Expositio in psalmos poenitentiales/5

E Wikisource
 4


5[recensere]

PROOEMIUM. IN QUINTUM PSALMUM POENITENTIALEM. Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et coram Domino effuderit precem suam.

Quis est iste pauper cujus in hoc psalmo notatur oratio, nisi ille de quo ait Apostolus: Qui cum esset dives, pauper pro nobis factus est (I Cor. VIII, 9)? Ipse enim ut nos divitiarum suarum efficeret participes, paupertatis nostrae suscepit necessitates: Exinanivit namque semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 7). Sicut autem pauper pro nobis factus est, ita et pro nobis anxiatus est. Denique et pro nobis est morti traditus, et pro nobis in ligno suspensus. Mortuus est enim, ut ait Apostolus, propter delicta nostra (I Cor. XV, 3), et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Ex humana autem natura habuit ut anxiaretur, ex qua habuit etiam ut moreretur. Orat ergo caput nostrum in psalmo hoc, ut illuc reducamur per gratiam, unde per primi parentis cecidimus culpam. Potest etiam haec oratio convenire unicuique, qui pauperem se esse intelligit et suarum miseriam necessitatum agnoscit; qui fallaces esse divitias saeculi istius considerat, et quam horrendum sit in manus Dei viventis incidere, pensat. Qui post tergum reductis oculis cogitat unde ceciderit, et circumspectis omnibus quae imminent, quas invenerit calamitates attendit. Haec itaque omnia ante mentis oculos omnis pauper congerat, et pauperem Christum pro nobis anxiatum considerans, miseriarum suarum multitudinem attendat; quanta gloria in Adam fuerit creatus recolligat, et in his omnibus anxiatus, non in oculis hominum, sed coram Domino precem suam effundat, dicens:

511 EXPLANATIO QUINTI PSALMI POENITENTIALIS. (Psal. 101.--Vers. 1.) Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 1. In hac oratione quam exposituri sumus, quaedam ipsi attribuuntur capiti, quaedam nostrae conveniunt infirmitati. Nec mirandum si ea quae nobis solummodo congruunt, quasi sint sua Christus pronuntiat. Unum quippe corpus est tota sancta universalis Ecclesia, sub Christo Jesu, suo videlicet capite, constituta. Unde ait Apostolus: Ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis (Col. I, 18). Ipsa est enim quae per Prophetam jucundatur, et dicit: Nunc exaltavit caput meum super inimicos meos (Psal. XXVI, 6). Pater enim Filium, qui est caput Ecclesiae, super inimicos ejus exaltavit, cum destructo mortis imperio, in suae illum majestatis aequalitate constituit, cui et dixit: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CVIII, 1). Christus itaque cum tota sua Ecclesia, sive quae adhuc versatur in terris, sive quae cum eo jam regnat in coelis, una persona est. Et sicut est una anima quae diversa corporis membra vivificat, ita totam simul Ecclesiam unus Spiritus sanctus vegetat et illustrat. Sicut namque Christus, qui est caput Ecclesiae, de Spiritu sancto conceptus est, sic sancta Ecclesia quae corpus ejus est, eodem Spiritu sancto repletur ut vivat; ejus virtute firmatur, ut in unius fidei et charitatis compage subsistat. Unde dicit Apostolus: Ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei (Col. II, 2). Istud est corpus, extra quod non vivificat spiritus. Unde dicit beatus Augustinus: Si vis vivere de spiritu Christi, esto in corpore Christi [Tract. 26. in Joan.]. De hoc spiritu non vivit haereticus, non vivit schismaticus, non vivit excommunicatus; non enim sunt de corpore. Ecclesia autem spiritum vivificantem habet, quia capiti suo Christo inseparabiliter adhaeret. Scriptum est enim: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo (I Cor. VI, 17). Pro membris itaque orat caput in hoc psalmo, ut corporis sui orationem Deus Pater exaudiat, et ut ejus clamor ad divinae majestatis aures ascendat. Quotidie enim orat Christus pro Ecclesia, de quo testatur apostolus Paulus: Quia sedens ad dexteram Patris interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Denique et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. 2). Potest autem haec oratio unicuique convenire fideli, qui a Deo postulat in bono perseverantiam, et tam sancti desiderii quam etiam irremissae operationis emittit clamorem. Clamor autem aliquando in bona, aliquando in mala significatione accipitur. Clamat enim justus, cum operatur justitiam ex desiderio; clamat et impius, cum peccatum adjungit peccato. Clamabat Moyses cum populum de Aegyptiaca servitute liberatum, ad terram promissionis per desertum deduceret. Clamabat et populus Gomorrhaeus, cum ex frequentissima peccati perpetratione Deum ad iracundiam provocaret. Denique et Moysi tacenti dictum est a Domino: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Et de illis ait Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum ascendit ad me (Gen. XVIII, 20). Unde quidam nos admonet, dicens: Auferatur clamor de medio vestrum. Hic autem pro irremissa operatione clamor accipitur, cum dicitur: Clamor meus ad te veniat. Notandum vero est quod cum praemisisset: Exaudi orationem meam; statim adjecit: Et clamor meus ad te veniat. Illi enim a Domino exaudiri merentur, 512 qui divini zelo amoris accensi, omnia quae possunt bona operantur. Nam qui perversis actionibus assuetus, operibus iniquitatis invigilat, nequaquam dignus est exauditione cum orat. Hinc namque per semetipsam Veritas ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Si volumus igitur ut ad aures Dei nostra perveniat oratio, studeamus necesse est ut ab omni admistione pravitatis nostra mundetur operatio, ut possimus Deo cum Propheta dicere: Clamor meus ad te veniat.

(Vers. 2.) Non avertas faciem tuam a me; in quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.

2. Ad similitudinem dominorum dictum est, qui cum pro alicujus suorum culpa graviter offenduntur, solent eum a conspectu suo expellere, et a familiarium assistentium collegio separare, a supplicante faciem avertere, roganti veniam denegare. Deus vero, licet cum superbiendo ab eo avertimur, a nobis per justitiam avertatur; tamen cum humiliati ad eum convertimur, ad nos per misericordiam converti non dedignatur. Ipse est enim qui dicit: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I, 3). Et iterum: Si impius egerit poenitentiam de omnibus peccatis suis quae operatus est, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur: omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor; et in justitia sua quam operatus est, vivet (Ezech. XVIII, 21). Ecce patet nobis sinus misericordiae Dei. Quare misericordiam Dei a nobis excludimus? quare vocationem ejus audire dissimulamus? Non enim solum a conversis non avertitur, sed etiam aversos ut convertantur, hortatur. Hinc est enim quod per prophetam dicit: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, nunquid revertetur ad eam ultra? nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus tuis multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Mulieris derelictae et fornicantis similitudinem adducit, ut ejus cognoscamus pietatem, et sciamus eo nos illum gravius offendere, quo non cessat nos etiam post delictum vocare. Haec autem vocationis Dei clementia a parte exprimitur, cum homini averso per alium prophetam dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient vocem post tergum monentis (Isa. XXX, 20). Ille enim coram positus verba Dei percipit, qui antequam peccatum perficiat, voluntatis ejus praecepta cognoscit. Quasi enim adhuc ante faciem ejus stare, est necdum eum peccando contemnere. Caeterum si abjecto timore Dei iniquitatem operari coeperit, quasi tergum in faciem ejus mittit. Sed et post tergum subsequens Deus abscedentem admonet, quia etiam nequitia perpetrata ad se eum reverti persuadet. Audiamus ergo vocem post tergum monentis, et ad invitantem nos Deum, saltem post peccata revertamur: ut si justitiam vindicantis formidare negligimus, saltem vocantis et miserentis pietatem erubescamus. 3. In quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. Ecce jam caput nostrum sedet a dextris Dei, et tamen se dicit tribulari. Ubi ergo tribulatur, nisi in corpore? Nam quod in corpore tribuletur, manifesto ostendit cum Saulo persecutori dixit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) Et Petro ait: Venio Romam iterum crucifigi [Hegesip. l. III, c. 2]. Qui enim in seipso jampridem crucifixus fuerat, in Petro iterum se crucifigendum dicebat. Quamvis sit in electorum cordibus etiam alia tribulatio, quam in eis generat continua poenitentiae amaritudo. Qui enim mala quae 513 commisit, ante mentis oculos congerens, pro singulis quibuscunque compungitur, in arcano cordis magna et amara doloris et metus anxietate contribulatur. Solent namque electi viri, ad ea quorum sibi sunt conscii peccata, mentis intuitum reducere, et modis eorum cauta singulatim consideratione perspectis, singula quaeque deflere; ut hoc modo cordis sui praeparent habitaculum, dum per unumquodque erroris sui deplorant excessum. Hinc namque Jeremias ait: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48). Divisas quippe aquas ex oculis deducere, est dispertitas lacrymas unicuique peccato tribuere, et iniquitatis gaudia satisfactionis doloribus compensare, quatenus dum nunc hujus, nunc illius delicti memoria mens acrius tangitur, simul de omnibus singulis commota purgetur. Quod vero ait: Inclina ad me aurem tuam, tale est quasi dicat: Aeger sum, non possum me erigere ad te, quia non est hominis dirigere viam suam. Sed tu, more fidelis medici, inclina ad me aurem tuam. Inclina aurem, quia ego non erigo cervicem. Scio enim quia si me erexero, longius discedis; si humiliavero, propius accedis. Sicut enim humiliato appropinquas, ita te ab elato elongas. Ideo ergo tribulor, ut ad me inclines aurem tuam. (Vers. 3.) In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me.

4. Non jam terrenus terrena desidero, sed a prima captivitate liberatus, coelestia concupisco. Exaudi ergo me orantem non pro divitiis saeculi, non pro gloria temporali, non pro fecunditate pignorum, non pro morte inimicorum. Velociter autem exaudi, ut in me adimpleas quod dixisti: Adhuc loquente te, dicam: Ecce adsum (Isa. LVIII, 9). Multi vocant Deum, sed non invocant, quia labiis tantummodo, non cordis affectu orare procurant. Qui vero Deum toto corde desiderat, confidenter clamat: In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. In die invocat, qui in mentis puritate Deum exorat. Cujus justitia, cum vias suas Domino revelaverit, sicut lumen educitur, et judicium, sicut ait Propheta, tanquam meridies illustratur (Psal. XXXVI, 6). Unde et scriptum est: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Cordis enim simplicitas dies est, quam fraus non obnubilat, non obtenebrat mendacium, non obscurat invidia, non obfuscat dolus; quam lux veritatis illuminat, praesentiae divinae claritas illustrat. Scriptum est enim: Cum simplicibus sermocinatio ejus (Prov. III, 32). Deo autem sermocinari, est per suae praesentiae illuminationem humanis mentibus voluntatis suae arcana revelare. Cum simplicibus igitur Deus sermocinari dicitur, quia illorum mentes de arcanis coelestibus suae inspirationis claritate illuminat, quos nulla caligo duplicitatis obumbrat. Quo contra de non simplicibus dicitur: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (Psal. V, 8). Et Salomon ait: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 5). Constat ergo quia istos inhabitando illuminat, illos recedendo excaecat. (Vers. 4.) Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

5. Spectat hoc ad id quod dixit: Velociter exaudi me. Quasi diceret: Opus est ut velociter me exaudias, quia dies mei defecerunt, videlicet ad defectum velut fumus devenerunt. Per dies suos hic vult intelligi omne tempus, quo mandata Dei postposuit, et funestis periturarum rerum accensus desideriis, sibi non Deo militans carnaliter vixit. Habet enim 514 in hac vita diem suum anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore, et lethifera carnalis delectationis perfruuntur jucunditate. Hinc est quod Salvator noster praevaricatrici Jerusalem, destructionis suae justum excidium comminans, ait: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi (Luc. XIX, 42). Diem etenim suam ille tunc populus habebat, quia in rerum labentium opulentia confidens, quiete et successu gaudebat. Quorum nimirum oculos prosperitas clauserat, ut nec visitationis suae tempus cognoscerent, nec imminentium malorum contritionem viderent. Sicut enim cordis oculos flagella aperiunt, sic mentis aciem aliquoties successus prosperi retundunt, adeo ut seipsam mens cognoscere non valeat, quam prosperitatis mundanae oblectatio captivat. Hinc namque Salomon ait: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos (Prov. I, 32). Israeliticum ergo populum prosperitas perdidit, cujus in die sua oculos ne futuri excidii vastitatem cognoscerent, clausit. Hae est dies, de qua Jeremias ait: Diem hominis non desideravi (Jerem. XVII, 16). Dicat et fidelis anima: Defecerunt sicut fumus dies mei. Fumus, sicut est omnibus notum, in altum quidem se in primis erigit, sed cito deficiens, quasi non fuerit evanescit. Sic nimirum sic humana superbia cum rerum opulentia intumescens se in altum extulerit, a statu suae celsitudinis corruens, ad ima ruit. Hinc namque per semetipsam Veritas ait: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Hinc per Prophetam scriptum est: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 35). Qua in re pensandum est, perversorum potentia qualiter destruitur, quorum nec locus quidem post modicum invenitur. Sequitur: Et ossa mea sicut cremium aruerunt. 6. Per ossa, rationem et intelligentiam possumus accipere quae quasi sicca remanent, dum factorum et virtutum pinguedinem non habent. De qua profecto pinguedine dicit Propheta: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6). Vel per ossa, fortiores qui sunt in Ecclesia, accipimus, quia sicut per ossa corpus nostrum vegetatur, ita per illos corpus Christi, quod est Ecclesia, regitur et sustentatur. Habet enim et corpus Christi carnem suam, infirmos scilicet, virtutum carentes fortitudine, qui perfectorum indigent sustentatione. De hac carne in persona Christi recte per Job dicitur: Pelli meae consumptis carnibus, adhaesit os meum (Job. XIX, 20). Quod nimirum in passione Christi impletum est, quando discipulis fugientibus mulieres steterunt, et usque ad crucem secutae sunt (Luc. XXIII). Scimus enim quia in corpore hominis pellis exterius eminet, caro vero ossibus introrsus adhaeret. Pelli ergo consumptis carnibus os Christi adhaeret, quia fugientibus et dubitantibus apostolis, qui ei familiarius astiterant, mulieres quae quasi remotiores esse videbantur, nec a cruce suspensi, nec a sepulti monumento discedebant. Quia vero sancti viri imperfectis delinquentibus condolent, et eorum infirmitati compatiuntur, recte nunc dicitur: Ossa mea sicut cremium aruerunt. Quod evidenter ostendemus, si unum exemplum ad medium deducamus. Videamus unum de ossibus Christi quomodo cum infirmantibus infirmetur, cum dolentibus doleat, cum arescentibus arescat. Ait enim: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 19) Vides quomodo omnium in se infirmitates transtulerat, 515 omnium casus velut proprios deflebat. Ideoque ait: Ut lugeam omnes qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (I Cor. XII, 21). Denique et omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret (I Cor. IX). Ossa ergo sicut cremium consumpto adipe arent, cum perfecti quique carnalium infirmitatibus condolent, et se quasi spiritali pinguedine aestimant vacuos, dum illos aspiciunt virtutum auxiliis destitutos. Cujus infelicitatis causam manifeste aperit, cum subjungit: (Vers. 5.) Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

7. Scriptum est in Isaia: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri (Isa XL, 6). Et rursum: Vere fenum est populus (Ibid., 7). Homo namque feno comparabilis est, quia per nativitatem viret in carne, per juventutem candescit in flore, per mortem aret in pulvere. Ipse est enim, Job attestante, qui quasi flos egreditur et conteritur (Job. XIV, 2). Haec autem mors et contritio, quae ad omnes homines ex justae damnationis sententia pervenit, ex primi hominis peccato descendit. Unde et Apostolus ait: Per primum hominem peccatum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit (Rom. V, 12). Homo ergo qui si in Creatoris obedientia perstitisset, posset in aeternum vivere, propter inobedientiae culpam percussus est mortalitate. De qua nimirum percussione in hoc loco dicitur: Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. Quia ergo primus homo peccando in mortem incidit, propagata generis humani successio a rationis intimae viriditate consequenter exaruit. Quare autem cor humanum ab illo aruit virore in quo conditum fuit, subdendo manifestat, ait enim: Quia oblitus sum comedere panem meum. Panem suum in paradiso primus homo conditus habuit, quandiu inconcusso mentis vestigio Conditoris sui praecepta servavit. Panis autem ejus fuit visionis divinae delectatio, verbi Dei satietas, internae quietis gaudium, lucis inaccessibilis splendor, sapientiae refectio, angelorum societas, amor Dei, jubilum spiritus, contemplationis suavitas, collocutionis desiderium, securitas mentis, praesentia Creatoris. Quem panem tunc profecto perdidit, cum serpentis suggestioni consensit (Gen. III). Tangens enim vetitum, oblitus est praeceptum. Unde factum est ut qui tenebat arcem beatitudinum, in lacum incideret miseriarum: et qui intimae reficiebatur suavitate dulcedinis, panem postmodum manducaret doloris. Quicunque ergo illius portat imaginem, factus de terra terrenus, panem suum comedere obliviscitur, quia terrenae voluptatis captus illecebris, in verbo Dei non delectatur. Panis etenim noster, verbum Dei est. Hinc namque per semetipsam Veritas ait: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4). Sequatur ergo oblivionem commemoratio, et esuriem refectio comitetur, ut panem illum qui de coelo descendit, manducantes (Joan. VI), et poenam evadamus mortis perpetuae, et vitae participemus aeternae, sicut Dominus ait in Evangelio: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Ibid., LII). (Vers. 6.) A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.

8. Arescente corde propter panis et vini inopiam et oblivionem, vox gemitus emittitur, quia ubi a desiderio vitae aeternae defecerit intentio, consequenter de corde procedit malarum cogitationum vociferatio. In qua nimirum os adhaeret carni, si ratio subigitur delectationi. Quae nimirum vox gemitus dicitur, quia per eam ad tristitiam pervenitur. 516 Aut enim in hac vita generat dolorem poenitentiae, aut in futuro cruciatum parit vindictae. Possumus quoque per vocem gemitus, vocem serpentis accipere, quia primis hominibus ut de interdicto gustarent persuasit, eosque deos futuros fraudis suae dolositate promisit (Gen. III). Illa est enim vox gemitus, per quam omnes peccavimus, per quam mortales et passibiles facti sumus; vox per quam a coelestibus gaudiis cecidimus, et in felle lacrymarum exsulamus. Per hanc vocem os carni adhaesit, quia Adam Evae consensit. Habet in se unusquisque Adam et Evam. Sicut enim in illa prima hominis transgressione suggessit serpens, delectata est Eva, consensit Adam; sic et quotidie fieri videmus, dum suggerit diabolus, delectatur caro, consentit spiritus. Nos quippe cum tentamur, plerumque in delectationem, aut etiam in consensum labimur. Sicut autem peccatum illud subsecuta est mors, sic et peccato consentiens moritur anima, quia a vita sua, quae Deus est, separatur. Mortui enim sumus, quando implemur ossibus mortuorum. Mortuus est sermo malus, qui ex ore nostro procedit. Scriptum namque est: Sepulcrum patens guttur eorum (Psal. V, 11). Habemus autem portas per quas mortui efferimur, corporis videlicet sensus, de quibus ait Propheta: Qui exaltas me de portis mortis (Psal. IX, 15). Hae sunt enim portae per quas mors ingreditur, et per quas mortuus effertur. Nam quod per illas mors ingrediatur, testatur alius propheta, qui ait: Intravit mors per fenestras nostras (Jerem. IX, 21). Qui enim vidit mulierem ad concupiscendum eam, mortem per oculorum fenestras admisit (Matth. V). Qui vero seminat inter fratres discordias, et iniquitatem in excelso loquitur, per oris portam mortuus effertur. Et quidem mihi hoc significare videtur juvenis extra civitatis portam delatus, quem suscitavit Jesus (Luc. VII). Signat enim hominem delectatione mortuum et per pravi operis judicia jam extra portas perlatum. Obsecro, Domine Jesu, ut cunctas meae civitatis portas justitiae facias, ut ingressus in eas confitear nomini tuo, tuaeque majestati, cum justis per eas intrantibus, ut mors ibi aditus ingressum non habeat, passio non dominetur, sed occupet salus muros ejus, et portas illius laudatio. (Vers. 7.) Similis factus sum pelicano solitudinis, et factus sum sicut nycticorax in domicilio.

9. Pelicanus avis est amans solitudinem, in qua venenatis animalibus vescitur; et ideo per eam peccator designatur, qui in deserto hujus mundi corde habitans, aerumnosis istius vitae captus illecebris, veneno delectatur diabolicae persuasionis. Nycticorax, qui alio nomine bubo dicitur, in dirutarum domuum aedibus moratur. Solet autem nocte cantum cantare, per quod notantur hi, qui in tenebroso tripudiant opere, et in mentium suarum exsultant destructione. Sed quia sagena Ecclesiae missa in mare praesentis saeculi, non solum malos pisces colligit, sed etiam bonos trahit, recte nunc dicitur: (Vers. 8.) Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

10. Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet. Vigilat qui servat operando quod credit, sicut scriptum est: Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua (Apoc. XVI, 15). Vestimentum tuum fides tua est, vestimentum tuum operatio tua est. Custodi ergo, ne diripiant alieni laborem tuum; ne denuderis, et appareat ignominia tua. Esto sicut passer solitarius in tecto. Per passerem quae cauta et querula avis est, et in domibus nidificat, recte homo 517 intelligitur, qui in excelsis habitans, et solitudinem incolens, pro peccatis suis clamare non cessat. Prudentis enim et circumspecti viri est, in alto nidum ponere, et pro peccatis plorare, et solitudinem inhabitare, quatenus in opere terrena non appetat, et in lamentis veniam acquirat, et in habitatione inanium strepitus cogitationum effugiat, ut possit dicere cum Propheta: Elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8). Vel etiam caput nostrum pelicanus fuit solitudinis, quando natus est in Judaea, quae erat sola civitas plena populo, prophetis videlicet et justis orbata (Thren. I), et Spiritus sancti virtute destituta. Nycticorax exstitit, quando his qui in tenebris erant, regnum Dei evangelizavit. De illo namque scriptum est: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Per domicilium Judaeos intelligimus, qui ex parte diruti erant, et ex parte stare videbantur, pro eo quod circumcisionem tenentes, legem et prophetas habebant, sed in eum quem prophetae in carne venturum praedixerant, nequaquam credebant. Stabant quidem in eis parietes carnalis observantiae, sed corruerat tectum fidei et disciplinae. Occiderunt ergo vitam mortui, et lucem tenebrae exstinxerunt. Sed quid ultra fecerit audiamus: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Vigilavit, quia a mortuis resurrexit. Qui enim dormivit in morte, vigilavit in resurrectione. Hinc namque ait: Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi (Psal. III, 6). Hinc Jacob in benedictione ait: Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti; requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 9)? Quis est iste catulus leonis, nisi ille de quo in Apocalypsi ad Joannem dicitur: Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5)? Qui ad praedam ascendit, quia fortem armatum fortior superveniens expugnavit (Luc. II). Arma ejus abstulit, quia jure illo quod in hominibus habere videbatur, eum privavit. Ille enim dum ambiit illicita, perdidit acquisita. Spolia quoque ejus distribuit, quia vasa irae fecit vasa misericordiae. Hinc ergo leo requiescens accubuit, quia mortem sponte subivit. Sed nullus eum suscitavit, quia per divinitatis suae potentiam ipse a mortuis resurrexit. Et quia post resurrectionem suam in coelum ascendit, recte cum praemisisset, Vigilavi, subjecit: Et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Quia solus inter mortuos liber, cum Patre regnat in coelo. Unde et ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. 11. Ferunt philosophi quod pelicanus filios suos statim ut nati sunt, interficit; postea vero per triduum multo dolore se afficit, eisque quodammodo naturae affectum ostendit. Postea vero mater seipsam vulnerat, eosque sanguine suo resuscitat. Quis vero pater noster et mater, nisi mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II)? qui occidit in nobis omnem iniquitatem, ut meliorem inveniamus resurrectionem, sicut ipse ait: Ego occidam, et ego vivere faciam (Deut. XXXII, 39). Et de eo per prophetam scriptum est: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos (Osee VI, 3). Clamat adhuc in solitudine caput nostrum vel membrum ejus, cum eos vocat, qui nondum agnoverunt veritatem. Clamat in domicilio, dum eos ad poenitentiam qui ceciderunt invitat. Clamat in tecto, cum admonet ut foras mittamus timorem. Unde in Evangelio discipulis ait: Quae in aure auditis, praedicate super tecta (Marc. X, 27). (Vers. 9.) Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui 518 laudabant me, adversum me jurabant.

12. Quid iniquius? Venerat Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. Venerat, inquam, ut auferret gemitum dolentium, ut reconciliaret nos Deo (Luc. XIX); sed Judaei, quos iniquitatis suae caligo caecaverat, pro bonis mala retribuentes, illum quasi hostem oderant, eique maledictionis convicia exprobrantes inferebant, cum dicerent: Daemonium habes (Joan. VIII, 48), et caetera insaniae deliramenta quae Evangeliorum liber continet. Qui etsi ei aliquando extrinsecus blandirentur, intrinsecus saeviebant, sicut hi qui eum capere in sermone volentes dicebant: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo (Matth. XXII, 16). Magistrum eum vocabant, qui venerant non discendi intentione, sed nocendi cupiditate. Nam quod ita se res habeat, Veritas manifestat, cum tentatores eos et hypocritas vocat. Quasi ergo adversum eum juraverant, qui ex consilio contra eum mendacia confingebant. Toto etiam vitae hujus tempore veritatis inimici Ecclesiae Dei exprobrant, cum eam haeretica pravitate, aut morum dissimilitudine impugnant. 13. Plerique autem in causa Dei subdole et fallaciter intendentes, et esse se in corpore Christi simulant, et pacem Ecclesiae Dei occulta machinatione perturbant. De quibus profecto hic dicitur: Qui laudabant me, adversum me jurabant. Hi sunt qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Qui in verbis quidem socialem videntur habere mansuetudinem, in corde vero hostilem gestant furorem. Talis erat ille Simon Magus ab apostolis baptizatus, sed postea ab apostolorum principe, propter nefandae venalitatis ambitionem reprobatus. Unde et dictum est ei: Non est tibi pars in sermone isto (Act. VIII, 21). Dum enim Spiritus sancti gratiam pretio comparare voluit, a doctrina Christi miser se alienavit. Ipse namque praeceperat, dicens: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Haec est, inquam, haeresis, quae ipsa nascentis Ecclesiae rudimenta tentavit, et ante alias haereses prima apparuit. Cujus erroris vesania licet ex tunc damnata fuerit, postea tamen in Ecclesia germine pestifero pullulavit. Nostris vero maxime temporibus malitiae suae virus exercuit, et totius Ecclesiae pacem schismatica infestatione turbavit. Concitavit enim adversus Ecclesiam Dei non solum innumerabilem populi multitudinem, verum etiam regiam, si fas est dicere, potestatem. Nulla enim ratio sinit, ut inter reges habeatur qui destruit potius quam regat imperium, et quotcunque habere potest perversitatis suae socios, eos a consortio Christi efficit alienos. Qui turpissimi lucri cupiditate illectus, sponsam Christi captivam cupit abducere, et passionis Dominicae sacramentum ausu temerario contendit evacuare. Ecclesiam quippe, quam sui sanguinis pretio redemptam Salvator noster voluit esse liberam, hanc iste, potestatis regiae jura transcendens, facere conatur ancillam. Quanto melius foret sibi, dominam suam esse agnoscere, eique, religiosorum principum exemplo, devotionis obsequium exhibere, nec contra Deum fastum extendere dominationis, a quo suae dominium accepit potestatis. Ipse est enim qui ait: Per me reges regnant (Prov. 8, 15). Sed immensae caecatus cupiditatis caligine, et divino, ut patet, ingratus beneficio, et contra Deum fastuosus, terminos quos posuerunt patres nostri, contempto divino timore transgreditur, et contra catholicam veritatem suae furore tyrannidis efferatur. In tantum autem 519 suae temeritatem extendit vesaniae, ut caput omnium Ecclesiarum Romanam Ecclesiam sibi vindicet, et in domina gentium terrenae jus potestatis usurpet. Quod omnino ille fieri prohibuit, qui hanc beato Petro apostolo specialiter commisit, dicens: Tibi dabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Obstruatur ergo os loquentium iniqua, et omnis haereticorum acies obmutescat: quia nullas vires habet mendacium, quod ipsius voce veritatis invenitur destructum. Sequitur: (Vers. 10.) Quia cinerem tanquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam.

14. Ex hoc maxime scribae et Pharisaei Redemptorem nostrum criminabantur, quia publicanos et peccatores non solum non respuebat, sed etiam cum illis in cibo et potu communicabat. Unde quidam eorum indigne ferentes dicebant: Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester (Matth. IX, 11)? Sed ille qui non justos, sed peccatores vocare venerat, quid dicebat? Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Ibid. 12). O immensam Dei clementiam! o inaestimabilem gratiae caritatem! Illos volebat curare, qui salutem nolebant habere, qui adversus salutem suam armati, et phreneticorum more medicum incusantes, volebant potius ex infirmitate mortem incurrere, quam vitam ex salute invenire. Sed cineres Redemptor noster manducabat, quando in corpus suum eos trajiciebat. Cineres namque erant, quia dum principem tenebrarum magis quam auctorem sequerentur luminis, in eorum cordibus quasi exstinctus fuerat divini prorsus ignis amoris. Cineres, inquam, erant, videlicet nullo apti usui, et sine charitatis glutino omnino dissoluti. Quis non has miretur misericordiae Dei divitias? Quis jam de remissione peccatorum desperet? Quis non credet se, si convertatur, veniam consequi, cum audiat etiam incredulos tanta benignitate admitti? Unde ait Apostolus: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. V, 10). Quia ergo Redemptor noster in mundum veniens, vasa irae fecit vasa misericordiae, et omnibus ad se venientibus pietatis suae sinum aperuit, recte nunc dicit: Quia cinerem tanquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam. 15. Quae autem esuries ejus, vel sitis fuerit, ipse evidenter ostendit, cum ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei, qui misit me (Joan. IV, 34). Et iterum: Me oportet operari opera Patris mei, qui me misit, donec dies est; venit nox quando nemo operari potest (Joan. IX, 4). Quae sunt haec Patris opera, quae in die dicit et non in nocte operanda, nisi salutifera agri intellectualis cultura? Ipse est enim homo qui seminavit bonum semen in agro suo (Matth. XIII); ad cujus culturam postea operarios destinabat (Matth. IX), cum diceret: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Luc. VIII, 2). Quis sit ergo iste ager ipse ostendit, cum agrum mundum, et semen dixit esse verbum Dei. Seminavit ergo ut meteret, messuit ut manducaret. Hujus agri fructum quotidie colligit, et quasi eo pascitur, cum electorum profectibus delectatur. Unde sponsus in Canticis canticorum dicit: Comedi favum cum melle meo (Cant. V, 15). 16. Habet iste homo et vineam, sanctam videlicet Ecclesiam, ad quam excolendam primo mane operarios misit (Matth. XX), et postea singulis quibusque temporibus mittere non cessavit. Patet ergo quia sicut 520 agrum excoluit ut comedat, ita vineam plantavit ut bibat. Bona vinea, quae uvarum decorata coloribus, et dilectionis ac perseverantiae palmitibus propagata, Regi omnium suavem in fructibus suis haustum praebet. Bona inquam vinea, quae potest dicere: Vinea fui pacifico, in ea quae habet populos (Cant. VIII, 11). Quae est illa quae habet populos, nisi sancta Ecclesia per totum orbem diffusa? Illa namque habet populos, quia ex omni parte terrarum recte credentes continet. In hac ergo solummodo electus quisque vinea efficitur, quia nullum aliquando fructum ferre poterit, qui ab unitate Ecclesiae discedit. Eo enim Deo poculum subtrahit, quo haereticorum ineptae garrulitati consentit. Quid enim sitit Deus, nisi fidem nostram (Joan. IV)? Unde et a muliere Samaritana quaesivit bibere, de cujus eum non legimus aqua bibisse, sed spiritalem potum ei mulier obtulit, cum mundi eum Salvatorem agnovit (Joan. XIX). In cruce quoque positus sitiebat, et poenitentiam peccantium, et fidem exoptabat perfidorum. Sed vinea Domini sabaoth in patribus a Deo plantata, et doctrinae aratro et verbi ligonibus per manus prophetarum exculta, novissime in amaritudinem versa, dum ei vinum laetitiae ferre debuit, feralis invidiae acetum porrexit. Plerumque etenim bonum vinum corrumpitur, et in acetum mutatur. Quia ergo ille populus et in patribus sanctus, et in filiis nequam exstitit, quasi primo vinum, postmodum vero acetum fuit. Fuerunt tamen aliqui etiam inter illos, qui hunc omnium Salvatorem crediderunt, fuerunt et qui de peccatorum profundo ad misericordiarum se patrem levaverunt. Quis enim pluribus aut majoribus criminibus unquam obligatus exstitit quam mulier illa peccatrix, de qua septem, ut ait Evangelista, daemonia ejecit (Marc. XVI)? Nam et Zachaeus publicanis et raptoribus publicanus ipse et raptor praefuit, et tamen ad ipsius hospitium Dei Filius divertit (Luc. XIX, VI). Sed et Simon indigne tulit de admissione mulieris: et turba murmuravit de hospitio peccatoris (Luc. XIX). Poculum namque suum cum fletu miscuerat, et ideo sibi inimicorum protervitas exprobrabat. Quod quotidie in Ecclesia fieri cernimus, cum peccatores pro peccatis suis plangentes, Christum indui, et ad ipsius intrare unitatem videmus. Vel certe poculum Deo cum fletu miscere, est alios ab exterioribus introrsus trahere, alios ab interioribus exterius jactare. Scimus enim, quia potus ab exterioribus interius trahitur, fletus ab interiori exterius derivatur. Quia ergo conditor noster occulta nostra examinat, et non solum opera, verum etiam intentiones radicitus pensat, occulto ejus judicio fit, ut quosdam qui in oculis hominum justi esse videntur, reprobet, quosdam criminibus reos per poenitentiam correctos salvet. Et cum juxta Apostoli sententiam, neque volentis, neque currentis, sed miserentis sit Dei (Rom. IX, 16), alios qui corruerant, misericorditer erigit; alios qui stare videbantur, cadere juste permittit. Ex peccato namque primi parentis accepimus, ut nec in ipsa justitia stabiles esse possimus, sed aut contra Deum, nobis bonum quod facimus imputando, erigimur, aut contra proximos in superbiam levamur, unde et subditur: (Vers. 11.) A facie irae et indignationis tuae, quia elevans allisisti me.

17. Quia enim justae damnationis sententiam primus homo peccando pertulit, quam postmodum nepotum successio consequenter incurrit, ideo Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, 521 et ab ea qua tenebantur damnatione liberare. Ecclesia vero quae corpus ejus est, cui claves regni coelorum tribuit, et ligandi atque solvendi potestatem dedit, ideo peccatores quotidie suscipit, quia illam irae Dei sententiam agnoscit. Quia enim per faciem personam agnoscimus hominis, recte per faciem irae, damnationis intelligimus cognitionem. Nam quod iram indignationis agnoscat, manifeste ostendit cum subjungit: Quia elevans allisisti me. Creatis caeteris animalibus, homo prae cunctis elevatus fuit, quia et libertate exstitit arbitrii praeditus, et rationis lumine illustratus. Cui etiam datum est ut non sicut caetera animantia terram semper aspiceret, sed ut ipso situ corporis coelos erectus videret; ut ex hoc quoque aperte cognosceret quia et intentionem ad summa dirigere, et mentem deberet ad Deum levare. Nam et terror ejus et tremor omnibus animantibus incubuit, quia divina voce eis praelatus fuit. Mortem quoque nequaquam incurreret, si divinis praeceptis obediens nunquam peccaret. Sed conditoris sui mandata transgrediens, tanto gravius corruit, quanto antequam caderet, altius stetit. Cadens igitur allisus est, quia peccare non metuens, et pro salute infirmitates pertulit, et pro vita mortem suscepit. (Vers. 12.) Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fenum arui.

18. Gravis allisio, per quam lux in tenebras vertitur, et in ariditatem viror mutatur. Diem namque sicut umbram primus homo habuit, quando se a facie conditoris abscondit (Gen. III). Nam inter opaca nemorum latere voluit, ut ex hoc quoque patenter ostenderet quas caecitatis umbras interius pertulisset. Si enim in umbra non esset, Deum esse localem non crederet, nec ab ejus oculis putaret se abscondi, a quo sciret etiam cordis occulta videri. Quaesivit ergo umbram corporis, qui prius incurrit umbram mentis. Dies namque ejus inclinata fuerat, et ideo illi lumen sapientiae interius non fulgebat. Sol etenim dum inclinat, majores umbras efficit, et caloris sui magnitudinem paulatim subtrahit. Unde post meridiem Adam a Deo vocatus esse describitur (Ibidem), ut ab exterioribus agnoscamus quid interius gereretur. In meridie enim lux est purior, aer limpidior, aestus ferventior. Quasi ergo meridies in Adam pectore inerat, dum lumine divinae contemplationis illustratus, amoris summi facibus ardebat. Sed hunc miser meridiem perdidit cum peccavit. Ibi enim amoris refriguit incendium, caligavit claritas, defecit visio. Veniens autem in mundum lux verax Dei Filius hanc nobis claritatem reddidit, cum cordis nostri tenebras praesentiae suae illuminatione fugavit. Unde scriptum est: Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. IX, 2). Magna lux remissio peccatorum, donum gratiae, intelligentiae claritas, contemplationis gaudium, collatio virtutum. Dedit enim nobis, ut ait Apostolus, pignus spiritus (II Cor. V, 5): gustavimus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi superventuri (Hebr. VI). Hi sunt dies gratiae, quos nobis contulit excellentia bonitatis Dei. In quibus si noctem nequitiae contemnimus, ad coelestis regni haereditatem inoffenso itinere ambulamus. Hinc etenim Salvator ait: Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt (Joan. XI, 9). Sed hi dies in nobis sicut umbra declinant, cum peccatorum nostrorum nebulas propitiationi divinae opponentes, et mentis patimur caliginem, et divinae exstinguimus charitatis ardorem. 522 Scimus autem quia sole ad occasum vergente, umbrae crescunt donec nox veniat, et lumen omnino diei deficiat. Sic nimirum cum in reproborum cordibus sol justitiae occidere coeperit, caecitatis umbra vehementer excrescit, adeo ut divino non illuminentur lumine, sed mortifera noctis involvantur ubscuritate. Sequitur: 19. Et ego sicut fenum arui. Nemo est qui nesciat quod quantumlibet tenera aut delectabilis herba sit, si apposita falce succiditur, et coloris venustate confestim exuitur, et a radicis humore siccatur. Sic profecto quicumque per opera pravitatis à Deo recessit, necessario a virtutis intimae humore arescit. Hinc etenim Salvator discipulis ait: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic et vos nisi in me manseritis (Joan. XV, 4). Nam etsi florere in hac vita peccatores plerumque videantur, ariditatem tamen suam in fine recognoscunt dum simul amittunt et ridentis vitae dulcedinem, et temporalis gloriae dignitatem. In sapientiae quippe suae vanitate confisi, dum sperant facile sibi cuncta suppetere, arbitrantur utique se religionis virtute non egere. Et dum de inani sapientia se jactant, insipienter vivere nequaquam formidant. Et qui a verae sapientiae radice sunt, in stulta sua sapientia aruerunt. Qui si voluerint in ipsa sapientiae vitalis radice revivisci, summopere studeant ad fontem vitae, mentis processu properare. (Vers. 13.) Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

20. Spectat hoc ad id quod ait: Ego sicut fenum arui. Quasi dicat: Qui diligens vanitatem, et sequens mendacium, in aeternitate et stabilitate persistere nolui, temporalis et instabilis factus, mortis ariditatem incurri. Sed tu, Domine, in aeternum permanes. Haec ergo est unica spes salutis meae, ut tibi inhaeream; ut sicut per me factus sum aridus, ita per te fiam aeternus: et in te vivens mortem effugiam, a quo discedens perdidi vitam. Nos quoque scientes quia primus homo factus est de terra terrenus, secundus de coelo coelestis (I Cor. XV): sicut terreni imaginem portavimus, ita coelestis imaginem portemus, et cum eo unum efficiamur, qui resurgens a mortuis jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI). Ipse est enim qui factus est in spiritum vivificantem, cujus si membra fuerimus, quo caput nostrum praecessit, pariter ascendemus. Cujus ascensus spem ipse nobis contulit, qui ait: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 24). Quod si ab ejus separati fuerimus corpore, velut abscissa membra participatione carebimus vitae, nec cum eo in coelum ascendemus. Cum eo ergo unum simus, quia sicut ipse ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Et notandum quia non dixit, vivis, sed, permanes in aeternum. Homo etiamsi multo tempore vivat, non tamen uno die permanet; quia ut semper mutetur, ex conditione mortis habet. De quo quidam sapiens perhibet, dicens: Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet (Job. XIV, 2). Deus vero qui solus vere aeternus, vere immortalis est, in aeternum permanet, quia in eo nihil est transitorium, nihil mutabile, nihil quod alienum sit a sempiterna ejus divinitate. Memoriale tuum in generationem et generationem. Quid magis memoriale in Deo, quam misericordia? De illa namque scriptum est: Miserationes ejus 523 super omnia opera ejus (Psal. CXLIV, 9). Et misericordia Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum (Psal. CII, 17). Licet enim hominem mirabiliter condiderit, mirabilius tamen perditum per Filii sui mortem redemit. Haec memorialis Dei misericordia in generatione et generationem permanet, quae omnibus per temporum curricula viventibus usque in finem saeculi patet. (Vers. 14.) Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.

21. Si Sion ad litteram accipimus, Judaeorum in hoc loco et gentium vocationem notare valemus. Et videbitur hoc modo quasi praecedentis verbi expositio, ut cum duas generationes nominat, qualiter in generatione et generationem misericordia Dei sit permansura, ostendat. Ait ergo: Tu exsurgens misereberis Sion. Per Filium Deus Pater exsurrexit, quia qui antea non cognoscebatur, per eum in hominum notitiam venit. Unde et verbum Patris et splendor dicitur (Hebr. I); quia per eum et voluntas Dei agnoscitur, et ipsa divinitatis essentia declaratur. Sion vero, id est Judaici populi misertus est, quando de eorum progenie nasci voluit, et prius eos ad fidem vocavit. Tempus miserendi, tempus plenitudinis intellige, quia juxta apostoli sententiam: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui erant sub lege redimeret (Gal. IV, 4). Quod vero ait: Quia venit tempus, tempus nimirum gratiae vult intelligi, de quo Dominus per prophetam dicit: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isa. XLIX, 8). Quod exponens apostolus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). (Vers. 15.) Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.

22. Per lapides Sion apostolos intelligere possumus, qui de Judaico nati populo, Ecclesiam demum ex seipsis aedificaverunt. Qui profecto lapides servis Dei placuerunt, cum quales futuri essent, prophetae per spiritum viderunt. Nisi enim prophetis apostoli placuissent, nequaquam de eis Isaias diceret: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Isa. LX, 8)? Et iterum: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X, 15, ex Isa. LII)? Qui sunt pacem evangelizantes, nisi apostoli Christum praedicantes? Ipse est enim pax nostra, ut ait Apostolus, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Unde etiam ipso nato, hominibus pacem redditam Angeli Pastoribus nuntiaverunt (Luc. II), quam postea apostoli omnibus gentibus publice praedicaverunt. Per pedes vero evangelizantium, affectus intelligimus apostolorum, qui quidem speciosi erant, quando non sua commoda, sed auditorum utilitatem quaerebant. Speciosi, inquam, erant, qui terreni lucri inquinamenta ex ipso operationis suae incessu non contrahebant. Tunc namque corporeos pedes habere speciosos dicimur, quando nulla coenosae viae labe foedamur. Quia ergo ex praedicationis officio, terrenas divitias apostoli non quaerebant, recte de eis dicitur quia pedes eorum speciosi erant. Hinc namque Anna de Deo prophetavit, dicens: Pedes sanctorum suorum servabit (I Reg. II, 9). Quia ergo quales futuri essent apostoli, per Spiritum sanctum prophetae viderunt, recte nunc dicitur quia servis Dei lapides Sion placuerunt. Qui porro lapides terrae miserti sunt, quia poenitentiam agentes a peccatis absolverunt. Per terram quippe peccatores accipimus. Unde serpenti a Domino dictum est: Terram 524 comedes omnibus diebus vitae tuae (Gen. III, 14). Antiquus enim hostis terram comedit; quia peccatores quosque in ventrem suae malitiae abscondit; isque hominum perditionem desiderans quodammodo reficitur, dum pravis eorum operationibus delectatur. Terrae ergo Sion apostoli miserti sunt, quando Judaeos ab errore conversos a peccatis absolverunt. Ecce constructus est unus paries domus Dei, quae est Ecclesia, paries, inquam, ex circumcisione; veniet paries ex praeputio, ut duo parietes in unum juncti lapidem angularem, unam construant civitatem (Ephes. II). Videamus ergo quid sequatur: (Vers. 16.) Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes Reges terrae gloriam tuam.

23. Quasi dicat: Non solum misereberis Sion, Judaeos vocando, sed etiam gentium, eas ad fidem convertendo. Quae quidem non resistent Evangelio, sed agnita veritate, timebunt nomen tuum, Domine. Timebunt, inquam, non timore servili, sed casto et filiali. Timuerunt gentes Deum, quando spreta idolorum cultura, et antiquae contemptis superstitionis erroribus, baptismo sunt mundatae poenitentiae, et Christianae susceperunt instituta doctrinae. In quibus verbis notandum quia non ait: Sion timebit nomen tuum, Domine, sed: Gentes timebunt nomen tuum, quia etsi missus sit Christus ad oves quae perierunt domus Israel, tamen illis verbum Dei repellentibus, et indignos se aeternae vitae judicantibus, conversi sunt ad gentes apostoli (Matth. XV), quae nomen Christi cum gaudio susceperunt (Act. XIII). Hinc namque Apostolus ait: Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei, ad confirmandas traditiones patrum. Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo (Rom. XV, 8). Hinc rursus ait: Quod quaerebat Israel, non est consecutus, electio autem consecuta est (Rom. XI, 7). Et omnes reges terrae gloriam tuam. Infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. (I Cor. I). Ignobiles vocavit, ut nobiles vinceret; piscatores elegit, ut reges subjugaret. Ecce impletum est quod de Christo praedictum est: Omnes reges terrae timebunt gloriam tuam. Omne enim culmen saeculi, ad reverentiam Christi flectitur; omnis dignitas humanae conditionis ad obsequium Christi inclinatur, sicut ait Apostolus: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Phil. II, 8). Gloria Christi resurrectio est, per quam a diabolo regnum abstulit, et mortis destruxit imperium. Qui enim in morte visus est infirmus, in resurrectione apparuit gloriosus. Unde dicit Apostolus: Et si mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute (II Cor. XIII, 4). (Vers. 17.) Quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

24. Causa est quare gentes et Judaei ad fidem vocentur. Ex utroque enim populo aedificata est Sion spiritalis, quae in celsitudine virtutum posita, terrena deserit, coelestibus intendit, futura praevidet, hostium incursus non timet. Hujus fundamenta in montibus sanctis sunt (Psal. LXXXVI), quia sicut ait Apostolus: Jam non sumus hospites et advenae, sed cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 19). In hac civitate Deus homini conjungitur, sicut scriptum est: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis (Apoc. XXI, 3). Synagogam enim reprobavit, Ecclesiam 525 elegit. Ideoque scriptum est: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI, 2). Illa nempe Deus tabernacula deseruit, Sion vero, id est Ecclesiam, praesentia suae habitationis illustravit. Unde et illic nequaquam conspicitur, hic autem ab his qui mundo sunt corde, mentis intuitu videtur, nam subditur: Et videbitur in gloria sua. In gloria sua Christus videtur in Ecclesia, qui in infirmitate visus est in synagoga. In qua infirmitate nequaquam a morte videbitur, qui immortalis et impassibilis factus, cum Patre Deus in illa jam coelesti sede gloriatur. Unde dicit Apostolus: Etsi novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. V, 16). Possumus quoque per id quod superius dictum est, Tu exsurgens misereberis Sion, remissionem peccatorum quae in Ecclesia datur, intelligere, et multiformis dona gratiae, quae quotidianis divinitus incrementis consequitur. Quae in illis Deus multiplicat, quibus Sion placent lapides, id est qui et apostolorum doctrinam recipiunt, et eorum pro posse exempla imitantur. Sed jam ad sequentia revertamur. (Vers. 18.) Respexit in orationem humilium, et non sprevit preces eorum.

25. In humilium Deus orationem respexit, quando ad humanam naturam reformandam Filium in mundum misit. Hoc enim justorum requirebat oratio, hoc prophetarum exspectabat desiderium, ut ille in mundum veniret, qui et a diabolica servitute hominem redimeret, et vitae aditum, quem culpa obstruxerat, gratuito pietatis suae munere reseraret. Hinc namque Isaias ait: Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis Salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos (Isa. XV, 20). Ex quibus verbis liquido colligitur, quia in eorum respexit orationem, quibus in tribulatione clamantibus non solum Salvatorem contulit, sed etiam propugnatorem misit. Idem vero qui fuit Salvator, fuit et propugnator. Salvator namque Dei Filius est, de quo scriptum est per prophetam: Deus ipse veniet, et salvabit nos (Isa. XXXV, 4). Unde etiam Jesus priusquam in utero conciperetur, vocatus est ab angelo (Luc. 1 et 2). Nam quod propugnator sit, ipse ostendit cum per prophetam ait: Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum (Isa. LXIII, 1). Ex hoc preces non sprevit, quia eis quod deprecabantur indulsit. Si enim preces eorum sprevisset, nequaquam ad eos liberandos Filium misisset. Hinc namque Moyses ad Dominum ait: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es (Exod. IV, 13). Hinc propheta alius exclamavit, dicens: Utinam dirumperes coelos, et descenderes (Isa. LXIV, 1). Hinc etiam David dixit: Deus, judicium tuum Regi da (Psal. LXXI, 1). Judicium suum Regi Deus Pater dedit, quando Dei Filius carnis humanae substantiam assumpsit. Hinc namque ad Filium ipse Pater ait: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos (Psal. II, 8). Patet ergo quia judicium suum illi dedit, cui et bonorum regnum, et inconvertibilium tradidit comminutionem. Vas enim figuli postquam semel confringitur, nullo modo postmodum reparatur. Quid ergo per confractionem vasorum figuli, nisi extrema damnatio designatur? Ibi enim per judicii severitatem quicunque confringitur, nequaquam ulterius per poenitentiae remedium reparabitur. Quod profecto judicium per Dei et hominum mediatorem fiet, quia scriptum est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). In humilium nihilominus orationem 526 Deus respicit, cum pro se vel aliis exorantes fideles exaudit. (Vers. 19.) Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur, laudabit Dominum.

26. Sicut ex duobus populis primitiva est constructa Ecclesia, ita gemina est generatio in fidei unitate collecta, carnalis scilicet, et spiritalis. Sive ergo Sion, et ea quae sunt supradicta, ad litteram intelligamus; sive per intellectum mysticum ad Ecclesiam cuncta referantur, conveniunt superioribus sequentia, et praelibatis exponenda concordant. Dictum est enim: Tu exsurgens, Domine, misereberis Sion. Et iterum: Quia aedificavit Dominus Sion. Nunc vero ait: Scribantur haec in generatione altera. Quod enim Judaeis fuit promissum, hoc in gentibus videtur impletum. Si vero juxta spiritalem intelligentiam per Sion Ecclesiam accipimus; per generationem alteram, spiritalem intelligimus, in qua nimirum divinae scriptae sunt promissiones; quia quidquid de remissione peccatorum, quidquid de aeternitate felicitatis Scriptura sacra asserit, hoc in cordibus suis per amorem spiritus spiritalis generatio inscribit. Cui et dicitur: Audi, Israel, praecepta Domini, et ea in corde quasi in libro scribe (Deuter. VI, 3, 7). De hac praeceptorum Dei inscriptione per prophetam Dominus dicit: Hoc est testamentum quod testabor eis; dabo leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas (Jer. XXXI, 33). Bonus pater, qui filiis non terrenae haereditatis jura, non luto aut lateribus constructas domos, non auri argentive praescribit acervos, quae livoris plerumque et invidiae seminarium sunt, et superbiae ac luxus existunt fomenta; sed charitatis et dilectionis gratiam, justitiae et pietatis proponit edicta, et veritatis legem non in lapide, vel membrana, vel ligno, vel cera, sed in tabulis cordis perscribit; ut aeternae filii promissionis vanis nunquam cogitationibus occupentur, sed semper omnipotentis patris testamentum quasi prae oculis habentes, quid timere, quidve sperare debeant cogitent, et in exsequendis mandatis coelestibus, votis omnibus elaborent. De his quippe ait Propheta in psalmo: Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIII, 6). Quid nobilius generatione divina? Quid sublimius coelesti? Quid castius conceptione spiritali? Voluit immaculatus Dominus ut homo sine macula nasceretur peccati, et absque vitio carnalis delectationis humanae sobolis propagaretur successio. Et ideo talem fecit Adam, ut absque peccato filios ederet, si in conditoris obedientia perstitisset. Posset namque fieri ut sicut absque delectatione fructus suos terra germinat, ita sine peccato filium mulier pareret; et sicut ipse a Deo Adam pure conditus fuerat, ita homo hominem pure procrearet. Quod homini cur esse incredibile videatur, cum apibus etiam hoc ipsum conferatur? Sed quia Domino suo obedire humana anima renuit, animae imperio caro obtemperare contempsit. Nam et rebellis ei semper postmodum exstitit, et adversus eam cujus ancilla fuerat, se in superbiam erexit. Plerumque autem usque adeo erigitur, ut ipsa dominae suae versa vice dominetur. Unde fit ut in filiorum procreatione per delectationem in peccatum incidat, et bonum opus male operando, delinquat. 27. Sed Dei hominumque Mediator, sicut nobis quam perdideramus vitam contulit, ita etiam hanc in nobis generationem reparavit. Unde et de virgine, et sine peccato nasci voluit; ut ex hoc patenter ostenderet, quia hoc etiam nobis inter 527 innumera beneficiorum suorum dona conferret. Ideoque ait: Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium (Isai. VII, 14). Quam virginis conceptionem nequaquam signum esse diceret, nisi aliquid nobis in ipsa sua nativitate quod credere deberemus signaret. Unde rursum scriptum est: O radix Jesse, qui stas in signum populorum (Isa. XI, 10). Signum enim fuit populis illa Christi sine virili commistione nativitas, quod his qui credunt in nomine ejus, daturus erat potestatem filios Dei fieri: his videlicet qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12). Sicut namque beata Maria Christum peperit virgo, et post partum incorrupta permansit, ita et mater Ecclesia filios Deo sine dolore generat, et virgo semper illibata perseverat. Qui in hoc quoque quod Deum toto corde diligunt, patrem se Deum habere evidenter ostendunt. Filiorum enim est diligere, non timere. Porro in hac dilectione nequaquam torpescunt otio, aut operibus insolescunt, sed et in mandatis coelestibus voluntatem Dei custodiunt, et ex virtutum operatione nullam ab hominibus laudem quaerunt. Unde et subditur: Et populus qui creabitur, laudabit Dominum. In operibus nempe suis Deum laudant, qui bonum quod faciunt, nequaquam sibi, sed gratiae Dei attribuunt. Unde et Paulus cum plus omnibus se laborasse dixisset, subjecit atque ait: Non autem ego, sed gratia Dei mecum (II Cor. XV, 10). Sed quae in nobis sunt sanctitatis opera, ita sunt ad proximorum aedificationem exterius trahenda, ut in eis non favor aut gratia humana requiratur, sed ipse a quo haec sunt hominibus collata Deus laudetur. Hinc namque per semetipsam Veritas apostolis ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). (Vers. 20.) Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de coelo in terram aspexit.

28. Nec nova post creationem nasceretur, nec Deum perfecte sanctorum vita laudaret, nisi per eum nos divina miseratio respexisset, qui nos in Nicodemo denuo nasci docuit, dum aliter in regnum intrare non posse, nisi ex aqua et spiritu renasceremur, monstravit. Unde dum populum creandum Dominum benedicturum esse propheta dixisset, causam illico nostrae redemptionis adjecit (Joan. III), velut qui indubitanter sciret, aliter novum non posse creari populum, nisi Dominus et redemptor noster novus homo veniret in mundum. Nec posse quemquam amplius de vera salute ambigere, cum sciret omnipotentem medicum ad infirmos descendisse. Dicatur ergo: Quia prospexit de excelso sancto suo. Prospicere dicimur, cum a longe intuemur. Quia ergo per Verbi Dei incarnationem non solum Judaea, quae juxta esse videbatur, sed etiam gentilitas liberanda erat per misericordiam, recte nunc dicitur: Quia prospexit de excelso sancto suo, juxta quod scriptum est: Pacem iis qui longe, et pacem iis qui prope (Ephes. II, 17). Redemptor noster non immerito excelsus dicitur, quia divinitatis ejus potentiam nemo mortalium intuetur; denique et sanctus exstitit, et Dei per omnia fuit. Hinc namque ipse de se in Evangelio ait: Quem Deus sanctificavit, et misit in mundum (Joan. XVI, 36). Nam quod Dei per omnia fuerit, ipse testatur cum ait: Non potest Filius a seipso facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Idem autem qui excelsus exstitit, ipse etiam coelum fuit; sed excelsus propter sublimitatem, coelum vero 528 propter divinam inhabitationem. In eo enim, sicut testatur Apostolus, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Colos. II, 9). Et per prophetam quoque Dominus ait: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1). Quae autem major sedes Dei quam Christus? Coelum igitur Dei Christus est, de quo Dominus in terram aspexit, ut cum peccantibus quibusque spem per eum veniae tribuit, de coelo in terram aspexit, ut coelum fieret qui terra fuit. Quod aperte ostenditur, cum illico subjungitur: (Vers. 21.) Ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum.

29. Sancti viri non incongrue compediti dicuntur, quia ligati vinculis disciplinae Dei, nequaquam ad ea quae exteriora sunt vagantur, et quasi gressum operis immobiliter figunt, dum a conditoris desiderio nusquam discedunt. De his namque compedibus scriptum est: Injice pedes tuos in compedes ejus, et in torques illius collum tuum (Eccl. VI, 25). Quia profecto cujus a pravitate gressus compescitur, ejus fides sanctarum varietate virtutum adornatur. Collum namque fides est, per quam Deo fidelis quisque conjungitur, et quasi per collum capiti suo Christo Ecclesia, quae ejus est corpus, unitur. Unde in laudem sponsae in Canticis canticorum dicitur. Collum tuum sicut monilia (Cant. I, 10). Quia enim sicut Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jacob. II, 26); quasi collum sponsae monilibus circumdatur, dum fides sanctae animae operibus decoratur. Gemunt continue compediti, quia dum exsilii sui tenebras electi considerant, ad claritatem visionis Dei indesinenter suspirant. Sed eorum gemitus nequaquam Deus audiret, nisi mediatorem nobis Filium suum dedisset. Unde dicit Apostolus: Per quem accessum habemus ad Patrem, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (Ephes. II, 18). Constat ergo quia nullius audiret gemitum Deus, nisi ille venisset, per quem ad Patrem habemus accessum. Ut solveret filios interemptorum. Filii interemptorum sunt imitatores martyrum, eorum scilicet, qui vel pro testamento Dei sua corpora tradiderunt, et in sanguine Agni laverunt stolas suas (Gal. V); vel qui membra sua super terram mortificantes, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerunt. Possumus quoque per compeditos eos accipere qui mortalitatis et passibilitatis vinculis se astrictos intelligunt, et miseriis humanae necessitatis afflicti indesinenter gemunt. (Vers. 22.) Ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem.

30. Soluti a peccatorum vinculis, eo magis in Ecclesia nomen Dei annuntiant, quo eis dimissum est de peccatorum excessibus quod timebant. Quid vero aliud est nomen Domini annuntiare, nisi Dei misericordiam in Ecclesia praedicare? Dominorum enim est misereri. Hinc namque de Christo dicitur: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, ex Psal. CXVII, 26). Scimus enim quia mediator Dei et hominum homo Christus Jesus judex est humani generis; juxta quod scriptum est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Qui si in primo adventu venisset in nomine judicis, nemo profecto foret, qui poenam aeternae evaderet damnationis. Omnes enim, ut ait Apostolus, peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 13). Venit ergo in nomine Domini, qui venit ut peccata dimitteret, non ut peccatores damnaret. Venit, inquam, in nomine Domini primo, qui in nomine judicis in adventu venient secundo. 529 In Sion ergo nomen Domini annuntiant, qui Dei misericordiam populis praedicant. Sequitur: Et laudem ejus in Jerusalem. Unam Ecclesiam propter diversas causas diversis appellat nominibus: Sion eam nominans, sicut quae ad alta sustollitur: Jerusalem vero, quae quasi jam mortificatis hostibus, veram in se pacem intuetur. Notandum vero quia nomen Domini prius annuntiandum, postea vero potuit esse laudandum. Agnitionem enim nominis laus sequitur confessionis. Quomodo enim credent ei quem non audierunt (Rom. X)? Quae autem major laus Dei, quam quod mundus in unitate fidei collectus, non solum opera ejus annuntiat, sed etiam vita eum et operibus laudat? Unde et subditur: (Vers. 23.) In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.

(Vers. 24.) Respondit ei in via virtutis suae, paucitatem dierum meorum nuntia mihi.

31. In unum convenerunt populi in Ecclesia per totum orbem diffusa, quae Christum credit esse filium Dei. De hac unitate dicit Apostolus: Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5). Extra hanc nemo laudat Deum, nemo annuntiat. Hanc designabat ille unus qui post motionem aquae in piscinam descendens sanabatur (Joan. V): Nemo namque est qui verae possit invenire salutis remedium, nisi ad unitatem fidei veniat, et per sanctificationem vitae Christum induens, unum cum eo fiat. Hinc namque per semetipsam Veritas ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Per reges, eos intelligas qui animorum suorum motus secundum Dei voluntatem dirigunt, eisque regum more dominantur, dum in rationis eminentia quasi in regali solio praesidentes, repugnantia quaeque servituti subjiciunt, et pacatis omnibus, aequitatis leges et innocentiae jura, in seipsis disponunt; sive etiam eos qui populis praefecti, in rerum culmine stare videntur, dum divitiis affluunt, honoribus cumulantur, terreni praeeminent dominatione imperii, et gloria mundanae potentiae extolluntur, non absurdum videbitur, cum et illi in ipsa cordium suorum directione Domino serviant, et isti religionis Christianae documenta tenentes, orthodoxae fidei jugo mentis colla supponant. 32. In hoc igitur populorum et regum conventu quilibet fidelis respondit Deo in via veritatis positus, videlicet in Christo, qui viam se nobis proposuit dicens: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Responsio autem haec non voce aestimatur, sed opere. Non enim respondent Domino, qui vocati perverse vivunt, qui post illud divinum semen in terra rationabili susceptum, spinas perversitatis, aut tribulos producunt nequitiae (Matth. XIII); sed qui in omni bono se aptantes, et de sua vocatione gratias Deo referunt, et fructum Deo centesimum, vel sexagesimum, aut etiam trigesimum in cordis innocentia ferunt. Notandum vero quod dicit: In via virtutis (Joan. XV). Virtus namque Christi est gloria resurrectionis ejus. Licet enim opera fecerit quae nemo alius fecit, et miraculorum signa divinitatis ejus fidem astruant, credendi tamen in eum nulla potentior aut condecentior via exstitit, quam quod mortuus et sepultus tertia die resurrexit. In via ergo virtutis Dei respondet Ecclesia, cum de gloria resurrectionis Christi nihil asserens ambiguum, nihil sentiens obscurum, studet in membris suis Christo per baptismum 530 et poenitentiam commori, et per novitatem vitae Christum induens, eidem convivificari. Cum enim nihil in se lucidum, nihil vitale conspiciat, a solo Deo se putat posse acquirere et luculentarum virtutum plenitudinem, et desideratam vitae indeficientis aeternitatem, quae etiam nonnisi per gratiam Dei potest advertere quot sit obnoxia defectibus, quot infirmitatibus subdita, quot miseriis vallata. Ideoque dicit: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Quasi dicat: Qui ex meis viribus hoc consequi non valeo, ut quam pauci sint dies mei intelligam, fac ut per gratiam tuae inspirationis, et virtutum defectum, et hujus vitae brevitatem agnoscam, quatenus vitae hujus velocem considerans transitum, nullum in corde sentiam de amore illius affectum. (Vers. 25.) Ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generatione et generationem anni tui.

33. Per dimidium dierum, imperfectionem vitae accipimus, in qua se fidelis quisque non revocari de mundi hujus exorat exsilio, ne si in die exitus sui transitoriae adhuc vitae amore occupatus fuerit, ad illam aeternitatis vitam transire minus possit. In hac vita dimidium tantum dierum accipimus, quia etsi nos assidue solis hujus materialis splendor illuminet, sequitur tamen nox, quae assidue illuminatos obscuret. Roget ergo unusquisque, ut dum in vitae hujus cursu mentis amore defigitur, antequam de adipiscendis aeternis satagat, a Deo non revocetur. Sancti viri etsi sunt mortali carne circumdati, nequaquam sunt in dimidio dierum, quia perfecti desiderii amore a terrenis suspensi, illa beatae vitae aeternitate jam in spe perfruuntur. Hinc namque Paulus dicit: Spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Hinc rursus ait: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Sic namque inoffenso cursu ad aeternitatis statum perveniunt; sic ante hujus vitae terminum, in aeternitatis desiderio mentem fixerunt. Quod quidem evidenter ostenditur, cum protinus subditur: In generatione et generationem anni tui. Nota quod vitam suam dierum paucorum appellatione significat, aeternam vero annorum in generatione et generatione permanentium; ut per hoc quoque prudens lector intelligat, et infinitam illius futurae felicitatis longitudinem, et labentem temporalis gloriae brevitatem. Quis enim nesciat annos diebus multo longiores? Quia vero etiam in annis finis potest intelligi, in generatione et generatione eos permansuros dicit. Sapientia dicit: Generatio vadit, et generatio venit, terra autem in aeternum stat (Eccl. I, 4). Haec est namque instabilis vitae istius permutatio, ut decedentibus aliis alii succedant, quibus postmodum simili modo deficientibus, alii non aequali conditione oriantur. Ex quibus tamen omnibus, quae in saeculo fuerunt vel futurae sunt generationibus, viva illa et divina generatio perficitur, quae in aeternum claritatis Dei consortio perfruetur. In hac itaque nos, id est aeternitatem Dei permansuram dicit propheta: tunc videlicet, cum generatio quae praecedit et quae sequitur, una facta fuerit, novissima utpote morte destructa, quae antequam in victoria absorbeatur, nihil stabile, nihil solidum, nihil dimittit illaesum (I Cor. XV). 34. Quae tamen intelligi et aliter possunt, ut ad superiora hoc modo referantur. Dictum namque est superius: Populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quomodo ergo laudet, ostendit cum ait: Respondit ei in via virtutis suae, et laudem ejus annuntiabunt in Jerusalem. Jerusalem vero non quae servit 531 cum filiis (illa enim vocata nequaquam in laude respondet), sed illa cui dictum est: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama qaae non parturis (Isa. LIV, I); vocata respondet Domino posita in via virtutis suae. Via virtutis Christi est imitatio constantiae ejus. In hac via populus creatus, vel Jerusalem intelligibilis respondet Domino, quia sicut pro nobis Christus animam posuit, ita constantiam Christi sequens, pro fratribus animam ponere in filiis suis non recusavit. Quid vero responderit ostendit cum ait: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Rogat innovatus populus, vel fecunda filiorum spiritalium mater, ut breve sibi videatur hujus tempus tribulationis, comparatione aeternae felicitatis; ne dum nimis extendi quas patitur persecutiones autumat, pro dilatione praemiorum quasi faedio victa, quam imitari proposuit Christi constantiam amittat. Tunc nobis Deus quid sequi debeamus annuntiat, cum voluntatis suae arcana nobis inspirat. Nunquid non paucitatem dierum suorum ille Deus annuntiaverat, qui dicebat: Existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18)? Noverat enim quia temporalium pressura passionum veloci fine concluditur, gloriae vero coelestis felicitas nullo termino angustatur. 35. Possumus per paucitatem dierum etiam aliud intelligere. Fuerunt namque haeretici qui dicerent Ecclesiam non esse generalem, sed in tempore Donati et ante finem saeculi consummandam; non attendentes quod ei Dominus in apostolis promisit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Contra eos nunc dicitur: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Constat, quia per multiplicitatem dierum, perennis vita accipitur: per paucitatem vero, cursus istius saeculi designatur. Scriptum quippe est: Longitudo dierum in dextera ejus (Prov. III, 16). Quid enim per dexteram, nisi perpetua vita designatur? Quia ergo sanctorum requies nullo clauditur termino, recte in dextera Dei dierum dicitur esse longitudo. Nam quod hic dicitur: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi, tale est ac si dicat Ecclesia: Sunt qui insipientiae suae caligine et perfidiae detestabilis induti erroribus asserant me in brevi finiendam, et usque in finem saeculi inhabitatorem non habituram; sed tu, de cujus non diffido promissionibus, nuntia paucitatem dierum meorum mihi. Futura dierum paucitas, inquam, data est Ecclesiae, quia toto istius vitae tempore debet fides Christiana in mundo vigere. Ne revoces me in dimidio dierum meorum. Per dimidium dierum, imperfectionem accipe temporum transeuntium, in qua quasi Deus revocari permitteret, si huic sententiae haereticorum faveret. Hoc autem ideo postulat, ne ab illis annis qui sunt in generatione et generatione, alicujus eam erroris perversitas abducat. (Vers. 26.) Initio tu, Domine, terram fundasti, e opera manuum tuarum sunt coeli.

36. Initium Dei Filius est, de quo scriptum est; Ipse est initium omnis creaturae (Apoc. III). Quod etiam ipse evidenter ostendit, cum se principium nominavit. Denique et in Apocalypsi ad Joannem idem ipse ait: Ego sum α et ω, primus et novissimus, initium et finis (Joan. VIII; Apoc. I, 8; XXI, 13). In hoc initio fundata est terra, quia in ipso fundata est Ecclesia. Hinc namque Apostolus dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Hinc ipse Dei et hominum Mediator, ad apostolorum principem 532 ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Ipse est enim petra, a qua Petrus nomen accepit, et super quam se aedificaturum Ecclesiam dixit. Terra autem dicta est Ecclesia, tum quia in messe fidelium populorum spiritali fecunditate exuberat, tum quia in soliditate fidei perpetua firmitate immobiliter perseverat. Unde per Salomonem dicitur: Terra in aeternum stat (Eccles. I, 4). Terra quippe in aeternum stare dicitur, quia sancta Ecclesia in hoc saeculo a catholica Fide nequaquam deficiet, et in futuro cum Deo aeterna stabilitate permanebit. Nam quod in hac vita nullis adversitatibus frangenda sit, nullis persecutionibus superanda, ipse super quem aedificata est, evidenter ostendit cum ait: Portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Portae inferi haereses sunt, quae dum multos in fide infirmos fucata verborum calliditate decipiunt, quasi infernorum eis aditum pandunt. Sunt etiam portae inferi quaedam potestates hujus mundi. Quid enim Nero, quid Diocletianus, quid denique iste, qui hoc tempore Ecclesiam persequitur, nunquid non omnes portae inferi? Quis cogitare sufficiat quanti promissionibus eorum devorati sunt? Quanti eorum metu perterriti? Quanti afflictionibus eorum superati? Quos omnes perpetuae mortis profundum absorbuit, et ad cruciatum damnationis aeternae infernus admisit. Sed Ecclesia in illius, de qua dictum est, petrae soliditate fundata, minarum ventis concutitur, nec persecutionum fluminibus movetur, nec corporalium poenarum incommodis titubat, nec mortis ipsius timore vacillat. Illi vero qui inferni aditum sequacibus suis utpote portas aperiunt, eam impugnare et persequi modis omnibus non desistunt. In quo quid aliud faciunt, nisi quod veritatis verba evacuare contendunt? Non praevalebunt adversus eam portae inferi, dicit Dominus, et tamen ut ei praevaleant, conantur. Sed fidelis Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in operibus suis. Initio enim terram fundavit, et opera manuum ejus sunt coeli (Psal. CI, 26). Quid per coelos, nisi praedicatores sanctos accipimus? Qui terram istam, de qua dictum est, verborum imbribus praedicantes inebriant, subjectis fidelium populis perpetuae damnationis exitium comminantes intonant, ad astruendam verborum fidem miracula facientes coruscant. Nam quod praedicantis verba pluviae sint, testatur Dominus, cum per prophetam dicit: Quomodo descendit imber et nix de coelo, et illuc non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti et panem comedenti; sic erit verbum quod egredietur de ore meo (Isa. LV, 10). Quid apertius? Ecce sicut de coelo descendunt pluviae, ita de praedicatoribus verba emanant doctrinae. Isti sunt nimirum qui enarrant gloriam Dei. De quibus etiam hic dicitur, quia opera manuum ejus sunt coeli. In praecedentibus dicit Propheta: Videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4); hic vero ait: Opera manuum tuarum sunt coeli. Quid est quod ibi vocantur opera digitorum, hic vero manuum, nisi quod diversa ibi dona sancti Spiritus doctorum infundenda cordibus intelliguntur? Hic vero ipsa virtutum opera, ex eisdem tamen donis in hominum prodeuntia notitiam vocantur. Quia enim per manus omne opus agitur, ipsae virtutum operationes per manuum opera signantur. Primum namque humanis mentibus gratia spiritalis infunditur, postmodum vero in mente quid spiritus egerit, in operibus demonstratur. Coeli etiam doctores Ecclesiae dicti sunt, 533 quia Dominus in eis praesidet, dum per eos sua judicia exercet (Matth. XVIII). Quibus namque regni coelorum claves tribuit, eis ligandi atque solvendi potestatem dedit (Joan. XX). Per eos ergo judicat, quia quodcunque ab eis ligatum fuerit, ligat. Scimus autem quia sedere judicantis est, et ipse Dominus per prophetam dicit: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI). Si ergo sedes Dei coelum est, et in rectoribus Ecclesiae Dominus judicat, cum sedere judicantis sit, necessario consequitur quod Ecclesiae rectores coeli dicuntur. Qui profecto coeli opera manuum sunt Dei, quia hoc ipsum quod coeli sunt, ex gratia virtutis acceperunt, sicut scriptum est: Verbo Dei coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). (Vers. 27.) Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent.

37. Nemo jam spem suam ponat in homine. Ipsi enim coeli etsi sint opera manuum Dei, peribunt tamen. Quomodo autem peribunt, nisi secundum corpus? Quod si secundum corpus perituri sunt, ubi resurrectio? Quam non solum negare scelus est, sed etiam de ea dubitare, summum nefas est. Patet itaque quia non sic peribunt ut non resurgant: sed ut eas quas in hac vita patiuntur, necessitates corporis evadant. In ipsa enim corporis eorum resumptione quodammodo perisse videbuntur, cum pereunte in eis corruptione, destruetur quod animale est, ut quod spiritale est vivat; et jam quasi non sint quod fuerant, dum in aliam mutati naturam, in lumine claritatis Dei perenniter exsultant. Solus namque Deus vere immortalis est, quia solus aeternus et incommutabilis est. Unde dicit beatus Augustinus: Vera aeternitas et vera immortalitas non est nisi in Deitate Trinitatis, cui quod est esse perfectum est; quia natura initio carens, incremento non indigens, sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Creaturae autem etiam illae quibus Deus aeternitatem dedit, vel daturus est, non penitus omnis finis alienae sunt, quia non sunt extra commutationem. Inter haec sciendum est, quia hi, de quibus agitur, coeli peribunt et non peribunt; quia morietur in eis illa, quam ex carnali generatione contraxerunt, corruptio. Et tamen in eis plenior erit, quam in hac vita per speculum et in aenigmate acceperunt (I Cor. XIII), divina inhabitatio. Coeli hoc modo esse non desinent, dum ad recipiendum in semetipsis Deum, sinum cordis amplius laxent. Unde cum eos perituros propheta dixisset, subjecit atque ait: Tu autem permanes. Ac si patenter dicat: Peribit quidem quidquid in eis ex humana habetur corruptione, sed permanebit in illis quod ex tua acceperunt virtute. Tu enim permanes. Liquet ergo, quia in eis non moritur quidquid de divinitatis participatione in ipsis habetur. Caro tamen in pulverem redigetur, ut postmodum per resurrectionem in melius reformetur. Unde et subditur: Omnes sicut vestimentum veterascent. Vestimenta sanctorum, sunt corpora eorum. Unde de quibusdam scriptum est: Isti sunt qui non inquinaverunt vestimenta sua (Apoc. III, 4). Et iterum: Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni (Ibid. VII, 14). Quae profecto vestimenta tunc veterascunt, cum animabus eorum ad coelum tendentibus, ipsa eorum corpora in terrae essentiam deducuntur. Quia vero mortalitatem corporis immutatio sequitur resurrectionis, consequenter adjunxit, dicens: (Vers. 28.) Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem 534 idem ipse es, et anni tui non deficient.

38. Non praetereundum nobis est quod cum dixisset eos sicut opertorium mutandos, subjunxit: Et mutabuntur. Signavit enim his verbis duplicem illam sanctorum in futura vita commutationem, in qua non solum corpora corruptioni in hoc saeculo et morti obnoxia perpetuam percipient incorruptionem, sed etiam anima eorum et corda in aeternam transibunt stabilitatem, ut sicut mori non poterunt, ita et peccare quidem non possint; et appareat in eis multiplicis bonitatis Dei beneficium, cum et mortale induerit immortalitatem, et affectus non sentiet tentationem. Notandum quod opertorium Dei sancti dicuntur. Sicut enim homini nihil est vicinius quam vestis, ita Deo nihil est vicinius sanctis. Sicut enim vestimentis suis homo circumdatur, ita sanctis suis Deus vestitur. Hinc namque per prophetam scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, quia in sublimatione tua omnibus his velut vestimento vestieris (Isai. XLIX, 18, sec. LXX). Hinc rursus Deo per alium prophetam dicitur: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis (Psal. XLIV, 9). Quia enim omnium virtutum odoramenta a sanctis prodeunt, recte dicitur quia a vestimentis Dei myrrha et gutta et casia procedunt. Hinc namque Apostolus ait: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Vestimenta ergo Dei mutantur, quia sancti post mortem corporis, in felicitatem transeunt vitae coelestis. Sequitur: 39. Tu autem ipse es. Haec est vera Dei aeternitas, et vera ejusdem immortalitas, quod non solum nullius finis limite sempiterna ejus virtus et divinitas concluditur, sed quod potestas ac voluntas ipsius nullatenus imperfectionis cujusque, aut inconstantiae varietate permutatur. Unde ad Moysen de seipso ait: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Et iterum: Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Ibidem). Ideo hic dicitur: Tu autem idem ipse es. Homo namque etsi ipse sit, non tamen idem est, quia hoc ex suae mortalitatis corruptione accepit, ut in eodem statu diu permanere non possit. Quod de Deo sentire nimis absurdum est. Sicut enim est aeternus, ita incommutabilis, non diminutionem sentiens, nec augmentis excrescens, non mutans propositum, non improbans quod semel est approbatum. Unde et subditur: Et anni tui non deficient. Si per annos Dei, aeternitatem accipimus, qualiter anni ejus non deficient, aperte videmus. Quod si per annos ipsam sanctorum multitudinem intelligere volumus, anni non deficient, quia cum illo qui nunquam deficiet, unum fient. Revolutionem enim quamdam dierum, annum vocamus. Quid autem sunt sancti, nisi dies; et quid peccatores, nisi nox? Hinc etenim scriptum est: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3). Anni ergo non deficient, quia sanctorum chori postquam illam incomprehensibilem semel in semetipsis acceperint lucem, nullam amplius sentient ignorantiae vel tentationis obscuritatem. Tunc enim dies videtur deficere, cum aut nubium, aut noctis tenebris obscuratus coeperit non lucere. Quod ab illa vita alienum erit, quia vera lux, quae obscurari non potest, in sanctis fulgebit. (Vers. 29.) Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.

40. Qui sunt filii in annis, id est in aeternitate Dei habitaturi, nisi apostolorum imitatores, cum Deo in coelesti regno perenniter mansuri? Omnes enim fideles apostolorum dicuntur filii, quia ab eis fuerunt in fide generati. Hinc namque ad Galatas 535 apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio (Galat. IV, 19). In eo quod dicit filios illic et non servos habitaturos, ostendit quod ad coeleste regnum aliquis pervenire non valeat, nisi prius vetustate abjecta, per novitatem vitae filius fiat. Nam et ipsi quos servos vocat, apostolorum filii fuerunt, veterem videlicet conversationem abdicantes, et in novitate vitae per Christum ambulantes. Fuerunt igitur servi, fuerunt et filii: servi propter laborem operis, filii propter mutationem novitatis. Hinc est quod ex filiis Israel, qui ex Aegyptiaca servitute liberati sunt, et mare Rubrum praevio ductore Moyse transierunt, nullus terram promissionis, exceptis duobus, intravit (Exod. XIV); sed filii eorum postea intraverunt, et patribus eorum repromissa divinae largitatis beneficia acceperunt. Significabatur namque per hoc, quod ad promissam nobis aeternae hereditatis terram nemo potest ascendere, nisi qui prius per amorem spiritus in novitate vitae didicerit ambulare. Duo, Caleb videlicet et Josue (Josue XIV), caput designant et corpus, Christum scilicet et Ecclesiam, qui soli ingrediuntur illam viventium terram. 41. Quod vero ait, Semen eorum in saeculum dirigetur, electorum voluit opera intelligi, quae tunc profecto diriguntur in saeculum, cum omnia spectant ad Deum. Semen quippe suum nequaquam dirigit, qui ex operibus suis aliquid transitorium quaerit. Opera autem nostra idcirco semen dicta sunt, quia sicut ex semine fructum colligimus, sic ex operibus nostris mercedem exspectamus. Hinc namque apostolus ait: Quaecunque seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI, 8). Qui enim in hac vita semen boni seminaverit operis, in futura fructum aeternae consequetur remunerationis. Per saeculum vero, illius beatae vitae intelligitur aeternitas, quae quia per varias temporum mutationes nullatenus dividitur, unius saeculi appellatione non inconvenienter signatur. In illud ergo saeculum dirigamus semen nostrum, et cibum operemur non qui perit, sed qui permanet in aeternam vitam. Dum tempus habemus, operemur bonum, ut cum ad indeficientem vitae illius beatitudinem pervenerimus, perpetuos fructus in coelo colligamus. Ille enim vere perpetuus est fructus, per quem perpetuo vivimus, et perenni panis et vini satietate gaudemus. Perpetuus, inquam, quia et mandendo non minuitur, et vetustate non deterioratur. PROOEMIUM IN SEXTUM PSALMUM POENITENTIALEM. Canticum graduum. Inter innumeras et rutilantium operum et eminentium structurarum varietates, quibus templum Salomonicum adornatum fuit, hoc quoque fuisse describitur, quod quindecim ad illud gradibus ascendebatur (III Reg. VI). Quod quidem non casu vel sine causa factum credendum est. Salomon quippe coelestium scrutator secretorum, et divinae receptaculum sapientiae, sic templum illud manufactum edidit, ut exinde templum aliud non manufactum signaret, quatenus ex corruptibili terrenae domus aedificio, incorrupta coelestis templi quodammodo imaginaretur pulchritudo. Ad illud namque templum quod ex vivis in coelo lapidibus construitur, non plana aut spatiosa pervenitur via, vel gressu ascenditur corporeo, sed processu fidei et charitatis ascensu. 536 Hinc namque Propheta dicit: Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII, 6). Dixit ascensiones in corde beati viri dispositas, et unde ascendere debeamus ostendit, cum ait: In valle lacrymarum. In ea namque exsilii nostri damnationem deplangimus, et innumerabiles corruptionis humanae deflemus molestias. Quis enim immunis a molestiis? Hinc etenim Job dicit: Si impius fuero, vae mihi est; si autem justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job. X, 15). Et iterum: Tentatio est vita hominis super terram (Ibid., VII, 1). Quia enim in hac vita omnia vidit esse plena laqueis et tentationibus, non in ea tentationes esse dixit, sed ipsam esse tentationem memoravit. Laboriosa enim est vita temporalis, levior fabulis, velocior cursore, instabilitate fluctuans, imbecillitate nutans; cujus habitatio in luteis domibus, imo ipsa in luto subsistens, cui nulla est fortitudo, nulla propositi constantia, nulla a turbationibus requies, nulla a laboribus reclinatio. Quis denique est quem non excruciet dolor, sollicitudo non urgeat, non subruat timor? Risus fletum sequitur, gaudium tristitia comitatur; esuriei succedit saturitas, saturitatem iterum excludit esuries; in nocte dies optatur, in die nox quaeritur; in algore calor, in aestu refrigerium; ante cibum suspiria, post cibum tribulatio; irae, indignationes exagitant, et innumerabiles miseros homines motus perturbant. Haec est vallis, de qua sancti viri mentis affectibus indesinenter exire disponunt, et ad illud ineffabile bonum, ad illud inaestimabile gaudium ascendere, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II). Qui etsi corpore quidem inter homines esse videantur, animas tamen suas ad coelestia elevant; et illi puro et summo bono atque immortali et perpetuo adhaerentes, temporalia et corruptibilia deserunt, et mundo superiores facti, in sinu divinae contemplationis quiescunt. Ibi in illo coelesti templo cordis oculis Deum conspiciunt, imo et in ejusdem templi structura ipsi quoque lapides fiunt. Per quindecim vero illius templi gradus, spiritalis Sanctorum signatur ascensus. Numerus enim iste in septem et octo dividitur, et ideo per eum gemina justorum vita signatur, activa videlicet, et contemplativa. Activa namque in mundo versatur, contemplativa vero ad coelestia erigitur. Quia vero septenario numero temporalis, octonario vero perpetua vita signatur, recte per eosdem numeros et contemplativa vita exprimitur et activa. Hinc namque praedicti templi auctor Salomon Dominum exorans ait: Da mihi, Domine, partes septem, necnon et octo (Eccle. XI, 2). Optabat enim regiae dignitatis potentia praeditus, ita sibi subditos populos regere, ut tamen contemplationis divinae non defraudaretur perfectione. Ipsa namque officii administratoria necessitate constrictus cogebatur temporali actioni insistere, sed suavis eum contemplationis divinae dulcedo reficiebat in mente. Potest etiam intelligi quod ille quindecim gradus ad illud divinae illuminationis templum ascendit, qui sempiternae virtutis Dei amore correptus, temporalibus, quae per septenarium numerum designantur, gradatim contemptis, per scalas octo beatitudinum ad sublimia provehitur, donec Deus deorum in Sion mentis oculis videatur. Sed videmus nunc, sicut ait Apostolus, per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12). Impossibile est enim ut quis lutei hujus corporis ergastulo inclusus, aut mortalis carnis circumseptus volutabro, 537 ascendentem super cherubim, et super pennas ventorum (Psal. XVII) volantem Deum conspiciat, vel quanta sit ejus potentia divinitatis agnoscat. Unde per Joannem dicitur: Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV, 18). Et Moysi Deum videre quaerenti, responsum est a Domino: Non videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII, 20). Quod si tanta claritas est solis, ut oculis in eum corporalibus non valeamus intendere, quanta est illius claritas qui fecit solem, ut eum possimus in hac qua sumus corruptione videre? Ipsum vero per speculum in aenigmate intueri, quod humili adventu sponsi accepit Ecclesia, illius aeternae visionis signum est, et futurae perfectionis imago, in qua non jam per fidem, sed per speciem ambulabimus, et revelata facie ipsam divinae majestatis gloriam irreverberatis oculis conspiciemus. Quia ergo hi quindecim psalmi quamdam spiritalis ascensus continent formam, recte sub eodem titulo omnes praenotati sunt, ut sicut ad illud materiale templum per gradus ascendebatur lapideos, ita coeleste illud templum haec nobis cantica praeferant, per quae in Deo exsultans anima, quasi per quosdam gradus ascendat. Ascensuri ergo non corpore sed spiritu, non passibus sed affectibus, hunc psalmum decantemus, et in eo studeamus Dei meditatione appropinquare, dicentes cum Propheta:

EXPOSITIO PSALMI SEXTI POENITENTIALIS. (Psal. CIX.--Vers. 1.) De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. 1. Attendat unusquisque in quo profundo jaceat, et quam longe a Deo perverse agens effectus sit. Clamet ad eum totis viribus qui intuetur abyssos, et sedet super cherubim, donec de profundi tenebris erutus, superno illustretur lumine, et claritate perfruatur cognitionis divinae. Clamavit Jonas ad Deum de ventre ceti, de altitudine maris, de profundo inobedientiae, et ad aures Dei oratio illius pervenit, qui eum eruit a fluctibus, eripuit a bestia, absolvit a culpa. Clamet et peccator, quem a Deo recedentem cupiditatum tempestas contrivit, quem malignus hostis absorbuit, quem praesentis saeculi fluctus involvit, agnoscat se esse in profundo, ut ad Deum sua perveniat oratio. Quia vero psalmus iste ad ascendentes pertinet, videamus qualiter ad Deum justus de profundo clamet. Quomodo enim non profundus est, qui ascensiones suas in corde suo disposuit, qui intentionem cordis ad Deum dirigit, qui laboris studium ad coelos attollit? Sed sciendum quod sancti viri eo se magis infirmos et abjectos sentiunt, quo per mentis desiderium erecti, vicinius ad Deum accedunt. Tunc enim primum miseriam suam incipiunt perfecte cognoscere, cum Dei praesentiam coeperint in corde sentire. Hinc est quod Abraham, qui collocutionis divinae gratiam meruit, pulverem se esse et cinerem memorat, dicens: Loquar ad Dominum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27). Hinc Jacob postquam Dominum vidit, nervo femoris emarcescente, uno pede claudicavit (Gen. XXXII); quia profecto debiles se esse et infirmos reputant, qui se ad videndum Deum per studium sanctae contemplationis levant. Qui dum spem suam in carne ponere desinunt, quasi unius cruris vires amittunt. Eoque assuescunt coelesti duntaxat desiderio inniti, quo senserint se a spe rerum temporalium debilitari. Et quasi nervum non habent 538 in femore, dum non confidunt in carnali generatione. Omnia quae sub coelo sunt, vanitatem aestimant, et cum praesentis vitae miseriis plenos se esse et obsitos circumquaque conspiciunt, quasi de profundis ad Deum clamant. Magna profunditas vita mortalis, in qua nihil est certum, nihil vitale, nihil tutum, nihil tranquillum. Magna, inquam, profunditas, in qua peccator obruitur, impius immergitur, justus turbatur. Ideo namque clamat et dicit: De profundis clamavi ad te, Domine.

2. In quo notandum quia non ait, clamo, sed clamavi. Habes in hoc perseverantiae documentum, ut si primo non exaudiris, ab oratione non deficias, imo precibus et clamori insistas. Vult Deus rogari, vult cogi, vult quadam importunitate vinci. Ideo tibi dicit: Regnum Dei vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Esto ergo sedulus in oratione, esto in precibus importunus, cave ne ab oratione deficias. Si dissimulat audire quem rogas, esto raptor, ut regnum coelorum accipias; esto violentus, ut vim etiam ipsis inferas coelis. Quid hac rapina locupletius? quid hac gloriosius violentia? Bona violentia, qua Deus non offenditur, sed placatur; proximus non laeditur, sed juvatur; peccatum minuitur, non multiplicatur. Bona, inquam, violentia, qua non quaeritur lucrum cito periturum, sed regnum acquiritur sine fine mansurum. Discant qui res alienas, divino postposito timore, diripiunt, et rapinis pauperum magis peccata cumulare quam lucra augere non cessant, aliquid rapere quo et veras sibi vindicent divitas, et gloriam laudis perpetuae acquirant; ne in hoc quoque stultitiae arguantur, si cum possint pretiosa et aeterna diripere, vilia solum et transitoria videantur auferre. Inferant et ipsis coelis violentiam, et regnum coelorum quadam orationis vi rapiant. Sint in precibus importuni, ut ex longo clamoris usu dicere possint: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Nominis venerandi repetitio, precandi adauget affectum. Movetur enim desiderium, si nomen quod diligitur, replicatur. Videtur hic qui loquitur quamdam exauditionis causam praetendere, cum se insinuat clamasse, ut quasi jure debeat exaudiri, qui dudum institit clamori. Hanc et apostoli causam Domino dedisse leguntur, cum, Chananaea rogante, dixerunt: Dimitte eam, quia clamat post nos (Matth. XV, 23). Ideo namque a Domino exaudiri meruit, quia prima Domini responsione repulsa, clamare nequaquam cessavit. Fide quippe et dilectione accensa, a clamore non antea destitit quam optatam filiae salutem acquisivit. (Vers. 2.) Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

3. Ascendens iste majus aliquid rogare aggreditur, et in ipsa etiam sua oratione ascendit, cum hoc a Deo expostulat, ut quasi quodammodo aures inclinans orationi suae Deus intendat; ne forte sit mora in exauditione, si longe sint aures ab oratione. Videtur enim quemdam divinae miserationis praecipuum precari affectum, cum rogat eum quodammodo ad audiendum affectari, ut cum vocem velit audire supplicantis, opus non differat exercere miserentis, humanae in hoc sequens locutionis modum, quasi hujusmodi Deus affectione indigeat, quem non effugit cogitatio, non latet voluntas, dum ei nec intentio silet, nec desiderium tacet. Nam dum potens quilibet supplicantem aliquem audire negligit, quasi primo aditu repulsus, exaudiri qui supplicat diffidit. Si vero qui rogatur, primo 539 libenter audire coeperit, et aliis postpositis negotiis, verbis solummodo rogantis intendere, continuo ille qui rogaturus advenit, quamdam concipit impetrandi fiduciam, et ipsa quodammodo spe animatus, suam liberius proloquitur causam. Magnum quippe bonae voluntatis suae Dominus illi dedit indicium, cum loquenti se praebuit incunctanter intentum. Sic et nos cum dari nobis veniam a Deo quaerimus, et coelestis gratiae vitalia dona conferri, si nobis Deum praesentem aliquibus suavitatis et dulcedinis suae senserimus indiciis, ad ipsius desiderium studiosius animamur, super his quae cupimus adipiscendis aliquatenus certiores effecti, cum ille quem anima nostra desiderat, desiderantibus nobis per misericordiam appropinquat. Ascendens igitur iste, qui ad illius incorruptibilis celsitudinem mentem levare proposuit, aures Dei deprecationi suae intentas deposcit; ut quia oratio sua ad Deum per rectae studium intentionis dirigitur, circa eum quem rogat, velociter exaudiatur. Ascendenti autem et provecto viro a Domino per Prophetam dicitur: Adhuc loquente te dicam: Ecce adsum (Isai. LVIII, 9). Inter orationem et deprecationem hoc interest, quia oratio pro virtute perseverantiae, deprecatio vero fit pro peccatorum impunitate. Ideo qui ad celsitudinis arcem ascendere contendit, dicit: Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Deprecatur enim Deum ut peccatorum suorum obliviscatur, ut pater esse velit, non judex. Ideoque subjungit, dicens: (Vers. 3.) Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

4. Nomen repetit, ut affectum excitet. Iniquitatem Deus observaret, si peccatoribus veniam negaret. Si solummodo ostenderet severitatem, non etiam adhiberet pietatem. Quod si faceret, nemo aeternae gloriam felicitatis exspectaret; nemo ad patiendum justi examinis poenam sufficeret. Omnes enim peccaverunt, ut ait Apostolus, et egent gratia Dei (Rom. III, 23). Verum quia poenitentibus ex corde ignoscit, et peccatore converso omnium iniquitatum ejus obliviscitur (Ezech. XVIII), quis jam de misericordia dubitet? quis jam de venia desperet? Haec etenim per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Ego sum, ego sum, qui deleo ut nebulam iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 25). Attende qualiter peccati confessio peccata oblitteret, quae justificat iniquum, tollit a Deo memoriam peccatorum. Confiteamur ut deleantur nostra peccata, nec post confessionem ad ea revertamur, sed juxta Apostolum, in anteriora nos extendentes, quae retro sunt obliviscamur (Philip. III). Non gestiamus reverti in Aegyptum aut sedere super ollas carnium (Exod. XVI); nec simus concupiscentes malorum (I Cor. X), nec idola mentis veneremur, nec Deum tentemus, nec in deserto mundi hujus murmuremus. Confiteamur de praeteritis peccatis nos accusantes, confiteamur de peccatorum indulgentia Deum laudantes. Est namque confessio peccati, et confessio laudis. Si enim confessio laudis non esset, Salvator noster nequaquam dixisset: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25). Nam quomodo peccatum confiteretur, qui peccatum non fecit (I Petr. 2)? Praecedat itaque confessio, ut laudatio sequatur, sicut scriptum est: Rectos decet collaudatio (Psal. XXXII, 1). Habemus enim Pontificem, qui possit compati infirmitatibus nostris (Hebr. IV), de quo et aperte sequitur: (Vers. 4.) Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.

5. Quis est propitiatio nisi Christus Jesus (Hebr. IX), qui 540 se obtulit sacrificium Deo, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II)? Denique Joannes ait: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2). Qui est apud Deum: quia sedet ad dexteram Dei, sicut dicit Propheta: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Apostolus quoque perhibet, quod ad dexteram Patris sedens pro nobis interpellet (Rom. VIII). 6. Et propter legem tuam sustinui te, Domine. Lex Dei misericordia est, qua peccantibus veniam contulit, revertentibus aeternae vitae aditum patefecit. Hanc legem pro crucifixoribus suis patrem exorans (Luc. XXIII) Christus implevit, hanc nobis tenendam verus magister indixit. Ait enim: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Luc. VI, 27). In quo profecto ostendit quia filii Dei aliter esse non possumus, nisi misericordiae legem servantes, inimicos diligamus. Hanc etiam nobis Paulus tenendam insinuat, cum ait: Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 1). Quis autem portat alterius onera, nisi qui charitatem habet? Qui enim veraciter diligit, laesus non laedit, contumeliis vicem non reddit, detrahentibus sibi non detrahit, qui eum oderunt, non odit. Scriptum namque est: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4). Patiens quidem, ut aliena mala toleret; benigna vero, ut ipsos etiam quos portat, amet. Qui ergo illata mala aequanimiter tolerat, quasi infirmi fratris onera portat. Haec est lex misericordiae, per quam perpetuam evadere damnationem confidimus, per quam etiam salvatorem Dominum nostrum Jesum Christum exspectamus (Phil. III): Qui si, ut supra dictum est, iniquitates observaret, nemo sustinere sufficeret. Sustinemus autem eum propter legem suam, qui peccantibus in nos idcirco dimittimus, ut peccatorum nostrorum ab eo veniam percipiamus. Hinc namque per semetipsam Veritas ait: Dimittite, et dimittitur vobis (Luc. VI, 37). (Vers. 5.) Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino.

7. Vide perfectae charitatis ordinem. Ascendens iste et in amore divino proficiens, qui fide et dilectione introrsus accenditur, desiderio ad aeterna erigitur, spe ad summa levatur, proximorum non negligit curam, non postponit salutem; ad eos inter ipsa divinae gaudia contemplationis convertitur, et ut gradibus eisdem ad Deum accedant, hortatur; eis nimirum exemplum se proponens, ut si infirmitate aliqua impediantur a desiderio proficientis, jam et pervenientis promoveantur exemplo. Ideoque ait: Sustinuit anima mea in verbo ejus. Nolite diffidere, nolite dubitare, ponite corda vestra in virtute ejus (Psal. XLVII); quia sustinuit anima mea in verbo ejus. Qui manet in verbo, non fraudatur a regno. Aliter namque fructum facere non possumus, nisi in eo maneamus. Ideoque ait: Manete in me, et ego in vobis (Joan. XV, 4). Ubi enim manendum, nisi in ipso? Deficient dominus, palatia corruent, destruentur civitates, ab imis sedibus turres evellentur; postremo coelum et terra transibunt, verbum autem Domini manet in aeternum (Matth. XXIV). Maneamus ergo in eo qui manet in aeternum (Isai. XL). Non sequamur vanitatem, deserentes veritatem: nec contristemur sicut caeteri, 541 qui spem non habent (I Thess. IV), sed sustineamus eum. Et si moram fecerit, exspectemus, ne contingat nobis quod per prophetam dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). Unde et subditur: Speravit anima mea in Domino. Quicunque mundanae adversitatis fractus molestiis, diabolicae tentationis infestatione dejectus, a spe coelestium promissionum deciderit, sustinentiae quam prius habuerat, mercedem amittit. Qui vero sustinebit, magnam reportabit remunerationem. Fidelis enim Dominus in omnibus viis suis (Psal. CXLIV, 13). Promisit in hac vita poenitentibus veniam. Manifestum est ergo quia sicut confitentibus remissionem tribuit peccatorum, ita a spe non decidentibus dabit regnum coelorum. Ideo qui in verbo ejus sustinuit, in Domino sperare se dicit. Sicut enim maledictus homo, qui confidit in homine (Jerem. XVII); ita et beatus cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX). (Vers. 6.) A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino.

8. Si ad litteram hoc accipiamus, dehortari nos potius quam monere videtur. Quis enim tam pusillanimis, ut una tantum die speret in Domino? Ubi jam erit illa Pauli sententia, qua ait: Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25)? Quam parva unius diei patientia, et quam brevis exspectatio! Sed ut hunc locum melius intelligamus, ad vicesimi primi psalmi titulum curramus. Intitulatur enim, Pro assumptione matutina (Psal. XXII, 1). Quae est assumptio matutina, nisi resurrectio a Deo mane facta? Ibi nempe et custodia facta fuit, ad hoc usque prorumpente Judaicae perfidiae caecitate, ut quem viderant mortuum, crederent non resurrecturum; et ne eum discipuli nocte raperent, custodibus sepulcrum munierunt. Alia translatio habet, A vigilia matutina (Matth. XXVII); per quod aptius ipsa Domini resurrectio exprimitur. Qui enim dormivit in morte, vigilavit in resurrectione. Ideoque dicit: Ego dormivi, et soporatus sum, et resurrexi (Psal. III, 6). Et iterum: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI, 8). Haec itaque resurrectio spei nostrae fundamentum est, quia illuc nos perventuros speramus, quo caput nostrum praecessisse cognoscimus. Multos enim ante hanc resurrectionem legimus resuscitatos, et tamen dicit apostolus: Quia primitiae dormientium Christus (I Cor. XV, 20). Joannes quoque primogenitum mortuorum eum nominat (Apoc. I). Quotquot enim ante eum resurrexerunt, iterum mortui sunt: Christus vero resurgens a mortuis, jam non moritur (Rom. VI, 9). Christi ergo resurrectio spei nostrae fundamentum est; quia in illa vita resurrecturos nos credimus, in qua nos cum eo victuros sine fine speramus. Nec debet jam homo de resurrectionis veritate ambigere, cum sciat verum hominem Christum a mortuis resurrexisse. Ad hoc enim mortuus est, ut viveremus, accepit a nobis ut offerret pro nobis. Moriendo itaque mortem destruxit, resurgendo vitae aditum nobis patefecit. Hinc est quod eidem Ecclesia dicit: Notas mihi fecisti vias vitae (Psal. XV, 10). Ante adventum quippe ejus, vitae via omnibus ignota fuerat, tendentibus cunctis ad mortem, et ad inferos descendentibus etiam electis, donec ille veniret, qui et impios ad justificationem, et mortuos vocaret ad vitam, veram fidem astruens mortis et resurrectionis suae indiciis, et doctrinae novae nos formans institutis, per quae nimirum et mortem possemus evadere, et in novitate vitae, per adjunctam Spiritus sancti gratiam ambulare. 542 9. Possumus quoque per custodiam matutinam ipsa fidei nostrae rudimenta accipere, ut a tempore accepti baptismatis, post illustrationem gratiae salutaris, intentionem suam unusquisque ad eum dirigat, et spem suam in eo singulariter ponat. Quasi enim matutinam lucem recipit anima, cum tenebris infidelitatis expulsis, et vitiorum detersa caligine, et emundatis peccatorum maculis per lavacrum regenerationis, paulatim incipit Deum agnoscere, et in lumine jucundari cognitionis divinae. Est enim lumem cognitio Dei, de qua scriptum est: Illuminate vobis lumen cognitionis (Osee X, 12, sec. LXX). Magnum lumen quod tenebras cordis evacuat, mentis oculos purgat, animos erigit, corda accendit, edocet semitas justitiae, desiderium virtutis adauget. Magnum lumen, per quod vitamus offendicula, praecipitia praecavemus, evadimus pericula, pertransimus laqueos, non timemus prospera, sustinemus adversa, respuimus errorem, sequimur veritatem. Quis non desideret hoc illuminari lumine? quis non hoc fulgore illustrari exoptet? Hinc est quod Propheta nos admonet, dicens: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Qui accedit per fidem, illuminatur per cognitionem. Statim autem post illuminationem, gratiae spem sequi oportet. Hoc enim monet qui dicit: A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. Quae est haec custodia? Nunquid auri vel argenti? Num monilium, vel lapidum pretiosorum? Num vestium, vel pecuniarum? Nonne haec sunt quae mergunt hominem in interitum? Sed est his multo pretiosius, quod illuminatum custodiri oporteat. Dicit enim Propheta: Judicia Domini vera, justificata in semetipsa; desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 10). Denique de Sapientia dictum est, quia est pretiosior cunctis opibus, et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari (Prov. III). Hae sunt ergo divitiae quas custodire debet qui de nocte ad matutinum pervenit, multo pretiosiores terrenis, et temporalibus veriores, quas nec ignis exurere, nec tinea comedere, nec praedo potest auferre (Matth. VI). Haec etiam mihi videtur Propheta sensisse cum in praecedentibus quaereret: In quo corrigit adolescentior viam suam (Psal. CXVIII, 9)? Ne si hoc sine discussione assereret, videretur quod adjunctum est, magis praecipitatione prolatum, quam ex judicio definitum. Et ut consilium eo salubrius crederetur, quo propensiori meditatione examinatum videretur, secutus adjunxit: In custodiendo sermones tuos. Conversus autem ad Deum, ad interrogata respondet, ut divinae pietatis remedium crederetur, quod esset inventum non praesumptione humana, sed inspiratione divina. Hinc Jeremias ait: Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius, et lacebit (Thren. III, 27). Jugum est verbum Dei mentis nostrae collo impositum, ut nec alta cervice, aut nutibus procedamus oculorum (Isa. III), nec de accepta qualibet gratia inflemur, nec extollamus in altum cornu nostrum, nec adversus Deum iniquitatem loquamur (Psal. LXXIV); sed in omnibus sicut Dei ministros nosmetipsos exhibentes (II Cor. VI), animas nostras humiliemus, et juxta Apostolum, imitatores Dei sicut filii carissimi existamus (Ephes. V). 10. Portandum autem hoc jugum ab adolescentia, ut juventutis annos congrua disciplinae correctione unusquisque praeveniat; ne si post decursae juventutis annos jugum tulerit, suorum stimuletur rememoratione peccatorum, et erroris usu et peccandi consuetudine exagitetur, et novis semper insurgentibus praeliis, eos in seipso sentiat impugnationum tumultus, 543 per quod quotidie aut victor existat, aut victus. Nam si ab ipsis adolescentiae primordiis cervicem verbi jugo subdiderit, omnibus in seipso rite compositis, in pace sedebit. Sedebit quidem, animae carnem subjiciens, et de tribunali rationis, quasi de judiciaria sede omnibus internis motibus velut quibusdam civibus edicta proponens. Sedebit, inquam, nullum metuens hostem, nullam sentiens impugnationem. Stare namque pugnantis est, sedere vero feriati. Sedebit quoque solitarius, id est ab omni carnalium desideriorum tumultu remotus. De hac solitudine David dicit: Elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8). Neque enim rex potentissimus qui tot millibus populorum praeerat, in solitudine habitabat. Habitabat autem in solitudine cordis sui, in qua nullos hostium spiritalium impetus, nullos perversarum cogitationum strepitus, nullos pateretur clamoris iniqui tumultus. Qui vero solitarius sedet, tacet, intelligens melius esse silere quam loqui incaute. Hinc etenim scriptum est: Homo sapiens tacebit usque ad tempus (Prov. XI, 12). Prius namque oportet discere quam docere. Ideo dictum est: Audi Israel (Deut. VI). Neque enim prius dixit, loquere, sed audi. Sed prophetae dictum est a Domino: Fili hominis, sta super pedes tuos, et audi quaecunque loquar ad te (Ezech. II, 1). Qui audit, tacet. Tacet ergo qui in lege Dei meditatur die ac nocte, et audit quid loquatur in eo Dominus Deus qui loquitur pacem in eos qui convertuntur ad cor (Psal. LXXXIV). Restat ergo ut dicamus quid sit quod usque ad noctem sperandum in Domino dicit. Quis dubitat noctem finem esse diei? Sic et unicuique homini finis; istius vitae mors sua est. Potest quoque per noctem intelligi illa extremi judicii dies, quam propheta diem nominat tenebrarum et caliginis, in qua ad coeleste regnum vocantur electi (Joel. II), ubi jam spes eorum terminabitur, receptis omnibus quae in hac vita speraverunt, et ad laudem Dei concinentibus sanctis: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum (Psal. XLVII, 9). Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII)? Speravimus ergo in hac vita, ut quod hic in spe concipimus, ibi in te habeamus. (Vers. 7.) Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

11. Commendat nobis Dei charitatem, ut nos ad sperandum hortetur. Ex hoc enim usque ad noctem speramus, quia eum misericordem credimus, longanimem scimus. Unde non incongrue per quemdam sapientem dictum est: Tribularer, si non scirem misericordias tuas, Domine (Ezec. XXXIII). Tribulationi quippe cordis nostri remedium miserationis divinae occurrit; et contra diffidentiae malum firmissimae spei adhibet consolationem, promissionum divinarum certa nobis proponens exempla, quibus peccantium salutem se malle asserit quam perditionem; quorumdam quoque correctionem ad animum reducens, quos etsi a statu rectitudinis error subruit, conditoris tamen gratia in melius reformavit. Ecce gravium delictorum mole obrutus, et de meritorum qualitate diffisus aspicio Zachaeum (Luc. XIX), intueor Mariam (Luc. VII), considero Petrum (Matth. XXV), perpendo latronem (Luc. XXIII); in quibus miserationis divinae splendor apparuit, atque per eos spem veniae peccantibus dedit. Hae sunt inaestimabilis miserationis Dei divitiae, humano quidem generi a saeculis absconditae, novissimis vero temporibus per mediatorem Dei et hominum declaratae (I Tim. II). Quae pro sui immensitate adeo incomprehensibiles sunt, ut in explanatione eorum manus torpeat, fatiscant ingenia, eloquentiae conticescant. 544 Superant enim sensum, sermonem transcendunt, intellectum excedunt. Quis enim digne enarrare sufficiat quantae misericordiae fuit, unigenitum Dei Filium de sinu Patris ad publicum nostrum descendere, carnem mortalem assumere, irrisiones pro nobis, vincula, flagella, crucem, mortemque tolerare? Quis cogitare valeat quantae fuerit gratiae, ovem perditam quaerere, quaesitam invenire, inventam in humeris portare? Quis exponere queat, quantae fuerit miserationis, sacratissima pretiosi sanguinis effusione genus humanum redimere, et sacrosanctum vivifici corporis et sanguinis sui mysterium membris suis tribuere? cujus perceptione corpus suum, quod est Ecclesia, pascitur et potatur, abluitur et sanctificatur? Ideo et plenitudo temporis tempus gratiae nominatur, in quo juxta Pauli vocem: Apparuit gratia Salvatoris nostri Dei omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo (Tit. II, 11). Et iterum: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (Zac. XIII, 1). Hinc per Zachariam prophetam dicitur: In die illa erit fons patens domus David inhabitantibus Jerusalem, in ablutione peccatorum et menstruatae. Quis est iste fons, nisi unigenitus Dei Filius? de quo per prophetam dicitur: Apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Qui nimirum tunc patens exstitit, quando in mundo visibilis apparens, pro liberatione nostra carnem suscepit (Rom. I). Qui etiam domus David dictus est; quia ex semine David secundum carnem natus est. Jerusalem vero visio pacis interpretatur. Hi ergo Jerusalem inhabitant, qui ad amorem coelestium mentem levant. Peccator vero et menstruata est, vel is qui delinquit in opere, vel mens quae labitur in prava cogitatione. Menstruata namque mulier ita in seipsa polluitur, ut aliena carne minime tangatur. Quasi ergo menstruata illa est anima, quae etsi in pravi operis effectum non ducitur, in immundarum tamen cogitationum delectatione versatur. Quia igitur jam patet nobis fons misericordiae Redemptor noster, toto hunc pectore hauriamus; ut exstinguere sitim carnalium desideriorum valeamus. Lavemus in eo maculas criminum, notas diluamus carnalium cogitationum. Et qui fontem misericordiae, si clausus esset, quaerere debuimus, saltem apertum et patentem non negligamus. Sperandum namque nobis est, quia ibi poenitentiae nostrae locus non deerit, ubi innumerabilium hominum compunctio locum invenit. Ad hoc enim patet ut lavet, ad hoc fluit ut laetificet, ad hoc redundat ut purget. Nam subditur: (Vers. 8.) Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.

12. Restat igitur ut Israel efficiamur, et omnem transcendentes creaturam, in eum qui omnia creavit, mentis aciem dirigamus. Disponamus ascensiones in corde nostro, et per eas ad conditorem angelorum puro et simplici intellectu ascendamus. Quid enim tam suave et tam jucundum, quam mentis oculis et cordis desiderio contemplari Deum, atque ejus suavissimam degustare dulcedinem, dulcissimamque sentire suavitatem? Adest nobis gloria Redemptoris nostri, quae nos a terrenis ad coelestia erigat, oculos cordis nostri ad videndum solem justitiae aperiat, ac per hoc ex omnibus nos iniquitatibus nostris redimat. Qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. 545 PROOEMIUM IN SEPTIMUM PSALMUM POENITENTIALEM. Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus.

De psalmi centesimi quadragesimi secundi titulo, juxta quod pietas divina contulerit, locuturus, prius volo modos aperire prophetiae; quatenus dum ejus diversitas ostenditur, ejus et intelligentia facilius acquiratur. Sciendum namque est quia prophetia tribus modis fit: videlicet verbis, factis, somniis. Quicunque enim propheta futura innotuit, aut verbis, aut factis, aut somniis prophetavit. Verbis namque futura praedixit Isaias, cum ait: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14). Somniis vero Nabuchodonosor futura praevidit, quae Spiritu sancto Daniel repletus enodavit (Dan. II). Factis Abraham futura nuntiavit, quando unicum filium suum ad sacrificia obtulit (Gen. XXII). Quem nimirum, quem in hoc opere designat, nisi eum qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum? Ipsa enim antiquorum patrum gesta nobis prophetiae sunt, qui dum aliud agunt, et aliud innuunt, occulta nobis quasi per operis linguam produnt (Rom. VIII). Quod hoc in loco evidenter ostenditur, cum Absalom facta ad memoriam reducuntur. Absalom namque patrem persequens (II Reg. XVIII), ad hoc usque livore feralis prorupit invidiae, ut in seipso destrueret jura naturae. Quem enim naturaliter amare debuerat ut patrem, eum inhumane persequebatur ut hostem. Absalom autem pax patris interpretatur, non quod ei pax ulla cum patre fuerit, sed quia quantae pacis et patientiae exstitit, in ejus perversitate pater ostendit. Quis autem per Absalom, nisi Judaicus populus; quis vero per David, ni Redemptor noster signatur? Hinc namque per Prophetam Veritas ait: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt (Psal. XVII, 46). Denique ipse est filius senior, qui adolescentioris inventioni invidens et saluti, domum renuit intrare (Luc. XV) Ecclesiae. Qui profecto canticum non cantat laetitiae, nec concinentium admiscetur choris, et annulo carens fidei, nec stola immortalitatis induitur, nec vituli saginati alimento satiatur. Qui etiam haedum quaerit, quia agnum qui tollit peccata mundi, non sequitur: et ideo inter haedos in judicio statuitur, nec ad coenam nuptiarum ejus vocatur Patrem ergo Absalom persecutus est, quia Judaicus populus dum monita salutis respuit, in propria venientem Dei Filium recipere recusavit (Joan. III). In tantum autem vesaniae suae extendere conatus est rabiem, ut suum occidere praesumeret Creatorem. In quo nimirum facto patientia Christi declarata est, qui non solum eis malum pro malo non reddidit, verum etiam ad mortem ductus pro eis oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Unde et apostolus admonet, dicens: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur (I Petr. II, 21). Orat autem caput in hoc psalmo pro membris, Christus pro Ecclesia, virtus pro infirmitate. Orat quippe ut non severe judicentur, sed misericorditer exaudiantur. Persequitur etiam hoc tempore schismaticus corpus Christi, impugnat haereticus Ecclesiam, unitatem infidelis perturbat. 546 Sed clamat ad Deum Ecclesia, capiti suo Christo in unitate spiritus conjuncta. Quae etsi omni tempore ad Deum clamat, praecipue tamen in tribulatione se ad orandum excitat, unde et dicit: In die tribulationis meae clamavi ad te (Psal. LXXXV, 7). Sed videamus quid dicat:

EXPOSITIO SEPTIMI PSALMI POENITENTIALIS. (Psal. CXLII.--Vers. I.) Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua, exaudi me in tua justitia. 1. Sancta universalis Ecclesia secundum digniorem partem sui in spe coelestium praemiorum roborata, sicut in electis habet quod conservari desideret, ita in infirmis invenit quod sibi dimitti exoret: sciens omnes divino egere auxilio, quos infelicis vitae conditio angustat, cum et justus inter pericula securus esse non valeat, et peccantem nonnisi sola gratia divinae miserationis absolvat. Utrobique ergo pavida, utrobique suspecta, et pro currentibus orat ut perveniant, et pro regressis obsecrat ut currant. Inter orationem autem et obsecrationem hoc interest, quod oratio pro perseverantia virtutum, obsecratio vero fit pro indulgentia peccatorum. Orat ergo caput vel Ecclesia, ut et bene operantes in justitia roborentur. In eo vero quod ait: Auribus percipe obsecrationem meam, delinquentium designat debilitatem, qui ad similitudinem aegrotantium quadam omnipotentis medici indigent condescensione, cum se non valeat ad eum peccator levare. Vel auribus percipe, id est obsecrationibus intende. Hoc namque per prophetam pollicetur, dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zac. I, 3). Unde et subditur: In veritate tua. In hoc enim vera apparet promissio, quia converso tribuitur remissio peccatorum, juxta quod scriptum est: Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6). Exaudi me in tua justitia. Qui gloriatur in se, non exauditur. Non exaudiuntur illi qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Denique pharisaeus justitiam suam in templo statuere voluit (Luc. XVIII), et ideo a Domino reprobatus fuit. Gloriemur ergo in justitia Dei si exaudiri quaerimus, ut nos cum Propheta dicere possimus: Exaudi me in tua justitia. Quis autem gloriatur in justitia Dei, nisi qui nihil boni suis meritis tribuit, et justum esse quidquid adversi tolerat, sentit? Gloriabatur Paulus in infirmitatibus suis (II Cor. XII), nihil boni non accepti se habere testabatur, humilitatis nobis exempla proponens, ut qui glorietur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).

(Vers. 2.) Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

2. Qui contra conditoris flagella murmurat, quasi cum eo in judicium intrat. Dei namque accusat judicium, qui se aestimat injuste percussum. Et quasi cum Deo in judicio contendit, qui inter flagella innocentem se ostendit. Hinc etenim Dominus ad beatum Job loquitur, dicens: Nunquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit (Job. XXXIX, 32)? Utique qui arguit Deum, debet et respondere illi. Tunc beatus Job quasi Deum arguit, cum de percussione sua an fuerit justa dubitavit. Nullius quippe delicti sibi conscius, injuste se percussum credidit, quia merita sibi augeri ex percussione nescivit. Sed qui multa de operatione sua locutus, audita sanctorum vita tacuit, quasi cum Deo contendens 547 facile conquievit. Vel certe ille cum Deo in judicium ingreditur, qui cum oraverit, murmurat si non exauditur. Quibus dicitur: An vultis mecum judicio contendere (Jerem. II, 29)? Quasi enim judicio contendebant, qui dicebant: Quare jejunavimus, et non aspexisti? humiliavimus animas nostrus, et nescisti (Isai. LVIII, 53)? Siquidem stultum est ab oratione deficere, si Deus differat, cum rogatur, exaudire; et iniquum arguere conditorem, si effectus non sequitur orationem, praesertim cum quid oremus sicut oportet, nesciamus. Nonnullis quippe impatientibus Dominus quod petebant saepe concessit iratus: sicut e contra Apostolo negavit propitius (I Cor. IX, 2). Dedit enim regem petentibus secundum desideria cordis eorum (I Reg. VIII): dedit etiam postulanti diabolo, ut Job simplicem et rectum et timentem Deum tentaret (Job. I, 2). Malignos spiritus exaudivit, et in porcorum gregem daemonum concessit legionem intrare (Matth. 8). Non igitur pro magno quis habeat si fuerit exauditus, cum aliquid petat quod non impetrare plus prosit. Quod si postulata non obtinet, non se abjiciat, aut de divina erga se miseratione desperet, cum forte ea peteret quibus acceptis vel affligatur atrocius, vel inutilius prosperetur. Scriptum quippe est: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos (Prov. I, 32). Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Scio multos in conspectu hominum justos videri, et ad spem coelestium promissorum evectos innocenter in mundo vivere; qui etsi non delinquant in opere, labuntur tamen aliquando vana aut perversa cogitatione. Cujus enim mentem cogitationes vanae non laniant? cujus cor tentationes non vexant? cujus animum desideria carnis non turbant? Non ergo in conspectu Dei justificatur qui corde delinquit, quod intuetur Deus. (Vers. 3.) Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam.

3. Quis sit generis humani inimicus, ostendit qui parabolam zizaniorum exponens (Matth. XIII, 39), ait: Inimicus autem diabolus est (Luc. VIII). Et apostolus Petrus ait: Inimicus vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Ipse enim est qui animas persequitur, qui mortem inferre perpetuam molitur. Ipse est, inquam, qui incautos decipit, et in via hujus vitae gradientibus laqueos tendit. Ideo propheta ait: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4), Rursum de eo scriptum est: Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitas (Job. XVIII, 10). Dum enim humanae saluti invidens perdere innocentem appetit, prius ei aliquid quod libeat ostendit: quod dum appetere incautus nititur, occulto peccati mucrone transverberatur. Quasi ergo in terra pedica absconditur, dum in terrenis commodis peccatum occultatur. Decipula quoque ab antiquo hoste super semitam ponitur, cum in actione hujus mundi quam mens appetit, peccati laqueus paratur. Ita namque in terra decipula ponitur, ut exposita esca ipsa non videatur. Sic nimirum sic antiquus hostis dum subruere aliquem cupit, quasi escam in muscipula, lucrum in culpa ponit. Ad quod dum aviditatis amore viator inhiat, ex improviso eum peccati laqueus suffocat. Quis hujus hostis versutias non metuat, qui tanto est perniciosior, quanto occultior? Non enim quae extra nos sunt auferre nititur, sed diripere thesauros interiores conatur. Nulla sibi temporalium bonorum cupiditas, nulla divitiarum ambitio, nullum dignitatis desiderium, sola interiora appetit, solas virtutes diripit, solam animam occidit. Quod si aliquando exteriora 548 tetigerit, non ea aufert ut habeat, sed ut ea auferendo animam evertat. Novimus quomodo multos quotidie fraudibus suis occupet, quomodo vestimentis gratiae exspoliet, deceptos virtutum privet ornatu, divitiis opum defraudet, livoribus infuscet tentationum, vulneribus peccatorum transfigat. Haec est namque perversitatis ejus intentio, ut omnibus noceat, omnes dejiciat. Denique quos in viis Dei ambulantes viderit, et in proposito justitiae cognoverit fortiores, eos gravius persequitur, a statu rectitudinis subruere conatur. Ideoque ait: Persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam. Gravis persecutio. Qui coeperam amore coelestium terrena relinquere, et contemptis divitiis saecularibus, in coelis conversari, jam impulsione diabolica cogor summa et aeterna despicere, et de mundi hujus providentia incerta cogitare. Terrenarum rerum curis aggravor, carnalium voluptatum captus illecebris, ad ima deducor. Deprimit enim terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Humiliavit in terra vitam meam. Qui contemptis coelestibus, ad ima solummodo appetenda deducitur, ejus vita in terra humiliatur. Unde fit, ut eo morti fiat proximus, quo a Deo factus est per dissimilitudinem longinquus. Hinc namque Apostolus ait: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, quae mergunt homines in interitum (II Tim. VI, 9). Unde et apte subditur: (Vers. 4.) Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi, et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

4. Quid infelicius? Vivebam olim Deo, mortuus saeculo, nunc e contrario mortuus Deo mundo vivo. Quid est enim peccatum, nisi mors? Hinc etenim scriptum est: Non est in morte qui memor sit tui (Psal. VI, 6). Et iterum: Intravit mors per fenestras nostras (Jer. IX, 21). Mors namque est quae animam a Deo separat, sensuum internorum intercludit officia, divinam deturpat imaginem, lucis adimit claritatem. Denique qui Christo moritur, in sepulcro conscientiae tumulatur, ligatur concupiscentiarum institis, a conspectu Dei projicitur, duritie operitur, lapide iniquitatis intus clauditur. De talibus scriptum est: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 7). Hos tamen aliquando resuscitat Jesus, et sublato impoenitudinis lapide, a tenebris ad lucem revocat. Et cum pro eis Ecclesia intercesserit, per ministerium eos sacerdotum absolvit. Venit ipse ad monumentum, ad lacrymas Ecclesiae commovetur; jubet ut ad justitiam resurgat, qui pridem in iniquitate jacuerat. Tantummodo opus est ut per confessionem foras veniat, sentiat cordis dolorem, timeat judicium Dei, ab iniquitate recedat. Habet etiam in hoc prophetae documentum. Nam subditur: Anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Poenitentis viri spiritus anxiatur, cum superna desiderans, carnis corruptione deprimitur. Cum enim terrenae labis pondere praegravatus, sustolli ad altiora nititur, ipso suo conamine fatigatus lassatur. Sed eo enixius superiora desiderat, quo verius sarcinam agnoscit quam portat. Turbatur vero cor peccatoris in recordatione peccati, cum primum coeperit seipsum cognoscere, et quam longe a Deo recesserit cogitare. Nec vacat quod addidit, In me. Quasi enim extra se fuerat, qui spretis salubribus et aeternis, de noxiis et temporalibus cogitabat, qui aegritudinis suae molestias non sentiebat; qui se videre cum caecus esset, putabat. Sed 549 eo in se rediit, quo seipsum qualis fuerat, recognovit. Scriptum namque est: Redite praevaricatores ad cor (Isai. XLVI, 8). Sed de filio prodigo narravit Dominus, quia cum distractis et profusis paternis bonis, vitae coelestis alimento egeret, in se reversus sit (Luc. XV). Non enim in se reverteretur, nisi a se prius exisset. Ideoque et pater ejus ait: Hic filius meus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 24). Si ergo a patre, a quo per inobedientiam discesseras, inveniri desideras, et deliciose in domo illius epulari, ad teipsum statim revertere, et discussis actibus tuis, unde excideris recordare, ut eo magis movearis ad poenitentiam, quo incipies cognoscere quod amiseris, et perdere quod inveneris. Sequitur: (Vers. 5.) Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum medilabar.

5. Felices antiqui dies, nihil tenebrarum, nihil caliginis praeferentes. Quas divinitatis illustrabat praesentia, securitatis purgabat serenitas, laetitiae immensitas decorabat. Dies gaudiorum et luminis, dies virtutum et pacis, dies deliciarum et suavitatis; quos non perturbabat moeror, non infestabat angustia, non obumbrabat infirmitas. Hos dies in paradiso habuit anima, antequam a statu rectitudinis per culpam caderet praevaricationis: sed eosdem tunc infeliciter perdidit, cum praecepta conditoris servare contempsit. Potest quoque intelligi per antiquos dies, primorum parentum transgressio, per quam oculos eorum apertos testatur Scriptura (Gen. III). Vel etiam illecebrosa istius mundi prosperitas, fraudulenta quadam amoenitate stultis arridens, cui maledicit justus, dicens: Pereat dies in qua natus sum (Job. III, 3). Sancti etenim viri mundi hujus prospera magis quam adversa metuentes, in ipsis successibus suis seipsos discutiunt, et quam cito transeat mundanae felicitatis fumus, attendunt, revolventes quod scriptum est: In die malorum ne immemor sis honorum (Eccli. XXVII, 11). Si quem vero in mundo prosperari viderint, et in gloria divitiarum suarum exsultare, non culmen dignitatis ejus considerant, sed finem illius mente pertractant, ut tanto obnixius vera bona considerent, quanto apertius bona non esse quae transeunt vident. Hinc namque Job dicit: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim (Job. V, 3). Qui enim in multitudine divitiarum suarum confidit, quasi in terra radicem firmavit. Sed vir sanctus ejus maledicit pulchritudini, cum illius derogat prosperitati. Meditatus sum in omnibus operibus tuis. Qui mundi hujus divitias fallaces esse agnoverit, et amore coelestium contempserit terrena, meditatur in operibus bonis, quae vita hac transeunte permaneant, et aeternae vitae praemia ferant. Neque enim tempore utiliter vivitur, nisi ad comparandum meritum quo in aeternitate vivatur. Sequitur: Et in factis manuum tuarum meditabar (Psal. CI, 26). Loquitur propheta ad Deum: Opera manuum tuarum sunt coeli. Et alibi: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, I). Illi sunt coeli, qui enarrant gloriam Dei: qui opus manuum Dei dicuntur, quia divinam in se non deformant imaginem, charismatum non excludunt dona, animae speciem non demoliuntur. Qui nihil boni sibi, sed totum gratiae Dei tribuunt, scientes se nihil habere quod non acceperunt (I Cor. IV). Hoc enim operatus est in eis, qui vasa misericordiae fecit eos (Rom. IX), qui illos ante mundi constitutionem in seipso elegit, ut in se non glorientur, nec altum sapiant, sed timeant (Ephes. I), nec dicant in abundantia sua: Non movebor in aeternum (Psal. XXIX). In his 550 meditabitur, qui de Babylone reversus, exempla eorum sibi ad imitandum proponens, ne deceptus conversatione eorum qui terrena sapiunt, in eadem quae dimiserat relabatur, et fiat deterior erroris confusio (Luc. IX), si post acceptum aratrum coeperit retro aspicere; aut ad tollendam tunicam in domum remeare (Matth. XXIV). Eorum itaque exemplo se ad bene operandum excitat, et cum eis absens corpore, mente conversatur. Gloriam ergo beatitudinis aeternae quam receperunt, aut recepturi sunt, attendit; ut eo magis ad opus bonum animetur, quo coeperit agnoscere quod egerunt, et sperare quod acceperunt. (Vers. 6.) Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi.

6. Non sufficit bene velle, nisi sequatur et facere. ideo qui in operibus bonis meditatum se dixerat, et in meditatione laudis sanctorum immoratum, secutus adjunxit: Expandi manus meas ad te. Hinc namque propheta nos admonet, dicens: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum (Thren. III, 41). Quid est manus ad Deum expandere, nisi operationem ad omnipotentem levare? Denique ille manus suas contrahit, qui indigentibus nihil tribuit, qui vocem pauperis non exaudit. Hinc quidam sapiens admonet, dicens: Non sit manus tua ad dandum contracta, et ad accipiendum porrecta (Eccli. IV, 36). Docuit ille manus expandere, qui dixit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Et propheta testatur, dicens: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis (Psal. LXXV, 3). Quid est enim manibus Deum exquirere, nisi operibus sanctis Salvatorem invocare? Nec otiose additum est, Ad te, quia sunt plerique qui in eo quod bene agunt, laudari ab hominibus appetunt. Hi manus suas ad Deum non expandunt, quia per opera sanctitatis non Deum, sed mundi gloriam quaerunt. De talibus dicit Dominus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth., VI, 2). Expandamus ergo manus nostras ad Deum, ne justitiam nostram faciamus coram hominibus (Ibidem); nec cum fatuis virginibus lampades vacuas accipiamus; sed in vasis nostris oleum sumentes, venienti sponso occurramus, ut dicere cum Apostolo possimus (Matth, XXV): Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). 7. Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Hoc est propter quod magis timoratus quisque se ad bene operandum excitat, si se non extollat de meritis, si in se superbiam humanae praesumptionis exstinguat, si nihil se esse reputet, si virtutis incrementum a conditore exspectet. Ideoque ait: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Quasi enim terra sine aqua, est anima sine gratia. Sicut enim terra quae imbre non perfunditur, non vestitur herbis, non venustatur floribus, non abundat messe; sic anima gratia carens non operitur virtutibus, non cogitat de coelestibus, non insistit utilibus. Vitiato namque in primo parente libero arbitrio, jam nec velle quidem bonum possumus, nisi illius gratia adjuvemur, apud quem gressus hominis diriguntur. Scriptum quippe est: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sect. LXX). Et Dominus discipulis ait: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Et Apostolus: Deus est, inquit, qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 13). Et iterum: Gratia Dei salvati estis, per fidem (Ephes. VII, 8). Si ergo fidem sine gratia Dei nemo habet, quis se facere fructum aestimet sine adjutorio illius, qui ait: Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan, XV, 16)? Quicunque enim plantet aut riget, incassum vox correptionis exterius perstrepit, nisi ille incrementum 551 dederit, sine quo nihil possumus facere (I Cor. III). (Vers. 7.) Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus.

8. Non incongrue a quodam sapiente dictum est: Cupiditati ipsa celeritas tarda est. Parum enim est desideranti justificationes Dei ut exaudiatur, nisi etiam velociter exaudiatur. Addit etiam causam, quare exaudiri debeat, quasi instantem jam spiritum non habeat, qui spem suam omnino in Deo ponit. Dicendo enim: Defecit spiritus meus, pauperem spiritu se esse testatur, et de seipso non praesumere, sed sacrificium Deo spiritum contribulatum offerre. Agnoscit hoc etiam se ex gratia Dei habere quod humiliatus est, confidens se ejus auxilio erigendum, cujus gratia se sentit elisum. Hinc namque propheta Dominum exorans, ait: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur; emittes spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII, 29). Non enim receptaculum spiritus Dei quisquam efficitur, nisi spiritu suo primitus evacuetur. Nam nec requiescit spiritus Dei nisi super humilem et quietum, et trementem sermones Dei (Isa. LXVI). Denique qui tremit, deficit. Hinc propheta ait: Defecit in salutari tuo anima mea (Psalm. CXVIII, 81). Nisi enim quis a semetipso deficiat, ad eum qui supra ipsum est, non appropinquat. Hinc de regina Saba scriptum est quod audita sapientia Salomonis, et visis ministris domus ejus, non habebat ultra spiritum (III Reg. 10), quia electorum Ecclesia de gentibus congregata, cognita Christi gratia et Evangelicae doctrinae inventis magistris, abjecto superbiae spiritu, omnique elationis fastu deposito, didicit de seipsa diffidere, et in Regis sui misericordia magna sperare. (Vers. 8.) Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum,

9. Solent domini irati ab his quibus offensi sunt servis oculos avertere, et si quando illi pro gratia supplicaverint, in partem aliam faciem declinare. Et quia recto eos intuitu conspicere nequeunt, animorum suorum motus in ipso corporis habitu ostendunt. Deus quoque idem delinquentibus avertitur, quia turpitudinem eorum sereno vultu inspicere dedignatur. Sed qui abjicit delinquentem, convertitur ad poenitentem, vocat etiam aversos, donat peccata conversis, hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adjuvat dimicantes, confirmat laborantes, exaudit corde clamantes. Ipse namque per prophetam dicit: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I, 3). Sed quia converti ad eum sine ipso non possumus, quotidie cum propheta clamemus: Ne avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. Avertente Domino faciem, peccator in lacum descendit, quia nisi illum Deus misericorditer respexerit, post multa perpetrata scelera in desperationis foveam cadit. Nam et Petrus amare non flevisset, nisi eum Dominus respexisset. Est enim poenitentia unum de perfectis donis descendentibus a Patre luminum. Nisi ergo benigna Dei misericordia mentem hominis illuminaverit, impossibile est ei in novam naturam mutari (Jac. I), cum scriptum sit: Non potest a se facere quidquam, nisi datum fuerit desuper (Joan. XIX, 11). Et Apostolus: Fiduciam, inquit, talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 4). Si ergo nec cogitare aliquid a nobis sufficimus, quomodo sine respectu misericordiae Dei poenitentiam agemus? Sunt enim tenebrae ubi Christus non respicit, ubi lux illa vera non ingreditur; quae sic lucet in tenebris, ut tamen non comprehendatur 552 a tenebris (Joan. I). Ideoque propheta Dominum exorans dicebat: Faciem tuam illumina super servum tuum (Psalm. CXVIII, 135). Quid est autem facies Dei, nisi quaedam claritas cognitionis ejus? Hanc cognitionis ejus claritatem non vident, qui misericordiam ipsius ignorant, qui de peccatorum suorum venia desperant. Illi denique in lacum descendunt, ubi lumen non videant misericordiae, intentionem cordis non dirigant ad coelos, carnis satisfaciant desideriis, Deum contemnant, sicut scriptum est: Peccator cum in profundum venerit, contemnit (Prov. XVIII, 3). De talibus per Amos prophetam Dominus intonat, dicens: Si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos (Amos IX, 3). Quid est enim celari in profundo maris, nisi in altitudine delitescere desperationis? Celat vero se qui non confitetur peccata sua. Non confitetur autem qui desperat de misericordia Dei. Vel certe ille se ab oculis Dei celat, qui a mandatis ejus avertitur. Oculi enim Domini, spiritus Dei, qui legem, id est mandata dedit. Qui ergo se ab oculis Dei in profundo desperationis celaverint, potestatem accipit diabolus ut eos mordeat, et in ventrem eos suae malitiae inducat. Ipse est enim serpens, cui dictum est: Terram comedes omnibus diebus vitae tuae (Gen. III, 14). (Vers. 9.) Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi.

10. Quid est mane, nisi sequentis diei initium? Quae autem dies, nisi illa de qua propheta dicit: Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11)? Et Apostolus: Nox, inquit, praecessit, dies autem appropinquavit, abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12). Illa est enim dies quam verus ille sol illuminat, qui nescit occasum, quem non obtenebrat nubes, non obscurat nebula, non obumbrat turbo. Quae recte una dicitur, quia nullius finis termino angustatur. In hac quippe vita diem non habemus, in qua per fidem, non per speciem ambulamus. In qua caecitatis nostrae patimur tenebras, et erroris humani deflemus caliginem. In qua assiduis moeroris et angustiae premimur nebulis, et per devia trahimur, quasi captivi lumen sapientiae non habentes, et in cogitationibus nostris evanescentes. Cum autem Christus apparuerit vita nostra (Col. III), et revelata facie Deum videre coeperimus, tunc omnis effugiet caligo tenebrarum, omnis evanescet ignorantiae fumus, omnis dissipabitur tentationis nebula; quia et corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV). Illa erit claritatis et lucis dies, quam electis omnibus praeparavit, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae. Hujus diei mane est futura resurrectio, juxta quod scriptum est: Mane astabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es, neque habitabit juxta te malignus (Psal. LV). Et iterum: Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime, ad annuntiandum manae misericordiam tuam (Psal. XCI, 1). In ea quippe justorum lucescet felicitas, apparebit gloria, videbitur exsultatio; ubi absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum (Apoc. XXI), ubi novissima destruetur mors, ubi justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII). 11. In illo autem mane auditam faciet Dominus misericordiam suam, cum segregatis justis ab impiis, ovibus scilicet ab haedis, dicet his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Ibi nota fiet misericordia Dei, quam in praesenti vita 553 mens humana capere non potest. Praeparavit enim Dominus diligentibus se, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II). Ideo qui per bonam conversationem a gratia Dei venientem, ad desiderium aeternae vitae erigitur, dicit: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam scilicet aeternam. Misericordia enim Domini ab aeterno usque in aeternum super timentes eum (Psal. CII, 17). Quod si illa sanctorum felicitas misericordia est, et non meritis acquiritur, ubi erit quod scriptum est: Et tu reddes unicuique secundum opera sua (Psal. LXI, 13) Si secundum opera redditur, quomodo misericordia aestimabitur? Sed aliud est secundum opera reddere, et aliud propter ipsa opera reddere. In eo enim quod secundum opera dicitur, ipsa operum qualitas intelligitur, ut cujus apparuerint bona opera, ejus sit et retributio gloriosa. Illi namque beatae vitae in qua cum Deo et de Deo vivitur nullus potest aequari labor, nulla opera comparari, praesertim cum Apostolus dicat: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Quanquam et ex hoc quoque misericordia jure possit nominari, quia pro illis operibus datur, quae sine praeventu misericordiae Dei nemo assequitur. Unde in Psalmis dicitur: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Nisi enim vasa irae fecisset vasa misericordiae, neminem ab illa perditionis massa conversatio sancta discerneret, neminem a poena perpetuae mortis justitia propria liberaret. Constat ergo quia quibus misericorditer tribuit ut in hac vita bene operentur, eis misericordius largitur ut in aeterna beatitudine centuplicato fructu remunerentur. Haec est gratia, quam pro gratia dandam sanctus Dei apostolus perhibet, ut quibus in hac vita divinitus datur gratia sanctificationis, eis ex hac quoque in futuro detur gratia aeternae felicitatis. Quod vero ait: Quia in te speravi, quasi causa est justae petitionis, quia cum spem suam quis in Deo posuerit, ad exorandum Deum confidentior erit. Dixerat quoque superius: Defecit spiritus meus, nunc vero in Deo sperare se dicit. In quo majoribus usus confidentiae remediis, spei nostrae saluberrimum adhibet documentum, ut discamus parum esse quod a nobis deficimus, nisi nos transcendentes, in Deo proficiamus. (Vers. 10.) Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

12. Quis est qui pervenire possit ad audiendam mane vocem misericordiae, nisi ambulaverit in via justitiae? Hinc propheta Dominum exorans, ait: Viam justificationum tuarum instrue me (Psal. CXVIII, 27). Et illud: Dirige me in semitam rectam propter inimicos meos (Psal. XXVI, 11). Et, Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9). Sciebat enim viam esse quae recta videtur hominibus, cujus novissima ad mortem ducunt (Prov. XIV). Ideoque ait: Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. Vide ordinem. Primum est ut a teipso deficias, nec super te causa jactantiae rapiaris, sed omnibus inferiorem te sentias, et sic in te spiritum superbiae exstinguas. Non te generis nobilitas extollat, non erigat honor, non inflet prudentia. Qui enim confidit in homine, maledicto subjacet (Jerem. XVII). Deinde sequitur ut in Deo speres, ut derelictus (juxta prophetam), a patre et matre (Psal. XXVI), assumaris a Domino, et ejus praesidio guberneris inter fluctus mundanae tentationis. Postremo ut animam ipsam leves ad Deum, et omni vanitate expulsa, in coelestibus converseris, ubi deliciarum Dei reficiaris dulcedine, et visionis ejus perfruaris claritate. 554 Non tibi subrepat terrenarum delectatio cupiditatum, non vanitatum phantasmata mentem occupent, quae cum animum in diversa traxerint, tantam inducunt caliginem negligentiae, et caecitatis tenebras opponunt, ut cum appetere coeperit infima, nullatenus erigatur ad summa. Si amore coelestium accensus fueris, et per istos ascenderis humilitatis gradus, poteris et tu dicere cum propheta: Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). Beatus qui hoc potest dicere. Beatus plane quem iniquitas non onerat, non revocat delectatio, non inclinat voluptas, quem non gravat cupiditas, non deprimit opulentia, non trahit ambitio, sicut scriptum est: Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII, 6). (Vers. 11.) Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

13. Qui in via ambulat, insidias metuit, hostium timet incursus, praedonum impetus perhorrescit. Ideo qui viam nosse salutis desiderat, ut etiam ab inimicis eripiatur exorat. Novit quia inter inimicos graditur, in medio laqueorum, undique pericula imminent, undique ponuntur insidiae, undique incauti praecipitantur. Adversarius enim noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Occupat incautos, inermes sauciat, incautos exspoliat. Alios necat, alios captivat, alios suffocat. Aliquando transfigurat se in angelum lucis, et incautae menti quaedam agenda bona proponit (II Cor. XI); ut dum a proposito tentatus deciderit, et tentationum ventis velut arundo coeperit agitari, facilius ad delicti inducatur consensum. Inserit inutiles cogitationes, vana adhibet desideria, virtutum figmenta depingit. Si quem vero invenerit fortiorem, in bono proposito perseverantem, eum acrius persequitur, et gravioribus admotis tentationum aculeis, exstinguere conatur. Habet quoque secum nequitiae ministros, duces et satellites suos, cum quibus adversus humanam fragilitatem congreditur, ut ea tanto facilius superetur, quanto non ab uno, sed a multis impugnatur. Contra hunc potentem adversarium ejusque plurimos apparatus nos instruebat Paulus, cum diceret: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Eph. VI, 12). Quis tot inimicorum catervas evadere, eorumque insidias investigare potest? Non gravantur carne, nullis occupantur curis, sed sunt ad nocendum parati. Quis hominum adversus eos dimicans illaesus abire potest, nisi auxilio divinae gratiae vallatus fuerit, et scuto bonae voluntatis ejus coronatus? Etiamsi bonae operationis studio floreat, si lumine polleat virtutum, non poterit inimici rugientis superare nequitiam, nec potestatis iniquae reprimere vires, nisi illius fuerit fretus praesidio, qui sic manet in nobis, ut etiam pugnet pro nobis. 14. Restat ergo ut in omnibus divinae gratiae auxilium postulemus, et ad illud inexpugnabile occurramus semper refugium, in quo nullius hostis timeamus incursum. Ad illud nempe refugium confugerat qui dicebat: Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi. Et alibi: Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX, 1). Notandum vero quia non ait, protege me, sed eripe me, quasi dicat: Jam me fraudum suarum laqueis implicant, jam deceptionum astringunt nodis, jam retibus iniquitatum involvunt. Quis autem ad eripiendum idoneus, nisi ille, cui 555 cum propheta cantamus: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7) Et ne quis sibi placens de ereptione sua glorietur, adjunctum est: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Ibid., 8). Ambulantes itaque in via hac in qua absconderunt laqueos nobis, totis ad Deum medullis cordis clamemus: Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Justum est ut Deo suo omnis homo serviat, creatura obediat Creatori, Domini sui mandata servus non transgrediatur. Contendat christiana anima facere voluntatem Dei sui, agnoscat Creatorem suum, audiat vocem ejus, dirigat viam ejus, obediat praeceptis ejus. Oret ut doceatur, postulet ut dirigatur, supplicet ut confirmetur. Hoc quippe sine auxilio divinae inspirationis assequi nemo potest, sed in omnibus divina nobis est exoranda clementia; ut infuso cordibus nostris spiritu, cujus unctio docet nos de omnibus (I Joan. II), discamus quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta (Rom. XII). (Vers. 12.) Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua

15. Qui a spiritu suo defecit, a spiritu Dei deducitur. Dixerat autem superius suum spiritum defecisse. Constat itaque quia ad malum eum suus spiritus deduxerat. Et fortasse deduxerat eum in regionem longinquam, in qua substantiam suam dissipasset (Luc. XV), in qua fames esset verbi Dei, in qua uni civium, videlicet diabolo, qui princeps est mundi hujus nuncupatus (Joan. XIV), adhaerens, ad porcos mitteretur pascendos; ubi porcorum cibis ventrem suum cuperet implere, id est malignorum spirituum suggestionibus carni suae satisfacere. Jam vero malo spiritu deficiente, a Dei bono assumptus, in terram rectam speret introduci; quae tribulos non germinet et spinas, nec deserta sit, vel invia, vel inaquosa; sed centenis exuberet fructibus, et deliciis abundet aeternis. Qui enim spiritu Dei aguntur, hi juxta Apostoli vocem, filii Dei sunt (Rom. VIII, 15). Si autem filii, et haeredes; et si haeredes, haereditatem possidentes. Quae est autem haereditas, nisi terra viventium? Hinc namque propheta ait: Mansueti haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI, 11). Hinc rursus ait: Benedicentes ei, haereditabunt terram (Ibid. XXII). Et ne quis crederet terram illam quae transitura est, benedicentibus et mansuetis haereditatem promitti, subjunxit atque ait: Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam (Ibid., 29). Et: Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit (Ibid. 18). Si ergo haereditas filiorum est, et illi sunt filii Dei, qui aguntur spiritu Dei, cum haereditas terra viventium sit; qui spiritu Dei illuminantur, in terram rectam deducentur. Ad quam quicunque deducitur, in multitudine pacis delectatur. Hanc pacis multitudinem Dominus per prophetam pollicetur, dicens: Dabo illis solatium verum, pacem super pacem (Isa. LVII, 18, 19, sec. LXX). Super pacem enim quam dilectis suis in hac vita tribuit, in aeterna felicitate aliam divina miseratio dabit; ut jam caro non repugnet spiritui, nec aliqua ullius tentationis subrepat occasio, omnibus jam compositis; ut reformata in melius humana natura, nemo jam cadere, nemo possit peccare. Haec est pax Christi quam apostolis ipse promisit, dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 17). In quo notandum quia cum bis eis suam pacem promisit, 556 intelligamus sanctos Dei quamdam in hac vita pacem habere, sed veram perfectamque pacem ibi solummodo inventuros, ubi eos jam nulla vana movebit cogitatio, nulla turbabit illusio, cum eripuerit Deus animas eorum de morte, oculos eorum a lacrymis, pedes eorum a lapsu. Hanc pacem Christus solus habuit, quia solus inter mortuos liber, peccati aculeum in corde non sensit. Nos vero quandiu corruptibili carne premimur, et corporis innectimur nodis, integrae illius perfectaeque pacis ignari vane conturbamur, irrepentibus nobis terrenarum illecebris cupiditatum, et cogitationibus vanis, quae frequenter quasi facto agmine ex improviso erumpentes, mentem confundunt, atque alio quam proposuerimus, animum trahunt. Non enim in potestate nostra est cor nostrum; non ad Deum secundum voluntatem nostram erigitur; deducitur ad ima, trahitur ad devia. Si ergo in terram rectam cupimus ingredi, a spiritu Dei bono optemus deduci. 16. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. Non vivit justitiae, nisi qui moritur iniquitati. Sicut autem quod seminavimus non vivificatur, nisi moriatur prius; sic qui mundo et concupiscentiis ejus non moritur, in fructu bonorum operum non multiplicatur (Col. III). Superest ergo ut mortificemus membra nostra quae sunt super terram, quatenus vivificet nos auctor vitae. Ad hoc enim ipse mortuus est, et resurrexit, ut nos peccatis mortui, justitiae vivamus (I Petr. II). Hinc propheta dicit: Vivificabit nos post duos dies, et in die tertia suscitabit nos (Osee VI, 3). Illa nempe resurrectio, nostra vita fuit, per quam a morte animae liberati sumus, atque vitae restituti perpetuae. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo (I Thessal. IV, 13). Vides quia qui Christo commoritur, cum eo convivificatur, sicut testatur Apostolus, dicens: Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 5). Plus est autem vivificari in aequitate quam vivificari aequitati. Denique qui in aequitate vivificatur, in ipsam aequitatem introducitur, ut nihil iniquum sapiat, nihil impium agat. Potest etiam per aequitatem ipse Christus intelligi, in quo vivificatur qui mundo moritur. Denique corpore suo et sanguine pascimur et vivificamur, alimur et saginamur. Nec otiose additur: Propter nomen tuum. Ad omne enim bonum quod agimus, non nostram, sed Domini gloriam quaerimus. In eo namque opus bonum Deo acceptum efficitur, si ex virtute operis non servi, sed Domini nomen glorificetur. (Vers 13.) Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos.

17. Inter multiplices humanae animae tribulationes, et innumerabiles afflictionum molestias, nulla est major afflictio quam conscientia delictorum. Cum enim exterius patitur homo, ad Deum confugit, ad virum fortitudinis recurrit. Singulare namque et saluberrimum est consolationis remedium tribulationes exterius patienti; ut si eum contristat orbitas, si angit paupertas, si venit infirmitas, recedat ab eo qui foris est strepitu, et ingressus in interiora mentis penetralia, ibi Deum invocet, ubi nemo videt. Restat quoque ut ostium cordis contra illatas claudat molestias, ut saevientium exterius non sentiat impetus, sed in spe coelestium promissorum exsultans postponat damna, molestias negligat, saeculi blandimenta contemnat, humiliet se in confessione peccati, magnificet et laudet 557 Deum corripientem et consolantem. Quod si malae conscientiae tribulationem perferens, in arcano cordis Deum non invenit, quoniam forte recessit ab hospitio cordis pro abundantia iniquitatis, quid facturus est homo? ubi consolationem inveniet? ubi requiem perquiret? Grandis tribulatio, ubi nullus evadendi aditus, ubi nulla libertatis spes, ubi nulla ereptionis fiducia. Si ad exteriora recurrit, si in transitoriis consolationem quaesierit, ibi animi afflictio urgebit, sollicitudinum stimulabit calamitas, miseriarum turba vallabit. Quae enim in temporalibus consolatio? quale in divitiis gaudium? Nunquid nobiscum permansurae sunt? Nonne illae sunt spinae, quae semen verbi suffocant (Luc. VIII)? Quae sicut acquisitae laetificant, sic etiam amissae contristant. Superest itaque ut in tribulatione positus peccator ad eum recurrat in quo solo vera est consolatio, et per istius vitae noctes in lectulo cordis Deum quaerat. Quem si primo non invenit, magis ad quaerendum animetur, surgat ad amorem coelestium, civitatem circumeat exsultatione universae terrae fundatam, interroget vigiles qui custodiunt Ecclesiam, nudetur pallio saecularis ornatus, et charitatis sagitta interius vulneretur (Cant. III). Nec prius a quaerendo desistat, quam moerentium consolatorem inveniat. Inventum autem summopere teneat, donec redemptus ope adjutricis gratiae, a conscientiae eripiatur tribulatione. Si enim naufragus cupiens vitam in undis servare, semel adeptam tabulam non ante dimittit, quam fractus labore saevientium procellarum deficiat, aut vehiculi praesidio adjutus, optatum littus attingat; quis in hujus maris magni et spatiosi naufragio Dei non amplectatur sapientiam, cujus gubernetur praesidio, regimine deducatur? De ipsa namque scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 18). Quae est autem Dei sapientia, nisi Christus? secundum quod Apostolus ait: Christum Dei, virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 25). Teneamus ergo lignum salutis in pelago procellosae tempestatis, per quod possimus et a periculo horrendae mortis eripi, et de tribulatione diabolicarum tentationum educi. Dat nobis magnam ereptionis nostrae fiduciam quod subditur: Et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Qui sint inimici humani generis, et Christianae animae impugnatores, superiori satis expositione declaratum est. Quos tunc clementia divina disperdit, cum eis vires nocendi adimit; cum adversus jacula tentationis diabolicae scutum opponit suae protectionis. Quasi enim confusi abscedunt, cum se ad praevalendum impotentes agnoscunt. (Vers. 14.) Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

18. Justum est ut bonus servus a bono domino adjuvetur, contra hostiles muniatur incursus, a periculo liberetur. Sed quid est quod se nominat servum, cum servus non maneat in domo in aeternum? Hinc ipsa Veritas discipulis ait: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus (Joan. XV, 15). Et Apostolus: Non accepistis, inquit, spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 15). Sed sciendum, quoniam sicut sunt duo timores, ita etiam sunt duae servitutes. Est enim timor poenam habens, quem perfecta charitas foras mittit (I Joan. IV). Est et timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII), de quo etiam scriptum est: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Et iterum: Timentibus Deum nihil deest (Psal. XXXIII, 10). Ille igitur timor qui a charitate excluditur, 558 ad servum non manentem in domo pertinere videtur. Timor vero sanctus servo illi convenire noscitur cui voce Dominica dicitur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui (Matth. XXV, 21). 19. Quod vero ait: Perdes omnes qui tribulant animam meam, ad illam beatae vitae felicitatem referendum est, in qua nullum habebimus adversarium, nullum metuemus inimicum, cum absorbebitur mors in victoria, cum illa novissima inimica destruetur mors, cum immutati fuerimus, et aequales angelis effecti (I Cor. XV). Modo enim nihil quietis aut securitatis invenire possumus, dum adhuc in nobisipsis ingemiscimus gravati, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (II Cor. V). Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc nulla erit diabolicae fraudis impugnatio (I Cor. XV), nullum haereticae pravitatis dogma, nulla infidelis populi impietas, omnibus ita pacatis et compositis, ut in tabernaculis justorum sola audiatur vox exsultationis et salutis. Ibi sancti sine fine laudabunt Deum, et in lumine claritatis ejus exsultabunt (Psal. CXVII), cives effecti illius civitatis, quae libera est, et aeterna in coelis (Galat. IV). Quam non obscurant tenebrae, non obumbrat nox, non consumit vetustas, non in ea rutilat lumen solis, aut lunae splendor, aut stellarum jubar, non ibi lucerna quaeritur, non lampas accenditur, non lychnus aptatur. Claritas quippe divina eam illuminat, sol clarificat justitiae, lux vera illustrat, lux, inquam, inaccessibilis, quae non clauditur loco, non finitur tempore, non obumbratur tenebris, non variatur nocte. 559 Hoc immenso et indeficiente et lucidissimo lumine illustrata Jerusalem sancta, quae est mater nostra, filios abdicat tenebrarum, cives recipit pacificos; filios videlicet lucis et diei, filios adoptionis, consortes supernae haereditatis. Nullus in eam ingreditur impius, nullus habitat iniquus, nullus intrat immundus. Muri ejus ex lapidibus construuntur vivis, portae ejus ex optimis adornantur margaritis, plateae ejus ex auro purissimo sternuntur, et canticum laetitiae sine fine in ea cantatur (Apoc. XXI). Ibi est lux sine defectu, gaudium sine gemitu, desiderium sine poena, amor sine tristitia, satietas sine fastidio, sospitas sine vitio, vita sine morte, salus sine languore. Ibi sancti et humiles corde (Dan. III); ibi spiritus et animae justorum, ibi cuncti coelestis patriae cives et beatorum spirituum ordines Regem in decore suo videntes, et in gloria virtutis ejus exsultantes. Perfecta viget in omnibus charitas, una omnium laetitia, una jucunditas. Bone Jesu, Verbum Patris, splendor paternae gloriae, in quem desiderant angeli prospicere, doce me facere voluntatem tuam, ut a spiritu tuo bono deductus, ad beatam illam perveniam civitatem, ubi est dies aeternus, et unus omnium spiritus; ubi est certa securitas, et secura aeternitas; et aeterna tranquillitas, et tranquilla felicitas, et felix suavitas, et suavis jucunditas; ubi tu, Deus, cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas per infinita saeculorum saecula. Amen.