Jump to content

Gallia Christiana 1715 01/Epistola2

Unchecked
E Wikisource
Gallia Christiana - T. 1 (1715)
Epistola fratrum Sammarthanorum (p. xvi-xix)


ILLUSTRISSIMIS ET REVERENDISSIMIS
ECCLESIÆ PRINCIPIBUS,
ARCHIEPISCOPIS,
EPISCOPIS,
CÆTERISQUE TOTIUS COETUS ECCLESIASTICI
Ordinibus, in Comitiis generalibus Cleri Galliæ, Lutetiæ constitutis.
SAMMARTHANI Fratres æternam felicitatem,
P
P
Rodit in conspectum vestrum, (Illustrissimi Principes Ecclesia, Clerique Sacri Ordines venerandi) ex omnibus sæculis & Sedibus, Ecclesiæ Gallicanæ celeberrimus Cœtus,vestrisque sacris Comitiis admitti postulat ; & certe merentur in iis locum obtinere, qui eodem quo vos characteris honore, doctrina puritate, sanctimonia vitæ floruerunt. Nec vero deest illis legitima deputatio, quos populorum, Regum, & Cleri electio, quos Episcoporum confirmatio, quos Pontificum sanctio, quos Synodorum authoritas comprobavit. Id ergo de vestra pietate sibi pollicentur Patres, à quibus Sacerdotium accepistis, id de amicitia spondent sibi Fratres ejusdem Matris Ecclesiæ quam colitis, id de benevolentia sibi vendicant socii consecrationis, id de gratitudine vestra expectant, quorum estis hæredes dignitatis. Unde speramus iis vos nullum humanitatis officium denegaturos, tum ob antiquitatem plurium sæculorum, tum ob multitudinem simul congregatorum ; & maxime quod Ecclesias vestras non modo fundarunt magnitudine laborum, & hæc quæ geritis Episcopatus ornamenta, sanctificaverunt morum castimonia, fidei incorruptione, scientia splendore, sed etiam sanguinis & vitæ profusione consecrarunt. Occurrit ergo vobis Triplex Corona, Archiepiscoporum, Episcoporum, & Abbatum, quos etsi officiorum, Sedium, & temporum distinxit varietas, unitas tamen fidei, Sacerdotii, & Ecclesia Gallicana, communioni vestræ conjunxit. Certe equidem illos si hoc honore excipitis, quodnon diffitemur, non minus gloriæ & splendoris in vos, ex illorum consortio redundabit. Quanta enim & qualis videbitur ida majestas amplissmi vestri Consessus, cum non modo Parisiensi civitati, non modo toti Franciæ, sed integro Orbi christiano, & sequentibus in posterum sæculis, universa Gallia Christiana a primis fidei temporibus, ad hanc usque diem velut ad generalissimam convocata Synodum effulgebit. Tum enimvero ex hac ingenti multitudine Pontificum, divina quadam pompa spectabitur‚ quæ vobis specimen exhibebit Angelicorum Ordinum, imaginem triumphi cœlorum, necnon Ecclesia militantis exercitum. Inter omnes enim totius Imperii Christi provinciæ, Gallicana stetit sicut castrorum acies, semper ordinata disciplinæ Ecclesiasticæ observantia, semper terribilis hostibus fidei, semperque triumphans ; quam nulla domare potuit hæresis, nulla perfidi dogmatis opinio corrumpere. Videbitis in prima acie Religionis Athletas nobiles, Martyres Fidei generosos, quorum fortitudini cessit rabies dæmonum, furor Tyrannorum‚ infidelitas populorum. Videbitis illos miraculorum potestate, oraculorum virtute, sanguinis effusione, de erroribus, impietate, Idololatria agentes illustres triumphos : inter quos Pothini, Dionysii, Saturnini, cæterique plures, aspersa cruore membra, vulnerum cicatrices, & instrumenta crudelitatis carnificum, velut erepta de hostibus spolia vobis ostentabunt : ornabunt hanc pompam eversa passim dæmonum templa, fictorumque Numinum proculcatæ imagines, & innumera Francorum multitudo, quæ Christi signata cruce, victoribus Episcopi acclamabit. His sane Pontificibus debere vos intelligetis, & Ecclesias quarum Sponsi estis, quas suo sanguine purificaverunt, & aras in quibus sacrificatu, quas sua immolatione dedicarunt‚ & populos quibus præestis, quos è diaboli servitute redimentes vobis acquisierunt. Nec minori vos illis astringi censebitis beneficio, qui partam fidem tot arumnis & laboribus exantlatis, ab Hæreticorum pravis dogmatibus propugnarunt, aut eam libris doctissmis illustrarunt, aut vitæ sanctioris exemplo, tanquam sale optimo in populorum cordibus incorruptam condierunt. Spectabitis Hilarium contra Arrianos, Irenæum contra Valentinianos, Germanum in Pelagianos, Ratbertum, Hincmarum, Bernardum, & alios, in Synodis, & generalibus Conciliis, contra hæresim, impietatem, morum corruptelam decertantes. At vero quam splendidus ite numerus Principum Ecclesiæ, quos vel natalium claritas & Purpura, doctrina vel prudentia nobilitavit : quorum tamen insulæ, decus familiis, honorem Purpuræ, pondus scientiæ, sapientiæ famam adjunxerunt. Spectabitis enim antecessores vestros Regum Ministros, de arcanis Imperii decernentes, pacis fœdera, bellorum indictiones, Legationes gravissimas obeuntes, denique nihil confectum majoris momenti ab incunabulis Monarchiæ Francorum, quod Præsulum consilio vel authoritate, judicio vel opere cœptum non sit & absolutum. Floruere quidem Orientales Episcopi sanctitate, Africani ingenio, Itali prudentia, Germani nobilitate, Hispani constantia ; sed has omnes virtutes non modo conjunxit in suis Pontificibus Ecclesia Gallicana, sed multis etiam titulis superavit. Imprimis enim cum cæteri omnes a Fidei regula, quæ est virtutum omnium origo, defecissent : sola Gallia ab Apostolorum doctrina non recessit ; & cum plerique Præsules hæresis veneno fœdarentur, Francorum Clerus non modo mansit illæsus a monstris, sed si quaæ insurrexerunt, statim edomuit & confodit. Cui sane incorrupta fidei Ecclesiæ Gallicanæ adscribenda est Majestas Romana Sedis, nostri diuturnitas Imperii, & quod gens Francorum pietate, divinarum & humanarum rerum scientia, pace belloque gestis præclare negotiis, cunctas facile supereminet nationes. Cum enim Orientales Episcopi, & Occidentis Principes, Romanorum Pontificum Sedem deprimere, aut sibi subjicere sæpe tentavissent, hoc est Ecclesiæ totius Hierarchiam evertere, Reges Galliarum‚ hortantibus sane Episcopis & suadentibus, Cathedram Petri a servitute Tyrannorum in libertatem erexerunt, ab impetu Barbarorum illam protexerunt, ditaverunt honoribus & patrimonio ; hæc etiam fides inconcussa Præsulum regni fundamenta stabilivit ; quibus enim in Imperiis incorrupta non permansit, principatus quoque miserabilem traxit in ruinam. Quid ergo potuit ad commendationem Ecclesiæ Gallicanæ evenire gloriosius, quam quod Romanæ Sedis hoc est totius Christianitatis, esset quasi firmamentum, diuturnitatis Imperii Gallorum fundamentum, & totius Ecclesiæ maximum ornamentum.

Quamvis autem Ecclesia, Gallia, vosmetipsi, vestris decessoribus tantis devincti sitis beneficiis, abunde tamen illa rependitis (Illustrissimi Principes Ecclesiæ, Clerique Sacri Ordines Venerandi) quandoquidem vestra sollicitudine, & authoritate‚ nunc in unum quasi corpus collecti, ad hæc celeberrima Comitia convenerunt ; ut illorum splendor & gloria, quæ in singulis minus videbatur, ex omnibus simul congregatis augustius elucescat. Debent vobis quod illorum memoria aut obsita tenebris, vel obscuris locis recondita, vel erroribus depravata, e pulvere & caligine tumulorum, in lucem posteritatis evocetur. Illi vobis suam dignitatem contulerunt, vos illam ab obscuritate vendicatis, illi prioribus sæculis nomen Ordini vestro conciliarunt, vos posteris illorum famam pene extinctam renovatis, etsi enim nostro stylo, manibusque uti ad operis hujus molem excitandam, vestræ humanitati summæ placitum fuerit ; nihilominus primas partes vobis tribuendas compertum habemus, cum ab annis decem, tum in Consessu generali Clerus Gallicanus, tum singularis multorum Præsulum exhortatio, nos ad hanc rem absolvendam benevolentia & mandato suo vehementer incitavit ; insuper cum auctoritate vestra translata fuerint ad nos fere ex omnibus Galliarum Ecclesiis antiqua monumenta, ex quibus hujus operis materiam uberem deprompsimus. Certe quemadmodum non minoribus cæmentariis & opificibus superborum ædificiorum gloria tribuitur, sed principibus architectonicis & promotoribus‚ ita sane si quam laudem merebitur apud posteros Opus hoc qualecunque, in Galliarum Clerum‚ velut in primum auctorem justissime redundabit. Nobis vero factum erit satis, si hoc publico monimento posteris testatum fecerimus nostrum erga Christi fidem Zelum, erga Ecclesiæ Gallicanæ Principes cultum & observantiam, denique pietatem erga patriam, quibus nos & nostra, & quidquid vitæ super est, æquo animo impendemus.