinc quippe est quod virtute operam damus, ut in spe, veluti Isaac, serentes eodem anno, id est in praesenti vita, centuplum accipere, et in futuro vitam aeternam possidere valeamus. Sed, quia in Isaac spes vitae negotio figuratur, necesse est ut Rebeccam, quae patientia p. 0083C| interpretatur, in conjugium sumamus; ne sine patientia spes cito frangatur. Sed, sicut ait Apostolus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Unde et Rebecca in Mesopotamia nata dicitur: quippe quia Mesopotamia fluminibus circumdatur, ut inter tentationes ac tribulationum procellas, multis angustiarum injuriis erudita, sciat de conceptu spei Deo filios procreare, et meditanti Isaac in agro, virtutum pallio cooperta verenter occurrere. Si quidem Isaac, spes videlicet promissorum Dei, in eo meditatur agro, quo thesaurum novit reconditum, et occurrit ei patientia conjux, quae suo complexu cuncta componat; ut per labores et certamina thesaurum possit effodere, et ad promissam spem quandoque feliciter pervenire; pro qua beatus Apostolus suos monebat p. 0083D| auditores: Juste et pie vivamus in hoc saeculo exspectantes beatam spem et adventum Domini (Tit. II, 13). Ista est namque spes, quae processit usque ad interiora velaminis Christi; et velut aurora dum illiditur fluctibus, quia patientia sociata, tanta atque immobilis perseverat, et nullis periclitatur angustiis. Quam recte patientiam tunc in tabernaculum Sarae introducimus, cum quidquid laboribus fatigamur, patientissime totum gratiae committimus Redemptoris. De quibus profecto parentibus, quid aliud quam charitas generatur? Quia nimirum spes nobis talia repromittit, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis aliquatenus ascenderunt, procul dubio non possumus non amare. Et inde est, p. 0084A| quod charitas procreata jugiter inardescit, et contra omnia carnalia dimicans vitia supplantat. Sed cur per Jacob charitatem significari dixerim, si diligenter animadvertimus, facillime quibimus intueri; praesertim si duas tantum uxores ejus, Liam videlicet atque Rachel, in medium deducamus. Quarum Lia laborans interpretatur, Rachel vero visum principium dicitur: quam sibi charitas dum primum recte appetit in conjugium, praesentis vitae labores ardenter tolerat. Et quidquid eximium est periculi, sine cessatione usque ad mortem per patientiam concertendo superat. In tantum ut parum 68 ei videatur quod laborat, si forte possit pervenire ad eam quam amat. Unde scriptum est: Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus tibi illam praebebit (Eccli. I, p. 0084B| 33). Sed Lia, videlicet vita activa, prior nuptui noctu traditur, dum hic proximos interim per charitatem diligere jubemur. Quia si primum proximum, quem videmus, minime diligimus, Dominum, quem non videmus, diligere ut oportet non valemus. Nam et idem patriarcha primum Jacob, deinde Israel recte dicitur. Quia eadem charitas antea per labores vitia supplantans vitam practicam complexatur: postea namque per contemplationem Deum facie ad faciem, sicuti est, certissime perfruitur. Unde Apostolus, Nunc autem, inquit, manent fides, spes, charitas, tria haec, major autem charitas (I Cor. XIII, 13). Et cur major? nisi quia cum finitum fuerit quod ex parte est, sola charitate fruituri quod perfectum est contemplabimur, illam sapientiam quae Deus est; p. 0084C| atque ita cum illa et per illam beate viventes, ipsi etiam beati erimus? Propter quam nimirum servit omnis religiosus, et desudat fortiter in agonia, hujus desiderans nimiam pulchritudinem, si quandoque mereatur attingere illud visum principium, et in eo feliciter delectari. Neque enim se quisque convertit servire justitiae per charitatem, nisi ut quiete vivat in verbo, per quod videtur principium quod est Deus, et requiescat protinus post laborem. Quis tandem amaverit in operibus justitiae desudare, laborem passionum, non propter Rachel, imo propter Liam, subire? Quis eam vitam propter seipsam unquam expetivit? aut quis eam per mortem petiit, quam omnes moriendo deserunt? Hinc namque est quod charitas Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex p. 0084D| tota virtute, non ob aliud quam propter seipsum diligit; proximum vero non propter seipsum, sed propter Deum amare disponit, et ei per charitatem servire contendit. Verumtamen quamvis propter eamdem Rachel, id est propter visum aeternae vitae principium, cuncta devotione virtutum opera peragamus, Lia nobis primum nocte supponitur, quia per seipsam vita laboriosa diligi non poterat, ut per eam Deo virtutum filios generantes quandoque ad dulces coelestis vitae perveniamus amplexus. Toleratur ista, ut perfruatur illa. Sed dum quaeritur illa, ista supponitur, ut post istam perveniatur ad illam. Servimus autem primum, cum a nobis 69 Lia diligitur, septem annis, id est septem legis praecepta servantes, quae ad p. 0085A| proximi pertinent charitatem: deinde alios septem juxta perfectionem vitae rursus reinsumimus annos, si quomodo ad illam, quam concupiscimus, ardenter ingrediamur. Hinc namque dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati quoque lugentes, quia consolabuntur. Et, Beati qui esuriunt ac sitiunt justitiam, quorum est aeternae vitae saturitas. Et, Beati misericordes ac pacifici, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3, 4, 5, 6, 7). Felices sunt ergo monachi, quorum talia sunt incitamenta virtutum. Quia si vere sunt quod dicuntur, in eorum vita ista virtutum incrementa beatitudines parant regni. Etsi nondum in re, in spe tamen talibus quotidie coronantur. Vellent enim, si fieri posset, p. 0085B| sine tolerantia laboris, quae in agendo faciendoque amplectitur, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire. Sed sane hoc non potest hic, dum vivitur in terra morientium. Et hoc forte videtur significare, quod dictum est ad Jacob, Non est moris in loco nostro, ut minor prius quam major nubat (Gen. XXIX, 26). Quae ideo recte major appellatur, quia tempore prior est, propter eruditionem divinae voluntatis; quamvis illa merito antecellat, propter aspectum divinae pulchritudinis. Ista est, inquam, charitas, per Jacob atque Israel duobus nominibus designata: quae cum fuerit usque ad auroram matutinae lucis certaminibus fatigata, Israel tantum vocabitur: quia deinceps, ut dixi, Deum facie ad faciem charitas contemplabitur, et in amplexibus p. 0085C| perpetuae lucis jocundabitur sine fine. Has namque tres virtutum mansiones, qui vult in Abrahae semine benedici, et inter filios computari, primum necesse est ingrediatur, ac deinde ad reliquas quotidie proficiendo castrametetur. Quia sine istis nulla virtutum opera per viam, quae Christus est, ad patriam nos deducunt. Unde conjicio recte, quod istorum Deus tantum ideo appelletur, ut per eos demonstraret illos, qui secundum interiorem hominem tribus istis virtutibus propagantur cultui divino mancipati, quorum non confunditur Deus vocari. Hos omnes secundum electionis gratiam sibi dedicavit in servos. Nam dicere, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6), 70 quid aliud est quam aperte ostendere, quod horum p. 0085D| tantum Deus sit, qui tribus istis virtutibus istorum colliguntur ad meritum? Et, ut aptius dicam, quid aliud in aliquo comprobatur, nisi haec tria virtutum mystica dona? Per quae profecto divinus sermo a specie transit ad genus, et dicitur Deus Abraham, eorum scilicet, qui cum ipso per fidem justificantur et patres multarum fiunt virtutum; ut in idipsum, secundum promissionem seminis unum omnes inveniantur. Deus autem Isaac eorum recte accipitur, qui, spe gaudentes tribulationes patiuntur; quorum vox est cum Apostolo: Quia confidere nos fecit in caelestibus (Ephes. II, 6). Sane nondum in re, sed in spe plenissime gloriantes, et nullis aeternae vitae promissionibus infirmantur. Unde et credentes Apostolus p. 0086A| divinitus exhortatur: Si consurrexistis igitur cum Christo, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in coelis (Col. III, 1). Tales namque spes facit gaudentes nos, et Isaac nomine dedicari: quia in praesenti vita juste pieque viventes, nihil aliud quam beatam desiderantes spem, adventum Domini exspectamus. Quorum quia Deus portio et haereditas invenitur, Deus Isaac, id est spe gaudentium, merito nuncupatur. Porro quia Deus Jacob potius quam Israel interim ascribitur, designat charitatem illam quae per dilectionem proximi hic cum fide hactenus operatur, et negotium activae vitae in spe peragit: quia dum cum istis vivitur, visione Dei sicuti est hic nullus fruitur. Et ideo interea potius Deus Jacob p. 0086B| quam Israel recte appellatur; ne quod nondum est illis qui adhuc sunt in certamine sine fruitionis gratia nominetenus condonetur. Nec mireris quia dixi tribus istis omnium universitatem electorum velut per speciem designari; cum alibi Noe ac Job et Daniel, pro universis accipiantur, qui soli sua in extremis justitia liberabuntur. Sua, inquam, quia gratis per fidem justificati, eorum patrum operibus inhaerendo, quorum praesignavit nomina, Dei justitiam conservantes, propriam sibi suis meritis acquisierunt. Similiter et in his, ut diximus, Deus eorum accipitur, qui per fidem ac spem et dilectionem, patribus copulantur, et cultui divino serviunt; quia, sicut liquido constat, nullus sine istis tribus 71 virtutibus Deo appropinquat, neque Deus eorum p. 0086C| vocatur ex merito, quorum non sunt istae virtutum omnium virtutes vitae operis in negotio. In his igitur jam mansionibus castrametati reliquas Christo duce facilius commeabimus, super istas caeterarum virtutum opera cumulando; quia nimirum haec non nisi omnium virtutum perficiuntur operibus; ut verus Hebraeus ad terram, quae Christus est, quandoque perveniat diu patribus repromissam. Ubi mox ante alios significantius, post eos quos evangelista praemisit, primum occurrit Judas, qui recte confessio interpretatur: eo quod postquam tribus istis velut virtutum passibus Christianitatis iter fuerimus ingressi, necesse est ut ad confessionem fidei illico nos paremus: quatenus ante reges et praesides, vel certe cum relaxamur aliquantisper a tentatione, confessionem p. 0086D| non minus corde quam ore teneamus; ne, per infirmitatem carnis, virtutes quas percipimus, subito relinquamus. Quam si omnino Petrus in passione servasset, discrimen negationis non incurreret; verum, quia Christum confiteri timuit, fidei ac charitatis ardorem in subito praetermisit, et laqueum negationis non evasit. Sed ne in desperationis barathro diutius remaneret, mox ad eum divina respexit clementia, et quod per inconstantiam fidei deliquit, per confessionem postea amarius purgavit. Siquidem confessio gemina esse dicitur, eo quod aliud est confiteri Deum per fidem, et hanc omnino confessionem charitatis ardore ad finem usque vitae inter universa tormenta constanter retinere; aliud sane postquam p. 0087A| prolabimur, conscientia nos accusante, peccati confessione purgari. Utraque tamen virtus praedicatur: sed illa mirabilis ex virtute martyrii, ista quodammodo laudabilis propter confessionem et remedium peccati. Illa siquidem martyrio coronatur, ista saltem veniam post reatum meretur. De illa quippe dicitur: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X, 32). De hac vero, Quia gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7). Nec immerito quod Judas quarto loco ponitur: quia Deus Trinitas tribus praemissis virtutibus, cum sit ubique colendus, quarta videlicet sola confessione hominibus praedicatur. Unde scriptum legimus: Corde creditur ad justitiam, aure autem confessio fit p. 0087B| ad salutem (Rom. X, 10). Et ideo quisquis es, Christiane, si vis tibi tres istas virtutes 72 proficere ad salutem, confessione induere, quatenus contra omnia adversantia victor possis existere. Nam diabolus cunctos expetiit, ut cribraret velut triticum. Tu autem, aut per confessionem thesaurum fidei tibi forte commissum omnino servabis, ut contra vitia tentationis Christianum te probes; aut certe, post reatum, poenitendo, sola confessione mundaberis. Alioquin quisquis es, non evades, si harum unam non tenueris. Forsitan ergo Christus de Juda, qui est quartus ab Abraham, idcirco nasci voluit, et tribus praetermissis fratribus, de quo veniret per carnem, hunc elegit, ut mox percepta gratia fidei et spei, ac charitatis, ex nostra Christus confessione p. 0087C| nasceretur, moribus eum ac voce veraciter profitendo, quatenus et ipsi in semine, quod est ipse, divinitus couniti, benedictione fruamur, etiamsi post baptismum labimur. Ergo quia tres inesse motus animi sapientes saeculi dixerunt, necesse est per confessionem, quae quarto succedit loco, continuo reparemur: ut Christus, qui in nobis concupiscentia, et ira, ac ratione humana perimitur, vera confessione peccati ad pristinum charitatis opus confestim resurgat et innovetur. Ruben quippe, qui effusus ut aqua dicitur, concupiscentia denotatur. Et Simeon irae vitio ascribitur, quoniam furor ejus pertinax criminosius exprobatur. Porro Levi rationabilem tenet formam, cui etiam servare legem committitur. Sed quia humana ratio contra divinam non praevalet p. 0087D| sententiam, necesse est confessione deleatur quidquid tribus istis motibus negligenter contrahitur. De qua igitur confessione per Prophetam pulchre dicitur: Confessionem et decorem induisti (Psal. CIII, 2), videlicet fide ac moribus Christum in omnibus exornando, ne nudi inveniamur; imo per hanc, quia pulchritudo virtutum et fidei confessio semper in conspectu ejus versantur, coram Domino nos ubique sistentes mundi et immaculati inveniamur. Quisquis igitur Christiano censetur nomine, non tantum glorietur dici quam esse, quia profecto haec est quadratura virtutum quae perfectum faciat Christianum, et omni soliditate undique versari firmissimum. Super quam reliquarum fabrica virtutum p. 0088A| solidius confirmatur; eo quod sine istis nulla possit virtus subsistere, neque Christianus aliquis esse. Sed quia in fundamento diu morati sumus, regiam carpentes viam, restat ut ad Phares et Zaram ocius 73 veniamus. Phares namque lingua nostra divisus interpretatur; Zara vero oriens sonare videtur. Ille nimirum recte Phares dicitur, quem torrens tribulationis una cum populo peregrinantis de medio dividit Babylonis. Unde propheta clamat, dicens, imo per prophetam Dominus: Exite, popule meus, de medio Babylonis, exite qui fertis vasa Domini, et pollutum nolite tangere (Isa. LII, 11). Bene enim se diviserat a populo, videlicet a terrenis, qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. II, 20). Sed et David: Judica me, Deus, inquit, et discerne p. 0088B| causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Talibus et hujuscemodi incrementis sancti Dei proficientes, ad patriam Paradisi gaudentes ibant, et semper ad id quod in ante est se superextendebant. Unde in Zara matutinam Dei auroram conspicientes, splendebat ubique in eis sol justitiae, et verus Lucifer in eorum cordibus oriebatur. Porro in Esrom velut in acie constituti, sagittas quibus militia Christiana armatur contra hostem dirigimus. De quibus sagittis profecto dicitur: Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent (Psal. XLIV, 7). Quas denique sagittas filii excussorum, apostolorum scilicet, tenentes, ibant ubique fulgurantes, et omnem altitudinem redigentes in captivitatem. Futurum est ut fiat omnis mundus subditus Deo. Has igitur virtutum sagittas p. 0088C| quisque sibi tunc ad cor apponit, cum compunctionem divini Spiritus percipit; et carbones, qui forcipe tolluntur de altare Dei, velut desolatorios contra omne frigus peccati devotus admovit. Ac per hoc fit ut ad Aram, qui electus vel excelsus interpretatur, tandem aliquando perveniamus: quia nimirum qui istis fuerint enutriti virtutibus, hi profecto genus electum, secundum gratiam qua quisque gratificatur, inveniuntur. Felix ergo ille est, quo secundum Dei electionem, meritis intervenientibus, excelsus fuerit appellatus, atque consummatione virtutum in ultima Dei examinatione electus meruerit approbari. Sane talis dum hic in via vivitur, populus voluntarius, quod est Aminadab, non inconvenienter vocatur. Quoniam voluntarie semetipsum Deo quotidie sacrificat, p. 0088D| et in omnibus mandatis ac justificationibus Domini ultroneus, quae sunt bonorum operum instrumenta offert, et ea jugiter meditatur. Alioquin Deo 74 acceptum non erit munus operis, si non fuerit sponte dedicatum ex abundantia bonae voluntatis. Unde in lege donaria offerentes, prorsus ultronei requiruntur, ut ex eo quod quisque habet acceptum fiat, et non ex eo quod in voluntate aliquis non habet. Nihil igitur ditius est bona voluntate. Quae tunc vere fit devota, si ad futuram semper inspiciat mansionem, et quae sunt aeterna bona indesinenter intendat. Naason autem augurium forte interpretatur. Et quid per forte augurium, nisi recta fides, per quam quae sunt divina contemplantes, p. 0089A| promissas rerum humanarum divitias parvi pendimus? Vilescunt namque omnia quae sunt in terris, si bene velut augurando illa considerentur, quae nobis promittuntur in coelis. Fortassis ergo Joseph tali se gloriabatur augurio eruditum, et ideo fratribus dicebat: An ignoratis quia non sit similis mei in augurando? (Gen. XLIV, 15.) Sanctorum quoque augurium, quod est percipiendi fiducia, valde firmius exhibet quod promittit, quam gentilium error, in quo quidquam aliud non est praeter daemonum falsitatis figmentum. Sed quia verus divinorum inspector, contemplando semper inhiat ad superna, quandoque necesse est sensibilem se reddat, et intelligat mandatorum Dei mysteria, quibus Propheta sacramentis imbutus aiebat, dicens: A mandatis tuis intellexi, p. 0089B| propterea audivi omnem viam iniquitatis (Psal. CXVIII, 103). Et Apostolus: Sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis (Sap. I, 1). Quid igitur est sentire de Domino in bonitate, nisi quodammodo suaviter percipere, et quodam palato cordis praegustare, quam suavis est Dominus? Talis itaque justus omnem carnis concupiscentiam, si est in nobis, abdicat, et in praesentiarum miserias reficiendo nos confortat ac consolidat. Interea qui sic sentit de Domino, praesentis vitae angores et oblectamenta sentire non potest, eo quod in ipso sit maxima Domini fortitudo. Pastus enim tali dulcedinis sensu Booz illico, quod sonat, in ipso est fortitudo Domini, consolidatus gustu aptissime nuncupatur. Unde nimirum Elias cum percepisset cibum de manu angeli, p. 0089C| gustu recreatus, ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreb. Quem montem Christum significare non ambigimus: ad quem fidelis quisque per 75 haec incrementa virtutum quotidie properat, quandoque perventurus. Sancta igitur viri anima, paululum cum praegustat quam suavis est Dominus, mox, mundi nescia, velut ignis amoribus inardescit, et fit fortis; ita ut ei non videatur impossibile venire ad quod tendit. Magis autem in bello fortis facta, cuncta quae occurrerint adversantia transilit ac contemnit. Quod si coeperit quid jam fatigari, continuo Deum ubique praesentem sentiens velut propugnatorem fortissimum, ejus consolidatus brachio non lacescit. Quapropter Domini p. 0089D| solatio adjutus, verus Christi athleta, obedientiae arma semper bajulans Obed efficitur. Siquidem Obed in lingua nostra serviens vocatur. Quae servitus ut sit perpetua, recte non aliunde quam de fortitudine et velocitate timoris Dei generatur. Unde Ruth quoque, de qua hic nascitur, festinans est interpretata: ut sit sensus, quod coelestis vitae militia talibus enixa parentibus oriatur, et generet Jesse, quod profecto incensum dicitur. Incensum scilicet illud, quod infra Sancta sanctorum, ubi Jesus pontifex introivit, super aram in odorem suavissimum Domino mane ac vespere offertur. Quippe quia sic servire, velut incensum boni odoris fragrare est, et igne charitatis Deo in holocaustum feliciter concremari. p. 0090A| De hoc quippe sacrificio virtutum in Pentateucho profecto dicitur: Odoratusque est Dominus odorem suavitatis (Gen. VIII, 21). Alioquin sacrificiorum carnis adustio magis fetorem generat quam odorem suavitatis Domino. Aut nunquid Deus talibus recte delectari videtur, qualibus nec humanus sensus, etsi ex his interdum nutritus sit, honestius se agens, delectatur? Non omnino talia sunt coelestium odoramenta virtutum, quae secundum Apocalypsis Joannis fidem orationes sunt sanctorum (Apoc. V, 8). Unde David aiebat dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). Quod incensum quia ex multis bonorum operum speciebus conficitur, ideo cum summa devotionis fiducia in conspectu Dei dirigitur: ut ex hac David, qui manu p. 0090B| fortis interpretatur, quasi virtutum ex merito pronascatur. Verumtamen quia Booz, etsi in ipso est fortitudo accipitur, major hic duntaxat recte aestimatur, qui jam quod in ipso est manu propria agere pertentat, et viribus suis una cum 76 Dei gratia ursorum brachia, et leonum ora valet effringere; quam ille qui hactenus fortitudinem quae in ipso est operibus noluit aut non valuit adimplere. Qua igitur fortitudine quisque adversarias dejecerit potestates, satis est ut post victoriam Salomon, id est pacificus, habeatur. Quia nullus hic magis quam propter pacem bellare videtur. Et ideo dignum est ut, prostratis vitiis, deinceps et subjectis hostibus, quisque tranquillus ac quietus vivat: quatenus ex eo quod futurus creditur jam esse incipiat. Beati enim p. 0090C| pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Quid igitur in hac vita felicius est, ubi non nisi jurgia et scandala vigent, quam inter eos qui oderunt pacem esse pacificum? Vel quid difficilius quam inter seditiones et molimina vitiorum, inter fraudes et laqueos inimici, quempiam immunem esse, et quae pacis sunt jugiter operari? Haec siquidem inter octo beatitudines septima est, quae in futuro plenius repromittitur, cum adoptio filiorum Dei fuerit exhibita, per quam summa sanctorum requies designatur. Nam in Genesi septima dies sanctificatur, in qua Deus requievisse legitur, per quam aeterna illa pax, quae exsuperat omnem sensum, velut ex praesagio futurorum, ab initio Spiritus sancti gratia consecratur. Quod si ab exordio fidei, scilicet ab Abraham, p. 0090D| qui ex fide nempe justificatus promissionem primus accepit de Christo, usque ad Salomonem simul omnes connumeres, quindecim colliguntur, quibus ad templum gradibus olim ascendebatur, et sub ipso numero etiam quindecim psalmorum cantica titulis praenotantur. Qui profecto numerus ex septem et octo constat, quatenus eisdem virtutum gradibus nos propter adoptionem filiorum Dei satis pacificos exhibeat, atque operum incrementis ad culmen pacis usque perducat. Septem igitur referimus propter Sabbatum ad legalia vitae instituta; octo vero propter resurrectionis gloriam exsequimur, ut quantocius, quae sit illa coelestis patriae pax, plenius degustantes percipere mereamur. Non minimum ergo ille in hac vita conscendit, p. 0091A| quisquis jam, Domini dispensante gratia, pacificus digne vocatur. Huic sane quid superest, nisi ut aliorum profectu in charitate dilatatus ac fundatus, ubique propagetur? Roboam quippe latitudo populi nuncupatur. 77 Quid sit autem latitudo populi, nihil aliud quam charitas invenitur, de qua profecto dicitur: Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII, 96). Et: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cormeum (Ibid., 32). Ille nimirum jure latitudo populi fore creditur, qui dilatato corde viam mandatorum Dei operibus adimplere probatur; quia quod latet, quod patet, totum circumplecti videtur in intimis, dum devote charitatem gerit in moribus. Nullus enim suis excipitur amplexibus: quia omnes in Christo non minus manere quam pervenire desiderat; p. 0091B| et castis visceribus Deum propter se, et proximum propter Deum diligere gaudet, et amare contendit. Sequitur autem Abia, qui pater Dominus interpretatur. Hic praeterea longe jam castrametatur ab Aegypto, quandoquidem per latitudinem charitatis filius Dei jam effectus, fratres in Christo omnes veraciter sinu amoris fovet, veneratur, atque diligit. Hic quippe non ollas carnium jam suspirat, sed haeres Dei, cohaeres autem Christi, tantum coelestia sapit, meditatur, atque intendit. Porro Asa, filius ejus, attollens recte nuncupatur. Quia qui ad hoc culmen pervenerit sanctitatis, semper necesse est ad sublimia se attollat et elevet; quatenus per incrementa virtutum de hac valle lacrymarum festinus ascendat. Disposuit enim ascensiones in corde suo. Et ideo p. 0091C| celerius adeptus est ut Josaphat dicatur. Josaphat ergo, ipse judicans, vel judicium Dei sonat. Si enim felix animus quotidie se attollit, ut spiritalis efficiatur, tum ipse judicans jure interpretatur. Quia, sicut ait Apostolus, spiritalis omnia dijudicat (I Cor. II, 15), et ipse a nemine judicatur. Agit autem secum quotidie Dei pertractans judicium, ne dum omnia examinat, ipse in aliquo reprobus inveniatur. Iste igitur habitans in excelsis, de supernis cuncta considerat, ad excelsa virtutum pervenisse jure laetatur. Et ideo Joram qui sequitur apte excelsus, secundum hanc quam gradimur viam, vocatur; ut discat viator hujus itineris, dicere cum Apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est (Psal. III, 20). Porro Amasias, populus p. 0091D| elevatus, et Osias robustus Domini sonant; ut simul super eos cohaereat illud propheticum: Elevare, elevare, Hierusalem, indue fortitudinem brachium Domini (Isa. LI, 9, 17). Qui tum fidelis recte se elevat ad sublimia, cum se induit non sua fortitudine, sed 78 assumit sibi auxilium brachium Domini. Deinde Joathan profectus jure accipitur, quia sancti viri animus, dum in hac vita vivitur, indesinenter habet profectus suos, et vadit jugiter de virtute in virtutem, ut apprehendat Deum deorum in Sion. Unde Achaz, qui sequitur, apte comprehendens interpretatur. Perfecti viri namque animus meditatur cum Apostolo (Philip. III, 12) illud comprehendere in quo jam divina dispensante clementia comprehensus est. Idcirco post profectum operis, ordo p. 0092A| succedit virtutum, ut idem apprehendens intelligatur. Sequitur autem Ezechias, fortis Dominus; quia hic talis jam non sibi vivit, vivit autem in eo altissima virtus Christi. Et ideo non ipse, sed fortis Dominus in illo felicius quam extollentius enuntiatur, ac per hoc, quia jam non ipse est per efficaciam mentis, qui per carnis substantiam adhuc inter infirma mundi versatur, recte obliviosus huic continuo subnectitur. Manasse ergo in lingua nostra oblivio vocatur. Unde et Paulus praedicator egregius, praeteritorum obliviscens, ad ea quae in futurum sunt quantocius se agebat (Philip. III, 13); ut in Ammon fidelis inveniretur, et per Josiam salus Domini sibi comes inventa, ipse post finem vitae cum angelis gloriosus decantaret: Salus Deo nostro, qui sedet p. 0092B| super thronum, et agno (Apoc. VII, 10). Istis igitur mansionum successibus verus Hebraeus noster transactis, restat nunc ut secundum Jechoniam praeparet se; non utique ad captivandum, sed hinc ad transmigrandum, quoniam beati qui parati sunt occurrere Christo. Unde alibi legitur: Et quae praeparatae erant intraverunt cum eo ad nuptias (Matth. XXV, 10). Hinc quoque voce Redemptoris vigilantibus servis dicitur: Et vos estote parati. Per hunc itaque Jechoniam hi recte accipiuntur in quibus est sola Domini praeparatio, et ejus interea praestolantur adventum, donec eorum petitio compleatur. Quia Jechonias praeparatus Domini quolibet ex negotio demonstratur. Ex quo nimirum Salathiel genitus, petitio mea Deus interpretatur, p. 0092C| eorum designat personam, qui nihil in terra requirunt, sed dicunt utique cum Propheta: Unam petii a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI, IV). Quorum portio et haereditas invenitur Deus: et eorum jugis oratio est, ut sit eis Deus omnia in omnibus, 79 ut cum eo quandoque et ipsi unum inveniantur. Cui Zorobabel quoque succedit, et vocatur iste magister in lingua nostra; quatenus eorum exhibeat magisterium veritatis, qui sciant refellere inter caligines obscuritatum eorum confusiones qui morantur in Babylone, et peccatorum suorum laqueis involuti adhuc tenentur captivi. Talium enim doctrinae magisterium in Ecclesia ideo subrogatur, ut de captivitate una cum Jesu pontifice magno, recto itinere praedicent quibusque in Hierusalem, qui fuerant p. 0092D| errorum laqueis implicati, et faciant eis intelligere illud quod Abiu sonare videtur. Abiu namque pater meus iste interpretatur. Quem tunc recte confiteri probantur, si peccatorum nexibus absoluti, non alium quam unum eumdem quoque Deum qui possedit ac fecit et creavit, adorant, venerantur et colunt. De qua tandem profecti regione tantisper veniamus in Eliachim, qui Dei resurrectio vocitatur. Ita sane surgentes, ut deinceps in novitate vitae ambulemus, et Dei adjuti auxilio, inimicos salutis nostrae vincamus, si quomodo tandem aliquando in Sadoch justificari mereamur ab eo qui justificat impios, et de peccatoribus facit pios. Azur quippe adjutus, et Sadoch justificatus interpretantur. Quia nemo prius ustificatur quam Dei adjutus misericordia, Dei justitiae p. 0093A| sit subjectus, ut per eum ejus auxilium invocetur. Interea de Joachim, qui frater meus sonat, aliud quid possumus intelligere, quam quod ipse Dominus ait: Si quis fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est? (Matth. XII, 50.) Unde quotidie in oratione Dominica exoramus ut fiat ejus voluntas in nobis super terram, quemadmodum fit et in angelis super coelos. Talis igitur voluntas unum nos cum Deo efficit, et supernis consociat atque consolidat veritati. Ubi prudens animus diligenter intendat, quod non qualitates aut actus eorum juxta mortalitatem expressimus, sed per interpretationes tantum eorumdem nomina, spiritalibus spiritalia comparantes, profectus virtutum et veri itineris incrementa monstravimus. Haerent enim sibi omnia p. 0093B| bonorum operum instrumenta, et ita inter se connexa sunt universa, ut qui eorum aliquo caruerit omnibus careat. Et ne dicat fastidiosus auditor, quod noluerit evangelista in istis nominibus, ad 80 patriam ire desiderantibus ethicam praemonstrare doctrinam: intendat cur quorumdam in catalogo genealogiae omissa sint nomina, quorumdam vero taliter annotata, ut et numero satisfacerent, et virtutum incrementis profecto congruerent. Si enim populus ille Hebraeorum, per desertum ascendens, juxta mansionum interpretationes, iter conscendisse virtutum a catholicis dicitur doctoribus, quanto magis in his iter vitae jure accipitur, per quos Christus, secundum promissiones Dei in formam servi ad nos venisse probatur? Et dignum itaque est ut nos per p. 0093C| eamdem lineam sanctitatis ad eum fide nitamur, per quam ipse monstrare dignatus est ad nos descendisse. Nempe quia ideo venit Mediator Dei et hominum, ut fieret firmus unus idemque Dei pietatis ac clementiarum descensus, et nostrarum per ipsum quotidie virtutum census. Idcirco moneo lectorem meum, ne dedignetur secundum has interpretationes nominum, iter virtutum ascendere; per quos non dedignatus est auctor vitae, juxta promissiones olim promissas, ad nos descendere. Cujus a longe descensum sponsa in Canticis prospiciens, aiebat, dicens: Ecce hic venit saliens super montes, transiliens super colles (Cant. II, 8). Et quid est dicere, ecce hic venit saliens super montes? Ecce enim demonstrantis est. Quomodo ergo velut in praesentiarum ostenditur, qui p. 0093D| satis a longe venturus Scriptura teste monstratur? Nisi quia in his omnibus, ac si in semine juxta promissum coram positus, cernebatur. Cernebatur autem saliens super montes, aut transiliens colles. Non per campestria quidem, nec per cultivam terram, sed per solitudines, per cacumina montium, per deserta collium iter faciens. Unde nec immerito per hos viam moralem ostendimus illi, qui vult ad patriam diutius repromissam festinus conscendere: per quos et in quibus Christum ambulantem, velut capream hinnulumque cervorum ad nos descendisse gratulamur. Ille enim exsultans et ludens nullas timuit insidias venantium erga montes Bethel, in quibus istos habitasse legimus, nullas muscipulas, nullosque p. 0094A| laqueos perhorruit. Ideo per hanc viam super montes Bethel nos ire docuit quodammodo, per quam ad nos illum descendisse Scriptura monstravit. 81 Inoffensum igitur iter est ire ad Deum, si de virtute in virtutem transimus, et aliud quam Deum coram oculis, neque ad dexteram, neque ad sinistram non respicimus. Unde Eliud sequens Deus meus interpretatur. Eleazar vero Deus meus adjutor sonare videtur. Quoniam eorum Deus tantum esse cognoscitur, et hi soli una cum Dei adjutorio per hanc gradiuntur viam, qui ad hoc proficiunt, ut nihil aliud in terra quam Deum possideant, quem summum et perpetuum donum in coelestibus habere desiderant. Ex quo recte Mathan illico, qui donum sonat, subjungitur; ut ad illud unum aeternumque avidius tendentes p. 0094B| donum, interea vitia supplantemus. Quod profecto sequens Jacob fieri debere insinuat, qui supplantator interpretatur. Nam et si supra per Jacob supplantatio vitiorum praemittitur, rursus per hoc unum idemque vocabulum in fine commemoratur; ut usque ad extremum vitae contra vitia nos certamen habere necessarium existimemus: donec appositi ad Patres nostros virtutibus in Christo augeamur aeternis. Quod bene Joseph demonstrat, qui appositus sive auctus in conclusione interpretari probatur. Quia tunc quisque virtutibus cumulatur, cum fuerit appositus sanctis Patribus et in civitate virtutum perenniter habitaturus introierit. Quod ut fiat, stella maris, sive illuminatrix Maria, inter fluctivagas undas pelagi, fide ac moribus sequenda est, ne mergamur p. 0094C| undis diluvii; sed per eam illuminemur, ut Christum natum ex ea pro salute totius mundi credamus. Haec igitur illa terra est, quae Patribus in figura et aenigmate repromittur. Haec terra, inquam, est, de qua David suspirans canit: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXIX, 19). Haec terra namque est, quam soli mites inhabitant, de quibus dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4). Per hos sane patriarchas ad nostram salutem Christus veniebat in mundum. Et horum omnium in seipso gerebat officium, et ex horum interpretatione nominum, nostram designabat salutem. Unde prudens investigator diligenter examinet quid de ipsis Patribus, quidve ad ipsos passim Scriptura loquendo nobis insinuet. Et continuo inveniet quod p. 0094D| ubique Christus, velut per fenestras aspiciens, prospiciens per cancellos, quantocius sponsae, videlicet Ecclesiae suae, venturum se in carne pronuntiet. Cujus amore necesse 82 est unaquaeque anima vitiis exuatur, et e regione ad se venientem respiciat, atque properantis contempletur adventum, ac non videntibus dicat: Ecce hic venit saliens super montes (Cant. II, 8). Super montes scilicet ut ipsi primum suscipiant pacem; deinde transiliens ad colles, ut etiam hi justitiam, quae in Christo est, possint suscipere. Quod et tu, si mons fueris, si salit in te sermo Dei, si de virtute in virtutem transcendis, percipies pacem. Sin autem vel secundus a monte, quod est collis, fueris, transilit super te Christus. Ita tamen p. 0095A| si tantus es, ut possis justitiam excipere, et virtutum opera, quatenus ad Christum per fidem venias, consummare. Sed quia hucusque Christum post parietem nostrum, inter aenigmata et mysticas obscuritatum figuras Ecclesiae suae loquentem audivimus, oportuerat etiam thalamum nuptiarum, in quo Spiritus sanctus omnia charismatum dona paravit, ingredi. Sed quia Faustus velut scorpius in fine hujus genealogiae sua diffundit venena, obsecramus lectorem ne obducta fronte fastidiat, quod nos rursus repetendo agimus, ne suis errorum laqueis simpliciores quosque involvat. Unde adhuc proponendum est ne quandoque in fine hujus genealogiae velut serpens nostro insidietur calcaneo. Laborat enim, ne recto tramite fidei possimus ingredi ad Christum longe diu p. 0095B| Patribus repromissum. Et cupit evacuare ne de David stirpe ortus credatur. Ait itaque sibimet callidus persuasor, ac si dialogum texens, qui possit simpliciores quosque laqueis irretire. « Quid, inquit, Matthaeus scripsit? Liber generationis, ait, Jesu Christi filii David, filii Abraham. Putaveram, inquit, quia esset dicturus, Liber generationum Jesu Christi filii Dei. Nunc autem quia Matthaeus hic Dei Filii generationem scribere non se fatetur, sed David, erit mihi interim de Maria natus; ut de Dei Filio tantum animadvertas, quod nulla in hoc textu generationis fit mentio, donec ventum sit ad baptisma. Vos autem, inquit, frustra ingeritis Scriptori hanc calumniam, tanquam Dei Filium ille in utero mulieris clauserit. Quod si praesertim consideres propositum hujus evangelistae, p. 0095C| potius vult nos accipere factum aliquando per baptismum apud fluenta Jordanis quam de Maria Virgine procreatum. Illic enim dicit baptizatum eum a Joanne, quem David filium ab exordio designavit, factum aliquando Filium Dei post annos duntaxat, secundum Lucae fidem, ferme triginta. Ubi vox divina 83 tunc primum ad eum delapsa sonuit: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Vides ergo, inquit, id quod natum est ante annos triginta (ut huic videtur) de Maria, non esse ipsum Filium Dei, sed id quod de baptismate postea factum, hominem videlicet novum, quem de gentilitatis errore conversi ad Deum videmur credere; quod nescio tamen utrum satis cum ea fide faciat, quam vos catholicam nominatis. Sic, inquit, Matthaeo interim videtur, si sunt p. 0095D| ipsius haec. Quia nec in partu Mariae dictum legitur illud a Deo, Filius meus es tu, et, Hic est Filius meus dilectus. » Ecce hic quam insanissime de Christo loquitur et sine sensu, ita ut nullis ad revincendum egeamus Scripturarum testimoniis; cum praesertim Dominum et Salvatorem, non unius auctoris sententia, aut unius libri assertio, sed omnis Novi Testamenti series, evangelistarum videlicet atque apostolorum doctrina, unum eumdemque Filium Dei secundum divinitatem, et filium David secundum carnem, ubique evidenter affirmat. Quod ita probamus ex Evangeliis et apostolicis litteris, ut nemo valeat contradicere, nisi qui ipsis contradicit litteris. Non sicut sibi Faustus proposuit, nescio quem pauca verba p. 0096A| dixisse, et contra ejusdem versipellis astutias, nulla postea testimonia protulisse: quod quisque facere cum voluerit, nihil quod respondeat inimicus, ultra remanebit, praeter illud quo vim manifestissimae veritatis in divinis litteris conatur evidentius illudere atque evacuare, ut falsa in Scripturis sanctis immissa respondeat; et quidquid contra se sonuerit, furiosius injecta ubique velit asserere. Sed quia ubique jam, Domini dispensante gratia, veritas Evangelii praeeminet, et in omni gente et in omni varietate linguarum, secundum catholicam atque apostolicam fidem, unum omnes libri consonant, considerandum est quam longe a professione beati Matthaei hic aberret, qui solum Christum ab initio Evangelii sui usque in finem eumdemque Dei et hominis commendat p. 0096B| filium. Tanto igitur a catholica doctrina dissonat, quanto nobis tacentibus a vero, Scriptura divina monstrante, discrepare ubique probatur. Et ideo qui nosse voluerit quemadmodum Matthaeus eum quem dicit filium David narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat, ita ut ipsum unum eumdemque usque ad finem continuatim Dei et hominis filium designet, intentus legat, et inveniet hunc sane miserum delirasse, et 84 coram simplicibus vaniloquiorum suorum nebulas aspersisse. Quia beatus evangelista, etsi in principio non dixit: Jacob genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Filius Dei, sed simpliciter, sine additamento, de qua natus est Christus; satis tamen datur intelligi quia ipsum voluit declarare, quem Apostolus alibi ex semine David, a p. 0096C| mortuis resurrexisse testatur, et ipse continuo de Spiritu sancto conceptum ac natum ex Maria Virgine luce clarius manifestat; cui rei adhibet illico testimonium de Propheta: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus (Isa. VII, 14). Sed hic beatus Matthaeus, imo per eum Spiritus sanctus, non solum hic alio sine additamento, verum etiam sine nomine Jesu, quod ubique jungere consuevit, primum proposuisse cernitur. Quia mox per angelum hoc nomen illi inferendum erat, ut gloriosius paulo post sonaret, et divinitus nomen acciperet, quasi ex praesagio, qui solus substantialiter Salvator prophetatus fuerat a saeculo. Quid igitur majus est, ut hic asseruit, quod factus est Filius Dei per p. 0096D| baptismum, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus; an quod idem Apostolus divinum adhibuit testimonium ex Propheta, ubi ipse partum Virginis per angelum appellatur Nobiscum Deus? Quippe quia etsi de coelo in baptismo, aut certe in monte sonuit Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17), non tamen antea Filius Dei non fuit, quandoquidem ex utero Virginis ille accepit formam servi, qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. De quo Paulus apostolus apertissime denique dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Factum autem eum ex muliere, non ex baptismo, sicut hic mentitus est, p. 0097A| pene omnis Scriptura Novi Testamenti declarat. Et idcirco, qui beatum Matthaeum, sicut hic conatur contraire, velut ipsum hujus Evangelii scriptorem non esse voluerit, restat ut adversus omnem auctoritatem ecclesiasticam contradicat, et contra omnia Scripturarum fluenta divinitus inspirata obluctetur. Quia omnis pagina litterarum hoc consona voce probatur asserere, et universorum fides, omniumque linguarum peritia, non aliud quam Christum Dei et hominis filium, natum de Maria ex semine David, credere et confiteri cognoscitur. Unde quia hic insanus 85 culmen tantae auctoritatis mentiendo ausus est contraire, jure eliminatus est cum suis omnibus ab Ecclesia, et anathemate condemnatus; ita ut nulla eorum memoria super terram inveniatur, nisi p. 0097B| tantum quod suas errorum naenias litteris mandaverunt. Unde ne simplicem quemque, ut dixi, moveat lectorem tenebrarum caligo alias quocunque diffusa, studuimus admodum, prout locus poscebat, versutias doli prudenter annotare: ne per imperitiam tardiores involvat ingenii, et mendaciis obnubilet veritatem. Ait itaque inter caetera adhuc veneni sui fallacia: « Quod nec ipse Christus quem Maria peperit (tamen si ullus fuit) recte David filius appelletur, nisi constet eum omnino ex Joseph semine esse natum. Quod quia, inquit, negatis, illud etiam fatendum est, nec quidem ipse esse David filium. Quia nimirum generatio, quae ab Abraham usque ad David, et a David usque ad Joseph, deducitur, et per omnes Hebraeorum Patres ad eum usque dirigitur, p. 0097C| Christi fore continuo denegatur: ex quo quia Jesus conceptus non est, ut legitur, nec filius David utique ut astruitis invenitur. Nam nec Virginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde David constat exstitisse: sed ex tribu Levi, de qua sacerdotes omnino fuere. Quod quidem palam est, eo quod eadem patrem habuerit sacerdotem quemdam nomine Joachim. Quomodo ergo ad hanc Davidicae cognationis prosapiam Maria pertinere dicitur, in qua eam nec patrem habere videas nec maritum? » Jure itaque nescio ex quo apocrypho libro hic sibi falsitatis magister auctoritatem vindicat, qui veritatem Evangelii reluctando contradicit. Sed quia de hoc jam, ut diximus, quantum ad fidem possit sufficere, locuti sumus: strictius tamen modo p. 0097D| agendum est, quatenus hinc magis pateat veritas, et ne lectori fastidium generemus. Praesertim cum haec Manichaeorum controversia ita omnium sanctorum Patrum sit aeterno anathemate praefocata, et somno silentii consopita, ut in perpetuum nusquam credatur resurgere, neque deinceps in aliquo jam ulterius pullulare. Neque enim Joseph, quia concubitu non permistus, ideo fuit non maritus, cum ipse sanctus evangelista mox narret ab angelo Mariam conjugem ipsius appellatam; qui narrat etiam non de ipsius concubitu, sed de Spiritu sancto eam concepisse. Quod si non Matthaeus ista vera, sed nescio quis alius, sub ejus nomine, sicut putatum est, falsa conscriberet, itane sibi etiam ipse in rebus p. 0098A| apertissimis et de proximo contextis 86 contraria loqueretur, ut quem diceret David filium, de Maria Virgine sine cujusque viri concubitu generatum, ejusdem parentes gradatim numerans usque ad eum sine ratione perduceret, quem non commistum Mariae ipse dixisset? Nunc autem nec adeo desipimus, ut talia de Matthaeo penitus suspicemur, nec adeo ut haec alterius quam Matthaei credamus. Unde Joseph maritus Mariae recte dicitur, habens eam conjugem continenter, non concubitu, sed affectu; non commistione corporum, sed copulatione, quod est carius, animorum. Et ideo constanter destruimus, omnino non debuisse virum Virginis separari a serie parentum Christi, ut per eum, secundum quod supra diximus, origo Mariae monstraretur. p. 0098B| Ac per hoc, quia ex lege cogebatur eam accipere ut propinquam, constat magis eam de stirpe David venire, ex cujus origine Joseph descendisse nemo est qui ambigat. Talibus ergo, et aliis quamplurimis declaratur indiciis, Mariam aliquam ex David carnis propaginem sanguinis duxisse, ut caro Christi etiam ex Virgine procreata, sine dubio originem de semine David duxisse pariter probaretur. Quid igitur contrarium videtur fidei, cum unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, et virum Mariae Joseph, et Virginem Christi matrem, et Christum ex semine David, et Joseph in serie propagatorem Christi ex David origine? Nunquid non magis convenit credere Evangelio quam haereticorum fabulis? Unde nos, quia Scripturis sanctis credimus p. 0098C| quae utrumque dicunt, et Christum ex semine David secundum carnem, et ejus matrem Mariam, non concumbendo, sed virginem, profecto etiam non minus colligimus exempla divinarum Scripturarum, quibus evidentius possit astrui quod ubique fides universalis Ecclesiae confitetur et credit. Hoc enim prophetarum oracula concinunt, hoc Vetus Testamentum multis figurarum testatur aenigmatibus, hoc omnium apostolorum doctrina confirmat, hoc sane etiam angelorum voces enuntiant, hoc omnia elementa testantur, hoc quatuor isti evangelistae ubique Spiritu sancto repleti praedicant. Inter quorum praedicamenta virtutum, etiam quamplurimi de plebe ita sensisse narrantur. Quia tunc temporis omnibus manifestum erat scire Mariam de David p. 0098D| origine descendisse. Quod autem hic asseruit, eam patrem 87 habuisse ex tribu Levi sacerdotem quemdam nomine Joachim, nec nos recipimus, quia canonicum non est, nec nos potest movere, eo quod apud catholicam disciplinam illa scriptura nullum habeat pondus auctoritatis. Sed etiam si hoc crederemus, ipsum potius Joachin diceremus aliquo modo ad David sanguinem pertinuisse, et aliquo modo ex tribu Juda, in tribu Levi adoptatum vel ipsum, vel ejus aliquem progenitorem fuisse; vel certe in tribu Levi ita natum, ut de stirpe David aliquam consanguinitatem duceret, sic fieri potuisse, ut idem sycophanta fatetur, Mariam de tribu Levi fuisse, quam tamen constat viro traditam, qui fuerit p. 0099A| de stirpe David, id est, de tribu Juda, et dicimus vel ita potuisse accipi, Christum filium David fuisse. Nam etsi mater illius Joachim, quem patrem Mariae commemorat de tribu Juda et genere David, nupsit in tribu Levi, non immerito Joachim et Maria et filius Mariae etiam sic ex David semine veraciter perhibentur. Hoc ergo potius, vel tale aliquid credendum erat, si illius apocryphae scripturae auctoritate, ubi Joachim pater Mariae legitur, coarctaremur, quam mentiri Evangelium, in quo scriptum est Jesum Christum Salvatorem nostrum secundum carnem ex semine David procreatum. Ex quo profecto liquet quia falsitas veritatem non quaerit in testimonium. Imo dubia aut certe sibi mendosa ad muniendum errorem quaerit; quia veritate praesente p. 0099B| falsitas illico superatur. Alioquin, nisi veritatem subterfugiat, locum mentiendi habere non potest. Et ideo Faustus, cum esset deceptus ab eo qui in veritate non stat, lucem veritatis ferre non valens finxit sibi veritatis Evangelium, ac si falsum esset et apocryphum illud, velut verum, sibi ascivit in testimonium; ut ubique dubius ex dubio firmaretur in dubietatem, et ex mendacio mendosus velut de poena peccati in mendacio gravius plecteretur. Nulla enim societas lucis ad tenebras, et ideo semper caecitas dum magis suis in tenebris involvitur, lucem non valet conspicere veritatis. Nimirum, quia si eam conspiceret ut est, jam utique caecitas non esset. Quia etsi pervicacia mentis quasi ignara conscientia saepe contra veritatem obluctatur, est tamen p. 0099C| testis sibi, quod ad lucem foras venire detrectat qui intus in se falsitatis tenebras portat. Nam ipsa sua luce magis caecatur quisque, dum et 88 veritatem non ignorat, et tamen falsitatis umbra mentiendo fallere quempiam non formidat. Hinc igitur est, quod Faustus, et pene omnis haereticorum schola, conati sunt, non solum evangelistas, verumetiam apostolos, et omnium catholicorum magistros violare ac corrumpere. Dissipaverunt itaque Evangelia, corruperunt apostolorum Epistolas, quas non Christi, sed suas proprias esse fecerunt. Quia quidquid contrarium in eis suo dogmati sonuerat, penitus eraserunt. Ac deinde fortius corrumpentes, ausi sunt dicere: Haec pars Evangelii Matthaei, aut Lucae est, aut alterius evangelistarum; haec vero neque ipsius, p. 0099D| neque catholica est. Et fecerunt sibi omnia dubia, ut ad scientiam veritatis nusquam attingerent. Unde patet quia non fuerunt illustrati sancto Spiritu, neque illuminati; idcirco extra remanserunt, infra suas tenebras oberrantes. At vero sancta Dei Ecclesia ab initio quia Spiritum Dei percepit, nullis unquam movetur erroribus, nullis decipitur fraudibus, nullis privatur promissis. Veritas quippe veritatem repromittendo credita est, et ideo nullis offuscatur erratibus. Ait enim: Ego mittam Spiritum paracletum, Spiritum veritatis, et ipse docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Nihil igitur extra omnem veritatem est nisi sola falsitas; et ideo praeter Spiritum sanctum, nullum recipimus jam ultra doctorem p. 0100A| alium, nullum admittimus mendacium, nulla seducimur falsitate; sed credimus et confitemur hoc quod credit universalis Ecclesia, quae se laetatur ubique in omnem veritatem venisse, et tramitem fidei puritatis indeflexe ad finem usque servare. Sufficiebat ergo nobis quod Scripturae, quae dicunt Christum ex semine David fuisse, et quibus credimus, nulla possunt unquam ab inimicis falsitate convinci, etsi minus potuissemus id quod dicimus expressius in eisdem litteris significatum ostendere. Nunc autem, quia ipsa Scriptura divina per se ubique Christum testatur ex David semine fore natum, et in eisdem litteris locutionum indiciis deprehendimus evidentius id expressum, teneamus clarissimo eumdem atque fortissimo documento designatum, p. 0100B| quem legimus ubique in Veteri Testamento, sicut, venit ex Virgine, et quando venit ex tempore, et ubi venit in tempore, firmissime repromissum. Non quidem, ut iste calumniatur, utero mulieris inclusus, quasi extra non fuerit quem coeli ac terra 89 non capiunt, sed quod in se manens, et apud Patrem regnans, et universam creaturam regens, pertingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter. In cujus dispositione mirabile fuit, quod matrem sibi in terra creavit, per quam et de qua formam servi acciperet, ut servos per eam liberaret, atque devicta morte nos redimeret. Sed quia longius ab expositoris officio, flante Spiritus aura, prosiluimus in conclusione hujus libri, quasi in media domus janua, sequentem versum p. 0100C| itatenus hinc inde respicientem vivimus.
 Christi autem generatio sic erat. Ac si diceret, generatio per quam Christus venire dignatus est, sic erat ut per Joseph ex David stirpe carnem duxisse monstraretur, et ipsa non per eumdem Joseph, sed de Spiritu sancto Christum concepisse credatur. Quid igitur pertinet ad Christum generatio ex David deducta, si per Joseph origo Mariae non creditur descendisse? Quod volens evangelista manifestius exprimere, Christi, ait, generatio sic erat. Sic erat, inquam, ut ex Joseph origo Mariae claresceret, et Christus non ex ejus semine, sed ex virgine, sicut promissum fuerat, de Spiritu sancto conceptus utique nasceretur. Nascitur autem Deus et homo. Idcirco sermo generationis ad utramque refertur naturam, ut p. 0100D| per eam partem qua generationis ordo in carne describitur, homo fuisse monstretur: per eam vero qua de Spiritu sancto ex virgine concipitur, Deus manifestissime declaretur. Et notandum quod non sicut Faustus astruit, per regenerationem Spiritus sancti in baptismo factus est Filius Dei: sed jam quando concipitur, totus idemque est qui de Spiritu sancto generatur. Et ideo non in baptismo fit, verum ex utero Virginis nascitur Verbum, caro factum. Et per hoc quod Verbum est, eum Dei Filium ante saecula de Patre natum credimus: per hoc vero quia caro factum est, natum ex Virgine hodie in tempore plenissime confitemur. Christi enim nomen solum, sine additamento Jesu, ut diximus, hic posuisse creditur, p. 0101A| ut eum intelligeres, de quo Propheta dixerat, Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 9); et nomen Jesu, quod substantialiter illi inerat, angelo dicendum reservaret: ut qui de Spiritu sancto paulo post conceptum eum dicturus erat, ipse divinitus consubstantiale nomen ejus, velut proprium, et salvationis officio, sicut erat in 90 prophetis repromissum omnibus scire cupientibus sublimius declararet. Porro interdum evangelista, imo per eum Spiritus sanctus, qui eum conduxerat in omnem veritatem, velut hinc inde ad demonstrandum intus, Christi, ait, generatio sic erat. Sic erat, inquam, ut praescripta est; sic utique ut continuo litteris commendata, sicut postea signis et prodigiis manifestius ostensa. Christi autem generatio sic erat. p. 0101B| Et ideo qui vult intelligere, si eam credat, ut praescribitur, ut signatur. Alioquin Isaias fatetur dicens: Si non credideritis, non intelligetis. Utique quod Virgo concipiet et pariet filium; hoc sane non intelligetis, neque in eo, hoc est in Christo, ut alii codices habent, permanebitis. Quia omnino eum Emmanuel, quod est nobiscum Deus, minime vocare valebitis. Unde quia primum credendum est, si volumus intelligere divina verba quae dicuntur, modis omnibus non pensemus humana. Deponendus namque est sensus humanus, ubi totum quod dicitur est divinum. Quia quod nascitur Deus ex Virgine, non est consuetudo, sed mysterium; non est natura, sed virtus, sed dignatio; non est ordo, sed potestas. Nam mundana sapientia hic quid capiet, et intelligentia p. 0102A| carnis quid requiret, ubi totum est divinum atque ineffabile quod narratur? Christi, inquit, generatio sic erat. Itaque ut altius dicamus, non dixit, sic facta est, sed sic erat, quia Christi generatio erat apud Patrem, quando per hanc praescriptam genealogiam generabatur ex matre. Quod autem erat, utique semper erat. Semper ergo erat, qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Ac per hoc nisi credideris primum quod Christi generatio sic erat, omnino nequibis intelligere quia divinum est, et ideo verbis non possumus explicare. Si ergo in terris erat, quia dignatus est, ut audivimus: sic et in coelo, quod nusquam nisi per ipsum cognovimus. Unde quia de hac in terra multum scire Domini dispensante p. 0102B| gratia, meruimus, si quid est quod lateat, toto mentis affectu credamus, quia Christi generatio sic erat ut evangelista testatur: ab Abraham quippe incipiens, et per David ad Christum usque descendens. Incipiens sane a fide, fidem quoque in fine commendans, ut per fidem suos quosque auditores ad contemplandam suam speciem claritatis ejus quandoque perducat. Unde et nos reparatis in Christo sensibus, 91 post hanc seriem lectionis prolixius enodatam, paululum quiescamus; quatenus rursus in principio alterius libri tantisper acutius ex luminis ejus visu reanimati, arcana generationis ejus jam in utero, angelo praedicante, sublimius atque intentius cernere contuendo valeamus.