Jump to content

Expositio in Psalterium/22

Checked
E Wikisource
In Psalmum XXII
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 In Psalmum XXI In Psalmum XXIII 

in Psalmum XXII

  • 1 Psalmus David.
  • 2 Apte praetermittitur, ubi novi nihil est quod requiratur. Hoc tantum commemorandum est, ut nomina tituli huius ad spiritualem, sicut praefati sumus, intelligentiam perducere debeamus. Loquitur enim per totum psalmum, primi hominis vetustate deposita, regeneratus ex aqua et Spiritu sancto fidelissimus Christianus: gratias agens quoniam de ariditate peccati ad loca pascuae, et ad aquam refectionis Domino sit largiente perductus. Et notandum quia sicut antea Decalogum legis accepit, ita hic decem beneficiis se gaudet esse ditatum; quod non singulis versibus dicitur, sed per commata succincte narratur.
  • 3 Divisio psalmi
  • 4 Parvus quidem psalmus est, sed multis noscitur partibus contineri, qui divisionem in personis non habet, sed in rebus. Ideoque nos non divisiones, ut in aliis psalmis, sed certas numeri per singulas quasque partes forsitan competenter affiximus.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Vir ille sanctissimus, qui per gratiam baptismatis innovatus, pauperem se Domini abiecta saeculi pompa noscebat, in conscientiae cubili laetus exsultat, et a Domino se protegi iucunditate dulcissima profitetur. Dicit enim regi se a Domino, ubi est defensio fortis et magna securitas, ubi nemo metuit inimicum, ubi iam nuilus sua imbecillitate turbatur. Addendo autem, nihil mihi deerit, divitias suas pauper ille noscebat, cum sibi a Domino substantiam spiritualem crederet nihilominus conferendam. Sed audiamus in subsequentibus, quam sit dives ista paupertas, quae tantis bonis repletur quanta continere regum thesauraria non merentur. Quae figura Graece dicitur synathroismos, Latine congregatio, quoties multa in unum colliguntur, et velut pondere facto audientium animis offeruntur. Hoc schema sive in laudibus, sive in vituperationibus, inter oratores violentissimum haberi solet.
  • 7 In loco pascuae ibi me collocavit. Primam partem munerum fidelis iste quem diximus gratanter exponit, quod tamen ad universalem Christi Ecclesiam merito cognoscimus pertinere. Asserit se ergo in locis pascuae constitutum, non unde caro corpusque saginetur, sed unde anima coelesti pabulo refecta, spiritualis laetitiae nitore pinguescat. Illa enim Dei sunt pascua, quae non ventris digestionibus dilabuntur, ubi iterum importuna non succedit esuries; sed anima cum semel coeperit esse saturata, in idipsum coelesti munere perseverat. Locus autem iste qui dicitur pabulorum, divina lectio est. Nam sicut pecudum corporibus pinguedinem praestat ager depastus, ita et sermo divinus animam novit fideliter saginare meditatus. De his pascuis saturatus eructavit ille qui dixit Deo: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo, et his similia.
  • 8 Super aquam refectionis educavit me. Secundum munus suae provectionis ostendit, dona divina comparans amoenitatibus huius saeculi, quibus multum humana gaudere solet infirmitas. Sed consideremus per istas comparationes, quid magis velit intelligi. Aqua refectionis est baptismi lavacrum, quo anima sterilis ariditate peccati ad bonos fructus inferendos divinis muneribus irrigatur. Et bene addidit: Educavit, id est paulatim nutrivit, quasi parvulos et re atos, sicut Petrus apostolus dicit: Tanquam modo geniti infantes, rationabiles et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.
  • 9 Animam meam convertit. Ad gratiam tertiam venit, ubi animam suam divino beneficio asserit esse conversam. Sed conversam dicit, quia post baptismum de peccatrice facta est iusta, de faeculenta mundissima, de contracta sine ruga; sicut Apostolus dicit: Ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi. Merito ergo animam suam gloriatur ad Christum esse conversam, quae dudum sub diabolo probatur esse captiva. Sed tunc est salubris ista conversio, si non iterum incentivis vitiis in peccata relabamur. Verum istam conversionem vide quid sequitur.
  • 10 Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. Quartum beneficium memorat, quod est sollicitius indagandum. Nam cum super iustitiae semitas ambulare superbiae sit, cur sanctus vir illuc se gaudet esse perductum, quod dominicis regulis videbatur esse contrarium? Sed hic super taliter accipiendum est, quemadmodum si dicatur, positus est super populum corrigendum, quos debeat iustitiae semitas edocere; sicut et alius propheta dicit: Super excelsa statuit me, ut vincam in claritate ipsius. Quod autem ait: Propter nomen suum, famulus Christi gaudebat se ad illam scientiam pervenisse, ut posset Domini iussa vulgare. Semita enim iustitiae sunt duo praecepta salutaria, in quibus lex et prophetalis sermo concluditur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et prozimum tuum sicut teipsum. Merito ergo super semitas iustitiae deductum se esse gaudebat, qui animi contemplatione profecerat. Addidit, propter nomen suum, ut nemo diceret meritis suis collatum, quod divina gratia probabat esse concessum.
  • 11 Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Quinta succedit gratia, quam revera constat unicuique firmissimo catholico contributam. Dicit enim, etsi inter haereticos et schismaticos ambulem, qui recte umbrae mortio esse dicuntur, quoniam exitii figuram portant, cum ad inferna perducunt, Non timebo eorum pravas suasiones; quia tu praesentiae tuae tuitione me defendis; sicut scriptum est in propheta: Non te deseram, non te derelinquam. In isto quippe mundo Ecclesia inter iniquos ambulat, donec iudicii dies bonorum malorumque sequestrator advenerit; sicut propheta dicit: Spiritus, inquit, vultus nostri Christus Dominus, sub cuius velamento vivimus inter gentes. Sive umbra mortis, absolute diabolus est, qui obscure nobis laqueos ponit, ut per nebulas ipsius decepti, in aeternae mortis praecipitia corruamus. Sed haec non timentur a vero fideli, etsi in ipsorum medio divina misericordia fretus ambulare praesumpserit. Cur enim vir iustus illos timeat qui sanctos timent, et invita illis voluntate deserviunt?
  • 12 Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Iam sexta largitate laetatur. Virga enim pertinet ad iustitiam et fortitudinem Domini Salvatoris, sicut in alio psalmo dicit: Virga aequitatis, virga regni tui. Baculus ad adiutorium humanum respicit, quo et pes ipse caute defigitur, et totum corpus nisu desuper incumbentium sustinetur. Hoc usi sunt patriarchae; dicit enim Iacob, In baculo meo transivi Iordanem istum. Item in Exodo ait Dominus filiis Israel: Renes vestros accingetis, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes. Quod multis locis reperies in auctoritate divina. Istis ergo duabus rebus fidelis se asserit consolatum: una est districtio quae conterit vitiosos; altera gubernatio, quae sustinet fidelissimos Christianos. Ipsa vero dum ponit numero plurali, virgam et baculum, significat quae superius dixit. Sed videamus quemadmodum utraque nos consolari poterunt, cum res omnino diversae sint. Baculum quippe non est dubium consolari, qui ad opem ferendam humanae imbecillitati semper assumitur. De virga quid dicemus, quae percutit, affligit, et vitia nostra iudiciaria severitate castigat? Consolatur plane et ipsa fideles, quando eos ad viam Domini adhibita emendatione perducit. Nam recte consolari dicimus omne quod adiuvat; etsi ad tempus nos pro sua districtione contristat. Unde dicit Apostolus ad Hebraeos: Quoniam omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitae; in posterum autem multum fructum affert.
  • 13 Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Septimae gratulationis numerus adhibetur, cum dicit: Parasti in conspectu meo, id est praedestinasti altare sanctum, quod cuncta videt Ecclesia, quod circumdat populus Christianus. Mensa enim a mense dicta est, quia eodem die convivia ritu gentium exercebantur. Ecclesiae vero mensa est beata convivatio, epulatio felix, saturitas fidei, esca coelestis. Verum istam mensam adversus eos paratam esse manifestum est, qui in aliqua perversitate demersi, Ecclesiam Dei suo graviter errore contristant: de quibus Apostolus dicit: Qui manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini; datum scilicet ad remissionem peccatorum, et vitam perpetuam possidendam. Memento autem quod mensa et in bono et in malo ponitur; sicut dicit Apostolus: Non potestis communicare mensae Domini et mensae daemoniorum.
  • 14 Impinguasti in oleo caput meum. Octava ponitur munificentia. Caput fidelium Christus est Dominus, qui recte dicitur impinguatus in oleo, quoniam nulla siccitate peccatoris exaruit. Caput ergo suum in oleo asserit impinguatum, videlicet unde caetera membra laetarentur. Sed quid est hoc, quod species ipsa benedictionis sanctae frequenter adhibetur, unxit prophetas, consecravit reges? Non immerito, quoniam arbor ipsa pacis etiam praestabat indicium, quod eius specialiter munus noscitur esse divinum: liquor arboreus, pinguedo laetificans, magnarum gratia dignitatum, cuius folia in viriditatis suae pulchritudine perseverant. Haec etiam Noe per columbam nuntiavit terris redditam sospitatem, ut merito tantae benedictionis capax esse videatur, quae fructus sui magno decore simul et utilitate perfruitur. De ipso enim et alius psalmus dicit: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae consortibus tuis
  • 15 Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est! Nonum munus est sanguinis Domini, quod sic inebriat, ut mentem sanet, a delictis prohibens, non ad peccata perducens. Haec vinolentia sobrios reddit, haec plenitudo malis evacuat; et qui illo poculo non fuerit repletus, aeterna redditur egestate ieiunus. Invenitur etiam et in malo positum, ut Isaias ait: Et accepi de manu tua calicem ruinae, poculum irae et indignationis meae. Addidit, quam praeclarum est! utique cum talia conferat, ut ad coelorum regna perducat. De quo poculo in Evangelio dicitur: Qui biberit ex aqua quam ego do, non sitiet unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
  • 16 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae. Decima pars promissae divisionis impleta est, ubi ad cumulum se laetitiae desiderii magnitudo satiavit. Nam cum misericordia Domini semper praecedat, hic dicit, subsequetur me: subsequitur utique ad custodiam, sed praecedit ad gratiam conferendam. Nam si solum sequeretur, nemo donata perciperet; si tantum praecederet, nullus poterat collata servare. Graviores sunt enim insidiae quas a tergo diabolus parat, et nisi Domini misericordia subsequatur, facillime fragilitas humana decipitur. Tunc enim quando se aliquis vitium transiisse credit, incauta magis ignoratione decipitur. Unde nimis necessarium est ut semper nos et gratia Domini praecedat, et misericordia subsequatur.
  • 17 Et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. Finis iste pendet de superioribus dictis. Ideo enim illa professus est sibi esse concessa, ut ad habitandum in domo eius gloriae perveniret. Ipsa est enim bonorum omnium completiva perfectio, sicut in alio psalmo dicit: Beati qui habitant in domo tua! in saecula saeculorum laudabunt te. Domus quippe Domini futuram significat Ierusalem, quae in longitudinem dierum sine ambiguitate consistit. Ipsa est enim beatitudo perpetua, et sine fine laetitia. Memento autem quod in priore versu psalmi huius, id est Dominus regit me, et nihil mihi deerit, breviter dixit, quod in subsequentibus latius enumeravit. Quae figura dicitur epitrochasmos, id est dicti rotatio, cum succincte ea quae sunt effusius dicenda perstringit. In hoc autem versu finali, id est, Ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum, epiphonema, id est acclamatio, nobilissima nimis figura posita est, quae post narratas res breviter cum acclamatione prorumpit, post omnia desinens in exaggeratissimam summitatem. Sic psalmi istius principia, media, et finis, decora diversorum schematum luce radiantur.
  • 18 Conclusio psalmi.
  • 19 Mente reponamus quid coelestis illa fistula decem virtutibus compacta cecinerit: quam dulce melos animae salutari delectatione cantaverit; ut in hac festivitate mysterii, non voluptas aurium, sed salubritas acquisita cognoscatur animarum. Numerus quoque psalmi huius significat perfectionem sapientiae; siquidem viginti duo libros esse cognoscimus Veteris Testamenti secundum litteras Hebraeorum, quas ad plenitudinem divinae scientiae comprehendendam constat humano generi contributas. Quapropter diversis modis psalmo isti superna noscuntur convenire mysteria.