Jump to content

Fabulae (Avianus)/XXXI

Checked
E Wikisource
XXXI - De mure et tauro
Saeculo IV

 XXX XXXII 


 [DE MURE ET TAURO]

Ingentem fertur mus quondam parvus oberrans
Ausus ab exiguo laedere dente bovem.
Verum ubi mordaci confecit vulnera rostro,
Tutus in amfractus conditur inde suos.
Ille licet vasta torvum cervice minetur,
Non tamen iratus, quem petat, esse videt.
Tunc indignantem iusto sermone fatigans,
Distulit hostiles calliditate minas:
Non quia magna tibi tribuerunt membra parentes
Viribus effectum constituere tuis.
Disce tamen brevibus quae sit fiducia monstris[legendum, puto, rostris],
Vt faciat quicquid parvula turba cupit.

 XXX XXXII