Jump to content

Expositio in Psalterium/13

Checked
E Wikisource
Psalmus XIII
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 Psalmus XII Psalmus XIV 

in Psalmum XIII

  • 1 In finem psalmus David.
  • 2 Cum verba ista praemissis expositionibus omnino iam nota sint, memoria potius de his quam sermo noster requiratur. In titulis autem iuste finis frequenter repetitur, ut semper ad omnipotentem Christum audientis animus erigatur. Sed finis iste, sicut dictum est, variis significationibus sensum nostrum transmittit ad Dominum: nunc tribulantium confessione, nunc exsultatione laetantium, nunc docentis affectu, nunc comminatione iudicii. Modo tamen psalmus hic Iudaeorum vesaniam vehementi increpatione castigat: asper invectionibus, terribilis profanis, amarus incredulis; ut haec increpatio merito sanctae detur Ecclesiae, contra cuius propositum demens perfidia pravas intentiones nititur excitare.
  • 3 Divisio psalmi.
  • 4 Facies illa Domini, quae in duodecimo psalmo desiderabili supplicatione petebatur, hic iam introducitur advenisse. Et ideo primo modo increpat Ecclesia catholica Iudaeos, qui viso Christo minime crediderunt. Secundo modo dicit inani eos trepidatione confundi, qui fructuosum timorem Domini cognoscere noluerunt. Ad postremum, eorum in finem saeculi praedicitur evenire conversio, cum plenitudo gentium longis saeculis exspectata provenerit; ut cum Domini pietas in eis proditur, ad confessionis remedia facilius invitentur.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Videns populus Iudaeorum Christum humiliter in assumpta carne venisse, insipienter dixit: Non est Deus. Nec intellexit ipsum esse qui praedictus erat a prophetis. Ideo gravius quia non labiis, sed dixit in corde; ut malo voto peior incredulitas iungeretur.
  • 7 Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Corrupti sunt, dum ab Scripturarum sanitate recedentes, in sensus probati sunt incidisse vitiosos. Sequitur deinde poena peccati, ut nefandissima incredulitate maculati, abominabiles Domino suis erroribus redderentur. Voluntas enim dicta est a volatu, quoniam animus quo vult nimia velocitate transfertur. Sequitur, non est qui faciat bonum. Quid ergo dicimus de patriarchis? Nonne bonum fecit Noe, cum Domini praeceptis obediens, in arcam salvandus intravit? Nonne idem bonum fecit Abraham, cum filium suum obediens divinis iussionibus obtulit immolandum? Nonne bonum fecit Iob, qui dura passione percussus, in omnibus Domino gratias actitavit? Quid dicam de prophetis et apostolis, qui mandatis Domini famulantes, seipsos gloriosis mortibus obtulerunt? Fiunt hodieque, Domino largiente, iustorum operatione quae bona sunt. Sed, ut haec negatio verissime tibi debeat elucere, considera quid sequitur, non est usque ad unum. Revera solus est Christus, sine quo bonum aliquod vel incipere vel implere imbecillitas humana non praevalet. Quapropter iure negatum est ullum facere bonum, nisi usque ad ipsum fuerit eius miseratione perventum. Nam cum ad eum acceditur, nec ab ipso receditur, omne bonum sine dubitatione peragitur. Iste est ergo finis, qui est promissus in titulo.
  • 8 Dominus de coelo prospexit super filios hominum. Quomodo prospexit? Scilicet ut nobis mitteret Unigenitum Filium suum, per quem vera fides evidentius potuisset agnosci. Super filios hominum, de Iudaeis potest intelligi, sicut in Evangelio Dominus ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierant domus Israel, ut honoratius eos appellaverit filios hominum propter unius Dei cultum et in comparatione gentilium. Illi enim populo specialiter cognoscitur datum, quod repellendo sacrilegus a se reddit alienum.
  • 9 Ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Videat, videri faciat. Quod schema dicitur hypalage, id est permutatio, quoties in alium intellectum verba quae dicta sunt transferuntur; ut dicatur ex tempore nosse quidpiam, qui antequam fiant, novit universa. Sic et Abrahae locutus est Dominus: Nunc cognovi quoniam times Dominum Deum tuum; sic dicturus est in iudicio suo peccatoribus: Nescio vos, et his similia. Quod genus locutionis in Scripturis divinis reperis frequenter insertum. Intelligens autem dixit propter assumptionem humanitatis, quia Deus intelligi debuisset, qui multis miraculis adventum suae divinitatis ostendit. Requirens vero posuit, si eius mandata sequerentur. Ille enim requirit Deum, qui ab eius voluntate non discrepat. Sic uno versu mysterium sanctae incarnationis ostensum est, ut per hoc et hominum fides potuisset intelligi, et remedium debuisset optati muneris inveniri.
  • 10 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Omnes dicuntur declinasse, cum tamen ex eis non minima turba crediderit. Sed a parte totum accipiendum est; tanti enim impii fuerunt, ut pene omnes perfidi esse ac periisse putarentur. Isti ergo declinaverunt a gratia Dei, et facti sunt inutiles sibi.
  • 11 Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Hi quinque versus usque ad divisionem secundam in Hebraeis exemplaribus non habentur. Sed quoniam in usum Ecclesiae consuetudine longa recepti sunt, prout concessum fuerit, singulos exponemus. Praesens itaque versus et in quinto psalmo iam dictus est. Verum quia eadem erat gens, et causa consimilis, apte in illos repetita probatur esse sententia. Merito ergo sepulcrum dictum est guttur eorum, qui mortifera loquebantur; nam sicut illa cum patent fetidos odores exhalant, ita et istorum guttur pestiferos sermones proferebat; et ne soli pereant, linguis suis dolosa disseminant. Memento autem quod in his quinque versibus, per secundam speciem definitionis, quae Graece dicitur ennoematice, Latine notio nuncupatur, illos insipientes designarit de quibus superius ait, in cordibus suis cogitare sacrilega. Quae species non substantialiter quid sit designat, sed eos evidenter insinuat per suorum actuum qualitatem.
  • 12 Venenum aspidum sub labiis eorum: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Aspidum immane genus constat esse serpentium, quod naturali obstinatione verba incantantium non perhibetur admittere, nec a voto suo potest removeri, quod nullo valet carmine mitigari. Huic Iudaei aptissime comparantur, qui adversum verba salutaria induxerunt miseri lethiferam surditatem; et elegerunt magis consilia venenosa sequi, quam ad salutaria instituta perduci; ut merito de illis dictum esse videatur: Elegerunt magis tenebras quam lucem. Venenum enim dictum est ab eo quod per venas serpat. Sic et vota malignorum occulta cogitatione grassantur. Sequentia quoque pulchre nimis in aspidis comparatione manserunt, cui dum blanda carmina dicantur, illa semper minatur exitium: ita et os Iudaeorum maledictione et amaritudine plenum erat, quando pro bonis admonitionibus blasphemabant Dominum Christum, et de eius nece tractabant.
  • 13 Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Pedes appellat consilii progressus, quibus de incoepto movemur ad exitus rerum. Nam quod dixit, veloces, ostendit moderationis illis consilia defuisse. Ad effundendum sanguinem, subaudiendum, Domini Salvatoris; ut celeritate (mss. et ed., sceleratae) rei, crescat immanitas actionis, Ita sanguis iste Agni immaculati, dum a Iudaeis effusus est, nimis eos criminosos effecit; sed cum ad nos pervenit, beatitudini consecravit.
  • 14 Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Optime via describitur impiorum, quae contritio est, quia et terit et teritur. Infelicitas vero, quia nunquam per ipsam, nisi ad infausta supplicia pervenitur. Sed potest aliquis et in via peccatorum esse, et ad viam iterum redire iustitiae. Hic autem negat illos aliqua conversione liberatos, cum dicit, viam pacis non cognoverunt, quando ipsum Dominum, qui est via pacis, caecati corde nullatenus intelligere meruerunt.
  • 15 Non est timor Dei ante oculos eorum. Praecedentibus rebus subiuncta est sententia quae pulchre cuncta concluderet. Ideo enim illi tanta fecerunt, quia timorem Dei ante oculos non habebant; sicut de ipsis dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, Sic vere dicimus Dominum gloriae crucifixum, cum tamen eum constet carnis tantum, non etiam divinitatis natura fuisse trucidatum.
  • 16 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt. Sancta Ecclesia, cuius persona in hoc psalmo loquitur, venit ad secundum modum, ubi omnibus impiis divinum iudicium comminatur: dicens in illa retributione generali cognoscere vindictam, qui nunc operantur sub libertate malitiam. Ordo autem verborum talis est: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem. Et de sequenti versu iungendum est, quoniam Deus in generatione iusta est. Utique cognoscent in futuro iudicio, quando viderint bonos ad aeterna praemia divinitus (mss. A, B, F. divinitatis) invitari, se vero ad supplicia nunquam finienda transmitti. Qui devorant plebem meam. De illis dicit, qui dogmate ferali absorbent simplices Christianos. Nam quod ait, sicut escam panis, animo peccantium videtur aptatum; quia sicut esurientes famem suam putant dulcissimo cibo panis expleri, ita et isti festinant Christianorum deceptione satiari. Additum est unde illis augeatur interitus: quia Dominum invocare noluerunt. Necesse enim erat illos desperata gerere, qui Dominum Salvatorem noluerunt superbis mentibus invocare.
  • 17 Vers. 12. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, quoniam Deus in generatione iusta est. Sicut opportuno tempore timere providentia est, ita dementiae probatur esse coniunctum, inepta se quadam trepidatione confundere. Illic enim constat esse cautelam, hic arguitur semper ignavia. Merito ergo inani tremore concussi sunt, qui timorem Domini salutarem in hoc saeculo de suis mentibus abiecerunt. Dicebant enim Iudaei: Si credimus in eum, pro ipsa novitate culturae, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Ita factum est, ut non timendo Dominum supervacuis trepidationibus angerentur. Addidit, quoniam Deus in generatione iusta est. Sententia secuta est, quae corrigeret infideles, ut meminerint continentiam sibi Divinitatis abesse, cum se videant ventosa felicitate consurgere. Quod totum pia mente praedicitur, ut improborum mens sacrilega corrigatur.
  • 18 Consilium inopis confudisti, quoniam Dominus spes eius est. Invectio dirigitur ad Iudaicum populum, cui dicitur aenigmatice: Christi consilium confudisti, id est suscipere noluisti, qui ad te venerat liberandum; ut qui dare disposuerat creditus salutem, contemptus ingerat ultionem. Inopis autem dicitur de Domino Salvatore, qui de suo dives, propter nos factus est pauper. Et totus hic versus sub admiratione legendus est. Consilium inopis confudisti, quoniam Dominus spes eius est; ut unde magis debuit reverentior existere, inde potius videretur contemptus opprobria sustinere. Nec moveat quod a parte assumptae humanitatis spes sanctae incarnationis dicitur Deus. Aliter enim humilitas humanitatis eius ostendi non potuit, quam pro hominum salute suscepit: sicut et in alio psalmo dicturus est: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti?
  • 19 Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae. Postquam de Domini adventu Ecclesia sancta locuta est, nunc ad admirationem tanti beneficii redit dicens: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum dicit: Quis, nullum vult intelligi, nisi Dominum Patrem, qui Dominum Christum in Sion, id est in Ierusalem mittere ac praestare dignatus est. Ipse est utique Salutaris Israel, hoc est, bene credentium aeterna salus et infinita securitas. Sequitur, cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, id est cum damnaverit diabolum, qui Dei plebem impia crudelitate persequitur et captivare festinat.
  • 20 Laetetur Iacob, et exsultet Israel. Superiori interrogationi iungitur consolativa responsio; ut laetetur Iacob, id est Iudaeorum et gentium populus per gratiae munera collectus sive colligendus, qui aliquando sua infidelitate vagatus est. Hic enim Iacob, Iudaeorum antiquus populus debet intelligi; quamvis eius nomen more Scripturarum et novo populo in subsequentibus datum esse videatur. Israel autem universalem Ecclesiam de cunctis mundi partibus aggregatam congruenter advertimus, quae necesse est ut exsultet, quando ad regnum coelorum Domini miseratione pervenerit. Et vide, diversis causis quam propria verba tributa sint! Laetabitur Iacob, quia non speratam suscepit medicinam. Exsultabit Israel, id est inenarrabili gaudio cumulabitur, quando viderit re, quod ardentissime desiderabat spe.
  • 21 Conclusio psalmi.
  • 22 Si pio animo dicta cogitemus, illa nobis virtus in hoc psalmo praedicata est, ut inimicis nostris, quantum in nobis est, mente benevola consulamus, ne caeca obstinatione durati, insolubili mancipentur errori. Increpat enim Ecclesia populum peccatorem, ut ad suum non festinet exitium: quatenus pravitate deposita non moretur abiicere, unde potest modis omnibus interire. Quapropter et nos, prout datum fuerit, sequamur instituta reverenda. Suadeamus haereticis rectam fidem, superbis praedicemus sanctam humilitatem. Nobis potius ista conferimus, si talibus prodesse mereamur. Scire autem debemus primum hunc esse psalmum eorum qui de Iudaeorum increpatione et conversione conscripti sunt. De numero quoque huius psalmi sic coniicere non putamus absurdum: ut quia sancta Ecclesia introducta est ad loquendum, quae et quinque libros Moysi, et octo dierum pro dominica resurrectione recipit mysteria, merito persona eius tertium decimum calculum tenere videatur, quia Novi et Veteris Testamenti sacramenta complectitur. Sive quod iste numerus ad illud aptari potest, quod a natali Domini usque ad eius apparitionem tredecim dies esse noscuntur. Merito ergo coelestibus rebus supputatio ista completa est.