Jump to content

Expositio in psalmum David CXVIII (Ambrosius)/12

Checked
E Wikisource
SERMO XII
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 SERMO XI SERMO XIII. 

SERMO DUODECIMUS. Lamed.

[recensere]

1. Lamed littera duodecima incipit, cujus interpretatio, cor, vel ut alia interpretatio habet, servo. Unde videtur admonere, vel prudenter haec intelligenda, vel sollicite servanda praecepta. Nam hoc primus statim versiculus admonet. Cor etenim sibi mundum creari in superioribus hic Propheta, ut legimus (Psal. L, 12), postulavit. Cor sibi prudens dari oravit a Domino filius hujus Salomon. Qui ergo habet cor mundum, qui habet cor prudens, ipse intelligit seriem subditorum versuum, atque virtutem (III Reg. IX, 9). Unde et alibi invenimus cor solum, id est, vel singulare, vel quod nulla illecebra hujus saeculi impediat, et carnis possit interturbare sapientia. Qui autem habet cor, servat mandata Dei: quemadmodum legisti de Maria, quae conservabat omnia Domini Salvatoris in corde suo vel dicta, vel gesta (Luc. II, 51). 2. Circumcidamus ergo cor nostrum: nihil corporeum, nihil vile quaeramus: vile autem omne terrenum. Nihil ergo terrenum, nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leve atque mutabile in eloquiis constituamus coelestibus. Eloquia enim Domini, eloquia casta (Psal. XI, 7); ut his mysteriorum coelestium immaculata et pudica sinceritas spiritali interpretatione resplendeat. Non adulterina quadam opinione misceamus terrena divinis, et illud inviolabile sacramentum propheticae visionis, aut perennis oraculi naturae nostrae aestimatione violemus. Ideo enim addidit: Argentum igne examinatum, purgatum terrae, probatum septuplum (Ibid.); ut tamquam boni nummularii spiritu examinemus prophetici sermonis argentum, secernentes Domini pecuniam, atque ab omni labe terrena salutaris fontis infusione purgantes; ut Christo digna sentire videamur, qui ait: Nolite thesaurizare vobis in terra, ubi aerugo et tinea exterminant . . . . sed thesaurizate vobis in coelo (Matth. VI, 19 et 20). 3. Thesaurus tuus est fides, pietas, misericordia: thesaurus tuus Christus est. Noli eum aestimare de terris, hoc est, de creaturis; quia Dominus totius creaturae est. Maledictus, inquit, homo qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5): sed mihi salus per hominem venit. Vide tamen quid Scriptura vetus dixerit: Et homo est, et quis cognoscet eum (Ibid., 9)? Ille igitur homo non humana mihi, sed divina potestate 1115 omnia peccata donavit, Deus in corpore Dominus Jesus, mundum reconcilians sibi, quem redimebat a culpa. 4. Thesaurus noster pretiosus intellectus est. Si terrenus intellectus fuerit, si fragilis, haeretica eum tinea, et impietatis aerugo consumet. Levemus ergo et erigamus sensus nostros, nec impossibile judicemus, ut haec humani corporis infirmitas ad cognitionem mysteriorum coelestium provehatur; cum jam ad nos Dominus Jesus, in quo absconditi erant scientiae sapientiaeque thesauri, divina sua miseratione descenderit; ut clausa reseraret, aperiret latentia, revelaret occulta. Veni ergo, Domine Jesu, aperi nobis et istius prophetici sermonis januam; multis enim clausa est, etsi prima specie aperta videatur. 5. (Vers. 89.) In aeternum, inquit, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Vides etiam in te permanere debere, quod etiam in coelo permanet ac perseverat. Serva ergo verbum Dei, et serva in corde tuo, et ita serva, ne obliviscaris. Serva legem Domini, et meditare; ne justificationes Domini de tuo corde labantur. Docet te litterae interpretatio, ut serves diligenter. Docet te Propheta in subditis, dicens: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea. In aeternum non obliviscar justificationum tuarum (Inf. v. 92 et 93). Legis ergo meditatio facit, ut tempora tribulationis, tempora quibus humiliamur aliquibus adversis, sustinere et tolerare possimus; ut neque humiliato nimis, neque dejecto frangamur affectu. Denique Dominus non frangi nos humilitate usque ad desperationem vult, sed usque ad correptionem. 6. Unde et Hieremias propheta sub hac littera in Threnis ait: Ut humiliaret sub pedibus omnes vinctos terrae, et declinaret judicium viri contra faciem Altissimi, ad condemnandum hominem, cum judicatur, Dominus non dixit (Thren. III, 34 et seq.). Et infra: De ore Altissimi non exibunt mala (Ibid., 38). Humilitas ergo quae a Domino est, plena justitiae, plena est aequitatis; quia non exeunt mala de ore Domini. Denique qui humiliabatur a Domino, dicebat: Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 6). 7. Ergo sicut prudenter considerandum est, quando humilitas a Domino sit causa probationis, quando etiam ipsa ab homine inferendae humilitatis impressio, quae tamen ipsa solet patientia et magnanimitate tolerari: ita etiam sapienter considerandum quid sit, in aeternum in coelo verbum Domini permanere: vel sicut aliqui codices habent, in saeculum, quia Graecus εἰς τὸν αἰῶνα posuit, quod diverse interpretati sunt translatores: alii in aeternum, alii in saeculum. In saeculum ergo permanet, Domine, verbum tuum in coelo. Et quomodo ipse dixisti: Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35)? In saeculum permanet verbum, non ultra saeculum et saecula; saecula enim temporis sunt. Coelum ergo et terra, id est, istius mundi opera praeteribunt, et tempora permanebunt. Alius qui spiritalis est, et dijudicat 1116 verba legis: In aeternum, inquit, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Aeternitas enim verbi manentis opinionem verbi praetereuntis excludit. Quomodo autem permanet verbum in coelo, si ipsum coelum praeterit? Et quomodo possunt stare culmina, si cedant fundamenta? Aut quomodo potest permanere habitator in habitatione sua, nisi et habitatio perseveret? Sed forte illud occurrat, quia scriptum est: Erit coelum novum (Esai. LXV, 17). Verum nec sic absolubile; quia nec in hoc potest permanere quod praeterit, nec illud potest dici mansisse, quod coeperit. Tinea intellectum tuum scindet, si putes verbum sicut coelum, vel incipere, vel praeterire. 8. Unde si virtutem prophetici sensus cognoscere volumus, primum in his quae visibilia et sensibilia sunt ethicum consideremus; ut ex eo quae sunt intelligibilia manifestemus. Si verbum Dei in coelo permanet, imitemur coelum ubi permanet verbum, permanet ordo solemnis coelestium statutorum, et beneficiorum Domini crebrae vices solemnibus muneribus perseverant. Supernis nempe vel pluviis, vel calore, vel fotu aeris hujus infunditur terris atque alitur larga fecunditas. Coelo annus labitur per dies, ac menses, et tempora autumni atque hiemis, veris quoque et purae digestus aestatis. De coelo vitae tuae imaginem cape. Etiam quando non germinas fructum, sere tamen semen ad fructum. Sunt semina quae de coelo sunt, et seruntur in terris. Est etiam superna vindemia; unde ait Propheta: Serite vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum (Ose. X, 12). Et quando non florent opera tua, fove tamen semina tua, ne lasciviendo luxurient. Quod luxuriat in flore sermonis, tenuatur et hebetatur in fructu. Fructus ipsos usque ad maturitatem decoque. 9. Imitatores etiam ipsius coelestis simus elementi: non semper sole fervet ardenti, frequenter nubibus texitur, pluviis vehementibus inhorrescit, jactis nivibus tegit terram. Non ergo sit in te quoque diuturna lascivia, succedant moesta senilium curarum tempora, et tamquam incana maturitas agrum hunc tui corporis reprimat. Utilior saepe tristitia est, quae comitem solet habere gravitatem. Numquid ulla in ipso est sole praevaricatio? Nonne quotidianos cursus suos servat? Numquid continuos novit luna defectus, et commissi munus deserit ministerii? Iisdem nempe vicibus annus redit, eodem statu reparantur tempora, iisdem obsequiis reformantur. Sol diem illuminat, tempora statuta custodiens. Fulget splendoribus luna nocturnis, et lux ejus in tenebris micat. Stellarum nitentium rutilat globus, solemnique statione et conversione ac demutatione funguntur. Lex una diversis, constitutorum semel vices cursuum custodire, nec fines transire praescriptos. Manet ipsa immutabilis demutatio, et conversio vertere ordinem suum nescit. Una omnium obedientia, discretis muneribus indiscretam praescriptae constitutionis tenere concordiam. 1117 10. In coelo ergo permanet Verbum quia satanas de coelo cecidit: non habebat in coelo locum, propterea cecidit. Quo cecidit nisi in terras? Ideo hic adulteria, homicidia, ebrietates abundare coeperunt. Inde exclusus acrior ad nos venit, et tentationes solito asperiores tamquam iratus exercet. In coelo igitur permanet Verbum; quia inde dejectus est diabolus: in terra non permanet; quia huc totus advenit. Et vide utrum hic permanere Verbum possit in nobis, ubi tantos laqueos diabolus aspersit, qui dum esset in coelo, nec ibi Verbum poterat permanere. Denique quia et ipse Verbum non tenuit, cecidit e coelo. 11. In coelo ergo Verbum permanet, et quod secundum Verbi dispositionem regitur et gubernatur. Sed quia et ipsum coelum praeterit, ideo non dixit in saecula permanere, sed in saeculum: quamquam praetereat, ut fiat novum coelum, et nova terra, novum testamentum; ut facie ad faciem gloriam Domini videre possimus. 12. Verumtamen quia et in coelo fuit vitiis locus (nam utique non cecidisset inde adversarius, nisi in criminibus deprehensus, nam et stultus sicut luna mutatur, et coelum ipsum tenebris obducitur) videtur utique non de elemento dictum, sed de Virtutibus Potestatibusque coelestibus. Sunt enim sanctae Virtutes in coelo, in quibus nihil lubricum atque terrenum sit. Sunt etiam in terris coeli, qui enarrant gloriam Dei. Qui sunt isti coeli? Audi dicentem: Sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49). Isti igitur sunt coeli, qui etiam in terris positi audent dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Isti sunt coeli, in quibus fides, gravitas, continentia, doctrina, vita coelestis est. Nam quemadmodum terra dictus est, qui lapsus ex illa praevaricatione coelestis gratiae, et in haec terrena vitia dejectus, praevaricationis suae se vinculis ligavit: ita e contrario coelum dicitur, qui vitam angelorum custodia integritatis exercet, et corpus suum continenti sobrietate moderatur, mentem quoque suam miti tranquillitate componit, pecuniam pauperibus misericordi liberalitate dispensat. Est ergo et in terris coelum, in quo possunt virtutes esse coelestes. Coelum mihi thronus (Esai. LXVI, 1), ego magis justi affectum quam elementum intelligo. Illum puto coelum, ad cujus animam venit Christus, et pulsat januam, et si aperuerit, ingreditur. Nec solus ingreditur; sed etiam cum Patre, sicut ipse ait: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). 13. Vides igitur quod Verbum Deus et otiosum provocat, et dormientem excitat. Qui enim venit, et januam pulsat, vult semper intrare. Sed in nobis est quod non semper ingreditur, non semper manet. Pateat advenienti janua tua, aperi animam tuam, expande gremium mentis tuae; ut videat divitias simplicitatis, thesauros pacis, suavitatem gratiae. Dilata cor tuum, occurre soli lucis aeternae, quae illuminat omnem hominem. Et illud quidem verum lumen omnibus lucet: sed si quis fenestras suas clauserit, aeterno lumine se ipse fraudabit. Excluditur ergo et Christus, si tu mentis tuae januam claudas: etsi possit intrare, non vult tamen importunus irruere, non vult invitos cogere. Ortus ex virgine processit ex alvo, universa totius orbis irradians, ut luceret omnibus. 1118 Capiunt, qui desiderant fulgoris perpetui claritatem, quam nox nulla interpolat. Soli enim huic quem quotidie cernimus, nox tenebrosa succedit; sol autem justitiae numquam occidit, quia sapientiae non succedit malitia. 14. Beatus ergo ille, cujus pulsat januam Christus. Janua nostra fides est, quae totam domum, si fuerit robusta communit. Per istam januam Christus ingreditur. Unde et Ecclesia dicit in Canticis: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2). Audi pulsantem, audi introire cupientem: Aperi mihi, soror mea Sponsa, columba mea, perfecta mea, quia caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis (Ibid.). Considera quando maxime pulsat januam tuam Deus Verbum, cum repletum est caput ejus rore nocturno. In tribulatione etenim et tentationibus positos visitare dignatur; ne quis forte succumbat victus aerumnis. Repletur ergo caput ejus rore, vel guttis, quando corpus ejus laborat. Tunc ergo vigilandum; ne cum Sponsus venerit, recedat exclusus. Si enim dormias, et cor tuum non vigilet, discedit antequam pulset: si cor tuum vigilet, pulsat, et aperiri sibi januam poscit. Habemus ergo animae nostrae januam, habemus et portas de quibus dictum est: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7). Est ergo et coelum in his, in quibus portae sunt aeternales. Si has fidei tuae portas velis attollere, intrabit ad te rex gloriae, triumphum portans propriae passionis. Habet etiam justitia portas. Nam etiam de his legimus scriptum, dicente Domino Jesu per Prophetam suum: Aperite mihi portas justitiae (Ps. CXVII, 19). Et infra ait propheta David: Lauda, Hierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum (Ps. CXLVII, 12 et 13). 15. Est ergo anima quae habet januam, est quae habet portas. Ad hanc januam venit Christus et pulsat, pulsat et portas. Aperi ergo illi: vult introire, vult Sponsam invenire vigilantem. Noli bono amatori facere moras, cito recedit: et tu somno corporis tui videris exclusisse pulsantem. Excludis enim eum, cum desidiosus es, cum piger, cum somnolentus, his repagulis Christus excluditur; etsi castus, etsi sobrius sis, cave ne negligens sis. Majorem Christo facit injuriam, qui advenientem repellit. 16. Nonnunquam etiam, si moraris, mittit manum suam per fenestram, sicut ait Sponsa: Frater meus misit manum suam de prospectu, et venter meus conturbatus est super eum. Exsurrexi ego aperire fratri meo. Manus meae distillaverunt myrrham: digiti mei myrrha pleni (Cant. V, 4 et 5). Primum ergo tamquam a prospectu mittit manum suam, quando Deus esse operibus aestimatur. Unde ait: Si mihi non creditis, vel operibus credite (Joan. X, 38). Deinde augetur amor, et intimis visceribus conceptus inolescit. Inde intelligibili utero, in quo est receptaculum verbi, seminibus ejus infusis, plenitudinem ejus corporaliter inhabitantem haurire anima nostra desiderat. Non enim turbatur uterus feminarum, nisi quae fuerint alvo graves. 17. Surgit igitur anima, ut aperiat Dei Verbo, sed dum se expandit atque aperit; ut opera mundi hujus verbi receptione mortificet, sicut ille qui ait: Mortificationem Domini Jesu in corpore nostro circumferimus (II Cor. IV, 10). Ergo dum aperit, transivit Sponsus. 1119 Vult enim semper quaeri, frequentius inveniri, et si clausam invenerit januam, pulsat, et si per moram fuerit exclusus, recedit. Sed cito redit, et iterum pulsat; ut vel postea sponsam inveniat praeparatam. Potest quidem et sic accipi: Frater meus transivit (Cant. V, 6), sicut legimus, quod penetravit dilectae intima medullarum, et quemadmodum ad Mariam dictum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius; ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35). Denique addidit Sponsa animam suam exisse in verbo ejus, quod fit quando anima peregrinatur a corpore, et Deo praesens est (Cant. V, 6). 18. Explanavimus igitur, ut potuimus, quid esset: In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Possumus tamen et sic intelligere, quia in coelo magis permanet in aeternum, ubi Angeli et Archangeli, Cherubim et Seraphim; quoniam homines quamvis sancti sunt, tamen affectus eorum saepe mutatur. Nunc gaudemus, continuo moeremus, irascimur, ingemiscimus. In ipsa poenitentia non vult nos satis constritari Apostolus, ne tristitia absorbeamur (II Cor. II, 7). Ubi ergo iracundia, ubi tristitia gravis, non permanet ibi Verbum. Denique de solo Domino Jesu dictum est a Joanne quia Vidit . . . . . . . . Spiritum sanctum descendentem de coelo sicut columbam, et manentem super eum (Marc. I, 10). Nam et prophetae non semper prophetabant, sed cum infunderet his gratiam Spiritus prophetandi. Denique nec David praescivit quid annuntiaret Nathan missus a Domino, et utique inferior Nathan propheta cognovit quod David praestantior nesciebat (II Reg. XXII, 5 et seq.). Et alius dixit propheta: Celavit me Dominus (IV Reg. IV, 27). Unde et plerique accipiunt in coelo permanere Dei Verbum, in Potestatibus coelestibus, in quibus non sunt affectuum varietates. Aliqui autem de ipsa accipiunt Trinitate, quae sola immutabilis sit; et ideo in coelo permanet Verbum, id est, in Patre, quia Verbum dixit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10). 19. (Vers. 90.) In generationem et generationem veritas tua. Multi sunt qui dicuntur dii, sed non sunt. Ergo in gentibus mendacium est; in Ecclesia veritas. Hanc tamen veritatem habuit primo Synagoga, quae habebat eloquia Dei; est enim veritas et in veteri Testamento, quae fuit ante in populo Judaeorum. Notus enim in Judaea Deus (Ps. LXXV, 1). Deus autem veritas est, ergo in Judaea veritas. Fuit igitur veritas in patribus, Moyse, et Jesu Nave, in Samuel, in David. Elia, Elisaeo, et in illis septem millibus virorum qui non curvaverunt genua Baal. Sed quia posterior soboles Judaeorum a patrum moribus deviavit, recessit ab illis veritas, et ad Ecclesiam venit. Recessit enim ab illis, quando dixerunt de Domino Jesu: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15); tradiderunt enim veritatem, et elegerunt iniquitatem. Omnes ergo aliae generationes veritatis exsortes, omnium haereticorum generationes non tenent veritatem: sola Ecclesia veritatem pio affectu possidet; quia generatio Judaeorum, quae ante eam possidebat, amisit. Populus ergo Judaeorum prior fidei generatio, et ideo infantior et infirmior, qui lubrico adolescentiae stare non 1120 potuit; populus autem Christianus fidei secunda generatio; ideo robustior, et venerabili maturior senectute. Illa generatio Legis, haec gratiae. Unde et alibi ait: In generationem et generationem annuntiabunt veritatem tuam (Psalm. LXXXVIII, 2). 20. Sequitur versus tertius: Fundasti terram, et permanet. Dispositione tua permanet dies. Quomodo fundaverit Deus terram Scriptura nos docuit, dicente Propheta: Deus sapientia fundavit terram, paravit autem coelos in intellectu (Prov. III, 19). Terra ergo tamquam fundamentum est, in qua consistimus; licet ipsam in hemicyclo coeli esse, et is qui foris est sermo concelebret, et Scriptura significare videatur, dicente Job: Suspendens terram in nihilo (Job. XXVI, 7). Includitur ergo orbe coelesti; et ideo sol noctibus non videtur, quia gyrando inferiore invenitur orbis parte coelestis. Sed non est cura sanctis axem coeli, et elementorum spatia philosophico more, numerosque describere (quid enim hoc prodest saluti) quia sancti spiritalibus semper intendunt, et vitae aeternae profutura vel cognoscere gestiunt, vel docere. 21. Denique hunc locum pulchre nobis aperuit Ecclesiastes spiritalem esse, non materialem, dicens: Quae abundantia homini in omni labore suo quo laborat sub sole? Generatio vadit, et generatio venit, et terra stat in saeculum (Eccle. I, 3 et 4); hoc est, quae abundantia spiritali homini laboranti sub sole justitiae? Et subjecit: Generatio vadit, et generatio venit. Vadit generatio, quia divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11). Qui ante abundabant gratia, postea tamen propter perfidiam suam egere coeperunt. Qui autem pauperes erant populi nationum, jam per fidem Christi satiantur et abundant, sicut scriptum est: Edent pauperes, et saturabuntur (Ps. XXI, 27). Audierunt enim dicentem: Abundantes . . . in omni verbo (I Cor. I, 5), non in pecuniis utique, non in auro et argento, sed in omni verbo, inquit, et cognitione (Ibid.). Et alibi ait: In divitiis simplicitatis (II Cor. VIII, 2). Hae divitiae sunt salubres; nam copiae saeculares salutem afferre non possunt. Qui autem habuerit abundantiam spiritalem, hujus terra fructifera stat in saeculum, bene fundata radice virtutum, vel anima bonos utique germinans fructus, vel caro nullis cupiditatibus mobilis ad prolapsionem. 22. Hanc terram circuit sol justitiae salutaris, de quo scriptum est: Et oritur sol, et occidit, et in locum suum trahit. Ipse oriens illuc vadit ad austrum, et gyrat ad aquilonem: gyrando gyrat Spiritus, et in gyros ejus convertitur Spiritus (Eccl. I, 5 et 6). Oritur sol justis, occidit autem injustis: oritur tranquillitati piae mentis, occidit iracundiae. Unde ait: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Hinc potest colligi quia iisdem oriatur et occidat, quorum et vitia sepeliat, et illuminet gratiam. Mortuus est enim peccato, ut Deo viveret; hoc est, peccato sumus in illo mortui, ut Deo in perpetuum viveremus. Vide ipsum mysterium praenuntiatum. Et oritur, inquit, sol, et occidit, et in locum suum trahit. Hoc est quod ait Dominus: Cum exaltatus fuero . . . . . omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). Traxit enim ad se omnium studia, ut vel peccata nostra crucifigeret, vel bonum 1121 ingenium ad justitiam provocaret. Adverte quemadmodum trahat ad se: Pater . . . . . volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). Et ad latronem ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Adverte quomodo omnia trahat. Exaltatus est cruce, et totus credidit mundus. 23. Ipse oriens, inquit, vadit ad austrum, et gyrat ad aquilonem. Ille utique oriens, qui ait: Oriens nomen est mihi (Zach. VI, 12): qui semper oritur piis, numquam occidit. Ipse oriens populo Hebraeorum ad austrum ivit, ad molliorem populum, luxuria magis ferventis corporis lubricum, quam impietatis immanitate praedurum: aut certe ad nobiliorem plebem, quae erat genus electum, vindicans sibi patriarcharum prosapiam. Sed quia perseverabat in vitiis, nec emendabat errorem: ideo sol justitiae gyravit ad gentes, quae ante eloquiis coelestibus defraudatae, immanes et ignobiles habebantur; aquilo enim gravis ventus, ut populus nationum. Sed qui erant graves ante perfidia, nunc super aquilas leviores facti sunt fide, atque pietate, posteaquam venit qui diceret: Ab aquilone adduc (Esai. XLIII, 6). Et in Evangelio: Venient ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone, et Austro, et recumbent cum Abraham in regno Dei (Luc. XIII, 29). Et ecce sunt novissimi, qui erant primi: et sunt primi, qui erant novissimi (Matth. XX, 16). Denique et ipse Psalmista ait: Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3); hoc est, qui erant aquilonis latus, populus factus est Regis aeterni, qui solus est magnus Dominus. 24. Sed forte dicas: Quomodo in Canticis est: Exsurge, aquilo; et veni, auster (Cant. IV, 16). Plerique enim accipiunt quasi projiciatur aquilo, et invitetur auster. Quod si ita accipiunt: exturbatur ab Ecclesia perfidiae glacialis asperitas: Ne fiat fuga nostra hieme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20), et invitatur australis verna temperies. Aut certe: Exsurge, aquilo, hoc est, surge, qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). Populus nationum, qui diu ante dormisti, evigila aliquando, et illucescet tibi Christus. Postremo omnes invitantur ad Ecclesiam, et Synagogae populus, et gentilium: sed prius Synagogae; quia priores ex Judaeis apostoli crediderunt, per ipsos postea nationum populi congregati sunt. 25. Vide ergo venientem solem nostrum ad austrum, postea gyrantem ad aquilonem. Hierusalem, Hierusalem (venit utique ad eam, quam etiam vocare dignatus est; sed haec Hierusalem terrena est, quae occidit prophetas, hoc est, Synagoga Judaeorum), quoties, inquit, volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38). Gyravit igitur se ad gentes: gyrando autem gyravit Spiritus Dei, et in gyro suo conversus est; ut fieret Deus omnia, et in omnibus. Ideo sanctus coelum dicitur, quia vicinior eum claritas solis semper illustrat. Habet splendorem suum domesticum; ut tenebras noctis non sentiat. Ideo Ecclesia et coelum dicitur, et mundus, quod habeat sanctos angelis et archangelis comparandos, habeat etiam plerosque terrenos. Dicitur et orbis terrarum, qui est fundatus super maria, et super flumina praeparatus. Denique quasi orbis terrarum dicit Ecclesia: 1122 Nolite aspicere me, quoniam fusca sum; quia non respexit me sol (Cant. I, 5); eo quod velut pruinis hiemalibus, geluque constrictam gentilis erroris congregationem gentium Sol justitiae diu indignam aestimaverit, quam serena vultus sui luce lustraret. Nonne tibi videbatur hiberni rigor temporis, quando notus erat in Judaea tantummodo Deus? Nunc autem plenitudo lucis effulget aestivae, quando omnia et in omnibus Christus. Nonne terra Domini, et plenitudo ejus? Et vere orbis terrarum in Ecclesia, in qua non Judaeus tantummodo aut Graecus, non Barbarus aut Scytha, non servus aut liber: sed omnes in Christo unum sumus. Sol omnibus fulget, dies omnibus lucet. 26. (Vers. 91.) Ideoque ait: Dispositione tua permanet dies. Nam nisi ita accipias, quomodo permanet dies; cum post breve momentum diei sequatur occasus, et fiat noctis successio? Sed sunt quibus semper dies est, illis utique quibus Christus adest, qui dicit: Ambulate, dum lucem habetis (Joan. XII, 35). Hic est dies quem vidit Abraham, dies remissionis peccatorum (Joan. VIII, 56), de quo legis: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24). Sunt ergo sancti, quibus sol numquam occidit: quia Dominus lux eorum est, sicut scriptum est: Et erit illis Dominus lumen aeternum (Esai. LX, 19). 27. Et expressit causam permanentis diei, atque subtexuit: Dispositione tua permanet dies; quoniam universa serviunt tibi. Videtur itaque significare futurum illud, quando Nox non erit amplius, et non indigebitur lucernae, vel solis lumine; quoniam Dominus illuminabit eos (Apoc. XXII, 5). Qui sint illi supra ait, dicens: Et servi ejus servient ei (Ibid., 3), hoc est, Domini facient voluntatem. Nunc enim non omnes servimus: Cum autem tradiderit regnum Deo et Patri . . . . tunc subjecta erunt omnia ei (I Cor. XV, 24, 28), qui sibi universa subjecit, acquirens omnium fidem per unigeniti passionem. Subjectio igitur mentium facit sedulam servitutem. Ergo cum omnes crediderint in Dominum Jesum, tunc universa Deo servient; ut sit Deus omnia, et in omnibus: nunc autem non omnes servi Dei; quia plerique servi peccati. Qui enim peccatum facit, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Dominus autem non vult cum aliis consortium habere dominatus. Permanet ergo dies immutabilis. Potuit ergo dicere, permanebit: sed prophetis futura pro praesentibus praesto esse videntur in spiritu. 28. (Vers. 92.) Sequitur versus quartus: Nisi quia Lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea. Lucebat Propheta ut dies, cui meditatio Lex erat; etenim oleum luminis accipiebat ex Lege. Denique ne corpore mortis lux diei posset exstingui, ambulabat in Lege, ideo ambulabat in lumine. Alioquin, inquit, periissem in humilitate mea. Humilitas non semper virtutis est, sed etiam afflictionis; hoc est, non semper voluntaria, sed quae etiam ex necessitate suscipitur, quando aliqua afflictione tentamur. Alioquin nemo perit in humilitate, quae magis servare consuevit. Ergo quando in afflictionis tempore sumus, et quatimur adversis, meditatio nobis in lege sit; ne imparatos procella tentationis affligat. Athleta nisi 1123 exercitio palaestrae prius fuerit assuefactus, non audet subire certamen. Ungamus igitur oleo lectionis nostrae mentis lacertos. Sit nobis tota die ac nocte exercitii usus in quadam coelestium Scripturarum palaestra, artusque animorum nostrorum salubris spiritalium ferculorum esca confirmet; ut cum adversarius assistere coeperit, et pulvere nos suae tentationis asperserit, stemus intrepidi, nitamur non ut in incertum, nec ut aera caedentes. Melius percutimus verberati, si percutienti maxillam alteram praebeamus, si vindictam non requiramus: sed ei qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19), causam vindictae integram reservemus. Caedimus aerias potestates, si nos ipsos castigare noverimus. Castigabat carnem suam Paulus, ut adversarios verberaret: et servituti redigebat corpus suum, ut dominaretur inimicis (I Cor. IX, 27). Exerceamur igitur indefesso meditationis usu, exerceamur ante certamen; ut simus certamini semper parati: et cum frequentior adversarii ictus ingruerit nunc inopia, nunc rapina, nunc orbitate, nunc corporis aegritudine, nunc moerore animi, nunc terrore mortis, et acerbitate poenarum; dicat unusquisque nostrum, qui potuerit sustinere ac perpeti: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea. 29. Quanta simul coacervata sunt; ut in illa afflictione Job sanctus periret? Sed quia patriarcharum moribus informatus, oraculorumque coelestium, et naturalis legis erat institutione formatus, ideo in tentationibus tantis perire non potuit. Denique cum amisisset tam amplas subito facultates, charissimos filios, quasi is cui meditatio quotidiana esset in lege divina, ait: Nudus exivi de utero matris meae, nudus ibo eo. Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Perfusus etiam corporis totius ulceribus, cum tentaretur uxoris alloquiis, qui meminisset Adam sic esse dejectum, dum propriae credidit uxori, respondit: Sicut una ex insipientibus mulieribus locuta es (Job. II, 10). Quod si illam quasi sapientem voluisset audire, ipse sapiens non fuisset. Tentatus etiam diversis alloquiis amicorum (Job. XIX, 3), cum fidei stabilis, immobilisque patientiae praemia meruisset a Domino, nonne dicebat: Nisi quia Lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea? 30. Quam grate hoc dicit hodie, qui in martyrio plurima flagella sustinuit, equuleo et ungulis, plumbo, laminis ardentibus, gladio comprobatus? Potuit enim perire, nisi meditatus in Lege, graviora praesentibus futura supplicia credidisset. 31. Quanta sanctus Joseph pertulit, quam acerba, quam dura! Primo fratrum odia (Gen. XXXVII, 28), degeneris servitutis aerumnas, parentibus defraudatus, ablegatus exsilio, negotiatorum vernula, et Aegyptii ignobilis vile mancipium. Quae potuit nobilis prosapiae puero gravior esse tentatio, quam ut tanto familiae splendore dejectus, serviret apud Aegyptios? Est consolabilis servitus, servire 1124 vel justis. Aequitate domini levatur injuria servitutis. Tanto igitur genere dejectus, satis gratum habebat, si ministro regio suum obsequium probaretur. Ne hoc quidem satis fuit ad tentationis acerbitatem: redit adversarius ad suas artes, notasque vires suas omni fraude commovit; ut per mulierem laqueos innoxiae necteret conscientiae. Concitavit in eum libidinis stimulis uxorem domini sui (Gen. XXXIX, 12), quae adulterinos a servulo concubitus flagitaret; ut si acquiesceret, crimen impleret: si recusaret, incideret offensam, nexum calumniae non evaderet. Denique trusus in carcerem (Ibid., 20), et innocens inter noxios aestimatus, ab eo amplius coepit urgeri, cui fidem suam cum periculis praestitisset. Sed quia contumeliae virum frangere nequiverunt, mutata est tentatio, longe asperior specie prosperorum. Plurimos enim supplantaverunt secundae res, quos supplicia acerba non fregerant. Producitur e carcere nutu regio, interpretatur somnium, eligitur ut honore praestantior esset omnibus Aegyptiis, regi secundus, esurientibus populis alimenta divideret (Gen. XLI, 14, 8 et seq.). Objiciuntur ei fratres, qui eum ad servitutis injuriam non fraterno amore vendiderant: ut vel contumeliae et appetitae salutis dolore tentatus excuteret germanitatis affectum (Gen. XLII, 6 et seq.). Sed vir justus oblitus est contumeliam, cumulavit gratiam; eoque se magis fratrem voluit exhibere, quo fratres ipse non fuisset expertus (Gen. XLIV, 2 et seq.). Denique hoc munere et fratres recepit, et patrem pia fraude quaesivit. Quid igitur aliud melius diceret sanctus Joseph, quam istud ad Dominum: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea? 32. Fertur prophetae cuidam (et plerique ferunt quod Esaiae in carcere posito) cum mole imminentis urgeretur exitii, dixisse diabolum: Dic quia non a Domino locutus es quae dixisti, et omnium in te mentes affectusque mutabo; ut qui indignantur injuriam, absolutionem conferant. Sed ille gratius judicavit pro veritate supplicium, quam pro adulatione beneficium. Quod utique non fecisset, nisi meditatione Legis fuisset exercitatus. 33. Sit ergo nobis quotidiana lectio pro exercitio, ut quae legimus, meditemur imitari. In hac desudemus virtutum palaestra; ut cum iucrepuerint tentamenta, non tamquam inexercitatos, non tamquam expertes spiritalium ciborum, et attenuatos jejunio lectionis, tentationum tempus inveniat. Quod si athleticis epulis pastam animam nostram potuerit invenire: si sit Evangelicus succus in nobis: si apostolicis escis maturitas nostrae mentis toros, animae robusta solidaverit: si frequenti meditatione memoria tenax praeceptorum coelestium parata ad tempus exempla deprompserit, nulla tentationum poterit nos perturbare congressio. 34. (Vers. 93.) Sequitur versus quintus: In aeternum non obliviscar justificationum tuarum; quoniam in ipsis vivificasti me. Lex secundum Apostolum paedagogus 1125 est parvulorum, donec ad perfectae fidei maturiorem quamdam veniamus aetatem (Galat. III, 24). In Lege autem mandata sunt, justificationes, testimonia, justitiae, praecepta. Vivificamur ergo in Lege; unde et ait Apostolus: Lex autem non est ex fide: sed qui facit illam, vivet in ea (Ibid., 12). Sed quia idem supra ait: Quoniam in Lege nemo justificatur (Ibid., 11), intelligis utique quia justificatio Legis species est et imago, non veritas. Secundum veritatem ergo ad perfectionem nemo justificatur in Lege, secundum speciem justificatur. Ergo sanctus Propheta, qui adhuc in Legis justificationibus vivebat, videbat autem fulgorem Evangelii; quasi memor veteris disciplinae, Legi tamquam paedagogo utili gratiam reservabat. Considera aliquem excedentem ex ephebis in divitiis et honoribus constitutum, paedagogo suo honorificentiam reservantem, cujus officiis informatum se esse cognosceret: ut maturiorem regere posset aetatem. 35. Monet siquidem etiam ipsa Lex, ut his qui nobis aliquando profuerint, nequaquam esse debeamus ingrati (Exod. XII, 28). Nam sicut habemus in veteri Testamento, pascha celebratum est in Aegypti finibus, cum adhuc sub rege Pharao positi patres nostri deplorarent miserae servitutis injuriam: et postea liberati rursus in terra repromissionis pascha celebrarunt (Josue. V, 10): superius ad commonitionem, posterius ad recordationem. Si quis ergo interroget Hebraeum qua ratione in Aegypto, pascha celebratum est, respondebit: Quia regi Pharao adhuc servitutis vinculo obnoxii tenebamur, ille agnus patrum populum liberavit, ille agnus vocavit ad libertatem, ille agnus maris profunda solidavit; ut Aegyptum transire possemus. Quoties ergo pascha celebramus, meminisse debemus veteris servitutis, et novae libertatis: quid fuerimus, et quid acceperimus. Non enim potest plene quis intelligere quid acceperit, nisi meminerit ante quid fuerit. 36. Non ergo obliviscamur quia Dominus Jesus, agnus Dei, mundi hostia, solvit nos gravium nexibus delictorum, quibus Pharao ille teterrimus non unius Aegypti, sed saeculi istius princeps vinculo servitii gravis nos tenebat astrictos. Non obliviscamur in aeternum; ut cum venerimus in illam vere terram repromissionis, ubi est regio vivorum, meminerimus quanta hic nobis Pharao dirus intulerit, quot perpessi in hoc saeculo simus, quibus tandem erepti malis; et agamus gratias eripienti nos Domino Jesu, qui perturbatorem omnium fecit esse captivum. 37. (Vers. 94.) Sequitur versus sextus: Tuus sum ego, salva me, Domine; quoniam justificationes tuas exquisivi. Facilis vox, et communis videtur, sed paucorum est. Satis rarus est enim qui potest dicere Deo: Tuus sum. Ille enim dicit, qui adhaeret Deo totis sensibus, qui aliud cogitare non noverit. Ille hac voce utitur, qui potest dicere: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Numquid hac voce utitur avidus pecuniae, honoris, potestatis? Multis non est satis Deum scire, et quidem pluribus. Tanti populi, 1126 tantae nationes, tanti divites paupertatem putant Domino servire: et qui supra omnes est, illis exiguus et angustus est: illis non est satis Dei filius, in quo sunt omnia. Denique ille dives in Evangelio, cui dictum est: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21), Deum sibi non sufficere judicavit. Denique et contristatus est (Ibid., 22), quasi quod plus esset relinquere juberetur: quod minus esset eligere. Ille ergo dicit: Tuus sum, qui potest dicere: Ecce omnia reliquimus, et secuti sumus te (Ibid., 27). 38. Apostolorum itaque vox ista est, nec omnium tamen apostolorum. Nam et Judas apostolus fuit, et in convivio Christi inter apostolos recumbebat. Dicebat et ipse: Tuus sum, sed voce, non corde. Venit, et introivit in eum Satanas (Joan. XIII, 27), et coepit dicere: Non est tuus, Jesu, sed meus est. Denique ea quae mea sunt, cogitat; quae mea sunt, in pectore suo volvit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accipit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendit: tuus est apostolus, et meus est mercenarius. 39. Non potest dicere saecularis: Tuus sum; plures enim dominos habet. Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sunt corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti; in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi. Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, juris tui emptio, venditio libertatis tuae est. Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus, et quod pejus est, caro emptus es, vilior cibo es tuo; pretiosior est unius diei mensa tua, quam totius temporis vita. Inter calices te redemi, inter epulas acquisivi. Venit ambitio, et dicit tibi: Plane meus es. Nescis quod ideo imperare aliis te feci, ut mihi ipse servires? Nescis quod ideo potestatem in te contuli, ut meae te subjicerem potestati? An ignoras ipsi Domino Salvatori dictum esse ab hujus mundi principe, cum ei ostendisset omnia regna mundi: Haec omnia dabo tibi, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Ante ergo ipse subjicitur, qui alios vult habere subjectos. Veniunt omnia vitia, et singula dicunt: Meus es. Quem tanti competunt, quam vile mancipium est! 40. Quomodo ergo tu qui hujusmodi es, potes Christo dicere: Tuus sum? Respondebit tibi ille: Non quicumque dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21): non quicumque dicit mihi: Tuus sum, meus est. Meus plane es, si vocem non redarguat conscientia, si sermonem tuum animus aut opera non refutent. Ego non nego meum esse eum, qui ipse se non neget, aut certe si pro me se ipsum sibi abneget. Nolo habere servulum pluribus dominis servientem. Nam quomodo meus est, si mihi dicat verbo: Tuus sum, et operibus neget, et factis se diabolo adjudicet et obstringat? Non est meus quem libido succendit; quia mea est castitas. Non est meus quem cura spoliandi minores 1127 exagitat; quia mea integritas est. Non est meus quem ira mobilis inquietat; quia mea tranquillitas est. Non est meus vini crapula temulentus in lucem, ambitione gloriae saecularis ebrius, qui in periculum non possit sobriae moderationis servare vestigium. Pax sum ego, litigare non novi. Quid mihi ad eum de quo veniat diabolus, et dicat: Meus est; nam mihi sua colla curvavit, mea in illo plura reperio: nomen sibi tuum vindicat, et meum munus? 41. Non est ergo Christi, nisi qui est alienus a crimine: non est Christi, nisi qui potest semper se Christi servulum demonstrare. Nam si quis mutabilis est, ut ego aut moerore mutor, aut indignatione, venit ira, et dicit: Meus est: ante horam meus erat, spero quod iterum meus fiat. Venit tristitia, et dicit: Meus est: ante horam in mea possessione fuit, in meo jure: erigere animum prae moerore non poterat, nec oculos levare: et si triste aliquid acciderit, ad me illico revertetur. Quis ergo est Dei, nisi qui potest dicere: Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4)? Ideo dicebat Paulus apostolus Jesu Christi, quia nulli alii obnoxius tenebatur. Ego autem nunc Dei mei sum, nunc tristitiae, nunc iracundiae, nunc verbi otiosi; et ideo qui plures dominos habet, non potest uni dicere: Domine Jesu, tuus sum. Unde arbitror etiam de hujusmodi dominis dixisse Paulum: Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in coelo, sive in terra . . . . nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo: et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5 et 6). Verbi igitur totus erat apostolus Paulus; ideo dicebat: Quoniam experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Ille ergo dicebat: Christi sum; et respondebat ei Dominus: Meus es. Qui vere dicit: Tuus sum, audit a Domino: Meus es. Denique de ipso Dominus ad Ananiam, cum mitteret eum ad sanandum Paulum, ait: Vade, quoniam vas electionis est mihi (Act. IX, 15). Et quia perseveravit Christi esse, quasi impleto certamine, coronam meruit invenire justitiae. 42. Recte ergo propheta David dixit: Tuus sum, qui semper in Domino mansit. Et qua ratione dixerit: Tuus sum, addidit: Justificationes tuas exquisivi, hoc est, nihil aliorum quaesivi, sed id solum quod tuum est desideravi. Alii quaerunt monilia pretiosa, ego solas justificationes tuas quasi quaedam serta justitiae: alii domum ad domum, villam ad villam jungunt, quasi soli habitare possint in terra hac, et elementum volunt occupare commune, alii possessionem aeris ipsius vindicare: mihi in tuis justificationibus omne patrimonium est. Nescio possidere nisi quod tui juris est. In tuis eloquiis spiritalis mihi cura refulsit argenti. Mihi portio Deus est. Tuus sum ego; quia pars mihi haereditatis non in auro, non in argento est, sed in Christo Jesu. 43. (Vers. 95.) Sequitur versus septimus: Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me: testimonia tua intellexi. Potest vox ista convenire martyrio, in quo positus sanctus jam de judicio persecutoris egressus dicat: Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me, 1128 hoc est, adhibuerunt omnia genera poenarum, omnes artes persuasionum: sed de proposito abducere nequiverunt. Vicit fides vitae hujus illecebram, corporisque cruciatum. Exspectaverunt peccatores, ut de me triumphum referrent: sed gratias Christo, qui mihi dedit de persecutoribus triumphare. Redite victi, qui sperabatis vos esse victores: redite dejecti, qui veneratis superbi. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53)? Non tua jam, sed nostra coepit esse victoria; quia in te vincimus, in qua antea vincebamur. Bene ergo dicit martyr: Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me. Post momentum, immo in corpore adhuc situs, videt deducentium choros, angelorum gaudia. Qui enim super unius peccatoris conversione laetantur, quanto magis in passione justorum! Videt gloriam et ait: Me exspectaverunt justi, ut deducerent me. Videt Dominum Jesum, et ait: Me exspectavit Christus, ut coronaret me. 44. Aliter qui vult intelligere: Multi, inquit, peccata persuadere, atque extorquere conati sunt mihi; alius adulterium, alius hominis necem, alius oppressionem viduae vel pupilli, alius aliud: et putabant me suis retibus esse capiendum. Exspectaverunt me, ut perderent contagione peccati; sed ego non illecebris peccatorum mentem a studio divinae cognitionis averti, nec intentionem meam, Domine, a mandatorum tuorum serie declinavi: sed intellexi testimonia tua. Si enim non intellexissem, peccatores me utique illi perdidissent. Quae intellexi utique sensu, etiam operibus secutus sum: neque enim nudus intellectus est, sed quem etiam facta testantur. Denique Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. (Ps. XL, 1). Ille utique intelligit super pauperem, qui largitur pauperi. Nam quid prodest misereri inopis, nisi alimoniam eidem largiaris? 45. (Vers. 96.) Sequitur versus octavus: Omnis consummationis vidi finem; amplificum mandatum tuum valde. Non possumus in omnibus vim Graeci sermonis exprimere; major in Graeco plerumque vis et pompa sermonis est. Τέλος dicitur Graece, quod nos Latine et finem dicimus et consummationem; τέλος autem et consummationis ipsius finis est, sicut finis Legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, IV). Habes scriptum: Ecce ego vobiscum sum . . . . . usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Consummatio ergo saeculi finis saeculi est; finis autem omnium Christus. Consummationes autem multae. Est consummatio, quando resurrectio est ad salutem. Consummatum quoque opus dicitur perfectum opus. Consummata malitia dicitur, id est, plena, cui nihil desit ad studium et artem nocendi. Est consummatio hominis, et multae consummationes, donec ad perfectum veniat. 46. Legimus ergo et consummationem saeculi, legimus et finem. De consummatione saeculi supra posuimus exemplum, quam sequitur resurrectio: Sicut enim in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Post resurrectionem 1129 consummatio: Unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt; deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, dum evacuaverit omnem principatum et potestatem (Ibid., 23 et 24). Ergo consummationem saeculi sequitur finis juxta Apostolum. Unde colligitur quod sequatur finis omnem consummationem. 47. Mundus in maligno positus est, ut dixit Joannes (I Joan. V, 19): ergo et saeculum in maligno est, mundus plenus peccati. Consummaverat malitiam suam mundus, sicut consummaverat Saul, cujus videns consummatam malitiam Jonathas filius in David prophetam, eidem nuntiavit ut declinaret et fugeret (I Reg. XX, 38). Est ergo consummatio malitiae, consummatio peccatorum. Venit Agnus Dei, qui tulit peccatum mundi, qui est Christus Jesus, finis Legis, principium et finis, et remissio peccatorum. Hunc finem consummationis vidit Propheta in spiritu, qui consummatum saeculi aboleret errorem: vidit sanguine ejus diversa omnium peccata mundari. Bene ergo dixit: Omnis consummationis vidi finem; hoc est, vidi consummati adulterii remissorem, vidi consummatae luxuriae atque lasciviae, consummatae crudelitatis atque saevitiae, omnis postremo flagitii per crucem suam delicta donantem. 48. Est etiam consummata virtus, consummata sapientia, consummata justitia, sed habet finem. Finis omnium virtutum Christus, qui finis est Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Vides quia finis est fidei? Bene ergo ait: Omnis consummationis vidi finem. 49. Nunc quia consummationis finem agnovimus, agnoscamus quid sit: Latum mandatum tuum valde (Matth. VII, 14). Legimus quod angusta sit porta per quam ingrediantur, qui aeternae vitae fructum adipiscuntur. Rara enim virtus et difficilis passionum tolerantia. Plures sunt qui saeculi hujus spatiosa sectentur, qui dicant: Angusta et arcta nobis est via, quae ad Dominum ducit, conterimur in illa, relinquamus eam. Quomodo ergo dicit Propheta latum mandatum Dei, et valde latum? Ideo quia angustae viae latum mandatum necessarium est. Denique hic ipse Propheta ait: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2). Et iterum: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5). 50. Haec latitudo mandatorum coelestium cor Prophetae dilatabat et Apostoli. Denique et ipse dicebat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). Dispensando enim coelestia mandata, cor suum dilataverat: et quod ante persecutionis perfidia coarctabat, hoc Christi amplificavit gratia. Et qua ratione latum mandatum? Ne nos coarctemur angustiis mandatorum. Unde ait: Non angustiamini in nobis (Ibid., 12). Si hoc Paulus, quanto magis Christus, qui clausa reseravit? Ergo dicit: Nolo coarctetur in me populus meus. In angusto virtutum tramite debet latitudo praecepti mei viantibus esse solatio; ne quis deficere possit, aut conteri. 1130 51. Ambulemus ergo in Dei mandato; quia satis latum est. Est enim latum mandatum sapientiae, quae in exitu canitur, in plateis autem fiducialiter agit; πλατεῖα enim Graeci sermonis est, quae Latine dicitur latitudo. Dilatemus igitur cor nostrum; ut recipiamus Apostolicae vim sententiae, quae ait: Capite nos (II Cor. VII, 2). Recipiamus ergo ejus sermones in cor nostrum: induamus viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam. O homo, quam latus es, si ad amplitudinem praeceptorum coelestium sinum mentis tuae expandas! Quam latum mandatum est charitatis! Diligite, inquit, inimicos vestros (Matth. V, 44). Omnes utique in affectu charitatis inclusit, qui non exclusit inimicos. Quis enim videtur exceptus, cum recipiatur inimicus? Unde Apostolus, Si fieri, inquit, potest . . . cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. I, 18). Non potest hoc Judaeis dici, non gentibus, ut cum omnibus pacem habeant. Illi vix suos diligunt: Christiano etiam inimicos non licet non amare. Christianum cum dico, perfectum dico; in Christo enim plenitudo divinitatis est, cujus nomen usurpas. Qui vocabulum geris, interpretationem vocabuli perfectionemque cur refugis? Audi latum mandatum: Benedicite eos qui persequuntur vos . . . . . et nolite maledicere (Ibid., 14). Iste ipse qui latum dicit esse mandatum, probavit supra dicens: Illi quidem detrahebant, ego autem orabam (Psal. CVIII, 4). Quid orabas, David, dicito nobis ipse. Sed dixisti; legi enim dicentem: Maledicent illi, et tu benedices (Ibid., 28).