Expositio in psalmos poenitentiales/2

E Wikisource
Psalmus II
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum
 1 2 

2[recensere]

PROOEMIUM IN SECUNDUM PSALMUM POENITENTIALEM.

Ipsi David intellectus.

Sicut supra jam diximus, per David, fidelis anima accipitur, cui et nominis interpretatio, et operum magnificentia convenienter aptantur. Fidelis ergo anima, ea quae in hoc Psalmo dicuntur, intelligat, et ab isto nunquam intellectu recedat. Intellectus vero David in hoc psalmo est, ut nemo se ante fidem de meritis suis, quae nulla sunt, efferat; nemo fide per gratiam accepta, de peccati impunitate praesumat; nemo bonum quod facit, sibi, sed gratiae Dei attribuat; nemo per desidiae torporem in bona operatione pigrescat. Videamus nunc quid dicat.

EXPOSITIO PSALMI SECUNDI POENITENTIALIS.

(Psal. XXXI.--Vers. 1.) Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 1. Quasi dicat: Cum omnes velint esse beati, diversi de beatitudine diversa sentiunt; et desideriorum suorum errorem sectantes, ad beatitudinis portum per devia venire proponunt. Sed quidquid illi aestiment, istud est ratum, istud est catholicum, 474 quod illi solum sunt beati, quorum remissae sunt iniquitates originales per baptismum: et quorum tecta sunt peccata actualia post baptismum commissa. Si tegit infirmus vulnera, quomodo illi a medico adhibetur medicina? Nonne si celare vulnus coeperit latius extensum introrsum putrescit? Sic et peccatum, nisi per confessionem detegatur, lethaliter in intimis dilatatur. Et sicut vulnus non ostensum etiam sanam carnem putredine inficit, ita peccatum nisi confitendo reveletur, etiam si qua ibi sunt bona corrumpit. Non enim accepta sunt Deo bona, quae malorum admistione maculantur. Sed aliud est quod a peccatore homine per obstinationem tegitur, aliud quod miserante Deo per remissionem operitur. Tegit medicus vulnus sanandum medicamine, tegit Deus peccatum ea, quae multitudinem peccatorum operit (I Petr. IV, 8), charitate. Si quis ergo peccata sua tecta esse desiderat, Deo ea per vocem confessionis ostendat. Sunt tamen quaedam peccata, quae quandiu in hac vita vivitur, etiam a perfectis viris aut vix, aut nullatenus declinantur. Habent enim sancti viri aliquid quod in hac vita operire debeant; quia omnino est impossibile ut in locutione, aut etiam in cogitatione nunquam delinquant. Student igitur viri Dei oculorum linguaeque culpas tegere meritis vitae, student pondere bonorum operum premere immoderata verborum. Verum quomodo in electis est possibile eorum transgressiones contegi, cum ab illo, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, non possunt abscondi? (Hebr. IV, 13). Sed quia hoc quod tegitur, inferius ponitur, et aliquid aliud superducitur, ut quod est subter positum, tegatur; tegere peccata dicimus, quae quasi subter ponentes abdicamus. Quibus nimirum quasi tegmen superducimus, dum bonorum operum nos indumento vestimus. Peccata itaque tegimus, si bona facta malis actibus superponamus.

(Vers. 2.) Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

2. Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur. Si nobis peccata nostra imputaverimus, non ea nobis imputat Deus (I Cor. XI, 31). Si ea satisfaciendo puniremus, nullum qui nos in futuro puniat, inveniremus. Imputare sibi Adam peccatum suum noluit, quando culpam suam in Creatorem refudit, dicens: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi (Gen. III, 12). Unde quia se confiteri culpabilem renuit, mortiferae damnationis sententiam ad posteros misit. Judicare autem seipsum nemo poterit, nisi qui virilem animum ad vitia persequendum assumit, sicut per eumdem prophetam dicitur: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant (Psal. XVII, 38). Qui enim mollis est, et dissolutus in opere suo, frater est opera sua dissipantis (Prov. XIII, 9). Ideo dixit: Beatus vir. Quasi dicat: Ad hoc opus nemo assurgere praevalet, nisi qui sanctae fortitudinis vires habet. Quid enim fortius, quam omnes animi sui motus rationi subigere, omnia carnis desideria spiritus virtute frenare, proprias voluntates abjicere, contemptis visibilibus ea quae non videntur amare? Unde et Salomon ait: Melior est patiens, viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. XVI, 32).-- Nec est in spiritu ejus aolus. Illi quidem peccatum non imputabitur, in cujus spiritu dolus mendacii non invenitur: qui se justum esse non simulat, qui ea etiam quae occulte deliquit, non celat. In spiritu publicani ad templum ascendentis, 475 dolus non fuit: quia dum illum quem occulta non transeunt, placare voluit judicem, confiteri se non erubuit peccatorem. Ait namque: Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Magis ergo justificatus descendit, quam qui se de meritorum enumeratione jactabat. Denique et justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). In Pharisaei vero spiritu dolus fuit, qui magis videri, quam esse justus optavit. Dum ergo ea quae clamare debuerat, tacuit, miser quod sibi tacendum esset, clamavit. Et per superbiam, si qua in eo fuerant, minuit merita, qui humiliari contemnens, adauxit peccata. Ft nos ergo exemplo hujus publicani, praeoccupemus faciem hujus judicis in confessione, et effundamus coram illo corda nostra, levantes puras manus sine ira et disceptatione, in habitu ordinato, cum verecundia et sobrietate: ut qui omni tentationi patentes, manum effugere non possumus judicis, per confessionem mundati, clementiam experiamur misericordis (I Tim. II, 8, 9). (Vers. 3.) Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

3. Ille, in cujus spiritu dolus non est, beatus est: e contrario ille, in cujus spiritu dolus est, infelix est. Et hoc mihi experto credendum est: nam inveteraverunt ossa mea, quoniam tacui, dum clamarem. Per ossa nimirum virtutes accipimus, quia per eas animam, sicut corpus per ossa, sustentamus. Quae profecto inveterantur, quando a statu suae fortitudinis infirmantur. Sicut enim morborum infestationes corporis ossa debilitant, vitiorum importunae turbationes animae virtutes infirmant. Ait ergo: Inveteraverunt ossa mea. Ac si dicat: Virtutes et justitia, vel ratio et intelligentia, ita in me debilitatae sunt, ut nec per me quidem vitiis resistere, nec animam aegram, et ad ima ruentem, virtutum valeam fortitudine sustentare. Et quia per humilitatem confessionis ad novum hominem pervenire nolui, per arrogantiae jactantiam in veteris infirmitate permansi. Quare antem inveteraverunt, causam aperit, cum ait: Quoniam tacui, dum clamarem tota die. Gum clamare et tacere inter se repugnent, quomodo potest fieri ut aliquis taceat, et clamet? Sed ille tacet nimirum, et clamat, qui peccata quidem sua silentio contegit, merita vero per vocem magnificationis extollit. Aut certe ille tacet, et clamat, qui peccata quidem praeterita per confessionem non annuntiat, et per cor impoenitens alia committere, accepta peccandi libertate, non cessat. Nam quod peccatum clamor sit, testatur Scriptura quae dicit: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum ascendit ad me (Gen. XVIII, 20). Et iterum: Descendam videre utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint (Ibid., 21). Peccatum quippe cum voce, culpa est in actione: peccatum cum clamore, est culpa cum libertate. Dum clamarem tota die. Tota die clamat, qui pro omni bono opere quod agit, laudari affectat; vel etiam tota die clamat, qui publice peccare non trepidat. (Vers. 4.) Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

4. Sicut per noctem opera tenebrarum, ita per diem, bonorum intelligimus lucem actionum. Qui ergo peccare non desinit, et caeteris se praeferens, per bona opera superbit, die ac nocte divinae potentiae iram incurrit. Vel die ac nocte, id est in prosperitate et adversitate. Gravata est super me manus tua. 476 Quia enim et in adversis succubui, et in prosperis me nimis erexi, iram tuae potentiae super me provocavi. Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina: quoniam manus tua, quae superbos humiliat, humiles exaltat, gravata est super me. Me enim superbum depressit; quia non solum peccatum mihi dominari permisit, sed etiam de qua nimis gloriabar, justitiam mihi difficilem fecit. Ideo conversus sum in aerumna mea. Qui enim de me praesumens, quasi divitem me prius et nullius egentem credidi, postea ad me rediens, quam sim miser et infelix agnovi. Et hoc feci, dum configitur spina. Per spinam, omne peccatum ideo accipitur, quia dum confert delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Tunc autem poenitentis anima ad lamentum ducitur, cum perpetrata nequitia in memoria fixe retinetur. In alia translatione non configi, sed confringi spina dicitur: quia nimirum mens ad luctum vertitur, ut peccati compunctio poenitendo frangatur. Quomodo autem sit conversus, ostendit, dum subdit: (Vers. 5.) Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi.

5. Quamvis omnia sint nuda et aperta oculis tuis (Hebr. IV, 13), tamen quia ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10), feci tibi cognitum delictum, dicens illud esse meum. Mihi enim, quia deliqui imputo, me solum in operum meorum pravitate culpabilem clamo. Plus est delictum cognitum facere, quam delictum manifestare. Ille enim delictum cognitum facit, qui non solum quod fecit annuntiat, sed etiam omnem peccati causam et originem narrat. Qui non superficie tenus peccatum loquitur, sed et quando, et ubi, et quomodo; et si vel ignorantia, vel casu, vel studio deliquerit, confitetur. Et injustitiam meam non abscondi. Nullum in corde meo dolositatis scrupulum retinui: injustum esse quidquid a me habeo intimavi. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi (Jac. I, 17). Non solum quod deliqui, quae mihi facienda fuerant bona praetereundo aperui; sed quidquid commisi, quae praetereunda fuerant mala faciendo narravi. (Vers. 6.) Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

6. Quod delictum meum cognitum tibi feci, quod injustitias meas non abscondi, non fuit ex necessitate, vel alicujus levitatis occasione, sed ex poenitendi et confitendi praemeditatione. Nam Dixi, id est in corde meo statui: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Adversum se confitetur, qui omnino confitetur quod aperit. Qui in peccati confessione sibi non parcit; quidquid peccavit, non Deo imputat, non Deo annotat, non fortunae attribuit, non diabolo, non constellationi ascribit. In eo autem evasurum se credit, si sibi iratus se sine moderatione accusat. Et tu remisisti impietatem peccati mei. Attende quantae sit indulgentiae vitalis velocitas, quanta misericordiae Dei commendatio, ut confitentis desiderium comitetur venia, antequam ad cruciatum perveniat poenitentia; ante remissio ad cor perveniat, quam confessio in vocem erumpat. Tu remisisti impietatem peccati mei. Tu qui solus parcis, qui solus peccata dimittis: quis enim potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Luc. IV, 21.) remisisti impietatem peccati mei; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea (Is. XXXVIII, 17). 477 Non solum peccatum remisisti, sed etiam ipsam impietatem, pravae scilicet operationis intentionem; ut jam nulla in corde meo malitiae radix remaneat, ex qua pestiferae actionis de caetero germen succrescat. (Vers. 7.) Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.

7. Scriptum est, quia nemo sine peccato, neque infans cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 41, sec. LXX). Et iterum Job testatur, quia coeli non sunt mundi in conspectu ejus, et in angelis suis reperit pravitatem (Job. XV, 15; IV, 18). Quanto ergo electus quisque majori sanctitate praeeminet, tanto magis de his, sine quibus haec vita non ducitur, venialibus peccatis dolet. Quis autem sanctior Paulo, qui cum delectaretur Lege Dei secundum interiorem hominem, et aliam Legem in membris suis, Legi mentis suae videret repugnantem, miserum se exclamans commemorat, et de se diffidens, de corpore mortis illius per Dei gratiam liberari exspectat? (Rom. VII.) Idem nihil sibi conscius fuerat, sed nequaquam in hoc se justificatum credebat (I Cor. IV, 4). Sancti etenim viri licet magnis jam virtutibus polleant, habent tamen adhuc de culpae obscuritate quod feriant. Et licet magna jam vitae claritate luceant, aliquas tamen peccati nebulas, velut quasdam noctis reliquias, nolentes trahunt. Quod divinae profecto pietatis dispensatione agitur, ut qui ascensiones in corde suo disposuit, ad humilitatis celsitudinem sua melius infirmitate sublevetur (Psalm. LXXXIII, 6): quatenus unde parva reprehensibilia humiliter patitur, inde verius in justitiae virtute roboretur; et eo se in virtutis culmine erectus minimum sentiat, quo suis viribus etiam parva quae eum impediunt, non expugnat. Orat ergo pro remissione peccati omnis sanctus: quia sine peccati macula solus invenitur homo Jesus Christus. Denique de ipso solo legimus, quod non haberet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostiam offerre, deinde pro populi (Heb. VII, 27).

8. Verum ne aliquid intelligas transitorium appeti in oratione sanctorum, adjungitur, Ad te. Electi etenim Dei orantes ut ad Deum perveniant, infirmitatis suae incessanter excessus deplorant: quia et inde refectionis intimae dulcedinem sentiunt, unde vim suavissimi amoris per lacrymas emittunt. In tempore opportuno. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, dicit apostolus (II Cor. VI, 22). Tempus opportunum, tempus gratiae, dies remissionis, plenitudo temporis (Ephes. II, 4): in quo propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos Deus, misit filium suum factum ex muliere, factum sub Lege: ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. IV, 5). Sed quid est, quod dicit: In tempore opportuno? Nunquid et ante adventum Christi non exstiterunt Sancti, qui orarent pro hac sua et populi ignorantia? Fuerunt plane; sed quia ipsum in carne venturum exspectabant, eumque solum Salvatorem suum esse sciebant, per ejus nimirum fidem salvati sunt. Jamque illud tempus opportunum in corde susceperant; quia ad ipsum toto cordis desiderio nihil haesitantes suspirabant. (Vers. 8.) Verum tamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

9. Aqua profunda, verba ex ore viri (Prov. XVIII, 4). Et de haereticorum adinventionibus scriptum est: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17). Per aquarum ergo diluvium, multiplicitatem intelligimus doctrinarum. A quibus nimirum Paulus non prohibet, dicens: Doctrinis variis 478 et peregrinis nolite abduci (Hebr. XIII, 9). Quisquis enim haereticas et profanas novitates susceperit, longe a veritate abducitur. Et eo ad littus misericordiae Dei non approximat, quo inanium garrulitatum fluctibus raptus, in procellosam se disputationum caliginem omnes recipiens ineptias jactat. Illis ergo tempus opportunum non est, qui de sua stulta sapientia inflati, unde Deum placare debuerant, inde eum magis per vanarum assertionum blasphemiam irritant. Et excusando excusationes in peccatis, ut ad Deum veniant non inveniunt remedium, quem per compendium confessionis possent habere placatam. (Vers. 9.) Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me: exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

10. Quasi dicat: Illi in diluvio aquarum, id est in multiplicitate doctrinarum et excusationum, ad te non approximabunt; sed ego, qui delictum meum cognitum tibi feci, qui injustitias meas non abscondi, qui a fidei unitate non exorbito, qui de me diffidens, de multitudine miserationum tuarum praesumo, ad te per humilitatem confessionis approximo. Nam tu es refugium meum. Maledictus homo qui spem suam vonit in homine (Jer. XVII, 5); et benedictus homo qui confidit in Domino. Impugnant me carnis illecebrae, circumveniunt ignominiosae passiones, perturbant inordinati desideriorum tumultus; sed eo tutius omnia despicio, quo de me vilia sentiens, in solo virtutis tuae munimine confido. Exsultatio mea, erue me. In divinae contemplationis claritate electorum mentes quanto graviores rerum temporalium tumultus tolerant, tanto in meditatione secuturae in perpetuum felicitatis suavius exsultant. Et cum coeperint eis mundanae perversitatis inaequalitates amarescere, tunc primum possunt internae quietis suavitatem sentire. Et quia nihil de saeculo, nisi tristitiae fructus colligunt, Deum solummodo suum esse gaudium ducunt. Caeterum quoniam secundum Apostolum, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12); ideo subjungitur: Erue me a circumdantibus me. Sancta etenim anima divini amoris spiculis vulnerata, cum anhelare in Deum coeperit, cum ad supernam se patriam per desiderium extendit, ad tentationem ei vertitur quidquid in hoc saeculo amicum antea blandumque putabatur; quia qui peccantem amare consueverant, recte viventem crudeliter impugnant. Voluptates nihilominus pristinae ad memoriam redeunt, et resistentem sibi gravi aperti certaminis perturbatione affligunt. Orat ergo, ut in his omnibus liberationis praesidium a Deo habeat, metuens ne ipso fatigationis suae taedio devicta succumbat. (Vers. 10.) Intellectum tibi dabo, et instruam te: in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos.

11. Pendent inferiora ex superioribus. Dixerat enim propheta superius: Remisisti impietatem peccati mei: nunc vero ipsius propitiationis divinae verba interserit, in quibus significat, non solum de praeteritis adeptum veniam, sed etiam de futuris peccatis divinitus sibi provisam esse cautelam, dicens: Intellectum tibi dabo, et instruam te. Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 21). Qui naturae rationalis dignitatem contra auctoris nostri praecepta superbiendo perdidimus, per infusam cordibus nostris Spiritus sancti gratiam, quam in nobis peccatum obscuraverat, intelligentiae lucem confessionis humiliatione revocamus. Cum enim ad secretarium cordis 479 accedimus, et quam districtus judex futurus sit, qui nunc est patiens et longanimis, consideramus; cum ad intuenda Sanctorum praemia, et iniquorum damnationem oculos mentis attollimus; cum de futuris incerti, ne labamur metuimus; et ea quae male egimus, flendo punimus; tunc nimirum salutari a Deo intellectu accepto, de cordis nostri habitaculo ignorantiae tenebras effugamus. Sed quia minus est recte intelligere, nisi studeat quis recte intellecta morum honestate complere, adjungitur: Et instruam te. Non te permittam perfunctorie voluntatis meae arcana cognoscere; sed et hoc tibi conferam, ut etiam bonum quod intellexeris, peragas; et qualiter id agendum sit, cauta consideratione discernas. Sunt namque nonnulli, qui recte quidem offerunt, sed recte dividere non sciunt, quia bonum quodlibet recta intentione incipiunt, sed habere in eodem bono opere discretionis virtutem postponunt. Hi nimirum quod bene inchoant, malo plerumque fine consummant; quia inde reatum incurrunt criminis, unde fructum habere potuerunt virtutis.

12. Quia vero nihil est bonum quod incipimus, nisi perseveranti illud fine compleamus, recte subditur: In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Quandiu hic vivimus, in via sumus, qua ad patriam tendimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi custodiunt, et operi nostro insidiantes, deceptionis suae ubique laqueos tendunt. Facile ergo inter laqueos ambulantes labimur, nisi sapientiae Dei ducatu gubernemur. In hac vero via ille non graditur, qui temporalium rerum vel copiam cupiens, vel inopiam metuens, a rectae operationis studio revocatur. Sed quoniam is qui spiritu Dei operatur, non desidia corrumpitur, non timore repellitur, non labore lassatur, non incongrue subjungitur: Qua gradieris; quia nimirum semper de virtute in virtutem graditur, qui a sanctae operationis studio nulla antiqui hostis calliditate superatur. Super eum ergo qui in hac via graditur, Deus oculos suos firmat; quia quicunque a boni propositi intentione non deficit, respectus ab eo divinae misericordiae nunquam recedit; quatenus eum semper in omnibus adjutorem habeat, ad quem indeficientis amoris desiderio incessanter anhelat. Unde et alibi per eumdem prophetam scriptum est: Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16). (Vers. 11.) Nolite fieri sicut equus et mulus: quibus non est intellectus.

13. Sancti viri cum mala sua superant, cum ad superna intuenda bonorum operum perfectionibus volant, nihil esse quod faciunt deputant, nisi etiam alios ab errore compescant. Scriptum enim est: Charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Sollicitae ergo discretionis inspectione in secretis cordium ipsam matrem virtutum charitatem exquirunt, quam profecto se non habere comperiunt, nisi omnibus etiam inimicis eadem velint tribui, quae sibi optant impendi. Unde sancta anima quae per confessionis vocem peccata sibi dimissa non dubitat, et ipsius promissionis divinae oraculo roborata, in eo quod superest viae hostium insidias incurrere non formidat, ad proximos alloquendos convertitur, et ne ipsi ab hac immensitate pietatis Dei inveniantur exsortes, hortatur, dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus. Ac si dicat: Quoniam quidem ad naturae vestrae statum pietas divina vos revocat, et similitudinis suae imaginem quam inobedientia destruxerat, benignitas Salvatoris nostri 480 in vobis reformat; nolite divitias bonitatis Dei contemnere, nolite sicut equus alienum sessorem indifferenter portare. Equus enim sicut dominum suum ad portandum recipit, ita etiam sine discretione alios, qui volunt ascendere, sessores admittit. Qui ergo, timore Dei postposito, qui Dominus omnium est, diabolicae se potestati subjecerit, et animam quae sedes sapientiae esse debuerat, fallacis domini ditioni mancipaverit, sine intellectu procul dubio sicut equus existit. Mulus vero sicut onus domini sustinet, ita se cuilibet extraneo onerabilem praebet. Quisquis itaque Domini illius, cujus jugum suave, et cujus onus leve (Matth. XI, 30), praecepta rejiciens, gravissimas peccatorum sarcinas ferre non recusaverit, irrationabilem se profecto sicut mulum ostendit. (Vers. 12.) In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

14. Plerumque qui praecepta Dei aure cordis audire renuunt, persecutionum verberibus admonentur, ut ad virtutis amorem poenarum dolores pertrahant, quos aeternae vitae praemia non invitant. De quibus nimirum scriptum est: Sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19). Saepe etenim amator praesentis saeculi ita ab eodem, quem diligit, mundo despicitur et impugnatur; ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat. Quod divinae profecto dispensatione miserationis agitur: quia in hoc mundo despectus, tanto celerius trahitur ad Deum, quanto nihil habet in saeculo ubi delectetur. Orat igitur fidelis anima, ut lubricos peccantium cursus mundana adversitate virtus divina coerceat: quatenus erroris sui desideria sequi non valeant; et hoc modo ad se reversi, saltem ex difficultate et impotentia peccandi resipiscant. Possumus quoque per camum et frenum verba divinae Legis accipere: quae quia peccantibus aliquando graviter minantur de poena, aliquando suaviter blandiuntur de venia, dum in ora fidelium veniunt, vagos eorum gressus more freni et cami reflectunt. Maxillas constringunt, quia vocem jactantiae comprimunt; dum qui ex vitio superbiae solebant jactare merita, per humilitatis virtutem discunt confiteri peccata. Quare autem tantopere parvorum hominum etiam invitam conversionem exoptet, ostendit cum subdit: (Vers. 13.) Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

15. Qui enim per superbiam erectus contra Conditorem peccata augere non desierit, et hic curarum adversantium flagellis affligitur, et in futuro duplici nihilominus contritione conteretur (Jerem. XVII). Cui si ad iniquitatis suae cumulum peccanti contigerit exterius proficere, hoc ipsum sibi est divinae animadversionis flagella tolerare: quia modo in conspectu Dei eo ipso interius dejicitur, quo falsa gloria in conspectu hominum exterius elevatur. Et illi sua in poenam vertitur culpa: quia hoc ipsum fuit vere intus cadere, quod foras ostenditur profecisse. Haec quidem praedicta inconfidentes inveniunt: Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit (Rom. VIII, 28). Diligentibus enim Deum, omnia cooperantur in bonum. Qui in amore coelestium fixus, saeculum perfecte despexerit, nulli omnino vanitati succumbit, nulla hunc adversitas dejicit; nulla prosperitate corrumpitur; flagellis proficit: quippe qui ea aut quae perpetravit peccata obliterat, aut quae perpetrare poterat, futura devitat. Et sibi omnia fore 481 existimat prospera, quae a dilectoribus mundi putantur adversa. (Vers. 14.) Laetamini in Domino, et exsultate justi; et gloriamini omnes recti corde.

16. Quasi diceret: Quandoquidem sperantes in Domino misericordiae divinae clypeo muniuntur, Laetamini in Domino, et exsultate justi (Isa. XLVIII, 2). Non est impiis gaudere, dicit Dominus: quia qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur. Et quanto quis ad temporalia acriore cura exarserit, tanto magis ab aeternis damnabili torpore frigescit. Justis ergo solummodo ut in Domino laetentur dicitur: quia qui Deum toto corde non diligunt, in eo laetari, quandiu saecularibus delectantur, non possunt. Scriptum est enim: Quicunque amicus hujus saeculi esse voluerit, inimicus Dei constituitur (Jacob. IV, 4). Neque enim possumus hic gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Christo. Sed justi tantum in Domino exsultant; quia ita extra mundum sunt facti, ut nec prosperari in mundo cupiant, nec adversa pati nullo tacti praesentium amore pertimescant. Et notandum, quia non solum laetamini dixit, sed etiam et exsultate adjecit: ut intelligas, eos non posse tristari in corpore, quibus divinae claritas miserationis fulget in mente. Et gloriamini omnes recti corde. Illi quidem qui habent cor ad terrena distortum, non gloriantur in Domino: quia spem suam posuerunt in mundo. Vos autem qui cor vestrum secundum Dei voluntatem dirigitis, in spe beatitudinis aeternae gloriari debetis: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 18). Illa namque sine dubio est vera gloria, quam nullius moestitiae obtenebrat poena.