Expositio in Psalterium/23

E Wikisource
In Psalmum XXIII
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 In Psalmum XXII In Psalmum XXIV 


in Psalmum XXIII

  • 1 Psalmus David prima sabbati.
  • 2 Velum praesentis tituli, iuvante Domino, alacriter sublevemus, ut nobis penetralia psalmi clarius innotescant. Prima sabbati significat diem dominicam, quae prima est post sabbatum, quo die Dominus resurrexit a mortuis. Qui propter excellentiam tanti miraculi proprie Domini nuncupatur, sive quia in eo mundum condidit. Eo siquidem die isti saeculo resurgendo Dominus subvenisse cognoscitur, quando eum et fecisse declaratur. Sed quia totus psalmus post resurrectionem canitur, ideo ei titulus iste praemissus est, ut corda fidelium congruo moneret indicio.
  • 3 Divisio psalmi.
  • 4 Post resurrectionem Domini propheta laetior effectus, humanum genus alloquitur, quod varia superstitione laborabat. Prima parte definiens Domini universum orbem esse terrarum, ut sicut se nullus ab eius imperio probaret exceptum, ita nec a fide crederet alienum. Secundo loco determinans quibus virtutibus praediti sint in eius Ecclesia constituti. Tertio dementissimos superstitiosos alloquitur, ut vero Domino famulantes, a noxia sibi perversitate discedant.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Domini est terra, et plenitudo eius; orbis terrarum, et universi qui habitant in ea. Quamvis terram et in bono et in malo poni saepe noverimus, hic tamen Ecclesiam debemus advertere, quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus, quod eum veneratur auctorem. Et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorum terra suscipitur, quia nutrit et continet populum Christi. Sequitur, et plenitudo eius, id est multitudo sancta, qua repletur Ecclesia. Sed ne terram, quam superius dixit, angustam putares aliquam fortasse regionem, nunc dicit, orbis terrarum, hoc est universalem Ecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende vero quod dicit, qui habitant in ea; id est, non qui conveniunt et recedunt, sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. Habitare enim manere dicimus, quod errantium non est, quod mutabilitati non convenit. Sed ille solus Ecclesiam habitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perseverat; sicut et alius psalmus dicit: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
  • 7 Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Quid est super maria fundare, nisi supra vitiorum huius saeculi tremulos fluctus Ecclesiam firmissima credulitate solidare, ut anchora fidei fundata, procellas cuiuslibet periculi non pavescat? Unde et Apostolus dicit: Quam sicut anchoram habemus animae tutam atque fixam. Simili modo et super flumina dicit esse praeparatam, quoniam ad voluntates turbulentas persecutorum aptatam constat Ecclesiam; ut ei pravae voluntates nocere non valeant, quamvis contra eam insana mentium praecipitatione consurgant.
  • 8 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Postquam docuit breviter universa Domini esse quae condidit, nunc per interrogationem, secundam ingreditur partem, respondens quales esse debeant qui se ipsius desiderant nuncupare. Quae figura dicitur exetasmos, id est exquisitio, cum res complures divisas cum interrogatione exquirentes, singulis quae conveniunt applicamus. Praemittit ergo interrogationes, ut apta responsio subsequatur. Quis ascendet? Quia dicturus erat montem, id est iustitiam caeterasque virtutes, ad quas magno nisu tendimus, quoniam peccatis obviantibus impedimur. Sed postquam dixit, Quis ascendet, nunc dicit, stabit, quia multo utilius est in sancto loco stare quam ad eius fastigium pervenire.
  • 9 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam. Ista est exspectata responsio: Innocens manibus et mundo corde, id est cuius operatio neminem laedit, sed quantum potest adiuvare contendit. Et ne putares posse sufficere innocens manibus, addidit et mundo corde; quia frequenter disponimus laedere, sed iuvamus nolentes; et iterum bona volumus, sed ab eorum operatione cessamus. Ideoque non dicit, illuc ascendere, nisi in quo utraque potuerint inveniri. In vano vero accipit animam suam, qui putat desideranda quae sunt vel transitoria vel caduca. Ille autem in vano non accepit, qui se novit ad Divinitatis intelligentiam fuisse procreatum, ad legem Domini custodiendam, ad cogitationes vitae aeternae, et quidquid potest supernam gratiam promereri.
  • 10 Vers. 5. Nec iuravit in dolo proximo suo. Dicendo in dolo, videtur sacramenta permisisse simplicia; scriptum est enim: Iuravit Dominus et non poenitebit eum : legimus etiam patriarchas iurasse sanctissimos. Et quare dicit in Evangelio: Non iurabis neque per coelum, neque per terram? etc. Veraciter iurare in Veteri Testamento prohibitum quidem non est; sed quia humano generi de infirmitate mentis frequenter nascitur causa periurii, in Novo Testamento utilius dicit esse omnimodis non iurandum, sicut et alia similia quae non contraria, sed cognoscimus cautiora. In Evangelio quippe ipse Dominus ait: Dictum est antiquis, Oculum pro oculo; ego autem dico vobis, non resistere malo. Per dolum itaque iurat quisquis aliter facturus est quam promittit: credens periurium non esse, decepisse nequiter credentis errorem.
  • 11 Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Praemisit pias observationes, nunc dicit et praemia. Accipiet benedictionem, non a quolibet alio, sed ab ipso Domino. Ipse benedicit qui iudicaturus est, ipse absolvit qui incommutabiliter damnare potuisset. Meritum ergo beneficii per magnitudinem voluit concedentis agnosci. Quod argumentum inter oratores dicitur a persona. Sequitur, misericordiam, ut illa benedictio non per merita, sed per indulgentiam Domini venisse videatur. Nullus quippe hominum est qui sibi misereri non egeat. Donantur delicta, ut veniat corona; sicut dari non potest libertas, nisi prius servitus fuerit absoluta. Salutaris ergo noster est Dominus Christus, a quo et beatitudo tribuitur, et peccata laxantur. Nec moveat quod prius dixit, Hic accipiet

benedictionem a Domino; et postea subiunxit, et misericordiam a Deo salutari suo: dum in ordine rerum primo parcat peccatis nostris, et postea benedictionis ipsius munera subsequantur. Hoc enim frequenter invenis esse variatum, ut primo misericordia ponatur; ut est illud, Deus misereatur nobis et benedicat nos; iterumque convertit: Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. Quae figura dicitur anastrophe, id est perversio, quando promimus ordine converso sententiam. 12 Haec est generatio quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Iacob. Quia singulariter superius dixerat: Quis ascendet in montem Domini? Ne putares hoc ad Christum Dominum solummodo esse referendum, nunc et generationi Christianae hoc cognoscitur applicare. Nam cum dicit, Haec est, significat, talis est illa generatio quae Dominum requirit, id est quae sacri baptismatis fonte renascitur, et fidem suam pia operatione commendat. Sequitur, requirentium faciem Dei Iacob. Quid est hoc, quod et ipsum verbum repetit, et aliud subiunxit in fine? Prius dixerat generaliter quaerentium Dominum, qui se non ambiunt praeponi; sed suo ordine suoque fine contenti sunt, ut vel minimam partem in Christi regno mereantur accipere. Sed quia sunt et alii nimio fidei calore ferventes, qui operum bonitate nonnullis praeponi se volunt, addidit Dei Iacob; ut hoc in illis faciat quod in Iacob fecisse declaratur, qui posterius natus, primatum fratris senioris accepit. 13 Tollite portas, principes, vestras. Venit ad tertiam partem: ubi propheta, Christiana religione declarata, cum magna exsultatione imperat diversis errantibus, quatenus prioribus claustris congrua fide patefactis, ipsum regem Dominum in suis pectoribus admittere mereantur. Auferre enim praecipit portas mortis, quae a principe diabolo positae comprobantur. Quae ideo portae sunt appellatae, quia per ipsas transeunt homines sua facta portantes, et res victuales studiosissime deferentes. 14 Et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Contra portas mortis decenter portae aeternales sunt positae, ut istas caducas ostenderet, illas sine fine mansuras. Nam quod Adam diabolo faciente, legem transgrediendo perdidit, Dominus Christus legem complendo reparavit. Elevatae sunt enim portae aeternales, id est baptismatis gratia, chrismatis honor, praedicationis salus, caeteraque quae Christo Domino veniente concessa sunt. Merito autem appellatae sunt portae aeternales, per quas Rex gloriae dignatus est introire. 15 Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Interrogat propheta ad convincendam perfidiam Iudaeorum: Quis est iste Rex gloriae? Respondetur per tertiam speciem definitionis, quae Graece dicitur ποιότης, Latine qualitativa: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Quod si discutias, soli Christo probabitur convenire. Gloriosi enim possunt et terrarum principes dici: Rex gloriae nemo potest nisi solus Altissimus inveniri. Huic igitur interrogationi, sicut iam dictum est, subiuncta responsio est: ubi bene singulis verbis arguitur Iudaici populi nefanda praesumptio. Fortis enim contra illud dicitur, quia eum cum gladiis et fustibus tenendum esse putaverunt. Potens, quem illi quasi impotentem Pontio Pilato tradiderunt. Additum est quoque potens in praelio, ne illi in concertatione sua aliquid praevaluisse crederentur. Denique cum ad eum tenendum venissent, audierunt: Ego sum, et omnes, teste Ioanne Evangelista, retrorsum protinus corruerunt. Sic Dominus Salvator per virtutes suas nobis evidenter edictus est, ac si proprio vocabulo panderetur. 16 Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. 17 Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Hic etiam schema pulcherrimum factum est, quod apud Graecos dicitur anadiplosis, apud Latinos congeminatio dictionis, quae fit aut in versu, aut in repetitione verborum. Et quoniam eadem revoluta sunt, expositio superior et hic abunde sufficiat. Nam ut Iudaeos confunderet, magnificentiam Domini superius singillatim, ut competebat, exposuit; nunc autem breviter culmen totius laudis et veritatis adiecit; iam non solum fortem, non potentem, non in praelio magnum, sed Dominum ipsarum dicit esse virtutum. Rex autem est gloriae, qui facit se glorificantes utique gloriosos, sicut per Dominum dicitur: Glorificantes me ego glorificabo. Qui unicuique potestatem, virtutem caeteraque dona tribuit, ut vult. Gloria enim dicitur celebre praeconium, et frequentata laudatio. Sunt quidem, donante Domino, et angeli gloriosi, Potestates, Throni, Dominationes, et aliae potentissimae creaturae; sed nullus est Rex gloriae, nisi qui ipsas condidit et continet summitates. Stupenda laus, miranda conclusio! Nec potuit ab alio quidquam dignum dici, nisi ab ipso qui solus suam praevalet enarrare potentiam. Cognoscite, magistri saecularium litterarum, hinc schemata, hinc diversi generis argumenta, hinc definitiones, hinc disciplinarum omnium profluxisse doctrinas, quando in his litteris posita cognoscitis quae ante scholas vestras longe prius dicta fuisse sentitis. 18 Conclusio psalmi. 19 Totus hic psalmus ad moralem pertinet disciplinam; commonet enim, ut superstitionibus derelictis, vero et pio Domino fideliter serviatur. Quid enim iustius quam eum deserere qui nos in Adam fecit esse mortales? Quid beatius quam illum sequi qui humanum genus inflictam mortem fecit evadere? Sed praesta, Domine, ut qui portas misericordiae tuae lavacro sanctae regenerationis intravimus, nullis inde peccatis impellentibus exeamus. Numerus autem huius psalmi ad viginti tres litteras Latinorum fortasse pertineat, quae eloquentiae propriae dicta concludunt. Ut apud Hebraeos viginti duae, apud Latinos, unde nunc sermo est, viginti tres; apud Graecos viginti quatuor habeantur: tamen in unaquaque lingua comprehendenda competens adhibetur quantitas litterarum; sic et in isto psalmi calculo redolet beata perfectio.