Expositio in Psalterium/14

E Wikisource
Psalmus XIV
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 Psalmus XIII Psalmus XV 

in Psalmum XIV

  • 1 In finem psalmus David.
  • 2 Cum titulus iste nos solemniter remittat ad Dominum, nec sit aliquid novi quod de eius verbis dicere debeamus, de textu potius psalmi quae sunt aptissima perquiramus. Non enim, ut aliqui psalmorum, quadam profunditate velatus est; sed propheticae interrogationi respondet Dominus in Decalogi exemplum, decem virtutibus ad beatitudinis suae atria perveniri. Quas non per singulos versus quaeras, quoniam singulae et binae et ternae per unumquemque versiculum continentur. Sed nos opportunissimis locis, quemadmodum dividi et intelligi debeant, admonebimus. Et nota quod hic institutor fidelium secundus est psalmus. In primo enim beatum virum quinaria divisione complexus est, dicendo: Qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.. Hic autem talem virum decem dicit sanctis praeeminere virtutibus. Sic et ibi Pentateuchi, et hic Decalogi virtus ostenditur.
  • 3 Divisio psalmi.
  • 4 Divisio psalmi huius tota in interrogatione et responsione noscitur constituta; sed interrogatio constat uno versiculo, responsio vero sex versibus continetur. Nunc ad exponenda verba veniamus.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Desiderans propheta nosse quos dignos Ecclesia sua Dominus iudicaret, tanquam pius sacerdos ante faciem eius assistens responsa petit, et de sciscitatione sua cupit se fieri certiorem. Quae figura dicitur erotema, quando interroganti fit apta responsio. Interrogat enim, quis in eius tabernaculo possit habitare? Sed cur vocetur tabernaculum paulo diligentius perscrutemur. Maiores nostri domos pauperum tabernas appellaverunt propterea quia tantum trabibus, non adhuc tegulis tegebantur, quasi trabernas. Et quia ibi habitabant et coenabant, sicut antiquis mos erat semel cibum sumere, ex duobus nominibus unum traditur factum esse vocabulum, id est ex traberna et coenaculo, quasi trabernaculum. Hinc iam tabernacula consonanter dicta sentimus expeditionales et subitas habitationes. Nam et in Veteri Testamento iussit sibi Dominus tabernaculum fieri, cum Israeliticus populus esset in castris, ut velut quaedam domus divina simul moveretur cum mansionibus Hebraeorum. Unde factum est ut fides catholica, quae per Ecclesias toto orbe diffusa est, Dei tabernaculum nuncupetur. De quo etiam et Iosephus in libro Antiquitatum tertio, titulo septimo, diligenti narratione disseruit, quod nos fecimus pingi, et in pandectis maioris capite collocari. Montem vero sanctum significat Ierusalem futuram. Sed intuere quam pulcherrime varios se sensus apta verba distinguant. In tabernaculo dicitur, quis habitat? de illo qui adhuc in huius saeculi agone contendit. In monte quis requiescit? quando iam unusquisque fidelium post labores huius saeculi, aeternae pacis securitate reficitur.
  • 7 Qui ingreditur sine macula. Venit ad secundam partem, unde iam quasi ex adytis responsa tribuuntur; et ex persona Domini Christi dicitur, quod et desiderio satisfaciat postulantis, et incarnationis eius adorabile revelet arcanum. Prima siquidem gloria ipsius fuit ingredi tabernaculum sine macula, quando templum Ierusalem a peccatis liber intrabat. Nam cum alii domum Dei purificationis causa fuerint ingressi, ille solus taliter introivit, ut sine macula ante conspectum Patris assisteret, ut non illi lex aliquid daret, sed ipse potius legem, sicut optimus legislator, impleret.
  • 8 Et operatur iustitiam. Haec secunda est quam Dominus fecit, cum de synagoga vendentes et ementes eiecit, in divino templo humanum prohibens esse commercium; ait enim: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum.
  • 9 Qui loquitur veritatem in corde suo. Tertia est quam singulariter Salvator noster implevit. Veritas est enim res quae nullatenus aliter quam confirmaverimus, aut fit, aut facta est, aut facienda esse monstratur. Loquebatur enim tacitus in corde suo veritatem, quando dolose perquirentibus sermonis sui mysteria non prodebat. Nam cum Iudaeorum falsitatibus et voce praesidis urgeretur, admirantibus cunctis, non ei respondit ullum verbum; sed in sancta sua conscientia loquebatur, quod digni non erant audire qui eum fraudulenter videbantur inquirere.
  • 10 Et non egit dolum in lingua sua. Venit ad quartam. Nam sine dolo omnia se fuisse locutum in Evangelio testatur ipse dum dicit: Omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis. Quid enim mundius, quidve simplicius, nisi ut veritas illa incommutabilis nulla adiectione vel suppressione violata, ad aures hominum integritate purissima perveniret?
  • 11 Nec fecit proximo suo malum. Quintam ingressus est, quae item probatur in Domino, qui non solum nullum laesit, sed etiam patienter cuncta sustinuit. Proximum vero dixit populum Iudaeorum, a quo traxit carnis originem, pro quibus etiam in cruce positus oravit dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Vides proximo malum non fuisse factum: quando pro eis etiam, ut absolverentur oratum est.
  • 12 Et opprobrium non accepit adversus proximum suum. Haec sexta est, quae Iudam Scarioth designat. Nam dum se nosset ab ipso tradendum, nulla eum voluit publica increpatione confundere, sed tantum generaliter dixit: Qui mecum manum mittit in paropside, ipse me traditurus est. Ita factum est, ut nec divinitatis suae virtutem intelligentibus celaret, et proximi famam mordaci laceratione non carperet. Non accepit, id est gratum non habuit. Accepta enim illa dicimus, quae nobis grata esse monstramus.
  • 13 Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum magnificant. Haec est responsio septima, ubi diabolum malignum in conspectu suo deduxit ad nihilum, quando ei dixit: Redi retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum tuum. Hoc enim cui potest alteri congruere, nisi quem constat virtute propria cunctis spiritibus imperare? Sequitur etiam alterius partis decora subiunctio, ut

sicut in conspectu eius malignus ad nihilum deductus est, ita qui Dominum timent, eum semper puro corde magnificent. Quod schema dicitur paradigma, sicut et in primo psalmo iam dictum est. Invitat enim nos prosperis, et terret adversis. 14 Qui iurat proximo suo et non decipit eum. Octava virtus edicitur, quam Dominus fecit quando apostolis suis certissima veritate promisit dicens: Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dico vos servos. Inspiciamus autem quid ista sententia in principio suo dicit: Qui iurat proximo suo? Iurare enim est hominum sub attestatione divina aliquid polliceri. Sed cum et Deus ipse promiserit, aptius dicitur eodem pollicente iuratum. Iurare enim dictum est, quasi iure orare, id est iuste loqui. Tunc autem quispiam iuste loquitur quando ea quae promittit implentur. Iurare ergo Deum promittere atque complere est, sicut alibi dicit: Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum. Et iterum: Iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum. Quod multis locis in divina lectione reperies. 15 Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Nona iam tangitur quam subtilius indagemus. Duobus modis in Scripturis sanctis pecunia probatur intelligi: una est ista metallica quam ad usuram dari omnino prohibetur, quoniam vitium cupiditatis est exigere velle quod te nescias commodasse. Hanc quidem habuit Dominus Christus, quam Iudae tradidit pauperibus erogandam, quam non dedit ad usuram, quando illam indigentibus ad informandos nos pia largitate concessit. Altera vero est quam ad usuram dari, Evangelio dicente, suademur, id est, praedicationes sanctissimas et instituta divina. Ait enim: Sciebas me hominem durum et austerum: nonne oportuerat te committere pecuniam meam nummulariis, et ego veniens exegissem utique quod meum est cum usuris? Sic enim istud verbum aequivocum pro locorum qualitate suscipitur. 16 Et munera super innocentes non accepit. Virtus decima, quae restabat, impleta est. Hic super innocentes, contra innocentes datur intelligi; quod non solum Dominum constat non fecisse, sed etiam ipse se probatus est pro salute generalitatis offerre, sicut in Evangelio dicit: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis. Accepit enim a magis munera, sed non super innocentes. Sumit etiam quotidie quae sacris altaribus offeruntur, sed non super innocentes. Quapropter intelligamus pias et parvas oblationes charitatis studio non esse omnimodis respuendas. Nam si omne munus abiici voluisset, nequaquam fuisset additum, super innocentes. 17 Qui facit haec non movebitur in aeternum. Expositis decem virtutibus, quae de Domino Iesu Christo non incongrue sentiuntur, interrogationi propheticae breviter data est absoluta responsio: quoniam qui facit haec, ipse habitat in tabernaculo Domini, et in sancto monte eius requiescit. Sed considera quia facit dixit, non cantat, ut nos ad actualem virtutem interposita lege constringeret, ne secreta tanti mysterii, intenti solis cantibus inaniter psalleremus. Non movebitur, id est ab ipso non movetur, quod solis sanctis beatisque praestatur. Nam omnis ab illo impius dimovebitur in aeternum, quando eius regni communione privabitur. Hoc schema dicitur zeugma, id est coniunctio, quando multa pendentia aut uno verbo aut una sententia concluduntur. Sed hic in sententia factum est; in verbo autem ubi inventum fuerit non silebimus. 18 Conclusio psalmi. 19 Hic est coelestis ille Decalogus, hoc decem chordarum spirituale psalterium: hic vere numerus coronalis quem solus ille complere potuit, qui mundi vitia cum suo auctore prostravit. Sed precemur iugiter omnipotentiam eius, ut qui talia per nosmetipsos implere non possumus quae iussa sunt, eius ditati munere faciamus. Calculi quoque ipsius non est consideratio negligenda; nam quarta decima generatione a transmigratione Babyloniae, adventus Domini Salvatoris eluxit, ut merito et hic ipse videatur locutus, qui in eiusdem numero generationis advenire dignatus est.