Gallia Christiana 1715 01/Epistola

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Gallia Christiana - T. 1 (1715)
Epistola (p. i-vii)
◄   Index Praefatio   ►

Gallia Christiana, 1715, T1 (page 3 crop).jpg


PHILIPPO
DUCI AURELIANENSI,
REGUM NEPOTI,
FRANCIÆ ET NAVARRÆ INTERREGI.
PATRI PATRIÆ·


D
UM Te providentissimum æque ac potentissimum Rectorem & Moderatorem Gallia omnis tanto secura patrocinio, sibi a supremo numine datum gratulatur, Serenissime Princeps ; quidni audeat nostra Gallia Christiana in Tua Regia Celsitudine certissimum ac tutissimum ambire sibique polliceri præsidium ?

Ruebat sane Ludovico Magno rebus humanis exemto, Gallicanum Imperium tot bellis exhaustum, tot oppressum malis. EtenimProverb. XI.14. ubi non est gubernator, populus corruet, inquit Regum sapientissimus. At statim ac regii sanguinis legumque jure, optantibus omnibus regni Ordinibus, ad capessendam rempublicam accessisti, Serenissime Interrex, continuo salutis recuperandæ nondubia spes Galliæ affulsit ; nec immerito quidem, cum summa olim prudentia, & bellica fortitudine labantem Hispaniarum thronum erexeris, nutantem firmaveris. Præterea quis non miretur tibi affatim a Deo Optimo Maximo collatas dotes & virtutes omnes ad recte gubernandum Imperium conducibiles ? Disciplinarum enim ac bonarum artium quarumlibet es consultissimus, veri observantissimus & æqui ; ingeniique præstantia & judicii solertia, præsertimque amore patriæ ceteros antecellis. Neque vero præconcepta de Tua Regia Celsitudine spes fefellit, nisi quod longe plura quam sperare potuissemus praæstiteris.

Quale spectaculum innatæ bonitatis & misericordia, Principum Optime, in ipso felicis tui regiminis exordio ante oculos nostros obversatur! In molestissima custodia jacentibus carceres aperuisti, exsules in patriam revocasti ; denique Francis, ingenuæ prorsus genti, antiquam libertatem, qua nihil majori habent in pretio, restituisti.

Itaque tua singulari benevolentia liberi facti, servimus quidem Tibi ; sed eo solum modo, quo sibi obsequium præstari‚ quo se coli Deus ipse præcipit, diligendo.

Ec-cui vero nostrum quos tot, tantisque beneficiis devinxisti, possit integrum esse, Te-te Aulæ, urbis, orbis Christiani delicias non amare ? Te, inquam, Optime Princeps, qui ita nos amas, ut abomni oblectamento & voluptate abstinere, dum felicitati nobis procurandæ totus incumbis, tibi voluptas sit maxima.

Quo celerius patriæ saluti consuleres, cum edoctus esses a SalomoneProverb. XI. 14., populi salutem esse, ubi multa sunt consilia, plurima regia Consistoria (Consilia dicimus) instituisti, in quibus sedent cum principibus delecti ex omnibus regni Ordinibus viri præstantissimi qui tametsi natalium splendore, variis dignitatum titulis, & rerum pace bello-ve gestarum gloria sint insignes‚ ideo tamen potissimum a te ad publicam rem curandam sunt assumti, quod sint optimi cives, & patriam ament. Et sane nonnullos eorum novimus, qui extrema quæque adierunt pericula, ne boni civis deessent officio, & patriæ leges desererent. Porro in bis magnis viris commemorandis, non moror Tuam Regiam Celsitudinem : at per eam liceat unum duntaxat ex illis appellare Eminentissimum Cardinalem Noallium, quem regio de rebus ecclesiasticis Consistorio jure merito præfecisti. Enim-vero, ut missum faciam antiquissimum, & nobilissimum genus, illustrium ob primarias dignitates, politicas, bellicas‚ ecclesiasticas optime gestas virorum ferax ; Noallium Cardinalem commendant vitæ sanctitas‚ scientia, sollicitudo Pastoralis, studium in Gallicanam ecclesiam & patriam, faciles ac suavissimi mores, cum non vulgari in rebus agendis peritia conjuncti.

Hoc auctore, Celsissime Interrex, hoc pene dixerim parente gloriatur Gallia Christiana‚ quam idcirco minus vereor tuo nomini consecrare. Cum enim oculatissimum hunc Cardinalem non latuisset, in erudito Fratrum Sammarthanorum gentilium meorum opere, cui Galliæ Christianæ titulus præfigitur, non pauca addenda esse, ac emendanda, uti palam fit ex plurimis veteribus monumentis, post editum hunc librum in lucem prolatis, novæ editionis hujus operis accurandæ onus non aliis humeris quam meis imponendum censuit.

Ne extemplo obtemperarem‚ oberat magna auctorum veteris Galliæ Christianæ fama, qui sua ætate historiæ nostræ cum sacræ tum profanæ promtuarium habebantur. Haud ignorabam illud cœtus Cleri Gallicani anni 1646. decretum, quo Sammarthani hereditaria in litteris laude nomen insigne consecuti, delecti sunt : ut qui laboribus suis Regum nostrorum stemmata & gesta pridem ornaverant, similem operam in Episcoporum Gallicanorum collectione navarent, inquiunt magna ecclesiæ Gallicanæ lumina Petrus de Marca Tolosatum archiepiscopus, Petrus de Bertier Mont-albanensis episcopus, & Bernardus de Marmiesse Consoranensis. Nec memoria exciderat quanto plausu excepta fuerat Gallia Christiana in Cleri Gallicani comitiis anni 1656. ab iis maxime præsulibus, qui pene simili olim oneri collum supposuerant, Petro de Marca jam laudato, Antonio Godeau Venciensi episcopo, & Francisco Bosquet Monspeliensi.

Attamen cedendum ratus Eminentissimo Cardinali, accersitis e nostra Congregatione sociis, imperatum tantæ molis opus ea diligentia per decennium prosecutus sum, ut jam sub tuis faustis auspiciis in lucem prodeat.

Sed quid tandiu in iis detineo Te occupatissimum Principem ? Patiaris tamen ; Interrex Optime, ut addam librum hunc ad Tuam Regiam Celsitudinem maxime pertinere ; est enim ecclesiarum episcopalium, & aliarum in Gallia magis insignium historia, quæ majorum tuorum Franciæ Regum munificentia fundatæ sint, aut ditatæ.

Ista evolvere subsecivis horis si libeat, Princeps Sapientissime, agnosces nostrarum ecclesiarum origines, episcoporum non interruptam seriem, antiquam ecclesiæ Gallicanæ disciplinam, potissimum in frequentandis Conciliis. Hæc vero lectio utinam sit pro laxamento negotiorum curarumque, ne labore improbo valetudo tua, nobis & bonis omnibus propria vita longe carior, periclitetur.

Quam vero feliciter actum cum recenti hoc fœtu, quod favente Tua Regia Celsitudine, eo jam tempore lucem aspiciat, quo suprema potestate, nec minori beneficentia, æquitate, providentia Monarchiam Gallicanam pro Rege puero moderaris.

O felicem Ludovicum Regem XV, cui a Deo Optimo Maximo datum est, ut tuis regatur consiliis in tam tenera ætate, tuis erudiatur exemplis. Te Magistro discat colere Deum, protegere ecclesiam, amare subditos, & ita populis præesse,ut prosit. Discat amore cives continere, hostes metu. Quando cœperit adolescere, Te duce docebitur castra metari, ordinare acies, hostiles, si qua sint bella, urbes obsidione domare, & exercitus frangere.

Interim vero, Princeps Optime tenellum Regis pueri animum imbue amore musarum & bonarum litterarum, quas ab infantia coluisti, nec colere unquam desinis, vicissim ab ipsis ad miraculum excultus. Te auctore, Te hortatore in litteratos munificum se præbeat, & Congregationem nostram, quæ magis ac magis in optimarum artium studiis proficit, tueri dignetur.

Vive in multos annos‚ Celsissime Interrex, & commissum tibi regnum guberna, qua cœpisti prudentia, justitia, bonitate. Hujus autem virtutis majus-ne argumentum excogitari potest, quam quod patiaris, ut tantillo munere in toto orbe Christiano, & apud seros nepotes, testatam faciam gratitudinem & observantiam in Te meam totiusque nostra Congregationis‚


Regiæ Celsitudinis T,




Addictisimus & humillimus servus
Fr. Dionysius de Sainte-Marthe.
e Congregatione S. Mauri Presbyter.