Expositio in psalmos poenitentiales/1

E Wikisource
2 


1[recensere]

466 PROEMIUM IN PRIMUM PSALMUM POENITENTIALEM.

In finem in Carminibus, Psalmus David pro octava.

Si ille rex et propheta convenienter David, manu fortis vocatus est, quia ursum interfecit, leonem suffocavit, Goliath fortissimum lapidis unius ictu prostravit, et Gentes innumeras imperii sui ditioni subegit (I Reg. XVII); non incongrue eodem nomine sanctam animam accipimus, quae illum, qui quasi leo rugiens circuit quaerens quem devoret, in se ipsa interfecit (I Petr. V). Et si quando eam sicut fortis armatus aperto certamine aggreditur, lapidis, quem reprobaverunt aedificantes, illum ictu prosternit, corporis nihilominus passiones subigit, atque ad virtutum officia convertit (Luc. XI, I Petr. II). Psalterium quoque eamdem animam spiritalibus exercitiis assuetam non inconvenienter nominamus. Sicut enim musicum illud instrumentum triangulum decem chordarum inferius quidem percutitur, superius vero sonare videtur; ita anima sanctae Trinitatis fide formata, decem Legis praeceptis instructa, inferius percutitur et superius auditur; quia cum carnem aliquis perfecte afflixerit, tunc suavissimum Deo in dulcedine melos reddit. Per psalmum ergo, meditationes et laudes et gaudia de Deo in animo concepta accipimus, sicut cantum illius musici instrumenti psalmum vocamus. Psalmus ergo iste, id est haec meditatio, David, id est fideli animae virtutibus exercitatae attribuitur; animae scilicet tendenti in finem, id est in Christum, qui est initium et finis (Apoc. XXI). Christus finis dicitur, vel quia est consummatio Legis et Prophetarum, sicut ipse pendens in cruce testatus est, cum aceto et felle potatus dixit: 467 Consummatum est (Joan. XIX, 30). Vel quia bonorum omnium perfectio est, quia nullum bonum perficitur, nisi quod in summo bono solidatur. Sicut enim nobis non sufficit alios bonos quaerere, nisi ad ejus studeamus agnitionem pervenire: ita eo invento nullus jam melior quaeritur, quia omnis creatura eo, sub cujus pedibus a Patre omnia sunt subjecta, inferior invenitur. Pro octava vero psalmus iste factus asseritur, quia pro consideratione futurae resurrectionis Domino decantatur. Omne praesentis vitae tempus septem diebus evolvitur; et ideo aeterna dies, quae expleta horum dierum vicissitudine futura est, octava vocatur. Et quia pro consideratione extremi judicii psalmus iste concinitur, recte pro octava intitulatur. Vel quia sequitur finem carnalis et spiritalis generationis, ideo octava dicitur resurrectionis. Caro enim ex quatuor constat elementis, anima tribus vegetatur naturis. Est enim rationalis ad discernendum, concupiscibilis ad virtutes appetendum, irascibilis ad vitia aversandum. De hac enim ira per eumdem prophetam dicitur: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Quod enim se contra seipsum erexerit, et zelo rectitudinis inflammatus, contra vitiorum se importunitates viriliter commoverit, in conspectu interni judicis nequaquam deliquit. Vel secundum quosdam octava dicitur, quia sequitur sex aetates in hoc saeculo viventium, et septimam dormientium justorum. Hunc autem psalmum in hymnis habendum titulus adstruit; quia qui tactus dolore cordis intrinsecus pecccata sua confitens cor in poenitentia conterit, suavem ad aures misericordis Dei vocem exsultationis reddit. Majus est enim angelis Dei super uno peccatore poenitente gaudium, quam de nonagintanovem perseverantia justorum (Luc. XV). Et qui pro indulgentiae desiderio iniquitates suas annuntiat, in tabernaculis justorum dulciter hymnizat. 468 Loquitur ergo in hoc psalmo fidelis anima, octavam illam, id est diem judicii tremendam considerans, terroremque districtionis divinae et reproborum damnationem perpetuam prudentiae intuitu contemplans. Et quia de suis meritis diffidens, in se qualiter in illo tremendo examine iram ultionis divinae effugere possit, non invenit; audacter quidem, sed confidenter ad fontem misericordiae, faciem ejus praeoccupans accedit, malens in hac vita per poenitentiam et flagella conteri, quam in futuro horrendis suppliciorum cruciatibus affligi. Quid ergo dicat audiamus, et illius exemplo cum fiducia ad thronum gloriae Dei adeamus.

EXPLANATIO PSALMI PRIMI POENITENTIALIS. (Psal. VI.--Vers. 1.) Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. 1. Vides quam bonum principium, quam affectuosum, quam gratiae plenum. In eo enim quod Dominum eum vocavit, quod sui jure misereri deberet ostendit. Dominorum enim est, servos alere, non negligere; delinquentes corrigere, non necare; fugientes requirere, non abdicare. Domine, ne in furore tuo. Solet fieri, ut qui dominorum iram incurrunt, si eis reconciliari appetunt, patronos quaerant, interventores adhibeant, advocatos adsciscant. Sed haec anima illius terribilis judicii terrore perculsa, amoris Dei desiderio accensa, moras non patitur, dilationem aversatur; et si ad horam Deum convenire distulerit, damnationem se evadere non posse arbitratur. Desiderium enim non sustinet, et in patientia modum non habet. Vires ergo colligit, de misericordia Conditoris confidit, et quasi eum praesentem videat, loqui praesumit. Ac si dicat: Scio quidem quia ab oculis tuis, meis excludor meritis; sed tamen minor sum cunctis miserationibus tuis. Tu igitur, Domine, cujus me servum esse non abnego, cujus imperiis obtemperare desidero, cujus suave jugum ferre nequaquam recuso, ne arguas me in furore tuo. Hic me potius argue; dum tempus est misericordiae, corripe; dum dies salutis est, exerce. Quisquis in hac vita flagellis atteritur, in mansuetudine corripitur; quia correptionibus emendatur. In illo autem tremendo examine iniquus omnis in furore arguitur; quia poenam interminabilem venia nulla comitatur. Absit ut in Deo furorem credamus. Non enim esset incommutabilis, si eum commovere posset alicujus necessitas passionis. Sed quia aliter de Deo, nisi secundum humanum morem loqui non possumus, infinitae damnationis sententiam, furorem vocamus. Non ut in illa justitiae severitate, aliqua omnino perturbatione Deus moveatur, sed quia in eos qui duplici sunt contritione conterendi, irremediabiliter vindicantur. Ne arguas me in furore tuo: non humano, non transitorio. Furor humanus sicut cito praeterit, ita suae vigorem potestatis nonnisi in corporibus extendit; divinae vero ultionis animadversio, non solum poenas in corpore et anima multiplicat, verumetiam in damnatis immobiliter perseverat. Neque in ira tua corripias me. Sicut major est furor quam ira, ita arguere majus est quam corripere. Eos corripimus, quos amantes emendamus. Et quia post mortem carnis alii aeternis deputantur suppliciis, et alii ad vitam per ignem transeunt purgationis; 469 fidelis anima non solum furorem timet, sed etiam iram abhorret, teste beato Augustino: Hi omnes qui non posuerunt sibi fundamentum Christum, in furore arguuntur, quia aeterno igne cruciantur. Qui autem eidem fundamento superposuerunt lignum, fenum, stipulam, in ira corripiuntur; quia igne purgati, ad beatitudinis requiem deducuntur (I Cor. III). Dicat ergo fidelis anima, quid fecit considerans, et quid sit receptura contemplans: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Ac si aperte dicat: Hoc solum tota cordis intentione efflagito, hoc indesinenter votis omnibus concupisco, ne me in illo tremendo examine vel cum reprobis ferias, vel cum purgandis, flammis ultricibus affligas. Et ut hoc fiat:

(Vers. 2.) Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

2. In eo quod nomen venerandum repetit, piae precis affectum se habere ostendit. Quasi dicat: Tu Domine, quem suave videtur mihi saepius invocare, miserere mei dum tempus est misericordiae. Hic me misericorditer corripe; hic per flagella contere; hic igne tribulationis exure. Et ne quid in me post hujus vitae terminum vindicandum invenias, oro ut per ignem tui amoris omnem in me vitiorum rubiginem consumas. Et hoc opus est ut facias, quoniam infirmus sum. Ex peccato primi parentis poenam contraxi magnae infirmitatis (Rom. VII): non enim quod volo, ago; sed quod odi malum, illud facio. Infirmus sum, quia ad malum pronus sum. Sed tu, Domine, animarum debilium velox medice, sana me, scilicet interius omni vitiorum labe emunda: quoniam conturbata sunt omnia ossa mea, id est, virtutes animae obscuratae sunt, et extenuatae virtutes simul conturbatae sunt. Charitas enim confunditur, humilitas impingitur, fortitudo dejicitur, castitas impugnatur. Per ossa virtutes accipimus, per quas nimirum animam sustentamus. Sicut enim in ossibus est fortitudo corporum, ita in virtutibus robur invenitur animarum. Et plane debilis omnis comprehenditur anima, nisi quae fuerit virtutum fortitudine fulta. Postquam enim in ordine culpam incurrit primus humani generis parens, ab illa in qua positus fuerat mentis celsitudine decidit, claritatem visionis divinae perdidit, suavissimas verborum Dei epulas, quibus interius reficiebatur, amisit; oculos carnis ad obscena et turpia videnda aperuit, qui prius aciem mentis, qua lucis summae fulgor intuebatur, obscuravit. (Vers. 3.) Et anima mea turbata est valde: sed tu, Domine, usquequo?

3. Et quia me infirmum sentio, quia ossa mea conturbata agnosco, anima mea, scilicet eo quod mea est, quod per me corrupta est, quod per me debilis et aegra facta est, turbata est ad gemitum, commota est ad compunctionem et lamenta, valde magna scilicet et multimoda turbatione. Turbatur enim, quia peccavit quia bonum Dominum offendit, quia vitam perdidit, mortem incurrit. Sed tu, Domine, usquequo turbaris contra me, quia peccavi, quia te ad iracundiam delinquendo provocavi? Vel, tu Domine. Daemones quidem invasores, non domini, naturaliter malunt meam perditionem quam salutem; sed tu, Domine, qui non vis mortem peccatoris (Ezech. XXXIII): singulariter Domine, non abusive, sed proprie: usquequo, id est quandiu differs sanare? Ecce in conspectu boni medici et curare valentis 470 assisto, vulnera detego, preces emitto, dolores augeo, lacrymas effundo. Cur ergo dissimulas, cum non sit tibi minor potentia, quam voluntas? Licet hoc celes in corde tuo; tamen scio, quia universorum memineris. Omnis curatio quanto difficilius acquiritur, tanto acquisita cautius custoditur. (Vers. 4.) Convertere, Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam.

4. Ne magis turberis, supplico; ne ultra misereri peto; immo convertere, Domine. Sicut anima mea conversa est ad te per turbationem poenitudinis, ita tu convertere ad eam per serenitatem miserationis. Et conversus, eripe animam meam. Impediunt eam vepres carnalium delectationum, detinent illam saecularium illecebrae cupiditatum; sed tu, qui potens es omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus (Ephes. III), eam eripe; igne tui amoris, terrenarum dumeta voluptatum, quibus irretitur, adure; extra omnem peccati appetitum illam tuae manu fortitudinis trahe. Salvum me fac propter misericordiam tuam. Parum est ut animam meam a mundi voluptatibus liberes, nisi me ab hostium tentationibus virtutis tuae protectione conserves. Boni medici officium est, non solum salutem restituere, sed etiam restitutam custodiae sedulitate servare. Sic ergo et tu cum animam meam a carnalibus desideriis eripueris, da mihi in bono perseverantiam, ne mihi demissos laqueos iterum tentationum incurram. Et hoc propter misericordiam tuam: non de meis meritis confidens, me ut salvum facias supplico, sed de sola misericordia tua praesumens impetrare, quod non de meis meritis spero. (Vers. 5.) Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?

5. Peccata consummata generant mortem (Jac. I) Nisi enim conversus fueris, nisi animam meam eripueris, nisi me salvum feceris, in peccatorum me caligine, id est in morte dimittis; quod si in morte fuero, tui procul dubio memoriam perdo. Et inde hoc scio, quod in morte penitus tui memor esse nequibo: quoniam non est in morte qui memor sit tui. Quomodo namque mihi conceditur, quod omnibus denegatur? In inferno autem quis confitebitur tibi? Sicut de morte ad infernum peccator pervenit, ita de peccatorum multitudine in desperationis foveam cadit. Unde et scriptum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Fidelis anima non exaudiri metuens, miserias quas perlatura est si non exauditur, enumerat; ut se maximo timore concutiat, et Deum citius ad misericordiam flectat. Ait ergo: In inferno autem quis confitebitur tibi? Quasi dicat: Dico, si non eripueris me, in morte futuram me praevideo. Et non solum in morte futuram me praevideo, sed etiam in inferno, id est in desperatione me sepeliendam cognosco. Quod si in inferno fuero, tibi me confiteri non posse perpendo. Nullus enim in inferno confitebitur tibi. Et hoc est quod ait sub specie interrogantis: In inferno autem quis confitebitur tibi? Scilicet nullus. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris (Eccle. XV, 9). Aliter: Quoniam non est in morte qui memor sit tui, precor ut animam meam liberes a carnalibus desideriis, quae militant adversus eam (I Petr. II). Si enim hoc non feceris, interficient me; quia a te, qui es vita mea, separabunt me. Cum enim tu sis illud idem animae, quod est anima corpori; si tibi inseparabiliter non inhaesero, 471 necessario mortem incurro. Et si in morte fuero, tui memor non ero: quoniam non est in morte qui memor sit tui. Sicut nullius rei meminit caro mortua, ita nec te sentire praevalet a te Deo anima divisa. Nulla societas luci ad tenebras. Ubi autem tui ingreditur memoria, ibi est lux veritatis immensa. Quod tamen intelligi et aliter potest, quasi dicat: Immedicabile corpus est recidendum ense, et membri in corpore mortui abscissio potius est necessaria, quam medicina. Sed ego non sum ut membrum mortuum, cui medicina non proficiat, sedulitas nihil conferat. Nam sum memor tui, scilicet misericordiae. Te enim medicum scio, misericordem non ambigo, longanimem agnosco, quod non facerem si in morte essem. Et hoc apparet a toto, quoniam non est in morte. (Vers. 6.) Laboravi in gemitu meo: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.

6. Dixerat superius, Salvum me fac, et tempus est ut facias; nam ego laboravi in gemitu meo. Adest miser, adsit et misericordia. Miseriam meam ego cognosco, vulnus non dissimulo, peccatum non celo. Nisi enim miserum me agnoscerem, in gemendo non laborarem. Sed ego laboravi, id est studiose egi, ut essem in gemitu, scilicet ut quousque viverem, gemendum mihi putarem. Et laboravi in gemitu, id est, modo mihi proprio. Nemini enim sicut mihi ingemiscendum aestimo, quia prae omnibus me peccasse perpendo. Et quia non sufficit bene incipere, nisi studeat quis in bono opere perseverare, adjungit: Lavi per singulas noctes, id est per singulas tenebrosas cogitationes, lectum meum. Per lectum, conscientiam accipimus; quia sicut in lecto jacentes quiescimus, ita in ea vel legi Dei, vel legi peccati consentimus. Et sicut laboribus pressi in lecto quiescentes reficimur, ita dum mundi hujus adversitatibus preminur, in bona conscientia interius delectamur, Paulo attestante qui ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Lectum ergo per singulas noctes lavat, qui conscientiam a cogitationibus tenebrosis, lacrymis compunctionis emundat. Et non solum conscientiam purificabo, sed etiam lacrymis meis stratum meum rigabo. Quia vilis lectus est stratum, per ipsum carnem accipimus. Et quoniam sicut stratum facile concutitur, ita caro ab infirmo animo varie versatur, sicut per eumdem prophetam dicitur, Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Psal. XLII, 2). Rigat ergo lacrymis stratum suum, quia continuo luctu et dolore, carnis maculas diluit, et cordis duritiam imbre compunctionis emollit; ut sicut hortus recepta suavi pluvia evidenter germinat, ita caro lacrymarum fluentis rigata, bonorum operum et justitiae germen emittit. Cur autem laboraverit, causam subdit, ac si dicat: Ideo laboravi, ideo ingemui, quia, (Vers. 7.) Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.

7. Humana natura ad imaginem primitus et similitudinem Dei condita (Gen. I), per praevaricationis culpam a contemplationis divinae claritate expulsa, sicut immortalitatis aeternae beatitudinem perdidit, ita interiorem oculum animae, scilicet rationabilem obscuravit. Et quia postea bonum a malo discernere noluit, volens postmodum quid sibi sequendum, quidve fugiendum esset, scire nequivit (I Joan. III). Et quia illum qui lux est, et in quo non sunt ullae tenebrae, 472 non tenuit, sicut in nocte, sic postea in meridie palpavit. Dicat ergo fidelis anima: Turbatus est a furore oculus meus: quia discernendi recte voluntatem non habui, per furorem, id est damnationis sententiam, ipsam eligendi potentiam amisi Vel etiam illius a furore oculus turbatur, quia tremendi diem judicii, damnari metuens, intuetur. Cum enim quod quisque gesserit, quia ibi sit receptus, considerat, mentem quae hoc praevidet, malorum suorum consciam, ipse judicii terror perturbat. Et quia ad illud judicium venire non trepidat, nisi quem conscientia de peccatis accusat, ideo adjungit: Inveteravi inter omnes inimicos meos. Ac si diceret: Ideo ad illud terribile examen deduci metuo, quia per consuetudinem et perseverantiam pravorum operum, non novum, sed veterem me peccatorem agnosco. Cum enim sim inter inimicos meos, spiritus videlicet malignos; quia eorum a me suggestiones non repuli illis consentiens in tenebrarum operibus inveteravi Id est in veteris hominis inobedientiam redii. Factus sum comparabilis veteri vesti. Sicut enim vetus vestis nec ornatum adjicit, nec frigus repellit; ita ego nec frigus tentationis expellere valeo, nec proximorum animas per doctrinae verbum adorno. Vel, inveteravi habitans inter inimicos meos, inimicos scilicet catholicae fidei et Christianae religionis. (Vers. 8.) Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

8. Quae societas luci ad tenebras? Quae conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fidelis cum infideli? (II Cor. VI, 15). Sicut enim qui diabolum sequitur, Sanctorum collegium affectu et opere aspernatur; ita qui Deo perfecte adhaeserit, impiorum consortium nequaquam admittit. Quia ergo inveteravi conversatus inter inimicos meos, ne amplius aliquid vetustatis in me appareat, ne inimicorum conversatio notam mihi praevaricationis infigat; vos qui operamini iniquitatem, qui culpas vestras confiteri negligitis, qui in malis operibus impoenitentes perseveratis, hic a me affectu discedite, hic vos a me operum dissimilitudine elongate; ut quia a Deo receditis hic animo, et in futuro etiam corpore a me discedatis. Discedite, ut amplius non communicem operibus vestris iniquis: Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? (Cant. V.) Vocem flebilem Dominus exaudivit; quia ab omni inquinamento carnis et spiritus me mundavit. Quomodo autem exauditus sit, ostendit: (Vers. 9.) Exaudivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam suscepit.

9. Exaudivit Dominus deprecationem meam, peccata dimittendo. Dominus orationem meam suscepit, perseverantiam dando; quasi dicat: Non solum pro peccatis meis flenti delictorum mihi indulgentiam contulit, sed etiam ne eadem ulterius committerem, gratiae suae ubertatem concessit. Dixerat superius: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Sed quia charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII); et hinc vera esse ostenditur, cum ille diligitur qui adversatur, ideo subjungit: (Vers. 10.) Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter.

10. Ille veraciter charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI, 27). Ne ergo surda aure praecepta transeat 473 Dominica, pro inimicis orat anima exaudita: Erubescant et conturbentur. Ergo quia propter peccata quae perpetraveram, erubui; erubescens vero ut ea diluerem, in gemitu meo laboravi, exaudita veniam impetravi. Et utinam meo exemplo erubescat quicunque quod ad imaginem et similitudinem Dei sit factus (Gen. I) intelligit, et qualiter illam peccando foedavit, agnoscit. Si se circumspiciens, consideret et decorem quem perdidit, et obscenitatem qua se velut quodam teterrimo colore perfudit, de operum suorum qualitate, nisi sit lapis, erubescit. Nobilis anima si quas aliquando peccati notas admiserit, verecundiam tamen a se funditus non repellit. Nam et illud verum est apertae desperationis indicium, si verecundia non sequitur peccatum. Unde sub Judaeae specie contemnenti animae dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jerem. III, 3). Qui enim neglecto Dei timore peccata peccatis accumulat, profecto ut meretrix frontem obdurat. 11. Sed quia minus est de anteacta vita erubescere, nisi quis etiam studeat ea quae admisit, poenitendo corrigere, subjungit: Et conturbentur vehementer. Quisquis peccati sui modum considerans, sibi iratus, contra seipsum graviter, quod egit puniendo, invehitur, per compunctionis lacrymas vehementer conturbatur. Quia vero per dolorem poenitentiae pervenitur ad conversionem vitae, protinus additur: Convertantur. Ille nimirum ad Deum convertitur, qui tam cogitatus suos, quam etiam operationes ad Deum semper dirigere conatur. Et quoniam tempus breve est, et finis peccatorum mors est; ne quis putaret in hominis esse potestate quando vias suas velit corrigere, repetit: Erubescant, se peccasse, erubescant conversionem distulisse. Et hoc faciant valde velociter. DIES enim Domini sicut fur in nocte ita veniet (II Petr. III, 10). Unde et Salomon; Ne tardes, inquit, converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. V, 8).