In Psalmum XX | In Psalmum XXII |
in Psalmum XXI
- 1 In finem pro susceptione matutina psalmus David.
- 2 Sive in finem, sive psalmus, sive David quid significet, frequenter expositum est. Restat ut pro susceptione matutina, quod adhuc novum esse cognoscitur, explanare debeamus. Susceptio matutina est tempus resurrectionis, sicut dicitur in Evangelio: Una sabbatorum valde diluculo, venit Maria ad monumentum, etc. Susceptio enim fuit, quando Dominus Christus mortale corpus veteris hominis conditione deposita, in magnam gloriam clarificatus assumpsit: cui omne genu flectitur coelestium, terrestrium, et infernorum. Matutinum autem dictum est, quasi mane primitivum, quod tempus innumeris locis ad resurrectionem Domini constat aptatum. Sed cum in hoc psalmo multa de sua passione constet esse locuturum, videamus cur eius titulus solam resurrectionem commemorare voluerit. Saepe enim significatur per id quod sequitur, illud scilicet quod praecessit; ut cum dicimus mane factum, intelligamus noctem quoque praecessisse; similiter cum dicimus manumissum, intelligamus servum fuisse; et his similia. Quae figura dicitur synecdoche, cum per id quod sequitur possumus intelligere quod praecedit. Unde dubium non est commemorationem factam resurrectionis indicare nihilominus et beatissimam passionem. Hinc autem quae sit virtus et claritas psalmi, absolute datur intelligi, quod eum matutinae lucis nomine praenotavit: quoniam passionem Domini Christi, quam narrat, saluti generis humani constat esse concessam.
- 3 Divisio psalmi.
- 4 Per totum quidem psalmum loquitur Dominus Christus; sed primo capite derelictum se clamat a Patre, ut dispensatam scilicet susceperit passionem, potentissimam humilitatem suam hominis subiectione commendans. Secundo loco passionem sacram diversis comparationibus prophetavit, deprecans ut a saevientibus inimicis suis, divina protectione liberetur. Tertio commonet Dominum laudare Christianos, quia in resurrectione sua catholicam respexit Ecclesiam; ut audito tanto miraculo in saluberrima fidei constantia permanerent: ne passione tantum prophetata, imbecilla se hominum corda turbarent. Quem psalmum paulo sollicitius audiamus, est enim ingentium rerum admiratione plenissimus; ut quid in hac vita contemnendum, et quid in alia esset sperandum, capitis ipsius commonitionibus nosceremus. Nam cum multi psalmorum breviter de Domini passione meminerint, nemo tamen eam tanta proprietate descripsit, ut non tam prophetia quam historia esse videatur.
- 5 Expositio psalmi.
- 6 Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Dominus Christus omnia praevidens atque dispensans, cui futura cuncta praesentia sunt, quasi iam vicina passione permotus exclamat: Deus, Deus meus. Haec tamen verba accipienda sunt ab humanitatis ipsius natura. Naturam autem dico esse virtutem vigoremque substantiae. Nam et repetitio ipsa affectum necessariae orationis ostendit; ut illum geminato nomine charissimus Filius invocaret, quem sibi non mundanam salutem, sed claritatem aeternae maiestatis noverat utique praestaturum. Δέος sermo Graecus est, qui Latine interpretatur timor. Pro qua re, ut arbitror, maiores nostri Deum a timore appellandum esse voluerunt: unde quidam ait gentilium poetarum: Primus in orbe deos fecit timor. Nam cum dicit: Respice in me, celerrimum sibi resurrectionis provenire deprecatur auxilium. Sequitur, quare me dereliquisti? Istud quare, nonnullam afferre cognoscitur quaestionem; ut ille sapientiae Magister consubstantialis et enarrator Patris, ita sit vicina carnis suae morte turbatus, ut quasi nescius interroget Patrem, quare ab eo fuerit derelictus? Sed haec et his similia ad humanitatem respiciunt exprimendam. Caeterum nec in ipsa passione absens illi credenda est fuisse divinitas, cum dicat Apostolus: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Sed passus est impassibilis per passibilem quam suscepit humanitatem; et immortalis mortuus est, et qui nunquam moritur resurrexit. De quo loco Pater Cyrillus ita pulchre locutus est : Gratia vero Dei pro omnibus gustavit mortem, tradens ei proprium corpus, quamvis naturaliter ipse vita sit et resurrectio mortuorum. Similiter et beatus Ambrosius : Idem patiebatur, et non patiebatur; moriebatur, et non moriebatur; sepeliebatur, et non sepeliebatur; resurrexit, et non resurrexit. Sic et hominem dicimus hodieque pati, mori, sepeliri, cum tamen anima eius nullo fine claudatur. Quapropter derelictum se sub interrogatione testatur, quia revera manibus impiorum tradi non poterat, nisi maiestatis eius potentia talia fieri permisisset; sicut in Evangelio dictum est: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data fuisset desuper. Clamat etiam quae patitur humana susceptio, blasphemas voces, et impias murmurationes abiiciens; dicit enim longe a se fieri verba quae delicta parturiunt. Salus enim erat sanctae animae, si sermones delinquentium non haberet; sed virtute patientiae lubens sustineret, quod divina dispensatione pateretur; sicut ipse in Evangelio dicit: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; et subiunxit: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Dicit etiam a membris suis: Verba delictorum meorum. Ille ergo qui peccatum non habuit, nostra delicta sua dicit esse peccata; sicut et in alio psalmo ipse dicturus est: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Audiamus ergo vocem membrorum ex ore capitis, et intelligamus ex nostra persona merito fuisse locutum, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum: unde Apostolus dicit: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit. Nam et in ipsa lege peccata appellabantur quae pro peccatis offerebantur.
- 7 Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Per diem clamabat humanitas Verbi, quam non circumdabant tenebrae peccatorum; nec tamen constat auditam, cui nulla praepedire videbatur offensio. Audiat hoc querulum genus humanum, quod petitiones suas desiderat sine dilatione compleri. Petit, sicut dictum est, humanitas Verbi, quae merebatur audiri; quam tamen ideo non constat auditam, ut eius sacro sanguine probrosa mundi crimina lavarentur. Hoc etiam et aliis docetur exemplis. Paulus petit ut ab eo carnis stimulus tolleretur, nec tamen auditur a Domino. Diabolus precatur (Iob II, 5) ut Iob sanctum virum saevissima calamitate percelleret, et constat ei mox fuisse concessum. Sed Apostolo votum suum implere negabatur ad gloriam, diabolo vero dabatur ad poenam. Sic non audire frequenter expedit, quamvis nos desideria dilata contristent. Addidit quoque clamasse se nocte, id est in tribulatione, cum etiam peccatores soleant frequenter audiri. Subiunxit: Et non ad insipientiam mihi, subaudiendum reputabis. Duo sunt enim genera petitionum: quando petimus honores, divitias, inimicorum vindictam, et caetera huiusmodi, insipienter petimus, quia mundana desideramus; quando autem postulamus ut a periculis liberemur, ut nobis vita concedatur aeterna, non stulte petimus, sed convenienter oramus. Petebat ergo Mediator Dei et hominum Christus non insipienter, sed prudenter; et tamen non constat eum auditum, quia mundi redemptio sic erat Domino dispensante ventura.
- 8 Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Postquam se dixerat auditum non fuisse: ne quis putaret Deum Patrem proprium Filium non amare, quia eum dissimulavit audire, de quo ipse testatus est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; adiecit magnae dilectionis indicium, dicendo: Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In sancto habitas, incarnationem suam declaravit; sicut et in alio loco dicit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Laus Israel, per modum definitivum dicitur quid sit Pater, id est laus Israel. Deum quippe videntium ipse revera laus est, qui sanctis omnia gloriosa concedit. Et est tertia definitionis species, quae Graece ποιότης, Latine qualitativa dicitur. Haec dicendo quid, quale sit, hoc unde agitur, quid sit evidenter ostendit.
- 9 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. Ne duritiam quisquam putaret Patris, sicut dictum est, quod se Filius non profitetur auditum, tanguntur ab ipso breviter illa quae gesta sunt. Eripuit enim populum Israel de terra Aegypti; eruit tres pueros de camino; liberavit Danielem de lacu leonum; et alia seu quae fiunt, seu quae leguntur innumera. Sed cum haec tanta supplicantibus sive praestiterit, sive praestet, tamen Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ut implerentur videlicet Scripturae, et salus mundi ipsius passione proveniret. Patres autem suos quod Christus Dominus dicit, ex illa parte debet intelligi, qua et fratres suos apostolos vocavit; sicut in Evangelio post resurrectionem suam dixit: Vade ad fratres meos, et dices ad eos: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum.
- 10 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. Certissima est sententia quae demonstrat effectum. Necesse est enim ut ad utilitatem suam audiatur qui clamat ad Dominum. Quanti enim martyres ab infidelibus non credebantur audiri, dum eos corporalis poena consumeret; sed illi potentius auditi sunt, qui coronam martyrii percipere meruerunt. Dominus ergo iustos suos semper exaudit, sed quemadmodum illis expedire cognoscit. Nec vacat quod speraverunt frequenter iteravit; figura est enim quae Graece dicitur epembasis, Latine iteratio, quoties per singula commata ad decorem maximum verba geminantur. Non sunt confusi, quos utique venturos constat ad praemium. Non enim confunditur, qui bonum desiderium suum adipisci posse monstratur.
- 11 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum et abiectio plebis. Hoc per figuram dicitur tapinosin, quae Latine humiliatio nuncupatur, quoties magnitudo mirabilis rebus humiliimis comparatur; sicut Apostolus ait: Infirma mundi huius elegit, ut confundat fortia. Vermis, nimia quidem videtur abiectione temnibilis, sed magni continet sacramenta mysterii: nascitur absque concubitu, repit humilis, movetur sine sonitu. Quae si consideres, non immerito Dominum Christum vermem appellatum esse cognosces. Vermis ergo quia mortalis, quia de carne sine permixtione humani seminis natus est, quia viae ipsius silentiosae et humiles exstiterunt. Comparat enim se Creator humillimis creaturis suis, ne quid aestimares abiectum, quod ipso noscitur auctore formatum, sicut scriptum est: Fecit Deus omnia valde bona. Sic et ipse David doctorem secutus, minutissimo se pulici coaequavit. Ipsa enim virtus est religionis, ut quanto se plus unusquisque exemplo Creatoris humiliat, tanto amplius exaltetur ad gloriam. Non homo, id est non peccator, quod in illo esse non potuit. Homo ergo dicitur, quantum pertinet ad humanam naturam. Idem non homo appellatur: quia quod est proprium hominis, peccata non habuit. Nam et diabolus in Evangelio dictus est homo, ut est illud: Inimicus homo superseminavit zizania. Unde hoc nomen esse constat homonymum. Opprobrium autem hominum fuit quando eum sputis innumeris compluebant, et alapis sacrilegis verberabant. Abiectio plebis fuit, quando Pontius Pilatus dedit turbis potestatem, quem vellent sibi dimitti: illi Barabbam eligentes, Christum Dominum potius abiecerunt.
- 12 Omnes qui videbant me aspernabantur me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Omnes, de malis tantum suscipiendum est; nam si misceas fideles, non potest stare sententia. Quae figura Graece dicitur synecdoche, Latine a toto pars. Aspernabantur ergo Iudaei Dominum Salvatorem, quando dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere, et caetera. Proprie autem posuit labiis eos fuisse locutos. Tales enim ore, non corde fabulantur, quibus non provenit firma, deliberatione sententia. Quid tamen isti labiis loquebantur? Si Filius Dei est, descendat de cruce (Ibidem, 40). Istud enim animo discrepante videbantur tantum labia personare. Nam ut per iracundiam, non per rationem probares dictum, adiecit, moverunt caput, quod minantes faciunt, non iudicantes.
- 13 Vers. 8. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Hoc per figuram dictum est a Iudaeis, quae Graece dicitur ironia, Latine irrisio, aliud quam conatur ostendens. Verba siquidem ista specialiter Evangelii sunt; dicebant enim Iudaei, quando pendebat in cruce: Speravit in Domino, liberet nunc, si vult, eum. O coelestis integritas! Nonne videmur hic potius Evangelium recensere quam psalmum, quando tanta veritate completa sunt, ut non futura, sed transacta esse videantur? Merito, ne quid aut excusabile perfidis, aut fidelibus relinqueretur ambiguum
- 14 Quoniam tu es qui abstraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meae. De ventre utique virginali, qui iam tunc ab originalis peccati vitio sequestratus, tanquam sponsus processit de thalamo. Inde se dicit abstractum, unde humanitas tenebatur obnoxia. Sive illud accipiendum est, quoniam de utero matris iure se a Domino dicebat abstractum; ut ostenderet nativitatem illam dominica virtute perfectam: ne incredibilis videretur virginis partus, dum esset Domini operatione completus. Et ut declararet perfectam humanitatem, quam assumere atque monstrare dignatus est, ab initio vitae suae spem suam dicit in Domino posuisse. Verum hic quoque incomprehensibilis sanctitas, et singularis ostenditur magnitudo. Nam cui alii datum est Divinitatem agnoscere, quem adhuc potuerant ubera materia lactare? Incipiens ergo aetas dicebat, ad quod aliorum vix poterat pervenire maturitas.
- 15 In te iactatus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu. Ut homo ista locutus est. Nam cum se dicit iactatum in Domino, ostendit ab humana iniquitate se fuisse discretum. Quod autem sequitur: Ex utero matris, ad errorem pertinet Synagogae, unde eum perfidia Iudaeorum constat expulsum. Caeterum sine Deo non fuit nec ipsa conceptio. Nam sicut homo in iniquitatibus concipitur, sic in ipsa incarnationis origine Domini Christi, divina substantia humanitati iuncta atque adunata declaratur; sicut et ab angelo Mariae semper virgini prophetatum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
- 16 Ne discesseris a me: quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adiuvet. Metu mortis et ista prolata sunt: quia dicturus erat: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Tribulationem vero dicit mortis cogitationem, quae longe post saeculis imminebat. Quam ideo denuntiat proximam, ut assumptio verae carnis tristitiam ostenderet passionis: sive quia illi vicinum est omne quod venturum est, sicut propheta dicit: Quoniam mille anni ante oculos tuos, sicut dies hesternus qui praeterivit. Sive tribulationem dicit proximam, quia erat in sua carne passurus. Nam quicunque damna facultatum, orbitates filiorum, amissiones bonorum, vel alia huiuscemodi sustinet, longinqua sibi mala cognoscitur sustinere: cum vero in carne sua quis patitur, tunc illi proxima tribulatio copulatur. Quod autem dicit: Et non est qui adiuvet, puritas petentis, et virtus Divinitatis ostenditur: quia si Deus non adiuvet, nullus est qui eripiat periclitantem. Consideremus ergo si debemus aliquando ab ipso dividi, qui nullius, nisi ipsius tantum possumus miseratione salvari.
- 17 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. Oratione decursa, quam in passionibus suis semper praemittit, sicut eum fecisse tempore traditionis, Evangelistarum dicta testantur, ne se fidelium vota praecipitare forsitan inconsulte praesumerent, venit ad secundam partem, ubi per allegoricas comparationes crucifixionis suae revelat arcanum. Et nota quia futura pro praeteritis ponit, ut durissima corda Iudaeorum, quasi peracta veritate convinceret. Quae figura dicitur prolepsis, Latine praeoccupatio, quando refertur aliquid per tempus praeteritum, quod adhuc creditur esse venturum. Totum factum est, ne periret incredulus; sed ipse sibi exstitit reus, qui sequi toties contempsit admonitus. Vituli multi, populi sunt videlicet Iudaeorum, qui ignorato Dei iugo, inconsiderata procacitate lasciviunt, simul petulantes et fatui, qui gressus suos nulla moderatione distinguunt, sed vagi ac penduli ad iniqua consilia quibusdam saltibus efferuntur. Tauros pingues, principes Iudaeorum designat, qui in vicem tauri malitiam superbiamque suam erectis cervicibus inflaverunt, et innocentis sanguinem truculentis cornibus effuderunt. Apte vero addidit pingues. Tunc enim ipsum animal nimis redditur inquietum, quando pinguedine multa refertum est; et de mansueto ferox efficitur, cum praesumptione luxuriantis corporis animatur. Quod si adhuc altius auctoritatis verba pensemus, circumdederunt, potest trahi ad eos qui illum cum gladiis et fustibus ambierunt: obsederunt autem, ad illos qui sepulcrum eius custodierunt, ne a discipulis occulte raperetur. Obsidio enim dicta est, quasi hostium insessio, id est hostilis circumdatio.
- 18 Aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Metaphora introducta est a consuetudine ferarum, quae avide os aperiunt quando aliquid deglutire contendunt. In me autem dixit contra me, cum detestabili adunatione dicebant: Crucifige, crucifige. Os suum, revera suum, quod non illis sapientia aperuit, sed cogitatio scelerata reseravit. Audiant utrumque Pelagiani, quando Iudaei nequitiam locuti sunt, ipsi os suum aperuerunt. In bono autem legitur: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Quod autem dixit, sicut leo rapiens et rugiens: rapiens pertinet ad insanissimam seditionem, quando eum raptum traxerunt ad tribunal praesidis audiendum; rugiens ad blasphemas voces, quibus clamaverunt: Crucifige, crucifige. Quod utrumque feris merito comparatum est, quando insani populi consilium rationabile perdiderunt.
- 19 Sicut aqua effusa sunt, et dispersa sunt omnia ossa mea. Comparatio ista non minimum continet sacramentum. Dispersa sunt omnia ossa eius, id est firmi ac fideles apostoli, quando dixit eis: Ecce ego mitto vos velut agnos in medio luporum : tunc illi sicut aqua effusi sunt. Aqua enim quando funditur, et rigat et abluit: sic illi orbem terrarum divino imbre satiantes, peccatorum sordibus abluerunt.
- 20 Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Cor suum, voluntatem suam dicit, quae in Scripturis divinis clausa tegebatur; sed impleta passione, omnis veritas de adventu eius promissa revelata est. Bene autem legis mysteria comparata sunt cerae, quae tunc splendorem reddit, quando in usum luminis calore liquefacta dissolvitur. Ventrem vero suum dicit Ecclesiam catholicam: ubi tecta verba praedicantium, venientu temporis plenitudine, patuerunt. Inde est et illud, quod velum templi in passione Domini constat scissum; revelata sunt enim tali facto illa quae tegebantur occulta.
- 21 Exaruit velut testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxerunt me. Virtutem Christi testae non putemus incongrue comparatam, quia sicut illa fornace durescit, et fortior redditur igne decocta, sic passione Domini virtus eius solidata est, quae prius quasi lutea videbatur incredulis. Lingua vero sua significat praedicatores apostolos, qui adhaeserunt faucibus Christi, dum eius mandata custodierunt. Ille enim in faucibus Dominicis manet, qui divino adiutorio ipsius praedicationem custodit. Sed quomodo se dicit in pulverem deductum, cuius caro non pertulit corruptionem? Sed hoc ad votum intelligendum est immanium Iudaeorum, qui se putabant Christo mortem dedisse communem, in qua crederetur usque in pulverem fuisse perductus: sive magis a membris suis, id est ab Ecclesia dicat se usque ad pulverem fuisse perductum; dum sors ista humanae conditioni videbatur esse communis.
- 22 Quoniam circumdederunt me canes multi; consilium malignantium obsedit me. Hic mirabili proprietate passionis suae sacramenta describit. Canum igitur natura talis est, ut ignotis hominibus nullatenus acquiescant, sed importunis atque assiduis latratibus arceant, quos notitia domesticae conversationis ignorat. His ergo Iudaei iustissime comparantur, qui novam doctrinam Domini minime recipientes, contra eum ferocissimis vocibus oblatrabant. Doctrina vero nova est, sicut Evangelista dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis; quod etiam Isaias propheta testatur dicens: Vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia. Patenter autem describitur actus ille Iudaicus; fuit enim consilium malignantium, quando cogitabant Dominum Iesum dolo tenere, mortique tradere. Malignantium quippe dicit, maligna cogitantium. Et merito se fatetur obsessum, quia in ipso erat civitas Ierusalem, quam hostes fidei Christianae in eodem obsidere videbantur.
- 23 Foderunt manus meas et pedes meos. Sed antequam ad Passionis ipsius veniamus exordium, perscrutandum est cur talem sibi elegerit mortem qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam? Primum, quod crucis ipsa positio talis est, ut pars eius superior coelos petat, inferior terras non deserat, fixa infernorum ima contingat, et velut quibusdam brachiis extensis, latitudo eius totius partes appetat mundi, iacens vero quatuor cardines orbis designat. Sic in parvo posita, cuncta videtur esse complexa. De cruce Domini dico, quae de poenali malo peccatorum, facta est beata redemptio: postea tribuens salutis bonum, quae pridem dabat interitum: patibulum salutare, mors indicans vitam, humilitas divinam proclamans summitatem; ut Christum in coelo, Christum in terra, Christum per cunctum orbem, Christum quoque ad inferna per figuram crucis esse cognoscas. Quod si aut ferro truncatus, aut ignibus fuisset absumptus, aut lapidibus oppressus, aut fluctibus demersus, aut alia qualibet morte praeventus, quo signo, rogo, diabolus pelleretur? Quo vexillo frons Christianorum tuta mansisset? Qua figura corporis et animae firmaretur infirmitas? Nulla mors tantae maiestati melius convenire potuit, nisi quae nobis perfectae salutis indicia dereliquit. Provisum est etiam ad credulitatem nostram, ut altius configeretur, videretur a multis, crederetur a plurimis. Et ne Deum quispiam dubitaret, in cuius passione tot et tanta miracula convenissent, Per universum mundum tenebrae factae sunt, terra tremuit, petrae scissae sunt; ut orbis passum evidenter suum testaretur auctorem. Sic istam crucifixionem totum mirabile habere decuit, quae templum pii Redemptoris excepit. Quapropter merito a Christo electa est crux, in qua et singulariter occumberet, et communi sorte moreretur.
- 24 Et quamvis passionis dominicae ad litteram simplex hic videatur esse narratio, tamen aliquid nobis et spiritualiter sentiendum actus iste significat. Manus Christi Iudaei violaverunt, quando eius miraculis nullatenus credere maluerunt. Manus enim significant operationes quas in diversorum languoribus medicus coelestis exercuit, ut eorum obstinata duritia signorum virtutibus molliretur. Pedes quoque foderunt, dum eius apostolos, per quos fides Christiana in gentibus ambulavit, lacerandos esse putaverunt. Sic futurae causae in ista Domini crucifixione praedictae sunt. Foderunt autem, non transitorie debemus accipere, quia terra tunc varios fetus germinat, quando hominum studio cognoscitur exarata. Quod contigit in corpore Domini Salvatoris; illud enim clavis affixum, lancea perforatum, fructum nobis intulit sine fine mansurum. Quapropter iam non pertimescimus dicere Deum carne passum, Deum mortuum pro salute cunctorum. Unde Pater Augustinus mirabiliter et solito more declaravit, dicens (Aug. serm. 39): Res vetusta erat ut homo moreretur; quod ne semper valeret in homine, res nova facta est ut Deus moreretur; sicut et Apostolus ait: Nos autem praedicamus Christum, et hunc crucifixum. Et ne filium Virginis (ut quidam dementium putant) alium fortasse sentires, adiecit: Christum utique Dei virtutem, et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Quid enim tam stultum, tam infirmum videtur incredulis, quam cum audiunt Deum, Dei Filium crucifixum pariter et sepultum? Sed placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (Ibidem, 21). Incarnatio siquidem Domini, misericordiae ipsius est mirabilis altitudo, inaestimabile donum, incomprehensibile mysterium: unde aut rectis mentibus provenit salus, aut perversis sensibus generatur interitus.
- 25 Dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Forma crucis mira proprietate depicta est; ut omne corpus in ea sic dicatur extensum, quatenus eius ossa humanis oculis numerabilia viderentur; ut quod caro superducta celaverat, nimia tensione corporis appareret. Sed videamus utrum poena dicenda sit, an tribunal; damnatio, an disceptatio: ubi quasi in regali solio constitutus, increpantem reliquit reum, confitentem reddidit protinus absolutum. Quo facto ille humani generis Miserator eximius, quid sanctis suis praestaturus esset, in Latronis subita confessione monstravit. Dinumerata sunt etiam ossa eius, id est apostoli, sive reliqui Christiani, quando persecutione facta truculentium Iudaeorum, ne in maiorem numerum convalescerent, quaerebantur exstingui. Sequitur etiam incredulitatis eorum detestabilis obstinatio; ut non aliquid transitorie aut casualiter fecisse videantur: sed dicit eos considerasse et conspexisse; et cor eorum lapideum tot miraculis non fuisse mollitum. Petrae scissae sunt, terra tremuit, sol amictu se tenebroso, ne tantum scelus videret, abscondit; et (proh dolor!) iniquitas in ipsorum oculis defixa, in sacrilegio suo mansit immobilis.
- 26 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Quamvis tota passio Domini magna sacramenta contineat, tamen hic nescio quod maius parturitur arcanum, quod alia vestimenta sua dicit esse dividenda, aliam vestem ad sortem nihilominus perducendam. Vestimenta illa, quae divisa sunt, Scripturas significant prophetarum, vel reliquarum coelestium lectionum, quas haeretici prava interpretatione dividentes, Pilati militibus scelerata se divisione coniungunt. Tunica vero illa, quae venit ad sortem, quae eius sanctitatem corporis ambiebat, quam dicit evangelista desuper fuisse contextam per totum, catholica probatur Ecclesia, quae nullatenus humano discerpenda datur arbitrio; sed integra atque inviolabilis, quasi ex sorte unicuique divina semper largitate praestatur. Ipsa est contexta desuper, quam nemo dividit, nemo disrumpit; sed perpetua stabilitate firmissima, in unitatis suae robore perseverat; de qua ipsa Veritas dicit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Quod factum et evangelista testatur, dicens: Postquam crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes. Verum ista sors in Scripturis divinis tam saepius commemoratur, ut magnum nescio quid divini iudicii gestare videatur arcanum. Scriptum est enim in Levitico unam sortem Domino dari, et unam apopompaeo, id est transmissori. Item Moyses quibusdam tribubus trans Iordanem, terram sorte divisit. Iesus quoque filius Nave terram repromissionis filiis Israel sorte missa distribuit (Iosue, XVIII, 10). Sors quoque Ionam prodidit latentem. Et in Salomone legitur: Contradictiones cohibet sors, et inter potentes definit. In Novo quoque Testamento, id est in Actibus apostolorum, sors Matthiam designavit apostolum. Paulus etiam ipse apostolus scribens ad Ephesios, Sorte se dicit vocatum secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae; nec non ad Colossenses scribens dicit: Gratias, inquit, agentes Deo Patri, qui idoneos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine. Sed cum multa legantur tam in Veteri quam in Novo Testamento sortibus fuisse divisa, nemo ausus est negare per eam divinitus esse monstratum, quod mens devota petitione supplici postulavit.
- 27 Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me; ad defensionem meam aspice. Hic iam resurrectionem celerrimam deprecatur, ut perfidorum mala credulitas supervenienti tali gloria destruatur. Auxilium enim ipsam significat resurrectionem, quae utique longe facta non est, quando triduana provenit. Sequitur: Ad defensionem meam aspice. Sed, quae sit ista defensio, consequenter exponit.
- 28 Eripe a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Liberari se postulavit a morte quam subiturus erat, collato scilicet resurrectionis auxilio. Framea enim synonymum est nomen, significans sive hastam, sive gladium, sive quaelibet arma, per quae voluit futurum crucis exitium competenter adverti: quia per ipsam mors plerumque succedit. Sed primo dixit, Eripe animam meam; modo petit liberari Ecclesiam, quae est illi unica, id est catholica; ut intelligatur doctrinas novas et conciliabula perditorum unitatis vocabulo respuisse: haereticos hic canibus comparans, qui domestica quadam feritate atrociter mansueti, cum de penetralibus nostris exeunt, Ecclesiam Dei mordere ac lacerare festinant. Et ut scias canes talibus hominibus aptissime comparatos, de manu canis dixit, quod utique homo, non canis habet. Sive, ut quidam volunt, manus canis significat potestatem mundi istius, quae Ecclesiam Dei lacerare mordaci ac subdola semper iniquitate festinat. Canes autem non in malo tantum, sed etiam in bono poni frequentia exempla testantur.
- 29 Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. De ore leonis, de potestate diaboli dicit, qui bene comparatur feris, quoniam humanis semper delectatur exitiis. Sed ne forte aliquibus scrupulus inde nascatur, quare frequenter una res et optimis personis aptatur et pessimis, dicendum est quod ad similes partes debeat applicari. Unamquamque rem diversas certum est habere qualitates, ut leo, de quo nunc sermo est, habet fortitudinem, propter quam belluarum rex appellatur; habet et truculentam saevitiam, propter quod ferox dicitur. Quapropter fortitudo eius et potestas Christo merito comparatur, ut est illud: Vicit Leo de tribu Iuda. Ferocia vero ipsius diabolo competenter adiungitur, sicut Petrus apostolus dicit: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Ita fit ut unum animal, consideratis eius qualitatibus, rebus a se discrepantibus rationabiliter comparetur. Quod genus locutionis Scripturae divinae forsitan proprium non immerito dixerimus. Sic et reliquas comparationes huiusmodi praesentis expositionis ratio comprehendit. A cornibus, id est a superbis, de summitatum suarum potestate ferientibus. Sed inspice quod addidit: Unicornuorum, id est se singulariter erigentium, qui nimia elatione surgentes, consortes ferre non possunt, dum soli faciendum putant quodcunque libuerit. Talia enim animalia, quae uno cornu armantur, multo fortiora sunt ab his quibus duplicia tribuuntur, quae Graeci μονόκερως appellant. Ab illa enim unicornuorum superbia non ferenda humilitatem suam, quae destituta opprimi facile posset, eripi postulavit.
- 30 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio Ecclesiae laudabo te. Post sacram passionem dicit gloriam Divinitatis toto orbe vulgandam. Narrabo enim dicit, id est narrare faciam. Fratres autem dicuntur qui diligunt et diliguntur. Nam qui pati venerat pro salute cunctorum, quem eorum non diceret fratrem? De quo loco patenter ait Apostolus: Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ab uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Sic ait et in Evangelio post resurrectionem: Dicite fratribus meis; et alibi: Qui fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, hic meus pater, et mater, et frater est. In medio vero Ecclesiae laudat Dominum, qui se pia conversatione tractaverit. Ipsius enim praeconium est morum sanctitas custodita, quando nihil valet aliquid boni caro facere, nisi cui divina misericordia probitatem noscitur praestitisse. In medio autem dicit, palam et in conversatione multorum, ubi rectae mentis operatio reliquis fidelibus praestat exemplum.
- 31 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, magnificate eum. Paulo latius Domini passione narrata, ne corda fidelium longa tristitia turbarentur, venit ad tertiam partem, ubi devotos alloquitur, ut Domini dispensatione recognita laudent eum, et praeconia ipsius generali exsultatione concelebrent: quoniam per eius passionem provenit salus fidelium et vita iustorum. Nunc intendamus quam suavis in timore Domini declaretur affectus. Timor enim humanus non laudem parturit, sed vituperationem: Dei autem timor, quia iustus et rectus est, laudem generat, amorem tribuit, ardorem charitatis inflammat. Laudate ergo, dicit, qui timetis Deum, id est qui reverentiam habetis nominis eius: quia eum non meretur praedicare, nisi qui cognoscitur et timere. Universum in partem bonorum accipe: quia illos tantum mavult intelligi qui fidei Iacob devotionique consentiunt, superantes per religionis affectum veteris hominis primam nativitatem.
- 32 Timeat eum omne semen Israel. Semen Israel non unius nationis populus significatur, sed cunctarum gentium cognoscitur plenitudo, unde constat Ecclesiam colligendam. Et quia superius dixerat: Laudate, qui timetis Dominum, nunc ad quos timor pertinere possit edicitur; ad Israelitas utique, id est videntes Dominum: quia nesciunt timere Deum qui haeretica pravitate caecati sunt, vel idolis scelerata mente deserviunt.
- 33 Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperum. Quod solent facere mundi istius honore gloriantes, spernere pauperes, despicere supplicantes, causamque de habitus qualitate metiri; ut si sit vestibus nitidus, verax putetur; si amictu sordidus, mendacissimus habeatur. Sed apud Deum longe diversum est, qui de veste non iudicat, qui opulentiam non honorat; sed ille preces fidelium pauperum exaudit et adiuvat. Egenus illi pretiosus est, qui tamen fuerit sanctitate ditissimus.
- 34 Neque avertit faciem suam a me; et cum clamarem ad eum exaudivit me. Intelligamus hunc versum, et Deo gratias, in quantum possumus, devota mente referamus. Nam cum diceret generaliter agendas esse gratias, quia pauperes Divinitas exaudire dignatur, se intulit Dominus Christus dicendo: Neque avertit faciem a me. Sic ergo causam omnium suam fecit, sic peccata mundi corporis sui sanctitate delevit, ut dum ad se infirmitatem humanam traxit, diabolus amitteret quod tenebat. Quid autem clamavit, quid se dicit auditum? Utique, ut mors nostra eius exitio finiretur, ut peccatum veteris hominis redimeretur pretio sanctissimae Passionis.
- 35 Apud te laus mea in Ecclesia magna; vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Apud te significat de te. In Ecclesia magna, catholica scilicet, quae universo terrarum orbe diffusa est. Magna enim et amplitudine recte dicitur et honore. Vota vero mavult intelligi sacramenta corporis et sanguinis sui, quae illis praesentibus redduntur, qui ei sancto timore subiecti sunt. Denique vide quid sequitur.
- 36 Edent pauperes, et saturabuntur. Haec sunt vota quae superius dixit. Et considera quia pauperes tantum posuit qui mundi istius illecebras contemptu ditissimo respuerunt; non divites qui saeculi huius felicitate referti sunt, sed pauperes, id est regnum Dei esurientes. Ideo enim addidit, et saturabuntur; saturari enim non poterant, nisi quos talis possidebat esuries.
- 37 Et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivit cor eorum in saeculum saeculi. Permansit in superioribus dictis. Nam cum saturati pauperes fuerint, laudabunt Dominum. Pauperes Dominum laudant, divites semetipsos exaltant: isti thesauraria terrena congerunt, illi coelesti ubertate ditescunt: facultas dispar, sed conscientia longe dissimilis; isti denique locupletes sunt de mundo, illi de Deo. O quam longe dissimilia vota sortiti sunt! Pauperes possident quod nunquam perdent; divites tenent quod non solum mortui, sed etiam vivi frequenter amittunt. Sequitur: Vivit cor eorum in saeculum saeculi. Vivit cor, id est spes eorum immobilis vegetatur. Illud enim veraciter vivere dicimus, quod in Divinitatis gratia perseverat.
- 38 Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Reminisci proprie illos dicimus quos post oblivionis iniuriam ad memoriae constat rediisse medicinam. Sed hoc de paganis quomodo possit intelligi, qui nulla sacramenta fidei ante conversionem suam ullatenus susceperunt? Sed et eos bene dicimus reminisci: quia omnis homo Deum sibi confitetur auctorem. Sed quando Deus omnipotens esse fideliter agnoscitur, recte ab eis dicitur reminisci, ut ad illum veraciter redeant, quem prius perversa voluntate neglexerant. Sequitur: Convertentur ad Dominum universi fines terrae. Prophetia est universalis Ecclesiae, quam nunc constat toto orbe diffusam.
- 39 Et adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium. Ne quis putaret dubium, quomodo esset ab universis gentibus adorandus, interposuit, in conspectu eius, ubi nullus adorat, nisi qui de sincera fide praesumpserit. Conspectus enim illius non est, nisi supra fidelissimos et beatos. Dicendo, omnes patriae gentium, nihil excepit qui cuncta conclusit; ut per indigenas suos et ipsae quoque patriae credantur esse devotae
- 40 Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Intendamus quid iste versus praeposteratus compellat intelligi: Deus dominabitur gentium, quoniam Domini est regnum: quia non sunt gentium regna, sed Domini, qui potestate sua et mutat reges et continet. Et necesse est ipsum debere ubique coli, quem rerum Dominum constat intelligi. De quo loco Pater Augustinus in libro ad Honoratum presbyterum more suo mirabiliter dixit (Epist. 120, cap. 27): Ille irrisus, ille crucifixus, ille derelictus hoc regnum acquirit, et tradet in fine Deo et Patri, non ut ipse amittat, sed quod in fide seminavit cum venit minor Patre, hoc perducat in speciem in qua aequalis non recessit a Patre. Probata est his dictis universalis Ecclesia. Desinant homines Donatistarum vanitate confundi. Non potest praevalere plus fraus diabolica quam religio Christiana. Necessarium est enim invento loco haereticorum confutare nequitias: quoniam dum illos, Domino praestante, destruimus, catholicae fidei sensa firmamus.
- 41 Manducaverunt, et adoraverunt omnes divites terrae. Quid est hoc quod superius de corpore Domini pauperes dicit esse saturatos, hic autem divites terrae tantum manducasse et adorasse confirmat? Scilicet, ut intelligas non humiles, sed superbos, qui non habent in mansuetudine spem praedicationum, sed in divitiis praesumptionem. Nam licet eadem praedicationum sacramenta susceperint, tamen par non est in utrisque devotio. Illi enim usque ad saturitatem comedunt, id est usque ad perfectionem: isti sic manducant, ut non magnis desideriis expleantur. Aliud est enim mediocriter aliquid velle percipere, et aliud toto mentis ardore perquirere; et ideo hi non dicuntur pauperes Christi, sed divites terrae.
- 42 In conspectu eius procident universi qui descendunt in terram; et anima mea ipsi vivet. Quia superius dixerat, divites terrae esse tepidos Christianos, nunc dicit qui ante Deum procidant, id est cadant, qui in terrenas concupiscentias carnis fragilitate descendunt, et hominibus apparere non possunt. Bene autem dictum est descendunt, quia omne peccatum pars probatur inferior. Nam dum conventus Ecclesiae omnes indiscrete suscipiat, ipsius conspectui noti sunt, qui se meritorum qualitate discernunt. Animam vero suam dicit Deo vivere, quoniam hunc mundum immaculata conversatione transivit.
- 43 Et semen meum serviet illi; annuntiabitur Domino generatio ventura. Semen opera dicit, quae tempore incarnationis suae manifesta fecit in terris, ut populos instrueret, secreta religionis aperiret, praedicatores apostolos institueret, qui religionem sanctam sincera fide praedicarent. Annuntiabitur Domino dicit, ab angelis (ut quidam volunt), qui preces humanas ad Dominum referre memorantur. Scriptum est enim in libro Tobiae: Ego obtuli memoriam orationis vestrae ante Dominum. Sed figuraliter dicitur: Annuntiabitur Domino, scienti quippe, et omnia praevidenti; scriptum est enim: Novit enim Pater vester, ait Dominus, quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Annuntiant ergo angeli Domino pro ministerio, non pro instructione. Generationem venturam dicit, quae ex aqua et Spiritu sancto erat, Domino largiente, procreanda. Et ut ostenderet eam iustam, dicit Domino esse venturam; generatio enim malorum sibi videtur venire, non Domino.
- 44 Annuntiabunt coeli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Id est evangelistae praedicabunt Filium Dei; ipse enim est iustitia Patris. Illi ergo populo praedicanda est iustitia, qui crediturus est Deo, qui peccatorum morte derelicta venit ad vitam, qui sic beneficio Dei ex fide nascitur, ut in aeternum vivere mereatur. Quapropter nimis apte dictum est Christianum populum Dominum fecisse; creavit enim, quando illum de ventre matris eduxit; sed tunc cum a peccatis liberum fecit, quando Christianum per aquam regenerationis instituit. Animo vero condendum est, quod iste et alii psalmi, qui de Passione Domini loquuntur, in spe Christianorum maxime terminantur; ut hac dispositione mirabili cognoscamus salutem credentibus tali mysterio contributam.
- 45 Conclusio psalmi.
- 46 Iste psalmus est quem nobis paschali munere solemniter decantat Ecclesia; ut salutariter instruamur in humanis rebus etiam beatos temporaliter ex aliqua parte a Domino derelinqui, cum tamen eos ad bona aeterna tuitionis suae virtute perducat. Hunc feliciter flentes audimus, per quem sic passumus refici, si defixo animo in eodem mereamur affligi. O dura corda Iudaeorum! o insensatae mentes nunquam omnino credentium! Nonne hic solus psalmus ad Passionem credendam sufficere debuisset, quam sic evidenter de se Veritas ipsa praedicavit? Et ne aliqua cordibus durissimis excusatio relinqueretur, sequuntur inter alios de hac re psalmi, evidenti et manifestissima prophetatione conscripti, id est, trigesimus quartus, quinquagesimus quartus, sexagesimus octavus, et centesimus octavus; ut nulli esse deberet ambiguum, quod tantis praeconibus cognoscitur fuisse vulgatum. Continet autem praesentis psalmi numerus et alia rerum sacramenta coelestium. Nam cum propheta Daniel tribus hebdomadibus orationem suam Domino iugiter immolasset, ut quae essent Israelitico populo futura cognosceret, angeli voce responsum est, ad primas preces se fuisse transmissum, sed diabolica reluctatione tardatum; vicesimo primo die ad eum potuisse descendere, ut votis eius satisfacere potuisset. Quapropter et hic psalmus non immerito tali calculo noscitur collocatus: qui diaboli perversitate destructa, medicinalis passionis dona reseravit; cuius beneficio humanum genus ab aeterna morte liberatum, ad perpetuae salutis dona pervenit.