Jump to content

Expositio in psalmum David CXVIII (Ambrosius)/13

Checked
E Wikisource
SERMO XIII
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 SERMO XII SERMO XIV. 

SERMO DECIMUS TERTIUS. Mem.

[recensere]

1. Mem littera tertia decima significat in alio interprete viscera, in alio ex ipsis: et utrumque non discordat a textu. Nam statim primus versus internorum viscerum charitatem exprimit, quae utique ex intimis procedit medullis, et quodam nexu caloris implicatur ossibus. 2. Denique in Threnis Hieremiae textus litterae hujus hoc continet: Ex alto suo misit ignem in ossibus meis (Thren. I, 12). Bonus ergo Deus qui nobis immittit unde diligentes eum, meritum sub conspectu ejus invenire possimus. Quem mittat ignem, ipse nos doceat: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? Bonus ignis quem desiderat omnium Salvator accendi: cum praesertim ipsum Deum legerimus ignem esse (Deut. IV, 24), qui nostra peccata consumat, intimisque pectoribus nostris suae divinae cupiditatem cognitionis infundat, atque ardeat in nobis cor nostrum, cum legimus divinarum seriem Scripturarum; si forte aliquid quo aperiantur propheticae lectionis occulta, intellectu assumimus spiritali. Hoc igne Cleophas cor suum dicebat ardere, cum ipsi et socio ejus Christus Scripturas aperiret (Luc. XXIV, 32). De hoc igne dixit Dominus in libro Ezechiel: Ecce proficiscar in Jerusalem, et exsufflabo in vos ignem irae meae; ut tabescatis a plumbo, et ferro, et reliquis materialibus (Ezech. XXII, 19 et 20). Profunda in verbis usitatis videmus mysteria. Totum hoc spiritale. Quibus precibus emereamur ut veniat 1131 Dei verbum, intret in Ecclesiam, fiat ignis consumens; ut exurat fenum et stipulam, et quidquid est saeculare, consumat: grave plumbum iniquitatis, quod in plerisque est, liquefiat igne divino, et ferreus quidam peccati rigor superno mollescat incendio: meliorentur vasa aurea et argentea; ut omnis sapientium sensus, omnis sermo prudentium, flagrantium passionum calore decoctus, incipiat esse pretiosior. Bonus ignis charitatis, quo corpus omne Ecclesiae in mutuam adolescit gratiam. Bonus ignis dilectionis, quo unusquisque sanctus ad reverentiam sui auctoris accenditur. Sed qui Deum diligit, non perfunctorie diligit: sed diligit legem ejus, praecepta custodit, justificat cor suum, non dictorum sonora praedicatione, sed studiosa imitatione factorum. Doceat igitur nos Deus quemadmodum a sanctis suis diligatur. 3. (Vers. 97.) Sic inquiens Propheta subjungit: Quomodo dilexi mandatum tuum, Domine: tota die meditatio mea est. Diligentis circa studium cognoscendae Legis haec vox est, quae instruit perfectionem hominis, quam totus hic psalmus informat. Et quoniam maximum mandatum in Lege esse cognovit, ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde nostro, et ex tota anima nostra, sui imitatione nos quoque, quos erudire studet, vult esse perfectos, dicens: Quomodo dilexi mandatum tuum, Domine. Hoc ipso charitas crescit affectu, quod ipsum testem advocat, cui munus dilectionis impenditur: nec speciem, sed plenitudinem charitatis tali conventione testatur. Hac usus est Petrus: Tu scis, inquit, Domine, quia diligo te (Joan. XXI, 15). Sed qui diligit Dominum, legem ejus diligit, sicut Maria diligens Filium, omnia verba ejus in corde suo, materno conferebat affectu (Luc. II, 51). Diligens te, feci voluntatem tuam, scriptum est (Esai. XLVIII, 14). Ideo commisit et Christus Petro, ut pasceret gregem suum (Joan. XXI, 18), et Domini faceret voluntatem; quia charitatem ejus agnovit. Qui enim diligit, ex voluntate facit quae sibi sunt imperata: qui timet, ex necessitate. Itaque Dominus operationes servulorum suorum spontaneas probat potius, quam coactas. Ideo ex servis liberos facit; ut magis voluntatum nostrarum munera, quam necessitatum obsequia conferamus. 4. Non potest dicere Marcionista: Quomodo dilexi Legem tuam, qui Legem non suscipit. Non potest dicere Judaeus, qui Legem spiritalem ignorat: et litteram Legis nudam, non sensum Legis intellectumque meditatur. Solus ergo dicit Christianus, qui multum jam Legis cognitione profecerit, qui non poenam Legis pavido corde formidet: sed divina mysteria veri Hebraei, veri sabbati, verae remissionis intrepido rimetur affectu. Vere ergo diligit, qui sine tristitia, sine timore, voluntario potius studio quam coacto praecepta conservat. 5. (Vers. 98.) Alius versus: Super inimicos meos intelligere me fecisti mandata tua; quia tu es. Cito probavit diuturnae meditationis effectum, quando intellexit super inimicos suos Domini mandatum. Sed quos habet inimicos Propheta, qui aut sui 1132 populi viros legitima debet charitate complecti, aut alienigenas evangelica praedicatione invitare ad Dei gratiam? Ferae consortem naturae suae diligunt: quomodo dilectionem conformis sui Propheta respueret? Esse igitur justam aliquam causam oportet, qua ii quos significat, jure videantur inimici. Ea quae sit possumus investigare, si meminerimus quia alibi idem iste dixit: Et super inimicos tuos tabescebam, et justo odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 21 et 22). Istos ergo Evangelica auctoritate suos inimicos dicit esse, qui inimici sunt Dei. Nam si is qui non relinquit parentes propter Dei nomen, non est Deo dignus: quanto magis qui diligit ejus inimicos, acceptus Deo esse non poterit? Quos ergo inimicos habet? Si gentiles: quomodo, quos prophetico credituros spiritu praevidebat? Denique ut benedicant et ipsi Dominum, in superioribus adhortatus est (Psal. LXVI, 4). Et quae magna laus super eos intelligere, qui metalla et saxa venerando, similem rigorem stuporis attraxerint? 6. Quos igitur habet inimicos, nisi haereticos? Ipsi enim sunt impugnatores fidei, veritatis inimici. Quos, nisi Judaeos? Ipsi enim graviores inimici, qui ex amicis facti sunt inimici. Super eos intelligit, qui Legem spiritalem esse intelligit. Quid ergo prodest Lex, si finem Legis ignores, si mysterium nescias, si sacramenta non noveris? Judaeis ex ovibus agnus occiditur pro celebritate paschali: nobis pro redemptione mundi unigenitus Dei, partus Virginis immolatur. Quid proficiunt Judaei, quod sanguine agni domos et postes suos illiniunt? Nihil utique; quoniam ligna his aut saxa prodesse non possunt. Nobis proficit omne mysterium, qui abhorrere credimus a gratia spiritali; ut habitationes nostras sanguine pecudis cruentemus, ora nostra cruore tingamus: sed corpora nostra sacramento crucis Dominicae consecramus, et confessione mortis Domini nostri Jesu Christi sanctificamus oris alloquia. Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Quid prodest quod Hebraei aurem servuli pertendunt subula, et praeputia sui circumcidunt corporis? Non intelligunt penitus quid Lex divina discernat. Signa sunt ista, non veritas. Sed ille intelligit, qui cor suum spiritali circumcisione castificat; ut colluviem omnem corporeae labis emundet. Ille intelligit, qui subulam et aurem, mentis vigore transcendit, et illam animam quam pertransivit gladius ad revelanda cordis occulta, perpetuae praemio libertatis attollit: vel examinandis sermonibus sollicite serviens, quoscumque virtutis suae aure susceperit, mysterio sanctificat spiritali. Azyma sibi Judaeus quotannis facere consuevit, et nescit se malitiae esse fermentum. Sed qui intelligit quid sit vetus expurgare fermentum, ne totam massam corrumpat; veterem hominem cum actibus suis expurgat, ut fiat nova conspersio veritatis. Judaeo ista dicta sunt, et Christianus audivit; quia dum aurem suam ille subula pertundit, audire non potuit: vulneratam aurem gerens, non Legis, sed stultitiae suae subula 1133 cruentavit aurem suam. Ille audiendo quae spiritaliter revelantur, perforavit aurem suam ferro; maluit enim in ferrum quam in Verbum credere. Ideo servit, ideo liber esse non meruit, ideo nec completi temporis ei gratia suffragatur; quia plenitudinem temporis non recepit, quo Filius Dei missus est ad salutem, et venit ad redemptionem, factus sub Lege, natus ex Virgine, victor mortis, largitor resurrectionis. Manet ergo vulnus illi, cui Christus non surrexit. O vulnus quod sarciri non possit, nisi forte relinquat subulam, et sumat sibi gladium quem pro Christi nomine non refutet, vel quo corporalia a spiritalibus, umbram a veritate distinguat: sumat Dei verbum, gladium bis acutum, et ex illo divino ore doceatur mandatum Domini, praescriptum Legis agnoscere, quod non temporalis habeat observantiam celebritatis, sed salutaria et sempiterna remedia succo gratiae spiritalis infundat. 7. Tota ergo die in Lege meditare: non perfunctoria tibi debet esse transcursio. Si agrum emere velis, si mercari domum, prudentiorem adhibes, et quid juris sit, diligenter consideras: et ne in aliquo forte fallaris, tibi ipse non credis. At nunc tu ipse emendus es tibi: de tuo pretio tractatur, considera quid sis, quod nomen habeas, quid acquiras tibi, non agrum, non pecuniam, non gemmarum monilia: sed Christum Jesum, cui nulla possunt pretia, nulla ornamenta conferri. Adhibe tibi consiliarios Moysen, Esaiam, Hieremiam, Petrum, Paulum, Joannem, ipsum magnum consiliarium Jesum Dei Filium; ut acquiras Patrem. Cum his tractandum, cum his tota conferendum est tibi, tota meditandum die; sicut meditabatur David, et haec erat illi sola meditatio. Non saecularibus animus traducebatur illecebris, non pecuniaria coacervandi patrimonii cupiditate flagrabat: non proferendi limitis, excludendique finitimi anxius curarum aestus studio meditationis intentum reflectebat affectum; quidquid poterat temporis dies habere, hoc totum sola sibi in Lege meditatio vindicabat. 8. Sed etiam hoc parum est diligenti, qui velit ad beatitudinis gratiam pervenire. Beatus enim die ac nocte meditatur in Lege. Angustior dies est meditatione doctrinae. Non tantus dies in tempore, quantus meditator in Lege. Unde vide ne illud magis videatur significare, quod ei qui in Lege meditatur, semper dies est, et lumen sine defectu, quod nullae tenebrae noctis interpolent. Alioquin quomodo negligentiorem in processu operis declararet, quem diligentiorem in ipsis operis sui Propheta principiis esse voluisset? In die ergo meditator Legis, et Evangelii praedicator. 9. Et fortasse illi qui novum non recipiunt Testamentum, in nocte legerunt, et ideo nescierunt neque intellexerunt. Unde Salvator, ne etiam nos legeremus in tenebris, admonet dicens ambulandum in die, quia non offendit qui in die ambulat (Joan. XI, 9 et 10); 1134 videt enim gratiam lucis. Qui autem ambulat in tenebris, scopulum offensionis incurrit. 10. (Vers. 99.) Sequitur: Super omnes docentes me intellexi; quia testimonia tua meditatio mea est. Doctrinam profitentur scribae Judaeorum; quia Legem et prophetas ipsi priores habere meruerunt. Sed illi profitentur docere, sed non docent. Ei autem populo qui ex gentibus credidit, competit dicere: Super omnes docentes me intellexi; quia illi non intellexerunt. Respondet Judaeus: Unde habuisti intelligere? Scriptum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: seniores, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Ego sum Pater tuus, me interroga. Sed etsi interrogavero, non respondebitis mihi, dixit Jesus (Luc. XXII, 68): et ex illo respondere non possunt, et ex illo supra illos intelligo qui non intelligebam; quia testimonia didici, quae ille non novit. Didici: Qui sequitur me. . . . tollat crucem suam (Matth. XVI, 24). Didici: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44). Et ideo optat anathema esse Paulus pro fratribus genere, inimicis fide (Rom. IX, 3). 11. Videretur inconveniens esse verecundiae prophetali hujusmodi usurpatio; eo quod praesumpserit dicere quod super omnes docentes intellexerit, cum vel Legem Moyses acceperit a Domino, et populo ejus instituta tradiderit (Exod. XIX, 7), Aaron, sacrificiorum omnium decurso ritu, sacerdotalem docuerit disciplinam (Exod. XXVIII, 1, 2 et seq.), Jesus Nave significaverit quemadmodum circumcisio possit iterari (Josue, V, 2, 3 et seq.), Samuel unctionis propheticae pariter ac regiae sacramenta monstraverit (I Reg. XVI, 13). Videretur, inquam, incongrua praesumptio, nisi praemisisset superiora, quibus non immerito super docentes intellexisse se comprobaret. Debuit hanc assumere confidentiam, qui docebatur, a Domino: et mandatum quod docebatur, Domini erat, et ipse Dominus qui docebat (Sup. v. 2). Merito super omnes intellexit, quem docebat ipsa Sapientia. Unde et alibi ait: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). 12. Ostendit igitur quod divinum est homines docere non posse: et ideo qui docere praesumunt, nesciunt; sed agnoscit discipulus qui docetur. In quo praeter donum scientiae quod de Spiritu sancto fuerat consecutus: moralis quoque suavis locus est, quod multi docentes sunt qui quod non intelligunt, docere se dicunt: et plurimi sunt discipuli qui studio suo assequuntur et industria quod non didicerunt a magistris. Denique ante nos quidam interesse dixit inter docentes atque doctores; fortasse hoc arbitratus quia doctores sunt aliorum judicio ad hoc munus electi: docentes autem qui propria usurpatione hoc sibi munus assumpserint. Sed cedant necesse est ei doctores quoque, quem testimoniorum meditatione coelestium doctrina Dei docentis imbuerit. 13. (Vers. 100.) Sequitur: Super seniores intellexi; quia praecepta tua exquisivi. Nec hoc quidem difficile, ut is quem Dominus docuerit, super seniores intelligat; siquidem Dei gratia ad doctrinam et maturitatem 1135 aetatis progrediatur senilis. Cum enim aetas senectutis vita immaculata sit, utique doctrina vitae immaculatae senilem praestat aetatem (Sap. IV, 19). Denique excusanti Hieremiae quod juvenis esset, responsum est: Noli dicere: juvenis sum (Jerem. I, 7); eo quod non aestimaretur juvenis definitione divina, qui canam haberet prudentiam, quae sanctificationis coelestis gratia reluceret. 14. Verumtamen non mihi videtur se ipsum laudare Propheta, et praeferre senioribus, cum legerit: Non te praetereat narratio seniorum: et ipsi enim didicerunt a Patribus (Eccli. VIII, 11). Nam et alibi dixit Sirach Sapientia: Ubi sunt senes, non multum loquaris (Eccli. XXXII, 13). Sed novit quibus se praeferat senioribus, inveteratis scilicet in peccato, et veterno impietatis, atque senio perfidiae delirantibus. Isti sunt seniores plebis de quibus dictum est qui Dominum Jesum Pilato praesidi tradiderunt: Convenerunt enim sacerdotes, et scribae, et seniores, ut ait Marcus (Marc. XIV, 53). Et iterum: Fecerunt sacerdotes concilium cum senioribus; ut eum traderent (Marc. XV, 1). Et adversum apostolos in Actibus eorum, quod seniores Israel convenerint, Petrus sanctus, et Lucas Evangelista testantur (Act. IV, 1 et seq.). Non ergo senili derogavit aetati: sed voce populi senioris indocibilem Dei vetustum illum dierum Judaeorum fore populum prophetavit, qui quod in juventute sua non acquisierat, et in senectute invenire non potuit. Namque a principio frequentibus Dominum exasperavit offensis. Cujus igitur gratiam cum esset juvenis, non potuerat emereri, hujus adventum senex non meruit agnoscere, donum tenere non potuit. Sensus autem in canitie, indicium senectutis in sensu est, et veterani consilii scientia intellectus maturitate, non vitae longaevitate praefertur. 15. Exquiramus ergo mandata Dei; ut super seniores intelligamus. Fugiamus viam lubricam peccatorum; ut possimus praecepta custodire coelestia. Hoc enim declarant sequentia. Super seniores intellexit Jacob junior frater; quia cum senior frater Esau praerogativam sibi benedictionis privilegio aetatis exposcit, reliquit epulas mitiores, dum quaerit agrestes (Gen. XXV, 32). Profecto illo in venationem, junior frater vestimenta ejus accepit, et mihi tradidit populo nationum, materno usus consilio (Gen. XXVII, 15 et seq.). Illam ergo sapientiae stolam quam habuit antea populus Judaeorum, induit me Rebecca. Stola ejus bona Lex et prophetae. Hac stola ille populus est nudatus, nos induti sumus. Induit nos mater illa Hierusalem, quae in coelo est. Accedimus ergo ad Patrem, offerimus illi epulas mitiores, patientiae cibos, misericordiae lenitatem, intellectus suavitatem. Accipio benedictionem, praeripio fratri seniori gratiam spiritalem. Venit ille, irascitur: non invenit quod accipiat. Mater occurrit, et pio nos hortatu informat. Residet penes me stola illa bonis intexta mandatis. 16. (Vers. 101.) Ab omni, inquit, via maligna prohibui pedes meos; 1136 ut custodiam verba tua. Vere dignus qui super seniores intelligeret; quandoquidem divino est honoratus spiritu, ut seniores doceret non solum intellectus veritatem, verumetiam peccati fugam, culpaeque cautelam. Itaque cum fragilitas humana prona sit, ut ad imum affectibus, et currente vestigio feratur in vitium, docet quemadmodum viae istius lubricum et itineris hujus anfractus viantem implicare non possit. Prohibui, inquit, pedes meos a maligna via, hoc est, ab istius saeculi vanitate; quia saeculum in maligno positum est. Dubium quidquid est, et ancipitis effectus, hoc malignum est; ut lux dubia, maligna dicitur: ita malignum est quidquid admiscet malitiae tenebras veritati. Revoca ergo ab istius mundi lubrico pedes animi tui, et mentis incessum. Prohibe, inquam, resiste cupiditatibus, obsiste motibus qui videntur irruere, sicut bestiae atque jumenta; ut teneros fructus, et nova ruris hujus nostri culta depascant. 17. Prohibui, inquit, pedes meos. Non utique corporis pedes prohibent, qui mentis piae plerumque obsequuntur arbitrio. Neque enim prohibendi sunt, cum prodeunt ad Dei templum, viduae opem ferre festinant, impium praevenire, supplantare aliquem fraudulentum. Alius igitur est pes qui jure prohibetur. Quis ille sit, ipse Propheta nos doceat: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 12). Est etiam pes iniquitatis, qui cito labitur, et stare non potest, sicut pes perfidorum est, de quibus scriptum est: Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare (Ibid., 13). Prohibe ergo pedes tuos, ne cadas; sunt enim non solum criminum, sed etiam infirmitatis pedes. Et videndum ne cadas. Et videaris tibi forsitan bene stare: sed dicit tibi Paulus: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor. X, 12). Diligenter attende viam tuam, ut audias: Tu autem hic sta mecum. Stans enim cum Deo, lapsum timere non poteris. Stans cum Deo poteris dicere: Eruit. . . . pedes meos a lapsu (Deut. V, 31): sed ita eruit Dominus pedes tuos ab omni lapsu, si cognoverit quod tu prohibeas pedes tuos a lapsu. Ideo hoc meruit David, ut Deus a lapsu pedes ejus erueret; quoniam pedes suos ipse prohibebat, ne praecipiti atque incauto peccatorum laberentur vestigio: unde et potuit verba custodire divina. Non enim custodire quis poterit, nisi potuerit prius stare. Cum autem custodierit, ipsi incipit Dei Verbum ferre custodiam. Prohibitos pedes suos a via maligna bene dicit, qui Christum viam esse novit. 18. (Vers. 102.) A judiciis tuis non declinavi; quoniam tu legem posuisti mihi. Exposuit quid esset a via maligna prohibere pedem; a judiciis utique non declinare divinis, et firmum atque immobile perseverantis innocentiae tenere vestigium, non deflectere gradum, nec de curriculo avertere disciplinae, sed semitis non solum veteris in Sina, sed 1137 etiam novae Legis insistere secundum Evangelii claritatem. 19. Est etiam Evangelii lex, de qua dicit in superioribus hic propheta: Constitue, Domine, legislatorem super eos: sciant gentes quoniam homines sunt (Psal. IX, 21). Adventum utique Domini intelligimus prophetari, et vocationem gentium quae ante in lutum quoddam corporis hujus videbantur infixae, voluptati corruptionis suae tamquam faeci, et libidini inhaerentes; quia Dominum nescierunt. Et ideo iratus: Avertantur, inquit, peccatores in infernum (Psal. IX, 18); ut non viderent descendentem et ascendentem animam Domini Jesu, et converterentur ad Dominum, qui converti cum viverent, noluerunt. Sed de illis dicit gentibus, quae obliviscuntur Dominum (Ibid.). 20. Scierunt ergo et obliti sunt: tamen prophetica benignitate orat, ut exsurgat Dominus, non praevaleat homo; ut cogitationes terrenae, et motus omnes ferventes hujus corporis conquiescant. Judicentur gentes; quoniam tunc cognoscitur Dominus, cum timentium convertitur affectus, gravis terrore judicii: Et discant gentes quoniam homines sunt, luti corruptione resolubiles, et limo durescente formati: quod ante qui Legem non acceperant, nesciebant (Ibid., 20). Unde Propheta quasi et ipse turbatus terrenae fragilitatis contemplatione, ait: Ut quid, Domine, discessisti longe (Ibid., 22)? Bene timet, qui hominem se esse cognoscit: sed quia plus timet nobis, qui sumus ex gentibus peccatores, precatur ne longe fiat a suis gentibus; ut qui longe eramus, incipiamus esse propiores, et sciamus quia homines sumus, ad imaginem scilicet et similitudinem Dei facti, quibus per Virginis partum etiam Christus conformis est factus. Recte ergo et ad infirmitatem accipitur, et ad gratiam: Sciant gentes quoniam homines sunt: altero per commune quoddam atque carnale consortium bestiarum: altero per imaginem Dei, et carnis Dominicae sacramentum dignitas esse coepit, quae ignobilitas videbatur. 21. Merito ergo non declinavit a judiciis Dei populus nationum, qui potest dicere: Quoniam tu legem posuisti mihi. Non per Moysen, non per prophetas, sed ipse per te, Jesu, legem posuisti mihi, hoc est, Evangelium. Ideo non declinavi a via; quia te aspexi, te cognovi, tua itinera secutus veram cognovi viam. 22. (Vers. 103.) Itaque praedicationem audiens Evangelii quam propheticus spiritus praecinebat, ait: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo! Et bene dulcia, quibus praedicatur remissio peccatorum, vitae perennitas, resurrectio etiam defunctorum, quae perpetuae mortis et acerbae amaritudinem temperarunt. Per haec mortem coepimus non timere, qui coepimus dicere: Ubi est, mors, victoria tua (I Cor. XV, 55)? Et bene faucibus dulcia; eo quod intimis infusa visceribus gratia spiritalis sit. 23. Super mel et favum, inquit, ori meo dulcia. Et ideo quia dulcia nobis verba tua esse coeperunt, dicis ad Ecclesiam: Favum distillant labia tua, Sponsa (Cant. IV, 11). Quid sit favus, doce nos, Salomon? Tu 1138 enim dixisti: Favi mellis, sermones boni (Prov. XVI, 24). Et vere bonus favus, quem manducat Ecclesia, multorum prophetarum velut apum spiritali ubertate congesta mella redolentem. Hoc est mel de quo ait: Manducavi panem meum cum melle meo: bibi vinum meum cum lacte meo (Cant. V, 1). Mysticus sermo coelestium Scripturarum sicut panis est, qui confirmat cor hominis, velut fortior cibus verbi. Suasorius autem ethicus, dulcis, et mollior; eo quod ethica praedicatione mentis interna mulcentur: amara febribus, id est, poenitentia delictorum, miti corda sermone dulcescunt. Stillant mel labia praedicantis, quando collisa duris casibus vel ruinis, lapsae animae membra refoventur. 24. Est etiam vis ferventior verbi, sicut vini. Est etiam in lactis specie sermo lucidior. Edite, inquit, proximi mei, et bibite, et inebriamini (Ibid.) Bona ebrietas, quae ad meliora atque jucunda facit quemdam mentis excessum; ut immemor sollicitudinum animus noster vino jucunditatis hilaretur. Bona mensae spiritalis ebrietas. Denique: Poculum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Sed et alibi habes: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus (Psal. LXIV, 11); eo quod ebrietas terrae cum infusa fuerit imbre coelesti, suscitare semina, fructus multiplicare consueverit. Itaque verbum Dei quod sicut pluvia descendit de coelo, ubi venas terrae nostrae, vel animae ac mentis inebriavit praedicatione divina, excitavit virtutum studia diversarum, fructusque fidei et castae devotionis adolevit; meritoque ei dicitur: Visitasti terram, et inebriasti eam (Ibid., 10). Susceptione etenim corporis visitavit, ut sanaret infirmos: inebriavit gratia spiritali, ut anxios jucunditate mulceret. 25. Recte ergo Sponsae dicitur: Favum distillant labia tua, Sponsa: mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 11). Os enim justi distillat sapientiam: de ore justi suavitatis et misericordiae mella procedunt: in ore justi nullus dolus, nulla fallacia, nulla est amaritudo peccati. Audit Ecclesia verba justi, audit plebs Dei praecepta sapientis, delectatur alloquii suavitate, moralis disputationis jucunditate mulcetur, dicens: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo! quia mel apum ad horam delectat, sed cito sapor ejus evanescit, et plerumque viscera vitiosa laeduntur; verborum autem moralium etsi pungunt mella, non laedunt. Cognosce tamen cui illa credantur; scriptum est enim: In aurem insipientis nihil dicas; ne quando irrideat prudentes sermones tuos (Prov. XXIII, 9). Evomet enim, et rejiciet sermonem tuum stultus, qui ejus non potest sentire suavitatem. 26. (Vers. 104.) Sequitur: A mandatis tuis intellexi: propter hoc odio habui omnem viam iniquitatis. Consequens huic versiculo est: Concupiscens sapientiam, serva mandata (Eccli. I, 33). Sed nemo potest servare, nisi qui intelligit. Denique redduntur quotidie omnia verba Legis a quibusdam senioribus Judaeorum, et nemo eorum potest custodire mandatum. Neque enim arborem dixerim custodire fecunditatem naturae, quae luxuriat in foliis, vanescit in fructu: nec terram illam dixerim custodire fructus suos, quae filicem invisam parit 1139 agricolis, edere frumenta non soleat: nec pastor custodire videtur pecus, qui eligere pabula profutura non noverit, lupos cavere, canibus vallare ovilia sua, nesciat potum, cum opus sit, ministrare. Nam producere tantummodo sine ulla cura mutum pecus, tantumdem est quantum Scripturas legere tantum populum Judaeorum. Ubi sint spiritalis pascua sacramenti, ubi littera occidat, ubi intelligibiles incursent lupi, ubi sit requies refectionis, ubi spes resurrectionis, qui sint canes qui pro gregis possint latrare custodia, populus et ipso grege magis mutus ignorat. 27. Itaque si dicat: Mandata custodio; respondetur ei: Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te. Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas (Psal. XLIX, 17-20). Non est hoc custodire mandata, sed praevaricari: statutis facere contraria, non est intelligere, sed ignorare. Quomodo possunt verba Dei dulcia esse in faucibus tuis, in quibus est amaritudo nequitiae? Quomodo mel et lac sub lingua tua? cum dolum lingua tua componat: ut aliud pectore concipias, aliud forensi sermone praetendas, ut decipias incautum: cum tihi Petrus apostolus dicat, ut deponas omnem malitiam, et fucum simulationis abjicias, dicens: Sicut nunc geniti infantes, rationabiles, et sine dolo, lac concupiscite (I Petr. II, 2). Ostendit enim nobis quid sit mel et lac habere sub lingua; ut non maledicere maledicentibus, sed benedictionem referre noverimus: nesciamus odisse nisi viam iniquitatis; ut facere quod exsecramur, reluctanti caveamus affectu. Ideo Paulus cavebat in carne sua malum; quia oderat (Rom. VII, 15). Ideo Joannes monet in epistola sua ne diligamus saeculum: Quia omne quod in saeculo est, concupiscentia est carnis, et concupiscentia oculorum, et jactantia vitae (I Joan. II, 16). 28. Est ergo in nobis ut et bene aliquid oderimus, et bene aliquid diligamus. Sicut enim bene amare possumus servos Dei, et bene diligere possumus inimicos nostros secundum Verbum Domini (Matth. V, 44): ita bene odisse possumus inimicos Dei, odisse iniquitatem, odisse perfidiam, odisse turpitudines, odisse mundi istius vanitates. Odio igitur esse debent quae saeculi sunt; ne securis affectibus et otiosis blanditer conciliatricula voluptatis irrepat illecebra. Facile capit oculos petulantis forma meretricis, nisi eos odia premant justa, et impuritatem indignatus avertat affectus. Inflat plerumque homines, et tumido resupinat fastidio nobilitatis jactantia, et rerum affluentia saecularium; nisi pudeat in te aliena magis, quam propria laudari. Christus cum dives esset, pauper factus est: in paupere, non in divite te redemit. Confitentibus Dei filium imperabat tacere; ut operibus magis quam sermonibus Deus agnosceretur; et tu nobilem te dicis, qui es factus e terra? David rex dicit: Memento, Domine, quia pulvis sumus (Psal. CII, 14): 1140 et tu in hoc caduco atque limoso genere gloriaris, et divitem te putas, qui cras potes esse mendicus; cum vita tua non in abundantia tua, sed in Dei sit misericordia? Cui honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.