Psalmus XIX | Psalmus XXI |
in Psalmum XX
- 1 In finem psalmus David.
- 2 Ideo titulus hic decimo nono psalmo par est, quoniam et iste quidem de Domino Salvatore, sed sub aliqua diversitate dicturus est. Superior namque continet orationem prophetae, et confidentiam qua liberandus est a cladibus huius saeculi populus Christianus. Nunc quidam panegyricus de incarnatione ipsius dicitur, et postea deitatis eius facta narrantur; ut omnes intelligant eumdem esse Mariae semper Virginis Filium, quod Patris Verbum. Duas enim naturas in Christo Domino salutariter credimus, Deitatis et humanitatis, quae in unam personam per infinita saecula incommutabiliter perseverant. Quod ideo frequenter repetendum est, quia vitaliter et auditur semper et creditur.
- 3 Divisio psalmi.
- 4 In prima narratione psalmi huius, verba prophetae sunt ad Deum Patrem de incarnatione dominica. Secunda diversas virtutes eius gloriamque describit, declarans a parte qua passus, ad quam summam rerum apicemque ipso largiente pervenerit. Tertia idem propheta convertitur ad Dominum Christum, ubi more desiderantium optat illa in iudicio eius fieri quae novit esse ventura.
- 5 Expositio psalmi.
- 6 Vers. 1. Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer, Domine, propheta ad Patrem dicit, in virtute tua, id est in omnipotentia maiestatis tuae, in qua et Filius regnat, sicut ipse dicit: Omnia Patris mea sunt, et omnia mea Patris sunt. Laetabitur rex, id est gaudebit Iesus Christus: de quo in alio psalmo legitur: Deus, iudicium tuum da regi, et iustitiam tuam filio regis; et in titulo passionis scriptum est: Rex Iudaeorum. Sequitur, et super salutare tuum exsultabit vehementer, id est in eo quod per eum salvasti homines, Filius tuus, qui Salvator est, exsultabit. Addidit quoque vehementer, ut quanta est copia in beneficio, tanta sit et gaudii magnitudo.
- 7 Vers 2. Desiderium animae eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. Enumerat propheta Christo Domino secundum carnem, quam ingentia, quam gloriosa collata sint. Desiderium eius animae fuit, sicut in Evangelio dicit: Desiderio desideravi manducare vobiscum hoc pascha. Quod schema dicitur tautologia, id est eiusdem sermonis iteratio; sicut est, Benedicens benedicam te; et, multiplicans multiplicabo semen tuum. Sed ille solus est qui desiderio desideravit mori, quando se pro omnium salute offerebat occidi; ut pretiosus sanguis eius mundum redimeret, ne diabolus eum adhuc iniqua praesumptione vastaret. Voluntas vero labiorum eius fuit, quando spiritibus imperabat immundis, languores diversos sermonis sui sanabat imperio, praedicationes quoque suas devotis mentibus inserebat. Constat enim in nullo voluntatem eius fuisse fraudatam: quando omnia quae fieri iussit impleta sunt; sicut scriptum est: Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit in coelo et in terra.
- 8 Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Post diapsalmatis silentium, venit ad secundum modum: ubi incarnationis eius potentiam mirabili fulgore describit. Dicendo enim: Quoniam praevenisti, significat humanitatem anticipante divinitatis gratia semper ornari: quia nullus illi quidquam primus offert, quod bonum est, nisi hoc coelesti munere concedatur. Erubescat Pelagianus hoc proprium hominis dicere, quod immaculata Verbi incarnatio evidenter legitur accepisse. Benedictio dulcedinis fuit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Posuisti metaphorice dicitur ab his qui post labores maximos praemio digno coronantur. Quod totum ad naturam pertinet humanitatis, quae a divinitate quod non habebat accepit. In capite vero idem dictum debemus advertere, quantum ad substantiam attinet corporalem. Caeterum deitas non habet membra, quae ubique tota atque perfecta est. Corona enim non improbe circumeuntium discipulorum videtur significare conventum, quia ipsum docentem desiderantium apostolorum circuitus ambiebat. Haec erat corona capitis, hoc regale diadema, quod non ornaret impositum, sed de Christo Domino potius ornaretur. In hac enim corona et totius mundi circulum merito poterimus advertere; in quo generalis significatur Ecclesia. Quod schema dicitur characterismos, id est informatio vel descriptio, quae sive rem absentem, sive praesentem personam spiritualibus oculis subministrat. Hoc et in laude, et in vituperatione fieri solet.
- 9 Vitam petiit, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi. Vitam, resurrectionem significat, quam ille petivit dicendo: Pater, clarifica Filium tuum. Longitudinem dierum in saeculum saeculi, id est indefectam perennitatem, quae nullo fine concluditur. Sed memento quod et haec et his similia ab illa dicantur parte qua passus est.
- 10 Magna est gloria eius in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. In capite versus sententiam posuit, quam subter exponit. Sanctae siquidem incarnation magna est gloria in salutari, id est in Verbo Patris. Sed istam gloriam non poterat humanus sensus attingere, nisi eam in subsequentibus mirabili expositione declararet. Hoc schema dicitur epexegesis, Latine explanatio. Nam gloria et magnum decus, tempus videtur significare iudicii: ubi in deitate sua apparebit Altissimus, habens gloriam de iudicio, decorem de maiestate.
- 11 Quoniam dabis eum in benedictione in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Gradatim descendit ad illam gloriam declarandam quam Christus Dominus secundum carnem a Patre clarificatus accepit. Dicit eum dandum esse in benedictione, quae nullo possit fine concludi. Verum haec verba pia examinatione pensanda sunt, ut tantae rei nobis elucere possit arcanum. Multis locis iam diximus suscipiendum esse pro parte membrorum, quod ipsi Domino Salvatori non potest convenire; sicut et Patres nostri similia loca exposuisse declarantur. Quapropter laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, suscipiendum est de unoquoque fidelium, de quibus et alter psalmus dicturus est: Et habitabunt recti cum vultu tuo. Laetificari enim de vultu Domini, alterius cognoscitur esse personae; quod de Christo
intelligi catholica non permittit Ecclesia, quae sic unita Verbo cognoscitur, ut una sine dubio intelligatur esse persona. 12 Quoniam rex speravit in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. Dicit causam quare tantum munus acceperit: quia rex iste qui in passione sua tribus linguis legebatur ascriptus, secundum hominem speravit in Domino, ut agnoscamus, nisi suppliciter postulando, ad eius non posse nos misericordiam pervenire. Sequitur etiam aeternitatis huius causa probabilis: quia nescit a Patris misericordia submoveri, qui sperare in eius gloria perseverat, sicut Salomon dicit: Quis speravit in Domino, et confusus est? Et in alio psalmo dicit: Protector est omnium sperantium in se. Posito igitur in primo psalmo, categorico syllogismo, et in septimo, hypothetico, restat nunc ut enthymema demonstrare debeamus. Enthymema, quod Latine interpretatur mentis conceptio, syllogismus est constans ex una propositione et conclusione, quem dialectici dicunt rhetoricum syllogismum, quia eo frequenter utuntur oratores pro compendio suo. Iste taliter explicatur: Omnis sperans in Domino exsultabit et laetabitur in misericordia eius; ego igitur exsultabo et laetabor in misericordia eius. Ista est tertia species syllogismorum per quos dialectici subtilissimis disputationibus quae probare nituntur ostendunt. Nec moveat quod in istis partibus non sunt eadem verba quae dialectici ad instruendos rudes longo post tempore formaverunt; in praedicationibus enim sacris argumentum quidem ipsum ponitur, sed sub libertate verborum. Modo reliqua videamus. 13 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Venit ad tertiam divisionem, in qua optat Dominum Christum facere quod eum noverat esse gesturum. Dicit enim: Inveniatur manus tua, id est operatio tua reperiatur: afflictos convertas inimicos, qui a tuis regulis mundi delectatione dissentiunt: de quibus ait Apostolus: Quoniam si cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati, salvi erimus. Sed isti tandiu dicuntur inimici, donec diaboli suasionibus inducuntur; caeterum quando ad Christum Dominum redeunt, et servi et filii vocantur et amici. Sequitur, dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Hic illud iudicii tempus advertitur, quando dextera Patris, id est Dominus Salvator iudicaturus est mundum; et qui eum oderunt poenae perpetuitate damnandi sunt. 14 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Clibanus est coquendis panibus aenei vasculi deducta rotunditas, quae sub urentibus flammis ardet intrinsecus. In qua similitudine merito peccatores ponuntur, qui in futuro iudicio, et moerore animi, et poenali excruciatione torquendi sunt, quia contra regulas Domini obstinata mente vixerunt. Tempus vero vultus Domini dies est iudicii, quando Filius hominis videbitur ab omnibus; sed soli eum iusti etiam divinitatis suae contemplatione respicient. Memento autem quod superius in laude Domini Christi characterismon schema posuerit, per quod honorem eius et gloriam diversa qualitate gratiarum descripsit. Nunc per eamdem figuram inimicos ipsius dicit variis suppliciis affligendos, ut quantum ille mirabilis, tantum isti redderentur horribiles. 15 Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Ordo iudicii pulcherrima narratione describitur. Illos enim peccatores qui se pro actuum suorum malignitate discruciant, ira Domini dicit esse turbandos, quando audient: Ite in ignem aeternum; et istam sententiam consequentur, ut perpetua flamma devorentur. Nam iussionem Domini nulla mora subsequitur, sed mox ut discernit, impletum est. Iste tamen ignis sic absumit, ut servet; sic servat, ut cruciet; dabiturque miseris vita mortalis, et poena servatrix. 16 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum. Fructus eorum fuerat in terra viventium, si Filio Dei credidissent; sed quia mandatis eius contumaci spiritu restiterunt, merito fructum illum beatitudinis perdiderunt. Semen eorum, id est vota vel facta peccantium. Bene autem dicuntur semina, unde nascitur unicuique retributio digna gestorum. A filiis hominum efficies alienos, id est a sanctis, quos in haereditatem aeternam tuae misericordiae largitate missurus es. 17 Quoniam declinaverunt in te mala, cogita verunt consilia quae non potuerunt stabilire. Declinare dicimus mala supra alios pendentia, in alio loco sine iniquitatis causa relidere, quod in passione Domini constat effectum. Nam cum putarent Iudaei imperium Romanorum sibi fore perniciosum, si Regem Salvatorem Dominum suscepissent, in ipsum visi sunt mala declinare, quae sibi credebant Romanis ulciscentibus evenire. Cogitaverunt enim consilium dicendo: Expedit unum pro omnibus mori. Quod non potuerunt stabilire, id est ad votum suum perducere. Nam nescientes vera dixerunt, oportuit unum pro omnibus mori. Verum quidem dictum, sed malo voto prolatum est; et ideo de tali facto subituri sunt poenam, quia non habuerunt sinceram conscientiam. Quod schema dicitur amphibologia, id est dictio ambigua, dubiam faciens pendere sententiam. Consilium est enim aliquid aut faciendi, aut non faciendi ratio deliberata. 18 Quoniam pones eos deorsum, in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. Positi sunt deorsum Iudaei, quando vitio suo terrena sapientes, non meruerunt coelestia contueri. Sed vultus eorum, id est mala intentio ipsorum, ad reliquias Domini, hoc est ad passionem aptata est; ut cum illi se inferre crederent dispendium mortis, salus fieret absolute generalis. 19 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas. Exaltare dicitur, id est resurrectione magnificare. Tunc enim ab humilitate suscepta exaltatus cognoscitur, quando in gloria sua resurrexisse probatus est. In virtute tua, id est in Deitate Verbi, per quam dixisti: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Cantare vero est verba Domini ore proferre. Psallere autem, mandata divina bonis operationibus constanter implere. Haec enim duo sunt quae a nobis omnimodis expetuntur, ut laudes Domini fideliter ore cantemus, et opere nostro ipsius mandata faciamus. 20 Conclusio psalmi. 21 Ostensa nobis est imago coelestis Regis mirabili descriptione veritatis, ut quem Iudaei non meruerunt praesentem cognoscere, auditu auris mundus eum crederet advenisse. Meminerimus autem quod psalmus iste tertius est ex his quos de duabus naturis evidentius locutos esse collegimus. Hanc tamen regulam noveris in omnibus custoditam; ut in eis psalmis, et duae naturae et una persona esse declaretur; quatenus salutari brevissimoque compendio, et illi destruantur qui duos filios esse mentiuntur, et illi qui unam naturam in Christo Domino callida perversitate confingunt. Dicite, qui vos putatis sapientissimos viros, quid est illud quod ad Corinthios scribens ait Apostolus: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus? Nam si ex deitate et humanitate una natura facta esset, ut creditis, qualis, rogo, substantia in aeternum Patri potest esse subiecta? Restat ut vos Arianus error absorbeat. Necesse est enim confiteri vos quia Verbum Patri potest esse subiectum, quamvis aliqui Patres Christi membris hoc aptandum esse putaverint. Quocirca parum tibi fortasse visum est quod Eutychis errore tenebaris obnoxius, nisi te et Ariana calamitas iuncto fasce deprimeret? Auctores suos errores singuli damnaverunt: de te autem quid faciant, quem duplex culpa condemnat? Mox ut ad conflictum veneris, statim Nestorianum vocas orthodoxum. Habemus contra te iudicia tua; hoc aliis pro crimine dicis, quod tu tibi persuasisse cognosceris. Exstat hic denarii numeri duplicata societas; ut sicut haec parilitas unam summam designat, ita psalmus iste utriusque legis unum Dominum proclamet auctorem. Est enim in istis decadibus virtus eximia; et quoties se geminant, toties ingentium rerum sacramenta declarant.