Jump to content

Expositio in psalmum David CXVIII (Ambrosius)/14

Checked
E Wikisource
SERMO XIV
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 SERMO XIII SERMO XV. 

SERMO QUARTUS DECIMUS. Nun.

[recensere]

1. Nun littera hebraea est quarta decima cujus interpretatio est, Unicus: vel in alia interpretatione: Pascua eorum. Ecce ipse Hebraeorum litterae testificantur Dominum Jesum esse unicum Patris Filium, Verbum Dei. Denique primo statim versu David de unico Filio Dei dicit: Lucerna pedibus meis Verbum tuum, et lumen semitis meis. Unde intelligimus ideo per litteras Haebraeorum psalmum hunc esse digestum; ut homo noster tamquam parvulus, et ab infantia per litterarum elementa formatus, quibus aetas puerilis assuevit, usque ad maturitatem virtutis excrescat. Litterae autem singulae velut tituli sunt eorum versuum, qui sub iisdem litteris ascribuntur, seriem et continentiam declarantes, sicut hic unicum significat littera, et de unigenito Dei Filio, atque ejus aeterni luminis claritate psalmi hujus portio prophetat. 2. Nec sane ab ista abhorret etiam illa in alio reperta codice litterae hujus interpretatio. Quae sunt enim pascua nostra, hoc est, fidelium, nisi Christus? In cujus pascuis se locatum Propheta laetatus est, dicens: In loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII, 2). Ipse enim nos pascit, et reficit. Bona pascua divina sacramenta sunt. Carpis illic novum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis. Carpis lilium, hoc est, splendorem aeternitatis. Carpis rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem. Bona etiam pascua libri sunt Scripturarum coelestium, in quibus quotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur; cum ea quae scripta sunt, degustamus, vel summo ore libata frequentius ruminamus. His pascuis grex Domini saginatur. 3. Bona etiam Christi pascua, qui pascit in liliis, in splendore sanctorum: bona pascua etiam montes convallium. Nam et in his pascitur Christus, sicut capreolus, aut hinnulus cervorum. Montes sunt convallium, sicut luminaria istius mundi sedula humilitate fulgentes, qui virtutum diversarum praestant cacumine, et supra mundum meritis suis eminent. Isti sunt de quibus dicitur: De hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de hoc mundo (Joan. XVII, 14); quia supra mundum sunt qui Christum sequuntur. Convallis autem mundus est: ideoque disposuit in convalle fletus; eo quod in hoc mundo fletus sint lacrymaeque. Et providens Dominus disposuit in hoc mundo Testamentum suum; ut magis hic fleamus peccata nostra, quam flenda servemus. 1141 4. Pascua nostra etiam isti versiculi sunt, de quibus hodie tractaturi sumus, in quibus David dicit: Pascebam oves patris mei, ostendens veram lucernam, docens humilitatem (I Reg. XVII, 34). In pascuis talibus verus David, verus humilis, et manu fortis, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit; et homo natus per Virginis partum humiliavit se usque ad mortem, oves Patris sui divina praedicatione pascebat; cum secundum Scripturas suum probaret adventum (Luc. IV, 21), cum quinque panibus et duobus piscibus hominum millia multa saturaret. (Joan. VI, 9 et seq.) 5. (Vers. 105.) Haec ergo nostra sunt pascua, haec eorum qui possunt dicere: Quam dulcia faucibus meis verba tua (Sup. v. 103)! Haec eorum pascua, qui dicunt: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. Pascitur enim os nostrum verbo, cum loquimur mandata Dei Verbi. Pascitur et oculus noster interior lucernae spiritalis lumine, quae nobis in hac mundi nocte praelucet; ne sicut in tenebris ambulantes, incertis titubemus vestigiis, et viam veram invenire nequeamus. Intelligibilis igitur pedum gressus, intelligibilis et lucerna; quia Verbum Dei lucerna est. Nonne hoc in principio erat Verbum apud Deum: quomodo ergo lucerna est? Nonne hoc erat verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: quomodo ergo lucerna dicitur? Esaias clamat: Populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam (Esai. IX, 2): quomodo hic dicitur lucerna? 6. Sed videamus ne forte idem Verbum Dei aliis magna lux sit, aliis lucerna. Mihi lucerna, angelis lux est. Petro lux erat, quando astitit ei angelus in carcere, et lumen circumfulsit eum (Act. XII, 7). Paulo lux erat, quando euntem ad persequendum populum Christianum circumfulsit eum lux de coelo, et audivit dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Et magna quidem lux. Denique lucernae Pauli lumen evanuit, ubi divinae splendor lucis emicuit. 7. Et vere lucerna est mihi Christus, quando isto nostro ore recensetur. Lucet in limo, fulget in vase fictili thesaurus ille, quem habemus in vasis fictilibus. Mitte oleum, ne deficiat tibi; quia lumen lucernae est oleum, non oleum terrestre, sed illud oleum misericordiae coelestis et gratiae, quo ungebantur prophetae. Oleum tuum humilitas est, quo cervicis nostrae dura mollescunt: oleum tuum misericordia tua est, quo etiam collisa scopulis peccatorum foventur corpora. Hoc oleum vulnerato illi a latronibus, descendenti ex Hierusalem Evangelicus ille Samaritanus infudit, qui videns eum, misericordia motus est, et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. (Luc. X, 33 et 34). Hoc oleum sanat aegrotos; misericordia enim a peccato liberat. Hoc oleum lucet in tenebris, si opera nostra luceant coram hominibus. Hoc oleum lucet in Ecclesiae solemnitatibus. Denique quibus oleum non defuit, nec lumen fidei defecit; sed cum lampadibus in locum nuptiarum introire meruerunt: quae autem in vasis suis oleum non 1142 tulerunt, hoc est, non habuerunt fidem, non prudentiam, non misericordiam, animae in hoc constitutae corpore, merito infidelitatis exclusae sunt (Matth. XXV, 10-12). Ideo et tu habeto semper lucernam ardentem, vel lucentem facem. Si enim neque lucerna, neque lampas tua luceat, stulta virgo diceris, nec introibis in thalamum Sponsi tui superioris: sed remanebis in tenebris caecitatis, quasi qui oderis lucem; ne opera tua flagitiosa prodantur: Omnis enim qui male agit, odit lucem. (Joan. III, 20). Habeto fidem, habeto prudentiam, ut semper habeas in vasis tuis oleum misericordiae, devotionis gratiam; quia prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis. Ungite, o homines, lampades vestras: cum jejunatis ungite caput vestrum. Infundamus mentibus nostris oleum; ut corpus nostrum lucidum sit. Luceat tibi semper lucerna Verbum Dei: luceat et lucerna corporis tui oculus tuus. Conscientia tua lucens, bene in hoc corpore lucernae lux est; quia ipsa est oculus tuus. Sit purus oculus tuus. Si conscientia tua munda sit, munda est caro tua: si autem tenebrosa est conscientia tua, etiam corpus tuum conscientiae tuae nocte tenebrosum est. Lucernae ergo et nos sumus toto operti corpore, vix aliquid exiguum habentes unde lucere possimus. 8. Denique et Joannes lucerna erat, sicut dixit Dominus de eo: Ille erat lucerna ardens, et illuminans (Joan. V, 35). Bona lucerna, quae lumen accipiebat a Christo; ut lucere posset in hoc saeculo: merito ardens, merito illuminans; quia erat nuntius Christi, illuminans praedicatione fidei pectora singulorum. Sed et istis lucernis dedit, ut lux mundi essent, dicens ad apostolos: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Ergo si gloria sanctorum nunc sicut lucerna, nunc sicut lux mundi fulgebat in hoc saeculo, quid dicimus de Verbo Dei, quod et lucerna est pedibus meis? 9. Et fortasse ubi non sunt tenebrae, non est lucerna Verbum Dei, sed supra lucernam; quia lux est. Tenebrae iis non sunt qui vident lucem. Denique, tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris sui (Matth. XIII, 43). Et fortasse secundum Legem lucerna est Verbum Dei, secundum Evangelium lux magna est. Judaeis lucerna est, et lucerna sub modio. Lucet Lex, sed non videtur; quia operta eorum doctrina est et cogitatione vitiorum, et caecitate perfidiae: populo autem ex nationibus lux est. Denique, populo qui sedebat in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Esai. IX, 2). Aperi igitur fenestras tuas; ut splendor tibi magnae lucis introeat. Paratum fac candelabrum tuum; ut lux tua non operiatur integumento corporis tui, et mensura terrenae hujus fragilitatis: sed supra mensuram corporeae infirmitatis animae tuae virtute praefulgeas. Aut si ad mensuram teneris, vide ne super efficiant ipsae mensurae, ne supereffluant: sed bonis seminibus sint contentae. Non sit otiosus sermo tuus, non ferietur et vacet verbum tuum; ne fiat lucerna sub modio. Potens est Deus qui super candelabrum constituat lucernam tuam; ut luceat omnibus qui in domo sunt, 1143 ut qui ingrediuntur lumen videant. Candelabrum principale nostrum est. Pone sermonem in principali tuo, et omnibus luceat qui ingrediuntur in Ecclesiam. Accipe et aliud candelabrum. Considera os tuum, considera et sermonem tuum. Nonne os tuum candelabrum est, et verbum tuum lucerna est, cum de ore tuo profertur? Haec lucerna semper tibi luceat, hoc est, verbum tuum luceat, et numquam exstinguatur. 10. Quaeris ut doceam quomodo non possit exstingui? Scriptum est: Lumen justi semper inexstinguibile est: lumen autem impiorum exstinguetur. (Job. XVIII, 5). Hoc lumen erat lucernae, quae lucebat in tabernaculo Testimonii, et hodie quae lucet in Ecclesia, vir sapiens. Hic est oculus Ecclesiae, qui non dicit manibus, hoc est, operantibus, sed non acutis ad intelligendum: Non estis mihi necessarii. Ergo super candelabrum lucebat, qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est. (Philip. III, 20). Nam et David tota mente jam conversabatur in coelo, et adhuc tamen dicebat: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Aut fortasse quasi bonus magister mihi praeire cupiebat; ut lumen sequi discerem, et illius pedibus ambularem. Ostendit ergo mihi hanc lucernam sequi discere in istius ignorantiae, in istius operimenti corporei tenebris constituto; ut Christum sequens, nullum lapidem offensionis incurram. Errabat Petrus in tenebris ignorantiae, negabat Christum esse moriturum; quia adhuc non videbat moriturum et resurrecturum esse pro nobis. Conversus ad eum Dominus ait: Vade retro post me (Matth. XVI, 23). Ostendit illi lucernam quam deberet sequi, post me, dicens. Secutus verbum Dei confirmatus est: postea coepit inhaerere Christo, timens ne iterum aliquo laberetur errore. Nonne et ipse qui dicebat: Lucerna pedibus meis verbum tuum, ad hanc lucernam festinavit, cum diceret in mari: Domine . . . . jube me venire ad te super aquam (Matth. XIV, 28)? sed quia non sequebatur lucernam, motus est, atque titubavit, naturae vehementioris mole turbatus. 11. Sequamur ergo lucernam hanc: et sicut in nocte ambulemus ad lumen. Multae foveae, multi scopuli in istius saeculi caligine non videntur. Praefer tibi lucernam quam Propheta monstravit: vide quo debeas transferre vestigium, contuere ubi pedem ponere mentis internae: per singulos cura sit gressus: nulli credas tuum, nisi praeeunte lucernae istius luce, processum. Nam ubi putas quod luceat, gurges est; videtur lucere sed polluit; et ubi putas solidum esse vel siccum, ibi lubricum est. Sed et si lucerna tibi, iter longius sit. Sit ergo fides tibi itineris tui praevia, sit tibi iter Scriptura divina. Bonus est coelestis ductus eloquii. Ex hac lucerna accende et tu lucernam; ut luceat interior oculus tuus, qui lucerna est tui corporis. Multas habes lucernas, accende omnes, quia dictum est tibi: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes (Luc. XII, 35). Quia multae sunt tenebrae, multae sunt lucernae necessariae; ut meritorum nostrorum in tantis tenebris lumen eluceat. Istas 1144 lucernas Lex significavit semper lucere debere in tabernaculo Testimonii, non illas quas Judaei accendunt quotidie (Exod. XXVII, 26). Illae sub umbra lucent, et exstinguuntur quotidie; quia quod faciunt, non vident: quod legunt, nesciunt, accipientes secundum litteram quod praecipitur secundum spiritum. Tabernaculum enim Testimonii corpus hoc nostrum est, in quo Christus advenit, per amplius et perfectius tabernaculum, sicut scriptum est; (Heb. IX, 11 et 12); ut per sanguinem suum intraret in sancta, et conscientiam nostram ab omni opere mortuorum et labe mundaret; quo in corporibus nostris, quae suorum testimonio et qualitate factorum cogitationum nostrarum abscondita et occulta testantur, lucernarum modo luceat nostrarum lux clara virtutum. Istae sunt lucernae ardentes, quae die ac nocte in templo Dei lucent. Si templum Dei in corpore tuo servas, si membra tua membra sunt Christi, lucent virtutes tuae, quas nullus exstinguit, nisi eas tuum crimen exstinxerit. Hoc lumine castae mentis et piae devotionis solemnitatis nostrae festa resplendeant. 12. Luceat ergo semper lucerna tua. Arguit Christus etiam eos qui utuntur lucerna; si non semper utantur, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). Non ad horam exsultemus in lumine. Ad horam exsultat, qui audit verbum in Ecclesia et gaudet: egressus autem obliviscitur quod audivit, et negligit. Iste est qui sine lucerna in domo sua ambulat; ideoque in tenebris ambulat, qui opera tenebrarum facit, in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis, in contentionibus et aemulationibus, indutus vestimenta diaboli, non Christum. Haec fiunt quando verbi lucerna non lucet. Numquam ergo negligamus verbum Domini ex quo nobis omnium origo virtutum est, universorumque operum quidam processus. Si membra corporis nostri sine luce operari recte non queunt (nam pedes vacillant sine lumine, et manus errant), quanto magis ad verbi lumen dirigenda sunt animae nostrae vestigia, atque mentis incessus! Sunt et manus animae quae bene tangunt, ut tetigit Thomas Dominicae resurrectionis indicia (Joan. XX, 27), si verbi praesentis nobis lumen luceat. Haec lucerna accensa sit in omni verbo, in omni opere. Ad hanc lucernam gressus noster forensis internusque moveatur. 13. Sed jam progrediamur ad caetera, et fiat pedibus meis lucerna verbum Dei, et semitis meis lux. Pedibus lucerna satis est ad ambulandum, semitis non est satis ad illuminandum: idem Verbum tamen et pedibus lucerna est, et semitis lux est; quia idem unigenitus Dei filius et delinquentibus advocatus, et remunerator est fortibus, peccatorum remissor, praemiorum largitor. 14. (Vers. 106.) Itaque cui lucerna fuerit Verbum Dei, huic quocumque pergit, lucent semitae, sicut lucebant sancto David; et ideo quasi in lumine ambulans dicit: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae. Humiliatus sum usquequaque. Vox ambulantis in lumine est cum auctoritate dicere: Juravi, 1145 et statui. Qui enim statuit, non movetur, non metuit ne cadat, quia plus est statuere, quam stare. Stat igitur David mentis statione fundatus, nec timet ne in his mundi hujus tenebris possit errare; si enim metueret, non juraret: si trepidaret, utrum divina posset custodire judicia, non cum jurisjurandi statueret sacramento. Nemo bene jurat, nisi qui potest scire quod jurat. Jurare igitur, indicium scientiae, testimonium conscientiae est. Et bene jurat, qui ad lucernam verbi pedes suos dirigit, qui lucem in semitis suis cernit. Lux tibi praeeat, si jurare disponis, id est, cognitio veritatis praecedat; ut vinculum sacramenti tibi non possit nocere. Ubi religio sanctior, ibi fides veritatis est plenior. Denique ideo Dominus, qui venit docere parvulos, imbuere novos, firmare perfectos, ait in Evangelio: Non jurandum omnino (Matth. V, 34); quia infirmis loquebatur. Denique non ad solos apostolos loquebatur, sed ad turbas; voluit enim te non jurare, ne perjures. Et addidit non jurare omnino neque per coelum, neque per terram, neque per Hierosolymam, neque per caput tuum (Ibid., 34-36), per haec videlicet quae subjecta non sunt tuae potestati. Juravit Dominus, nec poenitebit eum (Psal. CIX, 4). Juret ergo ille quem sacramenti sui poenitere non poterit. Et quid juravit Dominus? Quia Christus in aeternum sacerdos est (Ibid.). Numquid incertum, numquid impossibile erat quod juravit Dominus? Numquid poterat esse mutabile? Noli ergo usurpare exemplum sacramenti, qui implendi sacramenti non habes potestatem. 15. Quid igitur juravit David? Custodire judicia justitiae Domini. In nullo videlicet jam perfectum, jam instructum divinae justitiae movebant judicia. Quanti moventur, cum vident justum aliquem orbatum liberis, dispendiisque frequentibus ad ultimae egestatis deductum necessitatem, ut ipsa alimentorum subsidia habere non possit: fractum aegritudine gravi, et perpetua debilitate vexatum, ut obire nequeat communis officia naturae? Sed qui firmus est, non movetur, et is magis intelligit justitiam Dei praedicandam; quia corripit Dominus quem diligit. Numquid non frequentius corripitur filius, quam servulus? Injusta ergo pietas patris, magis quam domini severitas? Asperioribus exercet pater filium, quam dominus vernaculum. Sed dura patris non aestimantur impertita flagella; quia vult filium meliorem esse, quam servulum. Eruditio ergo plena justitiae est. 16. Orbatus est sanctus Job liberis suis, in quos Dominus potestatem diabolo dedit. Numquid iniquus Deus? Absit: immo justus; quia probaturus justum suum, per hujusmodi exercitia in quibus ejus est probata patientia, magis dignum qui probaretur, effecit. Quo enim clarius meritum coronati, hoc uberior justitia coronantis. Nudatus est facultatibus cum dives esset, et haec Deo subiit permittente dispendia. Non erant pecuniae jam damna, sed vitae; cum deesset alimonia, ademptis omnibus. Quis accuset justitiam Dei; cum Job si non omnem amisisset pecuniam, non tantam invenisset gratiam? Athletam suum nudum ungere voluit Deus oleo poenitentiae; ut et 1146 subeundo faceret certamini fortiorem, et emerendo praemio digniorem. Perfusus totum corpus vulnere gravi, sedebat in stercore, radens saniem saevis ulcerum vibicibus defluentem: et hoc permissu Domini diabolus intulerat justo viro. Videretur vicisse sibi diabolus, nisi accepta, quam poposcerat, potestate esset etiam ipse superatus. Quid igitur fuit illa tentatio, quid inopia facultatum, destitutio filiorum, tolerantia vulnerum, nisi exercitium fidei, insigne patientiae, eruditio gloriosa virtutis, confessio plena victoriae; ut qui ante contradicentem habebat diabolum, postea non haberet? Nemo ergo dura putet esse quae justa sunt. Non videbantur dura ei, qui poterat dicere: Nudus natus sum, nudus exibo: Dominus dedit, Dominus abstulit. . . sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Benedicit enim Dominum justus cum laborat, peccator cum luxuriat. Non ergo ex infirmitate nostra vis aestimanda justitiae est. 17. Quid durum putamus esse quidquid per imbecillitatem animi ferre non possumus? Tolle persecutiones, et martyres desunt. Sed et persecutores Deus, id est, potestates saeculi est passus assurgere; ne deessent qui vincerent Christo. Quis tunc non dixit infirmus: Domine, cur dedisti plebem tuam in potestatem persequentium? Sed quis hodie neget beatiores illos esse qui passi sunt, quam illos quos nulla vexarunt supplicia persecutorum? 18. Justus ergo optat probari, tentari non timet; qui enim statuit custodire judicia Dei, non timet tentationes. Ubi statuit, nisi in corde? Illic enim radicati et fundati esse debemus, non fluitantes, neque mobiles omni vento doctrinae. Intus ergo statuamus in corde nostro, in pectore, in animo; ut nobis fiat illud propheticum: Cogitationes justorum semitae (Prov. XII, 5). In his semitis bene ambulat justus; ideoque dicit: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Denique hoc quoque loco auctoritati respondens suae, qui juraverat, et statuerat custodire judicia justitiae Domini, probari se voluisse dicit, qui humilitatem subeundam credidit esse pro Christo. 19. (Vers. 107.) Ideoque ait: Humiliatus sum nimis. Non solum humiliatum, sed etiam nimis humiliatum se esse gaudet. Beatus qui gloriatur humilitate magis, quam potestate. Potestas decipit, humilitas non destituit. Bona humilitas, quae etiam in Christo laudem virtutis invenit. Hanc in illo plus veneror, quam creationem; quia creati ad laborem sumus, redempti ad quietem. Denique ipse advocans populos ad misericordiam suam, de humilitate propria gloriatur, dicens: Palam factus sum non quaerentibus me: apparui iis qui me non interrogabant (Esai. LXV, 1). Et alibi: Scapulas meas dedi in flagella, maxillas meas in palmas: faciem autem meam non averti a confusione sputorum (Esai. L, 6). Recte ergo David humiliare se voluit; ut tribulationum Christi in se ipso, quod deesset, impleret. 20. Potest et ipse hoc ex sua persona per os David locutus dixisse: Humiliatus sum nimis, qui dixit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis, 1147 et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28 et 29). Discamus ergo ab eo, qui docere nos voluit quod proficeret ad salutem, et nobis dicit: Discite a me. Non est mediocre quod dicit, Discite: et addidit: A me discite. Non facile potest quisquam humilitatem docere inflatus: quamvis sit humana praeditus sapientia; mens tamen inflatur, quam superbia carnis extollit. Et qui paupertate contentus est, non est contentus injuria: et qui potest ferre verberum poenas, exagitatur verborum contumeliis: et qui potest administrationes contemnere, dolet sibi aliquem honorificentia esse praelatum. Grande est in omnibus humilitatis tenere mensuras. Superbia hominem prima dejecit. Dum plus volumus, etiam quod minus est solemus amittere. Bona humilitas, quae nihil appetendo, totum quod contemnit, adipiscitur. Ipse Dominus Jesus se humiliavit; ut nos elevaret: et humiliavit se usque ad crucem, Propter quod exaltavit, inquit, illum Deus . . . . ut in nomine ejus omne genu flectatur (Philip. II, 9 et 10). Quanta fecit Dominus audeo dicere, et non flexi ei genu? Sed flexi ei postquam se humiliavit. Sic enim, hoc est, per humilitatem, per crucem sibi Ecclesiam congregavit. 21. David rex erat, incerta et occulta sapientiae sibi patefacta testatur: sed ideo se magis humiliabat (Psal. L, 8). At vero Ezechias cecidit ab altitudine cordis sui. Ille laudabilis rex, ille qui de obsidione, de aegritudine beneficiis Domini et mirabilibus liberatur, cecidit per superbiam, et gratiam meriti superioris imminuit. Quid fuisset Joseph, si humilis non fuisset? Scivit sibi obfuisse, quod praelatus erat fratribus: etiam pius amor miseriam praelationis invenerat. Praelatio armavit fratres, humilitas conciliavit extraneos: praelatio concitavit germanos, humilitas regem subditum fecit; ut vere quasi ex persona Joseph dictum putemus, quod hic ipse supra dixit: Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 6); quamquam si consideremus quae iste toleravit, ex persona sua eum dixisse reperiemus. 22. Golia superato, occurrerant juvenculae psallentes: Saul in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7): commotum est fel regis, et quaerebat eum occidere: et humiliavit se David ante Jonathan filium regis, et convertit ejus affectum; ut quem successorem patrii regni potuerat habere suspectum, eumdem adversum studia paterna servaret, dicens patri: Quid peccas in sanguinem innocentis (I Reg. XIX, 5)? et id vocem extorqueret invito, quod non mereretur occidi David. Recte ergo ait: Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 7). Et iterum cum ad eum propheta venisset, et indignationem Domini in causa Bethsabee mulieris denuntiasset, humiliavit se, et ait: Peccavi Domino. Et dixit Nathan ad eum: Quoniam poenituit te, abstulit Dominus peccatum tuum; 1148 non morte morieris (II Reg. XII, 13). Bona igitur humilitas. Denique humiliatus est, et salvus factus est. Et alio loco, cum propter numeratum populum Dominus esset offensus, et misisset prophetam Gad, qui regi David diceret. Elige tibi quid velis fieri, triennio famem super terram, aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum persequentium te, aut fieri triduo mortem in terra (II Reg. XXIV, 13), respondit David: Angustiae sunt mihi haec tria: sed magis incidam in manum Domini, quoniam magna est misericordia illius valde, quam in manus hominum incidam (Ibid., 14). Et cum dedisset Dominus mortem in Israel a mane usque ad horam prandii, septuaginta millibus hominum mortuis, respexit David ad Dominum, et cum vidisset Angelum ferientem populum dixit: Ecce ego peccavi, et ego pastor male feci: et isti in hoc grege quid fecerunt? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17). Et propitius factus est Dominus, cum sacrificium reconciliationis Domino esset oblatum. Bona ergo humilitas, quae regem plebemque servavit. Itaque, reconciliato Domino, ait David: Bonum mihi est, quod humiliatus sum (Sup., v. 71). 23. Bona ergo humilitas, praesertim si adjungatur ei devotio voluntaria. Ideoque se vivificari secundum verbum petit; ut secundum verbum vivat, et omnia cum ratione faciat, non secundum carnis voluntatem. Unde mysticum illud etiam moraliter accipi potest: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Et tu imitator esto Dei. Quomodo imitator? Numquid coelum potes facere, aut terram, aut mare? Non utique; sed ut omnia per verbum facias, nihil sine verbo; omnia cum ratione nihil sine ratione; quia non es irrationabilis, o homo, sed rationabilis. 24. (Vers. 108.) Sequitur versus quartus: Voluntaria oris mei comproba, Domine, et judicia tua doce me. Qui se humiliat, vivificatur secundum promissum Domini: qui vivificatur spiritu Dei, voluntarius est minister; plurimum enim refert utrum ex voluntate quid facias, an ex necessitate, quod placeat Deo. Denique voluntarius minister habet praemium, coactus dispensat obsequium, sicut Apostolo docente cognovimus. Scripsit enim: Vae enim mihi est si non evangelizavero! Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX 16 et 17). Vide voluntarium exsecutorem coelestis arbitrii. Liber erat ex omnibus, et omnium servus est factus, voluntate utique, non necessitate; ut plurimos lucraretur (Ibid., 19-22). Iis quoque qui Legis vinculo tenerentur quasi sub Lege esset, se exhibuit, cum sub Lege non esset; ut eos servaret qui sub Lege vivebant. Infirmis infirmus factus est; ut infirmos assumptione infirmitatis propriae sustineret. Omnibus omnia factus est, non legitima necessitate, sed voluntatis obsequio. Aperuit 1149 mihi hujus altitudinem consilii in epistola ad Philemonem scripta; quia quod ipse esset, alium esse vellet; ut voluntate potius quam necessitate detulisse Domino videretur. Itaque pro Onesimo interveniens, sic ait: Tu autem illum ut mea viscera suscipe, quem ego volueram mecum detinere; ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: sed sine consilio tuo nihil facere volui; ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium (Philem. XII, 13 et 14). Quam sedulus suasor, qui cum esset vas electionis divinae, consortium consilii non dedignabatur alieni; ne alterum fructu voluntatis propriae defraudaret. Recte ergo David ait quasi propheta: Voluntaria oris mei comproba, Domine, oris sui offerens Domino sacrificium voluntarium; eo quod ut apis illa prophetica bonos flores colligere ore consueverit, favos ore fingere, mella ore componere, et ex herbis suavibus ore filios legere; quae cum sit, inquit, robore imfirma, sapientiae praedicatione substantiae suae producit aetatem (Prov. VI, 8). Quod sit istud voluntarium oris sacrificium, recognosce: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis (Ps. XLIX, 14). 25. Exspectat Dominus voluntarios ministros. Denique in libro Esaiae dicit Dominus: Quem mittam (Esai. VI, 8)? Utique servulo suo poterat imperare, quem dignum qui mitteretur, invenerat: sed maluit eum spontaneae oblationis non fraudare mercede, qui ut ipse se offerret, praestolatus est. Et quamvis ejus sciret affectum, exspectavit tamen vocem; ut cumularet gratiam. Unde se offerens Esaias ait: Ecce ego, mitte me (Ibid.); et sic postea missus est ad populum. Ideo de eo dictum est: Quia Esaias audet, et dicit (Rom. X, 20). Etenim quasi voluntarium organum uberiore spiritus sui gratia Christus implevit. 26. Nec otiose hoc positum puto; quia voluntaria oris sui placere desiderat Domino. Multi prophetae, sed in omnibus oris voluntaria placent. Excusabat Hieremias, dicens: Quis es dominator, Domine? Ecce nescio loqui, quia juvenior sum ego; et dixit ei Dominus: Noli dicere, quia juvenior sum ego; quia ad omnes ad quoscumque misero te, abibis: et secundum omnia quaecumque mandavero tibi, loqueris (Jerem. I, 6 et 7). Verecunde propheta aetatem corporis praetendebat; ne exsequendis coelestibus imperatis impar esse adolescentia deprehenderetur. Sed Deus ut qui morum magis quam annorum judicaret aetatem considerandam, et in juvenili corpore maturitatem robustae sapientiae in suo servulo praevideret, ait: Noli dicere, juvenior sum ego, hoc est, prohibuit eum juvenilis aetatis contemplatione vires suas perpendere, cui fides canitiem sapientiae ministraret. Et iterum in posterioribus cum dixisset idem propheta: Seduxisti me, Domine, et seductus sum . . . Et dixi: Non nominabo nomen ejus, et non loquar in nomine ejus ultra; addidit: Et factus est in corde meo, ut ignis ardens, flammans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jerem. XX, 7 et 9). Advertimus igitur quod iis etiam qui aut excusandum officium suum, aut certa aliqua causa negandum putaverint, Dominus tamen noster aut ratione persuadeat, aut cupiditate 1150 propheticae revelationis inspiret; ut ad subeundum officium voluntate concurrant, non necessitate conscendant; quo merces ad eos integrae devotionis possit plenior pervenire. Prophetavit et Caiphas, Quia expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50): sed hoc voluntarium oris ministerium non erat; quia loquebatur invitus. Denique quid diceret, nesciebat. 27. Quae ergo voluntaria oris sui Domino David placere desiderat? Elegi abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11). Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio saeculi (Psal. LXXVII, 2). Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17). Corpus suum quod erat ante limosum, et coeno haereditariae colluvionis obstructum, ut oleum spiritale recipere non posset, Christo paravit, ut luceat. Christo lucet, cujus opera in Christi lucent lumine. Christo lucebat Petrus, cum diceret: In nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6). Christo lucebat ille qui dicebat: Sanet te Dominus Jesus (Act. IX, 34). Christo lucebat martyrum lucerna, qui pro Christo subiere martyrium. Christo lucebat David, qui poterat dicere: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Ps. LXXXIII, 3). Christo paraverat mentem cum de eo, a quo frequenter ad mortem fuerat appetitus, diceret: Non mihi contingat a Domino, si fecero hoc verbum, Domino meo, Christo Domini injicere manum meam (I Reg. XXIV, 7). Cum majorem haberet causam tuendae salutis suae, ut occideret persequentem; etiam alios qui suadebant inimico non esse parcendum, quem Dominus juxta promissum suum, in manus ipsius tradidisset, ab ejus necandi cupiditate revocabat. Christo lucebat Propheta, cum de eo qui patris domum turpi maculaverat incestu, qui patris salutem parricidalibus praeliis appetebat, pius pater tamen diceret ad praelium profecturis: Parcite filio meo Abessalon (II Reg. XVIII, 5). Tacebat improbitatis scelus: pietatis autem gradum, et nomen necessitudinis praeferebat; ut pugnaturi non adversarium regis, sed filium cogitantes, dolorem laesae pietatis inhiberent. Et post mortem ejus operuit faciem suam, et voce magna clamabat, dicens: Filius meus Abessalon, filius meus (Ibid., 33). Hanc vocem parricida non meruit: sed Christi prophetabat gratiam. Didicerat Propheta de Christo bonus esse pater, qui bono filio serviebat. 28. Denique ideo dicebat: Et judicia tua doce me; quia judicia Dei sicut abyssus multa, et inscrutabilia, ut Apostolus dicit (Rom. XI, 33). Ideo non poterat ea, nisi Christo docente, cognoscere; quia unus magister omnium Christus est (Matth. XXIII, 8). Haec autem Christi judicia sunt; ut iis qui nobis insidiati fuerint, noverimus non vicem injuriae rependendam, sed pro injuria magis deferendam gratiam. Denique maledicentibus non remaledixit, percutientes non repercussit: sed magis etiam crucifixus pro persequentibus se piae intercessionis apud Patrem auxilium deferebat dicens: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Haec igitur quisquis fecerit legis judicia, remuneratione donatura Christo. 1151 29. (Vers. 109.) Sed quis judicia Dei doceri potest, nisi qui animam suam semper intenderit ad Dominum? Qui potest dicere: Anima mea in manibus tuis semper, et legem tuam non sum oblitus. Aliqui habent: Anima mea in manibus meis semper, hoc est, in actibus meis, hoc est, in operibus meis. Quamvis in periculis positus dicit justus ad Dominum: Propter te quotidie morior, quotidie periclitor: periclitor ab insidiatore, periclitor ab obtrectatore, periclitor ab iis quos arguo, quos revinco, periclitor pro veritate atque justitia: ego tamen nec periculis territus, tuae legis oblitus sum; propterea, in manibus meis anima mea. Sed quia plerique habent: Anima mea in manibus tuis semper; hoc latius explanandum arbitror. 30. Scit propheta, scit ubi animae suae praesidium locet, unde opem speret: in manibus Dei constituere vult animam suam; quia cor regis in manu Dei est (Prov. XXI, 1). Quicumque proprium corpus subegerit, nec ejus passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur; quod regere se noverit, et arbiter sui juris sit: non captivus trahatur in culpam, nec praeceps feratur in vitium. Hujus anima non perit in aeternum, nec quisquam rapit eam de manu Patris omnipotentis aut Filii. Manus enim Dei quae solidavit coelum, quos tenuerit, non amittit. 31. Quae sint igitur istae manus, consideremus. In Canticis habes: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me (Cant. II, 6). Haec loquitur Sponsa de Christo, anima de Verbo Dei. Christus autem idem est Verbum Dei, atque sapientia; beata ergo anima, quam complectitur sapientia. Magna est sapientiae manus, magna dextera totam complectitur animam, tota enim munita est, quae desponsata Dei Verbo est; plenitudo enim sapientiae, timere Deum. Quae ergo Deum timet anima, pleno se munit ipsa praesidio: mittit sapientia laevam suam sub collum ejus, dexteram autem in complexum ejus. Utrumque quidem brachium ejus ad utilia extenditur; habent tamen proprietates suas singulae manus. Sapientia in dextera, et longitudo vitae est: in sinistra autem divitiae et gloria. Bonis utique manus utraque dotata est dotibus: in eo tamen habent varietatem sui muneris, quod et praesentia et futura tempora comprehendunt; ut laeva praesentium remuneratrix, dextera futurorum sit. 32. Possumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere. Nam cum dexteram suam posuisset super Ephraem, sinistram autem super Manassen: et convertere eas Joseph aetatum consideratione voluisset; ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii collocaret: noluit et dixit: Scio, fili; et hic erit in populum, et hic exaltabitur: sed frater junior major illo erit (Gen. XLVIII, 19). In quo major? In eo utique quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris: Faciat vobis Deus sicut Ephraem et Manassen (Ibid., 20): vel quia semen ejus multitudo gentium sit, quae in hoc saeculo laborem elegit, credens 1152 in Dominum Jesum; ut consolationem habeat futurorum. Manasses autem semen est populus oblivionis, qui proprium oblitus auctorem, exaltatus ad tempus in hoc saeculo est, daturus in reliquum poenas graves; quia Deum suum et Dominum denegavit. 33. Hoc ideo diximus, ut probaremus ea esse potiora, quae futura sunt. Denique laeva sapientiae sub capite Sponsae est: dextera autem superior, qua totam complectitur Sponsam. Itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, quo anima innixa requiescit. Habet ubi reclinet caput suum; quia laeva sapientiae sunt divitiae et gloria. Ad tempus haec demulcent, et ex parte solatio sunt. Et ideo Filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret; quia cum dives esset, pauper factus est (Matth. VIII, 20): nec gloriam aliquam istius saeculi requirebat (II Cor. VIII, 9), quia venerat non ut in portione, sed ut universo humano generi subveniret dicens: Mihi irascimini, quia totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23); hoc est, totum, non ut facultatum collatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet augmento; haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem: sed totum hoc est; ut longitudinem vitae complecteretur aeternae. Neque enim communis vitae similis vita in dextera est sapientiae: sed longitudo vitae est; ut qui accipit vitam a sapientia, non exiguitatem vitae, sed perpetuitatem, et aeternitatis longitudinem adipiscatur. 34. Bonus amictus aeternitas vitae. Hoc pallium Sponsae custodes murorum voluerunt auferre, quo primus homo fuerat exutus: sed anima Deo devota quaesitum diu tenendo, et non dimittendo dilectum, pretioso charitatis divinae se vestivit involucro. Beati igitur qui tali pallio vestiuntur, et amictum hujusmodi, legis observatione meruerunt; quia non sunt legis obliti: sed quae erant legis, operati sunt. Nam qui praeter legem agit, legis oblitus est. Et ideo haec anima candida ascendit e terris; quia fulget amicta veste sapientiae: et dicunt de ea virtutes illae quae portas coeli custodiunt: Quae est quae ascendit candida, innitens super fratrem suum (Cant, VIII, 5)? Cum ea quae posuit caput suum super laevam sapientiae, ut aperiret manus pauperi ad subveniendum inopi: paratis aut derelictis sibi, non invasis atque direptis divitiis uteretur, quae gloriae cupida bonis eam operibus acquisivit, non inanes saecularis jactantiae dignitates ambivit. Hoc est enim caput suum, et quoddam sensuum principale supra manum constituere sapientiae. Ea, inquam, anima meritis ascendit albentibus ex isto vitae hujus, ut habent plerique, deserto, ad illum florentem semper locum jucunditatis aeternae. Istae sunt virtutes quae et in Esaiae libro dicunt: Quis est iste qui advenit ex Edom, rubor vestimentorum ex Bosor, sic pretiosus in stola (Esai. LXIII, 1)? Istae, inquam, sunt quae mirantur ex isto confragoso scopulosoque deserto aliquam ascendere animam posse sine magnorum labe vitiorum; et ideo gratulantur repertam, quae vestimenta 1153 innocentiae naturalis non polluerit atramento insipientiae saecularis: sed magis sapientiae spiritalis, et gratiae candore mundarit. 35. (Vers. 110.) Dicit ergo ea anima jam secura, jam laeta: Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. Digna vox relinquentis hoc saeculum, eo quod retia persequentium, et insidiatorum laqueos evaserit. Vox digna martyribus, quibus multa supplicia proponebantur, multa etiam offerebantur praemia; ut a martyrii studio vel terrore poenarum, et saevae mortis horrore, vel praemiorum revocarentur illecebra. Gravis laqueus proscriptionis, qui saepe frangit sanctos inopiae deformitate, quos mortis formido non fregerit: laqueus alius incendii, laqueus carceris, diuturnique supplicii: grandis laqueus, cum divitiae promittuntur, cum honores, cum amicitiae tyrannorum. Qui ergo haec evaserit, et ad martyrium pervenire potuerit, recte dicit: Posuerunt peccatores laqueum mihi: sed a tuorum mandatorum non declinavi semitis; cui despicienti praesentia, futura quaerenti, regnum coeleste divinitatis tuae promissione reseratum est. 36. Qui sunt isti peccatores qui posuerunt laqueos? Aperuit tibi Apostolus auctorem omnium peccatorum, et demonstravit dicens: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9). Advertis igitur laqueum diaboli esse divitias, quem tetendit etiam Salvatori: sed ille qui nihil habuit quod posset princeps istius mundi veniens suum dicere, laqueorum ejus vincula dissolvit. Ac ne mediocrem hunc laqueum putes, hic laqueus Judam apostolum strangulavit. Qui miser, cum esset illaqueatus ut proderet Dominum, ubi advertit quantum sceleris esset admissum, laqueo se ipse suspendit. Sed et ipse laqueus diaboli fuit, ut non ageret poenitentiam, sed laqueo se suffocaret. Deus enim etiam in ipsos pius est proditores; ut ad poenitentiam provocentur, atque a flagitioso proposito reflectantur, et resipiscant a diaboli laqueis; a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem. Jam non aerumna est incidisse, sed crimen: qui non solum se dedere capiendos, sed etiam ad voluntatem diaboli tenentur astricti; cum possint dicere: Dirumpamus vincula ipsorum (Psal. II, 3). Dedit enim tibi Scriptura divina ut non solum caveas diaboli laqueum: sed etiam per poenitentiam ejus vincula dirumpas. 37. Quid tibi, homo, cum deliciis ac voluptatibus? Non capit laqueus, nisi ante esca te coeperit. Dum praedam petis, laqueo ipse te nectis. Esca laquei avaritia est: esca diaboli luxuries est, quibus nos vult inescare, non pascere. Et ideo clamabat apostolus: Ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 21 et 22). Noli ergo attaminare luxuriam, et illa te contaminare non poterit. Noli gustare avaritiae corruptelam, et eris immunis a laqueo. Quid tibi postremo cum terris, qui cum Christo resurrexisti? Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est . . . . quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss, III, 1 et 2). Mortui sumus 1154 terris, vitam nostram cum Christo abscondimus in Deo nostro: non jam nos vivimus, sed Christus vivit in nobis. Quid iterum ad terrena remeamus? Ecce elongavi fugiens, dicit sanctus (Psal. LIV, 8). Vide laqueos iniquitatis et contradictionis in civitate (Ibid., 10). Laquei sunt enim ubi est usura et dolus. Elongavit ille fugiens terrena dedecora; ideo ad coelestia pervenit praemia. 38. Quid, inquam, te reflectis in terram, si in Enoch raptus ad coelum es, in Elia levatus es curru, in Paulo raptus es ad paradisum, conversatus in coelis, in David exauditus; ut pennas columbae assumeres, et volares: in Christo exaltatus, volucris factus in Spiritu; quando sicut columba descendit, illas tibi alas dedit; ut tu disceres evolare de terris? Neque vero cunctandum putes quomodo tibi volandum sit, quibus alarum remigiis. Dixit quidem David: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ibid., 7)? Et quasi dubitasse visus est a quo pennas posset accipere; licet sic soleat divina gratia declarari, quae in terris non potest inveniri: idem tamen in posterioribus, quae sint istae pennae, docuit evidenter dicens: Si dormiatis inter cleros medii, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Psal. LXVII, 14). Etsi dormias, exsurgunt tamen pennae tuae. Sunt enim qui vigilant dormientes, ut vigilabat illa quae dixit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. II, 5). Etsi nox est, vigilat spiritus, de quo scriptum est: De nocte vigilat ad te spiritus meus (Esai. XXVI, 9). Tunc tibi pandentur alae ex eloquiis spiritalibus, pretiosaque auri prudentia volatus assurget. Ubi ergo laqueos poteris pertimescere, cui remigium praesto spiritale est? Si sinceritas animi, si puritas mentis affulgeat, columba es. Ideo tibi dictum est: Estote. . . . simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Si majora desunt remigia, vel minora ne spernas. Esto vel passer; ut laqueos sagaci indagine praevideas, et pene captus illecebris peccatorum, tamen aliquando revocatus possis dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7). De quo quoniam alibi (Lib. III, in Luc. c. XII) putavimus esse tractandum, nunc alio transeundum videtur. 39. Satis est tibi ut avem te esse noveris, assumptum in naturam volandi, dicente Domino per Prophetam: Liberate vos ex laqueo venatorum, et a verbo conturbationis (Psal. XC, 3); non enim injuste tenduntur retia avibus. Avis es, o homo, qui sicut avis in quamdam aquilae renovatus es juventutem. Et ideo non injuste tenduntur retia avibus. Quid enim te in terram dejicis, qui jam coelum petebas? Non enim injuste renovato tenduntur retia; quia jam Christi esse coepisti, venantium esse desiisti. Attende laqueos venatorum. Ante quasi praedam suam diabolus suo jure capiebat: nunc Dominicae crucis mercem cur alienus incursat? Potes tamen etiam hos laqueos evitare, ne dicas: venantes ceperunt me sicut passerem; si laqueum cordis evadas, quem misit diabolus in cor Judae, et ita eum in facinus proditionis armavit. Avertat 1155 a nobis Deus hos laqueos, quos super peccatores pluit. Et ideo dicit Propheta (Psal. XXXIV, 8): Dabis illis, Domine, laqueum cordis eorum, quem parasti eis. Nobis autem da, Domine, auxilium; ut post te sequamur, tuis alligati vinculis. Nulla enim vehementiora, nulla sunt gratiora, quam vincula charitatis. Qui tibi ligatus est, solutus est mundo. 40. (Vers. 111.) Haereditavi testimonia tua in aeternum; quoniam exsultatio cordis mei sunt. Etiam ista vox martyrum est, dicentium quod haereditatem acceperint coelestium testimoniorum. Dicit ergo Propheta: Haeres sum mandatorum tuorum, successionem tuam fidei pietatisque jure quaesivi. Non potest dicere istud, nisi qui mandata custodit, coelo et terra testibus, acquisita. Dixit enim Dominus: Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Esai. I, 2). Testatur elementa Dominus ad redarguendos eos, qui noluerint praecepta divina servare; ut refugia omnia excusationis obsepiat. Testatur et homines, dicens: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus (Esai. XLIII, 10). Mandata ergo Domini plena sunt testimoniis, et ipsa sunt testimonia, quorum satis idoneus testis est, qui non mentitur Deus, apud quem et conscientia tua testis est, cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, satis fidelis etiam in infido pectore; quoniam arbitrum omnium quaecumque commissa sunt, latere non possunt. Nam si in judicio terrestri etiam is qui ad mentiendum venerit subornatus, tamen si testimonio fuerit convictus alterius, solet prodere veritatem; quanto magis in judicio coelesti apud Dominum Jesum necesse habet quae vera sunt confiteri, quem novit scire quod factum est? 41. Et bene ait: Haereditate quaesivi testimonia tua; quoniam sicut ante haeredes fuimus peccatoris: ita nunc haeredes sumus Christi. Illa fuit criminum, haec est virtutis haereditas: illa nos obligavit, haec solvit: illa obaeratos fenore delictorum adjudicavit inimico, haec redemptos titulo Dominicae passionis Christo acquisivit. Mala Evae successio totum hominem devorabat: praeclara Christi haereditas totum hominem liberavit. Non ad unum quidem, non ad paucos: sed ad omnes Testamentum suum scripsit Jesus. Omnes scripti haeredes sumus non pro portione, sed pro universitate. Testamentum commune est, et jus omnium, haereditas universorum, et soliditas singulorum. Novum Testamentum singuli adeunt, et omnes possident: nec minuitur haeredi, quidquid a cohaeredibus vindicatur. Manet emolumentum integrum, et eo magis singulis crescit, quo pluribus fuerit acquisitum. Alia conditio est haereditatis humanae. Si divisa fuerint emolumenta, minuuntur: et haeredis est damnum descriptio cohaeredis. Indivisum regnum Christi est, indivisa haereditas. Quomodo fieri poterat, ut divisa esset haereditas; cum haereditatis fructus sit indivisus, quod est regnum coelorum? Aurum, argentum, praedium ab homine pluribus derelictum distribuitur ac secatur: solida ad singulos Christi dona 1156 perveniunt: omnes habent, et nemo fraudatur. 42. Audiamus igitur commoda haereditaria. Remissio peccatorum haereditas Christi est. Certe solida per singulos, et in commune est lucrativa; quibuscumque enim collata fuerit, nulli decedit, accedit omnibus. Corpori acquiritur, quidquid unicuique relaxatur. Nam si angeli super uno peccatore poenitentiam agente laetantur; quia lucrum suum putant hominis redemptionem: quanto magis lucrum est generis, quod est lucrum naturae? Haereditas Christi est resurrectio. Hanc quisquam damnum suum dixerit, quae in uno communis gratiae nomen invenit? Christus enim surgens, omnibus resurrexit; quoniam per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo igitur potest singulorum esse dispendium, quae est totius corporis et humani generis reformatio? Recitetur itaque Testamentum, et institutiones ejus consideremus. Testis autem nobis et Spiritus sanctus. Cum enim dixerit: Hoc autem testamentum quod testabor ad illos, dicit Dominus. Dabo leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas, et peccati et injustitiae eorum non memorabor (Hebr. X, 15 et seq.). O vere testator aeternus, qui nostris cordibus leges affigit suas, et scribit in sensibus; ut nihil aliud cogitare, nisi divina praecepta possimus, nihil aliud sentire, nisi Dei oracula debeamus. Dedit gratiam, reformavit naturam, sibique qui oblivisci nihil solet, memoriam meorum abstulit peccatorum, mihi dedit praeceptorum suorum. 43. Noli ergo tollere de corde tuo legem Dei, et affigere legem peccati. Noli scribere in sensibus tuis diaboli illecebras, et Dei delere mandata. Ecce ego, inquit, pinxi muros tuos, dicit Dominus ad Hierusalem (Esai. XLIX, 16); hoc est, ad animam studiosam tranquillitatis et pacis, quam fecit ad imaginem suam. Noli, inquam, auferre imaginem coelestem, et imaginem mortis imponere. Recusasti haereditatem saeculi: serva Christi testimonia; quoniam in his exsultatio atque laetitia est, quandoquidem omnis fletus delebitur, et mors non erit amplius, neque luctus, neque fletus, neque clamor. Passio Christi imago fuit regni coelestis. Nemo audivit in plateis vocem ejus; quia illo silentio passionis suae clamorem omnem in posterum impiae vocis abolebat. Nolebat fleri, qui dicebat ad filias Hierusalem: Filiae Hierusalem, nolite me flere, sed vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28). Ablaturus enim omnes lacrymas suae beneficio crucis, in passione propria futurae instar beatitudinis exhibebat; ut nemo fleret, nisi qui Christi beneficia non teneret. 44. Merito ergo vir Evangelicus dicit: Haereditate quaesivi testimonia tua in aeternum; quoniam exsultatio cordis mei sunt. Quis non exsultet, qui coelum et terram haereditate quaesivit (quae duo elementa contestatus est etiam Deus, cum legem daret) quia quaesivit Deum, de quo dicit Sanctus: Portio mea Dominus: quaesivit Dominum Jesum, quaesivit Spiritum sanctum; et post illa quaesivit angelos, et cum illis vivit, non hodie tantum 1157 et cras, sed in aeternum: nec ullis pro nomine Domini contristatur injuriis? Denique gaudebant apostoli cum verberarentur, cum in carcerem truderentur. 45. (Vers. 112.) Exsultans igitur in testimoniis Domini jure dicebat: Inclinavi cor meum ad faciendas justitias tuas in aeternum, propter retributionem. Qui retributionem bonorum operum sperat a Deo, et ad eum festinat, inclinat cor suum, ut faciat Christi justitias. Quae est Christi justitia? Sine nos, inquit, implere omnem justitiam, qua peccatum minuitur, culpa laxatur (Matth. III, 15). Et bene ait, Inclinavi; ut non sit tibi arduum atque difficile, cum mentem tuam quasi ad humilia et plana convertas. Aut certe, quoniam sapientia carnis legi Dei non est subdita, videtur inclinare cor suum, qui legi facit esse subjectum extollentem se corporis sensum, contuituque religionis inflectit. Atque ille dudum extollens se frustra, et inflatus mente carnis suae, cum se humiliat, inclinat. 46. Humiliavit enim et ipse se Christus; ut novum conderet Testamentum. Cum lego Evangeliun, audio Filium Dei carnem sumpsisse de Maria, videor mihi cum Christo ipse descendere (Matth. I, 16). Lego enim eum, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit (Philip. II, 6 et 7). Exinanivit autem, ut formam servi acciperet: et specie inventus ut homo, humiliavit se usque ad mortem. Lego enim dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29). Non dixit: Discite a me quia potens sum: non dixit: Discite a me quia gloriosus sum: sed discite a me quia humilis sum, quod potestis imitari. Nolite extollere vos, nolite exaltare cor vestrum. Docuit ergo me humiliari, et inclinare cor meum ad faciendas justitias; non ad iniquitatem, sed ad aequitatem inclinare, propter retributionem. Retributio regnum coelorum, et paradisi est incolatus.