Jump to content

Gallia Christiana 1715 01/Instrumenta/Addenda

Unchecked
E Wikisource
Gallia Christiana - T. 1 (1715)
Addenda instrumentis (p. 202-204)

ADDENDA INSTRUMENTIS.

ADDENDA INSTRUMENTIS

Albiensis provinciæ.

Litteræ R. ** Rigaldi.
Ex mſ. cod. Magnæ-vallenſi.
Albienſis epiſcopi ad J. abbatem Ardurellenſem, ejuſque monachos, quibus improbat quod Ciſtercienſem ordinem diffament, & ex ſuo cœnobio expellere nitantur.

circa an. 1154. R. Dei gratia Albienſis eccleſiæ humilis miniſter, dilecto fratri J. Ardurellenſi abbati cunctiſque fratribus ſub ejus obedientia degentibus, ſalutem. Siniſter & horribilis rumor ad noſtras uſque aures pervenit, quod quidam ex vobis Ciſtercienſem ordinem ab Ardurellenſi eccleſia, diffamantes, expellere conantur, cum conſtet nos veſtris veſtrique abbatis G. crebris petitionibus & abbatis Cadunenſis P. G. conſenſu & auctoritate, nec non etiam eccleſiæ noſtræ conſilio, ac principum hujus terræ, Rotgerii ſcilicet & Trencavelli atque Ermengaudi de Vintro, nec non & multorum aliorum virorum nobilium, pro eodem ordine Ardurelli ſubſtituendo ad Ciſtercienſes ſcripſiſſe, ſcribendo impetraſſe. Contra noſtram igitur tantorumque bonorum auctoritatem & conſilium, quoſdam veſtrum inquietos machinari, contentioneſque movere, reverentiſſimumque fratrem noſtrum Johannem abbatem veſtrum obedientiæ filium ſocioſque ejus diffamare vehementer admiramur, præſertim cum conſilium noſtrum cum abbate qui modo eſt Cadunenſis, nuper fuit ut pax eſſet inter vos omnes uſque ad generale capitulum Ciſtercii, ubi res tanta a tot bonis componeretur. Rogamus igitur vos & epiſcopali auctoritate vobis præcipimus, ne contentionis & inobedientiæ vel diſſentionis & infamiæ malo aures populi conturbetis, ne nomen Dei per vos apud nos blaſphemetur. Valete.

De cætero fraternitatem veſtram hortamur curioſitatis vitium omnino cavere, & patientiam religioni veſtræ neceſſariam ſolerti ſtudio cuſtodire, & rectori ordinis veſtri tanquam animarum veſtrarum paſtori obedientiam & reverentiam in omnibus & per omnia exhibere ; quoniam juſtus judex in promptu habet inobedientiæ malum per paſtores eccleſiæ puniendo vindicare. Nos autem de protectione Ciſtercienſium fratrum litteras domini P. Bituricenſis archiepiſcopi nuper accepimus quas vobis dirigimus.


ADDENDA INSTRUMENTIS

Mimatensibus.

INter bomagia exhibita variis epiſcopis Mimatenſibus hoc invenimus. Noverint unirerſi præſentes & futuri, quod ego Guarinus de Caſtro-novo, non coactus, non deceptus, nec præcibus alicujus circumventus, ſed mera & ſpontanea mea voluntate & amicorum meorum, ſpecialiter de mandato & voluntate domni Guarini (al. Guilelmi) de Caſtro novo decani Anicienſis avunculi mei, & Bernardi de Caſtro novo fratris mei, bona fide & ſine dolo confiteor & in veritate recognoſco me recepiſſe quondam & adhuc recipio & teneo ad feudum francum in omnibus .... nomine B. Privati & pro ipſo B. Privato a reverendo in Chriſto patre Stephano Dei gratia epiſcopo Mimatenſi caſtrum de S. Albano cum omnibus juribus & pertinentiis ſuis, & caſtrum de Apcherio cum omnibus &c. & caſtrum de Monte-Alayraco ; promittens eidem domino epiſcopo ſub pœna centum marcharum argenti, & ſub juramento a me corporaliter præſtito, me non feciſſe aliquid, neque de cetero facturum, per quod recognitio & receptio ſupradictæ poſſint in aliquo retractari ſeu mutari &c. Acta fuerunt apud Badat... iv. nonas Septemb. anno Dom. milleſimo ducenteſimo xlv.

Ex his intelligimus Stephanum Mimatenſem epiſcopum ibidem memoratum, ſediſſe uſque ad annum 1245.

Aliud eſt homagium Guarini de Caſtro-novo militis domini de Apcherio, exhibitum Guillelmo Mimatenſi epiſcopo, pro caſtris de Apcherio, de Sancto-Albano Monte-Alairaco, de Roquas, de Caſtro-novo, pro parte, de Rando pro parte, & pro poſſeſſione in villa de Croſanis. Legitur factum anno mxci. calendis Martii indictione iv. ſed legi debuit m. cc. xci. in quo currebat indict. iv. cum anno 1091. conveniret indictio xiv. Tunc ſedebat Guillelmus Duranti, qui hoc anno menſe Julio poſſeſſionem erat adeptus ; & paulo poſt homagia excepit ; hoc in homagio legitur : Ad requiſitionem debeo reddere vel ſucceſſores mei, vobis vel ſucceſſoribus veſtris unum de prædictis caſtris.... & poſtmodum vos vel ſucceſſores veſtri debetis illud reſtituere mihi &c. & illo caſtro mihi vel ſucceſſoribus meis reſtituto, debeo aliud caſtrum vobis.... reddere ; & vos... illud incontinenti tenemini reſtituere, & ſic de ceteris caſtris... Confiteor etiam me debere reddere vobis domino epiſcopo prædicto, & ſucceſſoribus veſtris unum de duobus caſtris, videlicet de Sancto Albano & de Monte-Alairaco tantum ad electionem veſtram. Si tamen guerram vos contingeret habere, & ego de dicta guerra nollem vos juvare, vel etiam pro pace facta & finita guerra, vos & ſucceſſores veſtri debetis mihi & ſucceſſoribus meis reſtituere illud caſtrum, in eo ſtatu in quo illud receperitis ; ſcilicet cum victualibus, ac etiam armaturis. Et hinc, domine epiſcope, debetis dictum caſtrum tenere ad proprias expenſas. Veruntamen enim alterum de dictis caſtris ſemel in una guerra eligentes, aliud caſtrum in eadem guerra recipere non poteſtis vel habere.

Alter Guillelmus Duranti ſuperioris nepos initio ſui epiſcopatus excepit etiam homagium Guarini de Caſtro-novo domini de Apcherio anno 1298.

In notitia de fundatione monaſterii ſantæ Enimiæ virginis, in pago Gabalitano, dati ſancto Theofredo, memoratur Maganfredus præpoſitus Mimatenſis tempore Stephani epiſcopi anno circiter 951. In collect. fragm. Aquitan. Dom. Eſtiennot Tom. III. p. 157.


ADDENDA INSTRUMENTIS

Cadurcensibus.

De dono Viganenſis eccleſiæ cœnobio ſancti Saturnini Tolſæ facto.

Ex chartul. S. Saturnini Toloſæ. REſciſcat rationalis mortalitas tam præſens quam futura, iis elementis utcunque exaratis, quod ego G. gratia Dei Cadurcenſis epiſcopus cernens B. Mariæ locum quo continentur corpora SS. Virginum Fidei, Spei & Chariratis, matriſque earum Sapientiæ perniciter negligentia ac avaritia clericorum ſeu laicorum peſſumdari ; ut eſt paſtoralis oflicii depravata corrigere, & correcta ſervare, & valde inutile non puniri ſuo, ſi puniendus eſt alieno, cupiens evadere illud terribile quod Hely quondam contigit ſcelere filiorum : deliberavi ibi canonice vivere ſecundum patrum decreta, id eſt, Auguſtini, Hieronymi & ceterorum. Idcirco meorum conſilio fidelium canonicorum concedo ſupradictum locum ſanctiſſimi Saturnini eccleſiæ Toloſanæ præpoſito futuriſque præpoſitis vitæ regularis, quatinus quæcumque vitanda ſunt, a ſupradicto loco evellant & diſſipent, & quæ appetenda ſunt plantent & ædificent. Hoc factum eſt ſub papa Gregorio, regnante Philippo, menſe Junio in feſtivitate Baptiſtæ Johannis, in qua die Ugo Oriol, Giralez de Pradeil, & Aymes de Felono & alii nonnulli ante altare B. Mariæ de Vigano ſupradicto præpoſito B. Saturnini profeſſionem fecerunt, & obedientiam promiſerunt, quem ſupradictum Ugonem præpoſitus ſancti Saturnini conſtituit ejuſdem loci priorem. Sig. Petri Carcaſſenſis epiſcopi. Sig. Raimundi Gauſmar de Barbara. Sig. Hugo Girals. Sig. Pontii Bernardi. Sig. Gautbert de Faurgas. Sig. Stephani preſbyteri, & alii multi.

In Rogerio abbate Moïſſiacenſi exhibuimus litteras Ildefonſi comitis Toloſani pœnitentis quod abbatem ſecularem dediſſet Moïſſiacenſi monaſterio. Fragmentum chartularii Moïſſiacenſis exhibet noſter D. Claudius Eſtiennot tom. V. Fragm. hiſt. pag. 459. in quo continetur placitum Toloſæ habitum anno 1130. in quo ſedente eodem Ildefonſo comite Bertrannus de Monte-incenſi iſte abbas ſecularis omni poteſtate in eccleſiam, & in clocaria spoliatur.


ADDENDA INSTRUMENTIS

Ruthensibus.

Litteræ B. Ruthenenſis epiſcopi ad Raimundum Toloſanum comitem.

Ex chartul. Toloſano. IN nomine ſanctæ & individuæ Trinitatis. Amen. Manifeſtum ſit omnibus præſentibus & futuris quod B. Dei gratia Ruthenenſis epiſcopus, de conſilio & expreſſo conſenſu noſtri capituli, attendentes & conſiderantes grata ſervitia & univerſa benefica nobis & prædeceſſoribus noſtris eccleſiæ Ruthenenſis collata a vobis domino Raimundo Dei gratia comite Toloſano, marchione Provinciæ, & a prædeceſſoribus veſtris in arduis neceſſitatibus eccleſiæ noſtræ, non ſine magnis veſtris & prædeceſſorum veſtrorum laboribus & expenſis : volentes præterita recompenſare ſervitia, & pro futuris veſtram gratiam adipiſci : donamus, damus & in feudum concedimus vobis & ſucceſſoribus veſtris in perpetuum podium quod vocatur ** al. Vernoiol
* ſ. Delenda verba, ſi quod.
Vemeiol cum omnibus juribis, pertinentiis & appenditiis ſuis. Quod * ſi quod podium eſt alodium noſtrum, & eccleſiæ Ruthenenſis, de quo nunquam recognoſcendo vel aliter reſpondimus, vel aliter reſpondere debemus alicui domino temporali, confidentes & in veritate recognoſcentes dictam donationem ſeu in feudum conceſſionem nos facere pro utilitate eccleſiæ Ruthenenſis, cui dictum podium ſit per ſe ſterile, & nobis & eccleſiæ noſtræ penitus inutile : & caret omni fructu. Prædictum itaque podium liberum & abſolutum de jure noſtro eccleſiæ noſtræ, in vos & ſucceſſores veſtros pleniſſime transferentes, ex cauſa, præfatæ donationis, & in feudum conceſſionis tradimus ipſum, vobis concedentes ut in auctoritate noſtra de mandato noſtro, poſſitis poſſeſſionem ingredi corporalem, & ipſum podium conſtruere, & ædificare pro veſtra omnimoda voluntate, retinentes nobis & eccleſiæ Ruthenenſi majus dominium quod dominus debet habere in feudo, videlicet ut in mutatione domni epiſcopi Ruthenenſis, & in mutatione feudarii, & recognitionem facere, & fidelitatem promittere ſine homagio & ſacramento, vos & ſucceſſores veſtri Ruthenen. epiſsc. & eccleſiæ debeati.

Ad hæc nos præfatus Raimundus Dei gratia comes Toloſae, marchio Provinciæ a vobis dicto domino epiſcopo & ab eccleſia Ruthen. recipientes dictam donationem, & in feudum conceſſionem in forma præſcripta de podio ſupradicto : pro prædicta donatione & in feudum conceſſione donamus, damus, concedimus, & remittimus ſi quid juris habuerimus, vel habere debemus in caſtro de Luzeſo & pertinentiis ſuis vobis domino epiſcopo & eccleſiæ Ruthenenſi remiſſionem & deſemparationem a nobis alias ſuper iis factam, prout in inſtrumenris inde factis plenius continetur, ſpecialiter conformantes. Promittimus inſuper vobis quod de feudo prædicti podii fideles erimus & defenſores de feodo vobis & ſucceſſoribus veſtris & eccleſiæ Ruthenenſi. Horum omnium ſunt teſtes Barillus dominus Baucil, Petrus abbas ſancti Pauli, Berengarius Centulli, magiſter Raimundus de Vuel canonici Ruthenenſes, W. Lorſes archipreſbyter Amiliani, Willelmus Augerii, Pontius Aſteaudi magiſter Pontius Baricia, Willelmus Jordani de Creſſello, Gaillardus de Opiano, Willelmus Gaufridi, Bernardus Jordani de Compiere, frater Bernardus capellanus domini comitis, Gerardus de Pocionibus, Americus hoſtiarius, & Johanne Aurioli domini comitis ſupradicti notarius, qui mandato utriuſque hæc ſcripſit. Actum apud Luvenſon menſe Maii anno Domini m. cc. xxxix.


ADDENDA INSTRUMENTIS

Arelatensis provinciæ.

Ex chartulario, ſeu authentico epiſcopali rubeo, pag. 303.

Sacramentale Episcoporum

de provincia.

EGo Pontius ſanctæ Mariæ Aquenſis ſedis nunc ordinandus epiſcopus, debitam ſubjectionem & reverentiam & obedientiam a SS. patribus conſtituum, ſecundum præcepta canonum, ſanctae ſedi Arelatenſis eccleſiæ, rectoribus ejus in præſentia domni archiepiſcopi RaimbaldiRaimbaldus. exhibiturum promitto & ſuper ſanctum altare manu propria firmo.

Ego frater Roſtagnus ſanctæ ſedis eccleſiæ ordinatus epiſcopus debitam ſubjectionem & reverentiam, & obedientiam, &c. ut ſupra in priori.

Ego Stephanus Vendacenſis eccleſiæ vocatus epiſcopus, promitto coram Deo & ſanctis ejus omnem ſubjectionem & obedientiam canonicam & fidelitatem eccleſia ſancti Stephani ſedis Arelatenſis, ubi corpus beati Trophimi confeſſoris quieſcit, & AnnoniAnno. præſenti archiepiſcopo & ſucceſſoribus ejus, ſi eum ſuper vixero.

Ego Arnulphus Vincienſis eccleſiæ vocatus epiſcopus promitto coram Deo & ſanctis ejus, &c. ut immediate ſupra 3.

Ego Bertrandus ſanctæ ſedis eccleſiæ Forojulienſis nunc ordinandus epiſcopus debitam ſubjectionem, &c. ut ſupra in primo in præſentia D. Raimbaldi, &c.

Ego Bernardus Regienſis eccleſiæ epiſcopus vocatus profiteor me deinceps ſub ditione Arelatenſis metropolitæ conſiſtere & ejus juſſionibus obtemperare.

Ego Bernardus eccleſiæ Antipolitanæ vocatus epiſcopus profiteor me deinceps ſub ditione Arelatenſis metropolitæ conſiſtere &c ejus juſſionibus obtemperare.

Raimb.Ego Algericus ſanctæ Regienſis eccleſiæ ſedis nunc ordinandus epiſcopus debitam ſubjectionem, &c. ut ſupra, in præſentia domni Raimbaldi &c. ut ſupra in primo.

Anno.Ego Aldiricus Auraſicenſis eccleſiæ vocatus epiſcopus promitto coram Deo & ſanctis ejus omnem ſubjectionem &c. & Annoni præſenti archiep. &c. ut ſupra in tertio.

Ego Aldiricus Auraſicenſis & Tricaſtrinensis vocatus epiſcopus promitto coram Deo & ſanctis ejus omnem ſubjectionem & obedientiam canonicam & fidelitatem eccleſiæ ſancti Stephani ſedis Arelatenſis, ubi corpus B. Trophimi confeſſoris quieſcit & Raimbaldo archiepiſcopo & ſucceſſoribus ejus, ſi eum ſupervixero.

Ego Petrus eccleſiæ Avinione vocatus epiſcopus profiteor me deinceps ſub ditione Arelatenſis metropolitæ conſiſtere & ejus juſſionibus obtemperare.

Ego Benedictus Avinionensis eccleſiæ vocatus epiſcopus juro coram Deo & ſanctis ejus omnem ſubjectionem & obedientiam, & fidelitatem eccleſiæ ſancti Stephani ſedis Arelatenſis, ubi corpus almi Trophimi apoſtoli quieſcit, & Raimbaldo præſenti archiepiſcopo & ſucceſſoribus ejus, ſi eum ſupervixero.

Inter inſtrumenta eccleſia Arelatenſis dedimus chartam Rajambaldi archiepiſcopi, quæ eſt octava, ſed contractam. Eandem chartam poſtea ampliorem & ut putamus integram recuperavimus ex magno chartulario Arelatenſis eccleſiæ (librum aureum appellant) quam idcirco hic exhibendam putamus.


Litteræ Rajambaldi Arelatenſis archiepiſcopi pro ſancto Victore Maſſilienſi.

OMnipotentis quippe Dei incomprehenſibili diſpoſitione, non roſtri ullius, ur reor, meriti, vel cujuſpiam digni effectus exſecutione adeptus hujus ſanctæ ſedis Arelatenſis pontificali culmine, multa ſubinde mecum de eodem regimine cœpi in animo evolvere, quod id abſque ingenti meæ valerem animæ nullatenus exſequi diſcrimine, eo quod ejuſdem urbis publica & privata hoſtilis eſſent cuncta inſectationis mucrone turbata, & priſcæ animus thronum ſuæ deliberationis nequiret captare. Tandem clementiſſima divinitatis propitiatione adepta, diu deſideratæ tranquilliſſimæ pacis obventione, quod diuturna evolverat animus deliberatione, opitulante divinæ miſerationis ſubventione id exſequi cœpit abſque ulla dilatione : videlicet de ſanctorum venerabilium locorum reſtitutione. Unde quadam die de quodam religioſo loco in honore ſancti Geneſii vel ſancti Honorati conſtructo foras muros noſtræ civitatis poſito, multa volvens mecum in animo quomodo de tam ſpiritali priſci temporis monachorum officio verſus in poſſeſſionis eſſet ſeculari ſervitio, & dixi in corde meo ſi per meum fortaſſis initium in Dei poſſet reverti ſervitium, non exinde grave ſuſtinerem judicium, & de peccatis meis Deum haberem propitium. Et ita Deo favente qui magna ſolus facit mirabilia, mecum tractavi talia conſilia ut illum locum darem monaſterio ſancti Victoris de Maſſilia, in quo conſtitueret Iſarnus abbas ejuſdem monaſterii, monachos in Dei servitio. Igitur ego Rahimbaldus gratia Dei præſulatus honore ſublimatus ſuperiorum cauſa dictorum ipſam eccleſiam ſancti Geneſii cum omnibus ſibi ſubjectis eccleſiis, & cetera omnia quæ in præſenti videtur tenere, & quidquid in fututo potuerit adquirere de ipſis rebus, quas jam tenuit vel undecumque aliunde adquiſierit, exceptis illis laïcalibus feudis, & quidquid illi laïci ex ipſis ſuis feudis abbati & congregationi ceſſerint cum meo conſilio vel exterorum epiſcoporum ſucceſſorum meorum torum per harum auctoritatis noſtræ paginam litterarum in manus Iſarni ſupradicti abbatis monaſterii ſancti Victoris Maſſilienſis & ſuorum monachorum tam præſentium quam futurorum, tradimus, donamus, cedimus jure perpetuo sol...tiantibus ** f. Solatiantibus. nobis in hoc ipſo vel conſentientibus totius provinciæ principibus ſeu comitibus, Josfredo ſcilicet atque Bertranno & noſtræ ſedis canonicis ; laudantibus etiam & firmantibus domno Poncio epiſcopo Maſſilienſi cum fratribus ſuis, qui ipſam eccleſiam vel ipſum ſanctum locum cum omnibus ad ſe pertinentibus tenere videntur. Tali vero ratione ut ab ipſis monachis vel ab ipſo abbate cenſus per ſingulos reddatur annos altario ſancti Stephani vel ſancti Trophimi, id eſt libra una incenſi in feſto ſancti Trophimi ; idipſum enim quod nos inſpirante Deo agimus & ſacrorum ſtatuta canonum & legalis jubet auctoritas, videlicet ut de rebus epiſcopii conſtruatur locus monaſterii. Nos vero hoc non agimus, ſed id quod a noſtris antiquitus deceſſoribus conſtitutum eſt, & modo deſtitutum reformari cupimus in priorem ſtatum ; ita ut ſi quis aliquando, quod abſit, noſtrorum visus fuerit ſucceſſorum quicpiam contra ſacrorum agere canonum ſanctionem, & quod a nobis ſancte & laudabiliter videtur inſtituere ille e contra viſus fuerit deſtituere, eterna ſe noverit ultione cum Anania & Saphira mulctandum qui aliquid de apoſtolica communia putaverunt eſſe fraudandum. Auctor & teſtis hujus donationis Raiambaldus qui illum fecit & ſua manu firmavit. Gaufredus comes firmavit. Bertramnus ejus frater firmavit. Poncius epiſcopus Maſſiliæ firmavit, & omnes fratres ejus videlicet Willelmus, Aycardus, Goffredus, Stephanus, Bertramnus, Petrus. Willelmus vicecomes Maſſiliæ & frater ejus firmaverunt. Poncius ſeneſcallus firmavit. Canonici ſancti Stephani firmaverunt. Anſebertus, Durandus, Atelas, Engoaldus, Pacio, Roſtagnus, Odilo, Bernardus, Roſtagnus, Damianus, Pelicus, Martinu.


EX COLLECTIONE RIMERII

de qua supra.

De Guillelmo Carpentoratenſi epiſcopo.

SUper treugis inter reges Angliæ & Franciæ nuntiorum Papæ memoriale : Philippes par la grace de Dieu Arceveſque de Ravennes & Guilles Eveque de Carpentras Meſſages ordonnez par noſtre tres-ſaint pere le Pape pour traiter de paix. 17. Juin 1375. T. 7. p. 79.

De 40000. Francis pro caſtro ſancti Salvatoris, ſolvendis acquictantia : Le Roy de France & d’Angleterre, &c. ſelon la forme & effet des trieves priſes & faites entre nous & noſtredit adverſaire, à la mediation des RR. piers en Dieu P. Arceveſque de Ravennes, & G. adonques Eveque de Carpentras, &c. Erceveſquc de Roüen. 2. Juin 1376. T. 7. p. 108.