Jump to content

Expositio in psalmum David CXVIII (Ambrosius)/7

Checked
E Wikisource
SERMO VII
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 SERMO VI SERMO VIII. 

SERMO SEPTIMUS. Zain.

[recensere]

1. Littera secundum Hebraeos Zain significat Latine, duc te: alibi significat, huc. Quid sibi velit ista interpretatio non satis liquet, nisi forte ut unusquisque se regat, et ipse sui ductor sit. Vel huc, id est, quo litterae hujus versiculi vocant, dirigat iter. Meritoque in primo statim versu requiem suam postulat; quia ipse litterae septimus 1044 numerus est quietis. Quae autem major requies, quam ut in verbo Dei requiescat, atque ejus se gratia et consolatione demulceat. 2. (Vers. 49.) Memento, inquit, Domine, verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Verbum Dei dejectos nos atque depressos ad coelestem gratiam provocavit; ut desideremus aeternitatem, despiciamus praesentia, temporalium incuriosi futura et invisibilia requiramus. Vocat igitur nos ad se Dei Verbum, sicut habes scriptum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Ideoque sequamur vocantem Dominum Jesum; ut a saecularibus ad perpetua transeamus, nosque ipsos regere noverimus. 3. Ergo David, quoniam saepe responsis erat invitatus coelestibus, quibus remunerationem fidei meritorumque speraret fore, sicut habes scriptum, dicente Deo per Nathan prophetam: Accepi te de ovili ex uno grege, ut sis in principem in populum meum Israel; et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris et exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua (II Reg. VII, 8 et 9). Et infra: Et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis (Ibid. 11). Quo responso accepto, ait David: Quid sum ego, Domine Deus meus, et quae domus mea; quoniam dilexisti me in his, et memorata sunt minima in conspectu tuo, Domine, et locutus es pro domo servi tui in longinquo (Ibid., 18 et 19)? Et infra ait: Et nunc, Domine meus, Domine, tu es Deus. Et verba tua sunt vera, et locutus es pro servo tuo bona haec: et nunc incipe benedicere domum servi tui, ut sim in aeternum in conspectu tuo; quoniam tu, Domine meus, Domine locutus es, a benedictione tua benedicetur domus servi tui in aeternum: hoc igitur responso et aliis vocatus David, sperare non desinit, et propheticae fidei auctoritate convenit Dominum; ut meminerit promissorum suorum, quorum immemor esse non soleat. Sanctis enim quaecumque spoponderit, implere consuevit, nostrarum immemor iniquitatum, suarum non immemor sponsionum. Denique scriptum est: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas . . . . et memor non ero: tu autem memor esto et judicemur (Esai. XLIII, 25 et 26). Vult oblivisci quaecumque minitatus fuerit peccatoribus, si vias aliquando convertant: vult etiam conveniri, ut si quis proposita secutus virtutibus praemia, bene certaverit, fructum remunerationis exspectet, quin etiam exigat, sicut habes scriptum: Certamen bonum certavi; cursum consummavi: reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7). Non est enim arrogans usurpatio, sed fidelis; quia verum Deum non posse fallere confitetur. Ideoque admonet et David dicens, ut meminerit Dominus verbi sui; quo nos ad sperandum provocat, ut terrenis renuntiemus, inhaereamus coelestibus. 4. Dicit ergo David: Certamen certatus sum, bravium peto verbi tui, quod promisisti mihi: memor esto promissorum tuorum, quae spopondisti servo tuo. Non usurpatorie speravi quae ut sperarem ipse fecisti. Servus sum, exspecto alimentum a Domino: miles sum, exigo ab imperatore stipendium: vocatus sum, postulo ab invitante promissum. Verecunde autem auctoritatem 1045 suae fidei temperavit, dicendo se servum; quia Oculi servorum in manibus dominorum suorum (Psal. CXXII, 2). Haec ex persona David propria bene prompta sunt. 5. Caeterum si quis informationem cujusque hominis considerat, potest levitis communia promissa librare, sicut habes: Date Levi viros ejus, date Levi manifestos ejus (Deut. XXXIII, 8). Potest etiam populi credentis electis alloquium istud aptari: cui per typum Joseph, primo in typo ejus nominis, deinde per tribum in primae electionis haeredes transfusa est divina promissio, dicente Moyse: Primogenitus tauri decus ejus: cornua unicornui cornua ejus: in ipsis gentes ventilabit simul usque ad summitatem terrae (Ibid., 17). Unicum enim Verbum Dei hoc prophetatur oraculo, toto per gentes orbe fundendum. Hoc ergo surrecturae Ecclesiae promissum David verecundus sui, impatiens vero communis profectus morantis, exigere videtur. 6. (Vers. 50.) Et addidit: Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit me. Haec est spes, haec quae verbo tuo obvenit mihi, consolata est me, ut tolerarem acerba praesentium. Dum facit Paulus contra nomen, non habet spei consolationem: dum patitur pro nomine, haurit spem de consolatione. Et fidelis factus quomodo nos consoletur, accipe: Quis nos separabit, inquit, a dilectione Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te morti tradimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Rom. VIII., 35 et 36). Et qua ratione illa patienter tolerari possint, addidit: Sed in his omnibus superamus propter eum, qui nos dilexit (Ibid., 37). Ergo si quis vult adversa superare, si est persecutio, si est periculum, si mors, si aegritudo gravis, si incursus latronum, si facultatum proscriptio, si quidquid eorum quae putantur in isto adversa saeculo, facile superantur, si sit spes quae consoletur. Nam etsi illa acciderint, tamen gravia esse non possunt dicenti: Existimo enim quod indignae sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Ibid., 38). Quisquis enim meliora sperat, numquam levioribus frangitur. 7. In tempore igitur humilitatis nostrae spes consolatoria est, quae non confundit: tempus autem tentationum, tempus humilitatis animae nostrae arbitror. Humiliatur enim anima nostra, dum traditur tentatori, duris examinanda laboribus; ut luctetur et certet, congressum contrariae experiens potestatis: sed in his tentationibus vivificatur alloquio Dei. Haec est enim animae nostrae vitalis substantia, qua alitur, et pascitur, et gubernatur. Nec quidquam aliud est quod vivere faciat rationabilem animam, quam alloquium Dei. Sicut enim augetur sermo Dei in anima nostra, dum suscipitur, dum intelligitur, dum comprehenditur; ita etiam vita ejus augetur: et quemadmodum e contrario alloquium Dei deficit in anima nostra, ita et incurrit ejus vita defectum. Itaque ut connexio ista animae et corporis nostri spiritu vitali animatur, atque alitur, et tenetur: ita verbo Dei et spiritali gratia anima nostra vivificatur. Unde omni genere studere debemus, ut reliqua omnia 1046 posthabentes, congregemus nobis alloquia Dei, et congeramus in principale nostrum, in sensus, in sollicitudines, considerationes, actusque nostros; ut alloquiis Scripturarum facta nostra conveniant, nec a serie praeceptorum coelestium actus nostri discordare videantur, quo possimus et nos dicere: Quoniam eloquium tuum vivificavit nos. 8. (Vers. 51.) Tertius versus est: Superbi inique agebant nimis: a lege autem tua non declinavi. Maximum peccatum in homine superbia est; quandoquidem inde manavit nostri origo delicti. Hoc telo nos primum diabolus vulneravit, et perculit. Nam nisi homo serpentis persuasione deceptus sicut Deus esse voluisset, et verum falsumque cognoscere, quod penitus discernere humana fragilitate non poterat; ideoque quod sequeretur acceperat, ne temeraria usurpatione de illa paradisi felicitate decideret: nisi, inquam, homo suis non contentus finibus interdicta temerasset, numquam feralis culpae ad nos transisset haereditas. Et quid de homine dicam? Ipse diabolus per superbiam naturae suae amisit gratiam. Denique dum dicit: Ponam thronum meum super nubes . . . . et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 13 et 14), consortiis excidit angelorum: cujus criminis digna mercede damnatus, hominem sibi participem requisivit, in quem consortium suae transfunderet offensae. 9. Quid igitur hoc peccato potest esse deterius, quod a Dei coepit injuria? Ideoque Scriptura dicit: Dominus superbis resistit (Prov. III, 34). Tamquam suae contumeliae propulsator, veluti quoddam suscepit adversus superbiam speciale certamen; tamquam dicat: Meus iste adversarius est, qui me lacessit, mihi debetur ista congressio. Unde et Apostolus multiplicis culpae materiam esse superbiam declaravit, dicens de haeretico: Quia ei quae secundum pietatem est, doctrinae non acquiescit: superbit nihil sciens, sed languescens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, sacrilegia, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et a veritate alienorum, existimantium quaestum esse pietatem (I Tim. VI, 3 - 5). Quantorum itaque expressit causam esse delictorum superbiam? Unde David commendare volens devotionem suam nulla superborum iniquitate attentatam, ait: Superbi inique agebant nimis. Non solum iniquitatem agentium, sed etiam nimiam iniquitatem pariter declaravit, quae conveniret superbis: quorum ne aliquo tentaretur contagio, audi alibi dicentem: Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam (Psal. C, 5). 10. Itaque quoniam quanta vis mali in superbia esset, expresserat, quemadmodum vinceretur debuit nos docere: meritoque quasi bonus doctor demonstrat remedium, qui exaggeravit venenum. Audi ergo quomodo excludas virus superbiae: A Lege, inquit, tua non declinavi. Lex igitur Dei sola potest superbiae virus habetare, quae informavit virum devotioni deditum, quali se regere debeat cautione. Multi enim non solum 1047 alieni a fide, sed etiam qui videntur non mediocria Scripturarum praecepta gustasse, tentari solent prosperis superborum processibus: videntes eos qui praevaricantur legem, impietatis arbitros, arrogantes, contemptores fidelium, extollentes se adversus eos qui humiliant cor suum secundum timorem Dei et praecepta coelestia, abundare in hoc saeculo divitiis, praeconio, honoribus, potestatibus; eisque quo graviora commiserint, eo affluentiores successus commodorum saecularium secundare: contra autem justos viros plerumque laborare inopia, amissionibus filiorum, sterilitatibus conjugum; quo exagitati atque turbati, sensum mentis inclinent, ut putent Dei in hoc quodammodo errare judicium: non tenentes caput veritatis, quo evidentissime comprehenditur non in hoc saeculo, sed in futuro repositam nostrorum remunerationem esse meritorum. 11. Sed paucorum est istud advertere. Denique in principiis etiam David ipse tentatus est; sicut habes scriptum: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et dixi: Numquid sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die (Psal. LXXII, 12 - 14)? Ita igitur et nostrum unusquisque, qui perfecti non sumus, haec videns dicit: Ubi est providentia Dei, ubi justitia? Superbus iste abundat, arrogans iste locupletatur, impius iste beatus et potens est: justus autem ille, vides quemadmodum jacet dejectus atque defectus, quemadmodum ipso victu indiget: afficitur contumeliis ab isto impio, ab isto insolente conculcatur, excluditur? Non mediocris utique ista tentatio est, nisi ad ea quae sunt ventura prospicias, nisi praeceptis plenius coelestibus instruaris. 12. Denique et David putabat se ante haec cognoscere, sed nesciebat; et ideo anxius fluctuanti animo laborabat. Unde ait: Et aestimabam me scire: hoc labor est ante me, donec ingrediar in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis (Ibid., 16 et 17). In quibus per id quod se exstulerunt superbi, vidit prophetico spiritu dejectiores fore, et ait: Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt, et exterminati sunt propter iniquitatem suam, sicut somnium exsurgentis (Ibid., 19 et 20)? Cognovit igitur impiorum successus in hoc saeculo somnii esse similes, non veritatis: quorum emolumenta tamdiu videntur esse, dum dormiunt. Ubi edormierint somnium suum, qui videbantur sibi potare, jam sitiunt: qui epulabantur, esuriunt, nihil solidum ex isto somnio, perfectumque referentes. Et bene somnium dormiunt saeculares viri, qui licet saeculo vigilent, Deo dormiunt, de quibus bene sanctus Job, qui eorum ante affluentiam mirabatur, ait: Quia sicut paleae jactantur a vento, et sicut pulvis turbine dissipantur. . . . moriuntur autem cum amaritudine animae suae, nihil manducantes, nihilque boni habentes (Job. XXI, 18 et 25). Justus autem habens bonae fiduciam conscientiae, in suis magis novissimis gratulatur, et se vitae hujus exitu a laboribus intelligit liberari, mercedemque boni operis et factorum requirit dicens: Reposita est mihi 1048 corona justitae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 8). 13. Sed hoc ille ait, qui poterat dicere: A lege autem tua non declinavi; in quo non solum boni operis elucet gratia, sed etiam intimae puritas conscientiae. Lex enim non solum agendi munus informat: verum etiam secretae emundat mentis affectum. Non enim solum in operibus, sed etiam in ipsis occultis secundum legem Domino militamus; quia Lex dicit: Non fiat verbum injustitia occulta in corde tuo (Deut. XV, 9); ut non solum nihil opere factisque delinquas, cum superbos videris gloriari, nec sermone labaris: sed ne in corde quidem intimo, dum de Dei judicio disceptas, contrahas iniquitatis offensam: quae quo putatur occultior, eo frequentior esse consuevit; quia tuto putat unusquisque quod hujusmodi disceptationes, velut septus visceribus suis, conscientiae suae credat; cum ipse sui accusator in die judicii sit futurus; quia revelantur cordis abscondita, testimonium perhibente conscientia accusationibus nostris. 14. Cujusmodi igitur sit propositum viri sancti, hoc evidentius loco exponitur. Primum enim memor esse debet promissorum coelestium: secundo quae viventibus merces statuta debetur. Deinde aliud propositum viri sancti est, ut etiamsi in periculis et adversis positus sit, spe tamen quam hausit ex serie Scripturarum, se debeat consolari. Tertium propositum, ut etsi impios et sacrilegos videat, et superbos inique agentes abundare divitiis in hoc saeculo, non quasi incredulus declinet a lege; sed in ejus semitis perseveret, et fugiat superborum contagia. Contaminat enim omnis immundus: immundus autem superbus, de quo scriptum est: Immundus ante Deum omnis tumidi cordis (Prov. XVI, 5). 15. Quartum propositum viri sancti, ut memor sit judiciorum coelestium, sicut David asserit, qui dicebat: Memor fui judiciorum tuorum quae a saeculo sunt, et me consolatus sum. Nisi enim unusquisque legis instructus et informatus exemplis, credat semper vera esse Dei judicia, cito declinat a lege. Qui autem praeterita repetit, et ex semet colligit seriem vetustatis, cognoscit quod neque peccator poenam suae improbitatis evadat, neque justus aequitatis suae praemiis defraudetur. Retexit enim animo quod ab initio Adam propter mandati coelestis praevaricationem de paradisi ejectus sit incolatu, et Cain parricidalis sceleris pretium divinae sententiae auctoritate damnatus exsolverit: quod Enoch propter devotionem raptus ad coelum, terrenae malitiae virus evaserit: quod Noe propter justitiam diluvii victor, generis factus superstes humani sit: quod Abraham propter fidem seminarium posteritatis suae toto orbe diffuderit: quod Israel propter laborum tolerantiam, populum credentium proprii nominis signaculo consecraverit: quod ipse David propter mansuetudinem regali honore donatus, senioribus fratribus antelatus sit: quod Elias propter zelum Dei, curru elevatus 1049 in aerem, coelestis sedis hospitium novi generis acquisierit incolatu. 16. Haec qui novit retexere, habet unde gratiam suae consolationis acquirat: et contra; quia judicia Dei vera sunt, sicut habes: Judicia Dei vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum, et dulciora super mel et favumi; etenim servus tuus custodit ea (Psal. XVIII, 10 et 11). Custodienti igitur dulcia sunt divina judicia: negligenti autem ea amara esse non dubium est; quia advertit in opprobrii turpitudine peccatorum propositum sibi divinae eventum esse sententiae. Qui autem bene sibi conscius est, non turbatur utique, dicens: Heredes sumus Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 17). 17. Sed quis nostrum hujusmodi, ut se divinorum judiciorum serie consoletur? Terribilia sunt peccatoribus etiam humana judicia, quanto magis divina formidini sunt? Denique ut hoc illa quae vere aeterna sunt, colligamus exemplo, videmus in hoc saeculo innocentes laetos ad judicium festinare, odisse moras, celeritatem affectare judicii: reos autem refugere et pavere, differre, vitare, moestificari denique, cum diem judicii audierint constitutum. Beatus itaque ille qui illud coeleste judicium laetus exspectat. Scit enim sibi regnum coelorum, angelorum consortium, coronam quoque bonorum repositam esse meritorum. 18. (Vers. 53.) Consideremus nunc quod sit aliud propositum viri sancti, et ex sequentibus aestimemus. Pusillanimitas, inquit, detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Non est hoc commune cum multis; nam plurimorum est contristari, si quam ab aliquo patiantur injuriam, si laesi, si appetiti, si decolorati sint. Nostra enim causa est: nos infirmiores fradui nobis aliquos dolemus fuisse. At vero qui fortior est, non propriam contumeliam dolet, sed aliena peccata; et in sua injuria lapsum alterius ingemiscit, et causam se fuisse deplorat laedentis erroris. Exemplum accipe Apostolicum; Paulus enim in peccato flebat alieno, sicut ipse ait: Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas (II Cor. II, 4). Et cum ipse contristaretur, eos ipsos quos arguebat, contristari nolebat. Denique addidit: Non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeo in vobis abundantius (Ibid.). Contristari enim volebat usque ad poenitentiam lapsos, non usque ad moestitiam profundiorem; tantum ut eorum qui arguebantur, moestitia gaudium fieret arguenti. Unde ait: Si enim ego contristo vos, quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me (Ibid., 2)? Arguit itaque ut allevet diuturnitatem moestitiae, quo poenitentia fieret in salutem: damnat, ut absolvat: excludit, ut recipiat: non ignoscit, ut liberet. Ideo talis Paulus, quia bene peritus in lege, cognoverat praeceptum dicentis: Pusillanimitas detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam. 19. Dolebat David, non quia contemnebatur, non quia ipse appetebatur, sed quia lex Dei relinquebatur; 1050 et eorum qui hoc faciebant, damnum dolebat, quod perirent Deo. Sicut bonus pater in phrenesi constituti filii, cum ab eo maledicatur, verberetur, afficiatur injuriis, non suam, sed aegroti deflet aerumnam; et contumeliam dolet, non quo sibi sit irrogata, sed quia per furorem quid faciat aeger ignorat: ita vir bonus cum videt peccatorem non revereri, non honorare etiam canos senioris, quo praesente, faciat aliquid indignum; non agnoscere, quadam peccandi insania, quam indecora et inhonesta committat, quasi moriturum dolet, quasi desperatum a medicis ingemiscit; et ut bonus medicus primo monet, deinde etiamsi gravia patiatur, tamen tamquam ille aegrum, etsi caedatur, sustinet, et si maledicatur, non relinquit: et quidquid potest medicinae adhibere, non denegat: nec tamquam contumacem deserit, sed tamquam bene de se meritum omni studio sanare contendit, exercens non solum artis peritiam, sed etiam mentis benignitatem. 20. Ita ergo etiam justus et cum contemnitur a peccatore, non avertitur: et cum laeditur, furoris illud putat esse, non improbitatis, magisque vulneri ejus medicinam afferre desiderat, et compatitur, et dolet non propter se, sed propter illum qui desperato laborat incommodo: et dicit hunc unum ex fratribus sic laborare, sic affici, ut faciat mihi injuriam; qui si agnosceret me, honoraret utique, certe non laederet. Quid enim laesus est meo facto, ut habeat laedentis affectum? Ergo cum non suppetit causa laedendi, non potest culpa esse propositi. Ergo si justus sum, afficior propter charitatem, propter dilectionem, propter Ecclesiae damnum, propter corporis detrimentum. Possum etiam illud dolere, quod etiam si ego laedentem non laeserim, et non sim mihi conscius quod eum in me aliquibus injuriis excitaverim, tamen causa illi fuerim lapsus ejus, quod innocentem laedendo delinquat, quod factus sim ei materia peccati. 21. Hoc ergo dolet David, et ideo dolet quia cum unum membrum patitur, et caetera membra compatiuntur. Ideo forte et illud positum est: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Nam etsi possit justus habere in se quod accuset, et justus esse (quia nemo sine peccato praeter unum Deum) et possit etiam peccator hoc ipso justus esse, quia accusator est sui, secundum illud: Dic iniquitates tuas, ut justificeris; attamen forsitan etiam aliquibus non videatur absurdum, ut etiam de illo dictum sit, quod justus sit qui se accusat pro alio, etiamsi in se nihil habeat quod accuset. 22. Quam igitur in his omnibus sancto David viri justi prima persona conveniat, consideremus. Accusavit se, nullo accusante: peccatum confessus est proprium, quando percussus est corde, eo quod numeraverit plebem. Qui et dixit ad Dominum. Peccavi, Domine, quod fecerim hoc verbum: et nunc, Domine, aufer iniquitatem servi tui, quod deliqui vehementer (III Reg. XXIV, 10). Itaque quamvis Scriptura habeat, quod apposita est ira Dei, ut irasceretur in Israel, 1051 quo regis prolapsio excusari videretur: tamen cum vidisset angelum qui stragem plebis efficiebat, percutientis ictui se ipsum objecit dicens: Ecce ego peccavi, et ego pastor malignum feci: et hic grex quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17). Quasi justus ergo accusator sui fuit in ipso sermonis exordio, et peccatum suum agnovit, et iniquitatem propriam confitendo, justificatus est in semetipso. Alibi quoque de Uriae morte coargutus a propheta ait: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13); cui responsum est propter poenitentiam ablatum a Domino ejus esse peccatum. 23. Item alio loco cum Semei malediceret ei, et lapidaret eum septum bellatoribus, per quos vindicare se posset, patienter ferebat; ne verbo quidem referens contumeliam: quin etiam cum Abessa dux ejus caput maledicentis vellet auferre, ait Rex: Quid mihi et tibi est, fili Sarviae? Quod maledicit mihi, Dominus dixit ei maledicere David (II Reg. XVI, 10). Primum igitur culpam ejus excusavit, et causam ad Domini retulit voluntatem. Secundo in suum meritum retorsit; ut non illum errasse, sed se meruisse significaret. Tertio maledictionem illius sibi non solum non nocere, sed etiam prodesse memoravit sicut scriptum est: Et dixit David ad Abessa, et ad omnes pueros ejus: Ecce filius meus qui exivit de semine meo, quaerit animam meam; quanto magis filius Jeminei (Ibid., 11)? Granditer impetum infregit ultoris. Quomodo enim maledictum extranei pro regis injuria vindicaret, cum filii adhuc parricidium inultum maneret? Non utique extranei maledictum, et filii parricidium aequa esset lance pensandum. Et addidit: Sine illum maledicere; quoniam dixit illi Dominus, donec videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto (Ibid., 12). Est et aliud justi propositum longe omnibus perfectius et potentius, intervenire pro persequentibus, et excusare peccantes: quod legimus in Evangelio, dicente Domino Jesu cum crucifixus esset a perfidis: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). 24. Liquet igitur his magisteriis doctrinae coelestis, quod justus se accusare malit, quam alium deformare. Denique de Joseph, cui desponsata erat Maria mater Domini, scriptum est quod cum eam gravem utero vidisset, cum esset justus, noluit eam traducere (Matth. I, 19); et utique nullum adhuc audierat oraculum. Ita non solum ab ultionis atrocitate, sed etiam ab accusationis severitate persona justi aliena est: potiusque ducit suam remissionem accusari, quod non indicaverit, quam alienum crimen urgere. Sed dices: Quomodo dixit ipse David: Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum (Psal. LVII, 11)? Mihi videtur quia laetetur, quod ipse evaserit, non quia impii puniantur. Quaeramus aliud justi propositum ex sequentibus. 25. (Vers. 54.) Itaque dicit: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae. Merito peregrinationibus non frangebatur, superbos declinabat, eorumque prosperis successibus non movebatur. Consolabatur se in judiciis coelestibus, 1052 angebatur in alienis peccatis; quia cantabiles habebat justificationes Dei. Quae enim bene tenemus, cantare consuevimus: et quae cantantur, melius nostris adhaerent sensibus. Non enim perfunctorie transeamus quae legimus; ut tunc tantum cum legimus ea, in memoriam eorum redire videamur: sed etiam cum abest codex manibus, tamquam animantia quae probantur et munda habentur in Lege, etiam quando non pascuntur ruminare consueverunt, ex semetipsis alimenta sibi recondita proferentia: ita et nos de nostrae memoriae thesauro, de interioribus nostris ruminandum nobis pabulum spiritale promamus. Hymni nobis, canticum nobis, psalmi nobis justificationes Domini sint. Psallamus spiritu, psallamus et mente; ne si obliti fuerimus, in tempore necessitatis dicatur unicuique nostrum: Abjecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 17). 26. Ideoque ut expelleretur et eliminaretur oblivio a domo sancta sua, cantatores sibi fecit verus Salomon, qui toto spiritu inquirendae cognitioni divinitatis intenderent; ne psallentes deessent Ecclesiae suae, quorum cantu nequam spiritus fugaretur (II Paral. V, 12): sicut David sancti docemur exemplo, quo psallente, malus ille spiritus expellebatur, qui Saul regis corda vexabat (I Reg. XVI, 23). Prophetae quoque ut prophetarent, psallendi peritum jubebant psallere, quo suavi invitata dulcedine spiritalis infunderetur gratia (IV Reg. III, 14). Et in Evangelio legimus in domo patris illius filium recuperantis praecrepuisse symphoniam, qua epulantes delectabantur fideles, perfidus autem impatienter audiebat (Luc. XV, 28). Dulcis igitur est cantilena, quae non corpus effeminat, sed mentem animumque confirmat. Ideoque canticum dicitur Domini Testamentum; quia remissionem omnium peccatorum, Dominique justitias in Scripturis Evangelii suavi mentis exsultatione concinimus. Ipse quoque Dominus non dedignatus est dicere: Cantavimus vobis, et non saltastis (Luc. VII, 32). Cantavit nobis in Evangelio veniam delictorum: debuerunt Judaei mentem attollere non histrionico corporis motu, sed sancto Spiritu. Non fecerunt, ideo reprehenduntur. 27. Sed etiam et corporis saltatio in honorem Dei laudabilis habetur. Denique saltavit David ante arcam Domini, et vidit eum Michol filia Saul saltantem, et percutientem in organis harmonizatis in conspectu Domini, et ait ad eum, posteaquam se domum recepit: Quid utique honorificatus est rex Israel; quia denudatus est hodie in oculis puellarum suarum ancillarum, sicut unus ex saltatoribus? Et dixit David ad Michol in conspectu Domini: Benedictus Dominus qui elegit me super patrem tuum, et super omnem domum illius constituere in principem super plebem suam Israel et Judam: saltabo in conspectu Domini, et denudabor adhuc sic, et ero nugax in conspectu tuo, et cum puellis cum quibus dixisti me nudatum, glorificabor. Et Michol, inquit, filiae Saul non erat filius usque in diem mortis ejus (II Reg. VI, 20 et seq.). Evidens itaque exemplum quod et 1053 Propheta qui percutiebat in organis, et saltavit ante arcam Domini, justificatus est: et illa quae reprehendit eum, sterilitate damnata est. 28. Sed non satis est ut aliquis cantabiles habeat justificationes Dei, nisi terrenarum exuat se servitio sollicitudinum. Ideoque addidit: In loco peregrinationis meae (Psal. XXXVIII, 13). Convenit sibi; siquidem et alibi ait: Advena sum ego in terra hac (Ephes. II, 19). Unde et Apostolus non vult nos in domo Dei, fideique vocatione advenas esse et peregrinos: sed cives sanctorum et domesticos Dei. Qui enim domesticus Dei est, exsul est mundo: qui conversatur in coelestibus, peregrinus est terris. Peregrinabantur in hoc mundo Hebraei, naturam incendii non sentientes: cantabiles habebant justificationes Dei, cum hymnum Deo de creaturarum laudatione cantarent. 29. Deinde qui cantat, vacuus est, et diversarum cogitationum curas relegat, sequestrat avaritiam, et non solum corporis voce, sed etiam mentis vivacitate se mulcet. Non enim tamquam moestus inopiae sollicitudine, sed tamquam liber ab omnibus corporalium affectibus passionum canebat idem Propheta: Psallam tibi, Deus, in cithara, sanctus Israel. Gaudebunt labia mea, cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti (Psal. LXX, 22 et 23). Cantabat haec laetus, tamquam his melioribus epulis pasceretur. Epulabatur enim animus piae devotionis alimento. Non solum itaque hymni et psalmi, sed etiam Legis praecepta cantabilia sanctis sunt. Denique cantabat Moyses qui Legem accepit, cum praetergressus pedibus mare, servati populi ductor justificationes Domini praedicaret. 30. (Vers. 55.) Superest adhuc propositum egregium viri justi, quia omni tempore circa Dei laudes esse debet intentus, non solum die, sed etiam nocte. Ideoque addidit: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Videamus si et ille memor est, qui vocat Dominum verbo, non custodit autem mandata divina. De quo dictum est satis, quia non quicumque dicit: Domine, Domine, acceptus est Christo: sed qui operibus bonis fidelem suum probare potuerit affectum (Matth. VII, 21). Fides ergo, probitas, innocentia memorem probant. Quod autem ait: Memor fui nominis tui, plena devotio est; quia nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Hoc nomen invocetur diebus ac noctibus, nullum tempus precandi vacuum sinat sancta devotio praeterire. 31. Si studentes igitur doctrinis saecularibus perparum somno indulgent, quanto magis qui Deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis impediri, nisi quantum naturae satis est? David per singulas noctes lectum suum lacrymis diluebat: surgebat etiam noctis medio, ut Domino confiteretur: et tu totam noctem sopori existimas deputandam? Tunc magis tibi orandus est Dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cavenda, quando videtur haberi secretum: tunc maxime quando tenebrae in circuitu meo, et parietes me operiunt, considerandum quia Dominus omnia intuetur abscondita. Ne dixeris ergo: Circumfusus sum tenebris, quis me videt? Et quem 1054 vereor septus parietibus et inclusus? Quia Vultus Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Deinde si arbitrum non vides, te ipsum non vides? Tuae conscientiae testimonium non vereris? Nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentivum esse peccati? Cum somno et cibo fervent corpora, tunc etiam vigor mentis sopore laxatur, somno resolvitur: tunc irrepit impuri libido concubitus: tunc perturbatur cor, squalor immunditiae non videtur, castitatis puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur. Nox erat quando Judas prodidit, quando Petrus negavit. 32. Illo igitur praecipue tempore justificationes Dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria. Illa de castitate praecepta non absint: his occupata mens flagrantiam libidinis, carnis restinguat ardorem. Tene illud animo: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7). Quis enim stupris deditus, flagitiis involutus, lavat per singulas noctes lectum suum? Nescit flere qui flenda committit; et cum sit ipse lacrymabilis, non habet poenae lacrymas suae. At ille qui castigat corpus suum, et sui sollicitus gubernator est, atque ingemiscens et dolens lapsus superioris offensae quaerit quomodo abluat eam fletibus poenitentiae, hic lavat per singulas noctes lectum suum. Non dormianus ergo totis noctibus: sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus. 33. Audi Ecclesiae vocem quaerentis etiam in noctibus Christum. In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III, 1). Accipe secundum litteram. Quaesivit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrymis deplorando. Quaesivit in noctibus; quia posuit tenebras latibulum suum; ut quaerere eum sollicitius disceremus. Quaesivit igitur in prophetis Ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. Denique adventus Dominici testimonia de prophetis evangelistae Paulusque posuerunt. Unde scriptum est, quia nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3). Quaesivit in noctibus, in persecutionibus et adversis, in tribulationibus et laboribus duris. Nox est omnibus quibus non est perfecta securitas; unde ait Dominus: Veniet nox, quando nemo potest operari (Joan. IX, 4); cum in hoc mundo sum, lux hujus mundi sum. Non ergo operemur in tenebris. Si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine. Dies est quibus adest Christus: nox est quibus se denegat. 34. Non magnum ergo si tunc Domino gratias agas, quando in prosperis et secundis es: sed si tunc adhaereas Christo, quando te persecutor exagitat, quando aliqua procella perturbat. Amisisti filium? In illo dolore, in illa nocte, in illa destitutione memento Domini Dei tui; ne quasi non exauditus, ingratus sis, et in tua praevariceris aerumna. Pulsus es in exsilium? Memento Domini Dei tui; ne patriae interdictae tibi, charitatem Deo praeferas. Alicujus divitis oppressus potentia amisisti proprias facultates, indiges sumptu? Memento Domini Dei tui, ne nox te egestatis abducat a devotionis affectu. Hoc est enim mandatum Legis, ut in nocte magis quaeras, quando magis 1055 exaudiaris a Domino, et possis dicere: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5). 35. Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. Denique ista vel Ecclesia vel anima, quae requisivit in cubili, quaesivit in noctibus, primo non invenit; quia fortasse in cubili quaesivit (Cant. III, 2-4): sed posteaquam surrexit, et abiit in civitatem (vide ne illam civitatem in quam Dominus celebraturus pascha, discipulos destinavit dicens (Matth. XXVI, 18): Ite in civitatem ad quemdam ), posteaquam in foro, ut dixi, quaesivit, invenit quem dilexit, ubi oleum venditur, quod exspectantes Sponsum emere consuerunt (Matth. XXV, 9), ubi jus, ubi leges. Si lex spiritalis, et forum est utique spiritale, ubi disputant periti legis aeternae. Quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi tribunalibus gloriosum. Ubi quaesivit, inquam? In foro: et post quaesivit in plateis, de quibus hi qui ad patrisfamilias Evangelici prandium convenirent, colligebantur, qui vocati excusandum se ab hujusmodi epulis non putarunt (Luc. XIV, 21). Posteaquam in foro, inquam, et plateis quaesivit, incidit in eos qui circumeunt civitatem (Cant. III, 3): et tunc demum potuit invenire quod quaesivit, fortasse eo quod in tribulatione et metu posita magis inveniat gratiam. Denique in posterioribus ait: Invenerunt me qui circumeunt civitatem . . . . tulerunt mihi pallium (Cant. V, 7). Habuit ergo certamen: sed qua ratione supra non tulerint pallium, haereo reperire; nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: Numquid quem dilexit anima mea, vidistis (Cant. III, 3)? Quae Christum loquebatur, nec exuta est pallio, et quem quaerebat, invenit. 36. Disce quemadmodum quaeratur Christus. Ab his utique qui non perfunctorie quaerunt, sed violenter retinent, sicut ista quae ait: Tenui eum, et non dimisi eum (Ibid., 4), fide invenit, meditatione constrinxit. Si bonos custodes accipimus, utique angeli sunt. Qui ergo angelos transivit, Verbum invenit; ideo non multum intervalli fuit, cum transivit ab his, et invenit Jesum. Quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu oppressae fidei Ecclesia dum nudatur, a Domino plus amatur, exspolians se veterem hominem, ut novum induat, quem non operiunt indumenta, sed mentis secreta clarificant: aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum ventura deposuit? Et Noe exutus est pallium posteaquam coepit esse perfectior. 37. (Vers. 56.) Simus ergo memores justificationum coelestium, ut dum eas secreta mentis voce cantamus, memores simus in nocte nominis Domini, et dicamus, ut scriptum est: Haec facta est mihi; quoniam justificationes tuas exquisivi; hoc est, haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis tui, non ebrietate sopitus, non epulis resolutus in somnum, non curis saecularibus occupatus; ut oblivia mihi tuae venerationis irreperent: 1056 sed quotidiana meditatione membra castigans, et intentionem mentis exercens, ut assiduitate fiat nobis cursus iste solemnis; ut Dominum Jesum etiam in noctibus toto veneremur affectu, cui est gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.