Expositio in psalmos poenitentiales/4

E Wikisource
Psalmus IV
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum
 3 5 


4[recensere]

PROOEMIUM IN QUARTUM PSALMUM POENITENTIALEM.

Cum venit Nathan propheta ad David, quando intravit ad Bethsabee.

Nota est historia de qua titulus iste sumptus est (II Reg. XI). David enim captus pulchritudine Bethsabee uxoris Uriae, non solum cum ea carnaliter coiit, sed etiam occiso viro eam sibi in conjugium copulavit. Postea vero cum venisset ad eum Nathan propheta, eumque suo judicio, inducta de ovibus similitudine condemnasset, non solum peccatum celare vel defendere noluit, sed etiam confessus quod fecerat, ad dura se poenitentiae lamenta convertit (II Reg. XII). In psalmo tamen nulla fit de historia mentio, sed magna cognoscitur animi dolentis affectio. Admonemur autem in hoc psalmo prospera metuere, et contra omnem saeculi felicitatem acrius vigilare. Saepe namque praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta. Sicut enim per fletus ad gaudia ducimur, ita per gaudia ad fletum pervenitur. Ille nempe qui dixit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5), ipsemet ait: Vae vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25). Quis sanctior David? qui cum Saulis persecutionibus urgeretur, non solum persequentem occidere non voluit, sed ipsi persecutori, cum ipsum occidere posset, pepercit (I Reg. XXIV). Tanto enim in Dei misericordia spem suam fixerat, quanto miserabilius infirmitatem suae tribulationis sentiebat. Verum ubi devictis hostibus, pressuris caruit, homicidium adulterio incaute securus adjecit. Admonemur etiam in hoc psalmo carnales cupiditates restringere, et de Dei misericordia nunquam desperare. Quisquis ergo desperans de venia, agere poenitentiam dubitat, David poenitentiam ad animum reducat (II Reg. XI). Audiamus et nos David clamantem, et nos cum eo clamemus; gementem, et congemiscamus. Audiamus flentem, et collacrymemur; correctum, et collaetemur.

EXPOSITIO PSALMI QUARTI POENITENTIALIS.

(Psal. L.--Vers. 1.) Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. 494 1. Ponamus ante mentis oculos aliquem graviter vulneratum, et vix jam ultimos hujus vitalis aurae trahentem anhelitus, qui et nudus in sterquilinio jaceat, et vulnus nondum ligatum ostendat, advenientis medici desiderio confici, et agnitum ut sui misereatur precari. Vulnus enim animae peccatum est, de quo dicitur: Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo (Isai. I, 6). Agnosce interius, vulnerate, medicum tuum, et ei peccatorum tuorum vulnera detege. Audiat cordis tui gemitum, cui omne patet cogitationis arcanum. Moveant illum lacrymae tuae, et quadam illum importunitate quaerendi, semper ad eum alta de profundo cordis suspiria educito: perveniat ad eum dolor tuus, ut dicatur etiam tibi: Transtulit Dominus peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Clama cum David; vide quid ipse dixerit: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Quasi diceret: Ingenti vulnere periclitor, quod nullus medicorum curare valeat, nisi medicus ille qui est omnipotens, succurrat. Omnipotenti enim medico nihil est insanabile; qui sicut medetur sine pretio, ita salutem restituit verbo. Desperarem ergo de vulnere, si non praesumerem de omnipotente. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Quaerant parvam misericordiam, qui ignoranter contrahunt culpam. Ego autem sicut graviter cecidi, ita etiam scienter peccavi. Sed tu, omnipotens medice, et contemptores corrigis, et nescientes instruis, et confitentibus ignoscis. Utinam, Domine Jesu, ad me misericordia motus digneris accedere (Luc. X), qui descendens ab Jerusalem in Jericho, proruens scilicet de summis ad infima, de vitalibus ad infirma, in angelos tenebrarum incidi, qui non solum gratiae spiritalis mihi vestimentum abstulerunt, sed etiam plagis impositis semivivum reliquerunt. Utinam peccatorum meorum vulnera, data mihi recuperandae salutis fiducia, alliges, ne deterius saeviant si sanari desperent. Utinam oleum mihi remissionis adhibeas, et vinum compunctionis infundas. Quod si in jumentum tuum me imposueris, de terra inopem, pauperem de stercore suscitabis (Psal. CXII). Tu es enim qui peccata nostra pertulisti, qui pro nobis quae non rapueras exsolvisti (I Petr. II). Si in stabulum me Ecclesiae tuae duxeris, corporis et sanguinis tui me refectione cibabis. Si curam mei egeris, nec praecepta tua praetereo, nec frementium rabiem bestiarum incurro. Custodia enim tua indigeo, quandiu carnem hanc corruptibilem porto. Audi ergo me, Samaritane, spoliatum et vulneratum, flentem et gementem, invocantem, et cum David clamantem: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

(Vers. 2.) Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

2. Peccata mea magna sunt et multa, et ideo non solum magnam misericordiam expeto, sed etiam multitudinem miserationum tuarum requiro, ne pro aliis quod metuo subeam supplicium, si unum solum non deleret peccatum. Per misericordiam, miserentis affectum intelligimus; per miserationem vero, ipsam misericordiae exhibitionem signamus, juxta quod scriptum est: Misericors et miserator Dominus (Psal. CX, 4). Superfluum enim esset utrumque ponere, nisi esset varietas in significatione. Scire debemus quia nemo est insanabilior eo qui sibi sanus videtur. Illud enim est clarum venturae salutis indicium, si incipit homo cognoscere semetipsum. Semetipsum autem David cognoscebat, 495 cum multitudinem miserationum quaerebat. Dicat et peccator cum eo: Secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Immensas et innumerabiles mundo exhibuisti misericordias, quando genus humanum de servitute diabolicae tyrannidis eripuisti, et a peccatis suis in sanguine tuo electos tuos lavisti. Lavet sanguis iste peccatorum meorum maculas, qui totius mundi potuit delere offensas (Apoc. V). Non postulo a te aurum, non lapides pretiosos, non laboribus et naufragiis exquisita commercia, non peregrinas merces de remotis terrenarum regionum multo ad nos discrimine delatas, quae etiam fortium saepe virorum mentes effeminant, et falsae pulchritudinis imagine illectas captivant; verum quod omnibus his est praestantius et pretiosius, remissionem peccatorum expeto. Quae tunc vera esse probabitur, si addito fructu poenitentiae, gratiae tuae muneribus cumulatur. Quid enim mihi prodest malorum quae feci impunitas, nisi etiam bene operandi subsequatur facultas? (Vers. 3.) Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

3. Quid iniquius quam alienam contrectare uxorem? Virum ejus nec scientem nec lacrymantem occidere? Et hoc quidem fecerat Propheta de gregibus ovium sublatus, de post fetantes ad regni gubernacula assumptus, corporis fortitudine praeditus, spiritalis gratiae donis illuminatus. Qui tanto gravius ceciderat, quanto celsius et regni gloria et excellentia virtutum caeteris praeeminebat. Gloriae namque praecedentis praeconium, sequentis culpae adauxit reatum. Tanto enim quisque gravius corruit, quanto antequam caderet, in conspectu Dei altius ascendit. Dicat ergo: Amplius lava me ab iniquitate mea. Prosit mihi, Domine, quod cecidi: laventur cum hac macula notae delictorum, quas hactenus neglexi. Saepe namque dum quaedam male gesta plangimus, ipsa vi amaritudinis ad discutiendos nos excitati, alia in nobis plangenda invenimus. Quae admissa eo facilius oblivioni tradimus, quo ea vel nulla vel levia putamus. Sed succrescens amaritudo poenitentiae, non solum majora peccata cordi nostro congerit, sed etiam minima quaeque ad memoriam reducit. Quae omnia tanto obstinatius prosequimur, quanto omne malitiae germen vigilantius exstirpare de corde conamur. Lavatur ergo amplius, cui non solum quod in se punit peccatum dimittitur, sed etiam alia quae obduxerat oblivio, nihilominus delentur. Aquae, quibus diluitur iniquitas, dona sunt sancti Spiritus, quae quasi torrens de supernis venientia, sicut electorum corda ut germinent irrigant, ita etiam ab omni inquinamento carnis et spiritus emundant. De hoc quippe torrente scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Et a peccato meo munda me. Inquinavit me facinorum colluvies, polluit peccati contagium, sed ad fontem confugio misericordiarum. Potens es me et ab iniquitate abluere, et a peccato mundare. Inique egi innocentem opprimens, peccatum feci mihi ipsi non parcens. Sciebat enim propheta quia quicunque molitur laedere alium, prius proprio jaculo percutit semetipsum. Quid crudelius quam semetipsum occidere? Si os mentientis occidit animam, quanto magis gladius ferientis exstinguit vitam? Unde scriptum est: Miserere animae tuae, placens Deo (Eccli. XXX, 24). Et iterum: Qui sibi nequam est, cui bonus erit? (Eccli. XIV, 5.) (Vers. 4.) Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 496

4. Quasi diceret: Scio quem invocem. Justum invoco, qui et peccata odio habet, et ista impunita non dimittit. Sicut ejus misericordiam expeto, ita etiam justitiam ipsius attendo. Non sic postulo misericordiam accipere, ut velim ab eo justitiam suam auferre. Nolo ut peccatum meum remaneat impunitum. Sic misericordia est ut peccanti ignoscat; sic justitia est ut peccatum impunitum non transeat. Sed quia peccatum meum ego ipse paveo, ideo ut tu me non punias tam vehementer, exoro. Ideo agnosco, ut tu ignoscas. Ergo miserere mei, lava, munda, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper. Non posui super dorsum quod feci, non intueor alios oblitus mei. Non affecto de oculo fratris festucam ejicere, et trabem quae in oculo meo est, non considerare. Peccatum meum contra me est semper. Quicunque misericordiam Dei invenire desiderat, necesse est ut jam graviter peccata agnoscat, puniat culpas fletibus, faciem Domini in confessione praeveniat, ponat ante cordis oculos et culpas operis, et ultimae terrorem animadversionis; penset quam discretus judex veniat, qui ideo peccatores sustinet, ut eis conversis minus inveniat quod condemnet. Ascendat tribunal mentis suae constituat se ante se, videat foeditatem suam ut corrigat, ne volens tandem videat et erubescat. Sit sibi judex incorruptus, torqueat eum timor, erumpat confessio, ut cum Propheta possit dicere Deo: Iniquitatem meam ego cognosco. (Vers. 5.) Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

5. Homo homini non peccat, quia eum aut par aut gravior culpa inquinat. Deus solus juste peccata ulciscitur, quia ipse solus est, in quo non potest inveniri quod puniatur. Quia ergo solus Deus parcit, solus juste judicat; ipsum solum ostendit qui peccat. Quo enim se quisque peccando dissimilem Deo facit, eo tremendam superni judicis majestatem offendit. Clamet ergo ad Deum peccator, clamet iniquitatum suarum conscius, clamet medullis cordis, et dicat: Tibi soli peccavi, quia tu solus es sine peccato: et malum coram te feci. Ab aliis quidem peccatum meum ignorari potuit, te autem latere nequivit. Penetrabilior enim omni gladio ancipiti, penetras usque ad divisionem animae et spiritus, artuum quoque et medullarum, et discretor es cogitationum cordis. Nulla creatura in conspectu tuo est invisibilis: quia omnia nuda et aperta sunt oculis tuis (Hebr. IV, 13). In tantum es sine peccato, ut etiam justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Scribit Apostolus, dicens: Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax; sicut scriptum est: ut justificeris in sermonibus tuis (Rom. III, 4). Si Deus verax est, necessario in verbis suis justus est. Nam si in sermonibus suis falsa veris insereret, justus omnino non esset. Sed absit a fidelium cordibus, ut esse in Deo mendacium putemus. Fidelis enim est in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13), sicut ipse etiam ait: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35). Deum ergo veritas justificat, hominem vero mendacium condemnat. Sequitur: Et vincas cum judicaris. 6. Praevidebat Propheta Deum in carne venturum, qui humano condemnandus esset judicio, ut aeternae mortis homo careret tormento; ideoque 497 ait: Et vincas cum judicaris. Quasi diceret: Omnes qui judicati sunt, etiam si multum fuerint in virtute provecti, non omnino injuste subierunt judicium, quia antequam judicarentur, aliquo modo commiserunt peccatum, tu vero, cum mortis injustae sententiam acceperis, quia solus homo inter homines ab omnibus peccatis es immunis, vincis ergo omnes judicatos, cum judicaris; vel tu Deus Pater in Filio, vel tu Deus Verbum in homine assumpto. Quod tamen intelligi et aliter potest, quasi dicat: Ideo ut miserearis precor, ut laves, ut mundes: ut justificeris in sermonibus tuis, id est verax appareas in promissis. Promisisti enim justis regnum aeternum, et virtutum amatoribus vitae aeternae bravium praeparasti. Sed nisi me et alios justifices, non poteris invenire quos non damnes. Justifica ergo me, ut tu justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Judicant te, qui negant post lapsum reparationem fieri, et remissionem peccatorum nemini dandam astruunt. Quos, si mihi peccatum remiseris, velut fabricatores mendacii et perversorum dogmatum cultores superabis. Vel justifica me, ut justificeris in sermonibus tuis. Promisisti enim quod de stirpe mea carnem sis assumpturus; sed si me de tanto non emundes scelere, de cujus semine carnem assumas videor indignus. Tu enim es qui dixisti: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Lava me ab iniquitate, ne sim fraudatus a promissione. Et vincas cum judicaris. Judicatus Dominus vicit, quia unde in passione succubuit, inde majorem sui gloriam resurgendo manifestavit. Judicatus vicit, quia quorum ad tempus judicium moriendo subiit, eos justo judicio condemnatos aeterna morte mulctavit. (Vers. 6.) Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

7. Opus est, Domine, ut miserearis, quia ab ineunte vitae primordio in peccati foveam incidi, et concupiscentiae carnalis sordibus inquinata nativitatis meae initia contraxi. Non in me illa quam noviter admisi, sola viget iniquitas: habeo in me etiam ex veteri quod ignoscas: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Non ideo homines in peccatis concipiuntur, quia peccatum sit conjugibus commisceri; hoc enim opus castum non habet culpam in conjuge, quia nuptiale foedus non exorbitat a fide. Deus enim copulam maritalem instituit, quando masculum et feminam in principio creavit. Qui quidem sine peccato filios ederent, si in paradiso positi, in Conditoris obedientia perstitissent (Gen. I, 28). Sed quia a statu rectitudinis primus homo peccando corruit, peccati poenam ad filios misit. Carnalis enim delectatio poena peccati est; quae ex radice peccati ita contrahitur, ut nullus absque illa in mundo generetur. Sed sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XI). Confiteatur ergo poenitens de culpa quod meruit, ut consequi valeat de venia quod cupit. (Vers. 7.) Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

8. Ideo vias meas a principio arguo, peccata mea ego ipse condemno, quia veritatem dilexisti. Veritatem Deus diligit, quia sine ultione delictum non deserit. Aut enim hoc homo in se puniens persequitur, aut postmodum Deus districto examine ulciscitur. Sive ergo sit magna sive parva iniquitas, nisi puniatur ab homine poenitente, punietur a Deo 498 judicante; sicut per quemdam sapientem dicitur: Sciens quia non parceres delinquenti (Job. IX, 28). Delinquenti non parcitur, quia sine vindicta peccatum non relaxatur. Veritatem itaque Deus diligit, quia justum judicium non praetermittit. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Qui non est securus de munere veniae, non est vehemens in executione vindictae. Et quidem ante adventum Christi incertum fuit, si graviter lapsi possent habere veniam, et peccatorum remissio complures latuit; sed David, qui Redemptorem mundi ut peccata tolleret, futurum praeviderat, de peccatorum indulgentia non dubitabat. Non ignorabat opus sapientiae Dei a saeculis absconditum, ante omnia tempora dispositum, exhibitum in fine saeculorum. Dei namque sapientia Filius Dei est, de quo scriptum est: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Ipse est per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3). Ipse est de quo propheta dicit: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Dignum autem fuerat ut per eum fieret remissio, per quem facta fuerat creatio; et ipse esset largitor gratiae, qui fuerat omnibus auctor naturae. Quam remissionem sicut in tempore gratiae confitentibus tribuit, ita ante adventum suum eum exspectantibus praerogavit. Haec sunt incerta et occulta divinae dispositionis consilia, omnibus gentibus per Dei sapientiam ultimis temporibus revelata. Quae quia David per spiritum cognoverat, de Dei confidenter misericordia praesumebat. An non Ninivitis incerta erant, qui poenitentiam agentes super praedicatione Jonae, haesitando dicebant: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus (Jonae. III, 9.)? (Vers. 8.) Asperges me hyssopo, et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor.

9. Hyssopus est herba humilis, saxo quidem adhaerens, et parum utilitatis in seipsa sui facie ostendens, quae tamen pulmonis inflationem deprimit, et virtutis suae acrimoniam si conteratur ostendit. Quid ergo per hyssopum, nisi Christi humilitas designatur? Ipsa est enim quae omnem in nobis reprimit contumaciam, sicut herba illa pulmoni inflato adhibet medicinam. Quis etenim jam dedignetur in mundo se pro Deo abjicere, cum audiat Dei Filium opprobria et derisiones subiisse? Quis supplicium pro Deo perpeti arbitretur dedecus, cum ipse Rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX) morte turpissima (Sap. II) propter nos sit condemnatus? Praesertim cum ipse sit nobis positus forma justitiae, cujus et audire imperia, et sequi debeamus exempla; sicut ipse in Evangelio ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Juxta legis quoque testimonium (Num. XIX), inquinatos mundabat ejusdem herbae fasciculus, vaccae rufae cruore intinctus. Quid autem per vaccam, nisi ad sacrificium assumpta incarnationis Dominicae infirmitas designatur? Sicut enim per masculinum sexum solet fortitudo intelligi, sic et per femininum potest infirmitas designari; et de eo scriptum est: Quia etsi mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Ipse est enim summus Pontifex noster, qui in ara crucis pro totius mundi sanitate, sui corporis hostiam obtulit (Hebr. IX). Pontifex videlicet futurorum bonorum, qui per proprium sanguinem in sancta, aeterna redemptione inventa, semel intravit. Haec autem vacca rufa dicitur, ut in ea sanguinis Christi rubor evidenter demonstretur. De quo in Canticis canticorum sponsa loquitur, dicens: Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V, 16). Candidus nimirum ex divinitatis specie, rubicundus ex passionis cruore. Hac itaque hyssopo ille solummodo 499 aspergitur, qui vias Dominicae passionis imitatur. Sanctificatur vero aspersus, sicut per Paulum dicitur: Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Hebr. IX, 13)? Sequitur: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Quemadmodum corpus aqua lavat a squaloribus sordium, ita gratia sancti Spiritus animam purgat a maculis peccatorum. Quod vero ait: Et super nivem dealbabor; ostendit quia nulla pulchritudo quae inest corpori, valet decori sanctae animae comparari. Quid namque in corporibus nive candidius? Et tamen qui vias passionis Christi sequitur, super nivem dealbatur. De sanctis etenim scriptum est: Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Quis vero ignoret solem nive candidiorem? Praeterea candor nivis cito praeterit, decor autem sanctorum in aeternum manebit. (Vers. 9.) Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

10. Tunc quidem verum et inaestimabile gaudium habituri sunt sancti, cum impiis aeterna morte mulctatis, et in horrendam perpetui cruciatus voraginem per extremae damnationis sententiam missis, audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). In eo autem quod ait: Gaudium et laetitiam; duplicem sanctorum venerationem intellige, qui visione claritatis in illa die, quantum cogitare non possumus illustrati, sicut animarum perfruentur beatitudine, ita etiam corporis vestientur incorruptione. De ipsis enim scriptum est: In terra sua duplicia possidebunt (Isai. LXI, 7). Sancti etenim viri mundi gloriam mentis despectu calcantes, omnes in se carnales voluptates mortificant, ut in Deo postmodum perenniter vivant. Qui quoniam mundi miserias pro Deo pati minime refugiunt, beatitudinis aeternae retributionem acquirunt. Quae nimirum beatitudo et animabus eorum ante resurrectionem tribuitur, et corporibus nihilominus post judicium conferetur; sicut in Apocalypsi Joannes apostolus scribit, dicens: Vidi sub altari Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium quod habebant, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum, de his qui sunt in terra? Et datae sunt eis singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum ipsorum, qui interficiendi sunt sicut et illi (Apoc. VI, 9). Quid namque est singulas illis stolas albas tribuere, nisi animabus eorum beatitudinis aeternae immortalitatem conferre? Quid vero est, donec electorum numerus impleatur requiescere, nisi futurae resurrectionis gloriam exspectare? In qua nimirum iterum singulas stolas albas accipient; quia immortalia et incorruptibilia corporum suorum vestimenta resument. Quia ergo sancti viri ad aeternae felicitatis praemia non solum anima, sed etiam corpore post judicium transeunt, recte de eis dicitur, quia in terra sua duplicia possidebunt. Hujus incrementa felicitatis propheta intuens, ait: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. Animarum nostrarum ossa virtutes sunt, quae nimirum in hac vita humiliantur, quia assiduis tentationum impugnationibus indesinenter turbantur. Tentatio enim est vita hominis super terram (Job. VII); 500 in aeterna autem vita non solum invictae potestatis accipient fortitudinem, sed etiam nullam vitiorum adversantium sentient impugnationem. (Vers. 10.) Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.

11. Quia peccata sua semper habet prae oculis, merito rogat ut Deus faciem suam avertat ab ipsis. Superius nempe propheta dixerat? Peccatum meum contra me est semper. Qui ergo peccatum suum semper videbat, continuum pro eo dolorem in corde gestabat. Et ideo oculos ab ejus peccato Deus avertit, quia ipse illud sine cessatione animadvertit. Non enim Deus eorum peccata ulciscitur, qui in occulto cordis de pravorum operum memoria affliguntur. Qui nimirum ad hoc semetipsos judicant, ut terribile omnipotentis judicium evadant, juxta illud apostoli: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31). At contra reprobi, quia ea quae commiserunt, nequaquam conspiciunt, actus suos a conspectu judicis non abscondunt. Et quanto magis errores suos ipsi considerare refugiunt, tanto magis eos conspectui divinae majestatis opponunt. Delinquentium autem mala Deus videt, non ut approbet, sed ut condemnet; non ut foveat, sed ut puniat; non ut semper patiatur, sed ut in judicio ulciscatur. Denique oculi Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17). Gravis ultio, non solum de terra mala facientes expellere, sed etiam omnem penitus memoriam eorum abolere. Consideremus ergo mala quae fecimus, et ea ante mentis oculos sine intermissione ponamus, ne cum ante judicis illius conspectum venerimus, tunc primum quidquid gesserimus, nolentes videamus. Impoenitenti enim Deus terribiliter minatur, dicens: Existimasti inique quod ero tui similis; arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Similis tui essem, si peccatum tuum impunitum dimitterem. Tu enim illud non solum non vis punire, sed et post tergum projicis, ne possis videre. Ego autem qui illud video, quid faciam? Nunquid impunitum dimittam? Judex sum et justus, judex sum et ultor iniquitatum. Quomodo ergo injuste judicabo? Quomodo veritatem mendacio mutabo? Tacui, nunquid semper tacebo? Tacui, quia misericordiam praerogavi. Iniquitatem tuam dissimulavi, tempus poenitentiae indulsi. Sed nunquid semper tacebo? Imo arguam te, et statuam contra faciem tuam (Ibid., 21). Arguam quidem te de mendacio, quando cordium consilia manifestabo. A peccatis tuis avertis oculos tuos, et quamdam tibi vanae spei securitatem promittis. Et quia ipse te non vides, quod nec ego te videam suspicaris. Putas quod te non videam fornicantem, quem video adulterium cogitantem? Ex hoc itaque te arguam, et statuam contra faciem tuam. Si non vis hic attendere faciem tuam, faciam ut agnoscas miseriam tuam. Et omnes iniquitates meas dele. Per prophetam Dominus dicit: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero; tu autem memor esto, et judicemur (Isai. XLIII, 25). Audi qua conditione iniquitatum tuarum se esse immemorem dicat, videlicet si tu memor fueris. Cave ergo ne unquam quod deliquisti, a memoria tibi excidat, aut aliqua oblivione peccata tua obliteres; ne si carnalium voluptatum illecebris captus, iniquitatum tuarum memor non fueris, dicatur tibi in tempore necessitatis: Projecisti sermones meos retrorsum (Psal. XLIX, 17). (Vers. 11.) Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. 501

12. In Evangelio scriptum est: Beati mundo corde (Matth. V, 8). Si illum qui ab omni peccato mundus est, in cordis nostri hospitio habere volumus, oportet primo ut illud ab omni vitiorum sorde purgemus. Emundemus ergo interiora mentis nostrae, et diligenter peccatorum nostrorum secreta scrutemur, ne ex affectu nostro peccati delectatio pullulet, ne turpe desiderium cor in occulto titillet, ne passionum ex eo contentiones prodeant, ne perversarum cogitationum dispensationes aliquando erumpant. Templum enim Dei non potest esse pollutum, quia scriptum est: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Verum quis gloriabitur mundum se habere cor, aut immunem esse se a peccato (Prov. XX, 9, sec. Septuag.)? Si propheta pollutum labiis se esse asserit, cujus os Seraphim carbone quem susceperat de altari, purgavit (Isai. VI): quid dicturi sumus nos, quos luxuria inquinat, invidia angustat, ambitio praecipitat, superbia exaltat? Non est enim virtutis humanae ita ab illicitis motibus mundare animum, ut perstrepentium voces non sentiat cogitationum. Sed quia Deo nihil est impossibile, clamemus ad Deum tota virtute: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. 13. Vide ordinem: primo cor mundum, deinde spiritum rectum propheta a Deo requirit. Prius enim abrenuntiandum est tibi omni peccato, et omnis a corde vitiorum foeditas eliminanda, ut omne quod agitur aut dicitur, eo purum in conspectu Dei ac lucidum appareat, quo ex bonae intentionis origine quasi de puro quodammodo fonte manat. Quomodo enim poterit esse perspicuum, quod in ipsa origine fuerit vitiatum? Scriptum est enim: Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala (Matth. XII, 35). Omnibus igitur carnalibus desideriis a corde exclusis, pete a Deo ut spiritum rectum renovet, ne forte spiritus ille immundus inveniens domum de qua exivit vacantem, assumptis aliis septem nequioribus se, cum eis ibi habitet, et fiant novissima tua pejora prioribus. Haec est autem spiritus recti innovatio, ut omnem mundi gloriam mente despicias, mentem medullitus in conditoris tui amore infigas, illatis contumeliis patientiam custodias, et custodita patientia dolorem a corde repellas, omnibus te per humilitatem inferiorem deputes, de morte inimici nullatenus exsultes, aliena non ambias, propria egentibus distribuas, amicum in Deo, et inimicum propter Deum diligas, in afflictione proximi teipsum per compassionem affligas. Haec quidem est illa spiritus innovatio, quam persuadet apostolus, dicens: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 23). Et iterum: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Ad veterem quippe hominem pertinet, mundi hujus gloriam concupiscere, animum a Deo avertere, patientiam non servare, opportunitatem vindictae exquirere, melioribus quibusque despectis superbire, aliena diripere, propria retinere, nullum propter Deum diligere, de inimici morte gaudere. Haec autem omnia ille respuit, qui Deum induit, quique in novitate vitae ambulare contendit. (Vers. 12.) Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

14. A facie Dei projicitur, cui spes veniae post peccatum negatur. Qui enim peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, 502 neque in futuro (Matth. XII, 32). Quis est autem qui peccat in Spiritum sanctum, nisi qui non credit remissionem peccatorum? Remissio enim peccatorum opus Spiritus sancti est. Nam et de baptismo Christi, in quo remissio peccatorum danda erat, dixit Joannes: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III, 11). Unde etiam super baptizatum Dominum in columbae specie Spiritus sanctus descendit; ut ex hoc aperte ostenderet quia spiritalis gratia per lavacrum baptismatis credentium corda mundaret. An non in Spiritum sanctum Cain peccavit, quando dixit: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Genes. IV, 13)? Et quia de venia desperavit, ideo dixit: Ecce ejicis me a facie tua. De quo et postea subditur, quod egressus sit a facie Domini. Vides quemadmodum ille qui in desperationis foveam labitur, a facie Dei projiciatur. Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Attende qualiter postulat, ne spem veniae post peccatum amittat. Ubi Spiritus sancti praesentia est, ibi desperatio esse non potest. Fides enim in spiritu datur, sicut Apostolus ait: Denique ipse postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Et nemo in spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu (I Cor. XII, 3). Nam in eo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 15), quia scriptum est: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV, 23). (Vers. 13.) Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.

15. Laetabatur propheta de adventu Filii Dei antequam peccaret, et certus quod de suo nasciturus erat semine, antequam laberetur, gaudebat. Sed postquam uxoris Uriae amore deceptus (II. Reg. 12) modum in peccando non habuit, ne sibi Deus hoc offensus subtraheret, quod antea placatus promiserat, formidavit. Ideoque ait: Redde mihi laetitiam salutaris tui. Salutaris quis est, nisi Dei hominumque mediator (I. Tim. II)? De quo iste idem Propheta in persona Dei Patris dixerat: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari, fiducialiter agam in eo (Psal. XI, 6). Exsurgere enim dicitur Deus Pater, cum filium mittit, qui quasi jacere visus est, cum servos misit. Illi enim neminem salvare potuerunt: sed Filius hominis venit quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc., XIX, 10). Ideoque perfectam et manentem salvationem in eo se positurum astruit, et in eo fiducialiter se dicit agere, quem constat nihil omnino peccati habuisse. Qui enim gravium sibi conscius est delictorum, non potest fiducialiter agere, quia poterit eum vel ille quem corripit reprehendere, vel conscientia propria remordere. Redemptor vero noster eo libere loqui potuit, quo nunquam peccati maculam ex nativitate, vel etiam ex operatione contraxit. Unde turbis Judaeorum et principibus sacerdotum invidentibus et detrahentibus ipse dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato (Joan. VIII, 46)? Fiducialiter ergo agebat, quem in nullo conscientia accusabat. Nam et de eo scriptum est, quod erat docens tanquam potestatem habens, et non sicut scribae et pharisaei (Matth., VII, 29). Hujus ergo salutaris sibi reddi laetitiam David postulat, in quo omnis ante adventum ipsius electus sperabat. 16. Et spiritu principali confirma me. Solet quibusdam contingere, ut dum se purgatos per satisfactionem reputant, ab internae mentis custodia animum resolvant. Qui quidem ipsa sua elatione depressi, eo deterius corruunt, quo sibi de indulgentia blandientes, vanae spei securitatem promittunt. Inde est quod Propheta exorat, dicens: Laetetur cor meum, 503 ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11). Non dicit laetatur, ut securum sit, sed laetetur, ut timeat. Ac si aperte dicat: Ita me correctum facito gaudere de venia, ut tamen nunquam desinam esse suspectus de culpa. Sic et in hoc loco, postquam sibi reddi salutaris Dei laetitiam petiit, ne sibi dimissus ad deteriora prorueret, illico adjunxit: Et spiritu principali confirma me. Sciebat enim quia infirma est omnis anima, nisi sancti Spiritus fuerit virtute firmata. Nam et de apostolis dictum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Quid enim coelorum nomine, nisi sancti apostoli designantur? Qui nimirum verborum imbribus terram cordis nostri inebriant (Psal. XVIII), venturi judicii minis et terroribus intonant, miraculorum signis et operum sanctitate coruscant. Denique ipsi sunt, qui enarrant gloriam Dei. Quibus profecto tunc Spiritus virtutem tribuit, cum in igneis linguis apparens (Act., II), in cordibus eorum divini flammas amoris accendit. Quod quidem aperte cognoscere possumus, si quales ante, quales post adventum sancti Spiritus fuerunt, perpendamus. Qui enim ad passionem tendentem magistrum fugientes reliquerant (Matth. XXVI), postmodum per adjunctam sancti Spiritus gratiam roborati, constanter et publice nomen Christi praedicabant. Nam ut reliquos praetermittamus, ipse apostolorum princeps qui mori metuens vitam negaverat (Ibidem), cum facto conventu, caesis apostolis, sacerdotes et scribae ne in nomine Christi loquerentur, prohiberent, aiebat: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Coelorum igitur virtus de Spiritu sancto est, quia per infusam sancti Spiritus gratiam facti sunt in Christi confessione fortes apostoli, qui prius fuerant ex fragilitate carnis infirmi. Nisi enim promissa charismatum dona illi Dominici gregis pastores susciperent, eorum corda nullo virtutis decore claruissent. Haec namque virtus Spiritus, sicut ab omni poenarum et mortis timore quos repleverit efficit liberos, ita ab omni diabolicae reddit tentationis incursu securos. Merito ergo cui salutaris Dei in remissionem peccatorum laetitia redditur, postulat ut in vera innocentia spiritus principalis virtute confirmetur. (Vers. 14.) Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

17. Illos divina clementia a peccatis per remissionem efficit liberos, quos praevidet utilitati Ecclesiae post conversionem profuturos. Unde Ananiae de Saulo dixit: Vade, quoniam vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel (Act. IX, 15). Magno igitur fructu dimissa sunt illi a Deo peccata. Qui enim prius blasphemus, et persecutor, ac injuriosus exstitit (I. Tim. I), postmodum plus omnibus laboravit. Propheta ergo qui deleri iniquitates suas, et Spiritu sancto confirmari a Domino postulat, quod non sine fructu hoc sit futurum affirmat, dicens: Docebo iniquos vias tuas. UNIVERSAE viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Misericordia est, qua sine ullis praecedentibus meritis, poenitentibus veniam tribuit, veritas qua post gratiam vocationis et veniae, peccata impoenitentium punit. Ille ergo cui peccata dimittuntur, vias Dei iniquos docet, cum peccantibus si resipuerint, exemplo sui spem tribuit veniae, et inconvertibilibus, nisi ad veniam redeant, infert timorem gehennae. Et impii ad te convertentur. O quam utilis est peccatorum remissio, quae conversos non solum a peccatis liberos efficit, sed etiam alios a via impietatis et injustitiae retrahit, flamma charitatis accendit. 504 Haec est enim charitatis evidens probatio, ut cui per gratiam Dei contigerit à peccatorum vinculis eripi, ipse ex zelo justitiae studeat ad spem veniae delinquentes hortari. Nullum quippe tam gratum Deo est sacrificium quam zelus animarum. Exerceat ergo se in via Dei, cui Deus peccata dimisit, et exemplo suo peccatores quosque ad poenitentiae confugere remedium admoneat. Non sit arbor infructuosa, aut otiosus operarius (Matth. XX), sciens quia non solum mane venientibus ad vineam merces promittitur, sed etiam circa undecimam horam vocatis vitae aeternae denarius praebetur. (Vers. 15.) Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

18. Nisi primitus me a peccatis liberaveris, non potero aliis esse exemplum conversationis. Libera ergo me de sanguinibus, desideriis videlicet carnalibus, quae militant adversus animam. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt. DEUS Deus salutis meae. Nota in repetitione nominis magnum affectum cordis, quasi dicat: Merito te ut me salves invoco, quia tu solus es auctor salutis meae. Nam Domini est salus (Psal. III, 9). A te solo est salus, quia ab omnibus aliis est infirmitas, vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I, 2). Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae (Psal. XXXII, 16). Denique, fallax equus ad salutem. Ex quibus verbis colligitur quod nec ex divitiis temporalibus, nec ex corporali fortitudine salus acquiratur. Et exsultabit lingua mea justitiam tuam. Justitia Dei, fides est, sicut scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen., XV, 6); quia Justus ex fide vivit (Rom., I, 18). Si ergo justi vita fides est, consequens est eamdem fidem esse justitiam, sine qua quisque esse justus non potest. Hanc itaque Dei justitiam ille cum exsultatione enuntiat, qui nec mundi hujus copiam cupiens, nec inopiam metuens, omnem haereticam pravitatem impugnat. Vel justitia Dei est, quod non vult mortem peccatoris. Homini nempe justum videtur, ut suam ulciscatur injuriam: Dei vero justitia est confitenti relaxare offensam. (Vers. 16.) Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

19. Non aliter justitiam tuam proferre potero, nisi ut labia mea aperias. Tu es enim, qui ora superborum obstruis, et linguas infantium disertas facis (Sap. X, 21). Hactenus os meum ego ipse aperui, et ideo ex vaniloquio peccatum contraxi. Nunc vero ut tu aperias desidero, quia nihil nisi quod suggesseris loqui concupisco. Illius labia Deus aperit, qui non solum quid loquitur, sed etiam quando, et ubi, et cui loquatur attendit. Sapientia namque Dei dicit: Dominus dedit mihi linguam eruditam (Isai, L, 4), quando scilicet oporteat sermonem dicere. Merito ergo sapiens est, quia accepit a Domino quo tempore sibi loquendum sit. Unde non inconvenienter ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7). Hinc rursum scriptum est: Ori tuo fac ostium et vectem, et in verbis tuis jugum et stateram (Eccli., XXVIII, 28). Et fortasse hoc ostium sibi Propheta postulabat a Domino, cum dicebat: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3). Debemus enim os nostrum claudere, et diligentius observare, ne quis in iracundiam excitet vocem nostram, et contumeliam rependamus contumeliae. Jugum etiam in verbis nostris esse et statera praecipitur ut omne quod loquimur et humilitate condiatur, et mensura ponderetur. Proferamus ergo sermones examinatos libra justitiae, ut si gravitas in sensu, modus in verbis, 505 pondus in sermone. Nec prius loquendo os aperiamus, quam expediat, sed examinemus verba nostra, si tacendum hoc, si dicendum adversus hunc, si tempus sit sermonis hujus, postremo si a virtute modestiae non dissentiat. Nihil indecens, nihil inhonestum, nihil invidum sonans erumpat. Verum quia ad haec omnia idonei esse non possumus, nisi hoc a largitore omnis gratiae percipiamus, exclamandum est nobis cum propheta: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. NON est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Ideoque Propheta indulgentiam peccatorum primum a Domino expetit, et postmodum laudem se Dei annuntiaturum esse promittit; nobis patenter innuens, quia illi soli laudis Dei possunt sentire dulcedinem, qui peccatorum suorum meruerint percipere remissionem. Unde scriptum est: Rectos decet collaudatio (Psal. XXXII, 1). Quid autem laudabilius in Deo quam misericordia? Scriptum namque est: Confiteantur Domino misericoraiae ejus (Psal. CXLIV, 10). Denique miserationes ejus super omnia opera ejus. Quamvis enim laudabile sit quod hominem de limo terrae condidit, laudabilius tamen est quod perditum proprii filii morte redemit. Denique illud potestatis est, hoc gratiae. Et os meum annuntiabit laudem tuam. Sunt enim plerique qui non suo ore laudant Deum. Nunquam suo laudat ore Deum avarus, nunquam suo ore laudat luxoriosus. Nonne quasi alienum os tibi videtur assumere, dum ea conatur quae in corde non sentit proferre? De quibus profecto scriptum est: Cor eorum longe est a disciplina; propterea non exsultabunt (Job. XVII, 4): quia nimirum eorum laus ad omnipotentis Dei aures nequaquam extollitur, quorum cor a semita justitiae per pravae intentionis studium elongatur. Tales erant illi de quibus Dominus dicebat: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth., XV, 8). (Vers. 17.) Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.

20. Sciebat Propheta per spiritum, quia illa legalium instituta sacrificiorum, ad invisibilis essent oblationis intelligentiam transferenda; quia illud verum et acceptabile est sacrificium quod aliquis puro corde laudat Deum. Unde et alio in loco dicit: In me sunt, Deus, vota tua quae reddam, laudationes tibi (Psal. LV, 12). Et iterum: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14). Et rursum: Sacrificium laudis honorificabit me. Cum ergo dixisset: Os meum annuntiabit laudem tuam, illico subjunxit: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique. Ac si dicat: Laudis tibi offeram sacrificium, sciens quia, carnalium nolis observantiam caeremoniarum. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Ideo nolo confidere in carnalis ritu sacrificii, quia scio te hircorum et arietum occisione non delectari. Tu es enim qui dixisti: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. (Ibid. XLIX, 9). (Vers. 18). Sacrificium Deo, spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicies.

21. Nequaquam vere poenitentiam agit, qui ex peccatorum suorum recordatione quamdam spiritus tribulationem non sentit. Quod quidem reprobis familiare est; quia etsi aliquando peccata sua confiteantur, ea tamen districtae animadversionis fletibus non persequuntur. Electi vero etiam si minima sint quae in se punienda inveniunt, zelo rectitudinis contra se erecti, ad poenitentiae se lamenta studiose succendunt. Qui dum sanctae contemplationis pennis ad coelestia se intuenda erigunt, eo subtilius 506 si quid in ipsis vitiosum latebat inveniunt, quo ad divinae lucis claritatem vicinius accedunt. Tantoque eis displicet quod infirmum ex carne tolerant, quanto eos delectat quod ex incorruptibilis vitae suavitate degustant. Unde fit quod gravi in seipsos vel pro otiosis verbis, vel pro vanis cogitationibus invectione desaeviant; et quae levia ante crediderant, mox ut gravia et mortifera perhorrescant. Beneficia sibi divinitus collata conspiciunt, culpas nihilominus anteactas ad memoriam reducunt. Vitae hujus corruptibilis aerumnosas necessitates enumerant, quanta sit coelestis gloriae felicitas, in meditatione pertractant. A qua quia per carnis fragilitatem retrahi se sentiunt, validissimi seipsos interius vulnere doloris transfigunt. Dum ergo haec omnia ante mentis oculos intenta consideratione recolligunt, vehementissimae tribulationis igne intrinsecus inardescunt. Haec est illa spiritalis sanctorum tribulatio, quam in cordibus eorum generat poenitentiae et desiderii dilati amaritudo. Hanc nimirum Job sentiebat, cum dicebat: Loquar in tribulatione spiritus mei (Job, VII, 11). Electorum etenim linguas tribulatio spiritus commovet, ut reatum pravi operis vox confessionis impugnet. Cor contritum et humilitatum, Deus, non despicies. 22. Multi habent cor contritum, qui non habent cor humiliatum. Sunt enim plerique qui, etsi peccata sua fletibus puniant, pauperes tamen opprimere potestatis suae dominatione non cessant. Hi nimirum nequaquam purum sacrificium Deo offerunt; quia detestabilis superbiae illud admistione corrumpunt. Vel sicut beatus Hieronymus [ In hunc psalm. ] hunc locum exponit, illi cor conterunt, sed non humiliant, qui peccata quidem quae commiserunt deflent, sed tamen eadem committere etiam post fletus non timent. Dum enim errorum suorum consideratione revocati, ad ea quae dimiserant redeunt, se contra conditorem suum per opera pravitatis extollunt. Ex superbiae namque vitio est, timorem Dei contemnere, conditoris praecepta pravae actionis transgressione calcare, coelestis vitae gaudia mansura negligere, damnationis perpetuae infinita supplicia non timere. Illorum ergo sacrificium Deus non accipit, qui lacrymis quidem se compunctionis abluunt, sed eisdem, a quibus ante mundati esse videntur, peccatorum maculis in idipsum revertentes sordescunt. De talibus scriptum est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid prodest lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Ille quippe lavatur a mortuo, qui per poenitentiam mundatur a peccato. Quem si contigerit eadem quae punierat, iterando peccata committere, nihil contulisse videtur adhibita satisfactionis lavatio, quem maculavit inhonestius iterata facinoris turpitudo. Quia igitur scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5); illos qui superbiendo ad peccata redeunt, divina justitia respuit. Illos vero qui continendo et humiliando post tergum non respiciunt, clementia Dei non despicit, quia scriptum est: Prope est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Psalm. XXXIII, 19). (Vers. 19.) Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem.

23. Sion speculatio interpretatur, per quam sancta significatur Ecclesia. Quia in eminentioribus virtutum et scientiae locata vestigiis, et coelestem patriam a longe prospicit, et irruentes spiritalium inimicorum cuneos interiori intuitu deprehendit. Cui Deus tunc benigne fecit, quando filium suum in mundum misit. Veniens autem Filius Dei, quam 507 de diabolica potestate eripit, sanctam sibi Ecclesiam in unitate spiritus confoederavit. De quo Joannes ait: Qui habet sponsam, sponsus est (Joann. III, 19). Quid autem benignius, quam Filium Dei servilem formam induere (Philip. II), mortis legibus subjacere, proprio sanguine nos redimere, aeternae vitae aditum, quem culpa obstruxerat, aperire; corpore suo nos pascere, et de tenebrarum potestate erutos, ad coelestem gloriam et ad regnum nos lucis transferre? Quid denique benignius quam quod Deus tradidit filium, ut redimeret servum? Benignitatem nihilominus Dei quotidie sentit Ecclesia, cum illam Deus claritate suae cognitionis illuminat, inter saeculi turbines fluctuantem spiritus sui virtute confirmat, suavitatis intimae deliciis reficit, atque per eam peccantibus peccata dimittit. Et notandum quod ait: In bona voluntate tua, ut intelligas nihil perfectum haberi posse ex meritis, sed tantum conferri gratuito munere divinae miserationis. Ut aedificentur muri Jerusalem. Per Jerusalem, quae visio pacis interpretatur, sancta anima accipitur, quae futuram sanctorum pacem mentis intuitu conspicit; et omnibus in se mortificatis hostibus, illicitorum motuum impugnationem non sentit. Cujus muri virtutes sunt, quos ille nimirum aedificet, qui ex operibus justitiae et pietatis, spiritale construere aedificium non cessat. Unusquisque autem Jerusalem, aut Babylonis civis est. Sicut enim per amorem Dei sanctus quisque Jerusalem civis efficitur; ita per amorem saeculi, omnis iniquus in Babyloniae structura operatur. 24. Ad construendum autem hujus spiritalis Babyloniae aedificium, perversi quique illius antiquae Babel (Gen. XI) imitantur exemplum. Cujus, teste sancta Scriptura, civitatis auctores, et pro saxis lateres, et pro caemento bitumen habuisse leguntur. Per quod intelligitur quod mundi amatores carnalis vitae construunt municipium, quod ad vim ventorum, et impetus fluvii, facili impulsu velociter est subruendum. Notandum vero est quia illi de quibus agitur, de Oriente venisse, et in campo Sennaar habitasse perhibentur (Ibidem). Cum enim Christus vere sit Oriens, propheta attestante qui ait: Ecce vir Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12); de Oriente veniunt, qui a Christi consortio male vivendo recedunt. Sennaar autem interpretatur excussio dentium, sive foetor eorum. In campo ergo Sennaar habitant, qui positi non in celsitudine virtutum, sed in planitie vitiorum, et detractionum morsibus proximos lacerant, et in otiosae vitae volutabro jacentes, infamiae suae circumquaque foetorem exhalant. Quorum dentes tunc omnipotens excutit, cum illorum facta simul et verba confundit. Unde per prophetam scriptum est: Dentes peccatorum contrivisti (Ps. III, 8). Et iterum: Dominus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus (Psal. VII, 57). Nam de foetore eorum per alium prophetam scriptum est: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I, 17). Computrescere jumenta, est carnales homines in foetore luxuriae vitam finire. Et Isaias ait: Et erit pro suavi odore foetor, pro zona funiculus (Isa. III, 24). Quia nimirum hi pravi operis foetorem emittunt, qui abjecto cingulo castitatis, funiculum intexunt lasciviae. De quibus dicitur per prophetam: Vae qui trahit peccata sicut restem longam (Isai. V, 18). Merito ergo qui in Sennaar habitant, de lateribus civitatem aedificant, quia qui terrenis dediti sunt, voluptatibus carnis inserviunt, de fragili materia mentis mutationem attollunt. 25. Caeterum qui contempta terrenarum opum cupiditate 508, et carnalis vitae abdicatis illecebris, per opera sanctitatis virtutum in seipsis sanctificationem accumulant, hi profecto lateres in lapides mutant. Et neque in arena mundanae confidentiae spiritalem structuram erigunt (I Cor. X), sed in petra fidei, quae Christus est (Matth. VII), atria nulli excidio obnoxia, ad similitudinem Evangelicae illius parabolae constituunt. Tales nimirum recte cum Isaia possunt dicere: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus (Isai. IX, 10). Lateribus quippe cadentibus, lapidibus quadris aedificat, quicunque carnis lasciviam disciplinae strictioris rigore castigat, qui membrorum legem mentis lege superat, qui corporis fortitudinem spiritus virtute commutat. Hinc namque per prophetam dicitur: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem (Isa. XL, 31). Qui dum non dixit, accipient, sed mutabunt, aperte ostendit quia alia est fortitudo quae deponitur, et alia quae noviter inchoatur. Habent enim sancti viri suam in hac carne positi fortitudinem, cum vel pro fide certantes, tormenta omnia constantiae virtute despiciunt, vel tentationes diabolicas armis spiritalibus protecti repellunt. De eis namque per Salomonem scriptum est: En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel (Cant. III, 7). Lectulum quippe Salomonis fortes ambiunt, quia intimam nostri Redemptoris requiem, sancti quique indefessa desiderii sedulitate contemplantur. Hinc de sancta Ecclesia electorum dicitur: Fortitudo et decor indumentum ejus (Prov. XXXI, 25). Qui enim ita se in virtutibus decorum exhibet, ut tamen tentationum impugnationibus non repugnet, hic nimirum decore ad tempus induitur, sed fortitudine nequaquam vestitur. Quia vero sancti Dei et ex operibus justitiae fulgidi, et ex adversariorum apparent impugnationibus vestiti, recte de eis sub typo Ecclesiae dicitur: Fortitudo et decor indumentum ejus. Quisquis ergo infirma carnis fortitudine contempta, in virile spiritus robur animam excitat, quasi lateres in saxa, quibus muri Jerusalem aedificentur, commutat. Possumus quoque per Jerusalem, illam sanctam civitatem accipere, quae ex vivis lapidibus in coelis construitur (Apoc. XXI), et sicut sponsa ornata viro suo a Deo paratur. De illa namque dicit apostolus: Illa autem quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra (Gal. IV, 26). Quae merito dicitur libera, quia ab omni corruptionis molestia invenitur aliena. Nec incongrue Jerusalem dicitur, quae veram in seipsa pacem sine defectu experitur. Illa est enim civitas pacis, in quam nullus hostis ingreditur, et ex qua nullus civis egreditur. Civitas, inquam, cujus plateae auro mundo sternuntur (Apoc. XXI), et in qua canticum laetitiae indesinenter cantatur. Quae quidem, sicut scriptum est, non eget sole, neque luna; quia cum illam Deus praesentia suae claritatis illuminet, impossibile est ut eam aliqua caliginis obumbratio obscuret. Deus enim lux est, sicut ait in Epistola sua Joannes apostolus; et tenebrae in eo non sunt ullae (Joan. I, VI). Quod si tanta est claritas solis ut totam ortu suo terram illuminet, quanta aestimanda est Dei claritas, qui et ipsum solem condidit, et ei ad utilitatem nostram hanc quam cernimus luminis venustatem infundit? Hujus igitur Jerusalem muri aedificantur, cum fideles ad vitam praedestinati, ad perfectionem justitiae deducuntur. Figuram autem hujus civitatis illud Salomonis templum gestavit (III Reg. VI), in cujus aedificatione lapidibus exstructa, mallei sonitus auditus non fuit. In sacris enim aedificiis permansuri, adhuc foris per flagella tundimur, ut in templo Domini postmodum 509 sine aliqua percussione disciplinae disponamur, quatenus quidquid in nobis superfluum, aut distortum est, modo percussio resecet, et tunc sola in coelesti aedificio concordia veritatis liget. Nec mirum si templum eadem civitas dicatur, quae etiam tabernaculum dicitur, sicut scriptum est: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus (Apoc. XXI, 3). (Vers. 20.) Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.

26. Aedificata coelesti Jerusalem, sacrificium duntaxat justitiae acceptum erit Domino, quia ibi non erit opus offerri sacrificium pro peccato. In hac enim vita quia in multis quotidie delinquimus, oportet ut contriti cordis et contribulati spiritus Deo sacrificium offeramus. In resurrectione autem, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV), nec ullus sanctorum peccare postmodum poterit, nec quisquam ad Deum pro peccato orabit. In tantum namque peccatum delebitur, ut etiam poena peccati omnino destruatur, sicut scriptum est: Absorpta est mors a victoria. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Stimulus enim mortis peccatum est (Ibid. XV, 55). Necessario ibi peccatum deesse convincitur, ubi mortis aculeus non invenitur. Non igitur oportet ibi offerri pro peccato sacrificium, ubi nec in cogitatione admittitur delictum. Sacrificium itaque justitiae sancti in aeterna vita Deo offerent, quia in solo conditoris amore intenti, indefessas remuneratori suo in laetitia cordis laudes dicent. Unde Scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psalm. LXXXIII, 5). Et iterum: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psalm. CXVII, 15). Tunc electorum suorum oblationes Deus acceptas habebit, quia sanctas eorum meditationes nullius pravitatis admistio commaculabit. Holocausta nihilominus eorum accipiet, quia totum quod in eis erit, flamma divinae charitatis accendet. Et tunc imponent super altare tuum vitulos. Altare, Dei filius est, de quo ipse Dominus ait: Altare de terra facietis mihi (Exod. XXIV, 20). Quid est enim aliud altare de terra facere, nisi de Dei filii incarnatione non dubitare? Ipse est namque cui in hac vita cordium nostrorum sacrificia imponimus, et in quo cogitationes illicitas ne convalescant mactamus. Unde scriptum est: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 9). Ad petram quippe parvulos nostros allidimus, cum orientes motus illicitos, imitationis Christi intentione mortificamus. Scriptum est enim: Petra autem erat Christus (I Cor. I, 1). Ipse ergo est petra ad quam cogitationes nostras tenemus; ipse altare, cujus clementiae peccatorum victimas imponere praesumimus. Denique peccata nostra ipse portavit (I Petr. II, 24). Super ipsum ergo vitulos in aeterna vita sancti seipsos imponent, quia per gratiam Dei liberati a lege peccati et mortis, quod nulli jugo legis post modum erunt subditi, totum attribuent gratiae filii Dei. Nullus enim hominum in coelum ascenderet, nisi filius Dei pro salute nostra carnem sumpsisset. Vel certe vitulos super altare imponent, cum deposita primi hominis vetustate, et mortalibus exuti exuviis, facti vituli, id est innovati et puri in perpetuum vivent. 27. Quod si, ut praemissum est, secundum moralem intelligentiam aedificationem Jerusalem accipere volumus, hunc quoque versum eidem intellectui hoc modo convenienter aptamus. Dictum est David regi a Domino: Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es (I Paral. XVII, 1): Postea vero filius ejus re et nomine pacificus, et sapientiae gratiam a Domino 510 ultra mortales obtinuit, et templum mirifici operis, sicut liber historiarum attestatur, Deo Israel aedificavit (III Reg. VI). In quo datur intelligi, quia dum cum hostilibus vitiorum cuneis, virtutum oppositione confligimus, domum sapientiae nequaquam aedificare valemus; ubi vero superatis adversariorum agminibus et passionum depulsa barbarie, pacem in nostris factam, omnibus mentis imperiis carne jam obtemperante senserimus, tunc corpus nostrum inviolabile templum Domino construimus, in quo et sacrificium quod ex zelo justitiae veritatem praedicantes offerimus, Deus accipit, et oblationes sanctarum meditationum, et igne ferventis desiderii ardentium orationum holocausta assumit. Super altare quoque cordium nostrorum ponimus vitulos (Psal. LXVIII), cornua producentes et ungulas, si haereticorum sententias utriusque Testamenti auctoritate noverimus comminuere, et virtutes a vitiis per studium discretionis separare. Per ungulas enim vitulorum, quae finduntur, discretionem accipimus; per cornua vero, utriusque Testamenti praecepta notamus. Vel certe cornua producimus, si etiam in his quae carnis sunt, Deo placere studeamus. Cornu namque cum de carne sit, carnem superexcedens durescit. Quisquis ergo, carnis infirmitate deposita, etiam per canis obsequium opera virtutis effecerit, quasi cornua de carne producit.