SERMO V | SERMO VII. |
SERMO SEXTUS. Vau.
[recensere]1. Sexta littera Vau, cujus interpretatio, Ille est, et non alius. Vel cujus interpretatio: Et ille. 2. (Vers. 41.) Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. Quid significet interpretatio litterae, quoniam subobscura est, ex psalmi serie colligendum putavi. Nam cum Propheta postulet: Veniat super me misericordia tua, Domine: veniat salutare tuum; non est dubium quem videre deposcat, hoc est, in quo fructus et misericordiae veniat et salutis. Denique in superioribus idem poposcit in psalmo octogesimo quarto, in quo evidentius Domini Jesu prophetavit adventum. Nam terram quam benedici postulet, satis notum est, illam videlicet quae peccatum in Adam contraxerat, cui dicitur: Terra es et in terram ibis (Gen. III, 19). Maledixerat autem Deus non elementum naturae carnis, sed carnem praevaricantium. Benedicitur caro igitur in Christo, ut maledicto superiore caro solvatur. Benedicitur caro, quam benedictus Filius Dei, assumpta hominis conditione, suscepit. 3. Et ideo subdidit: Deus, tu convertens vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertunt ad ipsum cor suum. Veruntamen prope timentes eum salutare ipsius; ut inhabitet gloria in terra nostra (Psal. LXXXIV, 7 et seq.). Totus hic locus Jesum Dominum sonat, qui vivificavit mortuos: Lazarum ante passionem, plurimos tempore propriae passionis. Ipse est misericordia, utpote remissio peccatorum. Ideo dicit: Ostende, quem videre possit in corpore. Nam Deum in majestate sua videre non poterat; quia Deum vidit umquam (Joan. I, 18). Avidus Propheta desiderat videre, quem sperat tenere: quem si viderit, desiderat propriis manibus comprehendere. Ideoque ait: Et salutare tuum da nobis. Salutare Dei virtus est, salutare Dei Christus est; et ideo prope timentes hoc salutare. Longe erat Christus a nobis, longe erat a nationibus: descendit in terras, factus est prope, coepimus non timere. Nam qui Christum timet, non timori est subditus, sed devotioni. Pietatis hic timor, non infirmitatis est. Denique nihil deest timentibus eum. Quomodo autem factus sit prope, audi: Ut inhabitet, inquit, gloria in terra nostra. Quis est gloria, nisi Dominus Jesus? Unde et apostolus Paulus ait: Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae (II Cor. I, 3). Merito complacet in eo Pater; quia Patris gloria est. Hunc qui a Patre separat, majorem Patri injuriam facit, quem vult esse sine gloria. Hunc quisquis 1034 aequalem Patri non putat, inferiorem et Patrem judicat; cum alio verbo Patrem plus laudare non possit, cujus summa laus et gloria Christus est. 4. Rogatur ergo ut veniat salutare Dei. Ille est qui rogatur, hoc est, Dominus Jesus, et non est alius; sicut habet litterae interpretatio. Et vel sic non solus Pater rogatur: Est et ille, hoc est, et Filius qui rogatur, et rogatus advenit, et salutare mundo dedit. Ideo σωτὴρ, hoc est salvator; ideo Jesus, sicut angelus dixit: Qui salvum faciet populum suum (Matth. I, 21). Cum invocaret igitur propheta, aderat; ut probaret illud, quia adhuc loquentibus nobis dicit: Adsum (Esai. LVIII, 9). 5. Adest, quia suscitatus a filiabus Judaeae, quasi resuscitatus a filiabus Hierusalem. Audit Ecclesia sonum vocis ejus, et dicit: Vox consobrini mei. Ecce hic advenit saliens super montes, transiliens super colles (Cant. II, 8). Manipularis est liber, multas habens personas nobiles, velut manipulus triumphalis, multosque actus significans, quos intelligere magis, quam expressos tenere possimus. Nam quasi advenientem Sponsum audierit cum aliquibus pariter viantibus colloquentem, dicit Sponsa: Vox consobrini mei. Dum loquitur cum filiabus Hierusalem, et rogat ut excitent et resuscitent Sponsum, subito tamquam de longinquo missae vocis sonum sentiens, dicit: Vox consobrini mei, annuntians quem nuntiari sibi ante quaerebat, quem cupiebat ab aliis suscitari: sua prece resuscitatum a Patre venire jam credens, laeta dicit: Vos consobrini mei. Bene addidit, consobrini mei; ut non aliae, sed consobrina sola sibi ejus vindicaret adventum. 6. Ecce, inquit, iste advenit. Adhuc ego eum quaero, et ille jam venit: adhuc ego suffragia capto ut veniat, et ille jam proximus est. Ego suscitari mihi charitatem cupio, ego me vulneratam charitatis puto; et ad me plus charitas ipsa festinat. Ego dixi: Veni: ille salit et transilit. Ego rogo eum venire cum gratia: ille gratiarum operatur augmenta: et dum venit, incrementa gratiae secum vehit, et veniendo acquirit; quia studet etiam ipse suae placere dilectae. Salit super excelsa, ut ascendat ad Sponsam; Sponsae enim thalamus tribunal est Christi. Salit super Adam, transilit super Synagogam. Salit super gentes, transilit super Judaeos. Videamus salientem. Salit de coelo in Virginem, de utero in praesepe, de praesepio in Jordanem, de Jordane in crucem, de cruce in tumulum, in coelum de sepulcro. Proba mihi, David, salientem, proba currentem; tu enim dixisti: Exsultavit tamquam gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6 et 7). Ergo et nunc salit, et nunc currit de corde 1035 Patris super sanctos suos, de Oriente super Occidentem de Septentrione super Meridiem. Ipse est qui ascendit super Occasum, ipse super coelos coelorum ad Orientem. Ipse ascendit super montes, ipse super colles. 7. Utinam ego miser dicam, dicat anima mea: Ecce iste advenit, et advenit non super terrena, non super valles; sed advenit saliens super montes; Deus enim, Deus montium est, et non vallium. Ubi ergo salit? Super montes salit. Si sis mons, salit super te. Salit super Esaiam, salit super Hieremiam, salit super Petrum, Johannem, Jacobum. Montes in circuitu ejus (Psal. CXXIV. 2): si non potes mons esse, nec praevales, esto vel collis, ut super te Christus ascendat; et si transilit, ita transiliat, ut te transitus ejus umbra custodiat. 8. Diximus de Christo et Ecclesia: dicamus de anima et Verbo. Anima justi Sponsa est Verbi. Haec si desideret, si cupiat, si oret, et oret assidue, et oret sine ulla disceptatione, et tota intendat in Verbum, subito vocem sibi videtur ejus audire quem non videt, et intimo sensu odorem divinitatis ejus agnoscit: quod patiuntur plerumque qui bene credunt. Replentur subito nares animae spiritali gratia, et sentit sibi praesentiae ejus flatum aspirare quem quaerit, et dicit: Ecce iste ipse est quem requiro, ipse quem desidero. 9. Nonne cum aliquid de Scripturis cogitamus, et explanationem ejus invenire non possumus, dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes altissima dogmata videtur ascendere: deinde quasi super colles apparens nobis, illuminat mentem; ut infundat sensibus, quod invenire posse difficile videbatur? Ergo quasi ex absente fit praesens Verbum in cordibus nostris. Et rursus cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur Verbum, et tamquam absentis adventum desideramus: et iterum apparens ostendit se nobis, tamquam praesens sit nobis in iis, quae requirimus, cognoscendis. Salit ergo in uniuscujusque corde frequenter: transilit et exit, et revertitur, si sequaris, si requiras, si tibi fidelium gratia, disceptatione doctorum Verbum quod exierat atque transierat, postules resuscitari; sicut illa quae quaesivit et invenit, quae dixit: Frater meus transivit: anima mea exivit in verbo ejus (Cant. V, 6). 10. Ergo et si super montes salit, sequere: et si super colles, sequere. Reperiuntur enim in montibus et in collibus venatores Domini, qui investigant eos qui capiuntur ad vitam. Sic enim dixit per Hieremiam Deus: Ecce mitto multos piscatores, . . . . et multos venatores, et venabuntur eos super omnem montem, et super omnem collem (Jerem. XVI, 16). Ibi ergo populus Dei quaeratur, et inveniatur in Petri et in Pauli doctrina, gratia, disciplina; ut non in convalle sint, ubi fletus: sed in montibus, a quibus unumquemque Christus illuminat. Et cum Petrum legimus, Christus illuminat. Et cum Paulum 1036 legimus, Christus illuminat. Curavit Paulus, Christus illuminavit; quoniam invocato Domini Jesu nomine, resurrexit, cujus sanatus est munere. Suscitavit mortuam Petrus, Christus illuminavit; et ideo ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5). 11. Nos igitur qui montes esse non possumus, stemus in montibus vel in collibus; ut cum miserit piscatores suos Dominus, et venatores, ut venentur eos qui super omnem montem sunt, vel super omnem collem, id est, in Legis et prophetarum praeceptis, et novi et veteris Testamenti cognitione omnem habentes conversationem, inveniant nos paratos, et velut bonas colligant spicas, opportuno missi messores tempore; quia si quis extra montem aut collem fuerit repertus, colligi velut bona spica non poterit ab iis, qui (ut comparationis faciamus alterius mentionem) triticum a paleis separare mittentur. Plurimarum igitur operationum solertes ministros Dominus habet. Iidem piscatores, iidem etiam venatores sunt, atque messores. 12. Si in tempore messis, quo diriguntur isti, meriti maturus exspectes, salientem in montibus poteris intueri, et videbis Dominum Jesum similem capreolo, aut hinnulo cervorum super montes Bethel (Cant. II, 9). Salit enim super Ecclesiam, quae est domus panis; eo quod fidelium corda confirmet. Merito sicut capreola; quia caprea in altis pascitur. Dorcas dicitur a videndo. Dorcadion enim visus auctoris est. Quid acutius Christo, qui Patrem videt quem videt nemo? Aut si quis vidit in Christo, ipse Filius revelavit. Merito sicut hinnulus cervorum: hinnulus quasi filius, cui paternae inoleverit vis naturae; ut eum occulta non lateant, serpentes fugiant, venena non laedant. Denique eductus de latibulis suis serpens, qui producebatur ex homine, dicebat: Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)? 13. (Vers. 42.) Spectemus ergo salientem hunc hinnulum, ut non possimus timere serpentem. Non timebat David. Denique de his dicebat serpentibus: Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. Quasi bonus cervus, qui bibisset de fontibus aquarum, nequaquam humanorum serpentium spiras, et maledicorum venena metuebat. Coluber illi non erat noxa, sed praeda. Cibus erat serpentini virus alloquii, et cibus laudis de quo dicebat: Deus, laudem meam ne tacueris; quoniam os peccatoris, et os dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 2). Saginabatur venenatorum sermonibus. Illi sibila obtrectationum ora tollebant, et sermonibus odii circumdabant innocentem. Bonus cervus inter multos colubros positus non timebat, cervus amicitiae, et pullus gratiarum. Simulabant charitatem, fundebant obtrectationem: Ego autem, inquit, orabam (Ibid.). Bonus cervus in medio viperarum innocuus pascebatur. Illi trisulcis ora linguis micabant: hunc autem sancta 1037 pascebat oratio, immo cibum obtrectantibus offerebat. Respondit obtrectantibus sibi verbum; verbum enim cibus est. Denique non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth., IV, 4). Viderunt me, inquit, et moverunt capita sua (Psal. CVIII, 25). Maledicebant, ego autem benedicebam. Maledicebant qui obtrectabant: benedicebam, qui verbum Domini praedicabam. 14. Quam bonum est ferre convicium, et convicium non referre? Deum praesulem acquirit, qui convicianti nescit irasci. Denique quanta patientiae gratia dicentis: Maledicent ipsi, et tu benedices (Ibid., 2)? Beatus qui maledicta non sentit. Beatus quem maledicta non permovent. Non enim potest maledicto moveri, qui maledicta hominum divinae munere benedictionis excludit. Non potest sentire maledictum, qui habet verbum: et non potest referre maledictum, cui in ore semper est verbum. 15. Sed est etiam bonus serpens, quem iste cervus non laedat. Estote, inquit, astuti sicut serpentes (Matth. X, 16). Et: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto: ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14). In serpente aereo figuratus est meus serpens. In ligno illo exaltatus est meus serpens. Serpens bonus, bonus serpens, qui de ore suo remedia, non venena fundebat. Potest non timere serpentes, qui hunc novit adorare serpentem. De hoc serpente dicit illa quae diligit: Ecce hic post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens super retia. Respondet consobrinus meus et dicit mihi: Surge, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea; quia ecce hyems praeteriit, imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Cant. II, 9, 12). Serpens profecto est, qui decursa hyeme, amictu corporis se volebat exuere, ut specioso decore vernaret. Idem ergo est cervus et serpens. Cervus habens cornua Legis et gratiae (cornua ejus duo sunt Testamenta) velox gressu, impiger incessu, qui totum facile orbem percurrat uno momento, ubique celebrabilis. Serpens quoque bonus, cujus priora dente Legis non mordeant, posteriora non vulnerent Evangelii lenitate. Caput defendit a vulnere, qui Legem venit non solvere, sed tueri ab interpretationibus perfidorum. Caudam in flagella diffundit liberam, cupiens adversarios magis flagellare, quam perdere. Bonus coluber in gremium dilectae, atque in ipsum intimae sinum mentis facilis illabitur, et attactu nullo implicans ignem ossibus, praecordia ipsa depascitur. 16. Pulchre lectum est hodie: Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum (Matth. X, 16). Celebramus enim diem sanctorum quo revelata sunt populis corpora sanctorum martyrum, qui velut boni serpentes, depositis carnis exuviis, tentationum hyemalium rigore superato, et Spiritus sancti renovati gratia, aestiva mundo luce fulserunt, missi vere, ut agni, in medio luporum. Lupi sunt enim persecutores, lupi sunt haeretici omnes: docere nesciunt, ululare consueverunt. 1038 17. Sed nemo moveatur, si in medio luporum mittitur. Beneficio Christi et lupus ipse mutatus est. Benjamin lupus rapax apostolus Paulus factus est, non jam insidiator ovilium Christi, sed defensor et custos. Cum hoc lupo versari libet: per hunc lupum, factum est ut simus tuti in medio luporum. Nemo jam veretur lupos, cum his pascimur, sicut scriptum est: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25).
18. (Vers. 42.) Sed jam consideremus quid sit quod ait Propheta: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque; quia in judiciis tuis supersperavi. Viderat Ecclesia vel anima justi salientem sicut hinnulum super montes, repente proximum aspiciens post parietem domus suae, prospicientem per fenestras, eminentem super retia, exsultat et gaudet; quia etiam ipsa amatur a Sponso: qui tamquam et ipse vulneratus charitatis decore, dilectae primo cum abesset, ad oscula rogatus adfuerit (rogatur enim cum dicitur (Cant. I, 1): Osculetur me ab osculo oris sui ), deinde preces Sponsae blanditiasque non spreverit, dilecta sibi ubera praedicantis, atque in interiora domus eam benignus induxerit; denique tamquam lascivienti ludens amore, quia velit pertentare sensus amantis, saepe egressus ut quaereretur a Sponsa, saepe regressus ut invitaretur ad oscula, astiterit post parietem, prospexerit per fenestras, eminens super retia; ut non totus abesset, nec quasi totus intraret, et ipse ad se Sponsam vocaret, ut veniendi ad se invicem fierent gratiora commercia, amorisque vim mutuis adolerent sermonibus: Exsurge, inquit, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea (Cant. II, 10). 19. Et tu si habeas fundatum parietem, non illum medium qui domus unius separet membra, sed aedificatum supra fundamentum apostolorum et prophetarum; ut compaginata ejus structura crescat in templum, nec disterminet ejus interna, sed muniat: si habeas ergo in te aedificationem Dei, et ad orientem pateant semper fenestrae tuae, venit Verbum, stat post tuum parietem ( oculi enim Domini super justos ) (Psal. XXXIII, 16), prospicit per fenestras tuas. 20. Quae sunt fenestrae istae? Legimus fenestras, de quibus dicit Hieremias: Intravit mors per fenestras (Jerem. IX, 21), per quas intravit avaritia, intravit libido. Oculus tuus fenestra est, intravit mors per oculum tuum. Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per oculum tuum. Si videris possessionem viduae vel minoris, et concupieris invadere, indefensam putans aetatem esse, vel sexum (sed non sunt indefensi, quos Dominus vult esse defensos) intravit mors per fenestram. Si videris decorem mulieris, aut thesauros minoris, et tuas excitaveris cupiditates, intravit mors per fenestram. Sicut ergo per haec intrat mors, intrat et vita. Si decorem puellae aspiciens sacrae, venereris Dominum Jesum, quod in teneris annis venerit aetas senectutis, vita immaculata: et ipse 1039 filiam tuam offeras, ut pio consecretur velamine; si possessionem minoris non tamquam sollicitus invasor aspicias, sed quasi parens sedulus religioso tuearis affectu; per has fenestras prospicit Christus, ut vocet Sponsam, eminens super retia. 21. Bene eminens, quia solus est quem retia non involverint peccatorum. Omnes intra retia erant, immo adhuc intra retia sumus, quia nemo sine peccato, nisi solus Jesus, quem non cognoscentem peccatum, peccatum pro nobis fecit Pater. Etenim tradidit eum laqueis, tradidit eum retibus, mittens eum non in peccato, in quo erant omnes homines, sed insimilitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Peccatum erat caro secundum illud, quia haereditario erat damnata maledicto. Peccatum erat illecebra et ministra peccati. Venit Dominus Jesus, et in carne peccato obnoxia militiam virtutis exercuit. Facta sunt membra nostra jam non arma libidinis, sed arma virtutis. Namque ubi erant incentiva libidinis, ibi nunc sunt domicilia castitatis. Hic ergo venit ad laqueos, sed voluntarius: venit ad retia, sed securus. 22. Plena erant omnia laqueis, referta retibus. Audi dicentem: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4). Et in libro Sapientiae Syrach moneris, ut cognoscas quia in medio laqueorum ambulas (Eccli. IX, 20). Quot vitia, tot retia: quot peccata, tot laquei: haereditarii jam te nexus tenebant. Venit ad laqueos Jesus, ut Adam solveret: venit liberare quod perierat. Omnes retibus tenebamur, nullus alium eruere poterat, cum se ipsum non posset exuere. Talis ergo necessarius fuit, quem vincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset avaritia, non ligasset dolus. Is solus erat Jesus, qui cum hujus carnis se circumdedisset vinculis, captus non erat, non erat alligatus: sed dirumpens ea atque dissolvens, ad se magis vocavit Ecclesiam, prospiciens per laqueos, eminens super retia; ut et ipsa disceret vinculis non teneri. Denique eo usque non longe a vinculis fuit, ut pro nobis subiret et mortem: sed tamen non servus mortis effectus, sed liber inter mortuos; liber enim erat, qui solvendae mortis potestatem habebat. Denique ipse te doceat, qui ait: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). 23. Audiamus itaque quid dicat: Exsurge, veni, proxima mea (Cant. II, 10), hoc est, surge a mortuis, exsurge a vinculis, quibus circumdata tenebaris. Exsurge, quia ego resurrexi tibi: solve vinculum iniquitatis, quia ego jam solvi tibi. Veni, quia jam retia soluta sunt. Virgo peperit, puer natus ex Virgine est. Nihil debet muliebri haereditati: quasi filius mulieris non tenetur. Cerne medium parietem maceriae jam solutum, qui interiorum affectuum concordiam dividebat, et in diversum excitabat dissensiones corporalium passionum. Veni ergo secura, cupio videre faciem tuam, et audire vocem tuam: veni, ut jam me non per retia videas, 1040 sed facie ad faciem vultibus amatoris dilecta potiaris. Ethice ista decursa sint. Mystica autem illa, si possumus, vel linea intueamur extrema. 24. Sedebat intra domum Sponsa, devota Domino, intra parietem Legis et prophetarum, spiritalium lapidum exaedificatione fundatum, qui claudebat atque vallabat domum regiam, plenam jucunditatis atque laetitiae. Mirabatur thesauros regios, et intuebatur sollicite, cupiens sapientiam, quae has sibi divitias demonstraret, adsciscere. In secreto erat, sed secreti ipsius interpretem requirebat. Venit Dominus Jesus saliens super montes. Nobis sero videbatur venire, sed ille properabat. Saliebat denique et transiliebat; ut Judaeorum corporalia et saxosa dogmata transiliret. Adstitit post parietem domus, quae erat in veteri Testamento, prospiciens per Legis fenestram, per prophetarum cavernas. Nondum erant domus illius aperta vestibula: nondum claves scientiae portarum claustra patefecerant, quibus Legis claudebantur interna. De superiore tamen hoc est, spiritali parte prospectans, Ecclesiam vocat; ut per Legem et prophetas Evangelii vertice sublimis assurgens, retia Judaicae interpretationis et nodos intrepido calcet vestigio. Ideoque proxima vocatur, ut adhaereat Christo, mundana non quaerat: ideo formosa, ut speciosos evangelizantium pedes proferat: ideo columba, ut spiritalia petat, terrestria derelinquat. 25. Ecce, inquit, hyems praeteriit: imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Cant. II, 11 et 12). Ante adventum Christi hyems erat: venit Christus, fecit aestatem. Tunc omnia erant florum indiga, nuda virtutum: passus est Christus, et omnia coeperunt novae gratiae fecundari germinibus. Imber abiit luxuriae profluentis, et nubila tetris orta flagitiis, aestiva jam purae conscientiae serenitate laxantur. Ideo non evadunt, quorum fuga hyeme fit; quia non sequuntur Domini passionem, non tollunt crucem suam, et Christum sequuntur. Imber impedit flores: at nunc flores videntur in terra. Boni flores apostoli, qui diversorum scriptorum atque operum suorum fuderunt odorem. 26. Tempus secandi advenit (Ibid., 12); quoniam matura in horreis frumenta conduntur: et qui metit, mercedem accipit. Vox turturis audita est (Ibid.): quia invenit sibi nidum, Ecclesia enim domus est castitatis. Ficus quae propter infecunditatem jubebatur excidi, fructus jam ferre coepit. Vinea translata ex Aegypto, jam non maceriis destructa depositis, incursatur a bestiis, nec informis sentibus, sed odora jam floribus, quae solebat facere spinas, fructu curvescit uvarum (Ibid., 13). 27. Merito igitur sanctus David pascha Domini celebrans, et ferventi spiritu tempora ingressus aestiva, qui in verbo Dei fructus varios colligebat, hyemis adversa declinans ait: Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. Quantus labor est, ut verbum percipias? Quantum iterum periculum 1041 si amittas? Et ideo tibi dicitur: Noli negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14). Excole diligenter quasi bonus agricola, campum tuum; ut pascantur agni tui, et sata tua floreant (Prov. XXVII, 16). Non auferatur ex ore tuo verbum; ne forte factis verba non congruant, et deforment iniquitatis opera magisterium disciplinae. Tollitur ex ore verbum, cum dicitur peccatori: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Et ipsa obmutescit facundia, si aegra sit conscientia. Veniunt aves coeli; etiam ipsae tollunt Verbum ex ore tuo, quae tollunt verbi semen e saxo, ne fructum afferat. 28. Nunc consideremus, utrum etiam ex corde possit auferri verbum veritatis. Radicatum enim verbum atque depressum, et infixum mentibus nostris difficile auferri potest. Denique dictum est a Domino: Quare tu enarras justitias meas (Ibid.)? Non dixit: Quare cogitasti justitias meas? Et assumis Testamentum meum per os tuum? Non dixit: Per cor tuum. Sermo cohibetur indigni animi, non obstruitur poenitentia: insolentiam prohibet, non excludit correctionem. Cavendum tamen est ne et ipsa interius corda turbentur, et offundat tenebras malitia, ut cor vanis cogitationibus obcaecatum lucem veritatis amittat, fulgoremque verbi capere non possit. Si igitur David orat, ne auferatur ex ore suo verbum, et si auferatur, non usquequaque, id est, non penitus auferatur: quis tantus est, qui in potestate sua gratiam disputationis esse commemoret; praesertim si vita redarguat, quod doctrina praesumat, et judicio Dei damnanda committat? Is enim qui in judiciis Dei sperat, servare potest verbum veritatis; quia dum veretur poenam, custodit gratiam. 29. (Vers. 44.) Ideoque ait: Et custodiam legem tuam semper, in aeternum, et in saeculum saeculi. Duo dixit, cum unum satis esse posset, si unum significare voluisset. Sed quia non solum in praesenti vitae hujus tempore, sed etiam in futuro post hujus vitae curriculum custodienda lex promittitur; ideo arbitror quia et secundum eos qui exemplari et umbrae serviunt coelestium, et secundum eos qui in coelestibus siti secundum veram Legem cultus Deo deferunt, pollicetur sibi esse vivendum; ut et hic et ibi legem custodiat. Hic in exemplari, in speculo, in aenigmate: illic in ipsa facie veritatis. 30. Possumus et illud intelligere; quia διὰ παντός non solum id significat quod dicitur semper, sed etiam id quod, per omnia; quia ille per omnia Legem custodit, qui cum sit eruditus in Lege, sub Lege natus, et supra Legem devotionis suae gradum promovens, liberatur a Lege (Christus enim nos redemit a maledicto Legis) non sine lege Dei, sed in lege lactus est Christi: aut certe si per omnia Legem custodiamus, si legitimam pueritiae atque adolescentiae disciplinam, juventutis conversationem, senectutis maturitatem, tramitemque singulis praescriptum aetatibus nequaquam vitae nostrae usus excedat. Similiter etiam animae nostrae quaedam esse videntur aetates, per quas percurrit et transit; ut possit dicere: Cursum consummavi (II Tim. IV, 7). 1042 Denique animae aetas est illa, de qua dicitur: Et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 9). Per omnia ergo Legem custodit, qui et in his corporis nostri aetatibus, et in illis animae nostrae processibus non deviarit a Lege. 31. (Vers. 45.) Et ingrediebar in latitudine; quia testimonia tua exquisivi. Qui secundum mandata angustam et arctam graditur viam, ambulat in latitudine. Unde legimus: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2). Et alibi: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5). Sapiens enim in cordis sui ambulat innocentia, et de ejus fonte superfluunt aquae super ejus plateas, qui mentem suam non intra corporalia et terrena concludit; sed dirigit ad coelestia, ut conversatio ejus in coelo sit. Audi nullas angustias sentientem: Pressuram, inquit, patimur: sed non angustamur (II Cor. IV, 9). Et quomodo coangustari poterat, cujus os semper patebat (II Cor. VI, 11); ne credentes coarctarentur? Ipse exponat quid sit ingredi in latitudine. Dicit enim: Quia etsi corpus angustatum est, cor nostrum dilatatum est. Non angustamini in nobis: coarctamini autem in visceribus vestris. (Ibid., 11 et 12). 32. Coangustari in Paulo non poterant, in quo erat altitudo sapientiae, et fidei latitudo. Quomodo enim poterant coarctari in eo, qui erat vas electionis aeternae? Sed coarctatur in semetipsis; quia improbus in se ipso coarctabantur, malitiae suae laqueis strangulatus. Constitue mihi avarum, villarum quotidie terminos proferentem, excludentem vicinos; utrum is tibi dilatari, non coangustari videtur, quem terra ipsa non capit? Quantacumque spatia domus suae porrexerit, clauditur angustis opinionis suae finibus, cui quod habet non est satis. Sed non talis est, qui potest dicere: Et ingrediebar in latitudine. Addidit etiam causam: Quia testimonia, inquit, tua exquisivi. 33. (Vers. 46.) Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Grate convenit ista vox martyri, qui vocatus ad sacrilegium, exprobrantibus sibi regibus crucifixum Jesum, non erubescebat: sed magis gloriabatur in cruce Christi, et illam mundi salutem esse testimoniis coelestibus astruebat. Hos vocat Christus in Sponsa dicens in Canticis Canticorum: Et veni tu, columba mea, in tegumento petrae, juxta praemunitionem (Cant. II, 14); hoc est, veni juxta Evangelium. Propugnacula fidei tuae gesta sunt Christi: muri tui subsidia verba sunt Domini: passio Dominici corporis tua virtus est. Ostende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam; quia vox tua suavis est, et facies tua pulchra (Ibid.). Suavis est vox, quia ore confessio fit ad salutem: et decora facies, quae non erubescit Auctorem, non confunditur Redemptorem. Ostendit ergo faciem suam, signaculum crucis praeferens: et insinuat vocem suam, auctoritatem praedicationis assumens. In tegumento enim corporis Christi, quo redempta est a peccato, munimentum gratiae spiritalis invenit: ut salutaria sibi et sentiat et loquatur. Suavis ergo vox quae in divinis testimoniis loquebatur: decora facies, quae in conspectu regum non confundebatur. 1043 34. Possumus et illos reges intelligere, quibus dicitur a Petro: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem (I Pet. II, 9). Sunt enim reges qui offerunt in Hierusalem sapientiae suae munera, quibus data est gratia verbum loqui, et quadam potestate regali flectere populos, et animas mulcere sanctorum: non erubescentes in eo; quia nihil alienum ab honestate loquerentur, quos nemo redarguat et repellat, quasi quia non sint digni, quos idoneos Christus ministros novi fecerit Testamenti, et jam in illo non erubescentes; eo quod non metuerent ne confunderentur disceptantium contraria assertione superati. Rex igitur est qui non erubescat, ne in actu reprehendatur, redarguatur in sermonibus; eo quod et vita debeat esse fundatus et verbo. Itaque quamvis perfectus ita esset Propheta, ut non erubesceret in conspectu regum, tamen meditabatur in praeceptis Dei omni vitae suae tempore, et opera sua elevabat, nihil agens quod terrenis cupiditatibus adhaereret. 35. (Vers. 47, 48.) Ideoque ait: Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi nimis: et exercebar in justificationibus tuis. Pulcherrimus ordo iste, ut primo meditemur, et eorum praeceptorum quae diligimus, sit nobis assueta meditatio. Meditatione enim mandatorum coelestium operis boni usus inolescit. Nam sicut meditationi verborum finis memoria est, ut quae meditamur verba teneamus: sic meditationis praeceptorum coelestium intentio vel finis operatio est, actusque directus ad implenda praecepta divina, quae nisi quis diligat, implere non poterit: nec solum diligat, sed etiam nimis diligat. 36. Ideo prius posuit: Et meditabar in praeceptis tuis, quae dilexi nimis. Et subjecit: Et levavi manus meas ad praecepta tua, quae dilexi nimis. Post meditationem etenim bonum est levare actus nostros ad praecepta Dei, atque id facere cum charitate, cum gaudio; ut non ex necessitate sit bonum nostrum, non cum moerore atque moestitia, sed voluntarium; quia servus invitus facit, amicus voluntarius. Nos autem studeamus ut dicatur nobis: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15), quia quasi amici mandatum Dei ex voluntate fecistis. Qui autem meditatur et diligit, et actus suos levat, ut faciat quae placeant Deo: is debet non negligere, nec transcurrere mandata divina: sed exerceri in his, immorari plurimum, justificationes Dei crebro revolvens sollicitae mentis affectu.