Gallia Christiana 1715 01/Praefatio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Gallia Christiana - T. 1 (1715)
Praefatio (p. viii-xv)

Gallia Christiana, 1715, T1 (page 10 crop).jpg


IN NOVAM GALLIAM CHRISTIANAM
PRÆFATIO·

I. Quam utile sit hoc opus. Pracipue ad probandum quæ vera sit ecclesia. Docet antiquam ecclesiæ disciplinam, maxime quantum ad episcoporum electiones. In iis quæ fuerit olim regum Franciæ auctoritas, quæ procerum. Summi pontifices quid in electionibus sibi vindicent. De iisdem quid decretum in conciliis Constantiensi & Basileensi. Frequens conciliorum celebratio pars magna veteris disciplinæ. Causæ episcoporum in conciliis judicatæ. Altera Galliæ Christianæ utilitas, nobilium familiarum illustratio. II. Quam arduum hoc opus ac difficile. Ad superandam hanc difficultatem quid præstitum. Adhibiti mss. codices. Quæsita eruditorum subsidia. Perlustrata intra & extra Gallias tabularia. III. Quis ordo in nova Gallia Christiana servetur. Instrumenta ad calcem edita. A falsi suspicione defenduntur. Tabulæ chronologicæ & indices. IV. De origine Christianæ religionis in Gallia. Evangelium ubique prædicatum. De profectione S. Pauli in Hispaniam sententia Patrum Græcorum & Latinorum. Fides in Galliis prædicatur a S. Pauli discipulis. Id docent etiam Patres Græci. Antiquiorum patrum sententia de prædicatione evangelii per totum orbem. Præsertim in Galliis. Solvantur objecta. Sententia Gregorii Tur. expenditur. Infirmum Sulpitii Severi testimonium. Unde fit ut inter primos episcopos magni sint hiatus. Respondetur objectioni de corruptis actis.


D
T nihil utilius esse videtur, quam de ecclesiarum Christianarum origine, ac de antistitum qui eas rexerunt successione continuaque serie scribere, certaque depromere argumenta : ita nihil magis arduum aut periculosum‚ quando ad hoc opus oportet abstrusioris antiquitatis caliginem ingenii & doctrinæ lumine depellere, difficilioresque ac pene inexplicabiles historiæ tum sacræ tum prophanæ nodos expedire.

Quod spectat ad utilitatemI. Quam utile hoc opus.
Ps. 76.
Deuter. 323.
 ; historiam ad virtutem & potissimum ad prudentiam in agendis acquirendam conducere, constans est omnium sententia. Quapropter dies antiquos in mente habere, & cogitare generationes singulas nos monet Spiritus sanctus, ut recte dictum sit, pueros, si ipsis affulgeat historia, jam senes evadere : senes vero, si historiæ rudes sint, inter pueros censeri.

At vero quæ res ecclesiæ docet historia, longe utilior est, magisque confert sive ad commune totius reipublicæ Christianæ bonum, sive ad singulorum Christianorum in virtute profectum. Hinc in actis ecclesiæ Mediolanensis editis a S. Carolo Borromæo legimus, episcopos sollicitos esse debere, ut singulorum episcoporum qui præcesserunt nomina, genus & pastorales eorum actiones scripto tradantur[1] : maxime ut quæ ab ipsis instituta sunt‚ pro stabilienda ecclesiastica disciplina perpetuo usui esse possint.

Præcipue ad probandum quæ vera sit ecclesia.Præcipua vero ecclesiasticæ historiæ utilitas est, probare quænam sit vera ecclesia. Certe Tertullianus novitatis revincit hæreticos, quod successionem episcoporum in sua quique secta ostendere non valeant ; eosque his provocat verbis : Edant origines De præscript. c. 32.ecclesiarum suarum, evolvant ordinem episcoporum suorum ita per successiones ab initio decurrentem ; ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel apostolicis viris (qui tamen cum apostolis perseveraverint) habuerit auctorem & antecessorem. Inde intelligendum quanti sit momenti episcoporum in ecclesiis nostris successionem asserere, & ab oblivione vindicare.

Docet antiquam eccl. disciplinam.Ex accurata quoque ecclesiarum & præsulum qui eas rexerunt historia, de antiqua ecclesiastica disciplina circa episcoporum electiones maxime erudimur ; quam pristinis quidem temporibus viguisse, postea intepuisse ; rursus instauratam, tum varie mutatam discimus. Antiquitus in Gallia episcopi eligebantur a clero & populo, ita ut tamen Circa episcoporum electiones.ad has electiones vocarentur sæpe metropolitanus, & comprovinciales antistites ; quod etsi observatum adhuc fuerit post fundatum in Galliis Francorum imperium, nihilominus apud Gregorium Turonicum frequenter legimus creatos esse regiis præceptionibus episcopos. In iis, quæ regum Franc. auctoritas.Qui vero non exspectata regis jussione aut consensu electi fuerant, si suspecti regi forent, a ministerio arcebantur. Nempe cum maxima tunc esset episcoporum auctoritas in regni negotiis, quæ publicis in comitiis seu synodis hoc tempore agitabantur,ubi primas tenebant episcopi, publicæ rei multum intererat, neminem in episcopum ordinari, qui regi non esset acceptus. Varias electionum episcoporum, cum libere fierent, formulas edidimus inter instrumenta, uti pag. 119. & 131.

Quæ procerum.Sub primis Capetianæ stirpis regibus proceres non solum electiones ad se traxerant, sed ipsasmer invaserant ecclesias, quas tanquam bona propria suis transcribebant heredibus, aut uxori assignabant in dotem, ut probat charta Pontii comitis inter Pag. 4.instrumenta ecclesiæ Albiensis octava, qua conjugi Majoræ donat episcopatum Albiensem & medietatem episcopatus Nemausensis, &c.

Quid in iis sibi vindicent summi pontifices.Tantis quidem malis remedium attulerunt summi Pontifices, & præsertim Gregorius VII. at cum aliquo juris electionum detrimento : missi enim ab ipsis legati sæpius factas electiones rescindebant. Hinc frequentes in legatos illos metropolitanorum querelæ, quod ii usurparent sua jura, & quemque desacerdotarent ad libitum, ac resacerdotarent. Postea papæ sub variis nominibus sibi vindicarunt ecclesiarum omnimodam pene dispositionem, & per plenitudinem potestatis transtulerunt ad arbitrium episcopos ab una sede ad aliam.

Itaque deinceps nullus promoveri potuit ad quamvis sedem episcopalem, nisi bullis munitus Pontificiis, pro quibus obtinendis non modica pecuniæ summa penditur. Hinc illud in Romanam curiam dicterium : Anglico plumbo ecclesiæ teguntur, Romano spoliantur : quo alluditur ad sigillum plumbeum, bullis appensum. Absit tamen ut improbemus Galliarum ecclesias optimæ matri suæ Romanæ aliquid subsidii dare ; maxime cum legamus Romanos pontifices olim potitos esse in Gallia nonnullis patrimoniis, de quibus agit S. Gregorius Magnus ep. 31. lib. v. novæ editionis, & sæpius alibi.

De iisdem quid decretum a concil. Const. & Basil.Concilia quidem Constantiense & Basileense electiones restituerunt ; sed per pacta, vulgo Concordata, inter Leonem papam X. & Franciscum I. Francorum regem, iterum abrogatæ sunt. Inde nunc antistites nostri suis in litteris præfantur se Dei & sedis Apostolicæ gratia esse episcopos ; quamvis id tardius ab ipsis usitatum fuisse observaverimus. Certe inter instrumenta prioris hujus Tomi I. sexcentas episcoporum litteras exhibemus, in quibus nihil hujusmodi legitur‚ quamvis post receptum bullarum pontificiarum usum. Ab hoc loquendi modo plurimum abhorret Guillelmus I. Aptensis episcopus, qui sic loquitur : P. 78. col. 1Ego Guillelmus solius Dei gratia Aptensis episcopus, &c. Collegit Thomassinus quædam exempla usurpatæ hujusmodi formulæ, Dei & sanctæ Sedis gratia, & contendit priores qui ea usi sunt fuisse archiepiscopos, non autem episcopos ; scilicet Petrum Narbonensem in concilio Biterrensi an. 1351. & Simonem Turonensem in concilio Andegavensi an. 1365. Discipl. eccl. de Benef. part. IV. l. I. c. 22.Ea, inquit Thomassinus, de causa, quod auctoritas metropolitanorum dimanaverit a primatu S. Petri super episcopos ; potestas vero episcoporum juris & instituti sit divini.

Disciplinæ ecclesiasticæ in Galliis pars maxima fuit conciliorum frequens celebratioFrequens conciliorum celebratio, pars magna vet. disciplinæ., quorum alia fuerunt provincialia, nationalia, aut etiam œcumenica alia ; horum omnium mentionem facimus. Nationalia vocamus ea quæ ex omnibus fere Franciæ ; provinciis coacta sunt, etiamsi diversis regibus aut principibus, regiæ tamen Francorum stirpis‚ subderentur. Sic concilium Aurelianense II. celebrarunt episcopi convocati ex ditionibus trium regum Theodorici, Childeberti & Chlotarii, anno 535. Porro hæ synodi haberi non solebant nisi gravibus de causis. Et quidem cum Guntramnus rex synodum ex universis Galliæ provinciis cogendam dixisset, Gregorius Turonicus, qui aderat ut Childeberti regis legatus, respondit inutilem esse tantæ synodi celebrationem, nullo imminente circa fidem periculo, uti narrat ipse Gregorius.lib. XX. hist. c.20.

Causæ episcoporumCausæ episcoporum in his judicatæ. iis in cœtibus judicabantur‚ ut videre est in Sagittario Vapincensi episcopo, qui cum fratre suo Salonio Ebredunensi episcopo judicatus est in concilio Lugdunensi anno 567. & postea in Cabilonenfi an. 579. ut loco suo diximus in Vapincensibus episcopis. Condemnati in iis conciliis episcopi sedem apostolicam appellare poterant ; quod ex rebus gestis in causa Sagittarii & Salonii liquet. Dejecti vero & exauctorati præsules in monasteria detrudi solebant, quod iisdem supra memoratis episcopis contigit.

Dissimulare non possumus nonnullos episcopos etiam sex prioribus ecclesiæ seculis, ambitioni‚ avaritiæ, libidini quandoque habenas laxasse ; quod multis ex locis historiæ Gregorii Turon. constat. Plerique tamen ecclesiæ pastores iis temporibus sanctitate suo gregi præfulserunt. Hinc in plurimarum ecclesiarum catalogis occurrit ab exordio longa sanctorum episcoporum series ; ex corum vero gestis (utrum bene vel male se gesserint non interest) discere licet quid agere, quid fugere debeamus.

Præter communem utilitatem, quæ in universam ecclesiam redundat ex Gallicanorum præsulum historiaAltera Galliæ Chr. utilitas, nobilium famil. illustratio., sive ad fidei doctrinæque Christianæ confirmationem, sive ad pristinæ disciplinæ restaurationem & conservationem in clero, sive ad morum correctionem & emendationem in plebe ; ex tot tamque certis monumentis quæ in lucem proferimus, illustrium familiarum origines, tanquam ex antiquiorum & remotiorum temporum adytis eruuntur, successiones processusque asseruntur‚ affinitates explicantur. De utilitate operis satis dictum : nunc quam difficile sit ostendamus.

Quam arduum sit quod molimurII. Quam arduum hoc opus ac difficile., quamque difficiles nodos & pene Herculeos habeat, probant frequentes lapsus fratrum Sammarthanorum in sua Gallia Christiana : virorum scilicet illorum quorum doctrinam suspexit omnis orbis litterarius, quique in illustranda nostra historia sive sacra sive prophana ætatem totam contriverant. Quare minime mirandum inter tot eruditos, quibus floret Gallia, nullum ausum esse insigne hoc opus a mendis repurgare.

Itaque temeritatis reus forem si ad id præstandum sponte accessissem ; sed jussu illustrissimi amplissimique cleri Gallicani generalibus in comitiis anno 1710. congregati, quod jam ab annis quatuor plurimorum præsulum hortatu tentaram, prosequi coactus sum : quo vero successu, quidve a me actum paucis aperiendum.

Primum ut explorata haberem quænam in Sammartharnorum Gallia Christiana retinendaAd superandam hanc difficultatem quid a nobis præstitum., quæ resecanda essent, totum opus retractandum censui, adeundosque ipsos historiæ nostræ fontes, ex quibus errata delerentur‚ & supplerentur omissa ; in primis vero scriptores omnes in Gallia Christiana laudatos consului, quorum ope plurima quæ operarum incuria corrupta erant, restituta sunt. Verum cum ab anno 1656. quo in lucem prodiit hoc opus, maxima veterum monumentorum copia e tenebris eruta sit; quæ in collectionibus edita leguntur variis sub titulis Spicilegiorum‚ Miscellaneorum, Analectorum, &c. in iis amplissimam correctionum & additamentorum segetem messuimus.

AdhibuimusAdhibiti MSS. codices. præterea quamplurimorum librorum manu exaratorum subsidium, quos fratrum nostrorum diligentiæ potissimum debemus, præsertim domni Claudii Estiennot, qui per multos annos in curia Romana Congregationis nostræ negotia magna cum laude procuravit. Antequam vero hac defungeretur provincia, Galliam fere omnem peragrarat, ut ex tabulariis colligeret quidquid ad historiam ecclesiasticam, maximeque monasticam illustrandam conferre poterat. Eodem fere studio & consilio D. Steph. du Laura Novempopulaniam‚ Aquitaniam, Occitaniam & Provinciam perlustrarat‚ unde locupletissimam antiquorum instrumentorum reportarat supellectilem. Multos alios ex nostro sodalitio eadem incessit cura ; quos vel recensere longum foret. Festinamus autem commemorare quanta humanitate Reverendus admodum Pater Petrus-Franciscus de la Tour Congregationis Oratorii præpositus generalis nobis copiam fecerit collectaneorum Petri Sammarthani domini de Meré, ejusque fratris Abelis Ludovici ejusdem Congregationis Oratorii præpositi generalis, quæ in spem secundæ editionis Galliæ Christianæ reposuerant. Ejusdem Reverendissimi Patris de la Tour beneficio, doctissimus Pater Jacobus le Long Bibliothecæ Oratorii vici sancti Honorati præfectus, nobis concessit utendas lucubrationes & schedas R. P. Francisci-Maximiliani Sammarthani ejusdem Congregationis presbyteri ab aliquot annis mortui, de eodem argumento. Plurima nobis suppeditavit bibliotheca regia, cujus summus præfectus illustrissimus abbas De Louvois, musis amicus, erga musarum litterarumque cultores officiosissimus est. Qui vices ipsius gerunt in curanda augusta hac bibliotheca DD. Targny doctor Sorbonicus, & Boivin litterarum Græcarum professor regius, ad litteraria subsidia nobis subministranda promtos quoque & alacres sese usque præbuerunt.

In bibliotheca Colbertina pene regia reperimus copiosissimum thesaurum instrumentorum quæ ad ecclesias Occitaniæ, Aquitaniæ, Vasconiæ, &c. pertinent nobiscum communicatum ab hujus bibliothecæ præfecto N. Quercetano‚ jussu illustrissimi viri N. Colbert comitis de Seignelay, cui Respublica litteraria debet, quod amplissimum hoc musarum omniumque scientiarum templum integrum stet, ac in ævum permansurum sit.

Quæsita eruditorum subsidia.Ad tot subsidia accesserunt eruditorum amicorum suppetiæ, qui de meo recudendæ Galliæ Christianæ proposito moniti, ad immensum hoc opus, suam quique symbolam conferre voluerunt. Eos ubi occasio se dabit‚ commemorare non omittam. At silentio praæterire non licet virum Cl. D. du Fourny in regiarum rationum curia auditorem, jam hujus vitæ periculis subductum, qui nec rogatus nullas e suis gazis litterariis ad opus nostrum conducentibus nos latere voluit. Neque tacebo eximios viros N. de Clerambaud equitum torquatorum genealogum‚ & Carolum d’Hosier regium in genealogiis describendis historiographum, quos beneficos expertus sum sæpissime.

Perlustrata intra & ultra Gallias tabularia.Hæc sane satis esse videbantur ; ne quid tamen in re tanti momenti neglectum a me putaretur, accersivi e nostra congregatione multos adjutores, qui scrutarentur iterum atque iterum ecclesiarum & monasteriorum tabularia ; qua difficili sane provincia D. Edmundus Martenne multis libris in communem ecclesiæ & rei litterariæ utilitatem editis notus, per sex circiter annos assumto socio D. Ursino Durand, per totam fere Galliam & in finitimis provinciis, defunctus est. Hac in re quoque strenuam nobis navarunt operam D. Jacobus Boyer & multi alii, quos tacere cogor. Ex iis autem litterariis itineribus nostri retulerunt opima spolia, magnam videlicet excerptionum ex veteribus monumentis, & instrumentorum ipsorum copiam, ad Galliæ Christianæ emendationem & amplificationem.

Porro colligentes multiplicem hanc & peramplam chartarum supellectilem, sæpe invenimus in peregrinis tabulariis, quæ domestica minime suppeditarant. Hincque factum, ut non pauca quæ desiderantur in singularibus quorundam episscoporum‚ &c. historiis, quamvis ex ecclesiarum quibus præerant instrumentis diligentissime descriptis, nostri exhibeant catalogi.

III. Quis ordo in nova Gall. Ch. servetur.Coacta demum amplissima materia, de forma fuit cogitandum. Quadripartita fratrum Sammarthanorum Gallia Christiana primo Tomo archiepiscopos exhibet : secundus & tertius Tomus continent episcopos : quartus denique abbates & abbatissas. Archiepiscopatus, episcopatus, & abbatiæ recensentur ordine alphabetico. Hunc quidem ordinem secuti sumus in archiepiscopatibus, ad vitandas controversias quæ inter plurimas metropoles de primatu motæ sunt, acriusque fuerunt agitatæ. At incongruens visum est episcopatus a suis metropolibus divellere : itemque abbatias nulla ratione habita diœcesis ad quam pertinent seorsum ad ultimum tomum amandare. Itaque satius existimavimus una eademque serie de metropolitanis ecclesiis, & de præsulibus qui eas rexerunt disserere, tum de singulis episcopatibus cuique metropoli subjectis‚ eorumque antistitibus ; quibus etiam addidimus, uti & archiepiscopis, præpositos, decanos, seu eos qui alio nomine primam in capitulo cathedralis ecclesiæ gerunt dignitatem. Tandem abbatiarum abbatumque & abbatissarum historiam ad singulas revocavimus diœceses. Ita sit ut uno eodemque conspectu, quidquid ad metropolis historiam pertinet lector contempletur. Singulis provinciis præmisimus Tabulam geographicam ex qua civitatis archiepiscopalis, episcopaliumque urbium provinciæ, necnon abbatiarum & præcipuorum locorum situs facile dignoscatur. Instrumenta uniuscujusque tomi ad calcem edi curavimus, ut ad manum sint consulere volenti. InstrumentisInstrumenta ad calcem edita. adjecimus glossarium vocum difficiliorum.

Porro invictum pene argumentum sinceritatis plerarumque chartarum, duci potest a subscriptionum convenientia. QuippeA falsi suspicione defenduntur. cum eas constet non recens confictas, sed a plurimis seculis exaratas esse‚ quo tempore nulli habebantur episcoporum & abbatum indices simul collecti ; qui fieri potuisset, ut horum instrumentorum fabricator subscriptiones tot episcoporum, tot abbatum, qui in locis dissitis & parum notis sederunt, tam scite finxisset, ut singulorum ætati convenirent. Exempli causa in Hugone episcopo Nivernensi dabimus novum concilium Cabilonense an. 1064. cui subscribunt multi episcopi sedium ab invicem valde dissitarum, Sedunensis, Lutevensis, Meldensis ; & abbates Balmensis, Iciodorensis, Ferrariensis, &c quos certo constat hoc anno 1064. præfuisse. Quo vero pacto hujus instrumenti auctor tam sagaciter divinavit hos præsules tunc vixisse, neque enim ad manum habete potuit catalogos episcoporum & abbatum, ex quibus hare describere licuisset.

Hæc observare operæ pretium duximus, quia nostra ætate nonnulli sunt viri, alioquin docti‚ qui de diplomatibus parum æquum ferunt judicium, imo ea & codices omnes manu exaratos flecci faciunt. Longe aberat ab hac opinione Jacobus Sirmondus elapso proxime seculo societatis Jesu singulare lumen & ornamentum. Prorsus aliter sapiebat numquam interituræ memoriæ vir Johannes Bapt. Colbert ærarii regii præfectus, regnique sapientissimus administer, de litteraria republica optime meritus, qui pene immensis sumtibus tot instrumenta publica ex archivis & chartophylaciis Novempopulaniæ‚ Septimaniæ, Aquitaniæ, imo totius sere Galliæ latitantia, describi curavit, quorum exemplaribus suam ditavit bibliothecam magno litteratorum emolumento & commodo.

Cum chronologiæ filumTabulæ chronolog. & indices., ne aberrcmus, sequi necesse sit, omnia quæ certam temporum rationem nobis constituunt collegimus, post instrumenta exhibuimus : scilicet tabulam annorum Christi, indictionum, paschatum ; summorum pontificum annos, imperatorum, regum Franciæ, & quorumdam aliorum regum Hispaniæ, Italiæ, Burgundiæ, Germaniæ. Denique totum opus claudent index generalis, & alii archiepiscoporum, episcoporum‚ abbatum, &c. indices. In toto autem hoc opere, maxime à quo cœpit prelo subjici, assiduam mihi opem tulerunt nostri D. Bartholomæus Pétis de la Croix, & D. Felix Hodin, cum quibus labores hos litterarios partitus sum.

Si de origineIV. De origine Christianæ religionis in Gallia. Christianæ religionis in qualibet ecclesia disserere vellemus, & populares ea de re traditiones, aut propugnare, aut impugnare, scribendæ forent plurimæ & quidem prolixæ dissertationes, parvo vel etiam nullo fructu. Attamen cum quæstionem hanc intactam relinquere non liceat, de ea mentem nostram aperire hac in præfatione operæ pretium duximus. Porro ex dicendis liquido constabit Religionem Christianam in Galliis fuisse prædicatam Apostolorum, vel apostolicorum saltem virorum temporibus, ab illisque fundatas apud nos quasdam ecclesias. J. ChristusEvangelium ubique prædicatum.
Matt. 28. 19.
Marc. 16. 20.
I. Cor. 9. 16.
6. 15. 24. 28.
præcipit apostolis : Euntes docete omnes gentes. Id ab ipsis præstitum testatur Marcus : Illi autem profecti, inquit, prædicaverunt ubique domino cooperante. Divus Paulus dominici præcepti memor ait : Væ enim mihi est si non evangelizavero. Ipsum cogitasse Hispaniam palam fit ex epistola ad Romanos. In eadem cap. 10. de sua suorumque collegarum prædicatione interpretatur hoc prophetæ oraculum : In omnem terram exivit sonus eorum. Paulum Hispanis Christum annuntiasseDe profectione S. Pauli in Hispaniam sententia PP. Græcorum., docent clare sancti Patres tum Græci tum Latini. Ex Græcis Cyrillus Jerosolymitanus Catechesi 17. Epiphanius I. adversus hæreses c. 27. Johannes Chrysostomus præf. in epist. ad Hebræos, hom. VII. de laudibus Pauli, & in Matth. hom. 76. Solius Theodoreti verba proferamTheod. in ep. 2. s. Pauli ad Tim. c. ult. Idem in ep. ad Philem. & in Ps. 116. : Defensione audita fuit absolutus (S. Paulus) & in Hispaniam profectus est & ad alias gentes excurrens.

Ex patribus Latinis Hieronymus in cap. V. Amos : Effusus est, inquit, super faciem universæ terræ (Paulus) ut prædicaret evangelium de Jerosolymis usque ad IllyricumEt Latinorum., ut ædificaret non super alterius fundamentum... sed usque ad Hispanias tenderet. lib. 31. Moral. 6. 51. nova eid.De prædicatione S. Pauli in Hispania idem sentit Gregorius magnus. Et quidem Christianam religionem fixisse radices in Hispania tempore Neronis‚ probat inscriptio in Hispania reperta, qua Cluvia Colonia gratulatur Neroni AugustoBaron. ad. an. Christi 69., ob purgatam a latronibus provinciam, & his qui novam superstitioncm invexerant, hoc est fidem Christianam.

Fides prædicatur in Galliis a discip. S. Pauli.Verisimile porro est discipulos illos Pauli, quos legimus quasdam in Galliis ecclesias instituisse, videlicet Trophimum Arelati, Crescentem Viennæ‚ Paulum Narbonæ, iis in locis fuisse ordinatos ab Apostolo, vel adeunte Hispaniam, vel inde redeunte. Quod spectat ad Crescentem ; Eusebius libro III. historiæ c. 4. de eo interpretatur versum 10. capitis quarti epistolæ secundæ Pauli ad Timotheum : Crescens quidem in GalliasId docent etiam Patres Græci. (abiit) scilicet prædicandi causa ; ubi Vulgata habet, in Galatiam. Pronum erat Eusebio scriptori Græco dicere Crescentem abiisse in Galatiam ; sed veritate cogente scripsit, in Gallias eum profectum‚ quod ipsi procul dubio certis constabat testimoniis. Hanc quoque communem fuisse sententiam persuadet, quod idem docuerint Epiphanius[2] & Theodoretus[3].

Alium ex Pauli, imo Christi discipulis, apud Gallos verbi divini præconem fuisse, scilicet S. Lucam docet idem Epiphanius[4]. Præter illos evangelii satores auctore Paulo apostolo Galliam ingressos, non dubito alios accessisse a S. Petro missos. Nam quid causæ esse potuisset, ut qui S. Marcum ab urbe Roma miserat Alexandriam, ecclesiæ ibi fundandæ causa, Galliæ quæ Italiæ vicina est & confinis, prædicatores dare neglexisset ?

Antiq. Patrum sententia de prædic. evangelii per totum orbem.Ex communi sententia veterum Patrum de fide Christi paulo post ipsius mortem ubique prædicata‚ sequitur Galliam saltem primo seculo evangelii semen recepisse. S. Jusstinus martyr qui floruit circa an. 140. in dialogo cum Tryphone Judæo, ipsi opponit gentem Judaïcam ne tunc quidem ab Oriente sole ad occasum usque esse dispersam. Sed sunt, inquit, gentes quædam, ubi nondum vestri corporis quisquam habitat. Atqui ne unum quidem genus est mortalium, sive barbarorum, sive græcorum, seu aliorum omnino, quocunque appellentur nomine, inter quos per nomen crucifixi Jesu supplicationes & gratiarum actiones Patri & fabricatori omnium non fiant. Si hæc in confesso non fuissent ; qua fronte Justinus Tryphoni ea objecisset, parato videlicet jactantiam hanc retundere. Porro ex universali hoc gentium omnium, sive græcarum, sive barbararum, & quarumcunque censu Gallos eximere non est integrum, maxime cum sanctus Irenæus Justini coœvus, etsi paulo junior, eos expresse sit complexus lib. I. contra hæreses cap. 3. ubi asserens eandem esse omnium ecclesiarum Christianarum fidem, ita loquitur ː Præsertim in Galliis.Et neque quæ in Germania sunt fundatæ ecclesiæ aliter credunt aut aliter tradunt, neque quæ in Iberis sunt, neque hæ quæ in Celtis, neque hæ quæ in Oriente, neque hæ quæ in Ægypto, neque hæ quæ in Lybia, &c. ubi per Celtas intelliguntur Galli etiam quilibet, quorum urbes nominibus Celticis appellantur apud J. Cæsarem de bello Gallico. Harum autem longum texit catalogum Hadrianus Valesius in sua ad Galliarum Notitiam præfatione ; in quo reperiuntur fere omnes Galliarum urbes episcopales præsertim Lugdunum, Vienna, Darantasia Arelatum, Avenio‚ Narbo, Elusa, Burdigala, Avaricum, Lutecia, Rotomagus, Durocortorum, Moguntiacum, Argentoratum, Basilia : quæ etiam possunt intelligi per Germanias ab Irenæo commemoratas.

S. Irenæus Lugdunensis episcopus qui junior S. Polycarpum audierat Smyrnensem episcopum & martyrem, S. Johannis apostoli & evangelistæ discipulum, de Symbolo ab apostolis tradito agens cap. 10. lib. I. adversus hæreses ita loquitur : Etenim ecclesia per universum orbem usque ad fines terræ disseminata, & ab apostolis, & a discipulis eorum accepit eam fidem quæ est in unum Deum patrem omnipotentem... & in unum Jesum, &c. Et post multa subdit : Et neque hæ quæ in Germaniis fundatæ sunt ecclesiæ aliter credunt, aut aliter tradunt ; nec hæ quæ in Hispaniis, aut in Galliis* aut in Oriente.* al. Celtis.

Qui Irenæi pene suppar erat Tertullianus, diserte idem affirmat de fide Christi pene ubique terrarum recepta libri adversus Judæos cap. 7. ubi inter eos qui Christi jugo colla subdiderunt recenset ː Hispaniarum omnes terminos, & Galliarum diversas nationes, & Britannorum inacessa Romanis loca, Christo vero subdita. Quare non dubitat alibi asserere Romanum orbem, si Christiani abessent, in solitudinem redactum iri: an, quæso, Thrasonico more locutos esse sanctos Patres de hac Christianorum suis temporibus multitudine credere licet ?

Solvuntur objectiones.Quidnam vero tot rationum‚ tot testimoniorum gravissimis momentis opponunt severiores critici ? scilicet Severi Sulpitii & Gregorii Turonensis auctoritatem.

Gregorii Tur. sententia expenditur.Quod spectat ad Gregorium Tur. audiamus nostrum D. Theodoricum Ruinartium in præfatione ad novam Gregorianorum operum editionem num. 60. ubi constanter affirmat : Falli eos qui illum (Gregorium) existimant ita de martyribus Lugdunensibus, aut de septem episcopis quos sub Decio adventasse scripsit, locutum fuisse ut ante illos, aut martyres, aut alios verbi divini præcones in Gallias advenisse negaverit. Non enim, inquit, ut scite observavit summæ eruditionis vir Jacobus Sirmondus, in hac hæresi fuit Gregorius, ut episcopos in Gallia his septem antiquiores nullos fuisse existimaret, quod quidem ex ipsis ejus verbis certum est, &c. quæ ulterius prosequi non vacat ; legi vero possunt loco indicato. Quanquam operosum non foret, si Gregorius aliter sensisset, ejus auctoritatem, tot congestis supra longe antiquiorum scriptorum & Patrum testimoniis obruere. Totum itaque objectionis pondus in Severi Sulpitii testimonio positum est.

Is libro 2. sacræ historiæ in qua plurima minus accurate scripsit, ait : sub Aurelio Antonini filio persecutio quinta agitata, ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. Videamus nunc quodnam sit testimonii Severi pondus.

Infirmum Sulpitii Severi testimonium.Fuit Severus Sulpitius S. Martini Turon. episcopi discipulus, qui ipse S. Hilarium Pictavorurn antistitem audierat. Ex eo liquet Severum Hilario fuisse longe juniorem, aliundeque auctoritate inferiorem, maxime cum gravissimis erroribus imbutus fuerit, Millenariorum videlicet, ac postea Pelagianorum. Quæ igitur ipsi fides adhibenda dissentienti ab Hilario, qui docet non obscure Evangelium fuisse prædicatum in universo mundo, etiam ante Jerosolymorum destructionem ; & pugnanti contra communem tot Patrum tam Græcorum quam Latinorum sententiam ?

Ad opinionem Sulpitii Severi confirmandam, forte nobis objicientur longa intervalla inter primos ecclesiarum antiquiorum episcopos, quos priori Christi seculo vixisse traditio popularis jactitat, & eorum successores. Exemplum repetamus ab ecclesia Turonica‚ cujus initia apprime exploraverat Gregorius Turonensis. Si Gatianus primus hujus urbis episcopus, cum multis aliis sociis ad prædicandum Evangelium in Gallias missus, priori rerum Christianarum seculo advenerit, accepta a S. Clemente papa I. potestate ; quid actum de ecclesia Turonis tum fundata ; quos habuit episcopos, cum inter Gatianum qui sedisse supponitur, ante annum Christi centesimum, & sanctum Martinum, qui anno circiter Christi 375. factus est episcopus, unus duntaxat sedisse legatur Lidorius ? Eadem vero pene est ratio aliarum ecclesiarum, quibus præmature dati sunt episcopi ex vulgari traditione ; cujus non fuit alia causa quam de majori antiquitate gloriandi cœca & exitiosa quædam ambitio. Sic enim sit ut de originibus ecclesiarum, & de successione pontificum nihil jam certi teneatur. Quemadmodum iis contingere solet nobilibus, qui legitima generis sui claritate & antiquitate non contenti, fabulosam superinducunt.

Hæc tela eos feriunt qui solo studio abrepti vindicandæ suis ecclesiis antiquitatis, rationibus omnibus contrarium probantibus aures occluserunt. Certe is non sum qui velim omnes in vulgus sparsas traditiones de priorum Evangelii præconum in Galliis antiquitate apostolica tueri. At vice versa cavendum est ne severiores nos præbeamus in pensitandis de antiquitate hac argumentis.

Unde inter primos episcopos hiatus magni.Ceterum non multum urget aut stringit hæc objectio. Quidni enim respondeatur in exordio prædicationis evangelicæ potuisse institui quasdam Christianorum ecclesias in Galliis, cum nulla tum essent contra eos edicta ; postea vero sævientibus impotenter imperatoribus, in persecutionis procella episcopos & pastores occisos ; ovesque gregis fuisse dispersas : ita ut, fugatis Christianis, nulli ordinati fuerint in locum occisorum episcopi. Porro in atrocibus bellis quæ imperatores etiam nostris libris indixerunt, periisse commentarios ecclesiarum, in quibus‚ si superessent, longe plures episcopos haberemus, quam in vulgatis catalogis.

Respondetur objectioni de corruptis actis.At, inquies, vix ulla sunt acta vetera de fundatis apostolorum eorumve discipulorum temporibus, ecclesiis, quæ genuina dici possint, quibus idcirco fidem habere non est integrum. Non inficior plurima ex iis actis minime esse sana ; at inde non sequitur nullos ex apostolis aut apostolicis viris nobis in Gallia Christum prædicasse, vel ecclesias fundasse. Acta martyrum plurima fabellis scatere nemo negare debet : attamen si quis inde inferret paucos admodum fuisse martyres (quod etiam asserit Dodwellus) huic de paucitate martyrum opinioni subscribendum minime censeremus. Eadem quoque ratio sit de opinione negante ob acta corrupta, præcipuarum quarumdam apud nos ecclesiarum fundationem primis Verbi incarnati seculis.

Porro veterum actorum corruptelam adscribendam putamus infelicissimis ignorantiæ temporibus, in quibus stolidi homines beatam priorum seculorum simplicitatem fastidientes, dum ea acta ornare voluerunt, turpissimis infecerunt erratis.

Ut ad refellendam rursum Sulpitii Severi opinionem revertamur, Gallicanorum præsulum seculo V. medio sententia fuit S. Trophimum Pauli apostoli discipulum ecclesiam Arelatensem fundasse, ut probavimus in Arelatensibus episcopis. Num itaque tot eruditorum & sanctorum episcoporum auctoritati præponderare debet unius Sulpitii assertio ? Perpendant nostri critici, quantum causæ ecclesiæ Gallicanæ, imo universæ noceant, quam telis hæreticorum exponunt, dum tot admotis machinis singularum ecclesiarum origines dubias reddere conantur & uti falsas rejiciunt.

Antequam hanc præfationem claudamus‚ lectorem monitum esse volumus, nonnullos viros doctos, post promissas nobis suas animadversiones in quædam Galliæ Christianæ Fratrum Sammarthanorum loca, spem nostram quam diu verbis aluerant, reipsa tandem elusisse. Has forsitan observationes repositas sibi servant, ut iis utantur‚ ad aliquos errores nostro in opere carpendos. Hunc tametsi prorsus incivilem agendi modum, minime moleste feremus, dummodo veritas, quamvis per invidiam elucescat.

Epistolam nuncupatoriam fratrum Sammarthanorum, præfationemque hic subjiciendas existimavimus, quod multa ad illustrissimi Cleri Gallicani, Galliæque Christianæ commendationem contineant.





  1. Episcopus id quod ab initio nascentis ecclesiæ institutum fuit, ut rerum episcopalium studio curaque gestarum monimenta existerent, conquiri diligentissime curet ; tum singulorum episcoporum qui præcesserunt nomina, genus & pastorales eorumdem actiones. Qua omnia litteris consignari, ordineque conscripta in librum certum referri curet, ut eorum memoria conservetur ; & quæ ab eodem acta vel instituta sunt, ad aliquam ecclesiastica disciplinæ normam perpetuo usui esse possint atque adjumento in illa ecclesia bene gerenda. Ex actis eccl. Mediol. editis a S. Carolo Borrom. l. v. de episcopalibus gestis memoriæ commendandis n. 12
  2. Ού γδ εν τῇ Γαλατία, ῶς τινες πλανηθεντες νομιζουσιν, ἀλλἁ ἑν Γαλλία. Epiphan. hæresi 51.
  3. In ep. secund. ad Tim. c. 4. vers. 10.
  4. Εν Δαλματία και εν Ιταλίᾳ και Μακεδονία, αρχη δε εν τη Γαλλιᾳ.